Commonefactio (1571) - Text
bearbeitet von Henning Jürgens
[Inhaltsverzeichnis]

|| [311]
|| [A 1v:] Vidi spargi scripta quaedam, in quibus inter reliqua etiam ex uersione Bezae, cuius labor in explicationem Noui testamenti collocatus,1 si iudicium in nonnulis adhibeatur uera pietate et doctrina instructum, suae certe laude et commendatione dignus est ut alias praesertim in nostra Noui testamenti ἐξηγήσει, Deo iuuante, ostendemus uerba, quae extant Act. 32 (Oportet Christum coelum accipere) allegantur hunc in modum: „Oportet Christum coeli capi.“ Animaduertentes autem dolum et insidias καὶ ὕπουλόν τι subesse colligentes uiri boni et pij dolent, eo rem et fidem, confeßionem et constantiam redactam esse, ut ex manifeste deprauatis sacrae scripturae testimonijs ostentanda sit eruditionis alicuius opinio et confeßionis regula. Ego certe quid amplius faciam nescio. Emigrare cupio et esse cum Christo. Video enim, quo res inclinent, ac quod fere nemo amplius sibi cordi et curae gloriam Christi, qui sedens ad dexteram Patris Dei omnipotentis caro et sanguis noster est, esse uelit. Dabitur fortasse tempus et occasio iuste et sufficienter conquerendi de istis insidijs alias uel etiam coram tribunali Filij Dei et in ultimi iudicij || [A 2r:] executione. Nunc tantum supputridum conatum eorum, qui uersioni isti adhaerent, ut iuuentuti piae detegamus, primum uerba siue textum, deinde uersionem siue glossam conferemus. Nihil profecto iam ab hinc annis uiginti magis nos mouit, turbauit, anxios reddidit et ut acceßionem ad speculationes sacramentariorum nudo capite factam esse crediderimus, pro dolor, persuasit, quam allegatio uersionis profecto malae et impiae: „Oportet Christum coelo capi.“ Ex hac enim citatione quid subsit conspici potest. Textus durabit, glossa peribit iners. Et Oecolampadio istud a principe quodam magnanimo obiectum, glossas scilicet illum eiusque manipulares quaerere Lutherum uero uerba et succum habere nullo alio responso solui potuit, nisi uelle nimirum se amputatam sibi manum prius fuisse, quam contra Lutherum scribere unquam aliquid coepisset.3

|| [312]
Quod ad me, ut minimum et miserrimum et quotidie expetentem, exoptantem et expectantem diuinae clementiae et auocationis horulam, attin, et cupio nullius doctrinae, conscientiae, fidei, famae aut rebus nocere, simplicitas, rectumque tuum me, Christe, gubernent. Ζητῶ Νῶε κίβωτον ὅπως μόρον αἰνὸν ἀλύξω.4 Crucem uero et exercitium exopto omnibus et || [A 2v:] singulis, qui iam maiestatem Christi scrutantur iuxta rationis humanae captum et uanis disputationum et quaestionum ampullis expediri posse et limitari gloriam assumtae et glorificatae in Christo carnis nostrae arbitrantur. „Bonum est mihi“, inquit Dauid, „quod humiliasti me“ etc.5 Et recte dicitur: „Non tentatus, qualia scit?“6 Atque hoc deesse uideo ijs, qui deprauatores sunt manifestae perspicuitatis et ueritatis.Sed audiamus et legamus uerba concionis a Petro habitae, quae in graeco textu sic se habent: Μετανοήσατε οὖν καὶ ἐπιστρέψατε εἰς τὸ ἐξαλειφθῆναι ὑμῶν τὰς ἁμαρτίας ὅμως ἂν ἔλθωσι καιροὶ ἀναψύξεως ἀπὸ τοῦ κυρίου καὶ ἀποστείλῃ τὸν προκεκηρυγμένον ὑμῖν Ἰησοῦν Χριστὸν, ὃν δεῖ οὐρανὸν μὲν δέξασθαι ἄχρι χρόνων ἀποκαταστάσεως πάντων καὶ λοιπά.Hieronymi uersio:7 „Poenitemini igitur et conuertimini, ut deleantur peccata uestra: ut cum uenerint tempora refrigerij a conspectu domini et miserit eum, qui praedicatus est uobis, Iesum Christum, quem oportet quidem coelum suscipere (recipere) usque in tempora restitutionis omnium etc.