Text

Theologorum Hafniensium Brevis Censura
bearbeitet von Johannes Hund/Hans-Otto Schneider
[Inhaltsverzeichnis]

|| [489]

Theologorum Hafniensium Brevis qvaedam Censura
praecipuorum Capitum De libro INTERIM.

|| [195:] Quia praeceptum est, ne uerbo ueritatis ullo modo contradicatur,1 nos
ab omni errorum et contentionum studio quam alienissimi, candido solius
(5)ueritatis amore permoti, ea, quae bona conscientia ueritati diuinae consenta-
nea iudicamus, amplecti et cum timore Dei confiteri parati sumus. Quae uero
a ueritate Dei uerbi dissentire perpendimus, quantumuis pulchra, speciosa ac
pia appareant, eodem ueritatis studio damnare ac detestari decreuimus. Tum
enim maxime nocet ueritas, cum contra suam naturam errori praetexitur et
(10)mendacio seruire compellit.

De epistola.2

Agnoscimus publicam pacem, concordiam et tranquillitatem esse praeclara
Dei dona, quibus conseruandis omnes homines summa diligentia studere
tenentur,3 alioquin non esse dignos ut homines. Multo minus Christiani
(15)uocentur eos iudicamus, qui pulcherrimae humanae societatis harmoniam
temere turbare praesumunt. Sed hoc a nobis Deus auertat ut pulchrae pacis
conseruationi, cum iniuria datoris et detrimento religionis unquam studea-
mus. Qualis enim quamue felix quam firma et diuturna pax a principe pacis
Christo exspectari poterit, si uel aboleatur uel obscu- || [196:] retur doctrina
(20)euangelii uel religionis sinceritas corrumpatur, ut profligatae impietati locus
in ecclesia detur? Hoc quid aliud esset quam praetexere et postulare pacem,
ut bellum Deo inferri posset? Hoc reuera esset reges, principes, gentes et
populos conuenire in unum aduersus Deum et Christum ipsius. Quodsi atten-
tatum fuerit infeliciter successurum Dauid Psalmo II testatur.4 Eiusmodi
(25)tamen aliquid liber Interim praefixa epistola moliri uidetur, dum suadet
publicae pacis, quietis et unionis praetextu hoc scriptum uel ad tempus
tolerandum, non impugnandum, nihil contra scribendum uel docendum. Quo
procul dubio futurum esset, ut et euangelium filii Dei corrumperetur ac
manifesti errores atque abusus contra uerbum Dei, contra religionis integrita-
(30)tem inueherentur et confirmarentur. Quare potius hic tenendam scripturae
regulam arbitramur: „Deo magis quam hominibus oboedire oportet“5 quam
ut propter praetextum publicae tranquillitatis aliquid temere uel impie contra
doctrinam filii Dei concludere et humanis opinionibus, quae pacem ecclesiae
nunquam restituere poterunt, consentire debeamus.

|| [490]

De libello in genere.

Quanquam in hoc scripto citantur multae sententiae scripturae et sanctorum
patrum, quorum, dum uel recte citantur, uel pro- || [197:] prie applicantur, auto-
ritas sacrosancta est,6 tamen hic in conspectu Dei censemus, quod hoc scrip-
(5)tum, cuius titulus est „Interim“, sit potius omnino relinquendum quam totum
acceptandum seu amplectendum. Primum enim sententiis quibusdam ex
uerbo Dei collectis impias et humanas opiniones connectit ac commiscet et
testimonia, quae citat tam ex scriptura sacra quam patribus, maiori ex parte
deprauata sunt et ad humanas opiniones detorta. Deinde non solum est hic
(10)libellus tam perplexus, tam obscurus tamque intricatus, ut interdum, quid
uelit, non facile cuiuis innotescat, sed etiam tam inconstans tamque inconsi-
derate compilatus est, ut in multis locis sibi ipsi repugnet. Id quod ἀντιλογίαι,
quae passim inueniuntur, satis ostendunt. Ad haec quanquam in angelum lu-
cis transformatus7 egregie potest dolos, quos concinnat, colorare, tamen ma-
(15)nifestos errores et abusus in ecclesias, quae sincerum Dei uerbum habent,
reuocare molitur. Postremo locum iustificationis omnino sic tractat, ut ab
analogia fidei prorsus sit alienus, cum fidem intelligat, non fiduciam in
mediatorem Christum,8 sed tantum historiae notitiam et assensum, daemoni-
bus || [198:] impiisque hominibus communem cumque fingat nouam quandam
(20)iustitiam ex charitate et operibus conflatam, quam inhaerentem uocat,9 con-
tra iustitiam Christi in euangelio patefactam, uniuersam euangelicae gratiae
doctrinam euertit et eneruat ac Christi gloriam obscurat.

