Commonefactio (1571) - Text
bearbeitet von Henning Jürgens
[Inhaltsverzeichnis]

|| [311]

|| [A 1v:] Vidi spargi scripta quaedam, in quibus inter reliqua etiam ex uersio-
ne Bezae, cuius labor in explicationem Noui testamenti collocatus,1 si iudi-
cium in nonnulis adhibeatur uera pietate et doctrina instructum, suae certe
laude et commendatione dignus est ut alias praesertim in nostra Noui testa-
(5)menti ἐξηγήσει, Deo iuuante, ostendemus uerba, quae extant Act. 32 (Oportet
Christum coelum accipere) allegantur hunc in modum: „Oportet Christum
coeli capi.“
Animaduertentes autem dolum et insidias καὶ ὕπουλόν τι subesse colligentes
uiri boni et pij dolent, eo rem et fidem, confeßionem et constantiam redactam
(10)esse, ut ex manifeste deprauatis sacrae scripturae testimonijs ostentanda sit
eruditionis alicuius opinio et confeßionis regula.
Ego certe quid amplius faciam nescio. Emigrare cupio et esse cum Christo.
Video enim, quo res inclinent, ac quod fere nemo amplius sibi cordi et curae
gloriam Christi, qui sedens ad dexteram Patris Dei omnipotentis caro et
(15)sanguis noster est, esse uelit.
Dabitur fortasse tempus et occasio iuste et sufficienter conquerendi de istis
insidijs alias uel etiam coram tribunali Filij Dei et in ultimi iudicij || [A 2r:]
executione. Nunc tantum supputridum conatum eorum, qui uersioni isti ad-
haerent, ut iuuentuti piae detegamus, primum uerba siue textum, deinde uer-
(20)sionem siue glossam conferemus.
Nihil profecto iam ab hinc annis uiginti magis nos mouit, turbauit, anxios
reddidit et ut acceßionem ad speculationes sacramentariorum nudo capite
factam esse crediderimus, pro dolor, persuasit, quam allegatio uersionis pro-
fecto malae et impiae: „Oportet Christum coelo capi.“ Ex hac enim citatione
(25)quid subsit conspici potest. Textus durabit, glossa peribit iners. Et Oecolam-
padio
istud a principe quodam magnanimo obiectum, glossas scilicet illum
eiusque manipulares quaerere Lutherum uero uerba et succum habere nullo
alio responso solui potuit, nisi uelle nimirum se amputatam sibi manum prius
fuisse, quam contra Lutherum scribere unquam aliquid coepisset.3

|| [312]

Quod ad me, ut minimum et miserrimum et quotidie expetentem, exoptantem
et expectantem diuinae clementiae et auocationis horulam, attin, et cupio
nullius doctrinae, conscientiae, fidei, famae aut rebus nocere, simplicitas,
rectumque tuum me, Christe, gubernent. Ζητῶ Νῶε κίβωτον ὅπως μόρον
(5)αἰνὸν ἀλύξω.4 Crucem uero et exercitium exopto omnibus et || [A 2v:] singulis,
qui iam maiestatem Christi scrutantur iuxta rationis humanae captum et uanis
disputationum et quaestionum ampullis expediri posse et limitari gloriam
assumtae et glorificatae in Christo carnis nostrae arbitrantur. „Bonum est
mihi“, inquit Dauid, „quod humiliasti me“ etc.5 Et recte dicitur: „Non tenta-
(10)tus, qualia scit?“6 Atque hoc deesse uideo ijs, qui deprauatores sunt manifes-
tae perspicuitatis et ueritatis.
Sed audiamus et legamus uerba concionis a Petro habitae, quae in graeco
textu sic se habent: Μετανοήσατε οὖν καὶ ἐπιστρέψατε εἰς τὸ ἐξαλειφθῆναι
ὑμῶν τὰς ἁμαρτίας ὅμως ἂν ἔλθωσι καιροὶ ἀναψύξεως ἀπὸ τοῦ κυρίου καὶ
(15)ἀποστείλῃ τὸν προκεκηρυγμένον ὑμῖν Ἰησοῦν Χριστὸν, ὃν δεῖ οὐρανὸν μὲν
δέξασθαι ἄχρι χρόνων ἀποκαταστάσεως πάντων καὶ λοιπά.
Hieronymi uersio:7 „Poenitemini igitur et conuertimini, ut deleantur peccata
uestra: ut cum uenerint tempora refrigerij a conspectu domini et miserit eum,
qui praedicatus est uobis, Iesum Christum, quem oportet quidem coelum sus
(20)cipere (recipere) usque in tempora restitutionis omnium etc.“
Erasmus: „Quem oportet quidem coelum accipere.“8
Ex syri testamenti uersione: „Resipiscite igitur et conuertimini, ut deleantur
peccata uestra et eueniant uobis tempora tranquillitatis a conspectu faciei
domini, ac mittat uobis illum, qui praeparatus erat || [A 3r:] uobis, Ieschua
(25)Christum: quem oportet COELOS excipere, usque ad complementum tempo-
rum omnium etc.“9
Ex germanica D. D. Lutheri uersione omnium dexterrima et maxime perspi-
cua: „So thut nu buß vnd bekeret euch, das ewre Snde vertilget werden,
auff das da kome die zeit der erquickung fr dem angesicht des Herrn, wenn
(30)er senden wird den, der euch jetzt zuuorn geprediget wird, Jhesum Christum,

