[Seite 293]

60. Sz 48 1624
Promnicii Vita

In einer Einfassung von 165 × 110 Außen- und 142 × 87 mm
Innenmaß: ILLVSTRIS DOMINI | SEYFRIDI | PROMNICII
| Baronis Pleſſenſis; Sora-|uiæ, Tribellii & Hoierswerdæ | Domini,
&c. | Herois fortiſsimi, Vita. | Scriptore | MARTINO OPITIO. |
[rechteckiges Zierstück, 11,5 × 54 mm] | [Strich, 85 mm] |
BREGÆ | Ex Officinâ Typographicâ Auguſtini Grunderi. |
M. DC XXIV.

4°: A–C Exemplare: Breslau (4 E 513/6 =) 355 060 u. 4 E 515/14;
Gö 8° H. Germ. un. IV, 648

Gliederung: [A1a] Titel; [A1b] leer; A2a bis A3b innerhalb der
Randleisten (vide infra) und unter einer Kopfleiste von 11 × 94
mm die Widmung an Johann Ulrich von Schaff-Gotsch, in Antiqua,
Initiale von 16 × 16 mm. A4a unter dem Kopftitel in Antiqua
Text der Vita in Kursive; Initiale ist 12 mm hoch; Ende C4b;
auf der unteren Hälfte ein Schlußornament von 60 × 68 mm.
Alle Seiten (außer der Titelseite und der leeren Seite A1b) sind
eingefaßt von einer oben, rechts und links 3 mm weiten, unten
jedoch 12 mm hohen Randleiste; Außenmaß des Rahmens be-
trägt ± 166 (170) × 110 mm, Innenmaß ± 150 (154) × 102 mm.
Die Zahlen in Klammern beziehen sich auf Bogen B, der abweicht.
Die geschweifte Form von Lettern ist häufig verwendet worden;
auf dem Titelblatt z. B. am Ende von Zeile 7 und 8. Das Semi-
kolon in Zeile 4 des Titels erscheint als Komma in manchen Exem-
plaren. Auf C4a fehlt der Kustos.

Laut Widmung vollendete Opitz diese Vita am 1. Juli 1624 in
der Zurückgezogenheit des Schaffgotschen Bades Warmbrunn,
wo er sich etwa zwei Monate aufgehalten hatte. Den Auftrag dazu
mochte er schon im Spätsommer 1623 erhalten haben, als er auf
der Rückkehr aus Siebenbürgen wegen Pestgefahr nicht das
Vaterhaus hatte aufsuchen können und als er im Gefolge des
Herzogs Rudolf nach Warmbrunn gekommen war. Über J. U. von
Schaffgotsch
siehe Weiteres in der Einleitung zur Schäfferey von
der Nimfen Hercinie
(1630).

Der Freiherr Siegfried von Promnitz III. gehörte, wie die Fa

[Seite 294]

milie
von Schaffgotsch, dem hervorragendsten schlesischen Adel
an. Ausführliche genealogische Angaben über die Familie von
Promnitz
finden sich in Johann Samuel MagnusHistorische Be-
schreibung der Promnitzischen Residenz-Stadt Sorau,
Leipzig 1710.
Die Opitzischen Mitteilungen werden dokumentarisch nicht
immer bestätigt: die Matrikel der Universität Wittenberg z. B.
weist keine Immatrikulation der beiden Brüder von Promnitz
für 1585 aus. Sie ließen sich dagegen am 24. März 1590 einschrei-
ben und Weighart wurde am 18. Oktober zum Rektor h. c. ge-
wählt. Der Wittenberger Aufenthalt dürfte also auf den in Padua
folgen, es sei denn, die Immatrikulation wäre 1585 verabsäumt
worden, was bei der Prominenz der beiden Freiherrn unwahr-
scheinlich ist. Die unveröffentlichte Matrikel der Universität
Padua zeigt (nach gütiger Mitteilung von Frau Professor Lucia
Rossetti vom Archivio Antico), daß Weighardus und Sigfridus a
Promnitz sich am 21. Nov. 1587 als Mitglieder der »Natio Ger-
manica juristarum« einschreiben ließen: ms. 459 des Universitäts-
archivs. Eine zweite Immatrikulation Siegfrieds scheint nicht
stattgefunden zu haben, war auch nicht erforderlich. Betreffs
Sterbeort und -tag war nichts über Opitz Hinausgehendes zu
eruieren.

Am 28. Dez. 1624 schickte Opitz von Bunzlau aus ein Exemplar
der Vita an Lingelsheim, der sich damals in Straßburg aufhielt
(Rei 156). Dort sah Bernegges das Büchlein und schrieb darüber
am 12. Nov. 1625 an Opitz dies lapidare Urteil: »Felicem tali
Homero Hectorem!« (Rei 182, 41). Buchner erhielt ein Exemplar
zusammen mit dem libro de re poetica Germanorum mit Begleit-
brief vom 16. Feb. 1625 aus Liegnitz (Archiv f. Littgesch. V [1876],
340). In beiden Begleitschreiben nennt Opitz die Biographie ein
»ἀποσπασμάτιον historicum«, Buchner gegenüber mokiert er sich
außerdem noch über die bei solcher Materie obligatorische Frei-
heit. Ferner erwähnt Opitz das Werk in dem Gedicht »An Nüß-
lern
« (zuerst B 167–73); er klagt dort 65 ff., daß die Liebe zur
Flavia ihn von der Arbeit am Lebenslauf des »unverzagten Helden
von Promnitz« abgehalten habe. Eine weite Nennung findet sich
in der Hercinie: (1630). Dort teilt Opitz auf S. 62 mit, er habe sich
»vor etzlichen Jahren ... zwey Monat vber allhier zimlich wol
befunden/ vnnd nicht allein das Leben ... Seyfriedens von
Promnitz ... sondern auch vnterschiedene Gedichte ... auffge

[Seite 295]

setzt«.
Der Siegfried v. Promnitz, dem mit Heinrich v. Reichen-
bach
zusammen Teil II der Argenis gewidmet wurde, ist ein Neffe,
nicht wie Geiger meint, ein Sohn unseres Siegfried, der ja ohne
Nachkommen starb.