De tribus primis articulis in duobus primis foliis usque ad locum
iustificationis.10


(25)Quanquam liber ea, quae de conditione ac statu hominis ante et post lapsum
deque eiusdem redemtione per Christum praemittit, nec tam clare, nec tam
proprie, nec tam pure uti in scriptura sacra traduntur, utque ea in ecclesiis

|| [491]

doceri opus esset, proposita sint, eadem tamen nos concordiae causa – si de
reliquis conuenerit – acceptari ac tolerari posse censemus, modo commodam
interpretationem admiserunt.

De tribus sequentibus articulis, nimirum de iustificatione, de eiusdem
(5)utilitate et fructibus deque iustificandi modo in 3., 4., et 5. foliis.11

Multis argumentis inducimur, ut doctrinam, quam de iustificatione liber
tradit, || [199:] cum scriptura prophetica et apostolica pugnare iudicemus. Nam
et obscura in quibusdam est, in aliis uero impura et in scopo impia ac uerae
iustificationis rationi contraria et quod nullo modo dissimulari debet, infirmo
(10)planeque falso – id est deprauato ac perperam intellecto beati Pauli loco –
innititur, quasi idem ad Romanos V de charitate fidelium erga Deum loque-
retur,12 cum ipse de Dei dilectione erga homines, toto contextu attestante,
loquatur. Obscurum est, quod de iustitia inhaerente13 cum iustitia Christi
concurrente et hominem pleno iustificante comminiscit. Impurum est, quod
(15)dissimulata fide, tanquam nihil ad iustificationem per inuentum de applica-
tione meriti Christi, de purificatione cordis, de remissione peccatorum, de
absolutione a reatu aeternae damnationis, quae omnia fidei ipsa scriptura
tribuit, docet. Impium est inter caetera, quod humanam iustitiam cum iustitia
Dei et merito Christi confundit quodque enim dignitatem et officium iustifi-
(20)candi hominem infirmae hominum charitati et imperfectis operibus ex eadem
manantibus euangelio reclamante tribuit, cum solus Iesus Christus et sit et
perpetuo maneat iustificator peccatorum et iu- || [200:] stitia fidelium coram
Deo, ante cuius tribunal ex operibus legis, charitate et aliis non poterit iustifi-
cari omnis caro.14 Contra scripturam est, quod de iustificatione hominis
(25)loquens, a scriptura dissentit, cuiuis coelesti sententia spreta humana com-

|| [492]
-
menta uerbis scripturae impudenter fucata proponit. Perniciosum insuper est,
quod nullam fidem, praeteream, quae in impiis est, agnoscit et quod de
remissione peccatorum, de iustitia, salute et uita aeterna dubitare iubet quod-
que necessarium ad salutarem afflictis conscientiis consolationem hoc com-
(5)mento eripit et falsam hypocritarum fiduciam humanis operibus intentam
confirmat, Ezech. XIII.15