|| [313]

welcher muß den Himel einnehmen biß auff die zeit, da erwieder bracht wer-
de alles, was Gott geredt etc.“10
Haec igitur uerba (Quem oportet coelum accipere) aliter nunquam in uera ec-
clesia nisi de exaltatione naturae in Christo humanae siue de seßione Christi
(5)ad Patris omnipotentis dexteram accepta et intellecta fuerunt, ut erudita anti-
quitas et consensus omnium sanorum comprobant: quae quidem seßio non
est in certum in coelo siue in coelis locum collocatio aut alligatio, sed est
πᾶσα ἐξουσία donata glorificatae et exaltatae in Christo naturae humanae.
Ascendit enim Christus ad coelos, id est, ut Augustini uerbis utar, „ conditio-
(10)nem naturae quam de hominum matre || [A 3v:] natus assumsit“,11 super coe-
los in dexteram Dei Patris collocauit. Dextera autem Dei, ut Athanasius et
Basilius categorice, euidenter ac uerißime interpretantur, non circumscrip-
tum quid significat, neque locum aliquem uel inferiorem uel physicum, qui
sit spacium continentis corporis cedentis contento, sed significat statum
(15)aequalitatis, maiestatem scilicet, gloriam et honorem Dei, ad quem Christus
secundum humanam suam naturam est translatus.12
Damasc. lib. 4 Orthodoxae fidei cap. 2: „A dextris Dei Patris sedere dicimus
Christum σωματικῶς, uerum non localem dexteram Patris dicimus. Quomodo
enim is, qui ἀπερίγραπτος est, localem habeat dexteram? Localis enim dex-
(20)tera et sinistra eorum existunt, quae circumscribuntur. Dexteram igitur Patris
intelligimus gloriam et honorificentiam deitatis, in qua Dei Filius ante secula
existens ut Deus et Patri ὁμοούσιος, in nouißimis temporibus incarnatus est
et corporaliter sedet conglorificata carne eius.“13
Chrysost. Heb. 1: „Sedet ad dexteram maiestatis in excelsis. In excelsis,
(25)dicens, non loco concludit Deum, sed ostendit hominem Christum omnibus
altiorem et eminentiorem.“14 Idem: „Ascendit supra omnes coelos, ultra quos
quoque nihil est aliud. Hoc uidelicet est potentiae et dominationis ipsius.“15
|| [A 4r:] Ebrae. 7: „Excelsior coelis factus est.“16 Hic coelos non corporeas
machinas tantum intelligimus, quibus sublimior est factus etiam secundum
(30)humanam naturam (ut ipsius etiam Oecolampadij interpretatione utar), quia
secundum diuinam naturam exaltari non potuit, sed etiam omnes angelos et
sanctos. His enim omnibus superior, in ipsum paternum solium sua carne
(nam Deus verbum semper extitit coelis sublimior) consedit, ut Oecumenius

|| [314]

