560700A
Andreas Hyperius: De Methodo in conscribenda historia Ecclesiastica Consilium

Marburg, Juli 1556.

Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel, Cod. Guelf. 11.20 Aug. 2°, Bl. 62r-70v.

Sekretärsabschrift, Hand identisch mit der "Consultatio" 540300A; Person unbekannt.

Papier, Format 2°.

Transkription: Andreae Hyperii, Celeberrimi Quondam Theologi Marburgensis, De Methodo In Conscribenda Historia Ecclesiastica Consilium nunc primum ed. Guilielmus Julius Mangold, Marburg 1866, 7-19. [opac].

[62r] De Methodo in conscribenda
historia Ecclesiastica
Consilium.a b c

Historiae Ecclesiasticae opus universum expedit, si quid iudicare possum, in annorum Quinquagenas distribuatur. Etenim 50 annorum spacio, quod aetatem qua de negociis quibuscunque indicare & meminisse homines possunt, aequat: vicissitudines ac mutationes insignes solent, non in Ecclesiis modo, verum etiam in Imperiis ac rebuspub[licis] & quidem velut periodo quadam recurrentes observari. His proinde partibus sive capitibus generalibus quae subiiciemus unaquaeque quinquagena apte distinguetur atque absolvetur.

I. Supputatio Annorum.

Ante omnia supputabuntur uniuscuiusque quinquagenae anni principum sive Imperatorum, penes quôs tam in Oriente quam in Occidente fuit toto eo tempore summa rerum, successione ante oculos posita atque annis enumeratis, quot singûli cum imperio transegerunt. Quod hoc propemodum pacto fiet.

In annum Christi 501 incidit Quinquagenae undecimae annus primus quo Anastasius Imperator, de quo nonnihil diximus quinquagena antecedenti annos novem in Oriente Imperium administraverat, atque in hac quinquagena annos 17 [62v] rebus praeest. Siquidem hac aetate bella quaedam gessit, fertur etiam de eo, quod Eutichianum dogma fuerit amplexatus &c. Tandem admodum senex moritur, viribus subito deficientibus, etiamsi quidam fulmine absumptum, postquam annos 26 praefuisset opinantur.1

Ad annum Christi 519, id est, quinquagenae undecimae decimum octavum successit Iustinus &c. Atque ita deinceps, ad eiusdem quinquagenae usque annum extremum, decet progredi. Iucundum vero & perutile fuerit interdum breviter nonnulla admiscere Imperatorum sive Regum dicta ac facta, maximè quae declarant, quo erga Ecclesiam & religionem fuerint animo. Quamvis ubi plura huius generis occurrent, ea subinde in sequentibus referentur oportunius.

Proxime subiicietur praefatiuncula succincta lectores aliquo modo praeparans, dum subindicat in genere, qualia sint in hac quinquagena expectanda, id est, num rectius quam ante habuerint res Ecclesiae, an secus &c. Et num memorabiles vicissitudines in Ecclesia factae audientur.

Quae deinceps sequenturd meritò in tres partes sive ordines secabimus. Eorum namque quae in historia Ecclesiastica exponentur palam est, alia quidem ad Ecclesiam pertinere universalem, quam late patet orbis diffusam, alia vero ad Ecclesias singulares hinc inde sparsas. Postulat deinde recta docendi ratio, ut primum describantur quae universalia sunt, postea descendatur ad singularia.2 Quare appositèe in unaquaque Quinquagena primam partem constituemus, in qua explicabuntur, quaecunque de Ecclesiae universae statu digna cognitu existunt. Secunda pars complectetur quaecunque acta sunt in Ecclesiis singularibus. Caeterum quoniam in Ecclesiis cuncta per homines administrantur & fiunt, sive bonos sive malos. (est namque Ecclesia quomodo Christus docet in parabolis, tanquam rete omnis generis pisces comprehendens3 ideo adiiciemus tertiam partem, in qua disseremus de hominibus, quorum nomen aliquibus [63r] de causis celebre per Ecclesias evasit. Ecclesia universalis se habet ut genus, Ecclesiae singulares ut species, homines denique ut invidua: quocirca eum quem diximus ordinem non abs re servabimus.

Prima pars de his quae pertinent ad Ecclesiam universalem.

Iam nemo ignorat in Ecclesia universa, primo loco considerari debere, Doctrinam sive dogmata dehinc ceremonias sive bonum ordinem, εὐταξίαν & in genere quaecunque ad rectam institutionem conducunt. His duabus rebus recte habentibus, Ecclesia foeliciter consistit, crescit & conservatur. Ac sacrae literae imprimis paulinae Epistolae non uno loco demonstrant omnia quae Ecclesiae Dei sunt necessaria, ad duo ista capita dogmata inquam & institutionem sive εὐταξίαν, referri debere. Aequum igitur est eodem ordine de iisdem capitibus narratio historica procedat.3

II. Doctrina sive dogmata Ecclesiastica.

Hic autem primum generatim exponetur, quis Ecclesiarum fuerit tota hac quinquagena status in negotio doctrinae religionis: utrum videlicet sana doctrina fidei sÿnceriter fuerit in Ecclesiis tradita ac propagata, an vero aliquo modo fuerit obscurata seu vitiata.

Adiiciatur si qui populi vel provinciae relictis superstitionibus aut falsorum Deorum cultu, Evangelium ac religionem Christianam recens susceperint: atque e contrario, si aliqui ab Evangelio & Christiana religione defecerint.

III. Institutio Ecclesiastica hoc est, Ceremoniae atque εὐταξία.

Eadem via ingredi consultum duco cum de ceremoniis & εὐταξία adeoque omni disciplina atque gubernatione Ecclesiastica dicendum erit. Conveniet initio recensere, qualis Ecclesiae fuerit, quod ad ceremonias ac disciplinam attinet, status, idque simul in Oriente & in Occidente. Si porro aliquid in his fuerit progressu [63v] temporis mutatum, vel abrogatum vel recens institutum, suo referatur ordine, prout annorum ratio postulaverit, nec non clare edicatur, ubi, quando, per quos, qua occasione de eiusmodi negotiis sancitum aliquid constet.