“Erasmus: „Quem oportet quidem coelum accipere.“8 Ex syri testamenti uersione: „Resipiscite igitur et conuertimini, ut deleantur peccata uestra et eueniant uobis tempora tranquillitatis a conspectu faciei domini, ac mittat uobis illum, qui praeparatus erat || [A 3r:] uobis, Ieschua Christum: quem oportet COELOS excipere, usque ad complementum temporum omnium etc.“9 Ex germanica D. D. Lutheri uersione omnium dexterrima et maxime perspicua: „So thut nu buß vnd bekeret euch, das ewre Snde vertilget werden, auff das da kome die zeit der erquickung fr dem angesicht des Herrn, wenn er senden wird den, der euch jetzt zuuorn geprediget wird, Jhesum Christum,

|| [313]
welcher muß den Himel einnehmen biß auff die zeit, da erwieder bracht werde alles, was Gott geredt etc.“10 Haec igitur uerba (Quem oportet coelum accipere) aliter nunquam in uera ecclesia nisi de exaltatione naturae in Christo humanae siue de seßione Christi ad Patris omnipotentis dexteram accepta et intellecta fuerunt, ut erudita antiquitas et consensus omnium sanorum comprobant: quae quidem seßio non est in certum in coelo siue in coelis locum collocatio aut alligatio, sed est πᾶσα ἐξουσία donata glorificatae et exaltatae in Christo naturae humanae. Ascendit enim Christus ad coelos, id est, ut Augustini uerbis utar, „ conditionem naturae quam de hominum matre || [A 3v:] natus assumsit“,11 super coelos in dexteram Dei Patris collocauit. Dextera autem Dei, ut Athanasius et Basilius categorice, euidenter ac uerißime interpretantur, non circumscriptum quid significat, neque locum aliquem uel inferiorem uel physicum, qui sit spacium continentis corporis cedentis contento, sed significat statum aequalitatis, maiestatem scilicet, gloriam et honorem Dei, ad quem Christus secundum humanam suam naturam est translatus.12 Damasc. lib. 4 Orthodoxae fidei cap. 2: „A dextris Dei Patris sedere dicimus Christum σωματικῶς, uerum non localem dexteram Patris dicimus. Quomodo enim is, qui ἀπερίγραπτος est, localem habeat dexteram? Localis enim dextera et sinistra eorum existunt, quae circumscribuntur. Dexteram igitur Patris intelligimus gloriam et honorificentiam deitatis, in qua Dei Filius ante secula existens ut Deus et Patri ὁμοούσιος, in nouißimis temporibus incarnatus est et corporaliter sedet conglorificata carne eius.“13 Chrysost. Heb. 1: „Sedet ad dexteram maiestatis in excelsis. In excelsis, dicens, non loco concludit Deum, sed ostendit hominem Christum omnibus altiorem et eminentiorem.“14 Idem: „Ascendit supra omnes coelos, ultra quos quoque nihil est aliud. Hoc uidelicet est potentiae et dominationis ipsius.“15 || [A 4r:] Ebrae. 7: „Excelsior coelis factus est.“16 Hic coelos non corporeas machinas tantum intelligimus, quibus sublimior est factus etiam secundum humanam naturam (ut ipsius etiam Oecolampadij interpretatione utar), quia secundum diuinam naturam exaltari non potuit, sed etiam omnes angelos et sanctos. His enim omnibus superior, in ipsum paternum solium sua carne (nam Deus verbum semper extitit coelis sublimior) consedit, ut Oecumenius

|| [314]