loquitur,17 et super omnes coelos et coelestium spirituum ordines eleuatus est
ad consessum paternae maiestatis, ubi nunc sedet in plenitudine honoris et
gloriae, ut Primasius, Augustini discipulus, praeclare loquitur,18 non ut Deus
verbum, qui nimirum coelos omnes fabricauit, sed secundum carnem et natu-
(5)ram humanam, cui data iam est omnis potestas in coelo et in terra. „Nam
diuinitas carni contulit, quod semper Filius Dei cum Patre possedit“,19 ut
Seueriani uerbis utar, qui claruita circiter annum Christi 400. „Et illi“, inquit
Hieronymus, „potestas data est, qui paulo ante crucifixus, sepultus in tumulo,
postea resurrexit“,20 id est, non de coaeterna Patri diuinitate, sed de assumta
(10)humanitate et carne potestas illa in coelo et in terra et exaltatio Filio hominis
data siue ut Athanasius loquitur, περὶ τοῦ ναοῦ τοῦ σώματος οὐ περὶ τῆς
θεότητος21 intelligenda est, ut pia et orthodoxa antiquitas semper locuta est.
|| [A 4v:] Verba igitur (oportet Christum coelum accipere) non de corporali ali-
qua sede aut loco, sed decore, honore, gloria et maiestate siue de plenitudine
(15)paternae maiestatis, ut pia et erudita antiquitas et cum hac omnes orthodoxi
omnibus temporibus locuti sunt accipimus, et in hac fide, sententia et con-
feßione uiuimus, morimur et saluamur, scientes carnem siue naturam nos-
tram a Filio Dei in unitatem personae assumtam, glorificatam et supra omnes
coelos euectam, sedere ad dexteram Patris omnipotentis et habere omnem
(20)potestatem in coelo et in terra. „Accepit enim ut homo, quae habebat ut
Deus“, inquit etiam ipse Theodoretus, et sumpta ex nobis natura eiusdem ho-
noris cum eo, qui assumsit, sit particeps, „corpore non in diuinitatis naturam
mutato, sed impleto diuina gloria“ (Dial. 2.)22 et „counito in unius deitatis
perfectione“,23 ut Epiphanij uerbis utar.
(25)Theodoretus ex Athanasio contra seipsum, ut uidetur, haec citat: „‚Sede a
dextris meis.‘ De corpore dominico haec dicta sunt. ‚Si enim coelum et terra
ego impleo‘, dicit dominus, et omnia continet Deus, nullo autem continetur,

|| [315]

in qua non sede sedet? Corpus ergo est, cui dicit: ‚sede a dextris meis.‘ Τὸ
σῶμα τοίνυν ἐστὶν, ᾧ λέγει‚ κάθου ἐκ δεξιῶν μου.‘“24
Gregor Nyssenus orat. 3 De resur. domini: „Quae naturaliter habebat tan-
quam Deus, ea dicitur accipere ut homo certo consilio factus. Quamobrem
(5)etiam dicebat: ‚Pater glorifica me apud temet- || [A 5r:] ipsum gloria, quam ha-
bebam‘, etc. Nisi enim hanc propriam haberet ut Deus, fieri non posset, ut
eam tanquam alienam acciperet, Deo et Patre per prophetam dicente:
‚Gloriam meam alteri non dabo.‘“25
Haec de sententia uerborum Petri breuißime in gloriam et maiestatem Filij
(10)Dei et hominis, creatoris et fratris nostri sufficiant, donec forte coacti plu-
ribus cum pluribus et amicis et inimicis mihi autem amicis omnibus et sin-
gulis, qui Christi τοῦ θεανθρώπου Emanuelis maiestatem et divinam siue
infinitam potentiam non duplicem, sed unam, quae est (ut semel dicam)
diuina et aeterna, quaerunt agendum sit.
(15)Vigilij, qui martyr nominatur, uerba hac de re, quae pro explicatione loci
Acto. 3 adducuntur sine exceptione non admittimus, in hunc modum se
habentia: „Si uerbi et carnis una natura est, quomodo cum uerbum ubique sit,
non ubique inueniatur et caro? Nanque quando in terra fuit, non utique erat
in coelo: Et nunc quia in coelo est, non est utique in terrra, et in tantum non
(20)est, ut secundum ipsam Christum speremus uenturum de coelo, quem secun-
dum verbum nobiscum credimus esse in terra.“26
Obstat nobis, cum quod multa partim plane obelisco, partim limnisco27 digna
idem Vigilius habeat, ut, quod Christus non sit mediator et aduocatus noster
secundum deitatem, sed tantum secundum nostram naturam, interpellet pro
(25)nobis Patrem, et appellationes || [A 5v:] Iesu et Christi non ad Deum, sed ad
hominem pertineant, cui delirio ipse quoque Theodoretus contradicit,28 tum
quod Christum secundum naturam humanam assumtam et glorificatam certo
loco coeli alliget et formam serui a nobis ablatam, ut ipse loquitur, quae
tamen nunquam ut seruilis forma in coelum translata est, a nobis plane
(30)absentem esse, ideoque, quod inde uesani homines colligunt, σωματικῇ παρ-
ουσίᾳ Christum in coena sua nec omnipotentiae, nec ueritatis suae ratione
esse uel posse uel uelle fingat. Nam quod ait, Christi carnem loco contineri,
in doctrinae cum potentiae et maiestatis Filij hominis, tum coenae domini-
cae, uerum esse nec potest nec debet. Etsi enim corpus suam περιγραπτὸν re-
(35)tinere dicatur et proprietates suas essentiales: tamen exceptio semper in ijs