IIII. Contentiones atque haereses.

Solet humanum ingenium, si in ullas res, maxime in divinas curiosè inquirere. Curiosae autem inquisitiones ubi locum habent, ibi imbecilles mentes citius detruduntur in errorem quam ad veritatem perveniant. Hinc igitur fit, ut modo de dogmatibus, modo de institutione Ecclesiastica errores emergant & propter errores, dissidia, contentiones, haereses &c.4 Itaque hoc loco si quae disceptationes de doctrina sive dogmatibus fuerint enatae, reducentur eae ad memoriam: atque quoto praesentis quinquagenae anno, ubi, qua occasione, de quibus dogmatibus disceptari caeptumf sit, quandiu protractae eae contentiones patefiet.

Si plures disceptationes, & diversos earundam autores, fortè & iam diversis locis, aetas eadem protulerit, non abs re de singulis ordine disseretur, semper interim praefixo, quoad eius licet annorum numero.5

2. Maioris lucis causa interponentur aliqua de ipsis disceptationum autoribus, sive haeretici, sive Judaei sive philosophi gentiles extiterint, quin etiam qui se iisdem adiunxerint, quae Ecclesiae secutae eorundem fuerint partes, utiliter adnotabitur. Fortassis non inepte recitabuntur praecipua aliquot argumenta quibus ad stabilienda nova dogmata, uti assueverunt.

3. Minimè vero decet, eos praeteriri silentio, qui sanam doctrinam contra rerum novarum cupidos,6 & turbarum architectos hÿpocritas conati sunt tueri, atque sanctae Ecclesiae Dei dignitatem ab iniuria vindicare. Quare hoc loco, de his qui fideliter & constanter laborarunt pro veritate sermo contexetur. Ubi similiter argumenta quaedam, quibus & isti usi sunt, tempestivè adscribentur, breviter tamen carptimque.

[64r] 1. Posthaec, si dissidium aliquod propter ritus vel ceremonias in Ecclesia eruperit, fidelis intererit Historici, ubi, per quos, quomodo, quando, qua occasione &c id factum sit, in lucem protrahere. Notum vero est, longa & atrocia quondam certamina de celebratione paschatis & aliis rebus similibus in Ecclesiisg fuisse mota, & permultosh iisdem negotiis molestè fuisse implicitos.

2. Ac singula quidem accuratè eodem servato ordine, quem proxime ostendimus. Providendum insuper, ut in uniuscuiusque narrationis initio expendatur annorum numerus, nec non observetur distinctio de orientalibus provinciis & occidentalibus. Tantum de contentionibus atque haeresibus.

V. Concilia sive Sÿnodi.

Caeterum quotiescunque in Ecclesia contentiones exarsere, sive ob dogmata, sive ob ceremonias, remedium praesentissimum semper iudicatum est, concilia & piorum hominum conventus cogi, in quibus ambigua explicari, obscura illustrari, intricata dissolvi auctoritate spiritus Sancti, sive sacrae scripturae pronunciatis, possent.7 Ita namque faciundum esse, cum de sedandis contentionibus ad salutem Ecclesiarum sumus soliciti, prophetae & Apostoli docuerunt. 1 Reg 188 Ezrae. 3.8 Nehemiae 88 Acto. 15 8

Ergo in hunc locum reservabuntur, concilia si quae fuerint habita & quoto anno, ubi, qua occasione fuerint coacta, tum quae in iisdem constituta, seu de dogmatibus, seu de recta Ecclesiarum ordinatione. Item qui Episcopi vel doctrina praestantes viri in iisdem praefuerint, ac labores plurimos exhauserint, enarrare studebimus. Quod si plura, & diversis locis, & forte ab eandem causam vel ob diversas, leguntur concilia coacta, par erit, ut ex ordine enumerentur. Circiter Silvestri pontificis Romani aetatem, similiter imperantibus Carolo Magno & Ludovico Pio eiusdem filio, quis nescit crebra concilia, in diversis [64v] regionibus esse coacta, in quibus non pauca ad Ecclesiarum emendationem salubriter constituta animadvertimus. Non praetermittetur interim illa saepius repetita distinctio qua seiunguntur, quae gesta sunt in Oriente, ab illis quae gesta sunt in Occidente.

Rectè insuper de nonnullis sanctionibus Sÿnodalibus interdum certum iudicium ex verbo Dei depromptum, adscribatur.8

Nihil quoque prohibet tribus, quod aiunt, verbis perstringi quid ex decretis veterum conciliorum apud Ecclesias adhuc usurpetur, aut quid abrogatum, aut quid forte expediret,i pro ratione temporis & locorum ad usum revocari.

Non abs re denique, ubi de conciliis sermo est, commemorabitur quantum Imperatores, Reges, principes adiuvandas Ecclesias sarciendamque publicam concordiam, operae prestiterint, maxime cum eorum iussu ac sumptibus, plerumque sint concilia indicta & consumata.

VI. Publica pericula propter contemptam religionem.

Nunc progrediamur ulterius aequum est. Non raro compertum est, ubi pleraque tum conciliis Episcoporum tum Imperatorum edictis promulgatis, rite fuerunt de Ecclesiarum negotiis constituta, improbos quosdam obtemperare & acquiescere, detrectasse, unde post breve tempus ingentia mala emerserunt. Enimvero vel mali homines, qui parere nolunt ultro & consulto ea accersunt, vel certe Deus iratus propter hominum ingratitudinem agnitae veritatis ob negationem & religionis contemptum immittit. Nunquamj revera sinit Deus inultam abire illorum hominum pervicaciam, qui vel propter dogmata vel salubrem ordinationem Ecclesias perturbare non verentur. Ac solent nimirum phanatici homines, haeretici & Hypocritae, cum vident se veritatis praesidio destitutos, ad arma & vim confugere & quacunque via ad victoriam aspirare, eluctarique. Ariani9 orbem universum implerunt tumultibus ad multa saecula, nec non [65r] sanctorum sanguine terras ac maria tinxerunt. Nostra aetate vidimus Anabaptistas ac similes quosdam furiosos homines omnem moventes lapidem, quo non tam Ecclesias quam respub[licas] seditionibus passim excitatis concuterent.