loquitur,17 et super omnes coelos et coelestium spirituum ordines eleuatus est ad consessum paternae maiestatis, ubi nunc sedet in plenitudine honoris et gloriae, ut Primasius, Augustini discipulus, praeclare loquitur,18 non ut Deus verbum, qui nimirum coelos omnes fabricauit, sed secundum carnem et naturam humanam, cui data iam est omnis potestas in coelo et in terra. „Nam diuinitas carni contulit, quod semper Filius Dei cum Patre possedit“,19 ut Seueriani uerbis utar, qui claruita circiter annum Christi 400. „Et illi“, inquit Hieronymus, „potestas data est, qui paulo ante crucifixus, sepultus in tumulo, postea resurrexit“,20 id est, non de coaeterna Patri diuinitate, sed de assumta humanitate et carne potestas illa in coelo et in terra et exaltatio Filio hominis data siue ut Athanasius loquitur, περὶ τοῦ ναοῦ τοῦ σώματος οὐ περὶ τῆς θεότητος21 intelligenda est, ut pia et orthodoxa antiquitas semper locuta est. || [A 4v:] Verba igitur (oportet Christum coelum accipere) non de corporali aliqua sede aut loco, sed decore, honore, gloria et maiestate siue de plenitudine paternae maiestatis, ut pia et erudita antiquitas et cum hac omnes orthodoxi omnibus temporibus locuti sunt accipimus, et in hac fide, sententia et confeßione uiuimus, morimur et saluamur, scientes carnem siue naturam nostram a Filio Dei in unitatem personae assumtam, glorificatam et supra omnes coelos euectam, sedere ad dexteram Patris omnipotentis et habere omnem potestatem in coelo et in terra. „Accepit enim ut homo, quae habebat ut Deus“, inquit etiam ipse Theodoretus, et sumpta ex nobis natura eiusdem honoris cum eo, qui assumsit, sit particeps, „corpore non in diuinitatis naturam mutato, sed impleto diuina gloria“ (Dial. 2.)22 et „counito in unius deitatis perfectione“,23 ut Epiphanij uerbis utar. Theodoretus ex Athanasio contra seipsum, ut uidetur, haec citat: „‚Sede a dextris meis.‘ De corpore dominico haec dicta sunt. ‚Si enim coelum et terra ego impleo‘, dicit dominus, et omnia continet Deus, nullo autem continetur,

|| [315]
in qua non sede sedet? Corpus ergo est, cui dicit: ‚sede a dextris meis.‘ Τὸ σῶμα τοίνυν ἐστὶν, ᾧ λέγει‚ κάθου ἐκ δεξιῶν μου.‘“24 Gregor Nyssenus orat. 3 De resur. domini: „Quae naturaliter habebat tanquam Deus, ea dicitur accipere ut homo certo consilio factus. Quamobrem etiam dicebat: ‚Pater glorifica me apud temet- || [A 5r:] ipsum gloria, quam habebam‘, etc. Nisi enim hanc propriam haberet ut Deus, fieri non posset, ut eam tanquam alienam acciperet, Deo et Patre per prophetam dicente: ‚Gloriam meam alteri non dabo.‘“25 Haec de sententia uerborum Petri breuißime in gloriam et maiestatem Filij Dei et hominis, creatoris et fratris nostri sufficiant, donec forte coacti pluribus cum pluribus et amicis et inimicis mihi autem amicis omnibus et singulis, qui Christi τοῦ θεανθρώπου Emanuelis maiestatem et divinam siue infinitam potentiam non duplicem, sed unam, quae est (ut semel dicam) diuina et aeterna, quaerunt agendum sit. Vigilij, qui martyr nominatur, uerba hac de re, quae pro explicatione loci Acto. 3 adducuntur sine exceptione non admittimus, in hunc modum se habentia: „Si uerbi et carnis una natura est, quomodo cum uerbum ubique sit, non ubique inueniatur et caro? Nanque quando in terra fuit, non utique erat in coelo: Et nunc quia in coelo est, non est utique in terrra, et in tantum non est, ut secundum ipsam Christum speremus uenturum de coelo, quem secundum verbum nobiscum credimus esse in terra.