Text

Theologorum academiae Hafniensis iudicium de Interim (1548)
bearbeitet von Johannes Hund/Hans-Otto Schneider
[Inhaltsverzeichnis]

|| [499]

Theologorum academiae Hafniensis iudicium de Interim.

Quia praeceptum est, ne verbo veritatis contradicatur ullo modo,1 nos ab omni contentionum et errorum studio quam alienissimi, solo veritatis amori permoti ea, quae bona conscientia veritati diuinae consentanea iudicamus, amplecti et cum timore Dei confiteri parati sumus. Quae vero a veritate verbi Dei dissonare sentimus, quantumuis pulchra aut speciosa videri possint, eodem veritatis studio damnare ac detestari decreuimus.

I. De epistola.2

Agnoscimus publicam pacem, concordiam et tranquillitatem esse praeclara Dei dona, quibus conseruandis omnes homines summa diligentia studere tenentur.3 Alioqui non esse dignos, ut vocentur homines, eos iudicamus, qui pulcherrimam humanae societatis harmoniam temere turbare praesumunt. Sed hoc a nobis Deus auertat, ut publicae pacis conseruationi cum iniuria datoris et detrimento religionis unquam studeamus, id quod epistola libello Interim praefixa modis omnibus effectum reddere conatur. Dum enim suadet praetextu publicae pacis, quietis et unionis, hoc scriptum vel ad tempus tolerandum, non impugnan- || [77:] dum, nihil contra docendum, scribendum aut concionandum maximo studet euangelium Filii Dei corrumpere nec non manifestos errores et abusus contra verbum Dei, contra veram religionem confirmare. Quare potius hic tenenda est regula scripturae: „Magis oportet oboedire Deo quam hominibus“4 quam ut propter publicam tranquillitatem aliquid temere, ne dicamus impie contra doctrinam euangelii Filii Dei concludere et consentire debeamus.

II. De libello in genere.

Quanquam in hoc scripto citantur multae sententiae sacrae scripturae et sanctorum patrum, quarum auctoritas apud nos sacrosancta semper esse debet, siue legerimus eas in suo contextu siue recte citatas ab aliis et si sententiae patrum a sacra scriptura non dissentiunt,5 tamen hic dicimus in conspectu Dei, quod hoc scriptum, Interim appellatum, sit potius omnino relinquendum quam totum acceptandum seu amplectendum. Primum enim sententiis quibusdam ex verbo Dei collectis impias et humanas opiniones connectit ac commiscet et testimonia, quae citat, tam ex scriptura quam ex

|| [500]
patribus pro maiori parte deprauata sunt et ad humanas opiniones detorta. || [78:] Deinde non solum est hic libellus tam perplexus tamque intricatus, ut interdum, quid velit, ignoretur, sed etiam tam inconstans tamque inconsiderate compilatus, ut in multis locis repugnare sibi ipsi videatur et multae passim antilogiae deprehendantur. Ad haec, quanquam in angelum lucis transformatus6 egregie potest dolos, quos concinnat, colorare, tamen manifestos errores et abusus in ecclesias, quae sincerum Dei verbum habent, reuocare molitur. Postremo locum iustificationis omnino destruit, ut ab analogia fidei sit prorsus alienus, cum fidem intelligat tantum historiae notitiam et assensum, non fiduciam in mediatorem Christum7 cumque fingat nouam quandam iustitiam ex charitate et operibus, quam inhaerentem vocat,8 contra iustitiam Christi in euangelio patefactam, uniuersam euangelicae gratiae doctrinam euertit, eneruat et Christi gloriam obscurat.

III. De tribus primis articulis in duobus primis foliis usque ad locum de iustificatione.9

Quanquam 1) ea, quae praemittit de conditione hominis ac statu ipsius ante et post lapsum deque redemtione per Christum non tantum obscura, sed etiam dubia sunt, ut nec tam clare nec tam pure proposita sint, ut in sacra scriptura continentur. Praeterea 2) quaedam hic ponit, quae postea tamen in || [79:] sequentibus destruit per iustitiam inhaerentem, quicquid enim hic dicit merito et iustitiae Christi acceptum referri debere, ut nostri absolutionem et liberationem id totum tribuit postea charitati nostrae, quando nos vere iustificari per iustitiam inhaerentem affirmat. Et sic 3) particula nos redemtionis pretium e vulneribus Christi mutuari non est bene posita, cum nostri red

|| [501]
emtio non sit mutuum, sed liberrimum et gratuitum Dei donum. Omnia enim nobis donauit in Filio. Quamuis, inquam, haec ita se habeant in rei veritate, tamen, ut vitetur calumniandi suspicio tolerari utcunque possunt, modo commodam interpretationem admittant.

IV. De tribus sequentibus articulis, nimirum: de iustificatione, de eius utilitate et fructibus deque iustificandi modo in 3. 4. et 5. foliis.10

Haec doctrina, quam tradit liber Interim de iustificatione etc., pugnat ex diametro cum doctrina prophetica et apostolica. Non est enim dubia nec obscura et impura tantum, sed etiam impia et verae iustificationis rationi contraria, quae propterea nullo modo tolerari potest. Nam fundamentum, quo nititur – nempe locus Pauli Rom. V – deprauatum est in hunc modum apertissime, quod cum Paulus illic loquatur de charitate Dei erga nos, inquiens „charitas Dei diffusa || [80:] est in cordibus nostris per Spiritum sanctum“11 et, sicut se ipsum paulo post exponit, cum subdit „commendauit Deus charitatem suam erga nos“,12 liber Interim torquet illum locum ad charitatem nostram erga Deum et proximum, quod Deus per Spiritum sanctum in corda nostra diffunderit charitatem, qua inhaerenter iusti simus coram Deo.13 Cum tamen vera iustitia non est iustitia inhaerens in nobis per nostram charitatem et nostra opera, sed concupiscentia nobis inhaeret, iustitia vero, qua iusti et accepti coram Deo sumus, aliunde prouenit, nimirum ex charitate Dei erga nos seu ex misericordia Dei propter mediatorem Christum et fide nostra, quae Dei donum est, appredenditur, non nostra charitate. Nec est, nec vocatur iustitia nostra, multo minus iustitia inhaerens aut formalis – hoc enim est nouum et hactenus inauditum monstrum –, sed iustitia Dei, iustitia Christi, iustitia imputatiua, iustitia christiana dicitur una et eadem iustitia, quae coram Deo valeat.14 Iustitia, quam liber inhaerentem vocat, est vere iustitia legis, quam Esaias Cap. LXIV immundae vesti,15 Paulus Philipp. III. stercoribus comparauit.16

|| [502]
Tantum abest, ut in iudicio Dei peccatis nostris opponatur. Ideo Paulus inquit: „Vt inueniar in eo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est, Christi, quae ex Deo est iustitia per || [81:] fidem“17 etc. Rom. X et alibi inquit: „Ignorantes iustitiam Dei et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti.“18 In hunc modum concurrunt iustitia seu meritum Christi et iustitia, quam liber inhaerentem vocat, ut se inuicem ferre non possint. Cum enim liber testetur Christum esse iustitiam nostram ex loco Pauli 1. Cor. I,19 non intelliget inchoatiuam et partialem aliquam iustitiam, sed perfectam et sufficientem, sicut et liber affirmat, cum inquit: „In Christo Iesu omnia nobis sunt firmissima, solidissima et perfectissima.“20 Quod cum sit verissimum, non debemus dubitare, quin etiam perfectissime nos iustificet, ut non sit opus ad nostri iustificationem charitate nostra nec alia iustitia siue inhaerenti siue quocunque alio nomine vocari possit. Quare minus recte positum est, quod liber addit in fine huius loci: „Quatenus charitas ad fidem et spem accedit, eatenus per iustitiam inhaerentem vere iustificamur“21 et statim in principio sequentis loci: „Charitas, quae est finis praecepti, et plenitudo legis simul ac iustificationem ingreditur foecunda est.“22 Imo charitas nostra fidei fructus est et moderatrix bonorum operum non in justificandis, sed in jam vere iustificatis per fidem in mediatorem Christum. Quare nos neque per charitatem nostram iustificamur coram Deo neque nostra charitas ingreditur iustificationem, sed sequitur ex fide in iam iustificatis || [82:] per charitatem Dei diffusam in cordibus nostris per iustitiam, quae est in Christo Jesu domino nostro, et per fidem, quae charitatem Dei Patris et iustitiam Filii Dei per vocale verbum euangelii Dei praedicatum apprehendit. Hinc iustificatio seu imputatio iustitiae, remissio peccatorum, condonatio culpae et poenae, liberatio ab ira Dei, maledictione legis, morte et condemnatione aeterna, hinc vera et perfecta reconciliatio Dei et hominis credentis, hinc denique salus et vita aeterna siue et ante charitatem nostram siue et ante opera nostra, quae ut nunquam sunt sine fide et fiducia in Christum, ita nunquam cum fide et fiducia locum iustificationis ingrediuntur, nec apprehendunt misericordiam Dei nec merita et beneficia Christi, quibus iustificamur et saluamur, sed effectus tantum sunt fidei et iustificationis, non causa nec meritum. Sed liber Interim videtur quasi ex contemtu reiicere fidem in finem huius loci de iustificatione, quam tamen, cum sit correlatiuum misericordiae Dei, mox in principio loci coniungere pretioso sanguini et merito passionis Christi debuisset. Nam ea per solam fidem nobis applicantur. Haec est doctrina prophetica et apostolica de iustificatione, quam, quia non docet liber Interim, sed destruit,

|| [503]
non est ecclesiis obtrudendus. || [83:] Sed singulas particulas, quae nos offendunt, intueamur et breuiter expendamus.

Fol. 3: „cui meritum passionis Christi applicatur“23

Hic callide videtur dissimulare instrumentum applicationis nempe fidem seu fiduciam in mediatorem Christum, qua sola fit applicatio meriti passionis Christi, ut postea subintroducat in locum iustificationis charitatem nostram, opera et officia atque exercitia nostra, ut etiam sint applicationes meriti et beneficii redemtionis. Verum hoc sentimus cum scriptura sancta, quod nullum opus nostrum, nulla virtus, nullum officium vel apprehendit vel applicat nobis meritum Christi, sed sola fides ad hoc faciendum a Deo donatur.24 Spes enim expectat ea, quae fides apprehendit, nimirum quod vita aeterna, quae hic tantum inchoata est, credentibus post mortem formaliter contingat. Charitas vero seu dilectio se gratam erga Deum et proximum ostendit in utraque decalogi tabula, quantum potest, non obstante carnis imbecillitate, sicut mulier illa peccatrix Luc.VII dilexit multum, quia remissa erant ei multa peccata per fidem, qua saluata est.25 Meritum igitur passionis Christi per fidem credentibus applicatur non per charitatem, virtutes, opera, officia et exercitia credentium, quae fructus fidei sunt, et non Deum in loco iustificationis, || [84:] sed proximum extra locum iustificationis respiciunt, ibi etiam ut praeclara Dei dona semper magnifacienda. Gal.V: „Per charitatem seruite inuicem.“26

Ibid.: „is continuo iustificatur“27

Haec particula, si non intelligatur de integra et perfecta iustificatione, quae fit coram Deo sine nostrae charitatis additamento, tunc opus habet correctione.

Ibid.: „inuenit remissionem peccatorum“28

Haec omnia, quae ordine sequuntur, solius meriti Christi beneficia sunt et effectus. Ergo non contingunt per vel propter opera nostra.

|| [504]
Ibid.: „a reatu aeternae damnationis absoluitur“29 Imo a poena et culpa absoluitur. Deus enim aut totum aut nihil remittit, quia non est cauponator Deus. „Qui credit in filium, habet vitam aeternam.“30 Item: „Transit de morte ad vitam.“31

Ibid.: „qui purificat cor eius“32

Hic iterum callide fidem, qua corda purificantur (Act. XV33 ), dissimulare videtur. Si enim tribueret hoc solae fidei, quod per eam Spiritus sanctus purificaret corda, frustraneum de iustitia inhaerente laborem se suscepisse iudicaret. Sed cor non purificatur, nisi fide et charitas ex puro corde proficiscitur. Ergo fides est ante charitatem. Nam || [85:] nullius hominis charitas placet Deo, nisi fuerit ante per fidem iustificatus et saluatus.

Ibid.: „Haec est vera iustitiae inhaerentis ratio“34

Iustitia inhaerens est nouum et inauditum monstrum non recte loco iustificationis insertum. Haec enim doctrina non est consentanea cum doctrina Pauli ad Romanos et alibi de iustificatione, qui sic commendat nobis iustitiam Dei, ut nostra nullum in iustificatione, quae fit coram Deo, locum habeat. Ideo non recipimus ullam nostram iustitiam in loco iustificationis. „Non inueniar habens meam iustitiam“,35 inquit Paulus. Item: „Iustitia Dei sine lege“,36 Rom. III. Item: „Iustitia Dei in euangelio reuelatur ex fide in fidem.“37 Item: „Iustitia Christi per fidem in omnes et super omnes.“38 Sed extra locum iustificationis nos pro iustitia inhaerente docemus cum Paulo nouam oboedientiam imperfectamque et iustitiam bonae conscientiae seu vitae nouitatem qualemcunque necessario sequi debere fidem in iustificatis et non ad iustificationem requiri, multo minus iustificare coram Deo, sicut Paulus inquit: „Nihil mihi conscius sum, sed per hoc non sum iustificatus.“39

|| [505]

Ibid.: „quam desiderabat Dauid, cum hanc mitteret vocem: ‚Cor nouum‘ etc., Psalm 50. De hac apostolus scribit: ‚Abluti estis‘ etc., 1. Cor. 6, et cum inquit ‚Deum secundum suam misericordiam‘ etc., Tit. 340

|| [86:] Tria haec testimonia, quae hic ordine citantur, non recte citantur: 1) Dauid enim in foro conscientiae luctatur aduersus peccatum, unde cor suum purgari petit. De sua propria iustitia ne unum verbum in toto Psalmo facit. 2) Locus Pauli ad Corinthios de ablutione, sanctificatione et iustificatione, quae fiunt in nomine domini nostri Jesu Christi in Spiritu Dei nostri, loquitur non de iustitia inhaerente. 3) Ad Titum vero de salute, quae fit secundum misericordiam Dei, non secundum iustitiam inhaerentem agit. Imo haec testimonia destruunt totum illud commentum de iustitia inhaerente. Tantum abest, ut illud confirment. Diuus Ambrosius recte definit nostram iustitiam, dum vocat eam iniustitiae condonationem.41

Ibid.: „Quanquam autem iustitia haec“42 etc.

Haec particula simpliciter neganda est. Nam iustitia, quam inhaerentem liber Interim vocat, et cui tribuit veram iustificationem coram Deo, non profluit ex fonte legis spiritus, id est ex euangelio nec abundantior est iustitia scribarum et Pharisaeorum. Euangelium enim reuelat nobis aliam iustitiam scilicet Dei „ex fide in fidem“,43 Rom. I. Et haec iustitia, quam liber inhaerentem vocat, est aeque iustitia legis, ut fuit iustitia scribarum et Pharisaeorum, utinam non intelligat || [87:] etiam iustitiam quorundam mortuorum operum, de quibus in toto decalogo nec unum iota vel exprimitur vel subintelligitur.

Ibid.: „nihilominus concupiscentia repugnat“44

Cum scriptura doceat et experientia testetur in nobis haerere concupiscentiam et perpetuo nobis inesse peccatum, sumus formaliter iniusti.45 Ergo non est aliqua formalis iustitia in nobis, quae coram Deo valeat, nec inhaerens, et fructum esse iustitiae Dei non negamus oboedientiam, sed esse dignam, ut in

|| [506]
iudicio Dei nos iustos reddat, scriptura sacra negat: „Non intres in iudicium cum seruo tuo“46 et Daniel: „Exaudi me non propter meam iustitiam“.47

Ibid.: „Cum igitur homo plenam iustitiae inhaerentis perfectionem“48 etc.

Hic clare patet librum non de iustitia Christi, quam dissimulat, sed de iustitia nostra scilicet habituali ex bonis operibus loqui. Nam iustitia Christi seu imputata nobis iustitia Dei propter Christum est omnino perfecta imo perfectissima. Nostra vero oboedientia et iustitia, quae proueniens ex oboedientia coram hominibus, aliquod valeat, imperfecta est et propter inhaerentem nobis concupiscentiam immunda nec non interdum extincta. Tantum abest, ut inhaerens seu formalis esse aut vocari possit. Porro per hoc, quod derogat iustitiae inhae- || [88:] renti plenam in hac vita perfectionem, cogitur id fateri, quod sit diminuta et imperfecta et per consequens non iustificet nec saluet nos in conspectu Dei.

Ibid.: „nobis in hac etiam parte benignissime succurrit“49

Liber videtur hoc velle dicere, quod Christus primum inchoet tantum nostram salutem, deinde iubeamur nos eam operari, postremo, quod Christus velit supplere et resarcire id, quod deest nobis. Si sic se res habet, tunc fit Christus nobis tandem ociosus, quia quantum habemus de nostra iustitia tanto minus opus habemus iustitia Christi, et quantum ex nostra nobis accedit, tantum ex iustitia imputatiua nobis discedit, secundum sententiam libri. Vbi ergo manet confessio Danielis: „Tibi, domine, gloria, nobis autem confusio faciei nostrae“?50 Vbi vox Dei in Psalmo: „Salus tua ego sum“?51 et in Hoseae XIII: „Perditio tua ex te, Israel“?52 Vbi denique vox Christi in cruce manet: „Consummatum est“?53 Igitur Iesus Christus totus et solus nostra salus in omnibus causis, ut nulla sit partialis nostrae salutis causa in nobis.

Folio 4: „Impetrat homini indulgentiam“54

Augustini sententiam55 torquet ad suam opinionem, hanc nimirum, quod Christus ibi tantum succurrat, ubi homo perfecte suam salutem operari nequeat, cum nihil aliud di- || [89:] cat Augustinus quam diuus Paulus Rom. VIII:

|| [507]
„Quod impossibile erat legi, eo quod infirmabatur per carnem, fecit Deus et filium suum misit in similitudinem carnis peccati et de peccato damnauit peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis.“56 Nam „ indulgentia“ apud Augustinum significat simpliciter remissionem peccatorum et particula „minus potest“ simpliciter pro „non potest“ accipi debet. Id quod sententia Ioannis, quam allegat illic Augustinus, clare testatur: „Filioli, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem“.57 Alioqui iuxta sententiam libri Interim corrigeretur dictum Iohannis in hunc modum: „Si quis peccauerit, operam dabit, ut suis operibus et iustitia inhaerente sibi Deum propitium reddat et quod defuerit aduocatum habemus apud Deum“ etc. Sententia igitur Augustini nihil facit ad propositum opinionis, quae est in libro Interim.

