[Seite 48]

50. Sz 43 1622
.1 Leichenrede auf Zsuzsanna Károlyi
.2 Tu post ampla

Exequiarum Coeremonialium Serenissimae Principis ac Dominae
Dnae. Susannae Caroli Sacri Romani Imperii Transsylvaniaeque
Principis ... libelli duo. ... Albae-Iulae ... excusi per Andream
Valassutium & Martinum Mezleninum. ... MDCXXIV.

4° Exemplar: Nationalbibliothek Széchényi, Budapest, RMK I.
539.

Die Rede findet sich auf S. 146–53, das Gedicht auf Bl. Aa1a
Aa2a (3 S. [173]–[175]). Im Originaldruck, der recht flüchtig her-
gestellt ist, stehen die Texte in Kursive, die Marginalien in Anti-
qua; Hrg. hat den Druck in die Antiqua transponiert. Das Ge-
dicht wurde als erste der Elegien von Buch II der Sammlung
Silvae wiederholt. Bibliographischer Hinweis für diese Leichen-
schriften: Károly Szabó, Regi Magyar Könyvtar, Bd. II, 428.

Bethlen Gabor hatte Caspar Weresch Bojt(h)i, jetzt laut einer
Unterschrift Rektor der Schule zu Maros-Vásárhely, mit der
Herausgabe und Redaktion der Trauerreden beauftragt. Opitz
kannte ihn, denn Bojthi hatte mit fürstlichem Stipendium von
1617 an in Heidelberg studiert, und Opitz hatte ihm dort ein
Hochzeitsgedicht geschrieben: Silvae 68. Später wurde Bojthi
Bethlen Gabors Hofhistoriograph.

Zsuzsanna Károlyi, Witwe Moses’ des Szäcklers, 1585 geboren,
war nach kurzer Krankheit am 13. Mai 1622 in Klausenburg
(Claudiopolis) gestorben. Nach ausgedehnten Trauerfeierlichkei-
ten wurde die Leiche am 1. Juli in der Kathedrale der Residenz-
stadt Weißenburg beigesetzt. Von dem gerade erst eingetroffenen
Opitz (Z. 39 f. des Gedichts) wurde als geschicktem Lateiner ein
Beitrag zu den Exequien erwartet. Im Druck führt Bojthi ihn
etwas überschwänglich ein, indem er ihn in der Voranmerkung
zwar richtig als »in Collegio Albano Poeseos et Oratoriae Pro-
fessor« bezeichnet, ihm dann auch noch die Würde eines kaiserlich
gekrönten Dichters zuspricht. Opitz erhielt die Laurea aber erst
im Herbst 1625.

Die Rede wurde am 1. Juli, kurz vor der Grablegung gehalten.
Da die Entstehungszeit beider Beiträge bekannt ist, haben wir sie

[Seite 49]


unter 1622 eingereiht, obwohl sich der Druck noch um zwei
Jahre hinauszögerte. Die in der Vorlage durchlaufend gesetzte
Rede ist hier zum ersten Mal in Paragraphen abgeteilt worden.

In seinem Aufsatz »Eine lateinische Leichenrede Opitzens« im
Archiv f. Lit. gesch. IX (1880), 138–43, faßt Anton Herrmann den
Inhalt zusammen und weist auf die Verwandtschaft der Gedanken
mit denen in Opitz’ »Trostschrift« für David Müller (1632) hin.
Unsere Leichenrede ist (mit einer Übersetzung) abgedruckt in der
Sammlung Trauerreden des Barock, hrsg. von Maria Fürstenwald
(Beiträge z. Lit. d. XV. bis XVIII. Jh.s, 4), Steiner, Wiesbaden
1973. Fürstenwald gibt den 1. Juni als Begräbnisdatum an.

SEreniss〈ime〉 Sacri Romani Imperii Transsylvaniæque Princeps
et Dn.b Clementiss〈imi〉, Illustrissimi, Generosissimi-Magnifici,
Nobiliss〈imi〉, Reverendi, Clarissimi, Egregii omnium Ordinum
Audit〈ores〉.