L. Geigers Erläuterungen zu den »Briefen von M. O.«, in Archiv
f. Littgesch. V,
325–28 befassen sich mit unserm Werk, das sonst
kaum beachtet worden ist. Es ist weder neu aufgelegt noch in die
Gesamtausgaben aufgenommen worden.

a

QUi res gestas domi forisque memoria dignas literis mandant,
Perillustris Domine, arduum et maius quam pro captu et opinione
vulgi opus aggrediuntur. Cum enim veritas praecipua historiarum
lex et quasi anima sit, obscurus de iis quae ante nos acciderunt
rumor incertaque aliorum qui priora tempora descripserunt fides,
quid sequi aut quid non sequi debeamus, dubitare nos semper
facit: sui vero aevi fastos posthabitis adulationibus aut invidia
studioque erga partes omisso condere periculo nunquam caruit.
Legimus Tiberio regente Cremutium Cordumb, quod editis anna-
libus laudatoque M. Bruto C. Cassium Romanorum ultimum dixis-
set, a corrupto faedis assentationibus Senatu postulatum fuisse
et mori iussum. Domitiani saevitate Iuniusc Rusticus, quod Paeti
Thraseae et Helvidii Prisci laudes edidisset appellassetque eos
sanctissimos viros, Metius item Pomposianusd, quod habere e

[Seite 296]


imperatoriam genesim vulgo fe- [A2b] rebatur et quod depictum
orbem terrae in membranas concionesque regum ac ducum ex
Tito Livio circumferret, interempti sunt. Tam ingenti odio alienas
virtutes prosequuntur, qui de suis gloriari non possunt et ne
nominare quidem alios ea volunt vitia, quae ipsi committere non
verentur. Rependit tamen sua cuique merita posteritas, et ut
Caligularum, Neronum similiumque monstrorum detestandi
mores in ore oculisque omnium, quandiu libri erunt, versabuntur,
ita optimorum clarissimorumque hominum vita recte acta scrip-
torum beneficio sempiterna gloria efferetur. Extabuntf certe
olim, qui nostri etiam temporis bella fortunamque, de quibus
ob livorem aut potentiam partium nemo adhuc, quod sciam, ea
qua decet libertate animi ac generositate locutus est, remoto velo
ita describent, ut facile quivis deprehendere possit, quorum
emergendi libidine, avaritia, ambitione aliisque sceleribus divi-
narum pariter humanarumque status rerum vulnus acceperit
gravissimum. Non enim stabit per eos, qui eruditos omnes cum
ipsa literarum bonarum memoria occasione armorum civilium
opprimere conantur, quominus dicta uniuscuiusque, facta et con-
silia, obscuris reconditisqueg chartis credita, tandiu incorrupta
conserventur, donec minori cum discrimine maiorique cum fama
per universum orbem terrarum legi possint. Interea vel tenues
earum rerum scintillas spargamus, quae maximo postea bonorum
gaudio frementibus nequicquam veritatis pariter et artium libera-
lium osoribus radios soleh ipso clariores emittent. A me, Domine,
Seyfridi Promnicii, summi, [A3a] sive bella sive togam spectes,
viri, vitam nunc accipe, quae vel ideo publicae luci tradenda est,
ut melius de nobis sentire discant exteri nonnulli, qui ob pauco-
rum quorundam tergiversationes, ut lenissime dicam, et res
minus feliciter gestas antiquum illud Germanorum robur celeber-
rimamque fortitudinem ac virtutes periisse funditus opinantur.
Quorum maligna pravaque iudicia Promnicius refutabit sat scio:
ita in exemplum trahi merentur, quaecunquei incomparabilis
[Seite 297]


heros unquam suscepit. Producantur licet quotquot ob armorum
peritiam nostris avorumque temporibus laudem vel amplissimam
adepti sunt: nemo, inter labores etiam militiae, praelia, victorias,
lituos et castra, tot pacis artes coniunxit. Concurrant omnes
artifices, omnes illi qui singulari quodam genio ducti huius aut
illius scientiae negotiorumque urbanorum peritiam supra ceteros
iactitare possunt: Promnicio inter remissiones atque lusus ista
fuerunt, et ne nihil interdum ageret, hoc egit. Quare cum viderem
tot tamque mirandas eius dotes describi ex merito a me non posse,
imitatus sum illos, qui vastae huius machinae, quem mundum
vocamus, imaginem exiguae tabellae ambitu exprimunt, et lectoris
censurae reliqui, quicquid meam excessit. Sume ergo ea humanitate
qua, positus quamvis in tam eminenti rerum fastigio, uti erga
cuiusvis ordinis homines soles, Promnicii tui vitam, hoc est
veram earum virtutum effigiem, quas in te quotidie contemplamur
et colimus. Neminem antea habebas, quem imitari poteras, quam
illum; nunc, postquam ad plures abiit, neminem, quam te ipsum.
Ita reliquos non generis saltem [A3b] splendore fortunaeque
muneribus, verum iis etiam rebus vincis, quae maiorum imagini-
bus divitiisque omnibus merito anteferuntur. Et divulgari sub
illustrissimo nomine tuo libellus hic propterea etiam debet, quod
nemo virtutes aliorum intelligere melius videatur, quam qui eas
rectissime exprimit. Accedit, praeter sanguinis et amicitiae quae
tibi cum illo erat iura, voluntas hac in parte tua, Patrone Genero-
sissime, et mansuetum Serenissimi Domini Georgii Rudolphi
Principis optimi imperium, cuius ipsos nutus et cogitationes, si
possibile sit, observare me debere hic etiam profiteor. Nam, ut
de plurimis pauca referam, reversum me superiori anno e pere-
grinatione Dacica et ob pestis atrocitatem Boleslaviam laresque
paternos adire non audentem ultro inter aulae suae familiares
asscivit, eaque hactenus fovet clementia, ut vivere me ingratum
et mori necesse sit. His si tuus quoque accesserit favor et benevo-
lentia, securum magis quietumque studiis meis quam hucusque
otium eamque mihi vitam spondere audeo, quae tranquilla mente
et absque strepitu atque invidia inter negotia Musarum et curas
eruditiores diffluat. Vale, praeclarum Silesiae nostrae sidus, cum
insigni heroina celsissima coniuge tua; quae cum suavissimis
duobus vestri coniugii floscalis tertium etiam nuper felici partu
adiunxerit, ob hoc devota tibi mente gratulor, Deumque immor
[Seite 298]

talem
etiam atque etiam oro, ut maioribus indies beneficiis
splendidissimam domum vestram familiamque foveat et clementer
conservet. Ex thermisj tuis, secessu Musarum gratissimo. Kalen-
dis Iuliis, Anni M. D. C. XXIV..