De charitate et bonis operibus.16

Quia neque frustra neque ad immunditiem sectandam, sed ad oboedientiam
et bonorum operum studium et sequelam Deus peccatores iustificat, ideo nec
(10)otiosa est nec informida fides coram Deo iustificans et charitatem enim et
spem parit et in spe per charitatem operibus uere bonis – id est a Deo man-
datis – non segniter praestandis inurgitat. Ad haec omnia, id est charitas ipsa
cum reliquis uirtutibus uirtutumque || [201:] officiis et bonis operibus
uniuersis, uti non sunt in impiis, nec fiunt ab iniustis neque enim putris arbor
(15)bonos fructus producere potest.17 Sic et fidei iustificantis fructus sunt et
iustificationis gratuitae effectus non praecedentes iustificationem in iusti-
ficando, sed eam sequentes in homine iam iustificato, qui – arboris bonae
instar – fructus bonos, coelesti agricola opitulante profert, quibus cum liber
Interim iustitiae laudem et iustificandi coram Deo efficaciam tribuit,
(20)proprium gratiae Christi beneficium ad infimas hominum uirtutes et imper-
fecta opera perperam ac contra scripturae sensum transfert. Nec carent tamen
sua uel dignitate uel efficacia uel utilitate charitas et quae inde fluunt bona
opera, etiamsi non iustificant coram Deo. Quandoquidem alios fines et usus
habent, quorum gratia ab omnibus iustificatis accurata diligentia semper et
(25)ubique et ad omnem occasionem praestanda sint. Praemia uero, quae bene-
factis Deus cum pollicetur, tum praestat, quia omnem meriti humani ualorem
ac dignitatem superant, liberrima gratiae diuinae dona sunt agnoscenda, ne
uel hac parte gloriari possit caro in conspectu Dei. Quod ergo liber de chari-
tate et bonis operibus necessario praestandis dicit, id propter mandatum Dei
(30)uerum esse agnoscimus. Cae- || [202:] terum quod statuit eadem et hominem
coram Deo iustificare et ad salutem necessaria esse, tanquam eiusdem meri-
ta, causam et pretium, id falsum esse scriptura conuincit, quae docet, non ex
operibus iustitiae seu praecedentibus seu sequentibus salutem contingere, sed
Deum secundum suam misericordiam credentes in filium saluos iustos et
(35)beatos efficere.

|| [493]

Quod de commento operum supererogationis18 ex sophistarum doctrina liber
adducit, uanum est. Nullum enim opus bonum uel est uel dici meretur, quod
non sit uerbo Dei mandatum et commendatum hominibus. Deinde quicquid
boni potest homo vel facere vel loqui uel cogitare, id totum in praecepto
(5)dilectionis Dei et proximi19 includi manifestum est, quod totum hominem
comprehendit. Proinde quaeque extra hoc praeceptum fiunt opera, quatenus
indebita ac non necessaria, eatenus superflua sunt et ex consequenti supersti-
tiosa, cum nihil aliud sit superstitio quam superflua ac uerbo Dei minime
commendata relligio. Quare sanctorum opera et officia, quae scriptura
(10)commendat, talia iudicari nullatenus debent, ne spiritum sanctum supersti-
tionis autorem uel approbatorem constituamus. Quae autem ex scripturis
exempla et testimonia citantur || [203:] – recte intellecta – proposito libri
minime seruiunt.

De fiducia remissionis peccatorum.20


(15)Etsi de humanarum uirium infirmitate, corruptione et imperfectione non
dubitandum modo, sed desperandum quoque sit, tamen cum remissio pecca-
torum et salus fidelium non ab humanis uiribus aut operibus, sed a ueritate,
benignitate, gratia et misericordia Dei et merito Iesu Christi pendeat, nullus
dubitationi locus relinquitur, ubi remissio peccatorum gratuita, constanti
(20)cordis fiducia suscipitur.21

De ecclesia et ipsius notis ac signis.22

Generalia, quae de ecclesia eiusdemque notis ac signis liber habet, acceptari
possent, si non in applicatione et hypothesi subessent fucus, uiror et – non
ignotus orbi – dolus, siquidem ecclesiae Christi a principio humani generis
(25)constituti et hactenus seruati unitatem, sanctitatem, uniuersalitatem, commu-
nionem et ministerium liber agnoscit, quae et fidei symbolum docet et nos
unanimi cum uniuersis fidelibus consensu credimus ac confitemur. Verum
hanc eccle- || [204:] siae sanctae maiestatem, gloriam, dignitatem ipsiusque

|| [494]

titulos, nomen, honorem et gloriosa praeconia, illi improborum hominum
sectae, quae doctrinam coelestem corrumpit, sacramenta prophanat, impios
errores et cultus docet ac defendit, conscientias hominum prauis opinionibus
ac superstitiosis traditionibus illaqueat et grauissime onerat, immani pios
(5)segnitia persequitur, ecclesiam ueram deuastat, cuius tamen nomen et prae-
rogatiuas falso usurpat, cum omnium tamen malorum camerina existat. Hae,
inquam, sectae uniuersam ecclesiae sanctae gloriam tribuere horrendum sa-
crilegium est. Quod tamen et factum esse et adhuc fieri nemo ignorat. Simi-
liter quae de notis et signis ecclesiae liber habet, etsi manca mutilaque sint,
(10)nec omnia, quae huc pertinent, comprehendat, tolerari tamen posse fatemur.

