Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel (copyright information)
Obrigkeitskritik und Fürstenberatung: Die Oberhofprediger in Braunschweig-Wolfenbüttel 1568-1714
IGnosce pro tua Clementia, Princeps Illustrissime, obscuri
audaciae Philosophi. Pietas effecit, & admiratio magni in literas
favoris, quod cum munusculo tam contempto Tuam Celsitudinem adoriri audeam.
Cum enim ad T.ae??? Cels.is??? Cultum jam ante me adegerat insignis
clementia, quae ceu Christi Servum amplexa est Fratrem meum, Danielem,
exulantem, & adhuc fovet: maxime impulit illud seculis decantandum
beneficium, quod nunc exeris, Princeps Illustrissime. Gymnasium
Bordesholmense pristino nitori non tradidisti, sed eminentiori luce beasti;
Aucto & Praeceptorum & Alumnorum numero. Octo inde post ternos
quosque annos huc Rostochium missis, de ijs non tantum quae ad victum
faciunt, sed de fideli quoque studiorum inspectione & directione,
aeterno beneficio prospicis. O aeternâ celebratione dignum facinus. Nec
aberrabit spero ab eventu mea haec divinatio. Neque enim unquam deerunt, qui
cum exulceratum hoc & turbulentum tempus cessantis jam seculi
considerabunt, Tuam pietatem laudabunt, quae quod summi orbis Rectores labi
patiuntur, seculi vitio coacti; non conservat nec restaurat tantum, sed
& de novo erigit & extruit. Dolendum sane est, dum quam insumendam
iudicant pecuniam in res vanissimas, nunqam deest; penuriâ quod laboremus
omies, cum vel tantillum impendere in pios
usus decet. Benedicat Altissimus Illustri familiae
Holsaticae, & pietatem tuam aeternâ pace compenset.
Narravi, Illustrissime Princeps, quid me impulerit, ut
Celsitudini tuae praesens opusculum consecrarem. Metaphysicum autem id cum
sit, vellem ut de dignitate Metaphysicae omnium ide idque
aequu esset judiciu. Verum stulto stultior
sim, si craßorum licitatoru judicio movear, qui re omnem appreciant ex usu culinari, quo sine ne cum floccis
quidem rem nobilissimam permutant. Sit ita, Metaphysicae studium reddit
speciem laboris sine foenore. Ergo ijs, qui pecuniam contemmnere docti, in
disciplinarum propagatione, virtutis non ventris ducuntur amore, id studium
relinquant, quotcunque non nisi in quaestuosarum artium amplexus abeunt. Non
tamen omni foenore nostra destituitur Metaphysica. Careat eâ, quisquis
Concionibus aliunde descriptis vulgi aures mulcere discit; quisquis item
causas in foro mavult procrastinare, quam facili & exquisito judicio
decidere. Carere eâ non potest, quisquis audiri vult Philosophus; quisquis
in acie stare adversus Hostium veritatis impetus; quisquis ex rerum naturis
intimè vult enodare disceptationes tam Ecclesiasticas quam Politicas. Si
quid arduum hi moliuntur, quam pessimum id ipsis cedat, hanc scientiam si
contempsere, experiuntur non nisi cum indignatione Docti.
Suscipe sereno vultu, Princeps Illustrissime, munusculum, quo
aeternitati consecrare, Tuae Celsitudinis memoriam, si per exiguitatem rei
liceret, conarer. Si gratiam invenerir hic labor, alia quoque, quae ad
Systematis Metaphysici integritate spectat
adornabo, etiam si ordinario negotio vel furtim tepus
subripere debeam. Vive, Vale, Princeps Illustrissime, meque sub umbra Tuae
Gratiae aliquantulum laetari permitte. Dabam Rostochij. ipso die Margaretae.
Anno
Illustriss. Tuae Celsitudinis
Subjectissimus
M. Joachimus Lütkemann.
Dominis, quibusdam olim Praeceptoribus honorandis, quibusdam Affinibus amandis,
omnibus verò & singulis Mecoenatibus & Promotoribus suis,
debitô reverentiae & observantiae cultu perpetuùm venerandis.
DN. BARTHOLT VDER / in Republ. patria Camerario, DN. JOH. WACHENHVSEN / in ead.
Repub. Senatori, DN. GEORG. VOGELSANGR / Negotiatori & Civi Osterodensi,
Dominis Curatoribus, Affinibus, & Fautoribus suis benignissimis, plurimumque
honorandis,
In debitae gratitudinis
& perpetuae observantiae
exhibet & nuncupat Respondens.
AQuilam Scientiarum describere, membris singulis & articulis nondum depictis,
perversum forsan erit, cùm distincta cognitio totius pendeat ex distincta
cognitione partium. Memores tamen, in via sciendi auscultativa quòd versemur,
nihil subesse periculi arbitramur, si suis delineamentis Metaphysicam adumbratam
proponamus primùm, plenius cognoscendam tum, cùm partes per artificiosam quandam
anatomiam perspexeris. Quos libros
§. 2. Quaeritur, An sit aliqua
Metaphysica, & quidem à Logica distincta? Nos cum Cornelio Martini
in Prolegom. Metaph. rem ex ipsa natura arcessimus.
Intellectus noster similis est tabulae (non rasae, quae Platonis sententia est,
per recordationem Idearum, scientiam fieri docentis; sed) nudae, in quâ scriptum
cùm nihil sit, inscribi tamen quidvis possit. Potentialis itaque intellectus cùm
sit, in actum deducitur, non minùs ac sensus, per objectum; cujus duplex
officium, potentialem intellectum deducere in actum, & mensurare actualem,
ita ut tota veritas dependeat, non ab intellectu, sed ab objecto, quod
intellectui imprimit speciem. Perficit autem hoc munus objectum, ope sensuum, ut
habet axioma: Nihil est in intellectu, quod non priùs fuerit
in sensu. Id quod hôc modô fit ac ordine. Primùm ad intellectum quae
detulêre sensus, materiata sunt; materiati enim cùm sensus, materiata &
individua tantùm apprehendunt. Intellectus divinior & immaterialis ex
singularibus universales naturas abstrahit; inque materiatis, duplicis generis
accidentia reperit, 1. quae sine additione materiae cognosci no
possunt, quis enim quantitatem sine materia, motum sine corpore mobili,
generationem finesubjecto cognoscit? 2. quae poterant sine mentione materiae rationalem
pervenerit. Hujus indoles Philosophos â materiatis ad immateriata ascendere
docuit: coeptum est inquiri de Deo, de Angelis, ex naturae lumine quantùm fieri
potuit. Tandem transcendendo praedicamentorum seriem, ea mens scrutata est, quae
Enti in universum conveniunt, tam spirituali quam corporeo; tam Accidenti quam
Substantiae. Hinc quatuor emergunt scibilium genera, quae hoc Schemate
proponimus.
Haec clara sunt, nisi quod Pererio l. 1. de Phil. c. 6.
haec videntur repugnantia, esse à materia abstractum per indifferentiam. Si enim
e.g. substantia, Ens, unum, bonum, &c. in simplici suo conceptu
indifferentia sunt, id est, nuda ab esse materiato & immeriato; non possunt
in eodem simplici conceptu immateriata vocari, sive abstracta à materia. Sed
liquidô errat, cùm abstractum à materia idem esse putat cum eo, quod positivè
immateriatum: Entis enim natura, aliàs indifferens ad esse spirituale &
corporale, per positivam aliquam differentiam restricta ad esse spiritus,
positivè immaterialis est, nec ulteriùs abstracta à materia per indifferentiam.
Abstracta autem â materia ab esse spirituali & materiali praescindunt.
Quamvis haec ipsa in praecisione istà considerata immateriata dici possint, non positive, quòd
esse immateriale seu spirituale positivè insit; sed negativè, quòd non includat mareriam, sedè diverticulo ad viam.
Quatuor ostendimus Entium & scibilium genèra. Uti jam Entia primi generis,
docentur in Physicà; secundi generis in Mathematicà; tertij generis in
Pneumaticâ; Entia etiam postremi generis postulabunt aliquam, quá tradantur,
Scientiam. Argumentamur.
Sic constat dari Metaphysicam, distinctam eam esse à Logicâ, contra confusionem
Rami, patet vel inde, quòd absurdum sit in eadem disciplina ipsum scibile &
modum sciendi tradere; hoc practicum est, illud theoreticum. Eadem namque
disciplina diversissima haberet objecta; Practica fimul esset &
Contemplativa, quae confusio summa. Deinde quaero, an Ens ut Ens sit objectum
Logicae; Si est, ergo quae in Logicâ traduntur, Enti, quâ Ens est, conveniunt,
adeóque Enunciatio, Suppositio, Syllogismus, Enti quâ Ens est convenient.
Quicquid autem Enti quà Ens est convenit, omnibus inferioribus tribuitur; omnia
itaque Entia erunt Enunciatio, Suppositio, Syllogismus. Confer Corn. Mart. p. m. 44. Si Ens ut Ens non est subjectum
Logicae, nec ea, genera investigare
laborabimus.
§. 3. Efficiens causa, quoad Systematicam Metaphysicam, Aristoteles est, quòd prima ejus
delineamenta ostendit: Habitualis mater est, crebra à
singularibus & materialibus abstractio. Abstrahimus 1. Cùm conjuncta non conjunct im consideramus: ut cùm in uno homine
distinctè & separatim consideramus mobilitatem, sanitatem, entitatem,
seorsim etiam contemplamur naturam animalis, corporis, substantiae, quae tamen
conjuncta sunt in homine. Idem hic intellectui evenit, quod sensibus, qui
singuli colorem, odorem, saporem in pomo non apprehendunt, esto in pomo
conjuncta sint; sed visus colorem, olfactus odorem, gustus saporem praescindit
& dijudicat. Et hoc respectu cognitio abstractiva differt ab intuitiva, quae
res intuitivè unô intuitu simul comprehendit, nulla abstractione interveniente;
qualis Dei est. Abstrahimus 2. cùm disjuncta conjunctim
consideramus: ut cùm in unam naturam universalem colligimus, quae
seorsim in individuis deprehendimus. Has abstractiones necessarias esse patet ex
ipsa intellectus natura & omni erudità mentis cogitatione. Intellectus enim
humanus non intuitivè omnia complectitur, sed partitim intelligit. Conceptus
item omnis doctus rerum & definitio non singularium est, sed naturarum
communium, à singularibus in unam ideam communem collatarum. Et quis homini
Philosopho denegaret, quod Pictori licet, dum virtutes abstractas, Fortitudinem,
Temperantiam, Justitiam, sub forma puellarum depictas oculis proponit?
§. 4. Causa finalis Metaphysicae, contemplativa cùm sit,
§. 5. Sequitur subjectum seu objectum Metaphysicu. Id in genere
triplex observatur: 1. Inhasionis; sic intellectus
subjectu est omnium scientiatum 2. Propositionis; ut in hac enuntiatione; homo est animal, homo dicitur
subjectum 3. Tractatationis sive demonstrationis, de quo
affectiones per sua principia demonstrantur. Tale nullum datur in disciplinis
practicis: In Theoreticis autem idem est cum objecto: ut in Physicis corpus
naturale objectum est, circa quod Physicus cognoscendo versatur; idem corpus
naturale subjectum est, cui affectiones insunt demonstrandae per principia. Nos
qui malumus exigere Aristotelis scripta ad naturam, quàm naturam ad scripta
Aristotelis, de objecto Metapliysico cùm disputamus, non multùm solliciti sumus
de objecto Methaphysicae Aristotelicae; sed de objecto Metaphysicae simplicter:
nec inquirimus objectum quodvis, sed adaequatum & reciprocum; ne sit latius,
néve angustius ipsâ Scientiâ. Id inveniemus tum, cùm Subjecti & materiale
& formale rectè tenuerimus: illud est res considerata; hoc modus
considerandi: Hoc, ne objectum se extendat nimis, cavebit; ne angustum nimis
sit, cavebit illud. Utrumque studiosè investigabimus.
§. 6. Ostendimus, scibilia respectu abstractionis cùm
dividebamus supra §. 2. praeter naturas particulares, esse quosdam conceptus
generales, tam immateriato quam materiato; tam accidenti, quam substantiae
communes: Haec cùm per se scibilia sint, in aliqua Scientia tractanda sunt; Cùm
generalissima sint, in generalissima scientia tractanda sunt: Scientam a. in qua
Objectum Metaphysicae
debet eße generalißimum, suprae quod relinquatur nihil per se scibile.
Tale autem Ens est. Deficiunt itaque qui objectum Metaphysicae ponunt 1. Deum.
Nam aut cum Neotericis Dei naturam extra Metaphysicam, in particulari aliqua
scientia contemplaris; aut cum Antiquitate in Metahysicae parte speciali. Si
prius, Deus planè non erit objectum Metaphysicae, ratione particularis
cognitionis; contemplabitur saltem in genere ratione entitatis, unitatis,
perfectionis, &c. Si posterius, non est objectum ada quatum, sed partiale
duntaxar. Dices: subjectum disciplinae habet rationem generis. At Deus cum
creaturis non convenit in uno aliquo communi genere. Sufficit ad Esse subjecti,
omnia inferiora complecti conceptu uno & commmuni; cujus respectu subjectum
induit rationem generis, sed genus rigerosè non est. Nota, qui rejectam hanc
sententiam defendunt, omnia quae in Metaphysica traduntur, ad Deum referri
volunt, ut effectus ad suam causam. Sed ut de consusione nihil dicam, multa in
Metaphysica tràduntur, â ratione creati & increati quae praescindunt,
adeoque effectibus divinis annumerari non poterunt. Deficiunt 2. qui ponunt Ens
creatum, non officiente, quòd Creator & creatura non conveniant sub uno
genere. Deficiunt 3. qui ponunt substantiam immaterialem, aut etiam substantiam
in communi. Substantiam immaterialem vocant negativè, eô sensu quô nos vocem
immaterialis vocavimus §. 2. ut sit idem quod abstractum à materiâ. Deficiunt,
inquam, quia supra rationem substantiae datur adhuc aliquid latius, quod est
scibile per se, nec quicquam proficiunt, si ajunt 1. Nullu
subjectum Scientię praedicatur de suis affectionlbus. Quae n. causa, quòd
subjectum Physicae non dicatur Ens naturale, nisi quòd no
permissum sit subjectu praedicari de affectionibus, cùm tamen Ens
naturale praedicetur de mobilitate, quantitate, &. alijs affectionibus
Physicis? Jam & Ens praedicatur de suis affectionibus. Ens itaque non erit
subjectum, sed substantia. 2. Affectio non potest esse cum suo subjecto sub
eodem genere. At accidentia per se non est Ens, per se quoque non est scibile.
E. nec datur aliquid per se scibile supra rationem substantiae, quòd commune sit
Substantiae & accidenti. ad 1. Axioma verum est de Affectionibus
Praedicamentalibus & propriè dictis; falsum de Transcendentalibus &
divinis. Ad 2. Affectio non potest esse cum suo subjecto sub eodem genere,
rigerosè sic dicto, quod est intra seriem praedicamentorum; potest tamen esse
sub unô aliquô conceptu universali & Transcendentali, qui assumit indolem
Generis. Ad 3. Aliud est Ens per se, & aliud per se esse seu existere. Ens
per se non opponitur ei, quod est in alio; sed ei, quod vel aequivocè tale est,
vel per extrinsecam denominationem, vel per qualemcunque proportionem, vel per
aggregationem. Accidens autem non ita Ens est, sed in se habet, quod ad
positivam Entis tationem sufficit. Quid multùm? Accidens cum substantiâ habet
attributa communia: Habebit igitur cum eâdem & communem essentiam, quam nos
Metaphysicae objectum dicimus. Haec clariùs dijudicabuntur ex Disputatione de
unitate conceptus Entis. Hi & si qui sunt alij, qui angustius ponunt
objectum, quàm Ens est, deficiunt, quòd ut diximus objectum Metaphysicum debeat
esse generalissimum.