“26 Obstat nobis, cum quod multa partim plane obelisco, partim limnisco27 digna idem Vigilius habeat, ut, quod Christus non sit mediator et aduocatus noster secundum deitatem, sed tantum secundum nostram naturam, interpellet pro nobis Patrem, et appellationes || [A 5v:] Iesu et Christi non ad Deum, sed ad hominem pertineant, cui delirio ipse quoque Theodoretus contradicit,28 tum quod Christum secundum naturam humanam assumtam et glorificatam certo loco coeli alliget et formam serui a nobis ablatam, ut ipse loquitur, quae tamen nunquam ut seruilis forma in coelum translata est, a nobis plane absentem esse, ideoque, quod inde uesani homines colligunt, σωματικῇ παρουσίᾳ Christum in coena sua nec omnipotentiae, nec ueritatis suae ratione esse uel posse uel uelle fingat. Nam quod ait, Christi carnem loco contineri, in doctrinae cum potentiae et maiestatis Filij hominis, tum coenae dominicae, uerum esse nec potest nec debet. Etsi enim corpus suam περιγραπτὸν retinere dicatur et proprietates suas essentiales: tamen exceptio semper in ijs

|| [316]
praerogatiuis, ταῖς ἀπεριγράπτοις et hyperphysicis, quas sacra scriptura corpori siue humanae toti naturae in Christi persona tribuit, praeponderat merito.Contradicit autem Vigilius sibi ipsi, dum ex Chrysostomo uerba citans: „Cognoscamus quae natura sit, cui dixit: ‚Sede ad dextram meam‘ et esto meae particeps sedis? Illa nimirum, quae audierat, ‚terra es et in terram ibis‘“29 naturae in Christo humanae asscribit seßionem ad dextram, id est maiestatem || [A 6r:] diuinam et uniuersum imperium in omnes creaturas, et tamen audet sine discrimine et exceptione praesertim doctrinae de coena dominica, in qua iuxta institutionis uerba ubique ubicunque illa in ecclesia administratur, Christus corpore et sanguine suo adest praesenti et per manum ministri eadem uescentibus pane et uino porrigit, communicat et distribuit, Christi corpus siue potius naturam in Christo humanam loco coeli alligare, quam tamen dicit in dextra magnificentiae Patris sedere.Nobis catechismi uerba, quae in ecclesiis et scholis Misnicarum regionum et alijs multis in locis adhuc Dei beneficio sonant, loco confeßionis esse debent: ὥσπερ ὁ υἱὸς θεοῦ ἐνανθρωπήσας καὶ παθὼν τῇ σαρκί καὶ ἀναστὰς ἐκ τῶν νεκρῶν καί ἀναληφθείς εἰς οὐρανὸν κάθηται ἐκ δεξιῶν πατρὸς παντοδυνάμον, ἀληθινῶς μὲν καὶ χωρὶς πάσης ἀλληγορίας τε καὶ ὑπερνοίας καὶ πλάσεως διανοητικῆς οὐκ ἐν περιγραφῇ δὲ τόπου ἢ λογισμοῦ ἀνθρωπίνου, ἀλλ᾿ ἀχωρήτως τε πάσῃ κτίσει καὶ ἀνεκδιηγήτως τῇ φράσει καὶ ἀκαταλήπτως τῷ νοὶ τῶν ἀνθρώπων, οὕτω καὶ τὸ σῶμα καὶ τὸ αἷμα Ἰησοῦ Χριστοῦ διαδίδοται ἐν τῇ || [A 6v:] ἐκκλησίᾳ κατὰ τὴν κυριακὴν διάταξιν ἀτρεκῶς μὲν καὶ τῷ ὄντι οὐ τροπικῶς ἢ ἐσχηματισμένως τῶν ῥημάτων νοουμένων, ἀλλὰ ἐνδεικνύοντων τῶν ἁπλῶς τὸ σημαινόμενον. Γίνεται ταῦτα οὐ πλαστῶς οὐδὲ τυπικῶς ἤγουν τροπικῶς κατὰ ὑπόνοιάν τινα, ἀλλ᾿ ἀληθῶς κατὰ τὸν νοῦν τῶν ῥημάτων. Id est, ut autor ipse reddidit: „Quemadmodum Filius Dei homo factus est et passus carne et resurrexit ex mortuis et assumtus in coelum, sedet e dextris Patris omnipotentis, re uera et sine omni allegoria atque commento et ficta animi intelligentia non tamen ille circumscriptus loco aut cogitatione humana, sed ita, ut capere ulla creatura et effari elocutio et compraehendere mens hominum nequeat. Sic et corpus et sanguis Iesv Christi distribuitur in ecclesia secundum ordinationem dominicam uere quidem et re ipsa non tropica aut figurata uerborum significatione, sed indicio simplicis significationis etc.“ Et paulo post: „Haec non fiunt ficte aut figurate tropico quodam commento, sed uere secundum uerborum intelligentiam.“30