De autoritate et potestate ecclesiae.23

Quia non potest solui scriptura, non habet ecclesia ullam supra uerbum Dei
autoritatem, a quo quicquid uel est uel habet id esse uel habere dignoscitur.
Vnde scripturae canonicae ecclesia uera testis est ac praedicatrix, falsa uero
(15)eiusdem index et de- || [205:] prauatrix est. Interpretationis scripturarum non
potestas in successione ordinaria perpetuo mansura data est, sed donum
scripturas interpretandi nulli uel certo hominum gradui uel ordinariae succes-
sioni uel personae alligatum a Spiritu sancto liberrime donatur, qui et hoc et
alia omnia spiritualia charismata quibus uult, quando uult, quantum uult
(20)gratis dispensat. Quod de traditionibus extra scripturam, tanquam a Christo
et apostolis per manus traditis liber gloriatur, uanum est. Excommunicandi
absoluendique potestatem penes ueram ecclesiam esse ingenue fatemur, sed
iurisdicendi potestatem nullam uel habet uel exercet uera ecclesia, nisi ex
scripto iure, ex uerbo Dei in scriptis propheticis et apostolicis patefacto.
(25)Conciliorum, quae humana autoritate indicunt, autoritas neque magnifacien-
da est nec ligat fidelium conscientias, nisi cum legitime conuocant et iuxta
amussim uerbi Dei dogmata explicant, haereses damnant et dubia declarant.
Sed quoniam pleraque multa, quae post apostolicum et praecipua ecclesiae
primitiuae concilia non fuere illis uel paria uel similia, parum illis uel autori-
(30)tatis uel fidei tribuendum sentimus.

|| [206:] De ministris ecclesiae.24

Si liber nullum superstitiosum ordinandi ritum nec a consuetudine apostoli-
ca, quam ex Actis citat,25 alienum urgere intendit, ea, quae de ministris cum
uocandis tum ordinandis continet, approbare possumus.

|| [495]

De pontifice summo et episcopis.26

Quod de ueritate corporis ecclesiae sub uno capite Christo27 deque episcopo-
rum ministerio et officio ex uerbo Dei liber dicit, agnoscimus et acceptamus.
Verum quae de pontifice summo et uerborum ordine potestas ex praerogatiua
(5)Petri comminiscit, nequaquam probamus. Nam postquam exspirauit typicum
ueteris populi sacerdotium, alium nullum uel habet uel agnoscit ecclesia uera
summum pontificem praeter Iesum Christum aeternum sacerdotem,28 qui et
astat uultui Dei interpellans patrem pro nobis29 et in medio suorum praesens
manet usque ad consummationem saeculi30 et suam ecclesiam Spiritu sancto
(10)gubernat, regit ac consolatur,31 ut summo pontifice homine in terris non sit
opus. Vanum est, quod de praerogatiua Petri32 somniat multoque uanius,
quod de pleni- || [207:] tudine potestatis, sedi alicui aut successioni collata
fingit, cum quicquid authoritatis, dignitatis aut praerogatiuae seu Petro seu
aliis uel apostolis uel quibuscunque ecclesiae ministris concessum legit, id
(15)totum nec personis ipsis nec successioni nec loca tenentibus, sed communi
ecclesiae caetui ac sacrosancto uerbi ministerio datum collatumque intelligi
debeat. Vnde nullam iure diuino potestatis plenioris eminentiam uel digni-
tatis praerogatiuam supra aliarum ecclesiarum episcopos obtinet
Romanae sedis pontifex. Eam uero, quam ex Nicaenae synodi commissione dignitatem
(20)accepit,33 hortibili diuturnoque abusu prodidit. Nam praeter miserandam
desolationem ac separationem ecclesiarum orientalium praeter superstitio-
nem, tyrannidem, ambitionem aliaque infinita damna ac nocumenta, quae
primatus ille – a doctrina Christi quam alienissimus – peperit et hucusque
alit, etiam uerbi coelestis ministerium salutare mirum in modum impediit et
(25)intoleranda mala ecclesiae intulit et quotidie infert praeter quae nihil unquam
ab eodem exspectari poterit. Quicquid uero in uniuersum de episcopis et
presbyteris scriptura continet, id omne non de papalibus sacrificulis et