§. 7. Ultra metam Scientiarum excurrit, quisquis cum
Timplero, objectum Metaphysicum etiam ad Rationis Entia extendit. Timplerus l. 1. Metaph. c. 1, objectum Metaphysicum esse disputat
Ens in tantâ latitudine sumtum, ut sub se comprehendat Ens Rationis & Reale,
Positivum & Privativum, Ens per se & per accidens. Sed haec cùm per
similtudinem tantùm sunt Entia, etia ad similitudinem Entium
tantùm sunt scibilia, non per se. Supra rationem Entis veri & Realis, non
datur scibile per se. In specie Ens per accidens, quòd nulla ejus detur
affectio, quae una sit, Scietiae no subjicitur. De
Ente Rationis & Privativo no abs re erit arctiorem
considerationem subnectere. Sit igitur Status contro versiae; An omne intelligibile, omne Aliquid, omne id quod
intelle
ctu
comprehendi potest, sive Ens sit, sive non-Ens, quatenus sine
materiâ concipitur, sit objectum Metaphysicum, Videtur quod sic,
nam
Minor erit verissima, modò, quod supposuimus, probaverimus, dari aliquem
conceptum Alicujus seu intelligibilis, communem Entibus Realibus & Rationis,
Positivis & Privativis; de quô ulteriùs non relinquitur dubitatio, si
cogitaveris, omne objectum nostrae cognitionis convenire sub unâ aliquâ ratione
intelligibilitatis, & vocari Aliquid. Sumimus hìc Intelligibile cum
praecisione & indifferentiâ ad Intelligibile per se & per accidens, ne
quis nobis obstrepet istâ distinctone. Sanè Entia Realia & Rationis,
Positiva & Privativa conveniunt in hoc praedicato, ut dicantur
intelligibilia, quomodocunque, id nihil ad rem, modò verè dicantur
Intelligibilia. Conveniunt itaque sub unô aliquô conceptu, sub conceptu
Alicujus, sub conceptu Intelligibilis. Hunc nodum ut solvamus, non equide ausim negare non-Entia & Rationis Entia esse Aliquid, pro
quô pugnabo ipse suô loco; adeóque non ausim negare haec cum Ente facere
conceptum qualemcunque unum & communem; sed addo, non facere conceptum
Essentialem & per se unum. Esse autem objectum cognitionis, non est
conceptus essentialis, sed dicit tantummodô relationem extrinse cam, qualis
etia multifariàm fundari potest in non-Ente. Ideóque ad
Syllogismum in forma respondeo, concedendo majorem de conceptu Essentiali &
per se uno, negando de conceptu qualicunque. Instas.
Iste conceptus etsi non est essentialis, est tamen aliquod scibile, & hoc
sufficit ad constitutionem scientiae: Itáque
Omne scibile seu intelligibile intelligitur vel per speciei positionem, vel per
speciei privationem, vel per speciei disp. Met. 1. quast. 10. invenimus hanc
collectionem: In oppositione specierum ejusdem generis seu subjecti, duae vel
plures species debent poni, nulla per aliam cotradictoriè tolli. Hinc homo &
non-homo, non constituunt species animalis. Ens autem & non-Ens sunt
contradictoria. E. non sunt ejusdem subjecti species. Et per consequens Aliquid
ut est commune Enti & non-Enti, non est subjectum Metaphysices.
§. 8. Properamus ad Subjecti Formale, quod est modus
considerandi. Cùm enim in Entibus, spiritualitas, naturalitas, quantitas,
sanitas, & nihil non considerari possit, quaeritur: An
Entia cum omnib. suis conceptibus, an tantùm secundùm certos quosda conceptus considerationi Metaphysica subsint. Equide
§. 9. Alterum itaque formale subjecti, quod relatum
diximus, constituit Metaphysica Abstractio. Sed & haec controversa est: Sunt
enim qui eam duplicem faciunt, & sunt qui pro simplici contendunt. Hi
volunt, Metaphysicam abstrahere solùm à materiâ secundùm rem & rationem per
indifferentiam; isti addunt abstractionem â materiâ secundùm rem & rationem
siderationem demandavêre. Sententiam decisivam committo
concilio Philosophico, Ego minorum gentium Philosophus, non ut Arbiter, sed ut
privatim suam sententiam exponens, rem esse arbitrariam arbitror. Si libuerit
aliquid dare Reverendae Canitiei, liceat; nihil obstat. Dicas, Metaphysicam esse
scientiam universalem verè non merè, sicut intellectus dicitur esse universalium
verè, non merè, cùm & singularia intelligat: Corpora naturalia peculiarem
requirere disciplinam, quod peculiarem habeant abstractionem; Intelligentias non
item, quòd sub abstractione Physicâ commodè comprehendi possint. Si
concinnitatis tibi major cura, age, associa te Neotericis, sine periculô fiet.
Mihi ad Reverentiam Canitiei prono, magis tamen arridet concinnitas: Generalia
in generali, particularia in particularibus tradi scientijs. Nec id contra
Antiquitatem, si Fonseus & Suaresij interpretationem sequimur, cùm
interpretantur illud Philosophi l. 4. Metaph. 2.
primae Philosophiae & Metaphysicae objectum Ens quà Ens
abstractum à materiâ secundùm rem & rationem per indifferentiam.
Obj. Metaphysica agit etiam de materiâ & formâ, principijs sc. in corpoream & incorpoream. 1. Materia considerari potest,
vel secundùm Esse absolutum, ut materia est; vel secundùm Esse relatum, ut est
causa; priori modòmateriam scientificè Metaphysicus non tractat, nisi per
digressionem, ostendendo causarum species: posteriori modô de eâ ex instituto
agit, considerat enim in eâ rationem causalitatis, quod indifferenter se habet,
ad esse materiale & immateriale. Taceo quod latiùs extendendo
significationem materiae & formae, etiam materiam habere dicantur abstracta
à materiâ; ut cum trianguli materiam dicimus tres lineas, quòd autem ita
generale & indifferens est, ad generale pertinet scientiam.
2. Quantitatem & substantiam corpoream Metaphysicus scientificè non
cognoscit, demonstrando affectiones de ipsis; sed praecognoscit, ostendendo quod
sint species Entis; atque sic inferioribus scientijs objectum, quod praecognitum
esse debet, praescribit. Praetereo, quôd quantitas dividatur in continuam &
discretam. Numerus autem competit etia Spiritibus, imò tres S.S.
Trinitatis personae differunt re verâ numerô.
§. 10. Hactenus de objecto Meraphysico rectè
constituendo, nunc ad Formam. Externa seu Accidentalis, est ordo, quô traditur
Metaphysica, Syntheticus. Internam & Essentia. Iem non habet. Accidentia
enim cùm ipsae formae sint, fomam hab ere negantur. In definitione aute eorundem formae locu tenet genus, differetia vel à subjectô vel ab objecto vel aliundè sumitur. Ideoque
hîc demu de genere Metaphysices agendu.
Metaphysicu habitum intellectus esse certu
est; Theoreticum esse non practicum, non dubitat, quisquis quid practicum, quid
Theoreticum, intelligit. Nam quòd Domina & Princeps aliarum Disciplinarum
dicitur, imperans inferioribus; non ita accipiendum est, ac si imperet practicè;
ostendendo modum tractandi; sed quôd prorsus Theoreticè, terminos proponendo,
quorum declarationem ex eâ inferiores mutuare coguntur. Non igitur Ars erit, nec Prudentia. Equidem
Ars, prout à naturâ contradistingvitur, ab arte sunt, non Metaphysica modô, sed
omnes l.
6. Ethic. c. 4. Artem definis per habitum cum ratione rectà effectivum;
Artem Metaphysicam esse omnes negabunt. Solùm controvertitur an Metaphysicae
genus dici debeat juxta definitionem Luciani definientis Artem per systema
praeceptorum usu cognitorum, ad finem in vita utilem. Nos quamvis aegrè litem
cuiquam moveamus de nomine, confusionem tamen vocum semper detestamur. Ars in
mente est, non in systemate praeceptorum, seu in libris. Neque enim farrago
praeceptoru, sed mens ab arte denominatur artifex. Nec
obstat, quòd & illa ab arte denominetur artificiosa. Nam artifex à subjectò
denominatur, cui ars inhaeret; artificiosum, non à subjecto, sed ab effectu
tantu, quod ab arte proficiscitur. Ut Qualitas denominat suum
subjectum quale, sic Ars suum subjectum Artificem; effectum autem artificiosum
reddit. Praeterea si maximè haec artis definitio cohaereret cum definitô; non
tamen 1. competeret Habituali Metaphysicae, sed Systematicae tantùm; & 2.
ejusdem speciei constituerentur disciplinae omnes. Ad habitus contemplativos nos
vertimus. Dicimus 1. Sapientia non Metaphysicae genus est,
sed Synonymum: Nullum enim genus reciprocatur cum suâ specie, ad
minimum n. aptu debet esse praedicari de pluribus, contingat
licet aliquando servari id in unâ specie. Jam praeter unam non potest aliqua
disciplina agere de summis sciedi principijs; neque enim duae
disciplinae aequè universales dari possunt, cùm non dentur duo objecta aequè
universalia. Dices: Sapientia est, quae in se sua habet
principia, nec indiget alienis, ad conclusiones suas demonstrandas. Theologia
autem non indiget ope alterius disciplinae, nisi ex accidente. E. &
Theologia sapientia est. E. praeter Metaphysicam datur & alia species
Sapientiae. . Sapientia est notitia primorum principiorum connatorum, & ex
his deductarum conclusionum; non eorum, quae ex revelatione sciuntur, de rebus
supra naturam positis. Objectio: Synonyma habent eandem
definitionem. Jam Sapientiae definitio alia est à definitione Metaphysicae;
definitur enim habitus contemplativus ex intelligentiâ & scientià constans.
. Eade res cùm ob diversos respectus diversas sortiatur
denominationes, quid mirum ob synonyma definiri diversimodè; maximè cu & e usdem rei sub eodem nomine, ob diversitatem respectus,
diversa dari possit definitio. Ita qualitates primae quae in Physicis
definiuutur respectu habitô ad officia in mistione, aliter definiri possunt, si
considerantur absolutè. Dicimus II. Metaphysicae genus
proximum est Scientia. Scientia autem sumitur bifariam 1. pro notitià
conclusionis, sine notitiâ primorum principiorum. Et sic distingvitur ab
intelligentiâ, quae est notitia principiorum tantùm; & à Sapientiâ, quae est
& principiorum & conclusionum notitia. Hôc modò Scientia non est genus
Metaphysicae & Sapientiae, sed Scientia & Sapientia sunt species
contradistinctae. Et hîc militat illud argumentum: Species
oppositae quiddit ativè de se non praedicantur, multò minùs se mutuò
definiunt: Scientia & sapientia (quod nos synonymum Metaphysicae
diximus) sunt species oppositae: E. se mutuò non
definiunt. 2. Scientia dicitur, quicquid cognoscit proprietates
alicujus subjecti per propria principia. Et sic omne speculativum etiam est
scientificum. Sic quoque Scientiae non est oppositum Sapientia; sed subordinatum
addens illi specialem duntaxat gradum & dignitatem, principiorum sc.
primitatem. Scientia demonstrat conclusionem ex principijs immediatis quidem,
sed non primis ratione universalitatis & distinctae cognitionis. Sapientia
demonstrat suas conclusiones ex principijs omnium primis, &
universalissimis, ratione affectionis tamen proprijs & immediatis. Et sic
sumta Scientia Metaphysicae genus est. Objiciunt.
Metaphysica 1. non habet subjectum scientificum. Ens enim non habet rationem
generis; quia extra se non habet differentias, de quibus non possit praedicari.
2. Non habet affectiones; quia hae debent esse aliquid appositum ad Essentiam
subjecti; adeóque diversam habere Essentiam â subjecto. At Ens non habet
affectiones, à quibus differat Essentialiter; aliàs esset compositum ex subjecto
& accidente, quod repugnat Enti in istâ generalitate & praecisione ab
omni determinatâ Essentiâ sumti. 3. non habet principia. Principia autem ex
quibus fit demonstratio efficiens est & finis. At Ens praescindens à creatô
& increatô caret ejusmodi principijs. . ad 1. Ut demonstrationis ita &
Scientiae subjectum non necessariò genus induat ratione generis, quamvis non sit Genus rigorosè dictum. Adde quod
Scheibl. l. 1. Met. c. 1. n. 32. ex Fonseca observat,
subjectum vocari Genus, non Logicum, quod respectum dicitad species: sed
Physicum, quod est ide cum materia, ad quam etia
pertinet materia circa quam & in qua, id est, objectum, & subjectum.
Unde aequipollenter & Genus & subjectum & Genus subjectu conjunctim dicitur id, quod disciplinae subjicitur. Ad 2. non
est requisitu Affectionis necessarium, addere Subjecto aliquid
Reale, secundum rem & Essentiam à subjecto differens; id enim verum tantùm
de Accidentibus praedicamentalibus, (quamvis nec ibi universaliter) minimè de
Affectionibus transcendentalibus & divinis. Sufficit, si expressiorem
conceptum Entis dicant, qui per modum accidentis de subjecto praedicantur: Cùm
enim id hôc respectu demonstrabile sit, tantum habet, quantum ad rationem
Affectionis scibilis sufficit. Ad 3. ad Demonstrationem sufficiunt causae
efficientes per emanationem, qualescunque rationes, quae à nobis apprehenduntur
priores attributis, & vocantur causae virtuales, quia si per impossibile
aeternitas Dei effectivè produci posset, ab infinitate produceretur: complexa
itidem principia & deductio ad impossibile.
§. 11. Impetratis ijs, quae ad extruendam &
intelligendam definitionem Metaphysicae fufficiunt, illam subjungere possemus;
sed placat priùs audire Affectiones Metaphysicae, ut sunt illae omnes quae ei
conveniunt quatenus est Sapientia. Sapientiae autem tribuitur, quòd versetur 1. circa omnia, adeoque sit universalis,
quia communissimas Entium rationes, communissima item principia, in quibus omnia
Entia particularia fundantur, contemplatur: Quòd versetur 2.
circa difficillima & à sensibus remotißima adeóque sit
difficillima. Quae traduntur in Metaphysica difficiliora sunt nobis,
quia à sensibus remotiora: notiora antem naturâ, quae ut difficiliora videntur,
ita tamen comparata sunt, ut ea si teneas, reliqua per ludum addiscas. Quò autem
haec sunt difficiliora, hôc Sapiente digniora, cùm quod sit certißima, non quoad
demonstrationis evidentiam; hoc nomine enim dis ciplinae Mathematicae audiunt
certifsimae: sed ratione Subjecti, quia agit de rebus maximè universalibus,
quibus summa certitudo inest, eò quòd princi piorum locô sint inferioribus. Hinc
aliarum Scientiarum principia robur accipiunt ex principijs Metaphysicis,
tanquam certioribus. 4. quòd sit ad docendum aptißima.
Non 5. quòd sit nobilißima; Est enim Regina Scientiarum,
quae alijs praeesse potiùs dicenda est, quàm ministrare. Dominatur sc. alijs,
non practicè, sed speculative, uti explicavimus §. 10.