Ibid.: „Concurrunt quidem Christi meritum“58 etc.

Vere concurrunt, sed, quemadmodum pugnaturi solent, hastis concurrere et de victoria certare. Nam si iustitia inhaerente iustificamur et, ut liber audet impudenter dicere folio 5: „vere iustificamur“,59 nullo Christi merito iustificamur, sed, quia absurdum est sic sentire, victa iacet inhaerens iustitia, nuda, inermis et penitus extincta. Christus vincit. Tota haec doctrina Interim utcun- || [90:] que suspecta, partim propter ambiguitatem, partim propter obscuritatem pugnat cum doctrina Pauli ad Romanos et Galatas. Cum enim tota illa opinio sit fundata in loco scripturae deprauato, non potest stare cum scriptura. Nam quantum Deus ab homine mortali distat, tantum illius et charitas et iustitia distant a nostra charitate et iustitia. Impium est ergo tantum tribuere iustitiae nostrae quantum iustitiae Dei. Porro nihil est, quod dicit meritum Christi iustitiae inhaerentis causam esse, cum iustitia inhaerens Christi meritum destruat iuxta sententiam libri Interim. Vult charitatem nostram efficere nos iustos, id est, producere qualitatem aliquam in nobis, qua iusti simus, sed quia per et propter iustitiam Christi nobis communicatam sumus iusti, nihil est, quod iusti simus propter nostram qualitatem. Autor libri Interim seducit optimum imperatorem, cum ipsemet nec Deum, nec verae salutis rationem intelligat, sed manet in fecibus philosophiae et in mera impietate.

Ibid.: „in Christo omnia nobis sunt firmissima“60

Quid est ergo, quod folio 7 docet ex scholastica theologia nos debere dubitare de remissione peccatorum propter nostram infirmitatem,61 cum remissio

|| [508]
peccatorum sit gratuitum Dei donum propter mediatorem Christum et non denegatur nobis propter || [91:] nostram infirmitatem? Quare ut omnia sunt nobis in Christo firmissima, ita etiam remissionem peccatorum propter Christum nobis contingere firmissime et sine omni dubitatione credere nos oportet.62

Ibid.: „vt haeredes sint Patris aeterni in coelis“63 etc.

Quomodo haec cohaerent cum iis, quae dicit, quod homo fit haeres vitae aeternae propterea, quia charitatem habet? Quare ergo remittit homines ad proprias virtutes? Si adoptamur in filios Dei, ut simus haeredes Dei et cohaeredes Christi, quomodo per nostram charitatem et nostras virtutes filii Dei et haeredes efficiamur?

Ibid.: „et iam habeant ius adeundae haereditatis illius“64

Si iustificati habent ius adeundae haereditatis, ergo non est opus iustitia humana vel ad iustificationem vel ad haereditatem salutis, cum haec gratis contingat nobis propter Christum.

Ibid.: „Etsi Deus non ex operibus iustitiae“65 etc.

Vel sola haec sententia iugulat totam illam opinionem libri Interim de iustitia inhaerente, cum derogat operibus iustitiae nostrae meritisque nostris ac tribuat gratuitae Dei misericordiae nostri iustificationem et salutem: Rom. III, Tit. III.66

|| [92:] Ibid.: „cuius solius merito redimitur a crimine“67

Hoc non est satis. Extenuatur enim gloria Christi, qui non solum a culpa redimit, sed etiam a poena. Autor libri suis sophisticis inuolucris sacram scripturam inuoluit, ut seruiat suae opinioni.

|| [509]

Folio 5: „tamen Deus misericors non agit hic cum homine ut cum trunco“68

Quanquam non agit Deus cum homine ut cum trunco – nam oportet hominem adesse et ad praedicationem legis ex Spiritu sancto primum perterrefieri magnitudine peccati et intuitu horrendi iudicii Dei, deinde ad praedicationem euangelii ex eodem Spiritu sancto non solum credere scripturis sanctis et assentiri promissionibus diuinis, sed etiam firma fiducia misericordiam Dei propter mediatorem Christum apprehendere et sic consequi gratuitam remissionem peccatorum, imputationem iustitiae et vitam aeternam per fidem –, tamen etiam hoc verum est, quod Christus inquit: „Nemo venit ad me, nisi pater meus traxerit illum“69 et quod Paulus dicit: „Non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei“,70 cuius est et velle et perficere salutem nostram, si non sine nobis – ut Augustinus inquit: „Qui creauit te sine te, non iustificabit te sine te“71 –, tamen sine nostra iustitia, charitate, virtutibus, officiis et exercitiis, quae non ingrediuntur iustificationem, sed fidem || [93:] in iustificatis ut fructus a tergo sequuntur. Porro si debet homo volens trahi,72 non erit voluntas liberi arbitrii, sed formata a Spiritu sancto per vocale verbum legis et euangelii. Ideo deprecamur in oratione dominica nostram voluntatem et Dei voluntatem in nobis fieri petimus. Philipp. II: „Deus est, qui efficit, ut velitis“.73 Id. liber ipse testatur hoc loco, cum inquit: „Nisi praeueniente gratia Dei mens eius atque voluntas moueatur ad detestationem peccati“,74 ubi exponit, quid sit trahere volentem, id est, motum a Spiritu sancto.

|| [510]

Ibid.: „Talis enim non accipit illa beneficia Christi“75

Quantum ad formam articuli de iustificatione attinet, recte quidem inchoat autor libri Interim a peccati agnitione pariter et detestatione iustificationis articulum, ut prima pars poenitentiae fidem ordine praecedat, sed fidem intelligit notitiam historiae et assensionem promissionum seu considerationem tantum misericordiae Dei, cui notitiae totam hominis conuersionem tribuit sine vera fiducia in mediatorem Christum, tametsi frigidam de fiducia mentionem facit et eam paulo post non extenuat solum, sed prorsus destruit per hoc, quod iustitiae inhaerenti veram tribuit iustificationem. Porro manifeste distinguit inter fidem et fiduciam in hunc modum, quod fides sit sine du- || [94:] bitatione, fiducia vero cum dubitatione. „Per quam“, inquit, „homo sine haesitatione credens scripturis sanctis et promissionibus, quas eadem afferunt, assentitur.“76 De fiducia vero infra dicit folio 7: „Homo non potest sine dubitatione credere peccata sibi remissa esse.“77 Quis hic non videt autorem libri Interim magis destruere quam aedificare ecclesiam, quam Deus acquisiuit sanguine suo, Act. XX?78 Vt enim fidem intelligit notitiam historiae, non fiduciam in mediatorem Christum, ita satis intempestiue confundit iustitiam inhaerentem, quae fit oboedientia hominis, cum iustitia Christi, quae sola coram Deo valeat, cum omnis fidelium oboedientia, virtutes et bona opera fructus sint et effectus, non ad iustificationem concurrentes, sed iustificationem gratuitam sequentes, quae nec charitate, nec spe, nec fide in Iesum Christum constat, sequi quidem debere omnia illa, spem, charitatem, opera, virtutes etc. Sed ea concurrere ad iustificationem, id cum tota scriptura sacra pernegamus. Esto quod fidei spes et charitas non subtrahantur et sine his illa existere non possit – sicut reuera potest, si tantum historicam fidem cum autore libri Interim intelligamus, quam etiam diaboli sine charitate habent –, tamen vera fiducia in mediatorem Christum, etsi nunquam sit sine spe et charitate, tamen sola sine illis apprehendit misericordiam Dei || [95:] et meritum passionis Christi. „Qui enim credit in Christum“ – non statim addit: qui sperat, qui diligit – „habet vitam aeternam“79 et diuus Paulus custodi carceris inquit: „Crede in dominum Iesum et saluus eris tu et tota domus tua“,80 Actor. XVI. Item Act. XIV: „Exhortantes, ut permanerent in fide“.81 Tam pure scriptura loquitur, ut semper et ubique, ita maxime in loco iustificationis, ut fidem illic separet a spe, charitate, virtutibus, operibus, exercitiis etc. Et tamen verum est, quod Ioannes inquit: „Qui non diligit, ma

|| [511]
net in morte“,82 quia talis non credit sibi contingere gratuitam remissionem peccatorum ex mera Dei misericordia propter Christum, sed manet ira Dei super eum. Ideo non diligit. Magdalena vero dilexit multum, quia credidit multorum peccatorum remissionem, Luc. VII.83 Sit hoc responsum ad locum iustificationis, ut in libello Interim continetur, cum hac finali protestatione in conspectu Dei, quod hoc nostrum iudicium, quantum nos per Dei gratiam intelligere possumus, sincero et candido animo, sine sophistica et calumniis a nobis scriptum est, humiliter petentes, ut, sicut nos studemus gloriae Dei pariter et paci atque concordiae religionis, ita velint pii lectores omnia in meliorem partem interpretari. Nos paratissimi sumus, non tantum pro gloria Christi vindicanda et pro salute ecclesiae nostrum iudicium scri- || [96:] bere, sed etiam scriptum nostro sanguine, si res postulat, obsignare.

V. De charitate et bonis operibus et de fiducia remissionis peccatorum in 5., 6. et 7. foliis.84

Qui toto coelo errat in loco iustificationis, ab eo parum boni in reliquis doctrinae christianae articulis est expectandum. Id in hoc libello Interim accidere videmus. Quia enim impie tractat locum iustificationis, non potest recte sentire vel de operibus, ecclesia, ministerio verbi et sacramentis etc. vel de ceremoniis, rebus necessariis et adiaphoris. Cum igitur tenebras ad lucem conferentes deprehenderimus vel in unico loco iustificationis, ut est in libello Interim tractatus, meram impietatem ideoque ad aliquot articulos, in quibus maxime se prodidit impietas, breuiter ex scriptura et secundum analogiam fidei responderimus, satis erit ad reliquos articulos, qui nunc sequuntur, in genere respondere, causas, quae breuiter indicare, quibus permoti librum Interim acceptare non audemus. Porro quantum ad hunc locum de charitate et operibus attinet, primum dicimus, quod charitas iustificationem coram Deo non ingreditur, sed eam sequitur. Si enim vel praecederet iustificationem vel in iustificatione concurreret || [97:] tanquam necessaria ad salutem, magis impediret quam promoueret iustificationem. Nam est immunda pariter et imperfecta. Porro cum omnis non iustificati charitas, virtus, iustitia, opus, officium, exercitium etc. sint immunda, tantum abest, ut ad iustificationem quicquam faciant, quin etiam impossibile sit, ut is vel Deum vel proximum sincere diligat vel alias bene operetur, qui remissionem peccatorum per fidem non est consecutus. „ Dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum“,85 hoc est: Quum dilexit multum, certissimum signum est, ei remissa esse peccata multa. Sic remissio peccatorum praecedit dilectionem et, ut in creatione, sic etiam in iustifica

|| [512]
tione conditi sumus per Christum Iesum ad opera bona,86 quae fides per dilectionem operatur, ut iustificati bene operemur, non bene operantes iustificemur. Igitur charitas nec ingreditur iustificationem, nec per se foecunda est, nec in se bonorum operum semina inclusa habet, nec denique fert ex se bonos iustitiae fructus, sed, sicut fructus ex se bonum succum non habet, sed ex sua arbore,87 sic etiam charitas seu dilectio non ex se, sed ex fide, cuius est filia, fructus et effectus habet, quicquid habet, et, ubi fides non est viua et sincera, sed mortua, id est, non apprehendens misericordiam Dei, de qua fide Iacobus loquitur,88 ibi neque dilectio vitam habet, sed extincta || [98:] est cum matre sua, fide. Inde est, quod talis homo manet in morte, ut Iohannes inquit.89 Deinde locus Pauli, 1. Timoth. I, pugnat ex diametro cum libro Interim: „ Finis“, inquit, „praecepti est charitas“,90 hoc est, „summa decalogi huc redit, ut diligamus Deum et proximum“,91 Matth. XXII. „Et haec plenitudo legis est dilectio, sic ut nemini quicquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis“,92 Rom. XIII. Sed animaduerte sententiam libri Interim, qui dicit charitatem hanc diffusam in cordibus nostris per Spiritum sanctum et quod ingreditur iustificationem, item quod homo per charitatem vere iustificatur. Paulus aliter de charitate loquitur et ostendit nos iustificari debere ante charitatem. Enumerat enim tres fontes charitatis et instituit auream gradationem in hunc modum: Charitas, quam Deus in decalogo requirit, ex puro corde, purum cor ex conscientia bona et bona conscientia ex vera fide proficiscitur, ut quisque videat charitatem ex fide per duo haec intermedia, nempe bonam conscientiam et purum cor, promanare. Sic formatur charitas ex fide seu potius nascitur ut ex matre filia. Homo enim post agnitionem peccati et mortis perterre fit, perterrefactus erigitur fide, erectus fide pacem et bonam conscientiam habet erga Deum. Deinde cor eadem fide purificatum habet || [99:] nimirum, quod haeret in sola Dei misericordia et charitate, quae diffusa est in tali corde, quod ex eodem Spiritu sancto procudit ex se charitatem erga Deum et proximum. Est igitur charitas in homine iustificato et corde purificato moderatrix omnium bonorum operum, quae sunt in decalogo mandata, quod Paulus finem praecepti seu plenitudinem legis vocat et eatenus opera decalogi distribuit ac moderatur charitas, quatenus cor hominis fide purificatum est et conscientia pacem habet erga Deum. Miramur ergo, quare autor libri tales locos pro sua opinione, cum contrarium velint, allegare praesumat.

|| [513]
Tertio locus Iacobi93 pugnat cum libro Interim fol. 6.94 Vult enim Iacobus, ut homo non sit iustus illa fide, quae notitiam historiae significat, quam liber Interim tamen magnifacit, et cui tribuit, ut charitati, iustificationem. Sed haec fides adhuc mortua est, ut ex se charitatem parere non possit. Deinde vult Iacobus, ut ex vera fiducia in mediatorem Christum, unde iustificatus est homo coram Deo, procedat iustitia operum coram hominibus, ut alter alterius opera bona videant et sic simul glorificent patrem coelestem. Sicut enim iustitia Christi necessaria est homini coram Deo, ita quoque iustitia operum est necessaria homini coram pro- || [100:] ximo, propter mutuam in fide aedificationem. Sed propter hanc operum iustitiam non datur homini remissio peccatorum sicut propter iustitiam Christi. Quare hac iustitia non iustificamur coram Deo, quod tamen liber Interim affirmat, id est, per hanc non reconciliamur Deo, sed tantum approbamur iam reconciliati, quum per bona opera proximum iuuamus et patrem coelestem glorificamus. Quarto negamus contra librum Interim fidem unquam a charitate disiunctam esse.95 Modo sit vera fides, id est, fiducia in mediatorem Christum, tametsi iustificat hominem sine charitatis adminiculo. De fide vero, inquantum significat historiae notitiam, de qua liber Interim tantum loquitur, facile concedimus, quod haec sit a charitate disiuncta, quippe quam etiam diaboli habent.96 Quod autem charitas maneat in futura vita, hoc efficaciam et autoritatem fidei non debet extenuare. Fide enim iustificamur et saluamur, iustificati vero et saluati charitatis opera praestamus, hic qualitercunque perfectius in futura vita praestituri. Quinto scripturae non tribuunt operibus salutem. „Salus tua ego sum“:97 Iesus Christus nostra salus. Item: „Secundum misericordiam suam saluos nos fecit.“98 Ideo opera ad salutem non sic sunt necessaria, ut vel sint merita vel causa salutis vel propter illorum di- || [101:] gnitatem consequamur salutem, sed necessario fidem sequuntur in iustificatis et sunt via, sicut et crux piorum via est, qua per fidem peruenitur ad salutem, nobis in Christo Iesu donatam. Sexto locus Ioannis Apoc. XXII, „Qui iustus est, iustificetur adhuc“,99 non agit de iustificatione, quae fit coram Deo, sed de iustificatione operum coram hominibus, de qua etiam Iacobus agit,100 hoc est, de oboedientia, quae necessario sequitur in iustificatis, quam oportet subinde magis et magis exserere et abundare. Porro alia est iustificatio fidei, alia operum, quae duae iustificationes nullo modo sunt confundendae.