k

EXimia magnorum hominum facta et virtutes celebrare cum neces-
sitas quaedam tum ipsa quodammodo ratio iubere nos videtur.
Honestum enim est, iis qui aut publice aut privatim humano
generi profuerunt, vel hoc saltem modo gratias referre et isto
quasi fomite aliorum etiam egregios conatus ad optima quaeque
erigere. Quia vero viventes adhuc laudare livor et invidia, per-
petui rerum magnorum comites, vetant, recte et ordine hoc pie-
tatis officium tandiu differtur, donec novissimus ille exitus viam
attrectandi benemeritos calumniae praeclusit. Ceteras quidem
circa tumulum cerimonias contemnendas non esse nemo negave-
rit; solius tamen fere miseri cadaveris gratia institutae sunt. Sed
laudationes et panegyrici animum ipsum et mentem, illam immor-
talem nostri partem, concernunt. Et hunc defunctos commen-
dandi morem illi etiam, qui vero Dei cultu non fuerunt praediti,
religiose admodum observarunt, id quod tam ex Graecis quam
Latinis aliisque autoribus manifestum est et tot inscriptiones ac
marmora, quae ex media antiquitate etiamnum passim supersunt,
abunde testantur. Nostris vero temporibus, quanquam consuetudo
ista fere sit abolita (penuria eorum credo, qui laudari meruerunt),
illustrissimorum tamen virorum iussu, et quia publice interest, hoc
sterili virtutum seculo tam rarum decus enituisse non ignorari,
Seyfridi Promnicii fortissimi herois vitam, quantum de ea quidem
mihi compertum est, paucis sed veris verbis et absque fuco
commemorabo.

[A4b] Seyfridus itaque Promnicius, genere ab ultima ori-
gine nobilissimo ortus, patrem habuit sibi cognominem,
strenuum virum et qui ob praeclaras animi dotes consiliarii

[Seite 299]


titulum apud Imperatorem meruit. Res eius ab initio minus
abundantes Reverendissimus Vir Balthasar Promnicius Episcopus
Vratislaviensisl, ex cuius singulari benevolentia Soraviam
et Tribelium legitimus haeres nactus est insuperque Sagani,
Pribusii et Naumburgi creditor hypothecarius asscitus, in opes
non contemnendas traduxit. Neque minorem a materna familia
dignitatem obtinuit. Mater enim Ursula Gotschia fuit, peranti-
quae, quod nemo non novit, praecipuaeque stirpis, Iohannis Got-
schii, qui maxima cum laude sub Sigismundo II., Polonorum rege,
stipendia fecit, et Hedwigis Promniciae, episcopi Balthasaris,
cuius paulo ante mentionem fecimus, ex fratre neptis, filia; quae
faecundo cum priore marito coniugio, quod quinto et decimo
aetatis anno iniit, viginti, cum altero quatuor liberos in hanc
lucem edidit. Ex illo Seyfridus noster, anno M. D. LXXIII. die
Februarii XXI. Vratislaviae post occasum fere solis natus est.

Educatus primum in matris, singularis exempli raraeque vir-
tutis faeminae, sinu cultum honestarum rerum et amorem cum
ipso lacte suxit. Iuvit postea naturam et indolem praestantissi-
mam magistra studiorum Bregam, ludo literario inter paucas alias
etiamnum apud nos celebris, et cui eximios omnium ordinum
viros passim debemus. Ita multum interest, ubi et a quibus
erudiaris. Inde Rhadeciumn, Reginae oppidum Bohemiae non
ignobile, doctrinae pariter et addiscendae istius linguae gratia
cum fratre Weigharto, qui aetate aliquantum provectior erat, se
contulit. Hic exorto quondam tonitru, cum generosus quidam
adolescens ex gente Saltziorum inter hos fratres medius [B1a]
fulmine tactus concidisset, ipsi prorsus illaesi, singulari conserva-
tionis divinae exemplo, abierunt. Domum reversos Witebergamo
pater anno M. D. LXXXV misit, ne, ut fieri fere apud nos solet,
ea quae multo cum labore hactenus sibi acquisiverant, in umbra

[Seite 300]


patriae et otii licentia dediscerent. Biennio post moderatore
studiorum Tobia Pommerop Leobergensi celeberrimam Italiae
Academiam Pataviumq petierunt; qua relicta cum Romam videndi
animo mari se quondam credidissent, concitatis derepente tem-
pestatibus fractaque nave tantum non absorpti sunt.

Annis tribus hoc itinere peractis patria eos rursum excepit;
ubi cum aliquandiu commorarentur, maturiore iam aetate quae-
que ad certar studia vergere serio consuevit, diversitas ingenii,
quae inter fratres erat, facile parentibus innotuit. Weighardo
enim arma libris fere praeferente et in Belgium, illam id temporis
officinam Martis et theatrum, tendente Seyfridum, qui et pro-
gressus non contemnendos in studiis literarum dudum fecerat et
praeclara quaeque minari ulterius videbatur, ad urbem Ante-
noriss, cuius desiderio semper tenebatur, migrare denuo passi
sunt. Quem locum nactus ubi rebus suis vacare absque impedi-
mento posset, triennio integro inde se non commovit; verum
nostris etiam artibus civilique scientiae equitandi peritiam insuper
et armorum singulari apud aequales laude coniunxit. Mandato
domum patris revocatus Vienna ex itinere, in quo casu infelici
brachium fregit, Strigoniumt, robustissimam Pannoniae ad
Danubium urbem, deflectit; quam tum milites nostri duce belli
Carolo Mansfeldiou profligato prius fortiter exercitu Turcico, qui
solutum obsidionem venerat, et caesis quinque hostium millibus
ingentique praeda recepta in deditionem redigebant.


Hic cum pulcherrimis nostrorum factis, quos gravissimi ducis
tenax disciplina et invicta magnitudo imprimis excitabat, incensus
militarem spiritum hausisset maiorumque famam et [B1b] immor-
tale nobilitatis imaginumque decus, armis potissimum partum,
cogitaret, honorifica futurae gloriae cupido magnum alias et
summa quaeque secum volventem animum facile intravit. Vix
itaque domi paullum moratus, parentibus licet quasi invitis, in

[Seite 301]


Pannoniam revolavit, prima hic castrorum rudimenta contra fata-
lem Christiani nominis hostem approbaturus. Sed equis, sarcinis
et impedimentis, quae fortuna belli est, paullo post amissis, morbo
item Hungarico, quem vocant, praegravante, Plessam, haud
procul Vistula oppidum ante conflagrationem miserabilem non
inelegans et toparchas ex testamento Balthasaris Episcopi Prom-
nicios
nactumv, reversus est.

