27. Sz 22 1618
Felix, coniugii

[Nobilissimi et Generos. Sponsorum Paris Christophori Georgii de
Bergk ... et Annae Mariae Mutschelniciae ... Epithalamium Auc-
tore Martino Opitio. Gorlicii IohannIs RhaMbae typI eXCV-
Debant.]

4°: 1 Bogen.

Da der früher in Breslau vorhandene Druck verloren ist und
die Hs R 2305b dort z. Zt nicht auffindbar, wird der Text nach
der einzigen Quelle gebracht: Silvarum lib. III., S. 71–74. Die
Überschrift lautet dort: ›AD CHRISTOPH. GEORGIUM | DE
BERGK, SPONSUM. | Admodum iuvenis, una cum sequentibus
li- | bri huius carminibus.‹ Der Hinweis auf die folgenden Gedichte
ist gedankenlos aus dem Einzeldruck übernommen worden.

Der Bräutigam, Christoph Georg von Berg, 1574–1627, der
jetzt zum dritten Mal heiratete, war verwandt mit dem weitge-
reisten Theologen, Juristen und Diplomaten Joachim von Berg,

[Seite 95]


zu dessen Gedächtnis er die Memoria Bergeriana, Glogau 1609 ge-
schrieben hatte. Jöcher nennt ihn ferner als Autor einer Leichen-
schrift auf den allzu frühen Tod seiner Frau, Anna v. Rechen-
berg
(1579–1609) und eines Hercules in bivio et statua mercurialis
pro via veri et summi boni.
Er war Assessor des Hofgerichts in
Glogau und Herr auf Herrndorf, Kladau (wo Füssel Pastor ge-
wesen war; siehe Nr. 18), Freiwalde, Buren und Leipa. Die Braut,
aus dem in Schlesien weit verbreiteten Geschlecht der von Mut-
schelnitz stammend, war in erster Ehe mit Henrich v. Schellen-
dorff
verheiratet gewesen; sie starb am 3. Jan. 1622 (Sinapius 654).

FElix, coniugii cui mollia fata prioris
Et fortunati dulcis concordia lecti
Ad memores laeta revocatur imagine sensus.
Non ille, innuptae commendans otia vitae,
5 Laudat damna thori, viduosque amplectitur annos
Tristis, et iratis teneros incusat amores
Vultibus, ac thalamo sese traducit inerti.
Sed, quoties raptae non fictus coniugis ardor,
Et desiderium rediit; alimenta caloris
10 Se nova concipiunt, serisque doloribus aegro
Speratos blanda vi Cypria sufficit aestus,
Et penitis flammae reparat fomenta medullis.
Ac veluti tacitae cum grata silentia noctis
Composuere solum, defessosque occupat artus
15 Alta quies, subit attonitae per somnia menti,
Quod sibi quisque cupit, vultusque videmur amicos
Cernere: decepto sed ubi temeraria corde
Vota sub abrupti meditamur stamina somni,
Quod solum nobis superest, spe vota potenti
20 Irrita prosequimur, fictoque illudimus igni
Igne nouo, et vanae sic obliviscimur umbrae:
Nec tu aliter, generis dignissima gloria vestri,
Et flos nobilium, et virtutis sidus avitae,
Postquam, connubio bis despolitus amico,
25 Sensisti vacui non mitia frigora lecti,
Vitae damna tuae, inflammatus amore recenti,
Fatique immites occulti ulcisceris ausus.
[Seite 96]

Et merito: quis enim, quoties felicia secum
Vincula et amplexus, fidei iucunda maritae
30 Pignora, consortesque thoro considerat annos,
Mallet inexplicita damnare iugalia pacta
Pigritie, quam sideribus Zephyroque secundis
Currere desueto placidum per Nerea passu?
O fortunatum, qui curas pectoris omnes,
35 Qui secreta animi sensa absque pudore metuque
Suaviter in dominae gremio diffundit amicae:
Qui postquam studiis sese lassavit honestis,
Liber et intrepidus, somno cum mundus inerti
Occubuit rebusque dedit nox otia fessis,
40 Uxoris cupidis dilectae audacter in ulnis
Seria sollicitae deponit munia vitae.
O fortunatum, cui dura negotia gratus
Diluit aspectus natorum, et dulce paterno
Pendet onus collo, genitorisque ora labellis
45 Excipit implicits. Hoc gaudia fine laborant
Caetera; foemineique sinus sunt unica verae
Semita laeticiae, gravidae queis pondera barbae
Submisit rigidi virtus intonsa Catonis,
Atque Laertiadis prudentia, duraque ferro
50 Aut adamante magis sapientis porticus aevi.
Scilicet hoc matri Naturae soluimus omnes
Vectigal merito; nec amore venustius uno
Quicquam coelicolum favor has produxit in auras.
Hic naevos hominum varios et crimina peplo
55 Obnubit quasi candenti innatamque perenni
Nequitie excusat specioso lumine culpam.
Omnia divini ardori debemus Amoris.
Hunc tu, Bergiade, taedarum nempe priorum
Connubiique memor, victrici vivere charta
60 Iussisti, et nostram quoque non nescire iuventam
Passus es, ingenti quam vivant parte beati,
Quos irrupta tenet iurati copula lecti
Et mansura fides. Nos te, praeclare virorum,
(Hoc solum nobis regnum fati ordo reliquit,)
65 Quamvis te celso laus propria donet Olympo,
Sublimi idcirco tollemus ad astra cothurno.
[Seite 97]

Transcribet solidi flore ipso cusa metalli
Penna procul positis ausa haec illustria terris:
Et dum iucundae lato superabit in orbe
70 Nomen amicitiae, dum, foedera mentis amorque
Dum super ullus erit, Paphii dum diva vireti
Corda Cupidineis unget mortalia succis,
Ingenii monumenta tui, tantique leporis
Posteritas agnoscet opus, generisque decorem
75 Et titulos post se tua gloria linquet avitos.
Atque vide, Venus ipsa tibi pro munere tanto
Dignum operae pretium (tam grata est diva) rependit
Matronale decus. Haec te largissima merces,
Haec te dona manent. I nunc et praemia Musas
80 Posce tuas, quisquis vigili noctuque diuque
In studiis genii defraudas pensa labore:
Haec Erycina suis deponit foenora mystis.
Ergo foemineum dilecto, sponsa, pudorem
Ultro, nam tua res agitur, submitte marito.
85 Iam puer Idalius viduatae taedia noctis
Longa recompensat, iam roscida sidera vestro
Indulgent et Luna thori non inscia ludo.
At tu, cui tot saepe dies (dum vindice dextra
Facundas aevum fecisti vivere flammas),
90 Sponse, prius consecrasti, iam noctis Amori
Iunge operam, ne laus hic solum parta laboret.
Fallor an ex sancto (modo si mortalia Manes
Credibile est defunctorum perpendere) coelo
Ipsae, quas superum lex abstulit alta, maritae,
95 Bergi magne, tuae, linguisque animisque faventes,
Spectant festa, tibique novum gratantur amorem.

Fußnotenapparat

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000257/Band_I/I_27.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000257/skripte/tei-transcript.xsl