Ergo hoc loco explanari decebit.

Num quae schismata in Ecclesiis exorta sint.

Num excitatae persequutiones, & per quos, qua occasione, ubi quando quandiu &c.

Utrum bella aliqua propter religionem suscepta, & per quos, qua occasione, ubi, quando, quamdiu &c. Semper autem fideliter referatur quoto anno & quae in Oriente, quaeve in Occidente evenerint.

Praeterea si memorabilis annonae caritas seu fames invaluerit.

Si pestis vel contagiosi morbi grassantes.

Si eluviones, terrae motus.

Si mutatio vel divisio facta sit Imperiorum, Regnorum, populorum.

Si denique aliquod aliud malum publicum obvenerit de eorum genere quibus consuevit Deus contemptum verbi & oppressionem Sanctorum punire. Quamvis recte possumus dicere omnes sine exceptione calamitates & erumnas, quibus per omnem vitam obruimur nihil esse aliud quam perpetuas, quas ob contemptum verbi Dei luimus, poenas.

Omnium igitur huiusmodi malorum memoriam, & quoto uniuscuiusque quinquagenae anno singula acciderint, operae fuerit pretium historiae Ecclesiasticae inseri.

Frequenter autem publica pericula, qualia enumeravimus, praeeunt aut comitantur aliqua prodigia, portenta, signa in aere, in aquis, in terris, iram Dei erga genus humanum testantia ac denunciantia.10

Quare si quae huiusmodi fuerint animadversa, ad hunc redigentur ordinem, & quoto anno, ubi, qualia, quoties apparuerint, litteris mandabit fidus historicus. In his autem locis, si quis sparsim disseminet quasi emicantes stellulas, pias meditationes de severitate divini iudicii & exhortationes ad timorem Dei, fidem, puram invocationem (succinte tamen & quasi aliud agendo) rem fecerit minime poenitendam.11

[65v] VII. Publica beneficia ob excultam religionem.

Quod si tandem ob repurgatam puram doctrinam, ob legitimum Dei cultum restitutum conspiciatur Imperium ampliatum vel augustius redditum, velk exornata respub[lica] nemo non intelligit, iustissimum esse, ut beneficia Dei hac in parte luculenta oratione praedicentur. Qui me honorificant honorabo ego eos quoque, inquit Dominus 1. Samuel. 2,12 & crebro in sacris libris Regum, legimus tunc ab omnibus periculis immunel fuisse atque incrementa accepisse regnum Judaicum, quando rex & populus toto se animo Deum quaerere testabantur.12

Ergo quae interpretari possumus in Repub[lica] foeliciter cessisse propter religionis observantiam, ea praesenti loco recensebuntur.

Pertinent autem huc pii Reges, principes, Magistratus &c Auctum imperium, Episcopi sapientes & benigni, de quibus tamen iterum postea.

Victoriae memorabiles de hostibus, maximè qui Christiano adversantur nomini.

Mors Tyrannorum.

Finis persecutionum, bellorum, dissidiorum.

Pax in rebuspublicis & Ecclesiis.

Annonae utilitas & rerum omnium uberes proventus &c.

Nonnunquam occasione religionis aut rerum quae in Ecclesia evenerunt, quaedam sunt ab Imperatorib[us], Regib[us], principibus mutata vel decreta in politia, novis legibus in eum finem propositis. De Constantino Imperatore, Theodosio aliisque quaedam relata advertimus ab Eusebio, atque Tripartitae historiae13 autoribus. Et liber primus Codicis14 item novellae constitutiones habent non pauca notatu dignissima.

Quaecunque igitur huius generis inciderint, ea congruum erit subtexere, atque an in Oriente, vel in Occidente, & quoto anno, quo loco, qua occasione, per quos, quem in finem singula peracta fuerint, consignare. Tempestive etiam proponetur de novis constitutionibus seu legibus breve iudicium, atque commendabuntur, vel certe admonebuntur lectores candidi, ut ipsi dispiciant, quousque saeculis superioribus aut praesenti aetati congruant.

[66r] VIII. Extraordinaria & varia ad Ecclesiam universalem pertinentia.

Omnibus his ita expositis, si quae supersunt ad Ecclesiam universalem referenda, quae hactenus non sunt a nobis attacta aut minus possunt Antecendentibus inseri capitibus: his poterit hoc loco novum caput seperatim attribui. Atque haec de rebus Ecclesiae universalis sugessisse satis esto.

Secunda pars
De his, quae pertinent ad Ecclesias singulares.

Ab ordine hactenus observato, non procul discedetur in huius partis tractatione.

IX. Ecclesiae singulares.

1. Enumerabuntur imprimis ordine & iuxta annorum seriem Episcopi, qui diversis locis, atque alii quidem in Oriente, alii vero in Occidente Ecclesias gubernarunt, hoc est qui Hierosolymis, Antiochiae, Alexandriae, Romae, Constantinopoli, Kartagini & alibi, & quoto anno & quandiu & quo successu singuli Ecclesias sibi concreditas administraverint &c. Proderit de quorundam vita perspicue & compendiose quaedam interserere, quemadmodum supra de Imperatoribus admonuimus, de quibusdam vero erit etiam copiosius alio loco dicendum, nempe ubi de personis celebribus sermo habebitur.

2. Si quae usquam offensiones aut dissidia aut contentiones pullularint quacunque tandem de re, sive inquam de doctrina, sive de ordinationibus Ecclesiasticis, sive de facultatibus &c fideliter demonstrabitur, quando, per quos, qua occasione, quandiu & perfecta ea sint. Tum denique quomodo ad finem deducta.