Defuncto anno M. D. XCVII. patre, cum ex testamento eius
ad Seyfridum simul et Weighartum fratrem Hoierswerda, baro-
natus in Silesiae et Lusatiae finibus situs, devolveretur, aequis
redituum fructibus ambo primum usi sunt. Sed Seyfridus curam
rei familiaris privataeque vitae obscuritatem natus ad actiones
publicas patienti animo vix sufferebat. Itaque, cum ne integro
quidem biennio socordiam hanc ut ipse credebat, et vitae clarioris
neglectum fovisset, pactus certam pecuniae summam fratri bona
ultro reliquit, seque totum studiis armorum, quae tunc in Dacia
maximopere aestuabant, immersit. Quo favore apud eos, penes
quos imperandi arbitrium erat, quaque existimatione apud
ceteros cuiusvis ordinis tum vixerit, non est meum hic referre.
Nam ob concredita nondum clarioris loci munera, ad quae illum
non vigor animi et alacritas, quae illi nunquam defuere, sed usus
et exercitatio aspirare adhuc vetabant, eminere altius minime
poterat. Et privato militi conscientia recte factorum sufficere
debet: ad ducem gloria omnium refertur. Anno tamen altero
statim, ex quo militiae nomen dederat, mille peditum legatus sub
Hectore illo nostri aevi duce Teschinensi Adamo Wenceslaow,
imperatore Georgio Bastax, qui tum Caesari rem gerebat, factus
est.

[B2a] Libet hic recordari singulare Daciae miserabilis fatum, vix
scilicet unquam a tot seculorum memoria, quotquot apud veteres
novosque scriptores recensentur, regionem istam belli expertem
fuisse. Huc virtus Romana maximas non raro vires suas transtulit
et ambiguis subinde praeliis fatigata, cum quibus sibi negotium
esset, satis edocta est, donec suppressis incolis ipsa quoque post

[Seite 302]


annorum vix ducentorum imperium a gente barbara eiiceretur.
Scilicet ut satisfieret acerbitati fatorum rapinas avaritia et
regnandi libidine aliis ereptas repetentium, ab ipso Caspio mari
transferenda ferocissimorum Scytharum arma huc erant! Ne de
Saxonum irruptionibus dicam, qui ab octingentis aut praeter-
propter annis has sedes tenent et nomine, moribus ac lingua
Germani tam dissitis oris tantum non imperant. Ac mihi quidem
de caussis tam pertinacis ob incerta belli miseriae nonnunquam
cogitanti adhibuisse providentia Numinis hoc frenum illis populis
videtur ne regionis fertilissimae abundantia opibusque freti
reverentiam sui metumque, quod rebus secundis fieri consuevit,
animis prorsus excutiant. Itaque nostro etiam ac patrum aevo
nuspiam fortasse acerbius pugnatum.

Et eo quidem tempore, ut ad incepta redeamus, cum Promni-
cius hic fortitudinem suam experiretur, quid, per Deum immor-
talem, non actum est? Tradiderat Sigismundus Bathorius, quod
hoc magno rei Christianae bono fieri crederet tollendaeque in-
super prolis spem sublatam esse sentiret, Caesari Transylvaniam,
Oppoliae et Ratiborii, principatu Silesiae, qui compensationis
loco cum certo quotannis reditu ei offerebatur, pedem fixurus:
facti postea subito poenitens repetit quod reliquerat. Hic cum
plurimum turbarum dedisset mirasque concitasset tragaedias
contractum priorem rescindere se nolle promittens, legatos hanc
ob caussam ad Rudolphum mittit; paullo post Andream patruelem
suum Transylvania donat, Turcasque etiam, ut de- [B2b] fen-
sionem eius suscipiant, irritat. Sed Michael Walachiae despotay
fuso Andrea Cardinalez regionem totam Imperatori recuperat.
Cum vero postea imparem meritis suis gratiam rependi existi-
maret simultatesque cum Basta, qui res novas eum perturbato
foedere moliri suspicabatur, non obscure aleret, (quamvis durante
iam etiam invidia Sigismundum usque ad Istrum primo persecutus
ingentem ei cladem intulisset iterumque Germanorum copiis

[Seite 303]


iunctus in Dacia fusis plus X. M. captisque CX. signis fortiter
repressisset) iusssu Bastae a subornato ad hanc rem percussore
hasta confossus periit atque nudus sociorumque inops indignum
in modum ad vesperam usque sub dio iacuit. Prope Thordamaa
hoc accidit, celebre ob salinas ditissimas oppidum coloniamque
olim Romanorum, ut inscriptiones ibi repertae et porta antiquae
urbis in colle eminenti etiamnum integra evidenter ostendunt.

Gravissima omnino huius belli expeditioab fuit, sive incolarum
spectes calamitatem, quorum statum vastatione locorum pro-
miscua, direptionibus urbium et exustionibus, ut tristissimae
ruinae, quas sine commiseratione aspicere nunquam potui, obviae
passim satis testantur, necesse est fuisse longe miserrimum, sive
nostrorum militum conditionem perpendas, quos non tam triginta
Bathorianorum millia urgebant, quanquam haec quoque, quam
fames, inedia, pestis et quicquid adversitatum instructissimi
cuiusque exercitus fatigare patientiam solet, oppugnabant.
Praelio contra Bathorium cum Princeps Teschinensis per caussam
valetudinis interesse non posset, totum Silesiaci exercitus impe-
rium Promnicio committebatur; quem cum fortissimo impetu
hostibus opponeret ac equus, quo insidebat, globo traiiceretur,
vix alterius militis conscenso salvus perstitit. Hic adeo raras
virtutes suas et magnitudinem animi perspicuam omnibus reddi-
dit, ut et singularem apud Bastam, profundae men- [B3a] tis
virum quique non temere aliquem laudaret, gratiam iniret et
inter praecipuos intimi eius consilii amicos postea haberetur.

Redacta deinceps brevi temporis spatio in deditionem a Basta
terrore nominis non minus quam armis universa provincia, in
Bataviam, ut et horum bellorum rationem, ab iis quibus hactenus
interfuerat diversam, addisceret, miles voluntarius sedecim cum
equis sese contulit. Non enim unum omnibus gentibus rem bellicam
administrandi modum esse nemo negaverit. Belgae Germani alii-
queac lenta bella ducunt, pecuniae magis quam militum prodigi,
et non nisi praesenti occasione fere decernunt. Turcarum vero
similiumque gentium maximum in equorum pernicitate, improvi

[Seite 304]

sis
excursionibus, rapinis, incendiis fugaque perfugium est, et ut
calore nonnunquam temerario ardua quaeque moliuntur, ita
plerumque antequam speres animos, metu an naturae ductu
ignoro, remittunt; obsidiones autem neque inferunt facile neque
diu tolerant. Hinc non eadem ubivis locorum militantibus con-
tingit felicitas. Quarum rerum documentum esse maximum potest
adversa clarissimorum etiam ducum fortuna, qui faustissimo alias
sub hac caeli plaga successu usi, sub altera ob contraria populi
peregrini ingenia moresque et armorum ac pugnae dissimilitudi-
nem praeter omnium expectationem victi sunt.