Nullam in his terris tam esse absolutam felicitatem, cui non sua
quoque calamitas subinde coniuncta sit, praesens hic rerum status
exemplo singulari ostendit. Intuentibus enim nobis altius omnia,
quae ad constitutionem perfectae felicitatis in hac quidem publica
fragilitate requiri possunt, nihil paene quicquam eorum, Princeps
Sereniss〈ime〉, circa te desiderabatur. Nam si ea demum [147]
vere beata vita dici debet, quae relicto externae vanitatis strepitu
in virtute sola consistit, regali tuo, erecto et infatigabili animo
fastigium mortalitatis paulo minus quam excesseras. Pacis artibus
cum quovis magnorum heroum eras comparandus, dexteritate
belli vero summis ante ferendus. Et cum iis etiam, quae vulgo prima
habentur, opibus dico, honoribus ac imperiis, favor coelestis
abunde te donasset, ne ipsa quidem fortuna totis viribus incum-
bens nocerec tibi posse videbatur.

At, proh dolor! Quam fragile, quam incertum est hoc, quicquid
miseri omnibus numeris exactum esse nobis persuademus! In
tanta incolarum laeticia, in tanto exterorum applausu et gratula-
tione, inter mediam spem pacis vulnus tibi, Princeps potentissime,
infligitur gravissimum. Illa dimidia animae tuae pars, ille totus

[Seite 50]


animus tuus, refugium curarum et gaudium, coniux amabilissima
reposcitur ab eo, cuius indultu hactenus tecum vixerat, et solum
sui desiderium cum dolore et luctu acerbissimo tibi relinquit. In
cuius quidem Heroinae incomparabilis funere, quod ego, cui nulla
sermonis copia unquam fuit, ad dicendum assurexi, unicam,
fateor, pietatem ad excusationem meam afferre possum. Nam
sive virtutes defunctae iustis laudibus efferrid meruerant, dubito
an cuiusquam facultas sufficiat, sive Princeps noster clementissi-
mus consolatione sublevandus erat, ea invictissimus eius animus
fortitudine praeditus est et constantia, ut perire nobis hoc of-
ficium necesse sit. Accedit corona haec audit 〈orum〉 augustissima,
quorum aliquot iam factis immortalibus ultra ipsam eloquentiam
et industriam annalium consistunt, plurimi autem et aetate et
doctrina et quicquid ad tam grave dicendi munus requiritur,
intervallo me superant longe maximo. Sed nos haec omnia potius
quam studium et reverentiam, quibus magnos homines vivos
mortuosque iure prosequimur, desiderari in nobis patiemur.

[148] Ac ut inde nostrum sumamus initium, unde foeminarum
illustrissima suum, Pannonia eam raro Dei munere nobis donavit,
illa omnibus coeli ac soli bonis tellus refertissima, quae frumenti
luxuria, vini bonitate, nemorum et saltuum frequentia, fluminum
amoenitate, metallorum divitiis quotquot usquam sunt regiones
provocat, illa, quae tot Deciose, Aurelianos, Probos, Diocletianosf,
Iovianos, Valentinianos, Valentes, Gratianos ad summam imperii
sedem eduxit, illa, quae Martinosg, Hieronymos, Duditios, Sam-
bucos
, ingentes ac divinos prope viros, in lucem protulit, illa, in
qua Matthias Corvinus, illud fulmen belli, qui eodem et uno
tempore Sarmatas, Bohemos, Getas, Austriacos domuit, nasci
voluit et educari, illa, quae tot milites, quoth alibi vix homines,
in foecundissimo sinu aluit. Hanc terram cum heroinarum

[Seite 51]


patriam haberet, ne de illustri et splendidissima
Caroliorum stirpe verba faciam, virtutem illam singularem et
generositatem animi cum ipso protinus aere hausit.