3. Sÿnodos in particularibus Ecclesiis per Episcopos habitas non praetermittet Historicus indicare, quoto anno, ubi, per quos, qua occasione, quibus de rebus in illis actum &c. Licebit etiam hic piam & modestam de sÿnodalibus decretis, censuram in medium producere.

4. Simili ratione exponentur quae usquam gentium religiose utiliterque sancita leguntur absque sÿnodis.

[66v] 5. Signa, prodigia, miracula apud diversas ecclesias divinitus edita, item donationes, beneficia in Ecclesias a principibus vel aliis collata suo loco annotabuntur.

6. Omnium vero minime involventur silentio, mutationes insignes in Ecclesiis singularib[us] animadversae, sive in doctrina sive in ceremoniis & quibuscunque rebus externis. Ubique autem distinctio illa adhibeatur de Ecclesiis orientalibus & occidentalibus, tum quoto anno, qua occasione &c.

7. Et hic tandem sortientur locum ordines Monachorum & Ecclesiasticae sectae diversae, de quibus operae precium est ab origine repetere, quo tempore, ubi, quibus autoribus, qualibus institutis ac legibus fundamenta iecerint, & quos hucusque fecerint progressus.

X. Extraordinaria & varia ad Ecclesias singulares pertinentia.

8. Ultimo loco in unum quasi fascem aut cumulum congerentur extraordinaria & varia, quae ad antecendentia capita reduci apposite haud queunt, qualia saepenumero praeter expectationem hinc inde in Ecclesiis usu venire compertum est, ac digna sunt, quorum cognitio ad posteritatem transmittatur. Huc igitur pertinet, quod amplam bibliothecam summa diligentia & sumptibus non parvis comparavit Caesareae Pamphilus Martÿr quemadmodum testantur Eusebius Ecclesiasticae historiae lib. 6. cap. 2315 & Hieronÿmus16. Item de xenodochiis, ptochodochiis, nosocomiis, quae hinc inde Episcopi vel Reges, principes, cives, mercatores aliive construxere. Item de conflagratione Ecclesiae Novatianorum apud Constantinopolim, atque igne, dum se flammis obiiceret, Deumque oraret Paulus ipsorum Episcopus, mirabiliter extincto.17

Retinebitur autem & hic ordo solitus, nempe ut prius dicatur de his quae in Oriente, posterius de his quae in Occidente animadversa sunt. Et ubique quoto anno peracta quaeque sint, quoad licet, exprimatur.

[67r] Tertia Pars.

Restant capita nonnulla de personis illustribus, tam viris quam mulieribus, de quibus apud scriptores inveniuntur aliqua literis mandata.

XI. Personae illustres.

1. Optimo autem iure celebrabuntur primo loco, qui vitae sanctimonia clari extiterunt, quales imprimis Martyres & confessores: tum sanctae virgines ac Matronae. Et hic quoque seorsum de his qui caeteris praeluxerunt egregia pietate in Oriente, & de illis qui in Occidente. Exponentur autem eorundemm vitae institutum, nonnumquam etiam patria, natales, educatio, studia, tum actiones, exitus itemque miracula, sed haec cum delectu & succintè &c. Aliquando in actiones quasdam fiat inquisitio, atque an in iis emineat, rectum studium pietatis, an potius lateat κακοζηλία, commonstrabitur.

Si de quibusdam paucula tantum extant religiosè ac piè dicta factave commodum ea ipsa praesenti loco subiicientur.

2.De hominibus qui doctrina excelluerunt in Ecclesia, locus instituetur secundus, ubi cum de vitae genere quod sunt sectati dictum paucis fuerit, succedat sermo de eorundem scriptis: simulque quantum fieri dabitur, quo ordine, qua aetate, & ubi agentes, quibus de rebus, qua occasione libros plerosque evulgarint, expedietur. Aliquoties utiliter depromatur iudicium aliquod de scriptis, vel commonefactio saltem de iis cautè legendis.

Neque oblivisci decet distinctionis, de his qui in Oriente & illis qui in Occidente Ecclesias sua eruditione adiuverunt. De mulieribus eruditis earundemque literatis monumentis, plane idem esto iudicium. Caeterum perinde aequum est eorum fiat mentio, qui pauculas ediderunt lucubrationes, atque quorum extant multa.

3. Post haec de Tyrannis, de haereticis & quibuscunque perversis hominibus qui maculam inurere, aut quavis ratione damnum inferre Ecclesiis adnisi sunt, quod satis erit narrabitur: praecipue autem eorum studia ac mores ac vitae exitus, quem fere sempern calamitosum sortiri solent. Ac primum de iis agetur qui in Oriente, post de illis qui in Occidente caputo adversus Ecclesiam extulerunt.

[67v] Et non tantum revocabuntúr ad memoriam res gestaep a famosis, & ubique notis hominibus: verum etiam illorum quorum nomina nondum satis innotuerunt, & de quibus vel paucula apud scriptores inveniuntur.

XII. Extraordinaria & varia de personis.

Incidunt subinde nonnulla de certis personis dicta factave in Ecclesiis, nec facile possunt ad tres ordines hominum ante positos deduci. Quid igitur fiat? Talibus; locus seperatim tribui debet atque ordine explicabuntur. Huius autem generis est quod Tripartitae historiae lib. 11, cap. 14.18 18 legimus: Judaeum quendam dolo & quaestus gratia baptismum diversis in locis crebrius suscepisse. Tandem vero cum impostor alibi eadem uti fraude vellet, subito disparuisse sacri fontis aquam, Deo nimirum volente tantum flagitium hÿpocriseos & prophanati sacramenti tali miraculo detegere. Item narrationes de Rhetore Ecebulo 19, de Luciano Samotensi. causidico propter religionis contemptum dilaniato a canibus.