|| [316]

praerogatiuis, ταῖς ἀπεριγράπτοις et hyperphysicis, quas sacra scriptura cor-
pori siue humanae toti naturae in Christi persona tribuit, praeponderat
merito.
Contradicit autem Vigilius sibi ipsi, dum ex Chrysostomo uerba citans:
(5)„Cognoscamus quae natura sit, cui dixit: ‚Sede ad dextram meam‘ et esto
meae particeps sedis? Illa nimirum, quae audierat, ‚terra es et in terram
ibis‘“29 naturae in Christo humanae asscribit seßionem ad dextram, id est
maiestatem || [A 6r:] diuinam et uniuersum imperium in omnes creaturas, et
tamen audet sine discrimine et exceptione praesertim doctrinae de coena do-
(10)minica, in qua iuxta institutionis uerba ubique ubicunque illa in ecclesia
administratur, Christus corpore et sanguine suo adest praesenti et per manum
ministri eadem uescentibus pane et uino porrigit, communicat et distribuit,
Christi corpus siue potius naturam in Christo humanam loco coeli alligare,
quam tamen dicit in dextra magnificentiae Patris sedere.
(15)Nobis catechismi uerba, quae in ecclesiis et scholis Misnicarum regionum et
alijs multis in locis adhuc Dei beneficio sonant, loco confeßionis esse de-
bent: ὥσπερ ὁ υἱὸς θεοῦ ἐνανθρωπήσας καὶ παθὼν τῇ σαρκί καὶ ἀναστὰς ἐκ
τῶν νεκρῶν καί ἀναληφθείς εἰς οὐρανὸν κάθηται ἐκ δεξιῶν πατρὸς παντοδυ
νάμον, ἀληθινῶς μὲν καὶ χωρὶς πάσης ἀλληγορίας τε καὶ ὑπερνοίας καὶ πλά
(20)σεως διανοητικῆς οὐκ ἐν περιγραφῇ δὲ τόπου ἢ λογισμοῦ ἀνθρωπίνου, ἀλλ᾿
ἀχωρήτως τε πάσῃ κτίσει καὶ ἀνεκδιηγήτως τῇ φράσει καὶ ἀκαταλήπτως τῷ
νοὶ τῶν ἀνθρώπων, οὕτω καὶ τὸ σῶμα καὶ τὸ αἷμα Ἰησοῦ Χριστοῦ διαδίδοται
ἐν τῇ || [A 6v:] ἐκκλησίᾳ κατὰ τὴν κυριακὴν διάταξιν ἀτρεκῶς μὲν καὶ τῷ ὄντι
οὐ τροπικῶς ἢ ἐσχηματισμένως τῶν ῥημάτων νοουμένων, ἀλλὰ ἐνδεικνύοντων
(25)τῶν ἁπλῶς τὸ σημαινόμενον. Γίνεται ταῦτα οὐ πλαστῶς οὐδὲ τυπικῶς ἤγουν
τροπικῶς κατὰ ὑπόνοιάν τινα, ἀλλ᾿ ἀληθῶς κατὰ τὸν νοῦν τῶν ῥημάτων. Id
est, ut autor ipse reddidit: „Quemadmodum Filius Dei homo factus est et
passus carne et resurrexit ex mortuis et assumtus in coelum, sedet e dextris
Patris omnipotentis, re uera et sine omni allegoria atque commento et ficta
(30)animi intelligentia non tamen ille circumscriptus loco aut cogitatione huma-
na, sed ita, ut capere ulla creatura et effari elocutio et compraehendere mens
hominum nequeat. Sic et corpus et sanguis Iesv Christi distribuitur in eccle-
sia secundum ordinationem dominicam uere quidem et re ipsa non tropica
aut figurata uerborum significatione, sed indicio simplicis significationis
(35)etc.“ Et paulo post: „Haec non fiunt ficte aut figurate tropico quodam com-
mento, sed uere secundum uerborum intelligentiam.“30

|| [317]