Obj. Nobilitas Scientiae dependet à nobilitate subjecti. Universalia
verò, eirca quae versatur Metaphysica, sunt imperfectissima. Inferiora enim
semper determinatiorem conceptum addunt superioribus. Metaphysica itaque erit
imperfectissima. R. Qui in Metaphysicis agunt de Deo & Intelligentijs sine
difficultate inveniunt, quod regerant. Habent enim in sua Metaphysica objectum
absque omni contradictione nobilissimum. Nos qui tantùm universalia Metaphysicae
contemplationi consecramus, nobilitatem Metaphysicae deducimus ab objecti non
majori intensione, sed majori extensione. Universalia esto minora sint
intensivè; pauciores enim habent gradus Entitatis, cùm semper progrediendo ad
universalia â singularibus, singularibus aliquid decedat: Sunt tamen majora
extensivè, & ad plura Entium genera extenduntur, quàm singularia. Ab hac
objecti conditione magis ducenda est nobilitas scientiae, quàm ab illâ; Cùm haec
extensiva excellentia & generalitas, inferiorum objectorum disciplinas suae
subjiciat, tum quoad objecta, tum quoad principia. Hinc est, quòd reliquae disciplinae subordinantur Metaphysicae, non
quidem subalternatione, in rigore & summo gradu sumta, de qua videatur
Scheibl. l. 1. Metaph c. 1. tit. 5. artic. 2.
dependentiâ tamen & subalternatione aliquâ. Subalternantur autem &
dependent â 1.) quod species Entis
non possint exactè distinctè cognosci, sine dependentia ad cognitionem Entis
simpliciter. Hinc non potest fieri, quin termini Metaphysici ob generalitatem
sua subinde succurrant in specialioribus cotemplationibus rerum. (2.) quod Scientijs inferioribus
subjecta praescribat: non modô practicô, quasi, quid in unaquaque disciplina
tractari debeat, jubeat: sed planê speculativè; progrediendo ad species Entis,
eas inferioribus relinquit Disciplinis scientificè tractandas, abstractionem
Metaphysicam quae excedunt; ostendens tantùm quod in objectis praecognitum esse
debet, quid nominis, & an sit. 2. Subalternantur inferiores ratione
principiorum. Principia enim in Metaphysica probata in caeteris supponuntur: vel
si inferiores propria habent principia, confirmantur tamen maximâ ex parte ex
Metaphysica, (1.) quatenus generalium terminorum
cognitione opus habent: Est enim ubi ex sola terminorum explicatione veritas
deducitur, ut omne totum majus est qualibet suâ parte; explicatô quid totum,
quid partes, etiam contradictoriae apparebit repugnantia. Vel quatenus (2.) probantur per deductiones ad absurdum, ex
generalibus principijs Metaphysicis. Sed quid si haec negantur ipsa? Respondeo
cum Pererio ex l. 4. de antiq. Phil. c. 11. Adversarius
aut concedit aliquid aut nihil. Si nihil, cum eo non etit disputandum. Si
aliquid, id aliquô modô attinget jus Metaphysicae, ex ijs itaque concessis
Metaphysicus adversarium redarguere potest. Quoties itaque contingit, ut
Adversarius nihil penitus concedat eorum, quae inferioribus subjiciuntur
disciplinis; ad superiora fugiendum, ubi si velit secum disputari, concedat ali
quid necesse est, unde confutari poterit.
§. 12. Hisce praemissis, planè & plenè intelligitur
haec Metaphysicae Definitio: Met aphysica est scientia Entis
quâ Ens est, abstractum à materia secuudùm rem & rationem per
indifferentiam.
Dispescitur in partem communem & propriam: illa considerat Ens in genere; haec ad determinatas Entis species descendit.
Volitante calamô suo
BARTHOLDO NIE MEYERO gratulabundus f.
GEORG. Krugk Phil. & Med. D.
Ad Praestantiß. Dn. Respondentem.
M. JOACHIM. LUTKEMANNUS Demminensis Pommeranus Praeses.
Ad Praestantissimum & Doctissimum Dn. Respondentem Amicum
charissimum.
Raptim deproperabat
MAURITIUS BERTRAM.
Sic Literatissimo Dn. Conterraeneo sue, Metaphysicè
disputanti, bene ominatus applaudebat
Lippoldt von Oldershausen.
Ad Doctissimum Dn. Contubernalem Metaphysicè
disputaturum.
Ita
gratulatur
Amicissimo Dn. Contubernali
HENRICUS Dringenberg.
In Collegio Unicornis Die 28. Februarij Horis
Pomeridianis.
ROSTOCHII, Literis JOHANNIS REUSNERI, Anno M. DC.
XXXVIII.
MEtaphysica cum sit scientia, ad sui subjecti cęteraruque rerum
quas tractat demonstrationem, habebit principia. Haec qualia sint, nunc
inquirimus. De principijs autem Entis cum disputamus, ea intelligimus, quae
Enti, ut Creatori & Creaturae & omnibus Inferioribus commune est,
conveniunt. Hinc fundamenti loco sit nobis haec regula: Quaecunque principia in Deo & Creaturis reperiuntur, etiam Enti, ut
commune est Deo & Creaturis, conveniunt: Et contra; Quaecunque uni repugnant, repagnant quoque Enti in ista
generalitate sumto. Posterius membrum, confirmatur; quia quod speciei
repugnat, repugnat etiam generi. Equidem quae speciei repugnant, non statim
repugnant generi simpliciter; repugnant tamen generi in sua generalitate sumto.
Risibilitas repugnat Asino, non repugnat Animali simpliciter; aliàs nullum
animal risibile: repugnat tamen animali in sua generalitate sumto, aliàs omne
animal esset risibile. Quae enim generi in sua generalitate, ut commune est
inferioribus, conveniunt, (modô servetur suppositio personalis & descensus
distributivus) omnibus quoque inferioribus conveniunt. Membrum prius
statuminamus inde, quod quae singulis & omnibus speciebus simul sumtis
conveniunt, ctiam generi conveniunt, in suppositione personali & descensu
disjunctivo: quamvis in descensu copulativo & suppositione simplici
aliquandô generi non conveniat, quod convenit speciebus singulis. Ut: cùm
singulae Entis species sunt Entia determinata, non tamen Ens in communi
determinatum erit; & cùm singula accidentium genera genere constant, non
tamen genere constat accidens in genere. Paucis: Quaecunque
singulis & omnibus inferioribus simul sumtis conveniunt, etiam
superiori, in utraque suppositione conveniunt; Exempl. gr. Snguli
homines seorsim existunt. existit autem ita minimé species superior, homo, in
suppositione simplici: contra, omnes homines simul sumti constituunt multi.
tudinem, non autem propterea multus redditur omnis homo in Quicquid Entibus omnibus & singulis couvenit, convenit
etiam Enti in generi. Omnibus inquam & singulis: ex defectu hujus
conditionis, fi maximê probatum esset omnes Entis species constare genere &
differentiâ, nondum tamen evictum foret id competete Enti in sua generalitate:
quia id non competit omnibus & singulis, omnibus simul sumtis.
§. 2. Hoc fundamento posito, ipsam rem distinctè
explicamus. Loquendo itaque 1. De principijs essendi extrinsecis, causa
efficiente & finali; res certa est. Illa enim Ens ut Ens non admittit. Neque
enim Deus admittit efficientem; esset enim dependens ab alio priori; qui rursus
si Ens omne ab efficiente penderet, ab alio penderet, & hic rursus ab alio,
& sic in infinitum; adeoque nullus omninô esset Deus. Imó omnes omninô
essentiae, quia aeternae efficiente carent. Neque admittit finalem: tum quod
Deus finis ultimus sit omuium, non ipse ob finem alium: tum quod finis nobilior
rebus quae tendunt ad finem. Nec agnoscit principium ideale seu exemplare. Sunt
quidem in Deo ideae & exemplaria rerum, juxta quae factum est hoc universum,
quae ob id universalia vocantur in causando; Concipit quoque Deus intelligendo
seipsum: dubito tamen an intellectus Dei, quo seipsum intelligit, idea dici
debeat, cum Deus non intelligat per ideas sed intuitivè; ideale autem principium
Dei vocandum esse nunquam concedo.
§. 3. Loquendo 2. De essendi principijs intrinsecis, rursus certum est, Enti quatenus praescindit ab actu & potentiâ, creatore
& creaturá, Illa non competere; neque ipsi competunt principia
Physica, materia & forma; nec quae dicuntur Metaphysica, genus &
differentia. De Ente actuali disputant, an non actus & potentia, essentia & existentia sint
ejus principia. Quod simaximè concedatur de creaturis, vix tamen de
Deo, de Ente simpliciter nullo modo. Nam agendo de Ente simpliciter si essentia
existentia, potentia, actus sunt principia Entis, & haec rursus ipsa sunt
Entia; Essentia constabit ex aliquo principio, essentià, haec Entia creata, habent illa principia tàm externa, Deum,
quàm interna Metaphysica, genus & differentiam.
§. 4. Loquendo 3. De principijs cognoscendi, illa Ens ut Ens habet, tàm complexa,
quàm incomplexa. Incomplexa sunt effectus & signa â posteriori; rationes
itom â priori, ut sunt proprietates antea demonstratae quatenus ad rei
cognitionem conferunt. Vocantur causae virtuales. Sic Deus ex effectu
cognoscitur & attributum divinum unnm ex altero, ex independentia
simplicitas, ex simplicitate aeternitas, ex aeternitate infinitas. Principia
complexa sunt omnia axiomata universalia, quibus ad declarandam rem utimur; sic
ex illo: Omne totum majus suà parte, probatur in Deo non esse partem, quia
daretur aliâs in Deo aliquid, quod minus esset ipso. Obj. Principium Entis aut Ens est aut non Ens. Si Ens, non potest esse
principium Entis, quia nihil principium sui ipsius: si non Ens, rursus non
potest esse principium Entis. Resp. Singularia in quantum ducunt ad cognitionem
sui universalis, principium sunt universalis; adeoque in quantum continentnr sub
suo universali, sunt principium sui ipsius. Ita non absurdum est, dicere aliquod
Ens, in quantum facit ad cognitionem Entis in communi, esse principium sui
ipsius, in quantum continentur sub Ente in communi.
§. 5. Principia Metaphysica complexa, quod Metaphysica sapientia est, debent esse
prima, generalissima, non aliundè mutuata: sed cum aliquo differentiae gradu,
unum enim omniu
Quodnam sit primum & omnium
generalißimum principium. Respond. primi principij conditiones quatuor
sunt. 1. ut à nemine possit in dubium vocari. 2. ut possit esse medium
demonstrationis: adhibetur enim ad demonstranda alia 3. ut sit generalissimum,
per quod probari possint omnia reliqua principia. Dicuntur quidem praeter id
quod primum est, principia alia indemonstrabilia, sed hoc sensu quod in scientia
particulari non probentur sed probata supponantur, vel quod non demonsttentur
ostensivè; cum interim sint demonstrabilia per deductionem ad incommodum. 4. ut
ab alio priori non demonstretur. Ex defectu conditionis secundae primum
principium non dicendum est: Ens est id, quod est. Seu omne
Ens est Ens. Identica enim cum sit & aliquo modo nugatoria, non est
demonstrativa. Ex defectu conditionis quartae, non gaudet titulo primi principij
haec: De unoquoque vera est vel affirmatio vel negatio.
Quia affirmatio praesupponit esse; negatio non esse. Ideo enim Cygnus affirmatur
albus, quod talis est; corvus negatur, quod talis non est. Igitur hoc: De unoquoque vera est vel affirmatio vel negatio,
probatur inde, quia unumquodque est vel non est. De palma prioritatis contendunt
haec duo. Quodlibet est vel non est: Et; Impoßibile est idem simul esse & non esse. Nos
palmam porrigimus posteriori, quod modale est: nec aberrasse patebit ex
solutione eorum, quae objiciuntur. 1. Affirmatio prior negatione, absolutum
modali. Illud autem Impoßibile est idem simul esse & non
esse. Et modale est & negativum, ut patet in expositione. Exponitur
enim ita. Idem non est simul & non est, nec potest simul esse & non
esse. 2. Principium hoc aliunde probari potest 1. ostensivè, ita: Quodcunque
naturae lumine solo cognoscitur est evidentissimum & certissimum. Atqui hoc:
Impoßibile est idem esse & non esse solo naturae
lumine cognoscitur. E. est evidentissimum & certissimum. Secundô per alia
absurda, ita: Si possibile est, idem simul posse esse & non esse, fieri
quoque potest 1. ut unaquaeque res possit dici omnia Pone enim hanc
propositionem: Asinus non est omnia. Per te ejus contradictoria potest esse
vera, quae dicit Asinum esse omnia. Et sic & Asinus, & Equus, & res
quaevis alia dum non est omnia, idem simul esse &
non esse, verum sit; & simul verum illud quod omnis ratione utens
dicit; idem non posse simul esse & non esse. Adeoque
dum hi fortissimè sibi contradieunt, sibi non contradicunt. Resp. ad 1. Simplex
enunciatum & affitmativum, prius est negativo, modali & composito, in esse proprositionis, & quoad modum enunciandi;
non item in esse principij, quoad veritatem & virtutem
probandi. Prioritatem propositionis petas licet, ex affitmatione, ex
terminis, ex terminorum dispositione: non prioritatem principij, quae pendet ex
robore probandi. Majus autem robur habet, quod majorem in terminis suis ostendit
repugnantiam. Nam cum duo sint Demonstrationis genera, unum ostensivum, alterum
per incommodum; hoc posterius intellectus nostri imbecillitati succurrit, qui
dum objecta sua intuitive non considerat, & veritatem propositionis vel ob
nimiam objecti claritatem, vel obscuritatem nimiam, per causas à priori ulterius
investigare non potest, ad absurdum confugit, quod ex propositionis suae
negatione sequitur: & eam propositionem evidentissimè veram ostendit, cujus
negationem aliqua repugnantia & incommodum sequitur: quoque majorem ostendit
repugnantiam, hoc majorem suae propositioni conciliavit evidentiam, quamvis
nullam â priori causam videat. Jam illud modale. Impoßibile
est idem esse & non esse, majorem ostendit in terminis suis
repugnantiam, quam illud absolutum & affirmativum: Quodlibet est vel non est. Prius enim ostendit repugnantiam inter dnos
terminos contradictorios: alterum tantùm oppositionis immediationem, seu
repugnantiam medij inter duos terminos contradictorios. Haec autem repugnantia
non ita clara ac illa, cum per priorem probari possit. Sit enim qui dicat dari
tertium inter esse & non esse, refellendus is erit ex repugnantia ipsorum
terminorum contradictoriorum ita: impossibile est idem esse & non esse; E.
inter esse & non esse non potest dari medium. Confer Carolum de Raconis Met. part. 2. tract. 2. c. 2. quem potissimum idem non posse simul esse & non esse, inde probo,
quod vel naturae lumine solo cognoscatur, evidentiam principij ostendo, non
causam produco, ob quam sit verum: quia non ideo verum est, quia naturae lumine
cognoscitur, aut quia intellectus tuus id verum esse agnoscit; sed potius
intellectus tuus id naturaliter agnoscit verum esse, ideo quod in se verum est
& indemonstrabile. Ad incommoda quae sequuntur negationem primi principij,
respondeo: Principium illud primum naturâ jam notum & certum, ita ut eo
mediante omnium istarum enunciationum absurditas probetur, quae reliquis
contradicunt principijs, ex alio absurdo universaliori probari non potest:
Intellectus autem ad rem praesentem ductus, infinita absurda in rebus
particularibus deprehendit, ex quorum inductione firmissimum esse illud
declarat, quod vel naturae lumine solo jam ante cognoverat. Imò si verum fateri
velis, absurditates istae suprà positae ex principij primi negatione non
sequuntur. Neque enim qui negat; impossibile esse ut idem simul sit & non
sit; statim asserit, omne idem simul esse & non esse, ita ut tibi liceat
descendere ad particularia quaevis; sed contradictoriam defendit, possibile esse
ut quoddam idem sit & non sit. Ex dictis uti promisi tibi colligere licet
rationem cur isti modali: Impoßibile esse & non
esse, prioritatis palmam porrexerimus; alteri vero: Quodlibet est vel non est, denegaverimus. Quia scil. illud vim majorem
habet probandi, dum ostendit repugnantiam inter duos terminos
§. 6. Omnium itaque Primum principium est: Impoßibile est idem
simul esse & non esse: Est enim 1.
notissimum, ut l. 1. Tuscul. qq. disputantem contra Atticum Epicuraeum.
