Text

Theologorum Hafniensium Brevis Censura
bearbeitet von Johannes Hund/Hans-Otto Schneider
[Inhaltsverzeichnis]

|| [489]

Theologorum Hafniensium Brevis qvaedam Censura praecipuorum Capitum De libro INTERIM.

|| [195:] Quia praeceptum est, ne uerbo ueritatis ullo modo contradicatur,1 nos ab omni errorum et contentionum studio quam alienissimi, candido solius ueritatis amore permoti, ea, quae bona conscientia ueritati diuinae consentanea iudicamus, amplecti et cum timore Dei confiteri parati sumus. Quae uero a ueritate Dei uerbi dissentire perpendimus, quantumuis pulchra, speciosa ac pia appareant, eodem ueritatis studio damnare ac detestari decreuimus. Tum enim maxime nocet ueritas, cum contra suam naturam errori praetexitur et mendacio seruire compellit.

De epistola.2

Agnoscimus publicam pacem, concordiam et tranquillitatem esse praeclara Dei dona, quibus conseruandis omnes homines summa diligentia studere tenentur,3 alioquin non esse dignos ut homines. Multo minus Christiani uocentur eos iudicamus, qui pulcherrimae humanae societatis harmoniam temere turbare praesumunt. Sed hoc a nobis Deus auertat ut pulchrae pacis conseruationi, cum iniuria datoris et detrimento religionis unquam studeamus. Qualis enim quamue felix quam firma et diuturna pax a principe pacis Christo exspectari poterit, si uel aboleatur uel obscu- || [196:] retur doctrina euangelii uel religionis sinceritas corrumpatur, ut profligatae impietati locus in ecclesia detur? Hoc quid aliud esset quam praetexere et postulare pacem, ut bellum Deo inferri posset? Hoc reuera esset reges, principes, gentes et populos conuenire in unum aduersus Deum et Christum ipsius. Quodsi attentatum fuerit infeliciter successurum Dauid Psalmo II testatur.4 Eiusmodi tamen aliquid liber Interim praefixa epistola moliri uidetur, dum suadet publicae pacis, quietis et unionis praetextu hoc scriptum uel ad tempus tolerandum, non impugnandum, nihil contra scribendum uel docendum. Quo procul dubio futurum esset, ut et euangelium filii Dei corrumperetur ac manifesti errores atque abusus contra uerbum Dei, contra religionis integritatem inueherentur et confirmarentur. Quare potius hic tenendam scripturae regulam arbitramur: „Deo magis quam hominibus oboedire oportet“5 quam ut propter praetextum publicae tranquillitatis aliquid temere uel impie contra doctrinam filii Dei concludere et humanis opinionibus, quae pacem ecclesiae nunquam restituere poterunt, consentire debeamus.

|| [490]

De libello in genere.

Quanquam in hoc scripto citantur multae sententiae scripturae et sanctorum patrum, quorum, dum uel recte citantur, uel pro- || [197:] prie applicantur, autoritas sacrosancta est,6 tamen hic in conspectu Dei censemus, quod hoc scriptum, cuius titulus est „Interim“, sit potius omnino relinquendum quam totum acceptandum seu amplectendum. Primum enim sententiis quibusdam ex uerbo Dei collectis impias et humanas opiniones connectit ac commiscet et testimonia, quae citat tam ex scriptura sacra quam patribus, maiori ex parte deprauata sunt et ad humanas opiniones detorta. Deinde non solum est hic libellus tam perplexus, tam obscurus tamque intricatus, ut interdum, quid uelit, non facile cuiuis innotescat, sed etiam tam inconstans tamque inconsiderate compilatus est, ut in multis locis sibi ipsi repugnet. Id quod ἀντιλογίαι, quae passim inueniuntur, satis ostendunt. Ad haec quanquam in angelum lucis transformatus7 egregie potest dolos, quos concinnat, colorare, tamen manifestos errores et abusus in ecclesias, quae sincerum Dei uerbum habent, reuocare molitur. Postremo locum iustificationis omnino sic tractat, ut ab analogia fidei prorsus sit alienus, cum fidem intelligat, non fiduciam in mediatorem Christum,8 sed tantum historiae notitiam et assensum, daemonibus || [198:] impiisque hominibus communem cumque fingat nouam quandam iustitiam ex charitate et operibus conflatam, quam inhaerentem uocat,9 contra iustitiam Christi in euangelio patefactam, uniuersam euangelicae gratiae doctrinam euertit et eneruat ac Christi gloriam obscurat.