|| [496]

praelatis, sed de euangelii ministris ac interpretibus gemino honore dignis
intelligitur. Verum qui in regno pontificio fictis titulis et ementitis no-
|| [208:] minibus praelati, episcopi et presbyteri nuncupari uolunt, quam longe a
docendi pascendique munere absunt, tam honestissimis titulis et immerito
(5)honore indigni existunt. Quicunque enim dominari in clero quaerunt et pro
defendendo splendore errores impiosque cultus et abusus retinent ac tuentur,
ii ecclesiae hostes ac pestes, non rectores aut pastores iudicandi sunt, eo
magis abominandi, quod gloriosum catholicae ecclesiae nomen tam falso,
quam arroganter suae impietati praetexunt.


(10)De Sacramentis.34

Articulus libri, qui septenarium sacramentorum numerum constituit, admitti
non potest, quoniam si de sacramentis proprie ac secundum nominis ra-
tionem et Ecclesiae uerae consuetudinem loquendum sit, non tot erunt, quot
liber enumerat Noui Testamenti sacramenta, si improprie, tum erunt multo
(15)plura. Caeterum cum duo iuxta propriam nominis significationem sint uera
sacramenta, nimirum baptismus et coena Christi. Ceremoniae quaelibet aliae
notis et partibus sacramentalibus, id est, institutione diuina, mandato com-
muni, promissione salutis, elemento proprio, remissionis peccatorum ac re-
conciliationis significatione carentes, eiusdem uel uirtutis uel dignitatis cum
(20)baptismo || [209:] et sacra Christi coena nequaquam existimandae sunt. Eis
tamen quinque, quas liber connumerat, omnem cum dignitatem tum effica-
ciam, quam uerbum Dei illis tribuit, nullo modo adimere uolumus: Nihilo-
minus tamen sacrosancta sacramenta a non sacramentis prudenter discernen-
da sunt, et inepti et superstitiosi ritus, et prauae hominum opiniones a diuinae
(25)gratiae symbolis abesse quam longissime debent.

De sacrificio Missae.35

Utcumque massam illam abusuum et superstitionum (quam missam et mis-
sae sacrificium uocant) liber speciosis nominibus, commentis et argumentis
fucare nititur, omnes tamen uere pii ac docti homines (iuxta uerbum Domini
(30)iudicantes) agnoscunt et sentiunt Missam ipsam Papisticam nec esse mortis
Dominicae commemorationem, nec coenae Christi celebrationem, nec fide-
lium communionem, sed congeriem ceremoniarum, partim impiarum, partim
ineptarum, partim inutilium, quas non diuina autoritas instituit, sed supersti-
tiosorum hominum temeritas excogitauit, quibus uirtus ac ueritas coenae Iesu
(35)Christi op- || [210:] primitur et eneruatur, quibus dum accedunt abusus et prauae
opiniones contra uerbum Dei, contra gloriam Iesu Christi et contra coenae
institutionem ac legitimum usum pugnantes, ea missa nec pie retineri, nec

|| [497]

sine summa impietate restitui potest. Quare eadem abolita forma coenae
Christi in diuinis libris commendata ubique et ab omnibus Christianis se-
quenda est et purissime seruanda, nisi se prophanatae coenae Dominicae reos
coram Deo constituere malint quam uerae participes esse.


(5)De Ceremoniis et usu sacramentorum.36

Vtinam proponerentur ceremoniae, quae et a prauis opinionibus purae essent
et doctrinae sinceritati seruandae et sanctae concordiae conciliandae retinen-
dae seruirent, talium nos quantamlibet farinam haud grauatim ferre sustinere-
mus, uerum cum primum proponantur corrupta dogmata, deinde accedant
(10)superstitiosae et inutiles ceremoniae, per humanas traditiones in immensum
multiplicatae (quae ut conscientias opinione necessitatis, perfectionis, iustifi-
cationis, satisfactionis, meriti aut pietatis illaqueant, sic impium paganismum
magis olent, quam ut || [211:] christianae religioni uel alendae uel ornandae
seruire possint) cum quibus nullus Euangelio, nullus pietati, nullus salutari
(15)concordiae, nullus denique regno Christi locus est, nullum hae in Ecclesia
Christiana locum habere debent. Et quandoquidem eiusmodi (pro maiori
parte) sint, quas liber, tanquam omni uitio carentes commendat, quas nec re-
tinendas, nec restituendas esse iudicamus, nisi restituta primum doctrinae
coelestis sinceritate, per quam et harum alique repurgatae restitui poterunt et
(20)quicquid est fermenti, expurgari.