Promnicius a Mauritio Nassovioad, cui iamdudum fama, quae
nihil praeclarum latere diutius sinit, innotuerat, humanissime in
castraae exceptus, plerisque etiam generis eminentia superioribus
maiori in honore habitus est. Ac Slusarum quidem obsessioni cum
interfuisset illique sese ultro inclusisset, post deditionem ad
quam extrema penuria famesque ferme inaudita milites adegerat,
triremesque decem cum omni apparatu captas neque precibus
neque serio Mauritii monitus absterreri vel [B3b] retardari saltem
potuit, quin praesentissimo et ob oculos versanti se discrimini
libens volens exponeret. Tentabatur eo tempore quantis antehac
nunquam viribus illa palaestra Martis et Troia nostri seculi
Ostendaaf, Hispanis Slusarumag iactura magis magisque exacerba-
tis, obsessis vero robur ab ipsa quasi calamitate et imminente
momentis omnibus periculo capientibus. Hanc ille tamen urbem,
sive ruinas potius urbis et harenam cadaveribus obtruncatorum
squallentem dixeris, inter tonitrua tormentorum aeneorum et
fulmina, quasi rebus undiquaque tutissimis, pulchritudinem excel-
sae magnaeque gloriae vehementius quam caute appetens, vec-
toria navicula petiit, et ad portum incolumis exceptus obsidionem
tandiu toleravit, donec illa certis iisque honorificis ab utraque
parte conditionibus solveretur. Dici non potest, quam exquisi-
tissimis eum propterea verbis Mauritio praefectus oppidi Mar

[Seite 305]

quetus
commendaverit, quibusque passim laudibus apud omnes
extulerit.

Ingruente post hyeme, quamvis aegre dimissus, Hoierswerdam,
non tam delitescendi gratia quam ut ad futuram bellorum tem-
pestatem omni apparatu instructior rediret, discessit; vixque
paucis ibi mensibus commoratus anno sequenti Belgium repetere
constituit. Et Andream quidem Hindenbergiumah, mechanicarum
artiuum et geometriae peritissimum mihique coniunctissimum
hominem, cum equis terrestri itinere praemisit; ipse Hamburgo
navigans Daventriamai primo, inde in castra salvus pervenit.
Sperabat tum Mauritius, cuius nomen retulisse sufficiat, cum
factorum magnitudinem referre satis nemo possit, certis eum
stipendiis imposterum bello interfuturum. Idemque ut fieret
Marchio Anspacensisaj cum magnis quibusdam amicis unice
expetebat. Sed Promnicius, immortalitatem nominis amplissi-
morumque facinorum conscientiam satis sibi esse pretii ratus,
volonem suis sumptibus egit; ea nihilominus indu- [B4a] stria, ut
cuivis facile ostenderet se gratis etiam vincere aut mori posse:
nullis enim belligerandi occasionibus operis ac laboris invictus
unquam defuit. In conflictu Mülheimensi imprimisak; ex quo
thorace galeaque globis quassata, non inultus tamen, vix evasit.

Rebus deinceps ad pacem aut inducias saltem, mentione de his
ab ipso etiam Rudolpho apud Belgii Ordines iniecta, spectantibus,
equos et impedimenta in Silesiam misit; ipse conscio Mauritio
Bruxellas ad Serenissimum Austriae Archiducem Albertumal se
contulit ibique tanquam voluntarius minister aliquandiu commo-
ratus est, eo sane cum honore amplissimaque gloria, ut optimus
et indulgentissimus Princeps, quae laus augustissimae huic genti
propria est, plane invitus et non nisi cum egregia ad Imperatorem
commendatione, quam ille tamen, sive satis alioquin conspicua

[Seite 306]


virtute sua fretus, sive alias ob causas, nunquam obtulit, post
multas demum preces eum dimiserit. Hic mirari satis non possum,
quoties assiduas tanti temporis expeditiones cogito (quadraginta
enim annos fere duraverant) his pro iure in Bataviam suo, illis
pro libertate, ad quam ob gestum, ut ferunt, in his oris a legatis
quibusdam impotenter imperium proruperant, pugnantibus, et
exacerbatione animorum incredibili utrinque concurrentibus, ea
tamen prudentia sapientiaque civili usum fuisse Promnicium, ut
ad quascunque se partes, scientiae militaris avidissimus, reciperet,
non modo nullam male suspicandi occasionem ulli mortalium
relinqueret, verum etiam gratiosum se acceptumque redderet
omnibus.

Tali modo cum hactenus vixisset, in Britanniam Galliasque,
rei bellicae potissimum, cuius omnia arcana diligentia incredibili
scrutabatur, linguarumque et exercitiorum nobilium gratia pere-
grinationem suscepit; detentusque in ea minus quadriennium in
Silesiam demum, ingenti suorum applausu laetisque gratulationi-
bus exceptus pedem retulit. Hic cum ad otium et [B4b] honestam
quamque multo labore meruerat quietem conversus privatae
curae tranquillitatem unice spectaret famaeque se tanquam sub-
traheret, magnas, quibus a potentissimis orbis luminibus, Impe-
ratore praesertim, Archiduce Maximilianoam, qui et cubicularii digni-
tatem in eum contulerat, et Saxoniae Electoribus invitabatur,
conditiones constanter repudiavit. Adeo ut dubites, quid in hoc
viro magis admiratione dignum sit, quod negotiorum periculo-
rumque semper excessit modum, an quod honorum temperavit.
Potuit et aliis rationibus moveri: legenda nimirum mature vela
esse, neque nimium fortunae, nunquam non antehac secundae,
tribuendum; cum praesertim antiquis novisque experimentis
eruditus sciret, plerosque maximas ac plurimas bellicas aut
potius omnes actiones humanas feliciter aliquandiu summaque
cum nominis sui gloria administrasse: mutata deinceps in peius
priori sorte sive quod aetas ut corporis ita animi quoque vires
languidiores reddit, non exiguam partae semel celebritatis famae-
que iacturam fecisse.

[Seite 307]

Excusatione vero iustissima niti se tum credebat, cum a Prin-
cipibus Silesiae et Ordinibus, quamvis flagitante bellorum civi-
lium tumultu ea ingruerent tempora, quibus probare fortitudi-
nem suam admirandasque dotes patriae universae facile potuis-
set, sollicitaretur: Solo Consiliarii bellici titulo, nec ultra, con-
tentus, armis enim in propria sua viscera saevientibus, utpote
quae infaustis plerunque auspiciis geruntur, commodare manum
sese nolle quavis occasione fatebatur: diris subinde devovens
detestandam illorum malitiam, qui exigua spe lucri aut ambitione
praepostera illecti nullam secum rationem ineunt, ubi et contra
quos militare velint. Hanc pessimi exempli rem ab aliquot annis
satis, eheu! superque experti sumus, excitante inter se parricidiale
odium, quasi spectaculum exhibere ceteris nationibus vellet,
Germania fratribusque, apud quos [C1a] plus interdum metus
aliorumque autoritas valebat quam pietas et numinis reverentia,
gladiatorio more concurrentibus.