|| [514]
Septimo, fol. 7, opera supererogationis non a Spiritu sancto, sed ab otiosis hominibus propter ventrem excogitata sunt.101 Nec valet fundamentum, quod pro eis sumunt ex parabola de semiuiuo relicto, nec valent exempla, quae liber Interim pro confirmandis operibus supererogationis adducit.102 Primum enim sic dicimus cum scriptura sacra, quod nullum est opus bonum, nec necessarium, nec unquam a Spiritu sancto commendatum, quod non est in lege Dei mandatum. Quicquid enim boni potest homo vel cogitare, loqui vel facere, totum illud in praecepto charitatis includitur. Opera vero indebita et non necessaria superflua sunt et per consequens superstitiosa cum || [102:] superstitio nihil aliud sit quam superflua religio. Talia Spiritus sanctus non commendat. Deinde dicimus, quod illa opera, quae commendat Spiritus sanctus in casu et ex circumstantiis, non sunt indebita, nec superflua, qualia sunt apud monachos opera supererogationis, sed sunt necessaria et lege fidei et charitatis commendata. Nec alia iudicari debent nec Spiritum sanctum superstitionis autorem faciamus. Exemplum I: Christus Matth. XIX103 nihil minus voluit quam id, quod autor libri Interim stabilire molitur.104 Vendere enim omnia et dare pauperibus iuxta sensum, quo Christus hoc praecepit, necessarium est in septimo decalogi praecepto,105 nimirum, ut animus non sit rebus huius mundi sic addictus, quin pro gloria Dei, pro euangelii Christi propagatione proque necessitate proximi libenter eas deferere velit. Hanc perfectionem lex requirit. Non est opus supererogationis, nec perfectio supra vel ultra legem, sed in et sub lege. Lex enim requirit oboedientiam integram et perfectam, etiam hoc nomine, quod nemo debeat animum huius mundi rebus addictum habere. „Diuitiae ubi affluunt“106 etc. Item: „Vbi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum.“107 Porro iuuenis hic fuit iustitia pharisaica praeditus et disciplinam legis tantum non animum et spiritum legis habuit. Voluit igitur Christus ostendere ei || [103:] tam suam imperfectionem quam legis impossibilitatem, ut in agnitionem suae imperfectionis primum et deinde ad veram euangelii cognitionem per

|| [515]
ueniret. Idem volebat suis discipulis ostendere Matth. V, nisi abundauerit „iustitia vestra“108 etc. Secundum exemplum: Circumstantia haec, non habere donum ad matrimonium, facit, ut seruare virginitatem et continentiam sit opus necessarium in sexto decalogi praecepto.109 „Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem“110 etc., talis non moechatur. Alterutrum est necessarium ex sexto praecepto, scilicet vel in matrimonio caste viuere vel extra matrimonium continenter. Ideo nunc hoc nunc illud necesse est fieri iuxta circumstantiam praenominatam. Ergo virginitas et continentia iuxta hanc circumstantiam sub lege sunt, non supra legem. Sed extra circumstantiam verum est, quod Paulus inquit: „De virginibus praeceptum Dei non habeo“,111 scilicet quod ad virginitatem adigeretur is, qui donum ad matrimonium habet. Tertium exemplum: Lusus Dauidis ante arcam fuit ceremonia quaedam et signum internae gratitudinis erga Deum.112 Gratitudo autem fuit opus necessarium in secundo praecepto.113 Quare nullo iure fuit Dauid a Michol derisus, quia necessariae gratitudinis et glorificationis Dei opus et officium debito tempore et debito loco impellente fide prae- || [104:] stitit, ut textus habet.114 Igitur non fuit opus supererogationis. Imo si talia opera sunt censenda supererogationis opera, reperientur aliquot miriades talium operum in scriptura. Sed cum nullum sit opus in tota sacra scriptura, quod non vel simpliciter et praecise vel in casu vel iuxta circumstantiam ad aliquod decalogi praeceptum iure referatur, non patitur scriptura vel minimum illorum operum vocari debere opus supererogationis. Quartum exemplum: Nec Paulus supra praeceptum liberalitatis mercedem remisit in certo casu.115 Circumstantiae enim Corinthiorum et pseudapostolorum reddiderunt illud opus ipsi Paulo necessarium, quod alioqui fuisset liberum. Decuitne Paulum potius remittere mercedem quam si cum scandalo et euangelii impedimento mercedem accepisset? Porro locus Psalmi: „Voluntaria oris mei“116 tortus est ad opinionem de operibus supererogationis. „ Voluntaria oris mei“, inquit propheta, id est, officia legis tuae mihi mandata, quae sponte facio, fac ut placeant tibi, tametsi sum peccator. Sic paulo post: „ Inclino cor meum ad facienda statuta tua perpetuo et in aeternum.“117 Item Psalm. XI: „Populus spontaneus aderit tibi“118 etc. Item: „Voluntarie sacrifi

|| [516]
cabo tibi et confitebor nomen tuum.“119 || [105:] Quis hic non intelligat esse opera necessario mandata, quae non fiunt iam ex legis coactione, sed voluntarie per fidem? Proinde his ostensis doctrinam libri Interim de operibus supererogationis, ut alienam a scriptura superstitionem unam esse iudicamus.

VI. De fiducia remissionis peccatorum.120

Hanc oportet esse certissimam sine dubitatione. Non enim pendet ex infirmitate aut indispositione nostra, sed ex misericordia Dei, cuius promissionibus adhaerere debet ac firmissime credere sibi contingere remissionem peccatorum propter meritum solius Christi. Si autem retrahitur interdum fides per infirmitatem nostram, grandus est Deus, ut adaugeat nobis eam, ut nunquam de gratuita remissione peccatorum dubitemus. Contra securitatem vero non solum dubitare, sed etiam desperare debemus de nostra infirmitate, indispositione, viribus, libero arbitrio, meritis, operibus etc., ne unquam nobis per ea contingere remissionem peccatorum statuamus. Si sic sentit liber Interim, recte sentit. Si vero docet cum scholasticis theologis dubitare de misericordia Dei, quasi praesumtio quaedam esset, si quis statueret se habere remissionem peccatorum propter mediatorem Christum, valde fallitur et hallucinatur. Christus enim, ut || [106:] nihil aeque atque fidem suorum discipulorum et aliorum commendauit, ita nihil aeque, ut eorum incredulitatem ac dubitationem, eis exprobrauit.121

VII. De ecclesia fol. 7, 8, 9 et de notis et signis ecclesiae fol. 10.122

Potest hic articulus in nonnullis tolerari, nimirum in quibus articulo nostri symboli: „Credo unam sanctam ecclesiam catholicam, sanctorum communionem“123 respondet de unitate, sanctitate, uniuersalitate, communione et ministerio ecclesiae. 1) De unitate propter unam et consentientem doctrinam, Joh. X: „Oues meae vocem meam audiunt“,124 inquit Christus, „alienos non audiunt.“125 2) De sanctitate, scilicet imputatiua in hac vita, formali vero, in vita aeterna, quia sanctificata est sanguine Iesu Christi. 3) De uniuersalitate, quia pusillus et contemtus grex est, per uniuersum orbem dispersus, non alligatus uni certo loco ut Romanae sedi nec sub una potestate mundi tantum, sed in multis regnis et imperiis, tamen sub uno capite suo Christo.126 4) De communione, quia communia habet ea, quae diuus Paulus enumerat Eph. IV,

|| [517]
nempe unum Deum, unum dominum, unum Spiritum, unam fidem, unum baptisma et unum corpus127 etc. || [107:] 5) De ministerio, quia ministros habet, episcopos et pastores, qui non, ut principes mundi, regant ecclesiam, sed doceant, pascant et consolentur populum Dei verbo salutis.128 Sed quantum ad ecclesiae signa attinet, non solum autore libri Interim, sed omnibus, qui intellectum habent, iudicandum relinquimus, utrum I. haec sit vera Christi ecclesia, cuius signa sunt sacrosanctum verbum Dei, sacrosancta secundum institutionem Christi sacramenta, clauium administratio, ministrorum euangelii legitima et apostolica ordinatio seu vocatio, precatio seu publica inuocatio, gratiarum actio et celebratio Dei nec non sacrum seu mysterium sanctae crucis,129 cum aliis externis signis et notis in utraque Mosi tabula, quibus non tantum discernitur ab ethnicis, Iudaeis, schismatis et haereticis, sed etiam singula membra miram ex illis notis aedificationem in vero cultu Dei nec non consolationem consequuntur. An vero II. sit ecclesia Christi vera, quae his iam enumeratis signis et notis vel omissis vel in abusum translatis, alia signa et alias notas habet, nempe missam priuatam,130 indulgentias,131 vigilias pro mortuis in purgatorio,132 peregrinationes,133 horas canonicas,134 unctiones,135 rasuras, cucullos,136 fictum coelibatum, vota contra matrimonium,137 prohibitionem ciborum,138 prohibitionem calicis,139 inuocationem

|| [518]
|| [108:] sanctorum,140 varias consecrationes aquae, salis,141 herbarum,142 statuarum,143 palliorum144 etc. baptizationem campanarum,145 cum innumeris huiusmodi notis, quibus addita est vis et efficacia delendi peccatum. Nonne haec signa prodierunt Roma per pontifices et cardinales? Superiora vero ex Sion et Ierusalem per Christos et apostolos? Vnde liquido constat Romanum seu papisticum coetum non esse ecclesiam catholicam nec sanctorum communionem, sed schismaticum, haereticum et a fide christiana desciscentem coetum, qui, tametsi autoritatem et nomen ecclesiae sibi vindicare praesumit, tamen hoc nunquam probare poterit, quod per manus ab apostolis et eorum veris successoribus tradita acceperit ea signa, missam priuatam, indulgentia et reliqua, proxime superius memorata. Haec ideo scripta sunt, quia liber Interim non obscure videtur hoc insinuare, quod ecclesia Romana sit ecclesia catholica, schismatici vero et haeretici, quos Lutheranos et protestantes vocant. Id enim autorem libri sentire multae circumstantiae docent. Nos vero dicimus omnem coetum, qui coniungit se cum doctrina prophetarum et apostolorum esse veram ecclesiam. Negamus autem Romanam ecclesiam esse talem, quippe quae non habet sanam doctrinam, non utitur legitime sacramentis, non seruat uni- || [109:] tatem consensus et praedicationis in prophetis et apostolis. Iccirco illa nec catholica, nec catholicae ecclesiae pars est censenda. Nam oues Christi vocem sui pastoris audiunt iuxta patris mandatum: „Hunc audite!“146 In summa: Haec generalia, quae ponit auctor libri de ecclesia, nisi perperam applicentur, tolerari possunt.

|| [519]

VIII. De autoritate et potestate ecclesiae.147

Omnem autoritatem et potestatem ecclesiae concessam in verbo Dei nos humiliter amplectimur et exosculamur. Sed non est ferendum, quod autor libri tribuat ecclesiae autoritatem et potestatem supra verbum. Non enim potest autoritatem habere supra illud, a quo suam autoritatem omnem habet. Porro omnis ecclesiae verae autoritas est a verbo Dei. Quare non iudicat ecclesia de verbo Dei nec discernit scripturas veras ab adulterinis, sed per scripturas veras iudicat de adulterinis et per ipsum Dei verbum falsa dogmata damnat. Igitur non attribuit ecclesia suo iudicio autoritatem, sed verbo Dei falsaque dogmata, cum verbo Dei pugnantia, per ipsius verbi autoritatem damnat. Verbum Dei iudex est, ad quod, ut ad Lydium lapidem confugiendum est, quando vera doctrina a falsa discerni debet. Ministri vero euangelii testes sunt illius, qui scripta prophetarum allegauit et apostolos verum Dei verbum a caelo delatum docuit, ni- || [110:] mirum Dei et saluatoris nostri Jesu Christi. „Vos“, inquit, „eritis mihi testes in Hierusalem.“148 Quod autem Paulus inquit: „Caeteri diiudicent“,149 non vult, ut id fiat autoritate humana, sed, ut discernant ex verbo Dei inter veram et falsam doctrinam. „Ad legem“, inquit Esaias, „et ad testimonium, qui non dixerit iuxta verbum hoc, non erit ei lux matutina.“150 Cum igitur ecclesia vera nunquam occupauerit aut usurpauerit sibi potestatem regiam seu praetoriam, ut vocant, supra scripturam et verbum Dei, non est acceptandus in libro primus huius articuli „locus de autoritate discernendi scripturas“,151 imo neque „secundus locus de potestate interpretandi“152 scripturas tolerari potest, quia nullam talem potestatem usurpat sibi vera ecclesia, sed agnoscit interpretationis donum a Deo datum iis, qui possunt conferre scripturas, in quibus Spiritus sanctus obscuriores sententias per clariores, in aliis scripturae locis positas, exponit. Hoc Spiritus sancti lumen ecclesia veneratur, cum intelligat illud accensum esse in cordibus eorum, qui assentiuntur euangelio, tantum abest, ut potestatem interpretationis ecclesia sibi vindicare praesumat. Porro donum interpretationis non est vel certo coetui vel ordini hominum alligatum, sed cui Deus illud pro sua voluntate donat, is conferre scripturae locos inter se potest. 1. Cor. XII: „Alii datur || [111:] interpretatio sermonum, aliis discretio spirituum“153 etc. „haec autem omnia operatur unus Spiritus diuidens singulis prout vult.“154 Quod autem Petrus dicit: „Omnis prophetia scripturae propria interpretatione non

|| [520]
fit“,155 hoc pugnare videtur cum libro Interim, quia Petrus per propriam interpretationem intelligi vult humanam interpretationem, quae libenter sumit sibi potestatem interpretandi scripturas, ac si esset Spiritus sancti magistra. Tertius locus in hoc articulo „de traditionibus“156 minus quam reliqui duo tolerari potest. Sicut enim scriptura sacra non habet nec iudicem nec gubernatorem praeter filium Dei per suum sanctum Spiritum, ita ecclesia vera Christi non habet traditiones extra scripturas, sed iis, quae sunt in scriptura, contenta est. Nam cum ecclesia fundata sit supra verbum Dei, traditiones omnes, quae non sunt fundatae supra verbum Dei, ab ecclesia sunt alienae. Porro baptismus paruulorum non est traditio humana, sed Christi mandatum in euangelio expressum: „Baptizantes omnes“157 etc. Item: „Sinite paruulos venire ad me. Talium enim est regnum coelorum.“158 Negamus etiam potestatem iurisdicendi datam ecclesiae,159 nisi dicat ex iure scripto, hoc est secundum verbum Dei.160 Idem intelligimus de potestate decernendi deque autoritate synodorum, scilicet, quum synodus est legitime congregata decernitque ex verbo Dei. || [112:] Quantum ad potestatem condendi canones attinet, autor libri videtur apostolis iniuriam facere.161 Non enim condiderunt canonem de abstinentia a sanguine et suffocato Act. XV,162 sed amice scripserunt conuersis ex gentibus suum consilium, ut propter Iudaeos ad tempus abstinerent a suffocato et sanguine in casu scandali. Fuit quaedam pia declaratio et officium ex charitate praestandum, alioqui ligaret totam ecclesiam perpetuo. Imo contra canones, qui humana autoritate conduntur, est aurea illa sententia, quae vetat in eodem capite iugum super ceruices discipulorum imponi et diuus Paulus non vult laqueos iniici conscientiis piorum. Ecclesia vera non agnoscit canones, edicta, decreta et mandata pontificum, sed antiquissimas s. patrum regulas ex scriptura sacra decerptas et ad communem ecclesiae reformationem positas et ab omnibus christianis receptas. Dicimus igitur, quod illi canones, qui ad amussim scripturae sacrae examinati ecclesiam et fidem etiamnum hodie aedificant, suam apud omnes fideles autoritatem habeant, qui vero nihil sani consilii habent et fidem vitamque christianam labefactant, non debent grauari pios nec vocari canones meren

|| [521]
tur. Nec ecclesia condendi canones potestatem habet, cum canon significet regulam, ad quam pii vitam suam accommodare debent. Nam si veri- || [113:] tas odium non pariat, multiplicitas canonum et traditionum in conciliis valuit hactenus ad destructionem ecclesiae nec non ad stabiliendam superstitionem.

Transeat locus „de ministris ecclesiae“163

IX. De pontifice summo et episcopatu.164

Agnoscimus 1) primum cum libro Interim ex scriptura sacra, quod ecclesia sit unius capitis, Christi, unum corpus, Eph. I: „Et ipsum dedit caput super omnem ecclesiam, quae est corpus eius.“165 2) Deinde eiusdem capitis Christi donum vere diuinum agnoscimus, quo dedit ecclesiae suae non tantum apostolos, prophetas et euangelistas, sed etiam pastores, doctores, episcopos etc.,166 quibus mandatum est, ut verbo Dei pascant gregem Christi non affectantes lucrum et eodem regant ecclesiam Dei non dominium exercentes, cum habeant ipsum dominum nostrum, Iesum Christum, quem diuus Petrus non tantum pastorem et episcopum animarum nostrarum,167 sed etiam principem pastorum,168 se vero presbyterum et testem passionum Christi vocauerit.169 3) Protestamur et hoc quoque non solum coram hominibus, sed etiam in conspectu Dei et sanctorum angelorum,170 quod, si Romanae ecclesiae episcopus, quem alioqui pontificem et papam vocant, talis esset, ut in albo pastorum et episcoporum Christi iure censeri posset siue || [114:] Romae, siue Eugubii maneret, nos non tantum – cum diuo Hieronymo171 – cum aliis piis et veris episcopis, qui verbo Dei gregem pascunt, qui neque lucrum affectant neque dominium exercent, cum eiusdem meriti et paris honoris esse praedicaremus, sed etiam iuxta fraternam charitatem et humilitatem ipsius pedes exoscularemur et Romanam ecclesiam, si non catholicam, tamen catholicae ecclesiae praecipuam partem proclamaremus, si talis esset, qualem diuus Paulus eam praedicauit Rom I, cum inquit: „Quod fides vestra annunciatur in uniuerso mundo.“172 Sed in hoc articulo sunt ad minus duae positiones, quibus non possumus bona conscientia consentire, cum a tota Christi ecclesia piisque omnibus, qui pastoris vocem audiunt et non alienorum, impugnari merito debent. Altera est de praerogatiua Petri, quantum ad potestatem seu

|| [522]
potestatis plenitudinem attinet, altera de successione Petri Romano pontifici iure diuino destinata. Nos utramque negare cogit ipsa necessitas ineuitabilis, nimirum quod neutra iure diuino sit instituta. I. Quod attinet ad primam positionem de praerogatiua Petri: Quanquam hoc utcunque concedi posset, quod Petrus fuerit praecipuus inter apostolos et – ut dici solet – tanquam os apostolorum atque primatum hoc nomine qualemcunque tandem habue- || [115:] rit, tamen dicimus Petrum nullam habuisse potestatis personalem praerogatiuam vel sibi vel suis successoribus concessam, sed quicquid concessum est Petro, reliquis etiam apostolis et toti ecclesiae concessum est, ita ut nihil iuris acceperit Petrus prae reliquis discipulis, quando Christus ei dixit: „Pasce oues meas“,173 ex quo loco liber Interim primatum pontificis Romani probare conatur,174 tametsi locus, qui est Matth. XVI de clauibus Petro promissis175 – claues sunt ecclesiae, licet usus clauium commendetur ministris –, ab aliis de eodem primatu citari solet, quem cum dissimulet autor libri, nos breuiter ad locum Ioannis respondebimus. Primo, quod Christus nullam externam et politicam potestatem vel Petro dederit vel inter discipulos suos esse voluerit, manifestum est ex verbis eius Luc. XXII: „Reges gentium dominantur eorum“ etc. „vos autem non sic.“176 Secundo, quod Petrus prae caeteris apostolis peculiare mandatum accepisset, quia Christus cum eo singulare colloquium habuit dicens „Pasce oues meas“,177 non potest defendi propter alios locos, in quibus Christus non Petro tantum, sed omnibus apostolis et per eos omnibus verbi diuini ministris usque ad finem mundi unum et idem mandatum dedit, ut Luc. ult. „Vos estis testes horum et ego mittam promissum Patris mei in vos“178 etc. Marci ult: „Praedicate euangelium omni || [116:] creaturae“,179 hoc enim significat pascere oues Christi. Joh. XX: „Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt.“180 Hi et similes loci conuincunt mandatam pascendi oues Christi non esse Petro peculiariter datum, sed ad omnes in genere pertinere, ut et Augustinus egregie super hunc locum Ioannis „Pasce oues meas“ admonet, cum lib. sermon. de verbo domini in Ioannem Serm. 62, tom. 10 sic inquit: „Ergo fratres cum oboedientia audite oues vos esse Christi, quia et nos cum timore audimus: ‚Pasce oues meas.‘ Sic nos cum timore pascimus et timemus pro ouibus. Ipsae oues quomodo pro se debent timere?