Conclusio Censurae.

Continet quidem liber pleraque multa, quae si uel seorsim dicerentur, uel
recte accommodarentur, et uera et non inerudite dicta uideri possent et piis
omnibus amplectenda essent atque exosculanda. Verum eadem, ut in libro
(25)Interim admixtione errorum et superstitiosorum dogmatum prophanantur
atque ad stabiliendam omnem AntiChristianae sectae impietatem usurpantur
atque deprauantur, neque agnoscenda sunt, nec acceptanda fidelibus, sed una
cum adiunctis mendaciis et dolis callidissi- || [212:] me consutis repudianda
sunt et relinquenda, et ad legem magis ac testimonium respiciendum, ne
(30)salutari ueritatis luce errorum caligine extincta, internae pariter et externae
tenebrae (quod Deus auertat) succedant et quasi postliminio ad multorum
perniciem redeant.

Kommentar
1 Vgl. Tit 1,9.
2 Vgl. Augsburger Interim, Vorrede, 29–37.
3 Vgl. Augsburger Interim, Vorrede, 29.
4 Vgl. Ps 2,1–4.
6 Zur Hochschätzung der altkirchlichen Tradition bei den Wittenberger Reformatoren, vor allem
bei Melanchthon, vgl. Wriedt, Schrift und Tradition, bes. 160–163.
8 Nach reformatorischem Verständnis ist die „fides historica“, also das bloße Wissen um die
Glaubensgegenstände, ein toter Glaube. Der lebendige, allein rechtfertigende Glaube hingegen ist
qualifiziert als „fiducia“, Vertrauen auf die Zusage Gottes, die den Menschen als Person von
seinen Werken scheidet, indem er ihm eine neue Identität in Christus zusagt. Vgl. Eberhard
Jüngel, Art. Glaube, in: RGG4 3 (2000), 962–965.
9 Gegen die scholastische Vorstellung, die rechtfertigende Gerechtigkeit, die „gratia gratum
faciens“ sei ein Habitus in der menschlichen Seele, der menschliche Verdienste ermögliche, war
die Gerechtigkeit Gottes für die Reformatoren stets „extra nos“ in Christus als fremde Gerechtig-
keit zu finden und dem Menschen allein durch den Glauben zugänglich. Der Mensch ist also
nach reformatorischem Verständnis niemals in sich selbst gerecht, sondern vielmehr Sünder, und
ist exklusiv in Christus und außerhalb seiner selbst als Gerechter anzusprechen. Vgl. Christiane
Tietz, Art. Rechtfertigung III. 2. und 3., in: RGG4 7 (2004), 104–107.
10 Vgl. Augsburger Interim I–III, 37–43.
11 Vgl. Augsburger Interim IV–VI, 43–51. Die Folio-Zählung richtet sich nach der Erstausgabe
der lateinischen Fassung des Augsburger Interims, die noch im Juni 1548 in Augsburg bei Phil-
ipp Ulhart d.Ä
. in den Druck ging: SACRAE CAESAREAE MAIESTATIS DECLARATIO,
QVOMODO IN NEGOCIO RELIGIONIS PER Imperium usque ad definitionem Concilij
generalis viuendum sit in Comitijs Augustanis XV. Maij. Anno 1548. proposita, et publicata: &
ab ab omnibus Imperij ordinibus recepta […] Cum Gratia & priuilegio Imperiali. AVGVSTAE
VINDELICOrum Philippus Vlhardus excudebat [1548].
(VD 16 D 949), B 3r–C 1r. Im Folgen-
den zitiert als „Augsburger Interim (Ulhart)“.
12 Vgl. Röm 5,5.
13 Vgl. Augsburger Interim IV, 45. Die mittelalterliche, scholastische Tradition ging davon aus,
dass Gott im Vorgang der Rechtfertigung seine Gnade in den Menschen eingießt („gratia infu-
sa“), die ihrerseits als Liebe zum habituellen Besitz des Menschen wird, mit dem er als Gerechter
Verdienste ansammeln kann, die Gott einst mit der Seligkeit belohnen wird. Vgl. Christiane