Asserebat hic animam humanam interire; & rursus, mortuos esse miseros:
Confunditur à Tullio ita: Quem esse negas, eundem esse dicis: ubi est acumen tuum? Cùm enim miserum
dicis, tùm eum, qui non sit esse dicis. Plura ut omnis Philosophia, sic
egregium haec ipsa de principijs tractatio suppeditat. Sit qui dicat Ens ut Ens
habere principium essendi, idque esse ipsum Deum. Confundetur ita: Quicquid Enti
quatenus Ens est competit, id omni Enti competit. Ideoque
Quod absurdum esse ex duplici contradictione ostenditur. I. Ens independens simul est & non est. Est quia se ipsum efficit; non est, quia à seipso est efficiendum. II. Est independens & non est, Est independens ut ipse asseris, & non est independens, quia à seipso causatum. 3. Est evidentissimum & indemonstrabile, ut supra ostendimus.
§. 7. Avocat nos objectum Metaphysicum ad interiorem sui contemplationem. In
vestibulo autem placet aliquantulum An Ens sie
primò cognitum. Cognito enim quid sit primuo cognitum in numero
complexorum, non inconvenienter porrò inquiritur, quid sit cognitum primum in
ordine incomplexorum & simplicium: An sc. Ens ut conceptus est omnium
generalissimus, ita etia in cognitione simplicissimus &
primus. Loquimur aute de cognitione intellectus compositi, qui
per abstractionem & compositionem intelligit, qualis est humanus. Quaestio
haec si unquam alia valde intricata est; distinctis tamen conclusionibus
eluctabimur, explicatis prius qui in hac controversia occurrunt terminis. 1. Cognitio vel est rei prout est quid definibile, vel
prout est universale contentivum multorum. Illa vocatur âctualis haec virtualis
vel potentialis. 2. Utraque est vel distincta vel
confusa. Confusa est obscura & generalis apprehensio rei, sine claro &
distincto conceptu partium: Distincta cotra est clarus partium in
toto intuitus. Cognitio itaque actualis confusa est totius definibilis, sine
claro intuitu partium definientium: Cognitio actualis distincta est clara
definitionis cognitio. Cognitio virtualis confusa est cognitio totius
universalis contentivi inferiorum, non clarè intuendo differentias distinguentes
& constituentes inferiora. Cognitio virtualis distincta est cognitio totius
universalis contentivi multorum, penetrando differentias quibus contenta
distinguuntur & constituuntur. Ita Ancilla quaevis hominem cognitione
actuali confusa novit, distincta non cognoscit: naturam animalis ut aliquid
commune multis cognitione virtuali confusâ novit, distinctâ ignorat. 3. Omnis
cognitio est vel originalis vel habitualis. Originalis est prima apprehensio rei
antea nondum cognitae; habitualis est cognitio rei jam antea cognitae, ex habitu
jam pridem acquisito. Originalis cognitionis in cognitione distincta via duplex
inquisitiva, quam calcat Philosophus primum venando naturas rerum; &
Auscultativa, quam observat Doctor in propaganda cognitione inventà. Disputatio
tota est de cognitione Actuali, quia cognitione virtuali totum ut est universale
contentivum multorum non cognosci, nisi prius confusè cognitióne stituantur nondum distinctè videat. Cum
itaque cognitio actualis praecedat virtualem, de Actuali quaestio est quodnam in
ista cognitione sit primo cognitum.
§. 8. Dicimus 1. In via auscultativa primò cognitum cognitione
distincta Ens est, & universaliora prius sunt cognoscenda minus
universalibus. Hoc est praeceptum Artis, via enim auscultativa
artificialis est. De confusa hîc praecepta non damus, haec enim uaturalis est.
Ratio positionis.
Minor probatur, quia universaliora sunt tota in minus universalibus. Hinc etsi
illa sunt difficiliora nobis, sunt tame faciliora naturâ, ita
comparata, ut ea si teneas, inferiora cognoscas facillimè.
Obj. Physica nata fuit antequam auditum nomen.
Metaphysicae. E. datur cognitio distincta inferioris, absque
§. 9. Dicimus 2. In via inquisitiva cognitionis distinctae
incompletè ordo est arbitrarius. Quia ad cognitionem incompletè
distinctam sufficit inferiorum & superiorum confusa cognitio, quae naturalis
est. Incipere igitur potest Doctor inquirendo scientiam & definitionem rei
vel à superioribus vel ab inferioribus. Hinc duo definiendi media; Divisio &
collectio. Confer Logicam Praeceptoris nostri Danhaweri part. 2. c. 6. p. 180.
In via autem inquisitiva cognitionis perfectè distinctae,
primum cognitum Ens est; quia cognitio completè distincta inserioris
absque distincta cognitione superioris haberi nequit, ut patet ex ijs quae dicta
sunt in positione prima.
§. 10. Dicimus 3. In cognitione confusa, originali primum
cognitum est vel Ens, vel species infima, vel genus intermedium; idque
primum snb conditionibus individuificantibus; postea in abstractione.
Priores positiones fuêre de via artificiali, unde Philosophus incipere debeat,
tum inveniendo scientias, tum docendo inventas: Nunc agendum de via cognoscendi
naturali, quae sc. sit natura intellectus in intelligendi ordine, cum
naturaliter intelligere incipit. Intellectus enim cum potentialis sit in actum
deducitur, non simul omnia intelligendo, sed ordine quodam, dum infantes res
quae à sensibus intellectui offeruntur ordinatim apprehendere incipimus, quas
prius non cognovimus, licet illum intelligendi ordinem in pueritia non
animadvertamus. Atqui hoc respectu Physica haec potius quaestio est, quam
Metaphysica. Quia tamen in hoc puncto cardo controversiae vertitur quae est
inter Scotum & Thomam; omninò erit explicanda. Primum membrum positionis
nostrae est; Primum cognitum, cognosci primum sub
conditionibus individuificantibus: i. e. non abstrahendo universalem
definitionem, sed quatenus est e. g. hoc ens, hoc animal, hic homo. Ita docemus
contra Thomam & Javellum 7. Meth. quaest. 16. qui volunt prius intelligi
universale quam singulare; objectum oblato phantasmate primùm intelligere
universale, tanquam objectu proprium; deinde reflectendo ad
phantasma animadvertere, illud esse productum à re singulari, & ita
secundariò cognoscere etiam singulare. Argumentum Javelli praecipuum hoc
est:
Verum praepollent argumenta contraria, quorum 1. Universale non cognoscitur nisi
per abstractionem à singulari: E. Prius cognoscitur singulare, id sc. à quo fit
abstractio. 2. à faciliori apprehensibilitate. Singularis rei intellectio est
facilis, quippe fit per solam motionem à sensu & phantasmate factam;
universale autem non cognoscitur nisi ope intellectus agentis, phantasma
illustrantis, proinde difficilius cognoscitur. 3. ex ordine facultatum animae.
Ubi enim desinit inferior ibi incipit superior, ita ut superior cognoscat primum
id ipsum quod inferior, & postea etiam aliquid aliud. Sensus itaque cum
desinunt in singulari praesenti, phantasia incipit ab imaginatione singularis
praesentis, cognoscens insuper singulare absens, sed cum conditionibus
individuificis; intellectus igitur hic incipit cognoscens & singulare
praesens & absens, primum sub conditionibus individuificis, postea insuper
in abstractione, formando Entia universalia. Ad argumentum Javelli respondemus
negando majorem, quia etiam species sensiles actuant intellectum; de ordine intelligendi, c. 5.
§. 11. Membrum alterum nostrae positionis est: Primum ab
intellectu in singularibus cognitum & à mente abstractum non esse
certu quid, sed esse nunc Ens, nunc speciem ultimam, nunc
genus intermedium. Ita statuimus & contra Scotum & Thomam &
quotquot Thoma
Sententia Thomae, in prooemio 1. Physic. & in 1. part.
Summ. q. 85. Primum cognitum cognitione confusa semper est magis
universale. Potest id dupliciter accipi. 1. in rigore juxta Zabar. de ordine intell. c. 14. in altera solutione ad 3. arg.
Scoti. Ante speciei cognitione cognita esse confusè
omnia superiora genera, licet eorum aliqua nomine careant. Potest enim res
cognosci confusè etiam si nomen ignoretur, ut videre est in infantibus; in ijs
itidem qui muti & surdi sunt fimul, qui confusè res mente concipiunt per
accidentia sensilia non per rerum nomina. Quamvis itaque proximum genus Muli,
Asini & Equi, nomine careat, juxta Zab. tamen semper notius est Equo, &
Asino, & Mulo. 2. cum limitatione. Si maximè
ignorantur quae dam genera intermedia, semper tamen ante cognitionem speciei
cognosi superiora genera si non omnia, saltem evidentiora. Neque enim ut in
cognitione distincta, ita & in confusa necessarium est, à superioribus ad
inferiora descendendo, cognosci omnia media. In cognitione enim distincta cum
omnia superiora essentialiter praedicentur de inferioribus, distincta horu cognitio sine cognitione superiorum haberi nequit: sed id non
necessarium est in cognitione confusa, cum cofusè cognosci
species possit, partibus essentiae nondum cognitis. Haec itaque sententia erit:
cognitionem nostram confusam nunquam incipere à specie infima, semper à maximè
universalibus. Argum. pro Thomâ 1. Omne totum cognoscitur prius quam partes,
cognitione tam intellectuali quam sensuali. Magis universale respectu minus
universalis est totum quoddam. II. Cognitio incipit ab imperfectioribus.
Intellectus n. noster cum potentialis sit, â perfecta ignorantia, non transit ad
perfectam scientiam nisi per media. Magis universalia sunt imperfectiora, quam
minus universalia. Inferiores enim conceptus semper superaddunt aliquid
conceptui superiori. Vide sis Corn. Mart. Met. p. 49.
III. Ex quo componitur id quod primum est in principijs complexis, id etiam
primum Cornel. p. 50. IV. Quod Zabarelle est l. d. c. 12. retorquentis argumentum 4.
Scotistaru contra ipsos Scotistas ita: Quodcunque facilioris
abstractionis id etiam facilioris cognitionis. Atqui magis universalia sunt
facilioris abstractionis quam minus universalia. Nam cum in specie infima
aggregatae sint omnes istae conditiones & differentiae quae in singulis
superioribus, & aliae praeter eas; ut in homine omnes sunt conditiones &
differentiae quae in animali, corpore, substantia, & praeter illas aliae:
Ideo si animal ab homine abstrahere velimus, oportet ut conditiones hominis
proprias relinquamus, reliquas communiores accipiamus. Quoniam igitur abstrahere
est aliqua accipere, dimissis alijs, difficultas abstractionis non consistit in
accipiendo pauca, relinquendo plura; sed in accipiendo plura, relinquendo pauca.
Similitudine id illustrat tali: Si acervus lignorum proponatur, ex quo sint
aliqua accipienda, & aliqua relinquenda, certum est facilitatem auferendi
consistere in paucitate eorum quae accipiuntur, non eorum quae relinquuntur; nam
facilius est pauca ligna auferre relinquendo multa, quam auferre multa,
relinquendo pauca. Itaque quod est simplicius, est quoque facilioris
abstractionis, quam id, quod majorem habet compositionem. Atqui genus est
simplicius. E. facilioris est abstractionis quam species, quae habet
compositionem majorem. V. Quicquid per convenientias cognoscitur, id facilius
cognoscitur eo, quod per differentias. Uniuersale per convenientias cognoscitur,
E. facilius cognoscitur, eo quod per differentias cognoseitur, quale est
unaquaeque species inferior. Major probatur: quia facilius convenientia
cognoscitur quam differentia. Ego aliquando vidi piscem quendam, inquit Zabar.
l. d. c. 12. quem putavi esse auratum piscem, tamen
piscatores dixerunt, non esse piscem auratum, sed aliam quandam speciem; ego
igitur solam convenientiam illius spiscis cum aurato animadverti, differentiam
autem non animadverti: sic pueri convenientiam Asini cum equo & mulo
cognoscunt, sed non eorum Et t. 14. Cum videmus animal hominem
portare, vel currum trahere, communem quandam figuram conspicientes cognoscimus,
necessarium esse ut sit vel equus, vel mulus, vel asinus, sed quodnam horum sit
adhuc ignoramus: tunc igitur cognoscimus accidentia illius generis innominati
(quibus scil. conveniuut) propria vero illorum animalium accidentia (quibus
differunt) non inspicimus. VI. Quaecunque fortius movent & saepius movent,
etiam cognoscuntur prius. Magis universalia movent saepius, accidetia enim corporis saepius offeruntur sensui quam animalis, & animalis
saepius quam hominis: cum haec reperias in solo homine; ista in homine, leone,
& equo; illa in animali, plantis, lapidibus. Magis universalia movent etiam
fortius; accidentia enim magis universalium simpliciora sunt, & pauciores
continent differentias. Potest namque facilè quis cognoscere differentiam equi
& plantae, si maxime ignoret quomodo differat equus à mulo vel asino. At
minus universalia continent omnes differentias superiorum. Qui enim cognoscit
quomodo differat homo à brutis, cognoscat quoque necesse est quomodo differat
animal à planta. Atque hinc cum actu contineant conceptus superiorum, majorem
habent compositionem: & consequenter minus validè movent. Neque enim id
validius agit, quod perfectius est, ut vult Scotus, sed id quod simplicius, quod
majorem proportionem & convenientiam habet ad potentiam passivam.
Simpliciora autem quae sunt, majorem habent proportionem cum facultate
recipientis, & facilius intellectu comprehenduntur, qui cum rudis sit &
potentialis facilius unum cognoscit quam duo. v. Zabar. d. l.
c. 12. VII. Id illustrant exemplo animalis procul visi. Primum id
cognoscitur ut corpus, mox propinquius sactum ut animal, postea ut homo, ex quo
Zabar. l. d. format argumentum ut ipse dicit
efficacissimum & insolubile. Quo simul ostendit evidentiam argumenti
praecedentis.
Minorem probat: Pluribus agentibus eodem oblato impedimento, si unum in actione non impediatur, impeditis reliquis, id validius agere evidens est. Accidentia autem corporis non impediuntur, impeditis in eodem objecto accidentibus animalis & hominis, per distantiam nimiam.
§. 12. Nos tamen his argutijs nequicquam moti statuimus non dari certum ordinem
intelligendi in cognitione confnsa: quod & ante nos observasse Zimaram &
Achillinum video apud Zabar. c. 10. Ad hanc sententiam
nos traxit ipsa veritatis meridies experientia & ipsa natura intellectus.
Intellectus enim pro diversitate objectorum & pro diverso modo considerandi
sine ordine qui naturalis & perpetuus sit, erumpit in actum. In genere, ea
citius cognoscuntur quae sensibus sunt propiora; id est, quae magis sunt
sensilia. Si accidentia generis sunt magis sensilia, prius cognoscitur genus,
sin speciei accidentia movent sensum magis, prius cognoscitur species. Proposita
multitudine Entis, intellectus confusè cuncta lustrando, unum non magis qua alterum; omnia concipit ut Entia: postmodu prout
inclinatur ad collatione specierum, tum per convenientias tum per
differetias abstrahit modò hoc modò illud. Si proponuntur
intellectui species post species, intelligitur prius species; â qua si alia
species non multum discrepet, has duas species sub uno conceptu comprehendit,
inde infans Equo prius viso & cognito, & mulum ob convenientiam equum
existimat & vocat: Si multum discrepant inter se species; species seorsim
concipit, nondum concepto communi genere. Hinc citius cognoscitur homo, quam id
quod homini & bruto commune; citius color quam qualitas & accidens;
citius albedo & nigredo quam color; citius equus quam substantia. Contra,
citius cognoscitur herba, genus, quam herbarum species: Citius piscis in genere,
quam piscium species: quod adeo verum est, ut si piscem primò visum infans
audeat nominari lupum, omnem piscem lupum nominabit. Causa est, quod inter
species non multum quoad sensum discrepantes, citius moveat genus, quod istis
speciebus commune, sive nominatum id sit sive innominatum: Et contra inter
species tia & convenientia non nisi peritioribus occurrit, citius cognoscitur
species quam genus. Inter adultos reperies, qui ignorant genus commune homini
& brutis. Videbis contendentes, hominem & pisces & aves non esse
animalia, animalia dici non nisi quod quadrupedat.