|| [523]
Pertineat igitur ad nos cura, ad oues oboedientia, ad nos vigilantia pastoralis, ad vos humilitas gregis.“181 Haec Augustinus. Tertio, quod autem dominus singulariter cum Petro contulerit idem Augustinus causam adducit, quam negotii circumstantia non obscure prae se ferre videtur. „Compellat“, inquit in lib. sermonum de tempore, serm. 149, tomo 10, „dominus apostolum Petrum illum praesumtorem et negatorem, cum loqueretur iam viuus morte deuicta et dicebat: ‚Simon Ioannis, amas me?‘“182 q. d. Petris horribiliter ceciderat, quum dominum ter negauerat. Ideo non semel interrogat eum seorsim, non bis, sed ter, ut non negaret suum dominum sicut antea, sed firmus ac constans permaneret in periculis, quibus exponeretur et de corpore et de vita periclitaretur. || [117:] Ex his paucis nemo est, qui non videt locum Ioannis falso detortum esse ad papisticum diui Petri primatum, quem nunquam tenuit neque tenendi mandatum accepit. II. Alteram quoque positionem de successione veritas ferre non potest. Nam 1.) „Christus, ascendens in coelum, alios dedit apostolos“183 etc. Non solum Petrum dedit nec ad certum aliquem locum alligauit apostolos, ut vel solus haberet successores, magis quam Iacobus, Ioannes et reliqui apostoli vel Romae perduraret illa successio magis quam in aliis locis, in quibus ecclesia Christi dispersa est per totum orbem terrarum. Nam soli Petro concedere successionem ordinariam in ministerio verbi, quid aliud esset, quam autoritatem et Pauli et aliorum apostolorum abolere? Cum tamen constet reliquos apostolos non fuisse sub Petro nec Paulum inferiorem Petro fuisse, qui et Paulo restitit in os, cum esset reprehensibilis, Gal. II,184 et 1. Cor. I Corinthios obiurgat ut carnales, quod hic se Pauli ille se Caephae id est Petri dixerit, cum omnes deberent Christi esse.185 2.) Praeterea Petrus, Paulus et alii apostoli non fuerunt episcopi nec summi vel sacerdotes vel pontifices, ut liber Petrum et pontifices vocat,186 sicut euangelistae Annam et Caipham,187 sed apostoli fuerunt et in singulis ciuitatibus, ubi verbum Dei praedi- || [118:] cauerant, episcopos constituerunt, sicut Paulus Timotheum apud Ephesios188 et Titum in Creta.189 Sic et Petrus fuit plurimarum ecclesiarum apostolus con

|| [524]
stituens eis episcopos ut Hierosolymis,190 Antiochiae,191 Caesareae192 etc., priusquam venit Romam,193 ubi minimum quidem temporis degit, ut successio pertineret ad omnes ecclesias a Petro institutas potius quam ad unam Romanam ecclesiam, si successio fieret in spiritualibus huius mundi. III. Porro quod Augustinus et alii patres nonnulli tribuunt Romanae sedi principatum ecclesiasticum,194 id non faciunt ullo iure diuino, quia verum ex verbo Dei testimonium non habent, sed inde tantum hoc habent, quod patres in Nicaeno concilio congregati, cum de episcoporum appellatione decernerent, placuit eis, ut orientalis ecclesiae episcopis liceret appellare ad ecclesiae Romanae episcopum, si iniuriam sibi factam a vicinis episcopis putarent,195 ut habetur in concilio sexto Carthaginensi, capitulo 3 de commonitorio Romani papae recitato etc.,196 cui concilio diuus Augustinus interfuit et ad praedictum canonem, de quo dubium erat, quia non est inter Graecos canones inuentus, ut legatus in hunc modum respondit: „Et hoc nos seruaturos profitemur salua diligentiore inquisitione concilii Nicaeni.“197 Ex his manifestum est, quod, si quam || [119:] pontifex Romanus unquam habuit autoritatem singularem, illam a Nicaeno concilio acceptam habuit, quanda commendata est ei cura occidentalium ecclesiarum, ut liber de cathedra Petri pro Romano pontifice non habeat, in quo glorietur, praesertim cum principalis cathedra Petri fuerit Hierosolymis die pentecostes, item in Antiochia, Caesarea et in aliis deinde locis, ut nullo iure Petri successor solus dici possit, qui Romae manet. Et, ut verum in conspectu Dei fateamur, si iure diuino episco

|| [525]
pus Romanus esset summus, tamen necesse esset ab eo dissentire, cum hactenus omne ius suum perdiderit, si quod habuisset. Tantum enim abest, ut pauerit oues Christi, quin eas pessime curauerit. Nam doctrinam corrupit, ecclesiam destruxit, gloriam Christi labefactauit, errores seminauit, falsos cultus instituit et conscientias hominum laqueis irretuit. Imo omnia iura, diuina et humana, interpretandi et mutandi arbitrium sibi sumsit ac etiamnum hodie defendit dogmata pugnantia cum euangelio nec non idolatricos cultus pertinaciter retinere contendit. Idque praetextu falsae successionis et ordinariae potestatis, unde frustra gloriatur, ignorans, quod Deus ab initio mundi semper omnibus temporibus usque in hodiernum diem excitauit viros fideles et constantes, qui dissentirent || [120:] ab iis, qui sub praetextu potestatis ordinariae manifestos errores et idola contra verbum veritatis defenderunt. Quemadmodum Seth, Adae filius, contra Cainicos est excitatus,198 Elias contra sacerdotes Baal,199 Amos contra impium Amasiam pontificem.200 Sic Ieremias et Zacharias et alii201 dissenserunt a suis pontificibus, tametsi manifestum erat leuiticum pontificem iure diuino superiorem esse ceteris sacerdotibus, sic Ioannes baptista, Christus ipse, diuus Paulus202 et nostro saeculo Lutherus,203 qui non sunt vel haeretici vel schismatici iudicandi, quia dissenserunt ab haereticis et schismaticis, quales sunt hodie, qui arrogant sibi autoritatem supra verbum Dei et omnes ecclesias, qui corrumpunt doctrinam, instituunt nouos sine mandato Dei cultus, edunt dogmata verbo Dei ignota, multiplicant inutiles et superstitiosas traditiones, veram ecclesiam dignitate, autoritate et nomine spoliant, ex quibus et similibus schismata oriri necesse est. Haec cum manifeste fiunt in papatu, quis neget papatum esse omnium schismatum summum autorem. Profecto, si praestanda est oboedientia praepositis et iis, qui vigilant pro animabus verbo et fide pascendis ac seruandis, tunc nulla debetur vel summo pontifici vel eius commissariis oboedientia, quia non pascunt gre- || [121:] gem Christi, sed sunt corruptores doctrinae et recte docentium persecutores. Quanquam igitur omnes status et ordines ecclesiasticos et politicos debita reuerentia semper honorare studemus, tamen non possumus manifestae impietati consentire, nec ab iis dissentire, qui sinceri ministri verbi sunt, qui diligunt Christum et pascunt ecclesiam, iuxta mandatum Petro et apostolis datum204 nec aliam ecclesiam nec alios episcopos aut Petri successores nouimus cum scriptura sacra quam eos, qui fidem et confessionem filii Dei viui habent.

|| [526]

X. De Sacramentis.205

Cum varie sit usurpatum sacramenti vocabulum, et in Scripturis sacris et extra Scripturas sacras, scilicet, ut significet mysterium, sicut Vulgaris Interpres in loco Pauli ad Ephesios quinto reddit sacramentum pro mysterio;206 Et diuus Hieronymus de libro Apocalypsis loquens dicit: „Tot habet sacramenta, quot mysteria“.207 Deinde ut significet omne opus a Deo mandatum, cui est addita promissio aliqua; praeter alias significationes, quas habet in genere: Nos in doctrina de sacramentis unam veram et specialem significationem vocabuli sacramenti concedimus 1.) ipsius vocis, ut sacramentum sit quasi sacrum elementum, id est sanctificatum seu segregatum in sacrum usum, iuxta in- || [122:] stitutionem Christi, ut iam sit non corporis sed animae refrigerium ac stabilimentum, et datum et expressis verbis a Christo mandatum ac institutum. 2) rei, quod sacramentum sit signum diuinitus institutum, habens elementum, verbum, mandatum, et promissionem, hoc est, certum quoddam testimonium remissionis peccatorum seu reconciliationis, non ab ullo homine, sed a Deo institutum; habens externum elementum, ordinatum a Deo, deinde proprium verbum et mandatum Dei, pariter et promissionem gratiae, ut sit inuisibilis gratiae visibile signum, propter Christum et a Christo donatum, ac in Euangelio praedicatum. Talia sacramenta duo tantum agnoscimus, baptismum videlicet et coenam Domini, quae primum iuxta institutionem Christi distributa, accepta et ministrata, certum elementum, verbum et mandatum habent: Deinde praedicatur in eis manifeste gratia et redemptio Christi, nec non vera fide, non sine poenitentia et resipiscentia, praesertim ab adultis acceptantur et exercentur. Haec duo sacramenta Christus instituit, ut Euangelistae testantur, horum elementa suo ore signauit, verbum addidit, et mandato confirmauit; expressa est in his duobus sacramentis particula, remissio peccatorum, ut certo sciamus Dominum per haec duo sacramenta non solum augere suam com- || [123:] munionem et in certam societatem colligare, nec solum operari salutem nostram, sed etiam confirmare fidem nostram, ne dubitet de gratuita Dei misericordia, de reconciliatione per Christum mediatorem, de remissione peccatorum etc., Sed habentes utrumque pignus et arabonem, certissime statuamus nos habere propitium patrem propter Christum. Ideo Petrus inquit Actor. II.: „Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum,“208 hoc est, in certum signum remissionis peccatorum: q. d. si poenitentiam egeritis et misericordiam Dei propter mediatorem Christum apprehenderitis,

|| [527]
Deus remittat vobis omnia peccata vestra,209 de qua remissione peccatorum ne vestra fides dubitet, baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi, quia Christus dedit nobis tale signum, et mandauit nos in hoc baptizari,210 ut certo statueremus nos esse Deo reconciliatos propter ipsum Christum, e cuius latere in cruce exiuit sanguis et aqua.211 Sic et Christus ipse manifeste particulam de remissione peccatorum expressit in institutione coenae, cum sic inquit: „Qui effuditur in remissionem peccatorum“212 q.d. Comedite meum corpus et edite meum sanguinem, in certum signum et testimonium, quo vestram de remissione peccatorum fidem confirmare possitis, ut hoc sacramentum (sicut et Baptismus) sit certum pignus et arabo, quod Christus suum corpus || [124:] pro nobis dederit et suum sanguinem effuderit, quod beneficium indubitata fide nobis applicemus. Sicut egregie dicit Epistola ad Hebraeos cap.10. „Habentes fratres fiduciam introitu in Sancta per sanguinem Christi, quam initiauit nobis viam nouam et viuentem per velamen, id est per carnem suam, et habentes sacerdotem magnum super domum Dei, accedamus cum vero et certitudine fidei, aspersi corda, ut auferatur conscientia mala, et abluti aqua pura, teneamus spei nostrae confessionem, non vacillantem. Fidelis enim est, qui promisit.“213 Haec duo sacramenta diuus Paulus ecclesiae Christi passim in epistolis suis commendauit,214 et diuus Petrus Baptismum stipulationem conscientiae appellat,215 et Iohannes dicit Christum venisse per aquam et sanguinem.216 Haec duo sacramenta diuus Augustinus expresse nominat, nec quicquam sciuit (sicut neque alii Patres) de septenario numero sacramentorum.217 Verba Augustini de doct. christ. Lib.III.cap.9. haec sunt: „Hoc vero tempore, posteaquam resurrectione Domini nostri manifestum indicium nostrae libertatis illuxit, neca eorum quidem signorum, quae iam intelligimus, operatione graui onerati sumus, sed quaedam pauca pro multis, eademque factu facillima, et intellectu augustissima, et obseruatione castissima, ipse dominus et apostolica tradidit disciplina, sicuti est baptismi sacramentum et celebratio corporis et sanguinis Domini.“218 Item ad inquisitiones Ia- || [125:] nuarii cap.1: „Primo itaque te tenere volo, quod est huius Disputationis caput, dominum

|| [528]
nostrum Iesum Christum, sicut ipse in Euangelio loquitur, leui iugo suo nos subdidisse, et sarcinae leui,219 unde sacramentis, numero paucissimis, obseruatione facillimis, significatione praestantissimis, societatem noui populi colligauit, sicuti est baptismus Trinitatis nomine consecratus, et communicatio corporis et sanguinis ipsius, et si quid aliud in scripturis canonicis commendatur;“220 Vbi diuus Augustinus, his duobus sacramentis expresse positis, de reliquis dubitare videtur. Ideo liber Interim iniuriam facit Augustino, quasi septem sacra simul in locis praeallegatis enumerasset, cum duo tantum expresserit. Imo septenarius numerus sacramentorum neque in scriptura sacra fundamentum habet, neque Sancti Patres quicquam de numero sciuerunt. Itaque cum hoc sit praecipuum in sacramentis, quod sint symbola diuinae gratiae, seruientia fidei gignendae et alendae, quae debent omnibus Christianis et solis Christianis esse communia, non videmus, quomodo fieri possit, ut plura sint sacramenta vera, quam Baptismus et coena Domini, quae duo non conferunt gratiam, non abluunt, non iustificant, non dant remissionem peccatorum, id quod liber Interim baptismo tribuit; Sed gratiae, ablutionis internae, iustificationis et remissionis peccatorum certissima sunt signa || [126:] et testimonia tantum, in et cum quibus Christus Dominus per Spiritum suum est efficax ad nostrae salutis operationem, ut non securi sed secanti tribuatur operatio, nec ex sacramentis idola fiant, si plura tribuamus illis, quam quae sunt illis iure tribuenda. Quod autem malus minister possit utiliter sacramenta dispensare,221 suam rationem habet in hunc modum, quod occulta quidem ministri vitia non noceant eis, qui veris sacramentis a Christo institutis utuntur in fide; tamen etiam hoc verum est, quod, quicunque cum manifeste flagitiosis ministris verbi et sacramentorum communionem habent et conuersantur, particeps fiunt omnium maledictionum, quibus Dominus talibus maledicit.

XI. De Baptismo.222

Baptismum agnoscimus verum esse sacramentum, ab ipso Christo substantialiter institutum, habens suum elementum, verbum et mandatum baptizandi, quo sacramento fides hominis, Christo per baptismum initiati, semper erigatur, sustentetur ac confirmetur, ut credat et certo statuat sibi contingere remissionem peccatorum propter solum Christum, quoties baptismum intuetur. Cum autem in hoc sacramento diuina quadam cerimonia fiat applicatio verbi ad elementum iuxta institutionem Christi; non || [127:] debent addi ceremoniae

|| [529]
superstitiosae, quales fuerunt in Papatu pleraeque,223 quibus pro maiori parte baptismus in abusum deuenit.

XII. De coena Domini.

Et hoc sacramentum agnoscimus esse verum et ab ipso Christo substantialiter institutum, habens in utraque sui parte singulare elementum, verbum et mandatum, cum redemptoris beneficio praedicato, quo sacramento fides nostra de remissione peccatorum ulterius certificatur et confirmatur. Prodigiosam vero transsubstantiationem Thomisticam et Papisticam224 repudiamus et sacramentalem cum Scriptura et Sanctis Patribus mutationem in hoc sacramento retinemus.

XIII. De Confirmatione.225

Cum diuus Paulus doceat non esse laqueos conscientiis iniiciendos,226 ut locus Deut. IV. et XII.227 stet in suo vigore, quo Deus ipse prohibet suo verbo quicquam vel addendum vel subtrahendum esse, nos confirmationem Papisticam non agnoscimus sacramentum, et tortum esse dicimus, quicquid Liber Interim adfert pro confirmatione, quod sit sacramentum, stabilienda. Primum enim non est institutio Christi; deinde nec elementum, nec verbum, nec mandatum habet, ut habent illa duo vera sacramenta; postremo non est signum gratiae et || [128:] reconciliationis, nec aliqua fidei confirmatio de remissione peccatorum: igitur non est verum sacramentum. Quod autem sit honestus ritus in ecclesia, suam habens utilitatem, non refragamur, postquam Christus paruulis manum imposuit,228 et Apostoli quoque manus imposuerunt baptizatis, ut Spiritum Sanctum acciperent et variis linguis loquerentur, quos imitati sunt veri Episcopi, Catechumenos in Ecclesia confirmantes, quorum exemplum hodie quoque passim in Germania Pastores Ecclesiarum imitantur. Sed hoc nunquam probare potest autor libri Interim, quod Christus instituerit aliquam confirmationem, in qua vel ungeret Episcopus puerorum frontem, vel ad maxillam percuteret; ut manifestum sit hunc esse ritum ab hominibus sine autoritate verbi Dei introductum, qui etiamsi probabilis esset, tamen in sacramentorum numerum referri non posset, cum nihil habeat simile veris sacramentis.

|| [530]

XIV. De Poenitentia.229

Doctrina verae poenitentiae fuit ab initio mundi per totum Vetus Testamentum praedicata, sua quaedam habens sibi annexa sacramenta, ut circumcisionem, iustitiae signaculum et alia, quare non est ut sacramentum Noui Testamenti censendum. || [129:] Poenitentia vero Papistica, quae partes substantiales habet contritionem cordis, confessionem oris, cum enumeratione peccatorum, et satisfactionem operis, non solum non est inter sacramenta Novi Testamenti computanda, sed est prorsus impia et blasphema contra filium Dei, qui satisfecit pro peccatis totius mundi. Porro vera poenitentia est hominis conuersio ad Deum per veram contritionem, quae secum affert veram et peccatorum et mortis aeternae propter peccatum agnitionem ex praedicatione legis; deinde per veram fidem, quae Dei gratiam et redemptionis beneficium apprehendit, ex evanelii praedicatione; postremo per nouitatem vitae, cruce et charitatis operibus ornatam, ex praedicatione legis et Euangelii simul. Nunc autem, cum sacramentorum praecipuus finis sit, ut fidem, quae principalis pars est poenitentiae, confirment, constat poenitentiam non esse sacramentum, sed id quod sacramentis confirmatur in cordibus hominum christianorum, praesertim, cum ab initio mundi semper sit praedicata in lege et euangelio, non ut vera sacramenta, primum in Nouo Testamento instituta; deinde cum non habeat elementum aliquod, ad quod accedat verbum, sicut fit in veris sacramentis;230 postremo cum non habeat eundem finem cum veris sacramentis, quod sit signum gra- || [130:] tiae et reconciliationis, ad confirmandam fidem: sed quod doctrina poenitentiae contineat ipsam gratiam Dei, beneficium redemptionis et veram fidem haec apprehendentem, quam deinde sacramenta stabiliant et confirment. Porro Papistica absolutio, quam liber hic infert sub vocabulo poenitentiae, tantum abest, ut sit sacramentum, quin etiam sit impia, non solum propter enumerationem peccatorum, quam neque Dominus ipse, neque Apostoli, neque S. Patres ut necessariam cuiquam imposuerunt,231 sed etiam propter impiam satisfactionem pro peccatis, quae blasphema est in sanam doctrinam de satisfactione mediatoris. Vera absolutio, quae non solum in publica praedicatione et priuata consolatione ministris est mandata, sed etiam omnibus membris in Ecclesia Christi, ita ut pius homo vel solus sibi ipsi possit remissionem peccatorum, cum necessitas tanta id postulauerit, annunciare, non videtur nobis eandem om

|| [531]
nino rationem cum duobus sacramentis Baptismo et Coena Domini habere, cum sine elemento, ad quod verbum accedat ut fiat sacramentum, simpliciter significet remissionis peccatorum annunciationem, quae tandem, ut firmiter credatur, per utrumque sacramentum subinde confirmatur. Ita poenitentia, fides, absolutio, remissio pec- || [131:] catorum, ordine doctrinae christianae praecedunt vera sacramenta, quibus confirmantur. Concludimus ergo bonis ac euidentibus rationibus, neque veram neque Papisticam confirmationema esse sacramentum.

