75. Sz 71 1626 .1 Hospes chara Dei .2 Hoc parvi laris .3 Hoc sita Cunradi

Casparis Cunradi ... Ara manalis Christianae Tilesiae ... conjugi
... posita. Cum appendiculis epicediorum duobus liberis ante
matrem demortuis ... scriptorum. Olsnae ... Ex officina ...
Bössemesseriani, MD.C.XXVI.

Exemplar: Breslau 300847/Nr. 71

Leichenschrift auf die am 25. Sept. 1625 verstorbene erste Frau
Caspar Cunrads. Opitz’ erstes Gedicht auf Bl. D1; die andern
zwei auf H1b. Von den Versen auf die vorverstorbenen Kinder
interessiert vor allem das Gedicht auf die am 7. Mai 1620 bei der

[Seite 779]


Geburt gestorbenen Tochter. Opitz, der in Heidelberg von dem
Todesfall erfuhr, hatte Gruter um ein Beileidsgedicht gebeten.
Er selber sagte im Brief vom 1. Sept. eins an; es wurden dann zwei
daraus (Rei 80). Der Beitrag Gruters ist unter den Anmerkungen
zu obigem Brief abgedruckt (Rei 743). Opitz’ Gedichte wurden
fast unverändert in Silvae wiederholt. Hermann Kraffert brachte
sie unter »Reliquien schlesischer Dichter« in Neue Jahrbücher f.
Philol. u. Paedagogik
104 (1871), 138–49. Zu Christiane Tilesius
siehe Bd. I, Nr. 2. Krause zitiert .2 im Zusammenhang mit der
Definition des Epigramms, S. 49.

HOspes chara Dei, mentes post fata beatas
Si capiunt nostri sacra fidesque poli,
Aspice de superis moesti devota mariti
Munera, pro meritis quae dicat ille tuis.
5 Ut teneas coelum, pietas tua fecit amorque
Numinis ille, comes qui tibi semper erat,
Et morum probitas spectata animusque malorum
Nescius et magnis proxima vita deis.
Nunc etiam istius producis tempora vitae
10 Dilecti scriptis carminibusque viri.
Nec satis hoc; alios juvat invitare poetas,
Ut cumulet tumbae pia dona tuae.
Gaude, nec cujus retinebunt terra polusque
Virtutes, credas te potuisse mori.

MARTINUS OPITIUS,
Philologus et Poeta.

a b c d
[Seite 780]

HOc parvi laris ambitu, viator,
Cunradi requiescit umbra natae,
Cui simul gravidae parentis alvus
Et domus fuit et fuit feretrum.
5 Quis fatum fugiat suum? Officina
In vitae media parata mors est.
HOc sita Cunradi natae sunt ossa supulcro,
Infantis dici si tarnen ossa queunt.
Illa suae properae moriendo stamina telae
Praevertens, nondum nata sepulta fuit.
5 At tu jam tempus supple, Deus, illud et annos
Vivere quos soboles debuit, adde patri.

MARTINUS OPITIUS Sil 〈esius〉
Heidelberga misit.

e f g h

Fußnotenapparat

a .1 Silvae 106 Überschrift: IN
OBITVM CONIVGIS CASP.
CVNRADI.
b poli,] soli,
c tumbae dona decora
d nur X
e .2 Silvae 119 IN EVNDEM.
4 feretrum.] sepulchrum.
f .3 Silvae 118 IN OBITVM
FILIOLAE CVNRADI
g propere
h nur X
XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000257/Band_II/Band_II_2/II_2_75.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000257/skripte/tei-transcript.xsl