Tietz, Art. Rechtfertigung III. 2, in: RGG4 7 (2004), 104f.
14 Innerhalb der Wittenberger Reformation betonte vor allem Philipp Melanchthon den forensi-
schen Charakter der Rechtfertigung. Der Mensch werde vor Gottes Richterthron gerecht gespro-
chen, weil ihm die fremde Gerechtigkeit Christi im Glauben angerechnet wird („imputatio
iustitiae alienae“), die niemals zu seiner eigenen Gerechtigkeit werde, sondern stets die dem
Sünder angerechnete fremde Gerechtigkeit Christi bleibe. Vgl. Christiane Tietz, Art. Rechtferti-
gung III. 3, in: RGG4 7 (2004), 105–107.
16 Vgl. Augsburger Interim VII–VIII, 53–59.
17 Vgl. Mt 7,17.
18 Vgl. Augsburger Interim VII, 55. 57. Die mittelalterliche Theologie unterschied die Erfüllung
der zehn Gebote, zu der jeder Christ verpflichtet war, von den darüber hinausgehenden Werken,
den „opera supererogationis“, der Befolgung der „consilia evangelica“, die nur dem Mönchsstand
aufgetragen war und ihn damit zu einem „status perfectionis“ qualifizierten. Unter „opera super-
erogationis“ wurden zumeist die frei gewählte Armut und die Keuschheit verstanden, zu der sich
ein Mönch in seiner Profess verpflichten musste. Vgl. Fairy von Lilienfeld, Art. Mönchtum II.
3.3.3.5, in: TRE 23 (1994), 174f. Zur reformatorischen Kritik am faktischen Zustand der
Mönchsorden vgl. unsere Ausgabe, Nr. 9: Aepin, Bekenntnis und Erklärung aufs Interim (1548),
Anm. 522.
19 Vgl. Luk 10,27.
20 Vgl. Augsburger Interim VIII, 57. 59.
21 Zur Frage der Heilsgewissheit vgl. unten S. 508, Anm. 62.
22 Vgl. Augsburger Interim IX–X, 59–67.
23 Vgl. Augsburger Interim XI, 67. 69.
24 Vgl. Augsburger Interim XII, 71.
25 Vgl. das Zitat von Act 13,2 in: Augsburger Interim XII, 71.
26 Vgl. Augsburger Interim XIII, 71. 73.
27 Vgl. Eph 1,22f.
28 Vgl. Hebr 6,20.
29 Vgl. Röm 8,34.
30 Vgl. Mt 28,20.
31 Vgl. Phil 2,1.
32 Vgl. Augsburger Interim XIII, 71. 73. Nach altgläubiger Auffassung waren die Päpste Nach-
folger des Apostels Petrus und verfügten daher über den Primat innerhalb der Kirche und hatten
die höchste Jurisdiktionsgewalt inne. Begründet wurde dieser Papstprimat vor allem mit Mt
16,16–19
; 28,10; Lk 22,31f und Joh 21,15–19. Vgl. Georg Schwaiger, Art. Papsttum I. 2, in:
TRE 25 (1995), 647f.
33 Gemeint sind die Kanones der Synode von Serdika (um 343), in: DH 133–135, die dem
Bischof von Rom bei Streitigkeiten unter den Bischöfen die höchste Rechtsvollmacht zuspra-
chen. Vgl. Augsburger Interim XIII, 71. 73. Das Konzil von Serdika tagte in getrennten Sitzun-
gen der west- bzw. ostkirchlichen Bischöfe. Die 21 Kanones, auf die hier angespielt wird, wur-
den von der Versammlung der westkirchlichen Bischöfe beschlossen und stehen am Anfang des
langen Trennungsprozesses zwischen West- und Ostkirche. Von westkirchlicher Seite wurden sie
immer wieder zitiert und auch als „nicänische Kanones“ ausgegeben. Vgl. Georg Schwaiger, Art.
Papsttum I, in: TRE 25 (1995), 650.
34 Vgl. Augsburger Interim XIV (De sacramentis in genere), 72–75.
35 Vgl. Augsburger Interim XXII (De sacrificio missae), 102–123.
36 Vgl. Augsburger Interim XXVI (De caeremoniis et usu sacramentorum), 134–145.
Seite drucken

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000234/palladius/text.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000234/tei-transcript.xsl