|| [317]
Ex his, quae breuißime notauimus, manifestum || [A 7r:] fieri omnibus potest glossam et uersionem istam peruersam (Christum coelo capi) analogiae fidei e diametro repugnare et improbari merito multis ijsque grauißimis de causis, quarum paucas plenius et diligentius pio lectori, ueritatis et simplicitatis amanti, considerandas subijciemus. Prima est proprietas sermonis in omni lingua. Quis enim unquam hunc sensum inde eliciat, quando legimus (Praedicatus est Christus, quem oportet coelum accipere etc.) ut ordine transposito uerborum et mutato, amphibologiam fingens temerario ausu affirmet, coeli uocabulum poni loco subiecti, cuius sit quasi officium, ut Christum capiat et contineat? Atque ideo dicendum esse, Christum coelo capi, id est, coelo contineri? Apollonis ne oracula et Sibyllae folia in sacris literis et euidentibus testimonijs quaerimus?Secunda igitur causa est veritas et maiestas linguae sacrae, cui tales ex tripode et inferis reuocatae flexibilitates affingendae non sunt. Tertio manifestum est, uersionem istam paßiuam tantum usurpari ad stabiliendum delirium de localitate siue corporali locatione, cuius testimonia nulla extant in sacris literis. Potentia enim || [A 7v:] Christi Filij hominis sedentis ad dexteram Patris omnipotentis, longe maior est, quam ut localitatis aut corporalis locationis noua et periculosa uoce eludi et eneruari et certo coeli loco astringi et eodem capi, terminari et contineri poßit. In ignominiam igitur et contumeliam glorificatae in Christo humanae naturae sedentis ad dextram Patris uersio ista cedit.Quarto omnium sanorum fides et conscientia isti uersioni contradicit, sicut Tigurini ea de causa modestiores esse uidentur, dum Christum coelo capi, aliorum non suam interpretationem esse dicunt.Quinto, uersio ista excogitata nuper et uniuersae antiquitati nostrisque ecclesijs et scholis hactenus ignota, ad coenae dominicae deprauationem et negandam ueri corporis et sanguinis Christi praesentiam et participationem naturalem directa est et confirmat sacramentariorum portenta.Te oramus Fili Dei, domine noster Iesu Christe, ut nobiscum sis et maneas et omnipotentiam et ueritatem tuam asseras et corda nostra ad gloriam et laudem tui nominis unias, sancti- || [A 8r:] fices et conserues nos in agnita semel ueritate et confeßione doctrinae et fidei simplicis, candidae et incorruptae, nec patiaris nos dimoueri ullo metu aut pericolo a ueritate Verbi tui et ab huius meditatione et gemitu, ut Dauid loquitur.31 VVolfferbyti, Calendis Maij,Anno M. D. LXXI.Soli Deo honor et gloria.

Textapparat
a clarauit: B.

Kommentar
3 Diese Äußerung von Johannes Oekolampad konnte nicht nachgewiesen werden; sie entstammt nicht den frühen Stellungnahmen, wie dem Iudicium de doctore Martino Luthero, Leipzig1520 (VD 16 O 352ff) oder der Antwortschrift der Canonici Indocti Lutherani an Eck, (s.l. s.a., [VD 16 O 297ff]), ist aber für die Zeit nach seinen Stellungnahmen gegen Luthers Abendmahlslehre ab Sommer 1526 (der Schrift Billiche Antwort, Augsburg 1526 [VD 16 O 295] und der Ad Billibaldum Pyrckaimerum Responsio, Zürich1526 [VD 16 O 281] oder dem De genuina verborum Dei [...] expositione liber, Straßburg1525 [VD O 331ff]) nicht nachzuweisen und auch kaum mehr zu erwarten, da Oekolampad in diesen Schriften keine Versuche mehr unternimmt, seine Übereinstimmung mit Luther zu behaupten.