§. 13. Ad opposita respondere argumenta non difficile est ei qni resolvit ea
Logicè. Et quidem examinando sententiam Thomistarum, quomodocunque accipiatur
falsa est, ut exemplis adductis patet. Ad argumentum 1.
respondemus: omne totum prius cognoscitur partibus; verum est, de toto
essentiali, falsum de integrali & universali. Ad 2. alius ordo naturae est
in generatione, alius intellectus in cognitione. Intellectus non attendit vel
rei perfectione vel imperfectionem; simplicitatem vel
compositionem; sed rei evidentiam, quae aliquando major in specie; aliquando
major in genere. Quodcunque autem primò intelligitur, hoc ipso quia confusum,
imperfectum est ad 3. Id probat prius cognosci Ens simplicirer; quam illud
complexum ex Ente & non Ente compositum. Id quod verum est: nam intellectus
apprehendit prius res simpliciter antequam componat. Si ulterius ex illo
deduces, Ens esse primum cognitum inter incomplexa; etiam non Ens primum
cognitum est, quia illud principium complexum non minus ex non-Ente componitur
quam ex Ente. ad 4. Distinguendum inter abstractionem realem & mentalem.
Realis facilior fit per paucitatem eorum quae assumit, & multitudinem eorum
quae relinquit: mentalis maxime confusa non item, quia haec sive multa assumit
sive multa relinquit, non assumit aut relinquit ea ut multa, sed ut unum
conceptu confuso. Cognito quid album quid nigrum, non statim cognoscit
intellectus, quid color, quid qualitas quid accidens, licet haec omnia
contineantur in albo & nigro. Intellectus itaque ut antea dixi non attendit
rei vel simplicitatem vel compositionem, sed cognitionis evidentiam. ad 5. Si
facilitatem in cognoscendo parit, cognoscere per convenientiam, nec speciei
facilitas cognitionis deneganda erit, quia non minus species e. g. homo per
convenientias cognoscitur quam genus e. g. animal.
§. 14. Ad Scotistarum argumentum 1. Si argumentum procederet, prius cognitum
dicendum esset non tantum infima species, confusè cognita, sed & cognita
distinctè, quia hic effectus adhuc est perfectior. Agens quidem naturale,
quantum in se est, semper agit aequali perfectissimoque modo, non tamen semper
producit effectum perfectissimum: neque enim patiens semper aequè praeparatum.
Ad 2. negamus id semper singulari proximum esse in cognitione, quod proximum in
ordine categoriae Logicae. Quia in cognitionis ordine variatur modus
intelligendi. Singulare prius cognoscitur, quia ceu sensibile directè movet
§. 15. Ut concludamus dicimus 4. cum Zabar. ex d. l. c. 13. in
cognitione confusa habituali si intellectus objecto externo absente, solo
phantasmate moveatur reservato in memoria, ordo nullus est; quia
intellectus quando & quo ordine vult nunc contemplatur naturam animalis,
nunc equi; modò de colore qui cogitat, paulò post fertur ad reminiscentia albedinis. Si autem fit ex oblatione objecti
materialis externi, prius cognoscitur minus universale antea cognitu; tum quod ejus accidentia fortius moveant; tum quod
tanqua
§. 16. Ex spinosa planam tibi Lector in hac controversia reddidimus viam, quam
terere si laboriosum est tritam; agrestem percucurrisse, agnosce fuisse
laboriosius. Patet nunc aditus ad ipsius intentiorem contemplationem Entis,
dequo nuc pronunciamus, etsrnon est semper cognitu
primum, in ordine intelligendi naturali, est tamen primum in latitudine cog
noscibilium, id est, est generalissimu.
Hisce felicem successum precor Literatissimo Dn. Respondenti
M. JOACH. LUTKEMANN Praeses.
f. NICOL AUS BULICHIUS Wilstriâ-Holsatus.
Ita Eruditissimo & Praestantißimo Dn. Resp. amico suo
dilectißimo
gratulatur
CHRISTOPH. MASCHOVIUS Gryphiswald.
SUbjectum Metaphysicae diximus Ens esse, cujus theoriam nunc proponimus.
Etymologia Entis juxta Prisc. l. 18. est à verbo Sum, es; sicut potens formatur
à possum, potes. Homonymia Entis multiplex est. Latißimè
sumitur pro eo, de quo aliquid affirmativè per verbum EST enunciari potest; ut
tenebrae sunt in aere, caecitas est in oculo. Strictißimè sumunt bifariam, vel pro solo creatore, vel pro sola
creatura. Deum solum Ens dicunt, quod sit immutabilis habens vitae
interminabilis possessionem totam simul & persectam; qui solus dicere
possit: Sum qui sum. Creaturae aut nondum sunt quod erunt, aut quod sunt
aliquando non fuerunt, nec erunt. Hinc patrum ille Deus Augustinus, Deum nostrum
ita alloquitur l. 7. confess. c. 10. Tu es Deus meus tibi
suspire die ac nocte: Et cum te primum cognovi, tu assumpsisti me, ut
viderem esse quod viderem, & nondum me esse qui viderem. c. 11. Et
inspexicaeter a infrate, & vidi nec omnino esse, nec omninò non esse;
esse quidem quoniam abs te sunt; non esse autem, quoniam id quod es, non
sunt: Id enim verè est, quod incommut abiliter est, Huc qucque
respicitelegans pronunciatum illud Marsilij Ficini Ennead 1.
l. 8. in Plotin c. 3. Non Ens aliquando dici pro eo, quod non est vere Ens (i. e. quod impersectum est) aliquando verò pro
eo, quod est verè non Ens. Contra considerando
concretivam significationem Entis, creaturam solam Ens dicunt, Deum essentiam.
Strictè quoque Ens sumitur quando ex rebus & verbis efflorescere oratio
dicitur: alioquin etiam verba res sunt sive Entia. Proprie Ens vocatur quod veram realem & positivam habet Essentiam.
Distinctiones Entis latissimè sumti hae sunt:
§. 2. De Ente rationis agitur in disputatione peculiari. Divisio Entis realis in
Ens per se & per accidens est diversa ab eâ, qua Ens dividitur in
substantiam & accidens. Nam ipsum Ens per se, dividitur demum in substantiam
& accidens. Neque enim per se esse hic opponitur inhaerentiae, ut fit in
descriptione substantiae; sed compositioni accidentali. Dicitur n. Ens per
accidens potissimum ratione unionis & compositionis; & est concretum ex rebus Essentia diversis sine naturali
ordine, ut equus albus, est Ens per accidens, quia equus & albedo
sunt diversorum generam: exercitus est Ens per accidens, quia partes
constituentes exercitum non habent inter se naturalem ordinem. Hujus explicatio
plenior tradetur tum cum unitatem rerum considerabimus. Aliàs etiam Ens per
accidens dicitur ratione causaru & productionis, id quod
causas habet fortuitas; ut monstrum est Ens per accidens quia geneatur casu. Ens
participiale dicitur illud quod actu est in mundo:
Nominale quod est poßibile, siae existat sive non,
Participia enim denotant actus suorum verborum; nomrna praescindunt ab auctu
& potentia. Studiosus dicitur qui otiatur, sed non studens. Homo sive
productus sit sive producibilis sine repugnantia homo dicitur. Entia rationis
& Entia per accidens ut non sunt per se Entia, nec per se sub scientiam
cadere, confecimus Disp. 1. §. 7. Nominale aute ut realiter,
& positivè Ens est, & per se unum; ita illi quod per se scibile est,
includendu est omninò, ut in Disputatione sequenti fusiùs
cognosci dabitur.
§. 3. Sinonymae voces Entis vulgò habentur Res & Aliquid: quod ut de Re
largior; de Aliquo nego. Nomen rei nonnulli cum Armando de bello visu tract. 2. de term. 14. deducunt, vel à ratum, quod idem
est quod firmum; & hoc respectu Rem dici volunt duntaxat de Entibus
realibus, quae habent firmam & realem Essentiam: vel à reor, reris; quod
verbum cum importat actum intellectus & rationis, hoc intuitu Rem etiam de
Entibus rationis dici volunt. Sed absque suffragio Grammaticorum id dicitur.
Perit haec notatio in his: Quid rei Musis est cum Marte. i. e. quid negotij:
quam ob rem. i. e. causam & alijs. Aliud c. vera derivatio, aliud allusio.
Dicitur autem Res quandoque Rem dicere Synonymum Entis, ni forsan quempiam moveat,
Reale non idem esse cum Essentiali. Sicut enim quia albedo est color, omne album
rectè dicitur coloratum, ita si omnis Res Ens, omne etiam reale erit Essentiale.
Atqui discrimen trium Trinitatis personarum est reale, non tamen Essentiale.
Inhaerentia accidentis itidem est realis, non aute Essentialis.
Nos discrimen inter reale & Essentiale libenter agnoscimus; Reale n. est
quod hoc vel tale quid revera est non per fictionem aut imaginationem;
Essentiale quod Essentiam vel consequitur vel fit ratione alicujus Essentiae
particularis: ut loquela homini realis est & Essentialis. Unio corporis cum
anima realis est simul & Essentialis: unio contra duarum naturarum in
Christo realis est, non Essentialis: quia terminus ad quem no est
una particularis Essentia. Discrimen aute illud dependere ex
discrimine significationis in vocibus Rei & Entis, ut credamus nondu sumus persuasi: ut frustra inde colligas, Re esse
latius quid Ente, quia reale latius Eessentiali. Imò si ex voce derivatâ
judicandum de signific atione simplicis, res non magis de rationis Entibus dici
potest, quam reale. Atque si reale actualitatem involvere videtur: ut cum
realiter doctum voco, qui actu doctus est; non video quomodo Ens in potentia Res
dici queat. Adeo ex derivatione nihil firmiter concludendum.
§. 4. Aliquid juxta Armandum de bello visu tract. 2. de term.
c. 23. idem sonat quod aliud quid. Verum si id vox aliqua significat,
quod eâ auditâ illicò ab intellectu concipitur, haec sign ific atio nulla est.
Quis enim auditâ voce aliquid, mente concipit alietatem. Inefficax omninò est
argumentum quod à derivatione & etymologia ducitur ad significationem vocis.
Aliud sc. vocis allusio, aliud derivatio, aliud significatio. Latro â latere
dicitur, latrones autem olim vocabantur, qui hodie stipatores. Lapis dicitur
quasi laedens pedem, sed id non significat. Confer Corn. Met
p 96. Rectius Scheibl. l. 1. Met. c. 2. artic.
3. ex Suaresio & Fonseca Aliquid dici statuit, tanquam habens
aliquam Quantùm autem
aliqui ltranscendentale distet ab Ente disci potest ex opposito Nihilo, cum quo aeque latè patere debet, sunt enim
contradictoriè opposita no minùs quàm Ens & non Ens. Aliquid
igitur tantum distat ab Ente, quantum nihil à non-Ente. Haec autem quantam
admittant distinctionem ex hoc patet: Nihil est Deitate melius; si idem id erit
cum illo: non Ens est Deitate melius, falsum esse qui non intelligit, sanè nihil
intelligit. Possem enim subsumere: Peccati Dices eodem modo te
posse sub nihilo subsumere. Resp. negando. Quicquid enim
subsumes, necessario aliquid erit; quod adeo verum est, ut si ipsum nihil
subsumeres, nihil non esset nihil, sed aliquid, esset enim objectum nostrae
cognitionis. Non itaque sunt optimae notae hae illationes: Aliquid hodie id
vocatur quod non est nihil. Nihil autem est non-Ens. Itaque Aliquid erit Ens:
Corn. Mart. Met. p. m. 97. item: Nihil est nullum
Ens, nulla res, E. Aliquid est aliquod Ens, aliqua res. Cum per conversionem
demum fiat sormalis. Consequentia ita: Omne nihil seu omne no
aliquid est non-Ens. E. quodda non Ens est nihil sive no Aliquid. Contrà haec nostra illatio optima est: Quodda non-Ens no est nihil: ut peccati aliquid est
non-Ens. Et consequenter non omne aliquid Ens: Hęc n. illatio eadem est
formaliter cum illa: Q. homo non est Philosophus. E. quidam qui non est
Philosophus, est homo. Praeterea notissimum est illud principium Metaphysicorum:
quodlibet est vel non est. Ubi cum quodlibet dividunt omnino aliquid dividunt,
non nihil. Neque enim Ens poterit esse species Nihili. Si igitur aliquid quod
hic dividitur in Ens & non-Ens tu velis acceptare ut Synonymu
Entis, quomodo effug ies contradictionis notam, si quoad posterius membrum
dixeris: Aliquid est non Ens. Est scil. non-Ens ut ipse dicis; & iterum Ens,
quia per te omne aliquid est Ens. Aliquid igitur id omne est,
quodcunque est objectum nostrae cognitionis, sive id Ens sit sive
non-Ens. Imò ipsum nihil, quatenus de ipso cogitas, est aliquid: ut non
omninò absurdus l. Metaph. c. 2. q 1. ita scribit: Sunt duo summa genera eorum, quae dicuntur intelligibilia,
quorum unum complectitur ea, quae per se, hoc est, per propriam notionem
sunt intelligibilia: alterum ea, quae per accidens, hoc est, per notionem
alterius sunt intelligibilia: At que ad hoc poster ius genus et iam Nihil,
omnesque privationes & negationes referunt ur. Dices aliquid aut
Ens est, aut non Ens, quia inter Ens & non-Ens non datur medium. Si Ens, non
affirmabitur de non-Ente. Si non Ens, nunquam praedicabitur de Ente. Respond.
Aliquid in generalissimo suo conceptu nec Ens est, nec non-Ens, sed praescindit
ab utroque, non minus ac Ens, in se nec accidens est, nec substantia, sed ab
utroque praescindens.
§. 5. Caeterum, cum Aliquid latius se extendere quam Ens dicimus, non statim Regem conceptuum & scibilium constituimus, quasi esset praedicatum Essentiale summum; sed hunc honorem Enti offerimus ipsi. Neque enim aliquid est quid abstrahibile ab Ente & non Ente per praedicatum Essentiale, sicut Ens abstrahitur à substantia & accidens: sed per relationem & denominationem duntaxat extrinsecam, sc. intelligibilitatem. Aliquid abstractivè parit quidem conceptum formalem in mente; sed isti non respondet aliquis conceptus objectivus realis extra mentem in rebus, veram realitatem habens in Entibus & non Entibus. Confer Disp. nostrae 2. §. 16. Disp. 1. §. 7.
§. 6. Antequam hinc abeamus, diluenda est illa opinio Rhaedi, quam habet in
Pervigilij Mercurij appendice de Nihilo th. 6. Aliquid sc. esse individuum
vagum, demonstrans rem particularem, non minus ac aliquis particularem denotat
hominem. Estque juxta Rhaedum compositum quoddam ex Ente & ipsa
particularitate. Atqui vero debebat distinxisse inter Aliquod adjectivum, &
Aliquid substantivum seu ut Armandus de bello visu inquit tract. 2. de term. c. 23. adjectivum substantivatum. Aliquis &
aliquod, Adjectiva, sumuntur vagè: ut omnis homo est aliquis homo: Homo est
aliquod animal. Aliquid substantivum sumitur transcendentaliter ut: Animal est
aliquid; chymaera est aliquid. Si aute verum esset, quod Rhaedus
ait, Aliquid esse individuum vagum, ipsum Ens, cum non sit Ens particulare, non
essetaliquid sed nihil: quia inter aliquid & nihil non datur medium.
cadens sub intellectum; quod nos formale alicujus in ejus descriptione
posuimus.
§. 7. Essentiae synonyma numerantur tria ab Armando de bello visu tract. 2. c. 32. Quidditas, natura, substantia latè
sumta. Sicut enim animal dicitur esse de substantia, natura, qnidditate &
essentia hominis; ita color similiter dici potest esse de substantia, natura,
quidditate & essentia albedinis. Haec quatuor, juxta eundem Armandum c. 37. in hoc conveniunt, quod significant unum quid
realiter, quod per definitionem importatur. Differunt autem quod aliâ atque aliâ
ratione id significant. Quia inquit, Substantia hoc significat, in quantum ex
hoc tota natura rei integratur, & per oppositum quicqnid est extra naturam
rei, accidens dicatur. Natura aute idem significat in
comparatione rei ad intellectum: quia natura rei no est
intelligibilis nisi per definitionem. Ideoque essentia natura dicitur, in
quantu capi potest ab intellectu: vel juxta alios, natura
dicitur eadem essentia per ordinem ad operandum. Essentia aute
hoc idem significat per comparationem ad esse: Quidditas vero, in quantum ad
quaestionem factam per quid, convenienter respondetur per ipsam definitonem.