Sequitur tandem CONCLUSIO inque ea summaria & compendiosa repititio praecipuorum quorundam actorum, ex quibus de totius Quinquagenae foelicitate vel infoelicitate, tam ratione doctrinae Evangelii quam institutionum Ecclesiasticarum iudicium colligi queat. Tum concisae exhortatiunculae ad omnes pios quò considerent, in toto curriculo annorum huius Quinquagenae, admirabilem Dei providentiam, bonitatem, potentiam, ac iustitiam in rerum humanarum administratione, inprimis vero in gubernatione suae Ecclesiae quam ab aeterno elegit & cuius reliquias quamlibet exiguas decrevit propter dilectum filium suum Jesum Christum in omne aevum conservare. Si quid denique restat, nostrorum temporum Ecclesiis, nostrisve negotiis accomodatum, id quasi digito exerto, ostendi atque commendari poterit.

[68r] Hanc igitur methodum ad describendam historiam Ecclesiasticam cumprimis conducere arbitramur. Partiti sumus universam explanationem historicam in 12 locos sive capita generalia (nam capita minora, tot licebit in unaquaque quinquagena sive libro constituere, quot libuerit) eademque hoc ordine disposita.

1. Supputatio Annorum sine qua mutila & manca est omnis historia

Prima pars de Ecclesia universali

2. Doctrina

3. Caeremoniae

4. Contentiones atque haereses

5. Concilia & Sÿnodi

6. publica pericula propter contemptam religionem

7. publica beneficia ob excultam ac restitutam religionem

8. Extraordinaria & varia ad Ecclesiam universalem pertinentia

Secunda pars de Ecclesiis singularibus

9. Ecclesiae singulares, ubi de successione Episcoporum &c

10. Extraordinaria & varia de Ecclesiis singularibus

Tertia pars de personis

11. personae celebres

12. Extraordinaria & varia de personis

Conclusio

Sic autem sunt a nobis capita haec collocata, quemadmodum recta docendi ratio & naturalis series postulat. Etenim magno consensu accomodatissimam ad docendum eam methodum iudicant omnes, qua ab universalibus & superioribus descenditur ad singularia & inferiora: quaque partes capitales dissolvuntur in alias maiores & minores, prout ac rerum, de quibus propositum est disserere, indoles patitur. Iubet quoque naturae ordo, ita res quasque disponi, ut quae se habent tanquam causae, praecedant, quae vero se habent tanquam effecta subsequantur.q [68v] Atqui nos in praesenti consilio nostro de methdo conscribendae historiae Ecclesiasticae, eadem ipsa studiosè observavimus.

Anter omnia namque, cum ad Ecclesiam eiusque constitutionem referantur, quae dicuntur omnia, admonuimus prima in parte excuti debere, quae ad Ecclesiam pertinent universalem, ins secunda, quae de Ecclesiis sunt singularibus: in postrema de hominibus quorum fama longius pervagata est.

Duo mox proponimus generalia capita, quòrum in universa Ecclesia praecipua est dignitas, & ad quae tanquam genera reduci omnia oportet, quae ad Ecclesiarum requiruntur conservationem, ea sunt Doctrina & Ceremoniae, sicut autem nemo non intelligit, doctrinam esse excellentiorem ceremoniis, quandoquidem illa semper eadem ab initio inde mundi ad finem usque manet, hae vero saepenumero variantur, ita illi quidem honoratiorem locum dedimus, quo videlicet prior ubique haberetur consideratio Doctrinae, ceremoniarum posterior.

Quae deinceps subiiciuntur, ex his duobus capitibus quasi fontibus promanant, atque invicem sibi non aliter sunt connexa quam in catena annuli. Quamlibet pure tradatur doctrina Evangelica, quamlibet etiam moderatae usurpentur caeremoniae, Satanas tamen non patitur, ut eae partes diu incolumes in Ecclesiis persistant, sed quosdam e suis protrudit emissarios aut satellites qui mox de doctrina aut caeremoniis quaestiones noxias movent, aut callide pestilentes inducunt superstitiones unde contentiones atque haereses hinc inde scaturiunt.

Quocirca post capita de doctrina & ceremoniis subiecimus caput de contentionibus & haeresibus.

Coeterum ad incendia dissidiorum & contentionum restinguenda salutariter indicuntur concilia, in quibus velut in legitimis officinis corrigitur, si quid in doctrina vel ceremoniis fuerit uspiam peccatum, eadem opera seges omnis contentionum atque hereseών eructantur.t Itaque post contentiones & haereses, merito a nobis posita sunt concilia.

[69r] Quando porro parata in conciliis remedia pervicaces homines non admittunt (quo modo aegroti quidam medicinam aversari omnem solent), neque Ecclesiae emendantur, sed in deterius prolabuntur universa: fieri non potest, quin propter religionem hoc modo violatam ac prophanatam ingentia mala paulo post à Deo immittuntur. Quae resu nosv movit, ut conciliis subiicieremus,w novum caput de publicis periculis, quae propter contemptam religionem eveniunt.

Atqui ubi neque haereses neque pericula ob contemptum religionis advertuntur enata, aut si quae eruperint, cito abrumpuntur, & qui lapsi fuerunt x meliora edocti & poenitudine ducti redeunt in viam, ibi laeta conspiciuntur omnia atque Ecclesia Dei miris gaudet successibus, Quin etiam floret imperium, floret respub[lica] universa. Ea igitur de causa separatim aliud caput constituimus, praecedenti contrarium, de publicis beneficiis ob religionem rite excultam vel instauratam acceptis.

Manifestum autem ex his omnibus fit, posita Ecclesia necessariò etiam poni doctrinam & ceremonias, tum sequi subinde haereses & contentiones, dehinc concilia, mox publica pericula, ob religionis contemptum: postea publica beneficia ob religionem rite excultam vel instauratam, atque ita haec omnia coniunctione seu affinitate quadam sese consequi prorsus uti causas comitantur effecta.