Auxerunt hostilem hanc rabiem duces nonnulli, quibus cum ob
augendas potissimum facultates expediret bellum lentius lentius-
que trahi, privatam illi utilitatem publico commodo patriaeque
ipsi anteponentes, omnem spem pacis quoquomodo impedire
conati sunt. Quorum perversos et a candore Germano alienos
mores si Promnicius imitari voluisset, emergendi occasionem
toties sese oggerentem, cum neque consilii neque audaciae un-
quam egeret, non omisisset. Sed ille, quanquam pecuniae modicus,
constans semper fuit animique etiam aliquanto quam pro fortuna
in qua versabatur maioris. Decennio enim integro litibus propter
Baronatum Plessensem detentus saepiusque vix non pauper, ea
tamen alacritate animoque omnem adversitatem tulit, ut didi-
cisse se acri studio sensuque illud magnum Deoque vicinum:
NON CONCUTI in utraque fortuna ostenderet.

Tandem decreto et sententia Matthiae et Ferdinandi, Sacratis-
simorum Imperatorum, adiutus, Plessae domimium adiit. Et sub
initium quidem de constituendis exactius sacris statim cogitabat;
optimum se rei familiaris fundamentum iacere existimans, si
pietati, pessimis hisce temporibus fere laboranti, succurreret.
Adiungebat singularis misericordiae exemplum captivisque duo-
bus capitis reis supplicia demebat, ut qua clementia usurus im-
posterum esset subditis ostenderet.

Ceterum (nam de reliquis vitae eius institutis, moribus et

[Seite 308]


forma etiam dicendum est) armorum scientiae tantam civilium
artium adiunxerat notitiam ut opinionem eorum falsissimam esse
ostenderet, qui militaribus ingeniis deesse illud acumen ob
castrensem iurisdictionem aliquanto obtusiorem opinantur, [C1a]
quodan ad res subtiliores percipiendas requiritur. In commissis rei
bellicae muneribus disciplinae gravis erat et morosus exactor,
lentos excitare suetus, excitatos laudare, sua pericula temnere,
communiaao cavere, omnes aggrediendi hostem occassiones quae-
rere, quaesitas non omittere, neque illos sequi, quos in consultando
viros dicas, in exequendo plus quam faeminas. Ita ut in uno
homine dotes illae omnes complexae esse viderentur, quotquot in
peritum belli ducem cadere possunt.

Inter medios autem tubarum clangores et strepitum armorum
tanquam in pingui solidoque otio et imperturbata publicis occu-
pationibus quiete exercitationibus suis locum dabat, atque hac
ipsa re non tantum non segnior, verum etiam alacriori animo,
exemplo erectorum ingeniorum, quae quo plus sibi vacant, hoc
vehementiores edunt impetus, ad officium redibat. Sic in oppugna-
tione Slusarum et Ostendae Gallicae et Hispanicae linguae (nam
Italicae cognitionem ante habebat) magistro Florione quodam,
palaestrae item, hastiludiis aliisque rebus equestri ordini familia-
ribus operam navabat: adeo accurate horas curarum remissionum-
que, hostis otii infensissimus, diviserat. Eodem etiam tempore a
machinatoribus duobuse e Gallis natione, quos magnis sumptibus
alebat, munire propugnacula, vallum extruere et quicquid ad
hanc rem facit edoctus, tantis brevi profectibus usus est, ut Mau-
ritio vel hanc unicam ob rem longe fuerit charissimus. Machinas belli
non admovere munitionibus tantum ex usu praeceptorum accu-
rato potuit, sed et ipse novas praecipuis artificibus in consilium
vocatis meditatus est; eiusque rei documentum eximia quadam
inventione marchioni Iegerndorffensi quodam exhibuit.

Quantum notitiae circa pyrobolos et tela missilia ignita haberet,
ad Budissinamap comes Electoris Saxoniae satis osten- [C2a] dit.
Geometriae et peritissimus fuit et non pauca in hunc usum varii
generis instrumenta magnis impensis coemit: gnarus siquidem,
si qua alia, hac potissimum arte disciplinam militarem in locis ad

[Seite 309]


deditionem compellendis, faciendis castris, instruenda acie,
turmis partiendis, ordinandis et iusto temporis articulo cogendis
disponendisque machinis maximopere adiuvari. Arithmeticam ab
Hindenbergio, astronomiam a Bartholomeo Scultetoaq et Mol-
lero, quorum causa Gorlicii sex mensibus et ultra substitit, sin-
gulari industria didicit. Ceteris artibus mathematicis astrorumque
scientiae tantum tribuit, ut ubivis locorum ex viris hanc ob rem
claris de vitae suae eventu fatoque quaerere sit solitus. Reliqua
non minus studia liberalia uti puer adhuc, ita posteriori etiam
aetate, cupide et laboriosissime exercuit. Medicinae scientiam et
tenebat ipse et professores eius quibuscunque poterat modis
fovebat. Chimicorum nulli facile cessit; profuse liberalis in omnes,
a quibus rari aliquid in hac arte doceri se posse credebat. Istos
autem de circo homines (ita enim eos nominabat) qui peritiam
conficiendi ex alia materia auri venditant, ut pro impostoribus
semper habebat, ita nullis argumentis adduci potuit, quin opi-
niones eorum et scripta risu prosequeretur illudque in colloquiis
familiaribus occasione sermonis saepenumero proferret: Alchi-
mistae quod capiendum illis erat minime ceperunt, et interim
amiserunt quod possidebant. Quam ego tamen litem meam non
facio? Contentus illius hisce de rebus iudicii meminisse, cuius
vitam dum describo, ne minutiora quidem salvo officio praeterire
possum. Veterinariam adeo callebat, ut consilio eius in curandis
equis nobilioribus amici dexterrimo sucessu nunquam non usi sint.
Circa equos tamen perinde infelix fuit, adeo ut fervente quondam
maxime conflictu quodam in Dacia lapsu gravissimo prope fuerit
ut periret.