Sunt qui distingvunt inter essentiam & Entitatatem; Essentiam aiunt esse
Entis positivi; Entitatem autem esse Entis tam realis quam rationis. Sed si
placet excogitare aliquod abstractum quod commune sit Enti reali & rationis,
rectius id vocabis quidd tataem, quam Entitatem; cum Ens rationis propriè sit
aliquid non minùs quam Ens reale; sed non ita propriè Ens. Juxta Entit as est quasi abstractum & forma Entis in
abstractivo conceptu. Essentia est id quo res secundum se
definitur in propria suae natura: sive est id quod omninm prime de re
concipitur, non repugnans existere. Atqui sic cum natura, essentia,
quidditate, substantia, ratione seu definitione unum idemque denotat: quae voces
etfi varia apud varios habent significata: exprimunt tamen & hanc quam
posuimus essentiae significationem. Diximus autem essentiam esse id quod omnium
primo concipitur, non primitate originis, cum prius cognoscuntur accidentia
sensilia, quam definitio; (cognitio enim incipit à sensibus) sed ordine
dignitatis, id sc. quod omnium primò intrinsecè esse rei costituere, vel confusè vel distinctè deprehendimus. Propria aute
essentia rei id semper vocatur, quo nihil in ista re prius, nihil non posterius,
unde fluit quicquid proprietatum fluit. Huc pertinet distinctio essentiae, quam
pro ponit Cornel. p. 355. Quod essentia dupliciter accipiatur, aliquando ut quod, aliquando ut quo.
Essentia ut quod significatur per nomen concretum,
sicuti Socrates, homo, animal. Socrates enim est quaedam essentia, quâ Socrates
est Socrates, & homo est quaedam essentia in Socrate. Essentia ut quo significatur per abstractum, ut animalitas.
Ratione enim ab animali abstrahitur animalitas, per quam animal est animal,
sicuti per humanitatem homo est homo.
§. 8. Satis hucusque de vocibus. Sequitur ut ipsam Entis indolem investigemus.
Notamus 1. Ut omnium specierum Entis condit io infallibilis,
habere concept um formalem in mente, objectivum in rebus extra mentem: ita
ipsius Ent is indeterminati datur aliquis conceptus, qui positivè &
formaliter est in intellectu, objectivè autem in rehus. Hoc dicendorum
fundamentum est. Per hoc enim reale Ens ab Ente rationis dignoscitur. Per hoc
superioritatem & generalitatem conceptui Alicu us
paulò ante denegaverimns, Conceptui Ent is autem
tradidimus. Hoc qui intelligere vult, observare debet, tribus
modis aliquid esse in intellectu. 1. subject ivè; vocatur Conceptus
formalis, & est idea vel imago in intellectu, expressa â cognitionis
objecto. Dicitur sormalis, quia habet se instar formae accidentalis, quae menti
inhaeret. Comparatur imagini, objectivè: vocatur Conceptus objectivus, & est ipsum objectum per
conceptum formalem cognitum. Dicitur autem objectum illud, conceptus seu aliquid
ab intellectu conceptum, sicut paries dicitur visus, i.e. per denominationem
extrinsecam. Sic color qui subiectivè est in colorato, objectivè est in oculo.
Tertiò aliquid in mente est subject ivè tantum, quod à
mente concipitur ac si esset, sed extra mentem in re non potest esse: ut sunt
omnia Entia rationis Vocatur Coceptus su bjectivus tantu, quia imago de non Entibus subjective tantum est in mente, extra
mentem non habet objectum reale ipsi respondens, nec potest habere. Ita
conceptus de Deo ligneo in mente, quia subjectivè inhaeret, aliquid est; sed
conceptus objectivus, qui subjectivo extra mentem respondere debebat, & non
respondet: qui existere non repugnare debebat, & repugnat, non-Ens est.
Cornel. Martini p. 68. hunc conceptum vocat objectivum
consequenter, respiciens notiones secundas artium, quia hae conse
qvuntur naturam rei, quatenus objicitur intellectui; nec rebus ex sua natura
conveuiunt, sed quatenus intellectui repraesentantur qui circa eas negotiatur.
Ut homini, non sua natura absque operatione mentis, sed quatenus circa illum
negotiatur mens, convenit esse subjectum, praedicatum, majorem, minorem, vel
medium terminum. Ex dictis constat qui concept us sint
reales, qui non. Realis sc.
ut sit, requiritur ut extra mentem fundetur in objecto aliquo reali, quod
existere non repugnat. Haec itaque conditio Entis perpetua, habere conceptum
objectivum extra formalem. Operari autem, & habere affectiones, quae alij ponunt essendi indicia,
non sunt essentiae conditiones perpetuae. Nam non
datur operationum operatio, & affectionum affectio in infinitum. Operatio
tamen ultima, & affectio quae excogitari potest ultima, habent essentiam.
Imò quoque quantitas â potissimis Philosophis negatur actuosa, qui tamen
essentiam ei non detrahunt.
§. 9. Notamus 2. Ens non esse concretum ex distinctis
essentiis, ex genere & differentia, ex subjecto & abstracto; adeoque
non admittere definitionem realem quae distincta sit, & à priori. Non
concrescere ex dist inct is essentiis, evidens est, quia unaquaeque
istarum essentiarum, quae Ens componerent, cum Ens esset, ex ijsdem essentijs
esset Ens non componi ex genere &
differentiae, statuimus contra Timplerum, qui l. 1.
c. 3. q 1. statuit: Ens habere genus, nempe intelligibile &
Aliquid. Quem Scheibl. l. 1. c. 2. tit. 2. hoc
fundamento refutat, quod de nullius speciei differentiâ debeat praedicari illius
speciei genus: neque enim rationalitas dicitur animal. Nulla autem differentia
potest excogitari, quae addita Alicui & intelligibili constituat Ens, de qua
non possit praedicari aliquid & intelligibile. Equidem id firmissimè obtinet
hoc argumentum, Aliquid non esse genus praedicamentale rigorosè sumtum; esse
autem genus analogicum, conceptum sc. communiorem de pluribus praedicabilem in
quid: nondum vetat: Sic enim fundamentum positum non universale est. Nam
inhaerentia est differentia accidentis, de qua praedicatur ipsum Ens, quod
accidentis quasi genus est. Nos volumus considerari 1. Aliquid non esse
conceptum quidditativum & essentialem, esse duntaxat accidentale. Cofer Disp. 1. §. 7. Aliquid igitur no magis potest esse genus Entis quam album, nivis. 2. Essentia, quae quasi differetia cojuncta
cum Aliquo Ens constituit, non posse obtinere analogia
differentiae, quia impossibile est id, quod per differentia
constituitur, praedicari de ista differentia constituente. Dices. Inhaerentia est differentia quae Enti addita constituit
accidens. Accidens aute praedicatur de ipsa inhaerentia.
Inhaeretia n. aut accidens est aut substatia.
. Inhaerentia non est accidens nec substantia Neque n. est nova res, novum Ens
ab Ente inhaerente distinctu, sed Entis modus.
§. 10. Dicimus quoque Ens non esse concretum ex subjecto &
abstracto. Quia nullum in Ente subjectum excogitari potest saltem
ratione ab essentia distinctum. Dices: Subjectum esse
Angelum, hominem, bovem, lineam, albedinem, & aliâs Entis species: cum
quibus essentia, tanquam formale abstractum Entis, concurrens constituit Entia:
Eodem modo, quo subjectum albedinis non potest unico exprimi vocabulo, quod est
cutis, dens, paries, nec non infinita alia. . Id non evincit, Ens in abstractivo
& simplicissimo conceptu concretum esse, habens subjectum & abstractum;
sed Entis species: quamvis nec de his id universale ceptibus realiter non differentibus. Sic
ratione id quod peculiare in Deo est, potest distingui ab eo, quod omnibus
Entib. est commune. At in simplici Entis conceptu ne subjectum quide potest excogitari. Post abstractam albedinem relinquitur
subjectum; post Entitatem abstractam ratione in Deo à spiritualitate, infinitate
& attributis alijs, relinquuntur illa attributa, sed post abstracta realiratem & essentia ab Ente nihil omninò
relinquitur reale, quod saltem cogitatione cognosci possit. Dices: subjectum est
Aliquid, quod conjunctum cum essentia, aliquod concretu
constituit, puta Ens. . Aliquid no est conceptus essentialis
& realis, sed accidentalis & respectus extrinsecus qui etia fundatur in non-Ente. Nam objectu esse cognitionis non dicit
quidditate, sed quidditatis, Entis vel non-Entis affectionem.
Aliquid itaque no est subjectu. Relinquitur igitur
in simplicissimo & abstractivo Entis conceptu, essentia seu
Entitatem plane idem esse cum Ente; in speciebus aute essentia
sumi potest abstractivè, & Ens dici potest connotare subjectum. Nihilominus
sicuti in caeteris transcendentibus transcendentia concreta vocantur, quae de
omnibus in nominativo casu enunciantur; Abstracta quae omnibus insunt; ita per
aliquam analogiam Ens quasi concretum dici potest; essentia, sive Entitas,
abstractum: ut Ens sit quod non repugnat existere; Entitas, ipsa non
repugnantia.
§. 11. Quartum quod ponebamus in nota secunda erat: Ens non
posse defintri. Certissima & omnibus notiffima est absurditas rem
quamlibet velle definire per genus & differentiam: Daretur enim Generis
genus in infinitum, infiniti darentur rerum gradus semper atque semper
communiores, imo quodlibet Ens constaret ex partibus actu infinitis. Ideoque
necesse est intellectum nostrum res definiendo subsistere in uno aliquo conceptu
reali primo & generalissimo; qualis est Entis. Certissimum itaque est, Ens
non definiri per genus & differentiam, quae ei & antea
§. 12. Hisce notis praemissis tentabimus per definitionem
qualemcunque Ent is venari essentiam. Definitur Ens positivum à nonnullis, id quod habet essentiam. Haec definitio malè audit hoc
nomine, quod tautologica sit, cu n. ipsa essentia Ens est, ipsa
essentia juxta definitione Entis habebit essentia.
Verum videtur adhuc liberari posse ab hac infamia, si dicas, que similiter ut
definitionis datur definitio, ut quidditas habet quidditatem, neque n. quidditas
cum quid dicitur, non absque quidditate ita dicitur; ita etiam essentia absque
absurditate & tautalogia dicitur habere suam propriam essentiam, natura & de finitionem, quae est non repugnantia. Non tamen
absolutè bona est, saltem ideo, quod habere essentiam denotet subjectum cum
essentia conjunctum. Sed Ens ita dividi prae simplicitate nimia non posse supra
ostendimus Ens quidem participiale & Entis species rectè dicuntur habere
essentiam, quia in illis dari potest subjectum saltem ratione distinctum ab
essentia, tanquam habens ab habito, sed id nequit dari in simplicissimo &
abstractivo Entis couceptu.
§. 13. Alij definiunt Ens, quod poßit esse in rerum natur â
citra ment is operatione & cogitationem. Obijcitur.
Per hanc definitio nem excluduntur 1. Cogitationes, conceptus formales &
habitus mentis quę sunt entia realia, quia ut qualitates reales, sive realiter
inhaerentes, esse suum in mente habent, nec possunt esse extra mentem. 2.
Excluduntur Entia actu: & solum constituuntur Entia realia, quae sunt in
potentia. 3. Entibus realibus annumerantur privationes. . ad 1. Cogitatio &
omnia quae sunt in mente, omninc possunt esse citra cogitationem, puta reflexam:
i. e. possunt esse, etiamsi tu non cogitas ea esse. Ad 2. Aliud est posse esse,
aliud est esse in potentia. Hoc excludit actum ex stendi. Illud actum non
includit nec excludit, sed dicit non repugnantiam: ut dicere liceat, etiam cum
sol actu movetur; sol potest
§. 14. Veruntamen cum Ens sit quicquid ponas in definitione Entis affirmativâ,
evidentius & melius Ens definire non possumus, quam negativè, ita: Ens est, quod non repugnat exist ere. Sive Ens est quod no habet praedicata sese
invice destruentia: Neque enim illa solùm Entia
realia & positiva agnoscimus, quae actu suut in mundo, sed quae esse vel per
ordinariam vel per absolutam potentiam nihil impedit, id quod demonstrabimus
Disputatione proximè sequente. Entia itaque sunt:
§. 15. Est auten haec definitio à non repugnantia, non eadem cum illa Rhaedi,
quam proponit in pervigilio Martis de Ente, quod Ens
sit, cujus essentia constat terminis no
repngnantibus sibi. Neque enim non-repugnantia idem est cum co
In gratiam dilecti sui Sympatriotae ita ludebat
M. JOACHIM LUTKEMANN Praeses.
Praestantißtmo Dn. Resp. Amtco suo gratulab deprob.
M. JOHAN. MICHAELIS Stralsund. Pomer.
L. m. scripsit NICOLAUS von Putkamer Eq. Pomeranus.
ENs nominaliter sumtum, ab actu & potentia praescindens, Objectum esse
Metaphysicae, in confesso est. Nec absque ratione: Ens enim in isto statu
scibile est per se. Scientia quippe naturas contemplatur; existant nec ne, nihil
pensi habet. Hinc Ens definiendum erat, in ista praescisione ab esse potentiali
& actuali sumptum. Nobis placuit illa quae per non existentiam Ens
descripsit. Malè id factum, an benè, praesentis est indaginis. Quaeritur sc. An Ens in potentia sit Ens simpliciter. Sive: An essentiae rerum ante existentiam seu productionem. vera
sint Entia & realia. Si de solo vocabulo lis est, eadem illi
conditio sit cum nummo, valeat in unaquaque scholâ pro imperio, ut hic in
unaquaque Republica. Sed & tua interest ô homo, novisse quid fueris,
antequam eras. Poterat haec controversia reservari ad istum locum, ubi utrumque
Entis statum, actualem & potentialem ex professo tractamus, sed ut salvetur
definitio Entis, nec malè hîc proponitur, etsi & ibi reperies, in judicando
quae te juvare poterunt. Meam sententiam ut in omni ita potissimum in praesenti
materia, hac lege propono, ut tibi Lector benevole liceat abundare tuo sensu; me
non offendes. Eam autem ut melius imbibas, nonnulla praelibanda propino.
§. 2. Praenotamus 1. Objectum omne nostrae cognitionis triplex
esse. 1. Quod non existit, nec potest existere: ut aureus Deus. 2. quod non existit. potest tamen existere: ut Raphael,
aliquis sc. Angelus qui non existit, nec unquam existet, existere tamen non
repugnat: rosa item in hieme. 3. quod actu jam existit.
ut Gabriel jam creatus, rosa in vere. Atque hujus generis cum quaeda sunt dependentia, quae aliquando poterant non esse; unum
improducibile & purissimus actus à nullo dependens: Dependetia Entia duplice habent consideratione, secundum esse existentiae & secundu esse
essentiae. Vel:
§. 3. Observamus 2. quadruplex esse Entium producibilium. 1. Virtuale: quod non est aliquid esse ipsius
rei, sed causae: potentia sc. secundum quam res produci potest. Sic omne esse
creaturarum dicitur in Deo esse virtualiter sic, uti esse caloris virtuale, est
in Sole. Ita esse rosae virtuale nihil aliud est, quam ipsum esse roseti, quod
veris tempore potest producere rosam. 2. Objectivum: quod nihil aliud est, quam
esse aliquod relatum, vel ad intellectum; & dicitur esse cognitum; vel ad
potentiam, & vocatur esse possibile. Ita infinita sunt producibilia, quae
non producuntur actu; quae omnia Deus & cognoscit, & producere valet. 3.