XV. De sacra unctione.232

Nihil minus est sacramentum quam haec unctio, siue sacra siue extrema dicatur, quam iterum Ecclesiis Christi repurgatis errore Papistico liber Interim obtrudere conatur. Potest quidem somniare oleum esse elementum Sacramentale, sed dicat ubi sit institutio, ubi verbum et mandatum Christi. Si debet esse verum sacramentum, necesse est ut haec omnia concurrant in substantiali sacramenti institutione. Nihil est coniecturis rem agere et inde affirmare unctionem, cuius fit mentio Marci VI,233 sacramentalem et mysticam fuisse, quo iure possent etiam et umbra Petri234 et sudarium Pauli,235 quibus aegroti aeque ac oleo sanabantur, dici sacramentalia. Sed ex epistola Iacobi236 manifestum est, quomodo locus Marci VI. debeat intelligi, nimirum, quod unctio, qua aegroti post orationem ungerentur, fuerit inter reliqua miracula peculiare mandatum, ad ipsos Apostolos tantum, et non ad omnes, nec ut esset Ecclesiae sacramentum, sed ut inter dona sanationum et operationes virtutum ad tempus perduraret. Cum igitur nihil com- || [132:] mune habeat cum veris sacramentis, nec primitiua Ecclesia sit usa hac unctione, multo vero minus eam pro sacramento habuerit, quasi a Christo instituto, nec audiendus est liber Interim, qui testimonium fratris Domini pro autoritate adducit,237 nec illi, qui locum Augustini ex secundi libri contra literas Petiliani capite centesimo quarto pro autoritate huius unctionis citant.238 Ad verbum enim Euangelii debemus habere recursum, si nobis matutina lux oriatur.239

|| [532]

XVI. De Ordine.240

Neque ordinatio apostolica, neque septiformis ordo241 Papistarum (si sacramentorum rationem rite consideremus) dici potest sacramentum. Ordinatio enim apostolica, quae fit per orationem et manuum impositionem,242 et complectitur electionem et vocationem ad ministerium verbi Dei, Euangelii et sacramentorum (‘ordinari’ enim est eligi et vocari ad horum administrationem) non habet partes sacramentales, neque eundem finem cum sacramentis, ut sit signum reconciliationis etc. Non enim omnia Dei mandata, neque omnes promissiones statim dici debent sacramenta, cum sacramenti vocabulum in propria significatione usurpetur. Ordines vero Papistici, cum non sint destinati ad ministerium verbi, cumque verae || [133:] Ordinationi ecclesiasticae sint impedimento, bona conscientia omitti possunt, et non propterea male meretur de Ecclesia christiana (etsi ecclesiae Papisticae non facit rem gratam) quicunque eos cum suis superstitiosis nominibus, unctionibus et rasuris omittit.

XVII. De Matrimonio.243

Matrimonium (quod clerus Papisticus summe exosum habet) agnoscimus primaeuam ordinationem Dei, quod fuerat ab initio mundi inter virum et mulierem.244 Sed quomodo sit in Nouo Testamento sacramentum, ex locis, quos auctor libri citat, ex Matthaeo, Marco et Paulo, iuramus per Deum, nos videre non posse. Quod autem diuus Paulus ad Ephesios V. vocat matrimonium „Mysterium magnum (ubi interpres male transtulit „sacramentum“) Christi et Ecclesiae,“245 non propterea dici potest sacramentum, ut Baptismus est et dicitur sacramentum, cum sint diuersissimae rationes, quae facile possunt discerni ab iis, qui non sunt prorsus rudes in doctrina christiana. Nos igitur, his ostensis, neque Poenitentiam, Confirmationem, extremam unctionem, ordinem, neque matrimonium, pro veris sacramentis acceptamus, ( alioqui singulis id quod decet tribuentes), cum non habeant sacramentales partes, elementum, verbum et mandatum, nec sint gratiae et testi- || [134:] monia remissionis peccatorum ac vitae aeternae etc. Porro quod autor libri Interim, cum de causis sacramentorum agit, in principio loquens de sacramentis in genere, dicit: sacramenta esse signa inter ipsos homines, quibus christiani ab aliis agnoscantur;246 quam fallere tunc possunt

|| [533]
homines, non tantum Paulus ostendit de indigne manducantibus loquens,247 sed etiam communicatio Iudae proditoris in coena248 et baptismus Simonis Magi,249 quam externa signa fallant alios, demonstrant. Nos igitur gaudemus de Sacramentis nostris, Baptismo et coena Domini, et fide confortamur per ea, ut per signa fauentis Dei et gratiae Christi, sic accipientes ea, quemadmodum a Christo sunt instituta et quemadmodum Augustinus eleganter ea visibile verbum esse dixit.250

XVIII. De Missa.251

Cum omnia, quae hactenus in libro Interim continentur, huc finaliter tendant, ut lucrosa Papistarum Missa retineatur, liber hic prolixa de sacrificiis et oblationibus utitur praefatione et inductione. Nec mirum; nam „Laudat venales qui vult extrudere merces.“252 Sed haec laudatio et Missae commendatio nititur impio fundamento, nimirum Reli- || [135:] gionis, iure naturae introductae, quae tamen nulla unquam fuit nisi ipsissima impietas et idololatria. Nulla enim fuit in mundo religio sine expresso verbo Dei, sine quo omnes omnium gentium cultus fuere idololatrici. Nam quid aliud potuit natura corrupta generare, quam sui simile, scilicet ignorantia ignorantiam, error errorem et impietas impietatem? Patefecit autem Deus e coelo vocali verbo verum sui cultum et veram sui inuocationem, ut vera religio sit e coelo lapsis hominibus restituta mox initio post Adae lapsum et a Deo defectionem,253 deinde per Mosen ex mandato Dei promulgatae sunt post Decalogum variae leges de sacrificiis et oblationibus quae essent Iudaico quidem populo in legitimum sempiternum,254 sed interim fuerunt umbrae veri et unici Sacrificii propitiatorii, quo Christus verus Messias esset seipsum in cruce Deo patri pro peccatis totius mundi sacrificaturus.255 Victimae vero, quae fuerunt interim apud gentes, non diuina inspiratione sed κακοζηλίᾳ seu inepta imitatione sunt introductae; Deus enim non est Deus volens impietatem, tametsi tempora ignorantiae dissimulans gentes suas vias ingredi sinebat.256 Proinde toto coelo errat liber Interim in hoc, quod dicit omnes omnium seculorum gentes fudisse coram Deo vota et preces cultumque gentilium per omnium animos a Deo purgatum et sacrificandi

|| [534]
ri- || [136:] tum mentibus hominum diuinitus insitum.257 Et eodem errore subinfert tandem, quod primum ac praecipuum est in Papatu, missam nimirum, ut sit sacrificium pro viuis et mortuis, tametsi callide satis ei nunc primum detrahere meritum videtur, cum caeci videant et surdi audiant, quid meritorum etiam absurdissimorum hactenus Missae priuatae tribuerunt, id quod non tantum experientia rei, sed etiam canon ipse satis manifeste testatum reddit. Nos itaque, sicut fundamentum de religione cultu et ceremoniis gentium, quo liber nititur, impium esse protestamur, ita quod inde mox introducitur, nempe missa priuata seu sacrificium (ut vocant) pro viuis et defunctis, nullum in Scriptura sacra nec in scriptis Patrum habet fundamentum: Sed est revera, quod sancte iuramus in conspectu Dei et sanctorum angelorum, Satanae commentum perniciosissimum et ad opprimendam veram Domini coenam callidissime excogitatum. I. Primo. Agnoscimus quidem coenam Domini sacramentum a Deo institutum esse, ut sit signum et pignus, quo certi et tuti reddimur, quod promissio gratiae, remissionis peccatorum et vitae aeternae sit firma et inuiolabilis omnibus, qui in Iesum Christum credunt et sacramento coenae, ut signo et testimonio huius gratiae, utuntur: Sed quod || [137:] Christus sacramentum sui corporis et sanguinis instituisset in alium usum, nempe ut in memoriam suae passionis offerretur, et sacrificium incruentum (ut falso vocant et sine Scriptura loquuntur) diceretur, merum Satanae mendacium est, et ex his verbis: „Hoc facite in mei commemorationem,“ nunquam vel colligi vel probari potest. Aliud enim est facere, id est, comedere et bibere, aliud offerre. II. Deinde: Christus moriens in cruce, cum dixit: „Consummatum est,“258 significauit unico suo sacrificio perfectum et impletum esse, quicquid ad salutem nostram pertinebat. Id quod Epistola ad Hebraeos satis manifeste declarat, ubi Spiritus Sanctus inculcat has particulas „offerens se,“259 item „Consummatus,“260 item „semel,“261 haud dubie praeuidens, venturos instinctu Satanae, qui hoc unicum et salutare sacrificium nouis et quotidianis oblationibus opprimere et extinguere conarentur. Ideo contendit non solum nulla alia esse sacrificia, sed unum illud semel oblatum fuisse, nec aliud

|| [535]
iterandum, vel cruentum vel incruentum. Nam sic inquit Cap.V.: „ Consummatus omnibus obtemperantibus sibi autor salutis aeternae factus est.“262 Cap.VII.: „Hoc fecit semel se ipsum offerendo.“263 Cap.IX. „Christus per proprium sanguinem introiuit semel in sancta, aeternam redemtionem inueniens.“264 Item: „Neque ut saepe offerat semet ipsum“265 etc. „Nunc semel in consummatione seculo- || [138:] rum ad destructionem peccati per hostiam suam apparuit.“266 Item: „semel oblatus est ad abolenda multorum peccata.“267 Cap.X. „In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Iesu Christi semel.“268 Item: „Hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet ad dexteram Dei“269 etc. „Vna enim oblatione consummauit in aeternum sanctificatos.“270 Item: „Vbi horum est remissio, non est amplius oblatio pro peccato.“271 Hos et similes multos arietes opponit Spiritus Sanctus in Epistola ad Hebraeos omnibus, qui nouum ac incruentum sacrificium pro peccatis essent excogitaturi. Fundamentum habet Christi verbum in cruce, cum inquit moriturus: „Consummatum est.“272 Quid enim clarius dici potest contra priuatam missam seu sacrificium Papisticum, quod incruentum vocant, quam quod dicit nos voluntate Dei sanctificatos esse per oblationem corporis Iesu Christi semel; item, Christum una oblatione in perpetuum consummasse sanctificatos, et acquisita semel remissione peccatorum nullam amplius restare oblationem. III. Tertio. Quanquam Missae nomen unde natum sit non certo constet, nisi quod vero simile est ab oblationibus, quae ferebantur, fuisse sumtum: tamen tolerari potest quod coena Christi Missa vocetur, non quod sacra hostia transmittatur, aut agnus, id est Christus ad patrem mittatur, ut canon asserit, multo minus quod significet sacrificium et || [139:] oblationem priuatam et Papisticam pro viuis et defunctis, sed propter sacrificium laudis et gratiarum actionis, adeoque propter eleomosynas et ea, quae in subsidium ministrorum et pauperum offerri solent ante et post communionem in coena Christi. IV. Quarto. Quod autem liber Interim facit communionem seu coenam Christi Missae priuatae tanquam appendicem quandam, id non minus ferendum est quam illorum opinio, qui Missam priuatam cum coena Christi confundunt, cum hoc sit sacramentum et testamentum Christi, illud vero Satanae commentum; hoc institutio Christi, illud falsa et erronea Christi sacrificatio:

|| [536]
hoc fidelium communio, illud vero impia superstitio etc. Sicut igitur confundi nullo iure nec possunt nec debent, ita res indignissima censeri debet, si sacra Christi coena Missae priuatae tanquam appendix assuatur. V. Quinto. Fateamur Coenam Christi non tantum oratione Dominica, tempore Apostolorum praelegenda, ornatam, sed subinde per trecentos annos usque ad tempora Patrum a Romanis Pontificibus quamplurimis ceremoniis ( quarum etiam hodie nonnullas, quae superstitione carent, retinet) auctam fuisse, sicut apparet in Missa Dionysii, in libro de ecclesiastica hierarchia, nec non in aliis illorum temporum historiis. De quibus coenae seu Missae ceremoniis, ut de || [140:] quamplurimis aliis eorundem temporum ceremoniis diuus Augustinus ad Ianuarium scribens, non solum queritur his verbis: „ Innumerabilibus seruilibus oneribus premunt ecclesiam“;273 sed etiam dicit eas habere liberas obseruationes, hoc est, ut omitti sine peccato possint et nemo eas obseruare teneatur. Exemplum α. Alexander, Romanus papa septimus,274 anno Domini 112 coenae Christi „Qui pridie quam pateretur etc.“275 adiecit. β. Post decem annos deinde Sixtus, octauus papa,276 „Sanctus“ missae addidit.277 γ. Iterum post decem annos Telesphorus278 ex cap. 2. Lucae279 „Gloria in excelsis Deo etc.“ coenae praecini curauit.280 δ. Adhuc post trecentos triginta quatuor annos Marcus, Romanensis papa quintus et trigesimus281 „Credo“ post euangelium in missa cantari mandauit.282

|| [537]
ε. Tandem anno domini 444. Leo, papa 47.283 primam partem canonis „Hanc igitur oblationem“ etc.284 missae addidit,285 vocans Missam oblationem et sacrificium illibatum. Quem secuti Gelasius,286 Gregorius tertius287 et alii, singuli suis temporibus, qui in immensum auxerunt coenam Christi ceremoniis, partim utilibus, partim superstitiosis, partim denique prorsus impiis, quarum multitudine coena ipsa tandem oppressa primum, deinde callidissimo satanae consilio et || [141:] instinctu in missam priuatam et sacrificium impium pro viuis et defunctis commutata, postremo sic extincta prorsus, ut vix missae priuatae vel appendix esse videretur; id quod non sanctis patribus, sed Romanis pontificibus totum est adscribendum. VI. Sexto neque negare possumus has voces, oblationem, sacrificium et similes, in scriptis s. patrum frequentes esse, sed non in ea significatione tamen, quam liber Interim eis tribuit, ut sit sacrificium applicatorium, item incruentum et oblatio rememoratiua vel repraesentatiua oblationis Christi in cruce etc. Nihil enim tale scriptum in patribus reperitur, et, si quid tale posset inueniri, deberet ad analogiam fidei corrigi et emendari, ut Augustinus in praefatione librorum de Trinitate,288 item ad S. Hieronymum Epistola 19.289 et alibi de scriptis suis et aliorum testatur. Nequaquam enim vult sanctorum patrum facta aut dicta inter articulos fidei referri, nec libros patrum pares apostolorum et prophetarum libris existimari. Nam de se ipso sic inquit: „Errare potero, haereticus non ero.“290 Sed sancti patres aliud intelligi volunt per vocabula sacrificii et oblationis, quam ut sint applicatoria meritorum passionis et mortis Christi. Per missam enim non fit applicatio sacrificii Christi: nam unusquisque propria fide applicat sibi sacrificium Christi, et quidem gratis, non propter vel suum vel alie- || [142:] num opus. Deinde non est de natura cuiuslibet sacrificii, ut pro aliis applicetur. Nam afflictiones nostrae sunt sacrificia et tamen non sunt applicandae pro aliis. Tantum enim propitiatorium sacrificium Christi fuit adplicandum pro aliis, quae applicatio fide fit non per missam priuatam. Praeterea quando fit mentio coenae Christi