Nam quid ego de religione eius in Deum et mirifica loquar pie-
tate? Iuro vobis, si ad acerrimum, quo praedita erat, ingenium,
doctrina saltem accessisset exigua, cognitione sacrarum literarum
nemo hominum illam superasset. Ipsis eruditis et quorum hoc
studiumi est, proprium ruborem saepe numero expressit. Preces
cum funderet ardore quasi et interno devotionis aestu, rapi extra
sese videbatur. Cingebant hunc virtutum solem, praeter eximiam
corporis pulchritudinem, veluti sydera quaedam lucida, plurimae
dotes aliae, quae vix recenseri, nedum satis commendari possunt.
Est hoc magnorum Principum inter caetera non leve onus, quod
in omnia dicta, facta et mores eorum, dixerim paene in ipsas
cogitationes, exquisita diligentia inquiratur: non fores modo et
atria, sed cubicula etiam intimosque secessus curiositas humana
petit et praeter expectationem abditissima quaeque in oculis
populi et luce clarissima expo-[149]nit. Inquisiverint undique,
omnes angulos perreptaverint, nihil penes nostram fuit, quod, si
proferatur, non gloriae ipsi maximae et honori futurum sit. Pot-
erat in hac Mariti Serenissimi eminentia, ad quam Numen coeleste
et fortitudo bellica eum provexerant, vento quodam superbiae,
solenni foeminarum morbo, abripi: sed illa nihil sibi ex tanto
rerum secundarum affluxu nisi gaudium vendicavit; nihil ab ea,
quam a teneris prae se tulerat, continentia quicquam descivit. Ita
dum Heros noster arces expugnat, urbes subiugat, instantes hos-
tium catervas frangit, illa interim domi insolentiam, adversarium
humani generis longe validissimum, vicit et prostravit. Eadem,
quanto, amore maritum, quanta subditos clementia, qua munifi-
centia inopes, qua peccantes venia, qua humanitate notos igno-
tosque prosecuta fuitj! Nihil illa castius, nihil sobrius, nihil modes-
tius, nihil mansuetius, universumk hoc seculum vidit. Et cum viva
egenos paverit, captivos vestierit, afflictis subvenerit, quotiesque
potuit, fortunae intercesserit, ne moriens quidem illiberalis esse
voluit, sed stipem pauperibus non exiguam testamento reliquit.
O vere publicum bonum et in commune auxilium natam!

[Seite 52]

Fortitudinem vero illius et constantiam prorsus masculam, si
nihil aliud, extremus profecto vitae actus abunde ostendit. In-
vaserat eam paulo vehementius in itinere fatalis iste morbus et
vires corporis tenerrimi non mediocriter attriverat; sed ne re-
clinare se quidem in currum voluit princeps ad omnes casus ex-
cipiendos paratissima, nedum ut ullam doloris impatientiam vel
vultu vel verbis indicasset. Claudiopolil postea, cum imminere
fatum sibi suum cerneret, medicorum industriam aut contempsit
aut, ne contempsisse videretur, parce admisit. Perpendebat
nimirum prudentissima Heroinarum, quantum hoc esset, quod
relinqueret, quantum illud, ad quod propius iam propiusquem
contenderet. Videbat ea omnia, propter quae navi-[150]gamus,
terram fodimus, aramus, militamus, sudamus et algemus, paulo
minus quam nihil esse, ambitiosum vero animal hoc, quod homi-
nem dicimus, bullae instar splendere et evanescere. Mortem igitur,
ad quam plerique nostrum obtorto collo tanquam ad praetorem
et in nervum rapimur, suo vultu et tranquilla mente admittebat.
Putasses hospitem aliquem gratum et amicum ad coenam con-
dixisse, cuius illa adventum tanquam in specula cupide praestola-
retur. Sacrorum librorum sententiis consolari se volentibus verba
singula praeripuit et quamvis constituta in tormentis naturae
precum sedulitate vinci extimuit. Ita plena spei, plena fidei, plena
aeternitatis, cuius partem mortalis adhuc percipere videbatur,
castissimam illam animam Servatori nostro, qui sanguine suo eam
redemerat, laeta libensque tradidit et sine ullo gemitu aut moeroris
indicio fragile hoc domicilium reliquit. O felicem te, Susanna
beatissima, quae dum vixeras, didiceras mori, quae animo am-
plexa eras Dominum ac Deum tuum, cuius morte nostra mors
fracta ac contrita est! Translata nunc eo es, ubi, cum corpore non
licebat, mente tamen semper versabaris. Hoc, quod mortale erat,
haec ossa nervis circumvoluta, hanc obductam cutem et reliqua,
quibus tanquam catenis vincimur, magnae matri, cuius pars fue-
rat, reddidisti: tu vero aeterna, tu incorrupta, melioris nunc status
es, expedita oneribus alienis et tibi relicta. Have et vale olim
terrae, nunc insigne coeli decus; nos eo ordine, quo Deus permise-
rit, omnes te sequemur. Interim laudibus non morituris innocen-
tissimam vitam tuam, quantum in nobis erit, posteritati com-