[C2b] In poliendis gemmis cum quovis gemmariorum contendere
poterat; et est adhuc penes amicum quendam meum instrumen-
tum, quo ad hanc rem uti solebat. Pingere praeterea, vitro inci-
dere, sculpere et caelare non alienum putavit eius esse dignitatis,
quam avitis imaginibus partam propria virtute auxerat; sique de
statuario, pictore, vasculario aut aliis eiusmodi artibus praecel-
lenti viro inaudisset, lautis eum conditionibus accersitum non
prius dimisit, donec praeclari aliquid ab eo addidicisset. Et omnia
quidem harum rerum secreta (habent enim inferiores etiam disci

[Seite 310]

plinae
quaedam non in aperto iacentia) magna cum cura et dili-
gentia in usus suos congessit chartisque sua manu mandavit.

Conviva erat facetus multique ioci; quamvis potus nonnun-
quam, vehemens alias etiam more praestantissimorum ingenio-
rum et calidus, facile in stomachum eruperit quaedamque non
pro solita comitate sua commiserit. Itaque cum voto se quondam
obstrinxisset integro sese octennio gustare vinum nolle, promissa
sanctissime observavit. Uxorem, quanquam molliorem sexum,
qua civilitate erat, singulari favore ac benevolentia prosequeretur,
nunquam duxit: sive illum incertus vitae militaris status primum
absterruit, sive postea cum sibi vivere cepisset, mors praevenit.
Amicis facilem se praebebat et humanum, neque quicquam eius
conversatione iucundius erat. Simulare et dissimulare, quae
vulgares aularum artes sunt, ut non noverat, ita libere animi sui
sensa apud unumquenque proferebat, honestiusque putabat pa-
lam offendere, quam clam odisse. Singulari certamini temere se
nunquam commisit, immanissimos eorum mores subinde incre-
pans, qui ob poculi unius fide minus bona exhausti aut levissimae
alterius rei caussam ferarum instar tela interdum stringunt et
non magistratus mo- [C3a] do, verum ipsius etiam naturae divi-
nasque leges pessimo exemplo conculcant corporisque pariter et
animae iacturam casui caeco, quem plurimum hic valere nemo
ignorat, imprudenter exponunt. Provocatus tamen et cum famam
suam nominisque integritatem tueri aliter sese haud posse animad-
verteret, non alio vultu in hostem ibat, quam quo comissationibus
aut amoenis sodalium colloquiis interesse consueverat. Neque
unquam, accedentibus ad alacritatem imperterritae mentis viribus
corporis etiam et exactaar artis peritia, victus discessit. Valetudine
prospera erat et incorrupta, adeoque medicus optimus sua ipsius
ope raro indigebat, nisi quod melancholiam, solenne ingeniosorum
malum, effugere nonnunquam vix poterat. Statura fuit pene iusta,
facie decora serenaque, capillo subnigro, caesiis oculis, ventre fere
proiecto, robore praecipue et ingenua totius corporis pulchritudine.
Ad haec cultus accedebat: non effoeminatus ille aut mollis, neque
rusticus tamen, sed virilis ac vere militaris. Status quoque,
incessus, sessio, vultus, sermo, manuumque motus eiusmodi, qui-
bus non minus autoritatis inesset quam gratiae.

[Seite 311]

Mense Ianuario Anni M. D. C. XXIII. febrim nactus est, re-
missam primo et de qua nihil mali suspicabatur, sed quae postea
calore tanto exarsit, ut quassato corpore continuis eum vigiliis
misere attriverit. Itaque cum periculum sentiret, ut vitam optime
peractam laudabili etiam exitu clauderet, mortalibus omissis,
sanctis cogitationibus animum totum accommodavit. Et accer-
sito statim sacrorum ministro, quaedam meditatae instar oratio-
nis diserte admodum et nervose protulit, quorum haec fere
summa est: Iam demum se exactius novisse mirandam illam Dei
qua negotia mortalium moderaretur rationem. Pauperem se
parvisque facultatibus praeditum sanis integrisque viribus fuisse;
nunc sorte ex animi sententia votoque [C3b] mutata, prosperoque
rerum statu, tertia se vice uno anno decumbere. Hoc nempe fatum
divitiarum esse, ut maximas non raro miserias comites secum
trahant. Et caussam quidem dici facile posse, ne scilicet homines
fortunae muneribus elati eorum obliviscantur, quae fortunam
nihil concernunt. Laetiores eos fere videri, quos illa nunquam
respexit, quam quos ob hoc respexit, ut desereret. Sibi voluntatem
divinam sufficere, satis iam tot annorum cursu edocto, vitam hanc
ex continuis mortibus, aegrotationibus, aerumnis, metu, deside-
rio, dolore laboribusque constare, nec quicquam firmi uspiam
reperiri, cuius fiducia freti securam nobis tranquillitatem pro-
mittere possimus. Deum habere patrium erga nos animum: exci-
tare liberos suos, damnis, operibus, periculis exercere, sudorem
nobis et interdum lachrimas excutere. Succurrereas tamen maxime
laborantibus, neque plus oneris imponere, quam sufferre valeant.
Eadem quoque fiducia sese praeditum valetudinis mala praesenti
animo contemnere, ultimam fati legem expectare, duci malle
quam trahiat.


Iubebat deinde caput decimum Danielis ex sacris literis legi,
quod de viro quodam inusitatae formae cultusque agit, cui, contra
regem Persarum se defendenti, primus principum Michael auxilio
succurrit. Qua historia sive visu sacerdos commode subsidii divini
praesentiam referri dicebatau, neque alium esse hunc Michaelem
quam Christum Iesum Conservatorem humani generis unicum.

[Seite 312]


Eum ipsum etiam affuturum nunc laboranti et non istas solum
corporis molestias, verum etiam quicquid affectam mortis cogita-
tionibus et mole vitiorum mentem premeret opem suam implo-
ranti amoturum.


His erectus, post medicinam animi corporis quoque con- [C4a]
temnendam non esse aiebat, suumque medicum et Oppaviensem
ac Oppoliensem vocari iubebat. Hi cum venirent, vestitus ut con-
sueverat obviam illis processit totamque morbi sui scenam expli-
cavit. Inquisito autem frustra omnium remediorum genere, pa-
tientiam pharmacorum loco arripuit, seriisque precibus ad Deum
conceptis idem ut astantes facerent monuit. Malo in dies magis
magisque serpente, veste repetita de strato prosiliit, iisdem fere
quibus Vespasianus verbis: Militem stantem mori oportere. Mani-
bus sublevantium repositus, post exceptas devotissima pietate
consolationes, magna vocis atque vultus constantia vicisse se di-
xit, et sic obdormiscentis adinstar animam a Deo Optimo Maximo
sibi traditam eidem sub ortum diei reddidit. Funeratus est Plessae
solenni illustrium virorum pompa, maiorumque monumentis
illatus.