|| [538]
seu missae apud patres, utuntur hac loquendi phrasi vel his vocibus immolare, offere, sacrificare, non ut liber Interim in missa priuata, nec ut papistae nunc utuntur ea, scilicet incruento et impassibili modo, sed aliis modis non reprehendendis, si recte s. patrum scripta perpendere velimus. Exemplum 1. Christus in coena Dominica a Patribus dicitur immolari, offerri et sacrificari, nunc Deo patri, nunc nobis (Cyprianus Epistola 3. lib. 3., Augustinus contra Faustum lib. 20. cap. 18. et in Psalmum 78., item de doctrina christiana lib. 3. cap. 9.).291 Id alium intellectum non habet, quam quod Minister orat Deum patrem, ut per unicum filii sui Iesu sacrificium propitius esse velit credentibus et eos sacratissimae communionis filii sui particeps reddere: tantum abest, ut intelligatur de nouo, incruento et impassibili sacrificio pro viuis et defunctis. Sed offerre Christum seu sacrificium Christi est verbis et Sacramentis praedicare atque exhibere memoriam Christi et mortis eius. Sic offerre carnem Christi || [143:] est commemorare immolatam pro nobis in cruce, ut coenae Domini celebratio semper fuerit commemoratio mortis Christi iuxta institutionem et mandatum Christi: „Hoc facite in mei commemorationem“;292 quae commemoratio nullo modo torqueri debet alio, vel in repraesentationem mortis Christi per Missam priuatam mutari. 2. Panis et vinum offerri dicuntur apud patres in coena Christi, quando in usum Sacramenti, quo nobis corpus et sanguis Christi dispensatur, sanctificantur, segregantur et populo fideli distribuuntur. Alioqui Christus in sacra sua coena neque panem neque vinum obtulit, vel Deo vel hominibus, sed ea per verbum et post gratiarum actionem in usum Sacramenti sanctificauit seu segregauit. De figura Melchisedech infra dicetur. 3. Hymni, seu laudes et preces offerri in coena dicuntur apud Patres (unde sacrificium maxime nomen habet), quando gratias agit minister cum populo, Deo primum pro beneficiis et meritis passionis et mortis Christi, proque participatione corporis et sanguinis Christi in Sacramento, sicut inde dictum est sacrificium eucharisticum. Oportet enim ministros celebrare laudes Dei coram ecclesia, et gratias Deo pro beneficiis eius agere, remissionemque peccatorum, incre- || [144:] mentum fidei et benedictionem Dei in rebus omnibus populo Dei orare. Denique ipsam coenae dominicae celebrationem et dispensationem ad gloriam Dei et salutem Ecclesiae iuxta institutionem Christi fideliter administrare. 4. Populus offerri et sacrificari dicitur in coena, quando ministri doctrina et exhortatione verbi Dei, precibus et gratiarum actione, denique et Sacramentorum dispensatione, populum Christo Domino in omne obsequium pietatis

|| [539]
consecrant et addicunt. De qua oblatione diuus Paulus ad Romanos XII. et XV. praeclare scribit.293 5. Dona denique et munera dicuntur apud Irenaeum et reliquos Patres in coena Christi offerri, quando populus gratus existens erga Deum et liberalis erga pauperes, etiam oblationes rerum solenniter adferebat, quae in pauperes sunt distributae. Haec genuina Patrum sententia, qua vocibus oblationis et sacrificii in coena Christi sunt usi, non obscure potest in scriptis sanctorum Patrum animaduerti, quibus nihil aliud est offerre et sacrificare, quam commemorationem passionis et mortis Christi celebrare, quam panem et vinum in usum Sacramenti sanctificare, quam gratias agere Deo et orare Deum, quam seipsos consecrare Deo, quam denique dona et mune- || [145:] ra tam panis et vini in usum coenae, quam aliarum rerum in usum pauperum adferre et comportare. Sed posterior aetas Pontificum haec omnia proh dolor corrupit et sacrificium incruentum inde fecit pro viuis et defunctis, item opus operatum, utentis meritum, et, ut nihil dissimulemus, lernam omnium malorum. Talem draconis caudam, vel potius integram et horrendam bestiam, intus et foris venenatam, Ecclesiis in Domino repurgatis autor libri Interim obtrudere conatur, idque praetextu Scripturae et sanctorum Patrum, sed per Scripturae deprauationem et malam testimoniorum ex Patribus citatorum applicationem, cum neque in verbis coenae, neque alias in Scriptura sacra, neque in Scriptis Patrum habeatur unum Iota de sacrificio incruento pro viuis et defunctis, aut quod Missa sit opus operatum etc. VII. Septimo. Locum Malachiae plane torquet autor libri,294 non solum a vero suo intellectu, sed etiam in alienum ab expositionibus Patrum sensum, et Irenaei praecipue, quem citat Lib. 4. contra haereses cap. 32.295 Nam Irenaeus, ut locus ipse testatur, non Christum, nec corpus et sanguinem ejus agnouit esse oblationes et sacrificia ecclesiae (de quibus tamen autor libri Malachiae locum interpretatur). Sed || [146:] munera illa fidelium, quae ad mensam Domini in eucharistia offerebant, ex creaturis Dei, pane et vino, et caeteris rebus, quibus Christus in suis minimis esuriens et sitiens, ali a nobis, potari et recto recipi debet. Hanc elemosynarum oblationem in propheta Malachia vidit Irenaeus, et non illam, quam liber Interim exponit. Nam confert eam cum oblatione, quam Dominus a veteri populo requisiuit Exod. XXXIV. et Deut. XVI: „Non apparebis vacuus ante conspectum Domini Dei tui.“296 Confert populum legis cum populo christiano, collatione seruorum et liberorum. Ostendit Malachiam reprobare legales et seruiles oblationes rerum et liberas in illarum locum restituendas, adeoque populum spontaneum ex

|| [540]
Judaeis et gentibus in unam suam Ecclesiam colligendum; iam non consecratas decimas ut in lege, sed omnia, quae sunt ipsorum, ad dominicos usus decernere velle, hilariter et libere dare, non quae sunt minora, ut vidua, quae duo aera minuta obtulit,297 sed quae potiora, ut Abel etc. ut vel caecus videre possit Irenaeum de oblationibus donorum et munerum (quibus inquit non indiget Deus), non de oblatione Christi vel oblatione corporis et sanguinis Christi vel cruenta vel incruenta Malachiae locum interpretari. || [147:] Porro, quare „Sacrificium purum“ vocat Propheta non dissimulat Irenaeus, sed causam ostendit, fidem et conscientiam offerentium. Diserte enim ait sacrificia ecclesiae non sanctificare hominem, sed conscientiam offerentis sanctificari, ideoque purum hoc Ecclesiae sacrificium haberi, quia offeratur Deo sententia pura et fide sine hypocrisi, in spe firma, in dilectione feruenti, cum gratiarum actione etc. Hoc intellexit Irenaeus ex propheta Malachia, non opinionem illam, in cuius confirmationem liber Interim citat Irenaeum.298 Tertullianus lib. 3. contra Marcionem exponit locum Prophetae de praedicatione gloriae Dei, item laudis et gratiarum actionis, quam vocat oblationem mundam, opponens eam pecuniis oblationibus, quae fiebant in lege, cum haec esset in Spiritu Dei futura seu spontanea.299 In alio loco (Lib.4. contra Marcionem) mundam oblationem exponit simplicem orationem et puram vel iustam conscientiam, ut non dissentiat ab Irenaeo, neque Irenaeus a Tertulliano. Sed uterque dissentit a libro Interim in expositione loci Malachiae.300 || [148:] Hieronymus super Malachiae I. exponit oblationem mundam thymama, id est Sanctorum orationes Domino offerendas, iam non in una orbis prouincia Iudaea, sed in omni loco, quam oblationem in Christi aduentu complendam alibi (super Ezech. XXI.) dicit.301 In Summa, neque Augustinus (de ciuitate Dei lib.18. cap.35.)302 si recte intelligatur, neque ullus ex Patribus opinioni, quam liber Interim loco Malachiae falso adscribit, patrocinatur. VIII. Octauo. Quod adducit figuram Melchisedech ex Augustino (qui tamen dicit figuram nihil probare) et ex aliis, pro sua opinione de sacrificio incruento, textus hebraeus in eo loco facile confutabit, ubi non obtulit, sed attulit (הוֹציא exportari fecit seu curauit, attulit, protulit) reddatur, et non Deo sed mortali homini Abrahae, nec uni Abrahae sed omnibus ejus seruis Melchisedech panem et vinum, id est vitae necessaria attulisse textus conuincit, quodque vis figurae non consistit in oblatione panis et vini, sed in

|| [541]
eo quod Spiritus Sanctus ibi reuelat ipsum Melchisedech, quod fuerit sacerdos: Et „fuit“ (inquit) „Sacerdos Dei altissimi.“303 Non oblatio panis et vini, sed sacerdotium Melchisedech est figura sacerdotii Christi. Huc respexit Dauid in Psalmo, cum inquit: „Tu es sacerdos in aeternum“ (non dicit: „Tu offe- || [149:] res in coena panem et vinum“) „secundum ordinem Melchisedech.“304 Huc Epistola ad Hebraeos, quae cum hanc figuram copiose tractet, pie totum septimum caput, ne semel oblationis per panem et vinum, imo neque panis et vini mentionem facit, ut quisque facile intelligat figuram.305 Melchisedech ad Missam trahi non posse, cum totum illud caput ad Hebraeos ne unum Iota de sacramento coenae Christi contineat. Sed hoc vult: quod Christus non est Sacerdos Leuiticus aut legalis, sed Sacerdos aeternus in dextra Dei, interpellans pro nobis. Sacerdos secundum ordinem Melchisedech, id est, Sacerdos liber, qui sine lege iustificet et gratis suscipiat peccatores, propitiatorium nostrum,306 thronus gratiae,307 aduocatus apud patrem,308 Sacerdotium Christi aeternum, in quo benedicerentur omnes cognationes terrae,309 urget Epistola ad Hebraeos contra sacerdotium Aaronis seu legale; ne unum verbum facit in eo capite de coena Domini, nedum de satanico Missae priuatae seu incruenti sacrificii commento. Quod autem Patres allegant passim figuram Melchisedech de oblatione panis et vini, non habet alium intellectum quam eum, qui supra expositus est de vocabulo oblationis, qualiter apud Patres, quando de coena Domini loquuntur, usurpatur. Sed hoc manifestum est, quod Patres nunquam intellexerunt || [150:] (sicut neque intelligere deberent), nec interpretati sunt figuram Melchisedech de priuata Missa seu de sacrificio pro viuis et defunctis, quod in eum usum (vel abusum potius) panis et vinum offerrentur, alioqui Patribus omnibus vel sola Epistola ad Hebraeos opponeretur, a qua si dissentiunt, eos cedere oportet iuxta canones diui Augustini, conferentis sacram Scripturam cum scriptis sanctorum Patrum. Quod igitur liber dicit310 Christum se obtulisse in coena sub speciebus panis et vini, neque ex sacra Scriptura neque ex Patribus probari potest, sed humanum commentum est. Similiter quod sacramentum fidelibus datum offerri in Ecclesia constituerit, nullum in Scriptura fundamentum habet. Si enim talis esset Missa, qualem liber Interim eam fingit esse, non reiiceretur tanto piorum hominum consensu: verum talem non esse et canon ipsae et collectae, quas vocant et multorum hominum conscientiae testantur. Et diuus Paulus cum se a Domino accepisse, quod tradidit Ecclesiis, non instituit Missam priuatam, sed publicam Christi coenam publice celebrandam. Et Christus ipse nihil aliud voluit vel instituit in coena, quam quod Paulus scribit ad Corinthios II.311 || [151:] Et quicquid praeterea fuerit additum coenae, humana traditio est. IX. Nono. Cum coena Christi sit instituta, non in commemorationem sanctorum demortuorum, sed in commemorationem mortis Christi,312 nec non in consolationem sanctorum viuorum, memoria Sanctorum in Missa Papistica, sicut tota actio, fit cum impietate. Primum enim offertur sacrificium in memoriam Sanctorum, „Communicantes et memoriam venerantes“ etc.313 Deinde est alia impietas, cum habetur in hunc modum, „quorum meritis precibusque concedas“ etc.314 Ibi praesentantur Deo merita Sanctorum mortuorum et illis fiditur. Porro de martyrum nominibus recitatis in coena Christi tempore Patrum, humana tantum traditio fuit, aliis in exemplum constantiae fidei non necessario obseruanda. Quicquid enim fit in Missa secundum verbum Dei, siue Psalmi cantantur, siue preces funduntur, libenter acceptamus: quicquid vero contra verbum est, siue pro viuis siue pro mortuis, ut quae fiunt ex confidentia operis operati, detestamur. Quae autem fiunt supra verbum Dei, si superstitiosa sunt, reiicienda dicimus; si ad decentiam et ornatum coenae Christi seruiunt, tolerari possunt, modo prauae opiniones absint. || [152:] Quicquid de meritis, precibus seu intercessione et inuocatione diuorum liber habet,315 humana tantum traditio est sine verbo Dei, cui traditioni nullus Scripturae canonicae locus autenticus suffragatur. Nihil valet meriti defensio in libro. Nam si plenum meritum et omnia, quae ad salutem nostram pertinent, ejus passioni et morti tribuantur, qui dixit: „Consummatum est,“316 mendacium est impudentissimum, quod Sancti suis meritis saluati sunt; similiter, quod nobis suis meritis suffragantur. Viuorum adhuc in terra mentio nihil aliud fuit in coena, quam gratiarum actio pro fide et constantia eorum et oratio pro custodia eorum et conseruatione. ( Cyprianus ad Lucium Papam Lib.3.Epist.1.)317

|| [543]
X. Decimo. Cum duae sint hic migrantibus viae, una in coelum, altera in infernum, testante tota sacra Scriptura,318 cumque de purgatorio nullam ex Scriptura certitudinem habeamus, nullam pro defunctis orationem necessariam esse iudicamus. Qui enim non sunt damnati, illi sunt in pace et quiete,319 sunt in gremio Abrahae,320 sunt in paradiso,321 sunt cum Christo322 etc. Nam si iuxta Scripturam fides justificat et purificat, omnia qui hinc fide discedunt, salui sunt, nec dubitandum est de eis, quin cum Christo viuant. Et, si salui sunt (sicut reuera sunt), non magis pro illis, quam pro marty- || [153:] ribus orandum est. Ideo quod liber crudelitatis in confortes suos esse censeat, si defuncti commercio orationum nostrarum fuerint exclusi, sic inuertendum est, quod horrendae temeritatis et impietatis est vel de salute fidelium defunctorum dubitare, vel preces et sacrificia pro mortuis offerre, quod nusquam in Scriptura praeceptum habet, nec promissionem. Cum enim fides niti debeat promissioni, nos autem promissionem non habemus, quod pro mortuis orantes exaudiamur, non possumus pro illis in fide orare. Quod autem Patres (Cyprianus in Epistola ad Presbyt. et Diac. item Epistola 5. lib.4. de auia Celerini)323 obtulisse pro martyribus dicuntur in coena Christi, nihil aliud fuisse conuincitur ex scriptis Patrum, quam quod honorica commemoratione passiones eorum et diem mortis celebrauerint propter has duas caussas, primum egerunt gratias Deo, qui sanctos martyres tam praeclaris donis suis ornasset, deinde orauerunt eum, ut ecclesiae suae daret fidem tam praeclaram sanctorum martyrum fortiter imitari, cuius veritatis testimonia sunt etiam antiquiores collectae. Quod vero pro reliquis vulgaribus defunctis Patres in coena sacrificasse dicuntur et eis remissionem peccatorum et coelestem quietem precati fuisse (V. Ambrosium in || [154:] oratione funebri de obitu Valentiniani, item de obitu Imperatoris Theodosiii, item ad Faustinum Libro 12 epistola octaua),324 non ideo factum est, quod dubitarent illos remissionem peccatorum iam consecutos et beatam illam quietem jam obtinere, sed Ecclesiae eos hoc nomine commendabant, et lugentes ob discessum illorum per hoc ipsum consolabantur, et in eisdem precibus gratias Deo pro illis agebant, unde constat, eos non voluisse defunctis tunc primum remissionem peccatorum et coelestem quietem impetrare, sed testari quod felicem cum Christo vitam agebant. Sed haec omnia sunt postea per Pontifices Romanos deprauata, nec non ex deprauato

|| [544]
horum intellectu purgatorium excogitatum atque succensum, ut esset culina Papistarum. Hoc cum sit manifestum, dissimulari non potest. Proinde cum ecclesia christiana verbo Dei supra firmam petram fundata, praeter Christum sacerdotem aeternum nullum agnoscat nec habeat Sacerdotem externum ac visibilem, nec ullum applicatorium sacrificium, praeter illud unicum Christi in cruce, nec aliam traditionem corporis et sanguinis Christi vel in coena vel extra coenam, siue cruentam siue incruentam, praeter hanc unam, qua traditus est ad crucem et mortem, et qua tradidit semetipsum pro nobis in odorem suauitatis, abominabilem judi- || [155:] cat eam institutionem, quam in coena factam a Christo de oblatione incruenta comminiscuntur. Nouit enim Christum in coena nihil aliud in sui memoriam fieri jussisse, quam quod ante dixerat: „Accipite et comedite, accipite et bibite,“325 nunquam autem dixisse: „Accipite et offerte“, nec praecepisse hoc donum offerri Deo, cum a Patre hoc donum accepisset hominibus offerendum. Deinde nouit Ecclesia christiana non solis Apostolis dictum esse: „Hoc facite in mei commemorationem,“326 sed omnibus christianis. Sicut Paulus Corinthiis, imo toti Ecclesiae dicere non veretur. „Mortem Domini annunciabitis, donec veniat.“327 Praeterea nouit etiam translationem sacerdotii semel factam esse a multis sacerdotibus legis ad unum Sacerdotem et Pontificem Christum, ut Epistola ad Hebraeos testatur: quod autem iterum fieret translatio ab uno Sacerdote et Pontifice Christo ad multos Sacerdotes et Pontifices, qui Christum filium Dei visibiliter offerrent Patri oblatione qualicunque, siue cruenta siue cruenta, non esse patefactum sibi a Deo sancte iurat, nec in Scriptura sacra quicquam tale reperiri posse. Postremo nouit illius veri sacrificii Christi applicationem non per aliud sacrificium, sed per veram fidem utentis fieri, perque dignum ac legitimum usum, ut Paulus inquit, probet seipsum homo. || [156:] Ideo conuenit ad Coenam et sacramentum ecclesia, sui Pastoris vocem audiens: „Accipite et comedite“ etc.328 ipsiusque institutionem amplectens, mortem ipsius annuncians, cumque oratione et gratiarum actione dans gloriam Deo fidem suam confirmat et Christi morte se consolatur et munit, contra peccatum, mortem et infernum. Commentum autem de oblatione incruenta cane pejus et angue fugit et abominatur, vocem alienorum non audiens, nec jugum cum infidelibus ferre volens, cum habeat pro se mandatum patris de filio dicentis: „Hunc audite,“329 cumque certissime cognitum habeat Patres, qui coenae Christi celebrationem vocarunt oblationem, nun

|| [545]
quam cogitasse, quod Sacerdos Christum Dominum nostrum denuo pro viuis et defunctis offeret ac sacrificaret, ut missarii330 falso gloriantur. Nos igitur cum sancta et christiana ecclesia sentientes coenam Domini nostri Iesu Christi visitamus cum oratione et gratiarum actione, in corpore et sanguine Iesu Christi participamus, agentes poenitentiam et fidem nostram confirmantes in Domino: Sacrificium vero incruentum et Papisticum, non solum ut verbo Dei contrarium, sed etiam ut blasphemum in mortem et sanguinem Domini nostri Iesu Christi, non possumus non detestari, gratias agentes Deo pa- || [157:] tri per Iesum Christum, qui verbo suo nos illuminauit, ne nobis ulterius istis imposturis et satanicis commentis imponeretur.