Esse Essentiae, quod objectivi est terminus fundamentalis. Nam esse objectivum,
dicit aliqua relationem transcendentalem, quae fundatur in aliquo
termino, Ente vel non-Ente. Id igitur, quod istam relationem fundat ad potentiam
Dei productivam & ad cognitionem divinam, esse essentiae appellamus. 4. Esse
existentiae, est id quod acquiritur demum per existentiam. Esse creaturarum virtuale est ipsa aeterna Dei essentia. Esse objectivum, quatenus est quid in ipsa Dei potentia,
non differt ab esse virtuali: quatenus est quid in divino
intellectu, rursus est essentia Dei aeterna, quatenus repraesentatione
quadam ea continet res omnes. Cujus ratione illud esse
objectivum, Ideale etiam dicitur, quia in intellectu divino cognoscente
omnia producibilia sunt secundum ideas: quae cum sint in Deo, non possunt esse
nisi Deus. O infinitas pulchritudinis divinae! Quid aspectu jucundum est in
mundo, quid gustatu dulce? quid auditu suave? quod non in Deo sit suavius,
dulcius, jucundius? Felix cui id essentiarum Quatenus esse objectivum
consideratur ut aliquid extra Deum est relatio
nonnullis, qui mundum ab
ęterno fuisse, contenderunt. De esse essentiae controversia manet, an ab aeterno
id Ens reale fuerit. Id autem esse essentiae quid sit, melius ut intelligas,
nota; potenttae objectivae, quae
est potentia rei ad existendum, duplicem esse terminum;
prior est ipsum Ens possibile, quod se habet ut objectum potentiae
productivae: alter est existentia actualis extra causas.
Ens illud possibile, ipsa rei essentia, seu ipsum esse essentiae est conceptus
objectivus, qui respondet conceptui meo formali, & est, quamvis objectum non
existat, imo etiam si nemo sit qui eum formaliter concipiat. e. g. Si hominem
concipio sub ratione animalis rationalis; haec ratio sive natura animalis
rationalis, quae id, quod est, sine meo conceptu est, & eam quam habet
naturam, etiam nemine cogitante habet; est & manebit in natura, si actu
nullus homo in mundo existeret, & dicitur essentia hominis. Et haec essentia
rei ante productionem, nequicquam differt ab essentia rei post productionem. Non
enim sunt duae res sed una. De hac inquam essentia quaestio est, non ut
idealiter est in Deo, sed ut est objectivè extra Deum, ante creationem; Ens ne
sit, an non-Ens.
§. 4. Praenotamus 3. Quoad praedicatum, reale accipi
dupliciter. 1. Ut disting vitur contra Ens rationis, quod suum esse
habet à fabricatione intellectus. 2. ut disting vitur
contra non existens actu, quo sensu idem est cum actuali. In hac controversià
sumitur priori sensu; ita ut cum quaeras, an Ens potentiale sit reale; idem sit
ac si quaeras, an sit positivum quid extra mentis operationem, an verò citra
mentis operationem omninò nihil, sive non-Ens. Rursus reale, ut opponitur ficto, aliquid dicitur vel in
se, per denominationem intrinsecam; vel ob respectum
ad aliud, per denominationem extrinsecam. In praesenti controversia
quaeritur: num esse essentiae Entis potentialis realitatem in se habeat.
§. 5. His praemissis, quid nos, quid alij statuant, proponimus v. Sunt qui volunt
Essentiam, praescisam ab existentia, propriam realitatem non habere, sed habere
realitatem suam tantum per existentiam. 2. Sunt qui admittunt essentiam habere
propriam realitatem, negantes existentiam esse id ipsum, per quod essentia
formaliter dicatur realis. Addnnt autem, quod realitas non competat essentiae
antequàm existat. Atque hi in hoc conveniunt. quod Ens potentiale non dicat,
statum aut modum positivum Entis, sed quod pręter denominationem extrinsecam,
desumtam â potentia agentis, nihil dicat quam negationem. i. e. non existentiam
i. e. Ens potentiale non habere realitatem, nisi in causis
suis: & denominari potentiale denominatione extrinseca à causa;
quod lateat vel in potentia efficientis, dum datur
aliqua virtus, quae id actuare possit, quod nunc nondum est; vel in potentia materiae; dum haec capax est ad recipiendam futuri Entis
formam, ut cum semen hominis dicitur potentia homo: vel dum in sua virtute
futurum Ens contineat, ut vitis uvas in hieme. Quicquid horum Scotus, quicquid
Thomas proponat, nos no movebit. Nobis propositu
est, sequi natura. Sit itaque nostra sententia: Esse essentiae Entis producibilis habet realitatem propriam
non tautum in suis causis, sed in se tanquam distinctum quid à sua causa.
Adeoque essentiae rerum rectè dicuntur aeternae. Quo ipso tamen non
diffiteor, comparatione facta ad Ens actu, Ens in potentia aliquo modo non-Ens
dici; sicut & creaturae, comparatae ad Deum non verè
Entia dici merentur, quamvis ob id non audiant verè
non Entia.
§. 6. Percepisti sententiam, perpende rationes. 1. Apropositionibus aternae veritatis: quales sunt: homo est risibilis,
canis est animal. Animal est corpus sensitivum. Hae non possunt esse verae, nisi
dicant aliquid reale. Nam quod non est Ens, id nec risibile, nec animal, nec
corpus, nec sensitivum erit. Exceptio. Veritas aeterna
propositionum non denotat realem essentiam extremorum; sed extremorum duntaxat
connexionem necessariam, fundatam non in esse reali, sed potentiali. Et nihil
aliud dicit ante existentiam terminorum, quam hoc vel illud isti rei necessarium
esse quando erit. E. g. Veritas hujus propositionis: homo est risibilis, non in
hoc consistit, quod homo nunc sit vera 1. p. quaest. 10.
art. 3. ad tertium: Ab aeterno non fuisse veritatem in illis
propositionibus, nisi quatenus erant objectivè in mente divina: subjectivè autem
sive realiter in se non fuisse. Resp. Veritas propositiouum aeterna, hoc ipso
quod denotare dicitur necessariam terminorum connexionem, fundatam in esse
potentiali, seu possibili, denotat simul realem extremoru
essentiam. Ecce enim Syllogismu:
Sed praevideo te regerentem, necessitatem, & veritatem istarum propositionum
non esse absolutam, sed conditionatam, si sc. res est producta. . Esse animal
est praedicatum ita essentiale homini, ut in aeternum falsa sit haec propositio:
Homo non est animal. Falsa inquam est absolutè & in aeternum, etiamsi nullus
unquam homo extiterit. Finge saltem conceptum hominis absque conceptu animalis,
erit homo sine sensu, sine motu, sine ratione, i. e. homo non homo. Falsa itaque
& haec erit, etiam cum nullus homo existit: homo non est Ens. Dices: Homo
ante productionem, qualis est homo, tale etiam est animal, tale quoque Ens: puta
potentiale. Resp. Id ego non nego; sed quod potentiale esse, realitate essentiae ita destruat, ut defloratum esse, viginitatem cum
praedicatur de virgine, id nunquam concedo.
§. 7. Cum hoc argumento eandem vim obtinet, illud ab ordine
pradicamentorum desumtum: Entia enim sunt sub certo praedicamento,
Substantiae vel Accidentis, sive existant sive non; Id quod nec diffitetur
Scheibl. l. 1. Met. c. 14. n. 98. nec repugnabit ullus
alius. Quod igitur verè vel substantia vel accidens, id etiam verum Ens; &
quod non verum Ens, id nec substantia nec accidens. Nec quicquam promoveberis si
dices: Ens potentiale poni in praedicamento certo, eò quod esset in hoc vel illo
praedicamento, si esset. Nihil inquam promoveberis: Nam rosa in hieme, ut ad
speciale descendam, aut verè est in praedicamento nto noverint
distinguere tempora. Si autem rosa in hyeme verè est in praedicamento, verè
etiam est vel Substantia vel Accidens: verè etiam Ens est.
§. 8. 11. Acognitione & scientia divina: Non quidem
ita: Quodcunque ab aeterno â Deo cognoscitur, id ab aeterno est. Esse essentiae
ab aeterno à Deo cognoscitur. E. Esse essentiae ab aeterno est. Nam & nos
non sumus tam inconsiderati, ut fundamenti loco ponamus, id quod falsissimum
est. Deus enim ab aeterno non minus cognovit Creaturarum esse existentiae, quam
esse essentiae, cum tamen creaturarum esse existentiae ab aeterno fuisse nemo
nisi insanus dicat. Hunc autem sequentem nostrum agnoscimus:
Majorem probamus (1.) Quia illud objectum contemplationis divinae producibile,
aut est Deus, aut aliquid à Deo distinctum. Non est ipse Deus: quia aliud est
cognoscens, aliud cognitum. Neque enim cum e. g. gemma in aeternitate fundat
relationem ad Deum scientem, secundum verum esse scientiae; Intellectio Dei in aeternitate gemmam cognoscentis est reflexa, quâ Deus seipsum cognoscit; sed directa & terminativa, quâ cognitio divina
terminatur per aliud. Deus quidem se ipsum intuendo, cognoscit optimè suam
potentiam adeoque omnia possibilia in seipso, adeoque fons omniscientiae est in
Deo; nihilominus id in quo terminatur ista scientia, ipsum sc. objectum
producibile est aliquid à Deo distinctum. Jam illud ipsum objectum, in quo
terminatur contemplatio Dei, quid est Ens an non-Ens? Num Dices: Ens possibile e. g. gemma in aeternitate
fundat relationem ad Deum scientem, secundum esse aliquod reale, non quod adhuc
jam habet, sed quod habere potest. Respond. Sed quid si Deus non produxisset
gemmam, aut etiam nullam omnino rem? (ille enim ut sibi ipse sufficiens
creaturis no eguit) num Deus cum meris non Entibus conflictatus
fuisset? Sed de hac instantia paulò post accuratius tecum agam. Accedo ad probationem majoris secundam. Si Deus contemplatus
fuisset hominem creandum ut non-Ens; & postmodum eandem essentiam humanam,
ut Ens: insignis deprehenderetur non dicam enormitas in normâ primâ &
universalissimâ sed imbecillitas in cognitione divina. Qui enim in contemplat
one ab homine removet Entitatem; is removet simul esse substantiae, corporis,
animalis, & omne omninò quod est hominis. Exceptio.
Eadem via etiam probatur objectum cognitionis divinae producibile esse Ens
existens, quia Deus non aliter praecognoscit creaturas faciendas, quam cognoscit
factas: i. e. secundum esse existentiae. Resp. Nullo modo id concludi. Nam si
Deus ab aeterno esse gemmae considerat ut non existens, nulla oritur enormitas
in norma ad normatum, quae demum tunc orietur si id consideret ut existens.
Contrarium est si considerat illud ipsum esse ut non-Ens. Neque enim existentia
ita est essentiale praedicatu ut essentia. Quod aute dicitur Deum ita considerare creaturas faciendas uti factas adeoque ut
existentes: id verum est ratione Dei praescientis futura ut praesentia: non
ratione rerum, ac si jam habeant, quod Deus habituras praevidit. i.e. cum omnia
Deo sint praesentia sive futura sive praeterita (Nam in Deo non est futurum
& praeteritum) etiam cognitioni Dei aeternae semper praesens fuit existentia
Adami: sed recedendo ab aeterno isto intuitu divino, ad objecta terminantia quae
extra Deum, Deus essentiam Adami non cognovit ut existentem. Deus praevidit
existentiam Adami: Conceptus tamen divinus non fuit Adam existit; fuit in praescrentia praesens, sed etiam praesens in re; quo modo non praesens est esse existentiae rerum
creandarum vel saltem creari possibilium. Dices: Eadem
planè ratione essentia quae est in creatura existente est objectum praesens
& in scientia divina & in re; essentia autem ante existentiam in re non
est objectum praesens sed futurum. Responsionem apodicticam videbis inferius;
nunc saltem illud inculco; essentiam Adami non posse ita divelli à conceptu
Adami, ut existentia: cuius rei rationem hic adducere, occupavimus. Sequitur majoris probatio tertia. Scientia Dei contemplantis
Entia producibilia est realis. E. & objecta realia. Novi equidem
distinctionem Scholasticorum inter objectum scientiae
divinae movens, seu primarium, & terminativum seu
secundarium. Objectum movens & primarium est ipsa essentia divina;
terminativa & secundaria sunt res creandae: quia hae secundum Scholasticos
non movent intellectum divinum ad cognitionem fui, licet illum terminent.
Specificatio autem intellectionis, aiunt, sumitur ab objecto non terminativo,
sed movente & primario. Et quidem facilè admitto istam distinctionem hoc
sensu, quod Deus in se ipso videat suam potentiam, adeoque omnia possibilia,
adeoque principium omniscientiae esse in ipsa divina essentia; ipsas autem
essentias esse objectum quod terminet scientiam, cum scientia relationem dicat
ad scibile. Id autem quod terminare possint aliquam scientiam, non habere
putandum est per aliquam dependentiam, sed habent in se, etiam si per
impossibile nullus omninò intellectus esset. Ut ut sit, realitas scientiae
sumitur potissimum ab objecto terminativo. Alioquin etiam Entium rationis realis
daretur scientia: quia objectum movens, ut terminum retineam, phantasma sc. est
aliquid reale.
§. 9. Difficillimum quod proposito argumento à cognitione divinà obstat, nunc
tandem studiosè removendum erit. Est , & Ens
sumtum in ampliatione. Majorem concedi de Ente in ampliatione non in statu. i.
e. Omne objectum contemplationis divinae producibile esse
verum Ens, non in statu, quasi nunc ante productionem sit Ens; sed in ampliatione, quod scil. Ens sit post
productionem: quod Ens sit possibile, i. e. quod nunc non sit Ens, possit autem
esse Ens. Resp. Propositionem veram esse in statu, à fortiori demonstratur per
ea Entia quae nunquam actu producuntur. Negari enim nequit, Deum multa posse
producere, quae nec pr oduxit nec producet nnquame. g. speciem aliquam novam.
Negari porrô nequit, istius speciei ideam esse in Deo, utpote in pelago
essentiarum infinito. Nunc colligo: ista nova species (nunquam producenda
respondens ideae divinae) aut Ens est (in statu) aut non-Ens. Si prius habeo
quod volo. Si posterius. Idea istius speciei falsa est, quia in Deo idealiter
ista species est Ens; objective extra Deum non-Ens. Imò infinita non-Entia hac
ratione in Deo darentur idealiter; & quae est idea Entium fieret idea
non-Entium. Et rursus, quae ab aeterno merae ideae non-Entium, post creationem
fierent ideae Entium. Haec omnia absurda. Potuit itaque Deus ab aeterno aliquid
considerare ut existens futurum, i. e. ut rem nunc non existentem, quae autem
possit existere; non autem portest considerare ut Ens futurum, id est, quod nunc
non est Ens, potuit tamen esse Ens. Quia potest quidem aliquid considerari ut
existens & non existens, sed non ut Ens & non-Ens. Dices: Illud reale quod respondet ideis divinis est ipsum esse
virtuale. Resp. Esse virtuale nihil differt ab ipsis ideis. Deinde id ipsum esse
virtuale non potest falvam tenere suam realitatem, nisi aliquid reale
respiciat.
§. 10. Argumento à cognitione divina affine est illud a scientiâ humanâ.
Dices: Omne objectum scientiae realis est reale,
realitate vel vera & praesente, vel possibili & futurâ. Resp. Realitas
futura non datur in mundo, quia realitas essentiarum est aeterna &
independens. Realitas possibilis est vera realitas. Nam si non est vera, nec
parit scientiam verè realem. Rectius ergo ita limitatur nostra propositio. Omne
objectum scientiae realis est reale, realitate vel actuali, vel potentiali, quod
nos libenter concedimus, addendo tamen, potentialem realitatem esse veram
realitatem, non fictam. Argumentum dum ducimus à scientia humana, nec hoc
praeteribimus, quod diversae semper in scientijs sint quaestiones; An sit, & quid sit. Diversae inquam non ratione, sed
re ipsa. Unde nonnunquam, negatâ rei existentiâ tractatur & investigatur
ejus quidditas. Habet itaque quidditatem sine existentiâ.