Iam vero reliquis quae ad universalem Ecclesiam pertinent atque praecedentibus capitibus non possunt apte inseri, merito suam seorsum designari regionem quivis vel me tacente intelligit.

Eorum porrò quae caeteris duabus partibus: secunda inquam de Ecclesiis singularibus ac tertia de personis discutiuntur, proclivè est reddere rationem. Certè distinguendas esse ipsas Ecclesias a personis quae in Ecclesiis versantur, idque [69v] propter multas causas, quas enumerare longum foret, omnibus est notissimum. At non item expediat prius disserere de Ecclesiis, quam de personis, sicut & quantulacunque Ecclesia pluris debet fieri, quam quivis homo vel excellentissimus, unicuique aestimandum relinquimus.

Ad summam igitur, quemadmodum Geometrae resolvunt corpora in superficies, superficies vero in lineas, lineas denique in puncta, ita nos quoque, dum ea studemus evolvere ex quibus de Ecclesiastici corporis constitutione iudicium petitur, primo loco aggredimur, quae in Ecclesia universali sunt consideranda, ab hac descendimus ad Ecclesias singulares, ab his denique ad homines, quae sunt veluti insecabilia Ecclesiarum puncta.20 Itaque nos, quod nuperrime diximus, naturae ductum quam proxime sequimur, nec non methodum proponimus usurpandam, quae ad perspicue docendum longè est accomodatissima, quam & άναλυτικήν & resolutoriam scholarem Magistri nominant.

Ac meo iudicio vehementer proderit haec partium distributio & collocatio, non tam scriptoribus qui in hoc opere elucubrando desudabunt, quam ipsis lectoribus.21 Etenim quicunque lectores ad hunc ordinem ac methodum sero animum semel intenderint, hi quotiescunque nosse aliquid desiderabunt, veluti de haeresibus, de conciliis, de Episcopis, de viris sanctimonia claris, de scriptoribus Ecclesiasticis cuiusque aetatis, statim intelligent quota parte uniuscuiusque Quinquagenae investigare quae eius sunt generis debeant, & nullo negotio eadem invenient.

Quin etiam si quis volet addere quippiam, quod apud scriptorem aliquem probatae fidei ipse pridem legerit, protinus pervidebit quam ad familiam sive tribum (ut sic nominem) adscribere id commode queat.

[70r] Quod si alicui in votis est seperatim percurrere historiam de Imperatoribus vel illam de ceremoniis, vel de haeresibus, vel de conciliis, vel de scriptoribus Ecclesiasticis &c sine molestia id efficiet, si de eiusmodi argumentis singula capita in unaquaque Quinquagena seorsum coeteris capitibus praetermissis, in manus sumat, Sed de multiplici huius methodi atque ordinis utilitate, verbum non amplius ullum.

Non possum quin admonitiones quasdam adiiciam, quae si per se non magni sunt momenti, attamen occasionem forte dabunt cogitandi alia, quae ad historiam contexendam cumprimis conducent.

1. Non abs re in operis initio explicabitur conscribendae historiae methodus, quam sequi visum fuerit, id verò non tam quo lector reddatur attentior, quam quo ad recte iudicandum instructior accedat.22

2. Perutile quoque fuerit brevem quandam descriptionem orbis, sive Τοπογραφίαν congerere in qua detinetur situs primarum & amplissimi nominis Ecclesiarum, Hierosolymitanae inquam, Antiochenae, Alexandrinae, Romanae, Constantinopolitanae, Carthaginiensis & similium.23 Non parum lucis accedet, meo iudicio ad historiam totam, si hac ratione adiuventur lectores, ut discernere aliquo modo possint in quibus provinciis celeberrimae quaeque Ecclesiae fuerint institutae, item quae Ecclesiae Orienti, quaeve Occidenti accenseri debeant.

3. Subiiciatus Catalogus continens omnes Christianorum provinciarum Archiepiscopatus, dehinc quot & quos singuli sub se Episcopos habeant. Raphael Volaterranus24 quaedam ad hanc rem suppeditat, nec desunt libelli huic argumento proprie destinati, vehementer conferet haec diligentia, cum ad cognoscendum locorum situm, tum ad explanandam Episcoporum successionem.

[70v] 4. Cum porro fides sit praecipua historici virtus, quemadmodum graviter dixit Cicero , certe ad hanc faciendam modis eniti omnibus decet.25 Faciendae autem fidei nulla via certior, quam si praestantissimos probatissimosque deligamus & sequamur autores, atque ad unumquodque caput, imo ad singulas narrationes illorum nomina adiiciamus, qui rerum quae referuntur, meminerunt, & ex quibus cuncta fuerimus mutuati.

5. Ubi scriptores contigerit dissentire quaeratur oportet ratio aliqua conciliationis, quam ex circumstantiis vel causis vel collatione ac numero suffragiorum eruere, non erit adeo difficile.

6. De regnorum & Imperiorum initiis vel mutationibus, de bellis vel quibuscunque aliis civilibus negotiis, non plus interseretur quam propter annorum supputationem, vel religionis nostrae illustrandae causa, fieri expedit.26 Quod consilium sequutos esse eos, qui historias Ecclesiasticas antehac ediderunt animadvertimus.

Permulta, quae huius sunt generis, nec in mentem nunc veniunt, hi qui in describendae historiae sacrae laboribus assiduo versabuntur pro suo ingenio & prudentia invenient. Ipsa actio exercitatioque peritos reddit artifices. Nobis satis est haec attigisse. finis.y


Kritischer Apparat

a Nur mss 11 20 aug 2f Consilium.

b Anmerkung am oberen Rand von Johann Wigand In Julio 1556

c Anmerkung am linken Rand von Johann Wigand CONSILIUM M. ANDREAE HYPERII, professoris Marpurgensis

d Verbessert durch Sekretär aus sequuntur

e Verbessert durch Sekretär aus apposita

f Folgt gestrichen est

g Verbessert durch Sekretär aus Ecclesia

h Folgt gestrichen iis

i Folgt gestrichen quo

j Folgt gestrichen v

k Verbessert durch aus vex

l Verbessert durch Nikolaus Gallus aus immunisse

m Verbessert durch Sekretär aus earundem

n Folgt gestrichen cu

o Verbessert durch Sekretär aus capum

p Verbessert durch Sekretär aus gesta

q Verbessert durch Sekretär aus subsequuntur

r Verbessert durch Sekretär aus At

s Folgt gestrichen Ecc

t Emendiert aus erucatur

u Folgt gestrichen note

v Textergänzung über der Zeile nos

w Emendiert aus subiiceremus

x Folgt gestrichen med

y Textergänzung am Ende des Textes durch Johann Wigand finis.