XIX. De Ceremoniis.331

Quanquam diuus Paulus definiens ecclesiam, esse unum Deum, unam fidem, unum Christum, unum baptisma etc.,332 non dixit unum esse ritum seu unam ceremoniam, Ecclesiae substantiam ab accidentibus discernendo; tamen opera danda est, ut in ceremoniis ecclesiasticis, quantum fieri potest, concordia seruetur et ceremoniis in suo foro id quod decet tribuatur. Non enim sunt dogmata ecclesiae, sed dogmatum accidentia tantum. Nam sicut dogmata sunt diuina autoritate tradita, sic et ceremoniae humana autoritate tradita, sic et ceremoniae humana autoritate sunt institutae in Ecclesia, praeter duo sacramenta, quae dicuntur etiam ceremoniae, sed diuinitus instituta. Praeterea sicut dogmata sunt ad salutem necessaria, deque rebus aeternis, ut de lege Dei, peccato, Euangelio, gratia, justitia, sacramentis etc. sic ceremoniae, quae sunt utiles, institutae sunt ad bonum ordinem seruandum, ut Paulus inquit.333 Papisticas vero ceremonias, quas liber Interim ecclesiis obtrudere conatur, quia non tantum pro maiori parte sunt inutiles et splendorem tantum pietatis habentes, sed etiam quae- || [158:] dam idolatricae id est aperte pugnantes cum mandato Dei, quaedam superstitiosae et quaestuosae etc., non acceptamus, contenti piis et utilibus ceremoniis, quibus in Ecclesiis nostris ornata sunt sacramenta Christi, quemadmodum ordinatio nostrarum Ecclesiarum satis clare testatur. Vt in baptismo commendatur orationi Ecclesiae baptizandus, leguntur Exorcismi, fugatur Satan, leguntur benedictiones, Euangelium secundum Marcum, recitatur symbolum, baptizatur infans, et iterum Ecclesiae precibus commendatur; sic in coena recitantur piae lectiones, eruditur populus salutari concione, fiunt precationes, recitantur deinde verba Christi de coena et sacramentum distribuitur aliquot piis exploratis petentibus, deinde dicitur gratiarum actio. Quid hic alienum est ab apostolico more, qui annos circiter trecentos in Ecclesia inde usque ab apostolis mansit? Quid hae

|| [546]
ceremoniae et his similes incommodi habent? Quid denique opus est superstitiosis Papistarum ceremoniis, cum sua superstitione, suisque multis erroribus, quos sibi semper annexos habuerunt, quod culpae et poenae remissionem mererentur, quod placerent Deo et essent cultus, quod perfectiones et meliora opera quam decalogi dicerentur, quod tanquam necessariae ad salutem abseruari deberent, quod ceremoniis Mo- || [159:] saicae legis aequales essent, quod denique non obseruantes eas damnarentur? In summa, ceremonias conformes verbo Dei, non pugnantes cum verbo Dei, nec non seruientes efficaciae sacramentorum retinendas, impias autem et ineptas omnimo resecandas esse iudicamus. Porro missa papistica cum suis ceremoniis (quas orientalis ecclesia nunquam nouit) non est ab ecclesia catholica, sed ab ecclesia papistica instituta, quare missales ceremoniae non sunt coenae Christi assuendae. Deinde necessitas scripturae non debet subjici humanae autoritati. Quae sunt in scripturis satis clare proposita, ut usus sacramenti sub utraque specie, et similia, non debent ad concilii humani celebrationem vel sententiam referri, sed iuxta verbum Domini, vel toto mundo, nedum concilio, reclamante, usurpari. Finaliter, cum constet ex his, librum Interim pro maiori parte non tantum obscurum, dubium, intricatum et mira calliditate compilatum esse, sed etiam in multis locis prorsus impium et christianae doctrinae contrarium; Nos, ut in principio huius nostri Iudicii protestati sumus, ita hic quoque potius omnino relinquendum, quam totum acceptandum esse protestamur. Nihil enim aliud est librum Interim || [160:] acceptare, quam totam papatus impietatem propemodum in ecclesias, verbo Dei repurgatas, reuocare.

Textapparat
a  konjiziert aus: ne.
a  rectius: poenitentiam(?)