Ex his, quae breuißime notauimus, manifestum || [A 7r:] fieri omnibus potest
glossam et uersionem istam peruersam (Christum coelo capi) analogiae fidei
e diametro repugnare et improbari merito multis ijsque grauißimis de causis,
quarum paucas plenius et diligentius pio lectori, ueritatis et simplicitatis
(5)amanti, considerandas subijciemus.
Prima est proprietas sermonis in omni lingua. Quis enim unquam hunc sen-
sum inde eliciat, quando legimus (Praedicatus est Christus, quem oportet
coelum accipere etc.) ut ordine transposito uerborum et mutato, amphibolo-
giam fingens temerario ausu affirmet, coeli uocabulum poni loco subiecti,
(10)cuius sit quasi officium, ut Christum capiat et contineat? Atque ideo dicen-
dum esse, Christum coelo capi, id est, coelo contineri? Apollonis ne oracula
et Sibyllae folia in sacris literis et euidentibus testimonijs quaerimus?
Secunda igitur causa est veritas et maiestas linguae sacrae, cui tales ex tri-
pode et inferis reuocatae flexibilitates affingendae non sunt.
(15)Tertio manifestum est, uersionem istam paßiuam tantum usurpari ad stabili-
endum delirium de localitate siue corporali locatione, cuius testimonia nulla
extant in sacris literis. Potentia enim || [A 7v:] Christi Filij hominis sedentis ad
dexteram Patris omnipotentis, longe maior est, quam ut localitatis aut corpo-
ralis locationis noua et periculosa uoce eludi et eneruari et certo coeli loco
(20)astringi et eodem capi, terminari et contineri poßit. In ignominiam igitur et
contumeliam glorificatae in Christo humanae naturae sedentis ad dextram
Patris uersio ista cedit.
Quarto omnium sanorum fides et conscientia isti uersioni contradicit, sicut
Tigurini ea de causa modestiores esse uidentur, dum Christum coelo capi,
(25)aliorum non suam interpretationem esse dicunt.
Quinto, uersio ista excogitata nuper et uniuersae antiquitati nostrisque eccle-
sijs et scholis hactenus ignota, ad coenae dominicae deprauationem et negan-
dam ueri corporis et sanguinis Christi praesentiam et participationem natura-
lem directa est et confirmat sacramentariorum portenta.
(30)Te oramus Fili Dei, domine noster Iesu Christe, ut nobiscum sis et maneas et
omnipotentiam et ueritatem tuam asseras et corda nostra ad gloriam et lau-
dem tui nominis unias, sancti- || [A 8r:] fices et conserues nos in agnita semel
ueritate et confeßione doctrinae et fidei simplicis, candidae et incorruptae,
nec patiaris nos dimoueri ullo metu aut pericolo a ueritate Verbi tui et ab
(35)huius meditatione et gemitu, ut Dauid loquitur.31
VVolfferbyti, Calendis Maij,
Anno
M. D. LXXI.
Soli Deo honor et gloria.

Textapparat
a clarauit: B.