Et potuisset quidem, quippe integra adhuc aetate, diutius
superesse; sed si vitam potius quam tempus vitae divinarumque
quibus praeditus erat virtutum consummationem contemplamur,
aevum sane longissimum peregit. Quid enim astruxissent amplius
felicitati eius anni aliquot, quibus elapsis idem faciendum fuisset,
quod nunc tam placido beatoque fine factum videmus? Paucos
sane, si fortitudinem, constantiam, sapientiam et quicquid com-
mendare mentes erectas solet perpendimus, pares habuit, vix
ullum superiorem. Non videt praeterea magnam illius temporis
partem, qua convulsis reipublicae fundamentis turbatoque divi-
narum humanarumque rerum ordine nescio an non expediat
mori; vivere certe patriae amantibus molestum est. Evasit per-
petuam valetudinem, et hoc quod caducum fuit, quod instar car-
ceris immortalia tentantem saepe animum retinuit, terrae, magnae
omnium matri, reddidit. Ut anima in beatas superorum sedes
transla- [C4b] ta sempiterna solidaque quiete fruatur, misericordiae
divinae servatorique suo Christo debet; famam autem nominisque
ingentis gloriam tantum abest ut sepultam cum corpore existi-
memus, ut nunc demum eam integras vires sumpturam esse certo
credamus.

[Seite 313]

A me, qui et benigno eorum quibus unice charus erat iussu et
admiratione maximarum virtutum ductus vitae eius ordinem
descripsi, pauca haec habeat, quae licet aeterna non erunt, cum
in hoc contemptu optimarum artium ne doctissimus quidem pro-
mittere sibi tale quid audeat; extabunt tamen aliquandiu
tanquam monumentum earum rerum, quas mali
facilius carpere, quam boni possunt imitari.


Fußnotenapparat

a am Rand: [A2a]
b Cremutius Cordus wird in einer Anm. Sueton. ›Tiberius‹ 61,3 erwähnt;
seine Werke wurden verbrannt und er endete durch Hungertod.
c Iunius] Aus Dkf Linius
d Met(t)ius ... circumferret] Wörtlich nach Sueton. ›Domitianus‹ 10,3
e 1a quod ... dixisset] Wörtlich nach Tac. Ann. 4, 34, 1.
f Extabunt bis S. 297, 35 diffluat.] Erscheint zus. mit dem Titel bei Rei
787 f.
g reconditisque] Aus reconditisqui
h sole] Aus sose
i quaecunque] Aus Dkf quaecunquae
j thermae: Warmbrunn bei Hirschberg
k am Rand: [A4a]
l B. v. P. (1488–1562) von 1539 bis 1562 Bischof von Breslau, erwarb
käuflich die Herrschaften Pleß, Sorau und Triebel; als ›creditor hypo-
thecarius‹ hatte er Anspruch auf das Fürstentum Sagan (das 1622 an
Wallenstein kam!) er besaß außerdem die Städte Priebus und Naumburg
am Bober; siehe Zedler.
m Brega = Brieg
n Rhadecium = Hradec Králové, Königgrätz
o In die Wittenberger Matrikel wurden die Brüder P. am 24. März
1590 (!) eingetragen; am 18. Okt. wurde Weighard zum Rektor (h. c.) ge-
wählt.
p Thobias Pommer aus Löwenberg wurde bereits im Jan. 1567 in
Wittenberg immatrikuliert.
q Patavium: Padua. Die beiden Brüder wurden am 21. Nov. 1587 in der
»natio Germanica iuristarum« immatrikuliert; siehe Einleitung.
r certa] Aus Dkf ecrta
s urbs Antenoris: Padua
t Strigonium: Esztergom (Gran) in Ungarn
u Karl v. Mansfeld (1543–1595) starb an der Ruhr – morbus Hungari-
cus – zu Komorn; siehe ADB.
v Ohne die Testamentsbestimmung wäre Seyfrid nicht Erbe von Pless
geworden.
w Adam Wenzel, Herzog von Teschen (1574–1618), kämpfte mit 2000
Mann Hilfstruppen erfolgreich gegen Moses den Szekler und andere.
x Georg Basta (1550–1612) kämpfte als kaiserl. Feldherr gegen Bathory,
Michael von der Walachei und dessen Nachfolger sowie die Türken. Er
zog sich 1606 ins Privatleben zurück u. schrieb zwei kriegswissenschaft-
liche Werke.
y Michael der Tapfere, Fürst der Walachei (1557–1601), befreite Ru-
mänien 1594 vom Türkenjoch. Nach Sigm. Bathorys Abdankung wurde
er auch Statthalter von Siebenbürgen.
z Andreas Bathory, der 1584 die Kardinalswürde erhalten hatte, fiel
1599 im Kampf gegen Michael.
aa Thorda: Torda (lat. auch Salinae) liegt im Komitat Torda-Aranyos.
ab expeditio] Aus Dkf expeditio
ac Germani aliique] Emendiert aus Germanique alii
ad Prinz Moritz von Oranien (1567–1625) aus dem Hause Nassau
ae castra] In einem Exemplar von alter Hand zu castris geändert.
af Ostende wurde von 1601 bis 1604 belagert; nach großen Verlusten
und völlig zerstört fiel es an Herzog Albrecht.
ag Sluis in Zeeuws-Vlanderen wurde 1604 erobert.
ah O. schrieb ein Gedicht auf Hindenberges »Zehltisch«, siehe Nr. 58A.
ai Daventria: Deventer
aj Joachim Ernst (1583–1625), Markgraf von Brandenburg-Ansbach,
leistete 1604/05 Kriegsdienste in den Niederlanden.
ak imprimis] Aus Dkf imperimis
al Erzherzog Albert Albrecht v. Oesterreich (1559–1620), sechster Sohn
Maximilians II. u. Marias v. Oesterreich, war seit 1596 Statthalter der
Niederlande.
am Erzherzog Maximilian (1558–1618), Bruder des vorigen.
an quod] Als Kustos und im Text aus quo von alter Hand verbessert
ao communia] Ähnlich aus communica verbessert
ap Budissina: Bautzen in der Lausitz
aq Ein Bartholomäus Scholtz aus Bielitz bei Oppeln wurde Frühjahr
1590 in Frankfurt immatrikuliert.
ar exacta] Aus axacta
as Succurrere] Aus succurere
at duci ...] Nach Sen. Ep. 107,11; siehe auch Nr. 73.4.
au referri dicebat] Aus referre decebat
XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000257/Band_II/Band_II_1/II_1_60.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000257/skripte/tei-transcript.xsl