Kommentar
1  Vgl. Tit 1,9.
2  Vgl. Augsburger Interim, Vorrede, 29–37.
3  Vgl. Augsburger Interim, Vorrede, 29.
4Act 5,29.
5  Zur Hochschätzung der altkirchlichen Tradition bei den Wittenberger Reformatoren, vor allem bei Melanchthon, vgl. Wriedt, Schrift und Tradition, bes. 160–163.
6  Vgl. II Kor 11,14.
7  Nach reformatorischem Verständnis ist die „fides historica“, also das bloße Wissen um die Glaubensgegenstände, ein toter Glaube. Der lebendige, allein rechtfertigende Glaube hingegen ist qualifiziert als „fiducia“, Vertrauen auf die Zusage Gottes, die den Menschen als Person von seinen Werken scheidet, indem er ihm eine neue Identität in Christus zusagt. Vgl. Eberhard Jüngel, Art. Glaube, in: RGG4 3 (2000), 962–965.
8  Gegen die scholastische Vorstellung, die rechtfertigende Gerechtigkeit, die „gratia gratum faciens“ sei ein Habitus in der menschlichen Seele, der menschliche Verdienste ermögliche, war die Gerechtigkeit Gottes für die Reformatoren stets „extra nos“ in Christus als fremde Gerechtigkeit zu finden und dem Menschen allein durch den Glauben zugänglich. Der Mensch ist also nach reformatorischem Verständnis niemals in sich selbst gerecht, sondern vielmehr Sünder, und ist exklusiv in Christus und außerhalb seiner selbst als Gerechter anzusprechen. Vgl. Christiane Tietz, Art. Rechtfertigung III. 2. und 3., in: RGG4 7 (2004), 104–107.
10  Vgl. Augsburger Interim, IV–VI, 43–51; Augsburger Interim (Ulhart), B 3r–C 1r.
13  Vgl. Augsburger Interim, IV, 45. Die mittelalterliche, scholastische Tradition ging davon aus, dass Gott im Vorgang der Rechtfertigung seine Gnade in den Menschen eingießt („gratia infusa“), die ihrerseits als Liebe zum habituellen Besitz des Menschen wird, mit dem er als Gerechter Verdienste ansammeln kann, die Gott einst mit der Seligkeit belohnen wird. Vgl. Christiane Tietz, Art. Rechtfertigung III. 2, in: RGG4 7 (2004), 104f.
14  Innerhalb der Wittenberger Reformation betonte vor allem Philipp Melanchthon den forensischen Charakter der Rechtfertigung. Der Mensch werde vor Gottes Richterthron gerecht gesprochen, weil ihm die fremde Gerechtigkeit Christi im Glauben angerechnet wird („imputatio iustitiae alienae“), die niemals zu seiner eigenen Gerechtigkeit werde, sondern stets die dem Sünder angerechnete fremde Gerechtigkeit Christi bleibe. Vgl. Christiane Tietz, Art. Rechtfertigung III. 3, in: RGG4 7 (2004), 105–107.
15  Vgl. Jes 64,4f.
16  Vgl. Phil 3,6f.
19  Vgl. I Kor 1,30.
20Augsburger Interim, IV, 47.
21Augsburger Interim, VI, 51.
22Augsburger Interim, VII, 53.
24  Nach reformatorischer Theologie ist es allein der Glaube („sola fide“) an das Heilswerk Christi, durch den der Mensch gerechtfertigt wird. Die guten Werke des Gerechtfertigten werden verstanden als Folge und Frucht der Rechtfertigung, keinesfalls als deren Bedingung. Vgl. Eberhard Jüngel, Art. Glaube, in: RGG4 3 (2000), 962–965.
25  Vgl. Lk 7,47–49.
33  Vgl. Act 15,9.
41  Vgl. Ambrosius, Exameron V, 24, 90, in: PL 14, 256 (CSEL 32/1, 203,10–12).
45  Nach scholastischer Vorstellung ist die „concupiscentia“ als sinnliche Neigung des Menschen ein Zunder zur Sünde, der auch nach der Taufe und der damit verbundenen Vergebung der Erbsünde bestehen bleibt, ihrem Wesen nach aber nicht als Sünde zu definieren ist. Nach reformatorischem Verständnis ist die „concupiscentia“ hingegen der Wesenskern der erbsündlichen Verderbtheit des Menschen und bleibt auch nach der Taufe im Menschen bestehen, der vor Gott zwar gerechtfertigt ist, im Blick auf sich selbst aber immer Sünder bleibt, „simul iustus et peccator.“ Vgl. Risto Saarinen, Art. Erbsünde I. und III., in: RGG4 2 (1999), 1394–1397.
47  Vgl. Dan 9,18.
50Dan 9,7 (Vulg.).
51Ps 35,3.
55  Vgl. das im Augsburger Interim IV, 47, angeführte Zitat aus: Augustin, Contra Faustum XIX, 7, in: PL 42, 352 (CSEL 25/1, 505,12–21).
56Röm 8,3f.
62  Da die Rechtfertigung nach altgläubigem Verständnis immer auch auf der Mitwirkung des Menschen in guten Werken beruht, ist das Heil nie gewiss, sondern stets eine Aufgabe. Nach reformatorischer Auffassung ist die Heilsgewissheit untrennbar verbunden mit dem Glauben als Vertrauen auf Gottes Verheißung. Weil Gottes Zusage nicht trügen kann, verbürgt sie das Heil des Menschen unmittelbar. Diese Heilsgewissheit ist aber nicht zu verwechseln mit einer falschen Sicherheit. Auch der Gerechtfertigte bleibt Sünder und ist mit Zweifeln konfrontiert. Aber das Wort Gottes als Heilsgrundlage bleibt demgegenüber unbeschadet und verbürgt das Heil. Vgl. Bengt Hägglund, Art. Heilsgewißheit 2., in: TRE 14 (1985), 760–762.
68Augsburger Interim VI, 49; Augsburger Interim (Ulhart), B 4v. Um diese Aussage des Augsburger Interims entspann sich in den Jahren 1555–1560/1 der sog. Synergistische Streit um die Mitwirkung des Menschen bei seiner Bekehrung. Vgl. hierzu den Bd. 5 unserer Reihe „Controversia et Confessio“.
71  Augustin, Sermo CLXIX, 11, 13, in: PL 38, 923: „qui ergo fecit te sine te, non te iustificat sine te.“ Die hier zitierte Form des Zitats ist die im Mittelalter gängige. Vgl. Thomas von Aquin, Summa theologiae. Prima secundae, q. 55, art. 4, arg. 6, in: Thomas von Aquin, Summa theologiae. Pars prima et prima secundae, hg. v. Petro Caramello, Turin 1952, 241: „qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te.“
72  Vgl. Philipp Melanchthon, Loci praecipui theologici (1559), in: CR 21, 658 (MWA 2/1, 243,14–17): „Cumque ordimur a verbo, hic concurrunt tres causae bonae actionis, verbum Dei, Spiritus sanctus et humana voluntas assentiens nec repugnans verbo Dei.“ Melanchthon stützt sich bei dieser erstmals in der tertia aetas seiner Loci vorgetragenen Aussage auf die altkirchliche Tradition: Gregor von Nazianz, Oratio XXXVII, in: PG 36, 297; Johannes Chrysostomos, In Joannem homilia X. XLV. XLVI. LI, in: PG 59, 73. 254. Vgl. Philipp Melanchthon, Loci praecipui theologici (1559), in: CR 21, 658 (MWA 2/1, 244,1–7).
78  Vgl. Act 20,28.
83  Vgl. Lk 7,47.
84  Vgl. Augsburger Interim VII–VIII, 53–59; Augsburger Interim (Ulhart), C 1r–C 2v.
86  Vgl. Eph 2,10.
87  Vgl. Mt 7,17.
88  Vgl. Jak 2,17.
89  Vgl. I Joh 3,14.
91Mt 22,39f.
93  Vgl. Jak 2,17.
96  Vgl. Jak 2,19.
97Ps 35,3.
98Tit 3,5.
99Apk 22,11. Vgl. das Zitat in Augsburger Interim VII, 55; Augsburger Interim (Ulhart), C 2r.
100  Vgl. Jak 2,17.
101  Vgl. Augsburger Interim VII, 55. 57; Augsburger Interim (Ulhart), C 2r. Die mittelalterliche Theologie unterschied die Erfüllung der zehn Gebote, zu der jeder Christ verpflichtet war, von den darüber hinausgehenden Werken, den „opera supererogationis“, der Befolgung der „consilia evangelica“, die nur dem Mönchsstand aufgetragen war und ihn damit zu einem „status perfectionis“ qualifizierten. Unter „opera supererogationis“ wurden zumeist die frei gewählte Armut und die Keuschheit verstanden, zu der sich ein Mönch in seiner Profess verpflichten musste. Vgl. Fairy von Lilienfeld, Art. Mönchtum II. 3.3.3.5, in: TRE 23 (1994), 174f. Zur reformatorischen Kritik am faktischen Zustand der Mönchsorden vgl. unsere Ausgabe, Nr. 9: Aepin, Bekenntnis und Erklärung aufs Interim (1548), Anm. 522.
103  Vgl. Mt 19,17.
105  Vgl. Ex 20,15; Dtn 5,19.
106  Vgl. Ps 61,11 [Vulgata].
113  Vgl. Ex 20,7; Dtn 5,11.
114  Vgl. II Sam 6,20.
118Ps 18,45 [Vulgata].
120  Vgl. Augsburger Interim VIII, 57. 59.
121  Zur Frage der Heilsgewissheit vgl. Anm. 62.
122  Vgl. Augsburger Interim IX–X, 59–67; Augsburger Interim (Ulhart), C 2v–D 1r.
123  Symbolum Apostolicum, in: BSLK 21,19–21.
126  Vgl. Eph. 5,23.
127  Vgl. Eph 4,4f.
128  Vgl. Lk 22,25f.
129  Nach reformatorischem Verständnis wird die Kirche konstituiert durch das gepredigte Wort Gottes. Die Wortverkündigung ist darum das primäre Kennzeichen, an dem man die ihrem geistlichem Wesen nach unsichtbare Kirche erkennen kann. Die weiteren „notae ecclesiae“ wie Taufe, Abendmahl, Ämter, Gebet, Kreuz, Ehrung der Obrigkeit und Fasten sind der Wortverkündigung funktional zugeordnet. Vgl. Ulrich Kühn, Art. Kirche VI/1. 1. und 2., in: TRE 18 (1989), 262–264.
130  Zu den Privatmessen vgl. unsere Ausgabe, Nr. 9: Aepin, Bekenntnis und Erklärung aufs Interim (1548), S. 410, Anm. 786.
131  Zur altgäubigen Ablasslehre vgl. unsere Ausgabe, Nr. 9: Aepin, Bekenntnis und Erklärung aufs Interim (1548), S. 318, Anm. 176.
132  Zur Funktion der Viglien vgl. unsere Ausgabe, Nr. 8: Brenz, Bedenken etlicher Predicanten (1548), S. 259, Anm. 77.
133  Vgl. zum Pilgern unsere Ausgabe, Nr. 9: Aepin, Bekenntnis und Erklärung aufs Interim (1548), S. 371, Anm. 517.
134  Zu den kanonischen Stundengebeten vgl. unsere Ausgabe, Nr. 9: Aepin, Bekenntnis und Erklärung aufs Interim (1548), S. 468, Anm. 1087f.
135  Zur letzten Ölung vgl. unsere Ausgabe, Nr. 8: Brenz, Bedenken etlicher Predicanten (1548), S. 256, Anm. 43.
136  Zu den Veränderungen in der Haartracht bei altgläubigen Priestern und Mönchen bei ihrer Ordination oder Profess vgl. unsere Ausgabe, Nr. 11: Alber, Ein Dialogus (1548), S. 568, Anm. 87.
137  Das 1. Lateranische Konzil kanonisierte am 27. März 1123 den Zölibat für die höheren Weihestufen der Subdiakone, Diakone und Priester: DH 711. Diese Entscheidung beruhte neben der intendierten Verhinderung der Vererbung von Kirchengut vor allem auf einer deutlichen Abwertung der Sexualität und der Vorstellung, dass ein „verunreinigter“ Priester seine kultische Funktion nicht mehr richtig ausführen könne. Vgl. Richard M. Price, Art. Zölibat II 3, in: TRE 36 (2004), 726–729.
138  Zu den altgläubigen Fastenvorschriften und der reformatorischen Kritik an ihnen vgl. unsere Ausgabe, Nr. 9: Aepin, Bekenntnis und Erklärung aufs Interim (1548), S. 371, Anm. 521.
139  Zum Kelchverbot und zur altgläubigen Ablehnung der „communio sub utraque“ vgl. unsere Ausgabe, Nr. 7: Amsdorf, Antwort Glaub und Bekenntnis (1548), S. 216, Anm. 22.
140  Zur altgläubigen Heiligenverehrung vgl. unsere Ausgabe, Nr. 9: Aepin, Bekenntnis und Erklärung aufs Interim (1548), S. 466, Anm. 1084.
141  Zur Segnung von Wasser und Salz im altgläubigen Bereich vgl. unsere Ausgabe, Nr. 9: Aepin, Bekenntnis und Erklärung aufs Interim (1548), S. 473, Anm. 1110 u. 1114.
142  An Mariä Himmelfahrt wurden im altgläubigen Bereich Kräuterbüschel geweiht, weshalb das Fest auch bekannt ist als Maria-Krautweihe oder Würzweihe. Vgl. Anton Heuser, Art. Feste, in: WWKL² 4 (1886), 1420f.
143  Bilder und Statuen von Heiligen wurden im altgläubigen Bereich durch eine Weihe zur Verehrung ausgesondert. Vgl. Meyers Großes Konversations-Lexikon. Ein Nachschlagwerk des allgemeinen Wissens. Bd. 9, Leipzig 1907, 72.
144  Das Pallium ist ein ringförmiges, breites Band, das in Art einer Stola über dem Messgewand getragen wurde. Es ist das Amtsabzeichen des Papstes und wird von ihm an die römischen Erzbischöfe verliehen. Es wurde aus der Wolle zweier Lämmer gefertigt, die vom Papst im vorangehenden Jahr am Tag der Heiligen Agnes (21. Januar) gesegnet wurden. Ihre Weihe erhalten die Pallien dadurch, dass sie am Vorabend des Festes Peter und Paul in einem goldenen Gefäß auf das Grab des Apostels Petrus gelegt werden. Vgl. Franz Xaver Schmid, Art. Pallium, in: WWKL² 9 (1895), 1312–1317.
145  Da man den Glocken bei der Weihe Namen gab, sie mit gesalzenem Wasser abwusch und mit Chrisam und Krankenöl salbte, wurde die Bezeichnung „Glockentaufe“ für die gesamte Weihehandlung üblich. Vgl. Hermann Streber, Art. Glocken, in: WWKL² 5 (1888), 697–708, bes. 704f; unsere Ausgabe, Nr. 9: Aepin, Bekenntnis und Erklärung aufs Interim (1548), S. 371, Anm. 523.
146Mt 17,5 par.
147  Vgl. Augsburger Interim XI, 67. 69.
151  Vgl. Augsburger Interim XI, 67.
152  Vgl. Augsburger Interim XI, 67. 69.
156  Vgl. Augsburger Interim XI, 69.
158Mk 10,14 par.
159  Vgl. Augsburger Interim XI, 69.
160  Die reformatorische Kritik am kanonischen Recht entzündete sich an der Ablasspraxis, die nach reformatorischem Verständnis dem göttlichen Wort widersprach. Die Verbrennung des „Corpus juris canonici“ vor dem Elstertor in Wittenberg markierte 1522 den Bruch mit der altgläubigen Jurisdiktion. In den evangelischen Kirchen entstanden die sogenannten Kirchenordnungen, die über kein kanonisches oder göttliches Recht verfügen, sondern lediglich zur Ordnung der Kirche dienen sollten. Vgl. Martin Honecker, Art. Kirchenrecht II. 2.1–2., in: TRE 18 (1989), 724–726.
161  Vgl. Augsburger Interim XI, 69.
162  Vgl. Act 15,28f.
163  Vgl. Augsburger Interim XII, 71.
164  Vgl. Augsburger Interim XIII, 71. 73.
166  Vgl. Eph 4,11.
167  Vgl. I Petr 2,25.
168  Vgl. I Petr 5,4.
169  Vgl. I Petr 5,1.
170  Vgl. Ps 138,1 (Vulg.).
171  Vgl. Hieronymus, Epistola CXLVI, 1, 7, in: PL 22, 1194 (CSEL 56, 310,17–311,1).
174  Vgl. Augsburger Interim XIII, 71. 73. Nach altgläubiger Auffassung waren die Päpste Nachfolger des Apostels Petrus und verfügten daher über den Primat innerhalb der Kirche und hatten die höchste Jurisdiktionsgewalt inne. Begründet wurde dieser Papstprimat vor allem mit Mt 16,16–19; 28,10; Lk 22,31f und Joh 21,15–19. Vgl. Georg Schwaiger, Art. Papsttum I. 2, in: TRE 25 (1995), 647f.
175  Vgl. Mt 16,19.
181  Augustin, Sermo CXLVI, 1, in: PL 38, 796. Die Zählung der Sermone folgt der zeitgenössischen Baseler Ausgabe des Erasmus von Rotterdam: DECIMVS TOMVS OPERVM DIVI AVRELII AVGVSTINI HIPponensis episcopi, continens reliqua tractata apud populum, quorum summam indicabit haec pagina uersa, Basel 1529 (VD 16 A 4148), 157.
182  Augustin, Sermo XXLIII, 1, in: PL 38, 1179 (SC 116, 326,5–8) Die Zählung der Sermone folgt der zeitgenössischen Baseler Ausgabe des Erasmus von Rotterdam: DECIMVS TOMVS OPERVM DIVI AVRELII AVGVSTINI HIPponensis episcopi, continens reliqua tractata apud populum, quorum summam indicabit haec pagina uersa, Basel 1529 (VD 16 A 4148), 666.
183  Vgl. Eph 4,10f.
184  Vgl. Gal 2,11.
186  Vgl. Augsburger Interim XIII, 73.
187  Vgl. Lk 3,2.
188  Vgl. I Tim 1,3.
189  Vgl. Tit 1,5.
190  Vgl. Gal 2,9.
191  Nach Hieronymus hat Petrus die Kirche in Antiochien gegründet und war ihr erster Bischof. Der neutestamentliche Befund schweigt zu dieser Frage. Vgl. Karlfried Froehlich, Art. Petrus II, in: TRE 26 (1996), 275.
193  Das Neue Testament sagt nichts über einen Aufenthalt des Petrus in Rom. Nach bereits im 2. Jahrhundert einsetzender kirchlicher Tradition ging Petrus nach Rom, um dort zu predigen. Gemeinsam mit Paulus habe er die römische Gemeinde gegründet und sei ebenfalls gemeinsam mit Paulus unter Nero mit dem Kopf nach unten gekreuzigt worden. Das Petrusgrab soll unter dem Petersdom in Rom zu finden sein. Vgl. hierzu Karlfried Froehlich, Art. Petrus II, in: TRE 26 (1996), 275f.
194  Vgl. Augustin, Epistula XLIII, 3, in: PL 33, 163 (CSEL 34, 90,7–14); Gregor I., Dialogorum liber I, 12, 5, in: PL 77, 213 (SChr 260,53–55).
195  Vgl. die Kanones der Synode von Serdika (um 343), in: DH 133–135. Das Konzil von Serdika tagte in getrennten Sitzungen der west- bzw. ostkirchlichen Bischöfe. Die 21 Kanones, auf die hier angespielt wird, wurden von der Versammlung der westkirchlichen Bischöfe beschlossen und stehen am Anfang des langen Trennungsprozesses zwischen West- und Ostkirche. Von westkirchlicher Seite wurden sie immer wieder zitiert und auch als „nicänische Kanones“ ausgegeben. Vgl. Georg Schwaiger, Art. Papsttum I, in: TRE 25 (1995), 650.
196  Vgl. Concilia Africae 345–525. Codex Apiarii causae. Concilium Carthaginense anni 419 acta 25 Maii, in: CCHr.SL 149, 90,44–91,71. Die Zählung der Synoden und die Textgliederung richtet sich nach Petrus Crabbe, CONCILIA OMNIA, TAM GENERAlia, quam particularia, ab apostolorum temporibus in hunc vsque diem a sanctissimis patribus celebrata [...] TOMVS PRIMVS [...], Köln 1538 (VD 16 C 5643), 293.
197  Concilia Africae 345–525. Codex Apiarii causae. Concilium Carthaginense anni 419 acta 25 Maii, in: CChr.SL 149, 93,134–136.
198  Vgl. Gen 4,25.
200  Vgl. Am 7,10–17.
203  Vgl. Luther, WA 6, 560,20–23 (De captivitate babylonica ecclesiae praeludium, 1520).
204  Vgl. Joh 21,16f; Joh 20,23.
205  Vgl. Augsburger Interim XIV, 73.75.
206Eph 5,32 Vg: sacramentum, NT graece: μυστήριον.
207  Gemeint ist wohl die Stelle aus Brief 53 (103) des Hieronymus (Ad Paulinum de studio Scripturarum), wo es heißt: „Apocalypsis Ioannis tot habet sacramenta quot verba“ (Hieronymus, ep. 53,9, in: PL 22, 548f; CSEL 54, 463,9f). Hieronymus verwendet an dieser Stelle ‚sacramenta‘ als Synonym für ‚mysteria‘.
209  Vgl. I Joh 1,9.
210  Vgl. Mt 28,18–20.
211  Vgl. Joh 19,34.
214  Vgl. I Kor 11, Tit 3
215  Vgl. I Petr 3,21.
216  Vgl. Joh 3,5.
217  Die Siebenzahl der Sakramente wurde – nach entsprechenden Verlautbarungen des 2. Konzils von Lyon 1274 (DH 860) erst durch das Konzil von Florenz 1439 (DH 1310–1313) und das Tridentinum (DH 1600–1613) für den römischen Katholizismus festgeschrieben.
218  Augustin, De doctrina christiana III,9(13), in: PL 34, 71 (CChr.SL 32, 85,11–86,18).
219  Vgl. Mt 11,29f.
220  Augustin, ep. 54(118),I = Ad inquisitiones Ianuarii I, in: PL 33, 200 (CSEL 34, 158–160).
221  Diese Auffassung entspricht gemeinchristlicher Lehre seit den donatistischen Streitigkeiten im 4. Jahrhundert.
222  Vgl. Augsburger Interim XV, 75–79.
223  Vgl. Luther, Taufbüchlein 1526 (BSLK 536,25–537,8).
224  Die Transsubstantiationslehre wurde durch das IV. Laterankonzil 1215 rezipiert, durch das Tridentinum bestätigt (DH 1642).
225  Vgl. Augsburger Interim XVI, 79.81.
226  Vgl. I Kor 7,35.
227  Vgl. Dtn 4,2; 13,1 (in Biblia Germanica 1545 Dtn 12,32).
228  Vgl. Mk 10,16.
229  Vgl. Augsburger Interim XVII, 83.85.
230  Vgl. Augustin, In evangelium Ioannis tractatus LXXX,3, in: PL 35, 1840 (CChr.SL 36, 529,5–7).
231  Gegen das Aufzählen aller Sünden in der Beichte spricht sich Luther klar im Großen Katechismus aus, vgl. BSLK 725,31–726,4; 729,20–40.
232  Vgl. Augsburger Interim XIX, 89–93.
233  Vgl. Mk 6,13.
234  Vgl. Act 5,15.
235  Vgl. Act 19,12.
236  Vgl. Jak 5,14f.
237  Vgl. Augsburger Interim XIX, 91.
238  Vgl. Augustin, Contra Litteras Petiliani II,104, in: PL 43, 341–343 (CSEL 52, 152–155).
240  Vgl. Augsburger Interim XX, 93.95.
241  Vgl. Augsburger Interim XX, 95: „Ordines autem, quos catholica ecclesia agnoscit sunt hi septem: presbyterorum, diaconorum, subdiaconorum, acoluthorum, lectorum, exorcistarum, ostiariorum.“
243  Vgl. Augsburger Interim XXI, 95–103.
244  Vgl. Gen 1,27; 2,24.
246  Vgl. Augsburger Interim XIV (De sacramentis in genere), 73.
247  Vgl. I Kor 11,27.
249  Vgl. Act 8,13.
250  Vgl. Augustin, In evangelium Ioannis tractatus LXXX,3, in: PL 35, 1840 (CChr.SL 36, 529,5–7).
251  Vgl. Augsburger Interim XXII, 103–123.
252  Horaz, ep. II,2,11.
253  Vgl. Gen 4,26.
255  Vgl. Hebr 8,5; 9f.
256  Vgl. Act 14,16f.
257  Vgl. Augsburger Interim XXII (De sacrificio missae), 103: „Ut religionem, sine qua nulla gens vivit, ius naturae introduxit, sic etiam caeremonias, sine quibus religio coli nec potest nec solet. In ipsis vero caeremoniis externam oblationem, velut praecipuam, omnes omnium saeculorum gentes observaverunt. Quae etsi ... circumcisionem velut crudelem et naturae inimicam horruerunt, non tamen similiter repudiarunt reliqua sacrificia, sed in multis legem naturae sequentes expiationum retinuerunt instrumenta: et immolare victimas et incendere adipes et libaminibus fundere coram Deo vota et preces, cultu cum ipsa natura hominibus insito et per omnium animos divinitus vulgato perseveraverunt.“
261Hebr 7,27 u.ö.
266  Vgl. Hebr 9,26.
273  Nicht verifiziert.
274Alexander I., Bischof von Rom, gest. um 116, wohl fälschlich mit gleichnamigem Märtyrer identifiziert. Vgl. Friedrich Wilhelm Bautz, Art. Alexander I., in: BBKL 1 (1990), 100. Die Zählung der Päpste beginnt mit dem Apostel Petrus, allerdings bildete sich der monarchische Episkopat auch in Rom erst im 2. Jahrhundert heraus. Soweit es sich bei den für die frühere Zeit auf der Papstliste Genannten um historische Personen handelt, waren sie vermutlich mit Leitungsämtern betraut und an exponierter Stelle tätig, aber nicht Bischöfe im späteren Sinne.
275  Einsetzungsbericht, Bieritz 417. Vgl. Liber pontificalis VII, 2: „Hic passionem domini miscuit in predicatione sacerdotum, quando misse celebrantur.“
276Sixtus I., Bischof von Rom, gest. etwa 125. Vgl. Erich Kettenhofen, Art. Sixtus I., in: BBKL 10 (1995), 575–577.
277  Vgl. Bieritz 324f.416. Vgl. Jes 6,3. Vgl. Liber pontificalis VIII, 2: „Hic constituit, ut intra actionem sacerdos incipiens populo hymnum decantaret: sanctus sanctus sanctus dominus deus Sabaoth et cetera.“
278Telesphorus, Bischof von Rom, Märtyrer. Vgl. Franz Dünzl, Art. Telesphorus, in: LThK³ 9 (2000), 1320f.
280  Vgl. Liber pontificalis IX, 2: „Hic fecit, ut natalem domini nostri Iesu Christi noctu missas celebrarentur: nam omni tempore ante horae tertiae cursum nullus praesumeret missas celebrare, qua hora dominus noster ascendit crucem; et in ingressu sacrificii hymnus diceretur angelicus, hoc est: Gloria in excelsis deo et cetera, tantum noctu natale domini.“
281Marcus, Heiliger, Bischof von Rom 336. Vgl. Georg Schwaiger, Art. Marcus, Papst, in: LThK³ 6 (1997), 1407.
282  Der Liber pontificalis berichtet in cap. XXXV über Marcus, aber die Einfügung des Credo in den Messkanon wird nicht erwähnt.
283Leo I., Bischof von Rom 440–461.
284  Vgl. Missale Romanum (1570), S. 282f des Originals (S. 342f des Faksimiles, Nr. 1511): „Hanc igitur oblationem seruitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus domine, vt placatus accipias: diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum.“ (Annahmebitte, daran schließt die Wandlungsbitte an).
285  Vgl. Liber pontificalis XLVII, 8: „Hic constituit, ut intra actionem sacrificii diceretur sanctum sacrificium et cetera.“
286Gelasius, Bischof von Rom 492–496. Der Liber pontificalis (LI, 6) berichtet über ihn u. a.: „fecit etiam et sacramentorum praefationes et orationes cauto sermone et epistulas fidei delimato sermone multas.“
287Gregor III., Bischof von Rom 731–741. Vgl. Liber pontificalis XCII, 17.
288  Augustin, Oratio in libros de trinitate, in: PLS 2, 1543–1545 (CChr.SL 50A, 551–555).
289  Nicht verifiziert.
290  Allgemein Augustinus zugeschrieben, jedoch ohne konkreten Nachweis.
291  Vgl. Augustin, Contra Faustum Manichaeum XX,18, in: PL 42, 382f (CSEL 25/1, 558,16–559,19); ders., Enarratio in psalmum LXXVIII, in: PL 36, 1009–1020 (CChr.SL 39, 1097–1111); ders., De doctrina christiana III, 9, in: PL 34, 71 (CChr.SL 32, 86,14–18).
294  Vgl. Augsburger Interim XXII, 115.
295  Vgl. Irenaeus von Lyon, Adversus haereses 4, 33 (SChr 100**, 804).
298  Vgl. Augsburger Interim XXII, 115.
299  Vgl. Tertullian, Adversus Marcionem III, in: PL 2, 321–358 (CChr.SL 1, 509–544).
300  Vgl. Tertullian, Adversus Marcionem IV, in: PL 2, 361–468 (CChr.SL 1, 544–663).
301  Vgl. Hieronymus, In Hiezechielem VII, XXI,25–27 (CChr.SL 75, 291).
302  Augustinus, De civitate Dei XVIII, 35, in: PL 41, 593–596 (CChr.SL 48, 628–631).
305  Vgl. Hebr 7.
306  Vgl. Röm 3,25.
308  Vgl. I Joh 2,1.
309  Vgl. Gen 12,3.
310  Vgl. Augsburger Interim XXII, 113: „... sic Christus ecclesiae suae mundam et salutarem corporis et sanguinis sui oblationem sub speciebus panis et vini commendavit ...“
312  Vgl. I Kor 11,26.
313  Beginn des Heiligengedächtnisses aus dem Canon Missae, grammatikalisch wird das voraufgehende Lebendengedächtnis fortgesetzt. Vgl. Missale Romanum (1570), S. 282 des Originals (S. 342 des Faksimiles, Abschnitt 1510).
314  Aus dem Schlussteil des Heiligengedächtnisses im Canon Missae. Vgl. Missale Romanum (1570), S. 282 des Originals (S. 342 des Faksimiles, Abschnitt 1510).
315  Vgl. Augsburger Interim XXIII, 123–129.
317  Cyprian, ep. LVIII, in: PL 3, 1002–1008 (= ep. 61 in CChr.SL 3C, 380–384).
318  Vgl. Mt 7,13f.
319  Vgl. Jes 57,1f.
320  Vgl. Lk 16,23.
321  Vgl. Lk 23,43.
323  Vgl. Cyprian, ep. XXXIV, in: PL 4 (1891), 329–333 (= ep. 39 in CChr.SL 3B, 186–192).
324  Vgl. Ambrosius, De obitu Valentiniani, in: PL 16 (1880), 1417–1444 (CSEL 73, 329–367); ders., De obitu Theodosii, in: PL 16 (1880), 1447–1468 (CSEL 73, 371–401).
325  Vgl. Mt 26,26f.
328  Vgl. Mt 26,26.
329Mk 9,7.
330  die Messpriester, Verfechter der Opfermesse.
331  Vgl. Augsburger Interim XXVI, 135–145.
332  Vgl. Eph 4,4f.
333  Vgl. I Kor 14,33.40.
Seite drucken

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000234/palladius/text2.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000234/tei-transcript.xsl