Kommentar
3 Diese Äußerung von Johannes Oekolampad konnte nicht nachgewiesen werden; sie entstammt
nicht den frühen Stellungnahmen, wie dem Iudicium de doctore Martino Luthero, Leipzig1520
(VD 16 O 352ff) oder der Antwortschrift der Canonici Indocti Lutherani an Eck, (s.l. s.a., [VD
16 O 297ff]), ist aber für die Zeit nach seinen Stellungnahmen gegen Luthers Abendmahlslehre
ab Sommer 1526 (der Schrift Billiche Antwort, Augsburg 1526 [VD 16 O 295] und der Ad
Billibaldum Pyrckaimerum Responsio, Zürich1526
[VD 16 O 281] oder dem De genuina
verborum Dei [...] expositione liber, Straßburg1525
[VD O 331ff]) nicht nachzuweisen und auch
kaum mehr zu erwarten, da Oekolampad in diesen Schriften keine Versuche mehr unternimmt,
seine Übereinstimmung mit Luther zu behaupten.
4 Gregor von Nazianz, Carmina de seipso XIII, in: PG 37, 1243.
9 Die Angabe bezieht sich auf die 1569 durch den Heidelberger Professor Immanuel Tremellius
edierte Ausgabe der antiken syrischen Übersetzung des Neuen Testaments, in der das griechische
Original und die syrische Version jeweils mit lateinischer Übersetzung abgedruckt sind. Vgl. Η
ΚΑΙΝΗ ΔΙΑΘΗΚΗ. TESTAMENTVM NOVVM.at'd'x] aq"yTiy:Di Est autem interpretatio Syriaca
Noui Testamenti, Hebraeis typis descripta, plerisque etiam locis emendata. Eadem Latino
sermone reddita [...], Genf 1569
, 334r.
10WA.DB 6/1, 428f.
11 Vgl. Augustin, Sermo CXCV. In natali Domini, in: PL 38, 1017f.
12 Vgl. Athanasius, Contra Arianos I, 61, in: PG 26, 140f; Basilius von Caesarea, De spiritu
sancto VI, 15, in: PG 32, 8993 (SChr 17bis, 290–296).
13 Johannes Damascenus, Expositio orthodoxae fidei LXXV, in: PG 94, 1104 (PTS 12, 173,1–9).
14 Johannes Chrysostomos, Homilia II super epistolam ad Hebraeos, in: PG 63, 24.
15 Johannes Chrysostomos, Homilia II super epistolam ad Hebraeos, in: PG 63, 24.
17Oecumenius war Ende des 10. Jahrhunderts Bischof von Tricca in Thessalien und verfasste
eine Reihe von biblischen Kommentaren: Oecumenius von Tricca, Commentarium in epistolam
ad Hebraeos VII, in: PG 119, 360.
18 Haymon von Auxerre, Expositio in epistolam ad Hebraeos VII, in: PL 68, 732. Der Text
wurde im 16. Jahrhundert Primasius von Hadrumentum zugeschrieben. Über Haymon ist wenig
bekannt, er lebte in der Mitte des 9. Jahrhunderts in verschiedenen burgundischen Klöstern und
verfasste exegetische Schriften und Homilien.
19 Ps.-Augustin, Solutiones diuersarum quaestionum. Solutio LXXX, in: CChr.SL 90, 211,16.
Bei Migne nicht vorhanden.
20 Hieronymus, Commentarium in evangelium Matthaei IV, in: PL 26, 226.
21 Athanasius, De incarnatione et contra Arianos II, in: PG 26, 988.
22 Theodoret, Eranistes II, in: PG 83,165 (Ettlinger 150,24–26).
23 Vgl. Epiphanius von Salamis, Panarion LXIX, in: PG 42, 332 (GCS 37, 228,15–18). Bei
Migne anders übersetzt.
24 Theodoret, Eranistes, Florilegium II, in: PG 83, 180 (Ettlinger 160,8–13). Zitat aus Athana-
sius, Sermo maior de fide XXIX, in: PG 26,1283. Vgl. Ps 110,1; Jer 23,24.
25 Gregor von Nyssa, Oratio II De resurrectione Domini, in: PG 46, 649. Vgl. Joh 17,5; Jes 42,8.
26Vigilius war Ende des 5. Jahrhunderts Bischof der nordafrikanischen Stadt Thapsus und ver-
fasste Schriften u.a. gegen die Arianer und Eutychianer. Selnecker verwechselt ihn hier mit dem
Märtyrer Vigilius von Trient; Vigilius Thapsensis, Contra Eutychetem IV, 14, in: PL 62, 126.
27 Das heißt teils fragwürdig, nämlich mit einem Obelisk am Rand zu versehen, teils auszeich-
nungswürdig, nämlich mit einem Band als Ehrenzeichen zu versehen.
28 Vgl. Theodoret, Eranistes II, in: PG 83,148 (Ettlinger 139).
29 Johannes Chrysostomos, Homilia de Ascensione Domini, zitiert bei Vigilius Thapsensis,
Contra Eutychetem V, 24, in: PL 62, 152. Vgl. Ps 110,1; Gen 3,19.
31 Kein wörtliches Zitat, Anklänge an Ps 37 und 38.
Seite drucken

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000211/commonefactio/edition.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000211/tei-transcript.xsl