4 Gregor von Nazianz, Carmina de seipso XIII, in: PG 37, 1243.
9 Die Angabe bezieht sich auf die 1569 durch den Heidelberger Professor Immanuel Tremellius edierte Ausgabe der antiken syrischen Übersetzung des Neuen Testaments, in der das griechische Original und die syrische Version jeweils mit lateinischer Übersetzung abgedruckt sind. Vgl. Η ΚΑΙΝΗ ΔΙΑΘΗΚΗ. TESTAMENTVM NOVVM.at'd'x] aq"yTiy:Di Est autem interpretatio Syriaca Noui Testamenti, Hebraeis typis descripta, plerisque etiam locis emendata. Eadem Latino sermone reddita [...], Genf 1569, 334r.
10WA.DB 6/1, 428f.
11 Vgl. Augustin, Sermo CXCV. In natali Domini, in: PL 38, 1017f.
12 Vgl. Athanasius, Contra Arianos I, 61, in: PG 26, 140f; Basilius von Caesarea, De spiritu sancto VI, 15, in: PG 32, 8993 (SChr 17bis, 290–296).
13 Johannes Damascenus, Expositio orthodoxae fidei LXXV, in: PG 94, 1104 (PTS 12, 173,1–9).
14 Johannes Chrysostomos, Homilia II super epistolam ad Hebraeos, in: PG 63, 24.
15 Johannes Chrysostomos, Homilia II super epistolam ad Hebraeos, in: PG 63, 24.
17Oecumenius war Ende des 10. Jahrhunderts Bischof von Tricca in Thessalien und verfasste eine Reihe von biblischen Kommentaren: Oecumenius von Tricca, Commentarium in epistolam ad Hebraeos VII, in: PG 119, 360.
18 Haymon von Auxerre, Expositio in epistolam ad Hebraeos VII, in: PL 68, 732. Der Text wurde im 16. Jahrhundert Primasius von Hadrumentum zugeschrieben. Über Haymon ist wenig bekannt, er lebte in der Mitte des 9. Jahrhunderts in verschiedenen burgundischen Klöstern und verfasste exegetische Schriften und Homilien.
19 Ps.-Augustin, Solutiones diuersarum quaestionum. Solutio LXXX, in: CChr.SL 90, 211,16. Bei Migne nicht vorhanden.
20 Hieronymus, Commentarium in evangelium Matthaei IV, in: PL 26, 226.
21 Athanasius, De incarnatione et contra Arianos II, in: PG 26, 988.
22 Theodoret, Eranistes II, in: PG 83,165 (Ettlinger 150,24–26).
23 Vgl. Epiphanius von Salamis, Panarion LXIX, in: PG 42, 332 (GCS 37, 228,15–18). Bei Migne anders übersetzt.
24 Theodoret, Eranistes, Florilegium II, in: PG 83, 180 (Ettlinger 160,8–13). Zitat aus Athanasius, Sermo maior de fide XXIX, in: PG 26,1283. Vgl. Ps 110,1; Jer 23,24.
25 Gregor von Nyssa, Oratio II De resurrectione Domini, in: PG 46, 649. Vgl. Joh 17,5; Jes 42,8.
26Vigilius war Ende des 5. Jahrhunderts Bischof der nordafrikanischen Stadt Thapsus und verfasste Schriften u.a. gegen die Arianer und Eutychianer. Selnecker verwechselt ihn hier mit dem Märtyrer Vigilius von Trient; Vigilius Thapsensis, Contra Eutychetem IV, 14, in: PL 62, 126.
27 Das heißt teils fragwürdig, nämlich mit einem Obelisk am Rand zu versehen, teils auszeichnungswürdig, nämlich mit einem Band als Ehrenzeichen zu versehen.
28 Vgl. Theodoret, Eranistes II, in: PG 83,148 (Ettlinger 139).
29 Johannes Chrysostomos, Homilia de Ascensione Domini, zitiert bei Vigilius Thapsensis, Contra Eutychetem V, 24, in: PL 62, 152. Vgl. Ps 110,1; Gen 3,19.
31 Kein wörtliches Zitat, Anklänge an Ps 37 und 38.
Seite drucken

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000211/commonefactio/edition.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000211/tei-transcript.xsl