Sachapparat

1 Johannes Malalas schilderte Anastasios' Todesnacht in endzeitlichen Farben. Mischa Meier: Anastasios I. Die Entstehung des Byzantinischen Reiches, Stuttgart 2009, 53-60.

2 Hyperius arbeitet streng nach den von Melanchthon gelehrten Prinzipien der dialektischen Analyse. Vgl. Kuropka: Melanchthon, 28-37; 45-49.

3 Johannes 21,6-8.

3 Hyperius hatte ein Lehrbuch zum Theologiestudium verfasst, in dem er ebenfalls auf Lehre und Riten als die wichtigsten Institutionen des Kirche setzte. Andreas Hyperius: De rectè formando Theologiæ studio, libri IIII, Basiliae: Oporinus, 1556 [opac].

4 Erstaunlich ist die rein innerweltliche, humanistische Erklärung der Entstehung von Überlieferungsfehlern. Flacius wird in den Regulae et tractatus quidam de sermone sacrarum literarum, ad genuinam multorum difficilium locorum explicationem perutiles, Magdeburgi: Lotter, 1551, Bl. A5r-v. [opac] als auch später in der Clavis Scripturae S. seu de sermone sacrarum literarum, Basileae: Oporinus, 1567, 1; IV, 210ff.; VI, 396ff. [gbv] die letzte Ursache im Satan sehen. Sdzuj: Interpretationsmethodologie, 37.

5 Hyperius vertritt hier eine vollkommen andere Position als Francois Baudouin, der in seinem Schreiben an die Zenturiatoren gerade in dieser Handhabung ein unnötiges Aufblähen des Werkes und eine Ablenkung vom Gegenstand erkannte. 560613.

6 Der Novitas-Verdacht, der auf die gegnerische Religion fallen sollte. Norelli: Centuries, 745; Diener: Centuries, 84.

7 Die Betonung, welche immense Bedeutung das Konzil als Form der Konsensfindung besaß, spiegelt die zeitgenössische Suche nach einem Kompromiss in den innerlutherischen theologischen und religionspolitischen Auseinandersetzungen auf den Synoden und Religionstagen der Nachinterimszeit.

8 1. Könige 18, 16-40.

8 Esra 3

8 Nehemia 8

8 Apostelgeschichte 15.

8 Hyperius bezieht sich auf das von Melanchthon etablierte und verfestigte Konzept der Echtheitsprüfung im apostolischen Konsens. Vgl. u. Becht: Pium Consensum Tueri, 215-361; Merkt: Patristisches Prinzip, 135-140; Fraenkel: Testimonia patrum, passim; Meijering: Patristic Thought, 19-108.

9 Die Anhänger des Bischofs Arius, die die wesentliche Identität von Gott und Christus leugneten. Vgl. Karlmann Beyschlag: Grundriss der Dogmengeschichte, 1: Gott und Welt, 2. Aufl. Darmstadt 1987, 254-308.

10 Zur Funktion von Vorzeichen und Astrologie in der Wittenberger Theologie vgl. Claudia Brosseder: Im Bann der Sterne. Caspar Peucer, Philipp Melanchthon und andere Wittenberger Astrologen, Berlin 2004, passim.

11 Auch hier bezieht der Theologe Hyperius eine Gegenposition zu Baudouin, der die gesamte Kirchengeschichte aus einer Betrachtung der politischen Verhältnisse ableiten wollte. Vgl. 560613.

12 1. Könige 2, 30.

12 Diese Vorstellung einer nahezu linearen Entwicklung widerspricht sowohl Luthers als auch Flacius' Geschichtsbild, das von einer Dialektik, von einer Verhöhnung des Wortes Gottes und seinem gleichzeitigen Wachstum geprägt ist. Massner: Überlieferung, 32. Hermann Dörries: Neuheit und Zusammenhang. Zu Luthers Geschichtsverständnis, in: Lutherjahrbuch 1961, 86-103.

13 Eusebius wie die Tripartita Cassiodors erschienen im 16. Jahrhundert sowohl auf Latein als auch auf Deutsch mehrfach in gemeinsamen Ausgaben. Avtores Historiae ecclesiasticae. Eusebij Pamphili Cæsariensis libri nouem, Ruffino interprete. Ruffini presbyteri Aquileiensis, libri 2. Item ex Theodorito Episcopo Cyrensi, Sozomeno, & Socrate Constantinopolitano libri duodecim, uersi ab Epiphanio Scholastico, adbreuiati per Casiodorum Senatorem: unde illis Tripartitæ historiæ uocabulum. Omnia recognita ad antiqua exemplaria Latina, per Beatum Rhenanum. Basileae: Frobenius, 1535. [opac]. Chronica der Alten Christlichen Kirchen. j. Historia Ecclesiastica Eusebij Pamphili Cäsariensis xj. Bücher. ij. Historia Ecclesiastica Tripartita/ Sozomeni/ Socratis/ vnd Theodoreti xij. Bücher. iij. Historia Ecclesiastica/ sampt andern treffenlichen geschichten/ die zuuor in Teütscher sprach wenig gelesen sind/ auch xij. Bücher […] biß auff das jar M.D.xlv. / Caspar Hedion. [Basel]: [Oporinus], 1558. [opac].