De tribus primis articulis in duobus primis foliis usque ad locum iustificationis.10

Quanquam liber ea, quae de conditione ac statu hominis ante et post lapsum deque eiusdem redemtione per Christum praemittit, nec tam clare, nec tam proprie, nec tam pure uti in scriptura sacra traduntur, utque ea in ecclesiis

|| [491]
doceri opus esset, proposita sint, eadem tamen nos concordiae causa – si de reliquis conuenerit – acceptari ac tolerari posse censemus, modo commodam interpretationem admiserunt.

De tribus sequentibus articulis, nimirum de iustificatione, de eiusdem utilitate et fructibus deque iustificandi modo in 3., 4., et 5. foliis.11

Multis argumentis inducimur, ut doctrinam, quam de iustificatione liber tradit, || [199:] cum scriptura prophetica et apostolica pugnare iudicemus. Nam et obscura in quibusdam est, in aliis uero impura et in scopo impia ac uerae iustificationis rationi contraria et quod nullo modo dissimulari debet, infirmo planeque falso – id est deprauato ac perperam intellecto beati Pauli loco – innititur, quasi idem ad Romanos V de charitate fidelium erga Deum loqueretur,12 cum ipse de Dei dilectione erga homines, toto contextu attestante, loquatur. Obscurum est, quod de iustitia inhaerente13 cum iustitia Christi concurrente et hominem pleno iustificante comminiscit. Impurum est, quod dissimulata fide, tanquam nihil ad iustificationem per inuentum de applicatione meriti Christi, de purificatione cordis, de remissione peccatorum, de absolutione a reatu aeternae damnationis, quae omnia fidei ipsa scriptura tribuit, docet. Impium est inter caetera, quod humanam iustitiam cum iustitia Dei et merito Christi confundit quodque enim dignitatem et officium iustificandi hominem infirmae hominum charitati et imperfectis operibus ex eadem manantibus euangelio reclamante tribuit, cum solus Iesus Christus et sit et perpetuo maneat iustificator peccatorum et iu- || [200:] stitia fidelium coram Deo, ante cuius tribunal ex operibus legis, charitate et aliis non poterit iustificari omnis caro.14 Contra scripturam est, quod de iustificatione hominis loquens, a scriptura dissentit, cuiuis coelesti sententia spreta humana com

|| [492]
menta uerbis scripturae impudenter fucata proponit. Perniciosum insuper est, quod nullam fidem, praeteream, quae in impiis est, agnoscit et quod de remissione peccatorum, de iustitia, salute et uita aeterna dubitare iubet quodque necessarium ad salutarem afflictis conscientiis consolationem hoc commento eripit et falsam hypocritarum fiduciam humanis operibus intentam confirmat, Ezech. XIII.15

De charitate et bonis operibus.16

Quia neque frustra neque ad immunditiem sectandam, sed ad oboedientiam et bonorum operum studium et sequelam Deus peccatores iustificat, ideo nec otiosa est nec informida fides coram Deo iustificans et charitatem enim et spem parit et in spe per charitatem operibus uere bonis – id est a Deo mandatis – non segniter praestandis inurgitat. Ad haec omnia, id est charitas ipsa cum reliquis uirtutibus uirtutumque || [201:] officiis et bonis operibus uniuersis, uti non sunt in impiis, nec fiunt ab iniustis neque enim putris arbor bonos fructus producere potest.17 Sic et fidei iustificantis fructus sunt et iustificationis gratuitae effectus non praecedentes iustificationem in iustificando, sed eam sequentes in homine iam iustificato, qui – arboris bonae instar – fructus bonos, coelesti agricola opitulante profert, quibus cum liber Interim iustitiae laudem et iustificandi coram Deo efficaciam tribuit, proprium gratiae Christi beneficium ad infimas hominum uirtutes et imperfecta opera perperam ac contra scripturae sensum transfert. Nec carent tamen sua uel dignitate uel efficacia uel utilitate charitas et quae inde fluunt bona opera, etiamsi non iustificant coram Deo. Quandoquidem alios fines et usus habent, quorum gratia ab omnibus iustificatis accurata diligentia semper et ubique et ad omnem occasionem praestanda sint. Praemia uero, quae benefactis Deus cum pollicetur, tum praestat, quia omnem meriti humani ualorem ac dignitatem superant, liberrima gratiae diuinae dona sunt agnoscenda, ne uel hac parte gloriari possit caro in conspectu Dei. Quod ergo liber de charitate et bonis operibus necessario praestandis dicit, id propter mandatum Dei uerum esse agnoscimus. Cae- || [202:] terum quod statuit eadem et hominem coram Deo iustificare et ad salutem necessaria esse, tanquam eiusdem merita, causam et pretium, id falsum esse scriptura conuincit, quae docet, non ex operibus iustitiae seu praecedentibus seu sequentibus salutem contingere, sed Deum secundum suam misericordiam credentes in filium saluos iustos et beatos efficere.

|| [493]
Quod de commento operum supererogationis18 ex sophistarum doctrina liber adducit, uanum est. Nullum enim opus bonum uel est uel dici meretur, quod non sit uerbo Dei mandatum et commendatum hominibus. Deinde quicquid boni potest homo vel facere vel loqui uel cogitare, id totum in praecepto dilectionis Dei et proximi19 includi manifestum est, quod totum hominem comprehendit. Proinde quaeque extra hoc praeceptum fiunt opera, quatenus indebita ac non necessaria, eatenus superflua sunt et ex consequenti superstitiosa, cum nihil aliud sit superstitio quam superflua ac uerbo Dei minime commendata relligio. Quare sanctorum opera et officia, quae scriptura commendat, talia iudicari nullatenus debent, ne spiritum sanctum superstitionis autorem uel approbatorem constituamus. Quae autem ex scripturis exempla et testimonia citantur || [203:] – recte intellecta – proposito libri minime seruiunt.

De fiducia remissionis peccatorum.20

Etsi de humanarum uirium infirmitate, corruptione et imperfectione non dubitandum modo, sed desperandum quoque sit, tamen cum remissio peccatorum et salus fidelium non ab humanis uiribus aut operibus, sed a ueritate, benignitate, gratia et misericordia Dei et merito Iesu Christi pendeat, nullus dubitationi locus relinquitur, ubi remissio peccatorum gratuita, constanti cordis fiducia suscipitur.21

De ecclesia et ipsius notis ac signis.22

Generalia, quae de ecclesia eiusdemque notis ac signis liber habet, acceptari possent, si non in applicatione et hypothesi subessent fucus, uiror et – non ignotus orbi – dolus, siquidem ecclesiae Christi a principio humani generis constituti et hactenus seruati unitatem, sanctitatem, uniuersalitatem, communionem et ministerium liber agnoscit, quae et fidei symbolum docet et nos unanimi cum uniuersis fidelibus consensu credimus ac confitemur. Verum hanc eccle- || [204:] siae sanctae maiestatem, gloriam, dignitatem ipsiusque

|| [494]
titulos, nomen, honorem et gloriosa praeconia, illi improborum hominum sectae, quae doctrinam coelestem corrumpit, sacramenta prophanat, impios errores et cultus docet ac defendit, conscientias hominum prauis opinionibus ac superstitiosis traditionibus illaqueat et grauissime onerat, immani pios segnitia persequitur, ecclesiam ueram deuastat, cuius tamen nomen et praerogatiuas falso usurpat, cum omnium tamen malorum camerina existat. Hae, inquam, sectae uniuersam ecclesiae sanctae gloriam tribuere horrendum sacrilegium est. Quod tamen et factum esse et adhuc fieri nemo ignorat. Similiter quae de notis et signis ecclesiae liber habet, etsi manca mutilaque sint, nec omnia, quae huc pertinent, comprehendat, tolerari tamen posse fatemur.

De autoritate et potestate ecclesiae.23

Quia non potest solui scriptura, non habet ecclesia ullam supra uerbum Dei autoritatem, a quo quicquid uel est uel habet id esse uel habere dignoscitur. Vnde scripturae canonicae ecclesia uera testis est ac praedicatrix, falsa uero eiusdem index et de- || [205:] prauatrix est. Interpretationis scripturarum non potestas in successione ordinaria perpetuo mansura data est, sed donum scripturas interpretandi nulli uel certo hominum gradui uel ordinariae successioni uel personae alligatum a Spiritu sancto liberrime donatur, qui et hoc et alia omnia spiritualia charismata quibus uult, quando uult, quantum uult gratis dispensat. Quod de traditionibus extra scripturam, tanquam a Christo et apostolis per manus traditis liber gloriatur, uanum est. Excommunicandi absoluendique potestatem penes ueram ecclesiam esse ingenue fatemur, sed iurisdicendi potestatem nullam uel habet uel exercet uera ecclesia, nisi ex scripto iure, ex uerbo Dei in scriptis propheticis et apostolicis patefacto. Conciliorum, quae humana autoritate indicunt, autoritas neque magnifacienda est nec ligat fidelium conscientias, nisi cum legitime conuocant et iuxta amussim uerbi Dei dogmata explicant, haereses damnant et dubia declarant. Sed quoniam pleraque multa, quae post apostolicum et praecipua ecclesiae primitiuae concilia non fuere illis uel paria uel similia, parum illis uel autoritatis uel fidei tribuendum sentimus.

|| [206:] De ministris ecclesiae.24

Si liber nullum superstitiosum ordinandi ritum nec a consuetudine apostolica, quam ex Actis citat,25 alienum urgere intendit, ea, quae de ministris cum uocandis tum ordinandis continet, approbare possumus.

|| [495]

De pontifice summo et episcopis.26

Quod de ueritate corporis ecclesiae sub uno capite Christo27 deque episcoporum ministerio et officio ex uerbo Dei liber dicit, agnoscimus et acceptamus. Verum quae de pontifice summo et uerborum ordine potestas ex praerogatiua Petri comminiscit, nequaquam probamus. Nam postquam exspirauit typicum ueteris populi sacerdotium, alium nullum uel habet uel agnoscit ecclesia uera summum pontificem praeter Iesum Christum aeternum sacerdotem,28 qui et astat uultui Dei interpellans patrem pro nobis29 et in medio suorum praesens manet usque ad consummationem saeculi30 et suam ecclesiam Spiritu sancto gubernat, regit ac consolatur,31 ut summo pontifice homine in terris non sit opus. Vanum est, quod de praerogatiua Petri32 somniat multoque uanius, quod de pleni- || [207:] tudine potestatis, sedi alicui aut successioni collata fingit, cum quicquid authoritatis, dignitatis aut praerogatiuae seu Petro seu aliis uel apostolis uel quibuscunque ecclesiae ministris concessum legit, id totum nec personis ipsis nec successioni nec loca tenentibus, sed communi ecclesiae caetui ac sacrosancto uerbi ministerio datum collatumque intelligi debeat. Vnde nullam iure diuino potestatis plenioris eminentiam uel dignitatis praerogatiuam supra aliarum ecclesiarum episcopos obtinet Romanae sedis pontifex. Eam uero, quam ex Nicaenae synodi commissione dignitatem accepit,33 hortibili diuturnoque abusu prodidit. Nam praeter miserandam desolationem ac separationem ecclesiarum orientalium praeter superstitionem, tyrannidem, ambitionem aliaque infinita damna ac nocumenta, quae primatus ille – a doctrina Christi quam alienissimus – peperit et hucusque alit, etiam uerbi coelestis ministerium salutare mirum in modum impediit et intoleranda mala ecclesiae intulit et quotidie infert praeter quae nihil unquam ab eodem exspectari poterit. Quicquid uero in uniuersum de episcopis et presbyteris scriptura continet, id omne non de papalibus sacrificulis et

|| [496]
praelatis, sed de euangelii ministris ac interpretibus gemino honore dignis intelligitur. Verum qui in regno pontificio fictis titulis et ementitis no- || [208:] minibus praelati, episcopi et presbyteri nuncupari uolunt, quam longe a docendi pascendique munere absunt, tam honestissimis titulis et immerito honore indigni existunt. Quicunque enim dominari in clero quaerunt et pro defendendo splendore errores impiosque cultus et abusus retinent ac tuentur, ii ecclesiae hostes ac pestes, non rectores aut pastores iudicandi sunt, eo magis abominandi, quod gloriosum catholicae ecclesiae nomen tam falso, quam arroganter suae impietati praetexunt.

De Sacramentis.34

Articulus libri, qui septenarium sacramentorum numerum constituit, admitti non potest, quoniam si de sacramentis proprie ac secundum nominis rationem et Ecclesiae uerae consuetudinem loquendum sit, non tot erunt, quot liber enumerat Noui Testamenti sacramenta, si improprie, tum erunt multo plura. Caeterum cum duo iuxta propriam nominis significationem sint uera sacramenta, nimirum baptismus et coena Christi. Ceremoniae quaelibet aliae notis et partibus sacramentalibus, id est, institutione diuina, mandato communi, promissione salutis, elemento proprio, remissionis peccatorum ac reconciliationis significatione carentes, eiusdem uel uirtutis uel dignitatis cum baptismo || [209:] et sacra Christi coena nequaquam existimandae sunt. Eis tamen quinque, quas liber connumerat, omnem cum dignitatem tum efficaciam, quam uerbum Dei illis tribuit, nullo modo adimere uolumus: Nihilominus tamen sacrosancta sacramenta a non sacramentis prudenter discernenda sunt, et inepti et superstitiosi ritus, et prauae hominum opiniones a diuinae gratiae symbolis abesse quam longissime debent.

De sacrificio Missae.35

Utcumque massam illam abusuum et superstitionum (quam missam et missae sacrificium uocant) liber speciosis nominibus, commentis et argumentis fucare nititur, omnes tamen uere pii ac docti homines (iuxta uerbum Domini iudicantes) agnoscunt et sentiunt Missam ipsam Papisticam nec esse mortis Dominicae commemorationem, nec coenae Christi celebrationem, nec fidelium communionem, sed congeriem ceremoniarum, partim impiarum, partim ineptarum, partim inutilium, quas non diuina autoritas instituit, sed superstitiosorum hominum temeritas excogitauit, quibus uirtus ac ueritas coenae Iesu Christi op- || [210:] primitur et eneruatur, quibus dum accedunt abusus et prauae opiniones contra uerbum Dei, contra gloriam Iesu Christi et contra coenae institutionem ac legitimum usum pugnantes, ea missa nec pie retineri, nec

|| [497]
sine summa impietate restitui potest. Quare eadem abolita forma coenae Christi in diuinis libris commendata ubique et ab omnibus Christianis sequenda est et purissime seruanda, nisi se prophanatae coenae Dominicae reos coram Deo constituere malint quam uerae participes esse.

De Ceremoniis et usu sacramentorum.36

Vtinam proponerentur ceremoniae, quae et a prauis opinionibus purae essent et doctrinae sinceritati seruandae et sanctae concordiae conciliandae retinendae seruirent, talium nos quantamlibet farinam haud grauatim ferre sustineremus, uerum cum primum proponantur corrupta dogmata, deinde accedant superstitiosae et inutiles ceremoniae, per humanas traditiones in immensum multiplicatae (quae ut conscientias opinione necessitatis, perfectionis, iustificationis, satisfactionis, meriti aut pietatis illaqueant, sic impium paganismum magis olent, quam ut || [211:] christianae religioni uel alendae uel ornandae seruire possint) cum quibus nullus Euangelio, nullus pietati, nullus salutari concordiae, nullus denique regno Christi locus est, nullum hae in Ecclesia Christiana locum habere debent. Et quandoquidem eiusmodi (pro maiori parte) sint, quas liber, tanquam omni uitio carentes commendat, quas nec retinendas, nec restituendas esse iudicamus, nisi restituta primum doctrinae coelestis sinceritate, per quam et harum alique repurgatae restitui poterunt et quicquid est fermenti, expurgari.

Conclusio Censurae.

Continet quidem liber pleraque multa, quae si uel seorsim dicerentur, uel recte accommodarentur, et uera et non inerudite dicta uideri possent et piis omnibus amplectenda essent atque exosculanda. Verum eadem, ut in libro Interim admixtione errorum et superstitiosorum dogmatum prophanantur atque ad stabiliendam omnem AntiChristianae sectae impietatem usurpantur atque deprauantur, neque agnoscenda sunt, nec acceptanda fidelibus, sed una cum adiunctis mendaciis et dolis callidissi- || [212:] me consutis repudianda sunt et relinquenda, et ad legem magis ac testimonium respiciendum, ne salutari ueritatis luce errorum caligine extincta, internae pariter et externae tenebrae (quod Deus auertat) succedant et quasi postliminio ad multorum perniciem redeant.

Kommentar
1 Vgl. Tit 1,9.
2 Vgl. Augsburger Interim, Vorrede, 29–37.
3 Vgl. Augsburger Interim, Vorrede, 29.
4 Vgl. Ps 2,1–4.
6 Zur Hochschätzung der altkirchlichen Tradition bei den Wittenberger Reformatoren, vor allem bei Melanchthon, vgl. Wriedt, Schrift und Tradition, bes. 160–163.
8 Nach reformatorischem Verständnis ist die „fides historica“, also das bloße Wissen um die Glaubensgegenstände, ein toter Glaube. Der lebendige, allein rechtfertigende Glaube hingegen ist qualifiziert als „fiducia“, Vertrauen auf die Zusage Gottes, die den Menschen als Person von seinen Werken scheidet, indem er ihm eine neue Identität in Christus zusagt. Vgl. Eberhard Jüngel, Art. Glaube, in: RGG4 3 (2000), 962–965.
9 Gegen die scholastische Vorstellung, die rechtfertigende Gerechtigkeit, die „gratia gratum faciens“ sei ein Habitus in der menschlichen Seele, der menschliche Verdienste ermögliche, war die Gerechtigkeit Gottes für die Reformatoren stets „extra nos“ in Christus als fremde Gerechtigkeit zu finden und dem Menschen allein durch den Glauben zugänglich. Der Mensch ist also nach reformatorischem Verständnis niemals in sich selbst gerecht, sondern vielmehr Sünder, und ist exklusiv in Christus und außerhalb seiner selbst als Gerechter anzusprechen. Vgl. Christiane Tietz, Art. Rechtfertigung III. 2. und 3., in: RGG4 7 (2004), 104–107.
10 Vgl. Augsburger Interim I–III, 37–43.
11 Vgl. Augsburger Interim IV–VI, 43–51. Die Folio-Zählung richtet sich nach der Erstausgabe der lateinischen Fassung des Augsburger Interims, die noch im Juni 1548 in Augsburg bei Philipp Ulhart d.Ä. in den Druck ging: SACRAE CAESAREAE MAIESTATIS DECLARATIO, QVOMODO IN NEGOCIO RELIGIONIS PER Imperium usque ad definitionem Concilij generalis viuendum sit in Comitijs Augustanis XV. Maij. Anno 1548. proposita, et publicata: & ab ab omnibus Imperij ordinibus recepta […] Cum Gratia & priuilegio Imperiali. AVGVSTAE VINDELICOrum Philippus Vlhardus excudebat [1548]. (VD 16 D 949), B 3r–C 1r. Im Folgenden zitiert als „Augsburger Interim (Ulhart)“.
12 Vgl. Röm 5,5.
13 Vgl. Augsburger Interim IV, 45. Die mittelalterliche, scholastische Tradition ging davon aus, dass Gott im Vorgang der Rechtfertigung seine Gnade in den Menschen eingießt („gratia infusa“), die ihrerseits als Liebe zum habituellen Besitz des Menschen wird, mit dem er als Gerechter Verdienste ansammeln kann, die Gott einst mit der Seligkeit belohnen wird. Vgl. Christiane Tietz, Art. Rechtfertigung III. 2, in: RGG4 7 (2004), 104f.
