Bearbeitet von Alejandro Zorzin

‖ [37] Eximio D'omino' Georgio Spalatino, Philosophiae
Magistro, et Canonico Ecclesiae Aldenber
gensis
, Patrono venerando.


Iam electus seu nominatus est ad Parochiam illam, Doctiss'ime' Georgi, Patrone Colendiss'ime' quae in Kemberg vacavit, egregius et magnificus Vir D'ominus' Bartholomaeus Feldkirchen.1 Rector nostrae ‖ [38] Academiae, qui non meo commodo, mihi impediendus videtur. At quod ego ad te scripsi, mea necessitate, mea infirmitate coactus feci: nec haesito, me Deum nutriturum, modo si firmam in eum spem, curam denique omnem transtulero. Te autem Patrone Colendiss'ime' precor humiliter, ut in locum Lectoris et lectionis, quam memoratus D'ominus' Rector legit, D'ominus' Nicasius Hertzbergius2, homo commendabilis vitae, et eruditionis sufficientis, qui non minore facundia et scientia pollet, subrogetur. Ita quidem et pauperem beabis, et literarum avidum evehes, nec bonis deeris studiis, rem autem mihi omnibus demerendam viribus efficies, sed nec tibi unquam poenitendam. Quod petis, tibi, quid in hac quaestiuncula sentiam, respondeam. Iste Confessor3 factus est reconciliatio ex qua ullum ais elicuisse, licere S'anctum' Martinum invocari, ut ab omnibus depressum calamitatibus eximat: et id verbis alienis confirmas per collectam: Concede propitius, ut intercessione b'eati' m'artini' contra omnia adversa muniamur.4 Cui quidem arcui telum ille imponit praeacutum, quod videlicet non potest errare. Cui tu meis verbis responde, Ecclesiam non hallucinatam, sed hominem illum errasse, qui verba Orationis non ‖ [39] pensiculavit. Petit Ecclesia Deum, quo concedat et donet, ut ipso largiente intercedat B'eatus' Martinus: deinde ut Deo faciente Martinum intercedere faciat, ut tali intercessu contra omnia adversa muniamur. Sensus est igitur in summa, quod vel interventu, vel meritis Martini a calamitatibus eximatur quispiam, illud beneficii Deum largiri, et non Martinum, nisi ut instrumentum Dei. Deus enim facit sanctos pro nobis orare, et facit, ut exaudiantur, quod testimonio illius Orationis astruo: Tribue quaesumus omnes sanctos iugiter orare pro nobis.5 Ecce rogat Ecclesia, ut Deus sanctis orationes in nostrum commodum tribuat. Dein perpetuo subiicit Ecclesia: Et eos semper clementer exaudi: hoc est: quaesumus, exaudi: Igitur non est in sanctorum facultate nos adiuvare nisi eis Deus donaverit. Nunquam tam stolida fuit Ecclesia, ut diceret: S'ancte' Sebastiane, libera nos a peste: sed ita, a peste et clade libera nos Domine6: quae de sanctis agens dicit: S'ancte' Sebastiane, ora pro nobis. Testimoniis Scripturarum scio, sanctis admodum displicere, ut illiusmodi cultibus a nobis excolantur. De his, in de Spiritu et litera, non nihil legimus.7 Ego nimirum infirmitate a bonis literis trahor invitus. Si tibi fortasse haec ‖ [40] responsio non putatur tanta, quam Philosopho illi sis daturus, rescribe, curabo satisfacere. Postremo meis Dominis et militibus, Pfeffingero8 et Hirsfeldio9, item Taubenheimio10 et Jheronymo11 exteris Patronis hunc aegrum Clientulum fideliter commenda, et responde simul, quid de precatu meo12 senseritis. Dominus Hertzbergius Martino13, pro quo, ut scis semel intercessi, est senior: Item sacrae Theologiae Baccalaureus14, et tam sacris, quam Philosophicis literis eruditior, qui denique maiori sedulitate bonis studiis invigilat. Fac ne amicus repulsam paciar.

Feliciter vale et me ama. Dat'um' Wittemburgae celeriter,
die S'ancti' Nicolai, Anno MDXVIII.

Andreas Carolostatinus.



2 Nicasius Claji aus Herzberg (um 1493–1552). Kurz darauf schrieb Luther, nach Absprache mit Bernhardi, an Spalatin, dass die durch dessen Weggang freiwerdenden Lektionen von Johann Gunkel († 1535) bzw. Jakob Premsel besetzt werden könnten (vgl. WA.B 1, 262; zu Gunkel ebd. Anm. 1).
3 Martin von Tours (um 316/317–397).
4 Vetus Sacramentarium, In Festo Sancti Martini episcopi: Deus, qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus, concede propitius ut intercessione beati Martini confessoris tui contra omnia adversa muniamur. (PL 151, 855A).
5 Liber Sacramentorum, In natali plurimorum confessorum (collecta super populum): Tribue, quaesumus, Domine, sanctos tuos iugiter orare pro nobis; et semper eos clementer digneris audire. (PL 78, 170D). Im Würzburger Breviar lautet eines der Kollektengebete zum Hymnus Augustini et Ambrosii: Presta, quaesumus, omnipotens deus, ut non desinant sancti tui iugiter orare pro nobis: quos semper clementer digneris audire. (Brev. Herbip. (1509), h., fol. XXXX[II]r).
6 Brev. Herbip. (1509), h., fol. XXXX[II]r, lautet die Bitte im Hymnus Augustini et Ambrosii: Libera nos domine/ Ab ira tua […]/ Ab insidiis diaboli […]/ Ab clade et peste […].
7 Vgl. Karlstadts Erläuterungen zu Aug. spir. et lit. 11, in seinem Augustinkommentar (KGK 64).
8 Degenhart Pfeffinger (1471–1519).
9 Bernhard von Hirschfeld (1490–1551).
11 Hieronymus [Rudelauf] († 1. 9. 1523).
12 Die Bitte, dem Nikasius Claji die Stelle zu geben, die Bartholomäus Bernhardi freimachte.
13 Martin [Röser], für den Karlstadt schon früher Fürsprache bei Spalatin eingelegt hatte (vgl. KGK 73).
14 Baccalaureus biblicus (14. 6. 1518); vgl. Liber Decanorum (Faks.), 28v.