[Seite 53]


mendabimus et digna virtutum tuarum contemplatione desiderium
tui leniemus.

Te quoque, Princeps Serenssi 〈ime〉, dilectissima, dum fata
sinebant, coniux tua huc vocat; ista se memoria potius, ut faustis-
simam in qua nunc versatur stationem tecum revolvas, quam la-
mentis et luctu non profuturo prosequaris, cupit. Quicquid [151]
ea factum est, praeter naturam non fuit. Hic sol, hæc luna, hic
orbis, hæc terra, hoc mare vices suas momentis omnibus experiun-
tur. Arboribus, plantis, floribus, feris una lex posita est: nasci et
interire. Sive priora sive nostra inspicis tempora, civitates inte-
grae, integra regna et nationes aut dominium subinde mutant aut
funditus delentur: et nostrum aliquis immortalitatem sibi
spondere audeat? Omnis caron est foenum et omnis glo-
ria eius sicut flos campi. Confer aetatem hominis etiam
longissimam cum infinito magni illius aevi cursu: vix momentum
erit. Imo, confer totum hunc terrarum ambitum, cui tam superba
Europae, Asiae, Africae, Americae nomina imposuimus, cum im-
mensis coeli spaciis: pedis mensuram non excedet. Nihilominus
strenua nos exercet inertia. Quidam urbes fundat, quidam evertit.
Hunc ambitio sua, magnarum plerumque animarum, pestis illum
avaritia dormire non sinit. Est, qui quaerit opes, est, qui lancinat.
Ubique spes aut metus, ubique invidia, ubique luxus regnat et
petulantia. Dubito certe, fleveritne prudentius Heraclitus an De-
mocritus riserito, nisi quod calamitas humana ineptiis plurimum
antecellit. Neque aliam nobis vitam natura, cum nos ederet, per-
misit, quam a lachrymis omnes auspicamur. Ista conditione huc
intramus, hoc initium est, quod reliquus annorum ordo imitatur.
Alius laborem, alius egestatem, alins exilium, alius haec omnia,
cum quibus se exerceat, habet. Ista si desunt, negotium nobis
ipsi facessimus et vitam, quam cum somno partimur, molitione
magnarum rerum et insatiabili votorum ambitu torquemus. Inter
haec plerumque mors ex transverso incurrit et febricula inepta aut
calculo aliud agentium curas abrumpit. Idque sine ullo dignitatum
accidit aut aetatis respectu. Sicut poma quaedam acerba adhuc
avelluntur, quaedam maturitate victa ultro decidunt, ita nostrum
pars in herba et flore annorum, pars serop demum, sed tamen
avocamur.

