Bearbeitet von Alejandro Zorzin

‖ [23] Egregio D'omino' Georgio Spalatino, Philosophiae
Doctori et Canonico Aldenberg'ensi' Patro
no et Promotori Optimo.


S'alutem' P'lurimam'. Quanto literas tuas binas1, doctissime Spalatine, gaudio hodie exceperim, noster calamus proferre nequit: faciat Deus, immo perficiat hoc tuum institutum: qui dedit ac inspiravit nos praeveniendo. Te imprimis rogo, ut Illustrissimo Principi nostro, meo et communi Reipubl'icae' nomine gratias agere immortales digneris, ob id, quod Scholarum Praeceptores sua munificentia illustriores, elegantiores, atque plurium linguarum peritiores facere curat. Utinam adessent duo illi interpretes. Dei ope incumberem conarerque, ut inimici nostri et patrocinio interpretacionis, et acrimonia adducendarum Dei legum confusionem haberent. Praeterea quod de Clementia et gratia, Illustrissimi erga ‖ [24] me Principis, me exhilarasti, tibi ago gratias. Rogo tuo precatu Nobiles Viri et Domini, D'ominus' Pfeffingerus2, Marschallus Bavariae, et D'ominus' Bernhardus de Hirsfeld3, milites, Tu quoque eis coniunctus procuratores mei esse dignemini ad petendum ab Illustriss'imo' Principe ac obtinendum et recipiendum beneficium seu Ecclesiasticam provisionem. Quod iuris est, et ad procuratorum attinet mandatum, non negligam. Obsecro D'ominationem' T'uam' quatinus praefatos meos D'ominos' convenire digneris. Insuper deprecor, ne Te referente strenuum D'ominum' Pfeffingerum lateat, quod Eckius4 alias ad Jo'annem' Feldkirchium5 literas dederita quibus Martinum6 meum charissimum sugillat, et authorem desidiae hominum vocat, Item Lyptzenses velle librum meum de Spiritu et litera absolutum, ut ex eo loco, tanquam armamentario suppecias, arma, hastas, lapides, sagittas, bombardas, globos, ut cruentam adversum me habeant velitationem, disquirere valeant. Sed pro dolor, sunt mihi centum, et plusquam triginta Auditores, et aiunt mihi iam omnia exemplaria empta esse, et penuriam exemplariorum nonnullos absterruisse nec numerum Auditorum CXXX. ob illam penuriam augeri posse ferunt. Si possem ego exemplaria eme‖[25]re, tametsi ut scis, nemo arma sua hostibus tradere debeat: attamen de veritate cordatus compararem et adversariis mitterem. Nihil equidem mihi foret iucundius, quam manus cum illis conserere, quam pro Dei gloria atque Principis nostri illustriss'imi' Academia concertare, adeo ut modo postergatis nudis sermonibus ad inductionem scripturarum desultaremus. Hoc est forte, quod D'ominum' meum Pfeffingerum in stuporem meae stolididatis detruderet, nisi per te doceretur, me in literis proximis ob id mentionem inimicorum nostrorum fecisse, quod et Lypsica classis perstrepit: dolet se nova universitate superari, etc. Ex conclusionibus meis decerpes, universos emulos prelo quodam supponi scripturarum: et in posterioribus a me, salvo iure,7 etc. Teczel8 cum suo praeceptore9 revinciri. Feci ut latentes angues prodirent, et ob id, quod Principem nostrum clementiss'imum' atque integerrimum Christianae religionis Patronum, ignorans iura, quibus incumbit notavit. D'ominus' Martinus dicit, se tibi respondisse. Si tibi satis no feci, iubenti obtemperabo. Parce ruditati meae. ‖ [26] Nam amico me scripturum putavi: Deest et temporis copia. Nam iam Penthecosten accedit. Perficiendus et de Spiritu et litera liber. Quod dixi de nostris exemplaribus de Spiritu et litera, comperi ita, quod Calcographus tantum 15. habet, quae tamen vendere, nescio quam ob causam, noluit; Velim Lyptzicos copiam habere. Vale feliciter, et me, ut fecisti, ama. Datae Wittenburgae, celerrime XXI. die mens'is' Maii, Anno MDXVIII.


T'uae' D'ominationis' Andreas Carolostadius.


a von Olearius_1671 hinzugefügt

1 Zwei verlorene Briefe von Spalatin an Karlstadt (zwischen dem 14. und 21. Mai 1518; vgl. KGK 81).
2 Degenhart Pfeffinger (1471–1519).
3 Bernhard von Hirschfeld (1490–1551).
4 Johannes Eck (1486–1543).
5 Johannes Dölsch aus Feldkirch (um 1484–1523); s. auch FN 1.
6 Martin Luther (1483–1546).
7 Vgl. KGK 85.
8 Johannes Tetzel (um 1465–1519).
9 Konrad Wimpina (1460–1531).