Bearbeitet von Alejandro Zorzin

‖ [26] Egregio D'omino' Georgio Spalatino, Artium Do
ctori, et Canonico Aldenberg'ensi' Patrono
dulciss'imo'.


S'alutem' P'lurimam'. Momentanea scribendarum literarum mora, Spalatine doctissime, non patitur, ut singulis tuarum Epistolarum1 petitionibus respondeam. Hoc scias, me partim convaluisse, partim adhuc cerebro gravari molestarique. Lego tamen, ut prius feci, maiori cumulo Auditorum honoratus. Diligentia eorum etiam ossium medullam exprimeret etc. Insuper D'ominationi' T'uae' partem mearum destino conclusionum, quod non singulae obsignatae sunt. Videbis Deo operaturo, ‖ [27] quales Eckius2 excitaverit: nec putes me eum, aut alios, quos suo nomine conficiam, timere. Suffragatur Wittemburgen'sibus' Biblia, Occurrunt Ecclesiastici, F'rater' Joan Teczel3 in conclusionibus suis nedum nos, sed et Principem nostrum clementissimum pungit. Ego parum contra illius conclusiones iocatus sum, quod si processerit, ad arma literaria desultabimus. Postremo rogo, me commendes illustriss'imo' Principi nostro, deinde D'omino' Pfeffingero4 et Hirsfeldio5, ut in executione supplicationis meae mihi faveant, mihi pro vehiculo sint. Item illi de Tawbenheim6, coeterisque omnibus, Ieronymo7 et aliis etc. me commendo, et mihi rescribas. Dat'um' celerrime Wittenburg'ae' 6. fer'ia' post ascension'em' Domini, Anno 18. Omnibus vobis omnia ero.


T'uae' D'ominationis' Andreas Carolstadius.


Misi ad impressorem nostrum dum scriberem
ut duo iuvenis exemplaria, alterum equiti
aurato D'omino' Pfeffingero, alterum T'uae' D'ominationi' donan
dum afferret, sed unum duntaxat nuncio
iamiam abiturus non moraturo attulit. Pro
inde D'ominationi' T'uae' exemplar hodiernae mitto dispu
tationis, integrum exemplar futuris nunciis
missurus.



1 Verschollener Brief von Spalatin an Karlstadt (KGK 79).
2 Johannes Eck (1486–1543).
3 Johannes Tetzel (ca. 1465–1519).
4 Degenhart Pfeffinger (1471–1519).
5 Bernhard von Hirschfeld (1490–1551).
6 Johann von Taubenheim (um 1490–1541/42).
7 Hieronymus Rudelauf († 1. 9. 1523).