[Seite 54]

[152] Et his quidem senectus, quam diu optaverant, si contingit,
molesta est: sic aut morbos illa secum trahit aut ipsa morbus est.
Ut ita, quod ad eam uxor tua Sereniss 〈ima〉 non pervenerit,
Princeps Clementissime, queri non sit necesse. Satis enim diu vel
naturae vixit vel gloriae. Peregit cursum a Supremo Numine sibi
datum et virtutesq, quibus gravior aetas interdum ornata est,
maturitate ingenii percepit, molestias autem eius nullo vivendi
dispendio effugit. Possidet iam pro mortali hoc regno regnum
immortale, solius agni immaculati Iesu Christi sanguine partum.
Nullis hic machinis, nullis militibus, nullis turribus opus et
propugnaculis fuit; lachrymae, preces, gemitus, fides in Deum
conversa, haec sunt, quibus quavis ballista aut tormento fortius
beatas illas coelitum sedes perrupit. In hanc translata regiam
procul a morbis, a suspicione, livore et armorum, quibus totus
orbis fere jactatur, insania, iis perfunditur gaudiis, quae nec ocu-
lusr vidit, nec auris audivit, nec quisquam mortalium cogitationi-
bus unquam comprehendit. Commigravit e tenebris in lucem, e
fluctibus ad portum, e carcere ad libertatem, eam agit vitam, quae
nec temporis nec felicitatis termino ullo continetur. Sedet plena
Deo, in media beatarum animarum corona, cincta est mille angelis,
quos castimonia et sanctitate hic imitabatur; intuetur iam de
facie ad faciem Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, infinitam et
aeternam Trinitatem, ad cuius nos genua supplices procidimus
et ex animo oramus, erigat consolatione viduum Serenissimum et
addat aetati eius, quicquid annorum Heroinae nostrae detraxit.

Sera sit dies, o Deus, quae Principem optimum ad defensionem
relligionis et patriae natum reposcat! Concede ipsi pacem, concede
securitatem, aut si infidae paci apertum bellum praeferendum est
da, ut infandas hostium molitiones constanter sicut hactenus
evertat! Et quoniam contra relictam ecclesiam tuam totus furor
inferorum in [153] nostra praesertim Germania exsurgit ac velut
compos iam victoriae crudeliter nobis insultat fac, ut infracto
animo pro nominis tui gloria, pro libertate, pro aris et focis vivere
discamus et mori! Sine te, Deo exercituum, victore nostro et Duce,
nihil possumus. Tu auxilium, tu fortitudo nostra es. Veni igitur et
noli tardare! Redde illis sanam mentem, qui simultatis et invidiae
studio aut imbelli metu perculsi divortium a bona causa fecerunt!

[Seite 55]


Erige afflictos, et pulsis iniquis possessoribus suam cuique patriam
redde, donec te in altera, quae supra nos est, patria in quam
beatissimam Principem praemisimus, celebremus sine fine et lau-
demus! Amen.

[.2] s
Elegia M. Opitii.

TU post ampla quidem funesti munia belli
Et tam felici foedera pacta manu
Plausibus innumeris et victrice undique lauru,
O patriae vindex optime, dignus eras.
5 At te fata, quibus nullo discrimine rerum
Miscentur solitis omnia nostra malis,
Instaurare iubent charae devota maritae
Funera et ad moestos spargere dona rogos.
Triste satis, fateor; sed te, qui caetera vincis,
10 Haec quoque constanti pectore ferre decet.
Illa parum firmi procul hinc a sordibus aevi
Incolit aurati templa serena poli.
Hic vastum hoc, miseros quod nos involvit, inane
Despiciens inter praemia mille sedet
15 Mortalesque uno periturae laudis amore
Ridet inexhausti ferre laboris onus
Et curas inter iactari et inertia vota,
Ceu ruit incerto navis onusta salo.
Interdum, cum facta tuae sublimia dextrae
20 Cogitat et sumptae nobile pacis opus,
Gaudet et ob partam, Princeps auguste, quietem
Gratari populis incipit ipsa tuis.
His expleta bonis animisque admota piorum,
Qua cytharae et cantus et ioca laeta vigent,
t Extollit rerum non ficta laude parentem
26 Vitaeque ipsius pectora fonte rigat.
Tu gemitus ducens, heros invicte, profundos,
Saucia crudeli vulnere corda geris.
Ipsa tibi comitem se ripa binominis Istri
30 Iungit et insolitis ad mare vergit aquis.
u v w
[Seite 56]

Hi flores herbaeque, licet pulcherrimus annus
Nunc eat et Zephyris foeta calescat humus,
Haec prata, hi colles quasi tacti frigore languent,
Et quiddam luctus quaelibet arbor habet.
35 Carmina pastores miseri feralia texunt,
Ingeminant tristes roscida rura modos.
Me quoque, quem patria Numen coeleste relicta
Has voluit terras, hos habitare lares,
Me quoque non accepta iuvat, sub limine primo
40 Ingressus, moestae fila movere lyrae.
Salve at cum lachrymis, laetarum Dacia frugum,
Magna parens celebri fertilitate potens,
Dives opum variarum, oppleta armisque virisque
Fortibus, at domina iam viduata tua.
45 Scilicet hic rerum stat terminus; omnibus aequo
Tardius aut citius mors venit atra pede.
Urbibus haec validis lex fixa est, ipsaque regna
Ceu senio quondam victa situque ruunt:
Ne quis nos, mortale genus moribundaque membra,
50 Vivere non rupto posse tenore putet.
Hic animus noster, divinae nobilis aurae
Surculus, interitu nos rapiente, manet,
Illaesoque vagas cursu spaciatur in auras
Et petit agnati splendida tecta poli.
55 Huc tua, magne Pater Patriae, translata marita est,
Libera curarum, quas miser orbis habet.
x Si numeras annos, poterat superesse, nec illam,
Ut solet, aetatis segne gravabat onus.
Sed si divitias mihi, si perpendis honores
60 Et quicquid nobis hic queat esse boni,
Venerat ad culmen, Princeps fautissime, tecum,
Quo Deus et virtus te tua celsa tulit.
Omnibus expletis coelum restabat et hic est.
Plus ultra nostrum nemo venire potest.
y z aa ab ac ad

Fußnotenapparat

a Die Überschrift erscheint ursprünglich als Randnote.
b Hier könnte sowohl Domine wie Domini aufgelöst werden.
c nocere] Aus Dkf necere.
d efferri] Aus Dkf efferre verbessert.
e Decios bis Gratianos: Diese römischen Kaiser entstammen in der Tat
Pannonien oder den benachbarten Provinzen Moesien und Dalmatien.
f Diocletianos] Aus Dkf Diocletionos
g Martinos bis Sambucos: Martinus starb 583 als Bischof von Braga.
Hieronymus ist der 420 verstorbene Bibelübersetzer. Andreas Dudith,
1533–1589, ist ein zum Luthertum übergetretener Bischof, der mit
Caspar Cunradus in Breslau bekannt gewesen war. Joh. Sambucus,
1531–1584, war Historiker, Arzt, Jurist und Dichter.
h quot] Aus quod geändert
i studium] Aus Dkf fludium
j fuit!] Aus fuit?
k universum] Aus universú
l Claudiopolis = Klausenburg
m propius iam propiusque] Aus proprius iam propriusque
n Omnis ... campi.] Jes. 40, 6
o Topos nach Sen. dial. IV 10,5 u. IX 15,2.
p sero] Aus Dkf vero geändert
q virtutes] Aus Dkf virtutis
r nec oculus ...] 1 Kor. 2,9
s am Rand: [Aa1a]
t am Rand: [Aa1b]
u .2 Hrsg. hat die Randnote der
Druckvorlage zur Überschrift ge-
macht.
Silvae 30
v Überschrift dort: AD PRINCIPEM
TRANSSILVANIAE.
w et ioca laeta] laetaque cuncta
x am Rand: [Aa2a]
y quiddam] Aus Dkf quidam
nach S verbessert
z Salve foeta parens laetarum
aa fehlen
ab Foeta quidem, at
ac faustissime
ad fehlen
XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000257/Band_II/Band_II_1/II_1_50.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000257/skripte/tei-transcript.xsl