14 Hyperius verweist auf die kirchlichen Bestimmungen im ersten Buch des Codex Iustinianus. [Online]

15 Richtiger: Eusebius: Historia Ecclesiastica 6,32,3 und 7,32,25. [opac].

16 Hieronymus arbeitete in der Bibliothek des Pamphilus in Caesarea an den Originishandschriften, er wähnt es in zwei seiner Werke: "In Psalmos commentarius" und "In Epistulam ad Titum". S. Hieronymus: Opera homiletica. Tractatvs sive homiliae in Psalmos, in Marci Evangelivm aliaqve varia argvmenta, hg. Germanvs Morin, Turnholti 1958, 5, 21. Vgl. F. L. Cross and Elizabeth A. Livingstone, Pamphilus, St, in: The Oxford Dictionary of the Christian Church, 3. Auf. Oxford/ New York 2005, 1221.

17 Avtores Historiae ecclesiasticae. Eusebij Pamphili Cæsariensis libri nouem, Ruffino interprete. Ruffini presbyteri Aquileiensis, libri 2. Item ex Theodorito Episcopo Cyrensi, Sozomeno, & Socrate Constantinopolitano libri duodecim, uersi ab Epiphanio Scholastico, adbreuiati per Casiodorum Senatorem: unde illis Tripartitæ historiæ uocabulum. Omnia recognita ad antiqua exemplaria Latina, per Beatum Rhenanum. Basileae: Frobenius, 1535, l. 12, c. 10, [opac].

18

19 Der sophistische Rhetor Ecebolius/ Hekebolos hatte sich in der zweiten Hälfte des 4. Jhd. n.Chr. den Sprüngen der kaiserlichen Religionspolitik geschmeidig angepasst. Sein Name wurde Baudouin zum Spottnamen, weil er angeblich ebenso zwischen den Parteiungen in den Niederlanden schwankte. F. L. Rutgers: Calvijns Invloed op de Reformatie in de Nederlanden, Leiden 1899, 168

20 Luciano Samotensi.

20 Das Zerlegen von Flächen und Körpern in Linien und Punkte gehörte zu den Grundlagen der euklidischen Geometrie. Nicolaus von Kues suchte in seinem Dialog "Idiota de mente", einem Bedenken zu Proklos, zu zeigen, dass, ausgehend von verschiedenen Ebenen des Seins, die Einheit (complicatio) die Vielfältigkeit (explicatio) einschließt. An die Typologie der "reductio ad unum" anknüpfend, gab er dem Einzelnen neue Legitimität, da das Eine bereits alles enthielt. Das Eine fand sich bei Nikolaus sowohl im geometrischem "punctum" wie in Gott und der Kirche. Kues: De coniecturis 2, 74-76, 78-80. Diesen Hinweis verdanke ich Dr. Laura Di Giammatteo.

21 Zur Verlegung des Schwerpunktes der Rhetorik von einer "ars bene dicendi" auf eine "ars bene legendi" vgl. Gadamer: Rhetorik und Hermeneutik, 6f.

22 Die Zenturien stellten tatsächlich eine Methodus an den Anfang, allerdings des Gesamtwerkes und nicht jedes einzelnen Bandes.

23 Eine Karte einzufügen, war auch Thema der Diskussion unter den Zenturienmitarbeitern. Vgl. 580610 und 591123.

24 Vermutlich bezieht sich Hyperius auf folgendes Werk Commentariorvm Vrbanorum Raphaelis Volaterrani, octo & triginta libri, accuratius quàm antehac excusi, cum duplici eorundem indice secundum Tomos collecto, Basileae: Frobenius; Basileae: Episcopius, 1544 [opac]. Neben einem ersten und dritten Teil "Geographia" und "Philologia" enthält das Werk einen Papst Julius II. gewidmeten zweiten Teil (Liber XIII-XXIII) mit dem Titel „Anthropologia“. Er ist in zwei große Unterabschnitte eingeteilt, der erste listet alphabetisch wichtige antike und frühmittelalterliche Gestalten auf, der zweite befasst sich, erneut alphabetisch, aber nicht mit großer Strenge, mit verschiedenen "Ordines", Gesellschaftsständen, von A wie Augustin und Augustiner über B wie Benediktiner, F wie Franziskaner und M wie Milites Christi bis P wie Pontifices, aber auch Principes Romani. Was fehlt, ist ein Verzeichnis von Bischöfen, wie es Hyperius hier für Volaterranus (Raffaele Maffei) postuliert. Einige Jahre nach dem Gutachten wurde aus den Werken Maffeis eine Schrift extrahiert unter dem Titel: "De magistratibus et sacerdotiis Romanorum Commentarii". Sie erschien als Beilage zu folgendem Werk: Andreæ Dominici Flocci, Florentini, De Potestatibvs Romanorvm Lib. II. Antverpiae, Ex Officina Gulielmi Syluij, Christophorvs Plantinvs, 1561 [opac].

25 Zweck der historischen Erzählung ist die Überzeugung des Publikums von ihrer Wahrhaftigkeit durch Glaubwürdigkeit und Plausibilität. Cic. inv. 1,20,28 und Cic. top. 26,97. Vgl. Lausberg: Rhetorik, 168f.

26 Der Melanchthonianer Hyperius hat eine andere Auffassung von Politik in der Kirchengeschichtsschreibung als der Jurist Baudouin, der den Zenturien empfehlen wird, die kirchenhistorischen Kontexte in ihren politischen Verwicklungen herauszuarbeiten, 560613. Hyperius will die politische Geschichte als chronologisches Gerüst nutzen; darüber hinaus findet sie nur dann Eingang in die Kirchengeschichte, wenn die Ereignisse der Religion wegen stattfanden. Ob die gegenteilige Position zu den Vorstellungen Baudouins explizit ist, bleibt unentschieden.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wolfenbuettel/HAB/560700A_De_Methodo_in_conscribenda_historia_Ecclesiastica_Consilium.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl