23. Sz 18 1618
.1 Si quid adhuc
.2 Qualis apis

CASPARIS DORNAVI DVLC-AMARUM, h. e. De dulcedine ex
amaritie crucis, morborum & mortis haurienda, SOLLILOQUIA:
cum Episodiis argumenti haud absimilis. ... BETHANIAE ...
TYPIS JOAN. DÖRFFERI. [1618]

8°: A-V. Exemplar: Breslau (8 E 1201 =) 317929

Aus dem an seine Freunde und Gönner gerichteten Schreiben
Dornaus am Ende des Sammelwerks erfahren wir, daß das Ma-
nuskript etwa Ostern 1618 zum Drucker ging. Die Abteilung

[Seite 88]


»Exsequiae viventis, hoc est libellus epistolarum et carminum a
Patronis amicisque pro recuperata valetudine Dornavio nun-
cupatorum Libellus« (als Kolumnentitel wird ›Exeq. Viventis.‹
benutzt) füllt die Blätter von L5b–V7b, mehr als die Hälfte des
Buches.

Auf Bl. T2 und T3 der Exsequiae viventis brachte Dornau
Opitz’ Brief und das Gedicht ›Sic tibi rivalis‹, Nr. 7, nochmals zum
Abdruck; unsere zwei Gedichte, die Opitz seinem Gönner zwi-
schen 1616 und Ostern 1618 geschrieben hatte, stehen auf Bl.
T3b und T4a, beide in Kursivlettern; die Namen sind durch Anti-
qua hervorgehoben. Das erste Gedicht trägt keinen Titel; es er-
scheint nach dem Gedicht von Nr. 7 in der Hs. Kl 175 als AD
EUNDEM. Szyrockis Angabe bei seiner Nr. 18, daß das Elegei-
dion von Nüßler sei, beruht auf Übersehen des kleinen »Idem.« am
Ende des Gedichts. Erst danach beginnt das Gedicht des früheren
Dornauschülers B. W. Nüßler. Auf Rubensohn VI, 232–236 sei er-
neut hingewiesen; seiner Ansicht, Zeile 4 von .1 enthalte einen
Druckfehler, ist nicht unbedingt zuzustimmen.

Die drei Gedichte von Nr. 7 und 23 wurden von Höpfner in
Zeitschrift für deutsche Philologie VIII (1877), S. 474–477 abge-
druckt.

[.1]

SI quid adhuc Divi patriis jam restat in oris,
Quod laudi pateat, nec nomina prima parentum
In nobis tacitis dudum defodimus umbris,
Hoc uno genios patriae probet esse benignos,
5 Qui nostris saevam defendant jugiter oris
Barbariem, placidoque velint nos surgere cultu.
Omnibus hoc uno majus commisimus uni
Bethaniae, cunctas voto conclusit avaro
Spes patriae locus iste sibi, quodcunque potentum
10 Admirandus amor jubet exspectare Deorum.
Incipit hoc nobis debere urbs omnibus una.
Graecia sic quondam solis quaerebat Athenis
Socraticos, aevi miracula sancta, furores,
Commissasque sibi virtutum in Socrate vires:
15 Tanto felices jactabat ab hospite terras.
[Seite 89]

Surge age, surge tui pulcher flos temporis, aude,
Dornavi, ingenii vivacibus indere chartis
Ostenta, et seros tibi devincire nepotes.
Nos, viles umbrae, quos conscia numina Divum
20 Ferre animum ignavo maiorem viribus aevo,
Et misere augustas inter sordescere curas,
Non capiente suam, mandant, re paupere mentem,
Quandocunque tuae monumenta ingentia dextrae
Judicii majore oculo lustrare licebit,
25 Fortiter hoc nostram solemur schemate sortem,
Quod quaecunque aliis Natura infesta negavit,
Ingentique tibi concessit funditus ausu,
Omnia sint nostrae laudi cessura parenti.

Id. OPITIUS

[.2]
ΕΛΕΓ ΕΙΔΙΟΝ.

Qualis apis teneri strepitu delata susurri,
Remigiis libans aera praepetibus,
Et modo per campos faciles, perque obvia Tempe
Matris magnae agili lusitat in gremio,
5 Et nunc florum animam tumidis lasciva labellis
Purpureaeque rapit munera sancta rosae:
Sed dum prudenti nequicquam fertur in umbra,
Stringit felices succina gemma pedes,
Quam Phoebe et Phaetusa et Lampetie aurea triga
10 Populeo stillant jugiter e latice,
Heliadumque pias lachrymas implexa venustat,
Compedibusque simul fit pretiosa suis.
Sic dum Bethaniae, Dornavi, vivis in oris,
Nostra tibi grata est patria, tu patriae.

Idem.


Fußnotenapparat

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000257/Band_I/I_23.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000257/skripte/tei-transcript.xsl