14 Innerhalb der Wittenberger Reformation betonte vor allem Philipp Melanchthon den forensischen Charakter der Rechtfertigung. Der Mensch werde vor Gottes Richterthron gerecht gesprochen, weil ihm die fremde Gerechtigkeit Christi im Glauben angerechnet wird („imputatio iustitiae alienae“), die niemals zu seiner eigenen Gerechtigkeit werde, sondern stets die dem Sünder angerechnete fremde Gerechtigkeit Christi bleibe. Vgl. Christiane Tietz, Art. Rechtfertigung III. 3, in: RGG4 7 (2004), 105–107.
16 Vgl. Augsburger Interim VII–VIII, 53–59.
17 Vgl. Mt 7,17.
18 Vgl. Augsburger Interim VII, 55. 57. Die mittelalterliche Theologie unterschied die Erfüllung der zehn Gebote, zu der jeder Christ verpflichtet war, von den darüber hinausgehenden Werken, den „opera supererogationis“, der Befolgung der „consilia evangelica“, die nur dem Mönchsstand aufgetragen war und ihn damit zu einem „status perfectionis“ qualifizierten. Unter „opera supererogationis“ wurden zumeist die frei gewählte Armut und die Keuschheit verstanden, zu der sich ein Mönch in seiner Profess verpflichten musste. Vgl. Fairy von Lilienfeld, Art. Mönchtum II. 3.3.3.5, in: TRE 23 (1994), 174f. Zur reformatorischen Kritik am faktischen Zustand der Mönchsorden vgl. unsere Ausgabe, Nr. 9: Aepin, Bekenntnis und Erklärung aufs Interim (1548), Anm. 522.
19 Vgl. Luk 10,27.
20 Vgl. Augsburger Interim VIII, 57. 59.
21 Zur Frage der Heilsgewissheit vgl. unten S. 508, Anm. 62.
22 Vgl. Augsburger Interim IX–X, 59–67.
23 Vgl. Augsburger Interim XI, 67. 69.
24 Vgl. Augsburger Interim XII, 71.
25 Vgl. das Zitat von Act 13,2 in: Augsburger Interim XII, 71.
26 Vgl. Augsburger Interim XIII, 71. 73.
27 Vgl. Eph 1,22f.
28 Vgl. Hebr 6,20.
29 Vgl. Röm 8,34.
30 Vgl. Mt 28,20.
31 Vgl. Phil 2,1.
32 Vgl. Augsburger Interim XIII, 71. 73. Nach altgläubiger Auffassung waren die Päpste Nachfolger des Apostels Petrus und verfügten daher über den Primat innerhalb der Kirche und hatten die höchste Jurisdiktionsgewalt inne. Begründet wurde dieser Papstprimat vor allem mit Mt 16,16–19; 28,10; Lk 22,31f und Joh 21,15–19. Vgl. Georg Schwaiger, Art. Papsttum I. 2, in: TRE 25 (1995), 647f.
33 Gemeint sind die Kanones der Synode von Serdika (um 343), in: DH 133–135, die dem Bischof von Rom bei Streitigkeiten unter den Bischöfen die höchste Rechtsvollmacht zusprachen. Vgl. Augsburger Interim XIII, 71. 73. Das Konzil von Serdika tagte in getrennten Sitzungen der west- bzw. ostkirchlichen Bischöfe. Die 21 Kanones, auf die hier angespielt wird, wurden von der Versammlung der westkirchlichen Bischöfe beschlossen und stehen am Anfang des langen Trennungsprozesses zwischen West- und Ostkirche. Von westkirchlicher Seite wurden sie immer wieder zitiert und auch als „nicänische Kanones“ ausgegeben. Vgl. Georg Schwaiger, Art. Papsttum I, in: TRE 25 (1995), 650.
34 Vgl. Augsburger Interim XIV (De sacramentis in genere), 72–75.
35 Vgl. Augsburger Interim XXII (De sacrificio missae), 102–123.
36 Vgl. Augsburger Interim XXVI (De caeremoniis et usu sacramentorum), 134–145.
Seite drucken

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000234/palladius/text.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000234/tei-transcript.xsl