§ 11. Adducimus novum & III. à veritate rerum
independente.
Minor probatur inde, quod veritas & realitas rerum antecedat & efficientiam & scientiam omnem.
Probamus minorem. Veritas & realitas essentiae e. g. humanae, aut est
determinata in & à se, aut à Deo. Si à Deo, in se v. indeterminata, tunc
penes Dei libertatem fuit aliter determinare essentiam
Essentia itaque hominis in se & à se jam est determinata antecedens omnem
efficientiam & scientiam. Possibilitas enim & veritas non causatur ab
intellectu divino, sed res possibiles & verae sunt seipsis. Impossibilitas
enim & veritas rerum esset, etiamsi per impossibile nulla esset vel
potentia, quae eam posset actuare, vel intellectus qui cognosceret eam. Non
obstante quod potentiale respectum dicat ad potentiam, uti scibile ad scientiam.
Neque enim necesse est, ut possibili, actualis respondeat potentia; aut scibili,
actualis scientia. Quod ut rectius intelligatur, demittimus nos ad possibile
& potentiam naturalem. Multa in naturâ latent naturaliter effici possibilia,
quibus non respondet actualis potentia in natura. Ex pluribus unum recitabo ex
Josepho Quercitano, qui in defensione Hermeticae disciplinae
c. 23. scribit, sibi Polonum quendam Medicum
Cracoviensem fuiße cognitum, qui è plantis nonnullis & herbis, peculiari
arte subtilißimos cineres paraverat, & singulos vitreis vaseulis
singulis accuratê indiderat; uni, rosae cineres; alteri, papaveris; &c.
Mox igni modici coloris admoto, è cineribus quasi revocaverit speciem
planiae, cujus isti erant cineres, partibus suis omnibus absolutam: quae
tamen remoto calore, in cineres sit relapsa. Hic effectus salvam tenet
suam possibilitatem naturalem, si maximè nulla potentia naturalis existat in
mundo, quae eam possit actuare. Eodem modo omnis omninô rerum possibilitas
antecedit omnem potentiam. Hinc prima ratio cur homo non repugnet esse,
quaerenda est in essentia hominis; & quod chymaera repugnet esse; in ipso
conceptu chymaerae; non in potentia Dei. Hinc Philosophi maluerunt dicere,
chymaeram non posse produci, quam Deum non posse producere chymaeram; ut sc.
causa non quaeratur in Deo sed in objecto, quod repugnantiam involvit. Ita
contrà, quaerenti, cur gemma verè possit produci, respondendum propriè est, quia
gemma est talis essentia sive quidditas, cui non repugnat existere. Hic ut &
,
vel caecus videt homine ab aeterno, non ita esse nihil, ut
chymaera. Ponunt alij tale discrime: Nihileitas seu negatio ista,
quae inest homini in aeternitate, est negatio actus, non negatio causae quae
potest ponere rem in esse: in chymęra autem est negatio & actus &
causae: interim convenire in hoc dicunt, quod utrumque sit nihil seu non Ens.
Veru quod negatio actus Entis tollat veritatem id est, quod
in tota disputatione oppugnavimus. Quantum verò ad praesens argumentum, nos
arripimus tantum id, quod in confesso est, hominem ab aeterno non esse nihil
negatione causae, quod sc. detur causa quae eum possit actuare, quali
destituitur chymaera; & quaerimus. Unde sit quod homo non sit nihil
negatione causae; quomodo chymaera verè nihil est seu non-Ens. Ostendimus autem
primam eius rei causam quaerendam esse in ipsis conceptibus sive objectis. Ita
patet quomodo possibilitas rerum, veritas & realitas antecedat efficientiam.
Quod antecedat scientiam similiter facilè intelligitur. Deus quidem penitissimè
potentias omnium causarum suamque ipsius cognitam habet: Et sic essentia divina
est principale objectum movens cngnitionem: Nihilominus Entia potentialia, quae
eandem cognitionem terminant, habent suam quidditatem & veritatem
essentiale antecedentem ista cognitionem: Et
ista quidditas & essentialis veritas ita intrinseca est rebus, ut ea Res
haberent, etia si nullus inteliectus esset in mundo. Quod adeo
verum est, ut etiam intellectus divinus verus dicatur inde quod naturis &
quidditatibus summè sit conformis. Reducendo autem essentiam seu quidditatem e.
g. gemmae ad principium extrinsecum; intellectus divinus est norma 2. eandem
probamus à duratione.
Minorem non negabis, modo cogites, quod si Deus tollat totum genus caninum, existentiam quidem tollat, non veritatem, quidditatem & essentiam. Imò si omne animal sublatum esset è mundo, ratio tamen animalitatis non sublata esset, quippe quae adhuc realem fundaret scientiam.
§. 12. Additamenti loco adjungo prioribus IV. ab Entium gradibus. Essentiarum enim gradus & inaequalitas dependet non ab existentia, sed ab ipsa essentia. Jam:
Excipit Martinus Meurisse Metaph. l. 1. q. 15. §. ad id
autem: diversitatem graduum quidem peti ab esse essentiae; gradus autem
istos diversos nec dicere nec facere realitatem nisi beneficio existentiae, per
quam sunt actu. Adeoque reducendo hanc responsionem ad formam, limitanda erit
major. Gradus enim sunt vel potentiales vel raales. De gradibus realibus
verum est quod illorum fundamentum sit Ens reale; de potentialibus id est
falsum. Resp. Reale 1. idem est quod actuale. Et runc distinctio bona est;
adeoque falsa major hoc sensu: Omne fundamentum graduum potentialium est Ens
reale i. e. actuale. 2. Reale idem est quod non fictum, ut nos terminum
accipimus. §. 4. Et sic est vitiosa oppositio realis & potentialis, cum quod
potentiale id ipsum etiam sit reale.
§. 13. Atque hae sunt illae rationes, quibus commoti adhuc tenemus esse essentiae
extra existentiam esse verum Ens & reale; non aliquid diminutum, ut
nonnullis loqui placet, quia essentia ita non diminuitur. Indignum quidem est
homine Philosopho authoritatibus plus moveri, quam rationibus, ad declinandam
tameu invidiam, memineris non paucos esse in Philosophia claros, quos nos
imitati, Ens definivimus id esse, non l. 1. Metaph. c. 2. n. 17. Subjectum Metaphysicum
Ens nominale statuat, quod ut sic sumtum ab actu essendi praescindit. Si id
verum est, quo jure Ens potentiale verum Ens esse negabitur, cum veritas sit
affectio Entis Metaphysici. Audiatur Corn. Mart. p. 117. cum inculcat discrimen
Entis nominalis & participialis: Nominale describit quod significet non
existentiam, sed potius essentiam rei quae vel habeat vel habere possit esse,
non ut exercitum actu, sed in potentia, vel aptitudine. Et addit, hanc
distinctionem propterea diligenter observandam esse, ut ejus ope inter essentiam
& existentiam diligenter distingvere discamus, cum non solum illa, quae sunt
in actu essendi, quae suum esse jam possident, sive quae jam existunt, dicantur
Entia; sed etiam illa quae in natura sua & essentia considerantur, sive
existant, sive non. Hi sanè his locis idem dicunt quod ego, quicquid etiam
aiant, de potentia objectiva quando disputant.
§. 14. Argumenta huic nostrae sententiae inimica numero non pauca sunt; neque
enim qui contradicunt, pauci. Praecipua enodabimus I. Quod maximè urget Mendoza;
est desumtum ex vi vocis potentiae & potentialis: Quodcunque enim dicitur
potentia tale, id simpliciter non est tale. Potentia enim negat actum, &
super negationem addit affirmationem possibilitatis: ut Doctus in potentia
dicitur, qui realiter non est doctus, potest tamen esse doctus. Ens igitur cum
potentiale dicitur, hoc ipso Ens esse negatur. Resp. Potentia negat quidem
actum, sed non eodem semper modo. Potentia enim negat vel subjectum ipsum vel
aliquid subjecti; subjectum; ut cum existentia dicitur in potentia, denotatur
enim aliquid quod non existit, potest tamen existere: Aliquid subjecti, ut homo
doctus in potentia; ubi potentia non negat ipsum hominem, sed aliquid hominis,
puta doctrinam. Ita cum Ens dicimus potentiale seu in potentiâ, potentia non
negat essentiam, sed aliquid essentiae, puta existentiam. Dicitur enim Ens
potentiale respectu non essentiae, sed existentlae. Neque enim accuratè loquendo
quicquam est in Instas: Ens in
potentia; homo e. g. producendus in quidditativo suo conceptu, ratione essentiae
aut est in potentia, aut actu, ita sc. ut existentia solum dicatur in potentia.
Si prius: res salva est. Si enim homo producendus in potentia esse dicitur ad
essentiam, hoc ipso nondum habet essentiam. Si posterius. E. Aliquid existet,
antequam existit. Quod enimactu est, id existens est. Respond. Actus &
potentia dicuntur respectu existentiae. Adeoque Ens in potentia ratione
essentiae nec potest dici potentiâ, nec actu. Sed ut aliquid tibi largiar,
arbitror non absurde Ens in potentia dici posse actu, si usus id admitteret. Nam
actus vel immediatè opponitur potentiae, & contradictoriè vel mediatè &
quasi contrariè. Priori modo, ut potentia dicit, rem non
esse id quod dicitur, actus ait rem non non esse, sed omninò esse id quod
dicitur: Atque nihil aliud est quam negatio fictionis, poterat vocari actus
essendi. Hoc sensu, si essetia Raphaelis producenda diceretur actu esse
essentia; nihil aliud diceretur, qua essentia
& quidditatem Raphaelis non esse fictam. Si actus contrariè opponitur
potentiae, praeter negationem potentiae ponit etiam contrarium, existentiam.
Contraria autem admittunt medium. Hinc inter actu existendi,
& potentia existendi, dilatando distinctionnm ultra respectum
ad existentiam, datur tertium, actus puta essendi vel ut receptu termino utar,
actus entitativus. In forma itaque ad instantiam: Homo non est in potentia
essendi. E. actu: concedo de actu essendi seu entitativo, de actu existentiae
nego. Ibi enim datur tertium. Dices. Actus &
existentia est unum idemque. Resp. Negando ob datam distinctionem. Essentia est
subjectum existentiae, & potentiae ad existendu, quae est
aliqua privatio existentiae: Et potest consistere cum utraque, ut aer cum
tenebris & luce. Quamdiu itaque essentia separata est à sua existentia,
manet adhuc essentia, i. e, tenet actum entitativum, sed istum actum non tenet
actu. Huic actui Entitativo, qui etiam actus essendi primus dici potest, opponi
potest actus essendi ultimus, sicut & Corn. Mart. p. 117. existentiam rei
describit peractum essendi ultimum. Sed haec melius ex doctrina de actu &
potentia intelliges.
§. 15. II. Omne Ens aut est productum aut improductum. Si productum, est quoque existens. Quia productio est existentiae. Si improductum, Est Deus: jam
. Non omne quod dependens dicitur, statim Deus est: Johannes enim est independens
à Paulo, & substantia independens ab Accidente. Independentia autem quae Dei
est propria, dicitur ratione existentiae. Conceptus creaturarum quidditativus,
qui ipsa essentia est, praescindit ab existere & non existere. Solius Dei
esse est ipsum existere, adeoque solus est independens in esse. Ita aeternitas
ut est duratio fine & principio carens, non est attributum Dei proprium,
quia creaturam aliquam ab aeterno in aeternum existere nihil impedit. Longè
aliter solus Deus aeternus dicitur. Est enim aeternitas, ut est Dei attributum
proprium, juxta Boetium, tota fimul & perfecta vitae interminabilis
possessio. Atque complectitur praeter indefectibilitatem, perpetuum aliquod
hodie, ubi non est futurum & praeteritum. Qua quidem ratione absit, ut
quicquam praeter Deum dicamus aeternum. Dices.
AEternitas itaque per nos erit affectio Entis. . Est affectio Entis possibilis,
non Entis simpliciter. Ens enim ut est subjectum Metaphysices praescindit ab
esse actu & potentia; quod autem rei in praecisione competit, membris
subjectis non debet repugnare. Entibus autem actualibus non competit aeternitas.
E. nec Enti fimpliciter.
§. 16. III. Hac stante sententia, nulla creatura est creata, nec ulla potest
annihilari. Essentia enim juxta nos per creationem no producitur,
sed supponitur; & per interitum non annihilatur, ut enim producitur
creatura, ita & abit in sua essentiam. Creatio aute est rei productio ex nihilo: Anhilatio coversio
in nihilu. . Ut non dica vitiosè definiri,
creatione per productionem rei ex nihilo: Anne enim
creationis esset, si Deus ex lapidibus . Ut de his inquam nihil dicam, adhuc salvâ
nostrâ thesi, creatio est progressus à non esse actuali, ad esse actuale; quod
& per annihilationem amitttit.
§. 17. Affine huic argumento est illud à generatione deductm:
In Ente potentiali aliquid est Entis, aliquid non Entis. Entis est ipsa
essentia, natura seu quidditas; non-Entis est negatio actus. Id igitur à quo fit
transitus in generatione, si non-Ens esse dicitur, secundum se totum; falsum
dicitur: srintelligitur, secundum illu respectu
non-Ens esse, secundu quem mutatur; veru est quod
dicitur; quis autem ille respectus sit, cum jam ipse videas, ego nihil addo.
§. 18. Illud quoque obstare videtur, quod secundum nostram definitionem, Ens sit
cui non repugnat existere. Jam naturae destructae individuae, hujus sc. canis,
albedinis &c. repugnat rursus existere. Non igitur natura & essentia
extra existentiam Ens dici merebitur. . Illa natura individua aut potest rursus
reproduci, aut no potest. Si non potest, nos eam Ens esse, non
pugnabimus; si potest, ut quide nos arbitramur, cum Deus sit
individuationis principium; Entis nomen isti naturae non denegabimus.
§. 19. Plura adduci possent, quae adducere omnia, nihil attinet. Illud in
Coronide saltem declinabimus, quod bilem forsan alioquin non malitiosi in nos
excitare posset. Si enim esse hominis ante productionem Ens reale, aeternum
& independens statuitur, multum pietati derogari videtur, evehi quod nihil
est, & Christianam humilitatem destrui. Sed & hoc perpendas velim,
humilitatem Christianam ad sui tutelam non indigere mendacio. Vilitas hominis
non in hoc consistit, quod esse humanum ita â voluntate creatoris dependeat, ut
sive reale sive brutalem assequatur naturam, tamen verus creetur
homo; hoc Lector prudens vides etiam me non monente;
PETRUS MEDERUS Saxo-Transyl. M. Ph. P. L. C.
NOndum cognovit indolem Entis, qui ignorat, ab inferioribus id quomodo
abstrahatur, & contrahatur ad eadem rursus. Necessaria itaque doctrina de
Conceptu Entis in ordine ad inferiora, quae duobus absolvitur capitibus, de
Unitate sc. & qualitate conceptus Entis praecisi ab inferioribus; Et de
ejusdem ad inferiora contractione. Prius disputatione explicabimus praesente:
Sit igitur quaestio generalis: An Entis conceptus tamformalis
quam objetivus sit unus, & quomodo sit unus. Terminos conceptus
formalis & objectivi explicavimus supra Disp. 3. §.
8. Formalis conceptus modo sit verus, conformis est objectivo; unde pro
utroque eadem argumenta militant. Quamvis enim aliqua sit differenria inter
unitatem conceptus formalis & objectivi (illius enim unitas semper est
numerica, semper quippe est unus numero actus intellectus; hujus etiam est
generica) tamen cum agitur de unitate Conceptus formalis, non agitur de unitate
numericâ, quam sua naturâ semper habet, sed ut observat Meurisse l. t. Met. q. 6. praenotabo 2. de eâ, quam habet
respectu ejus, ad quod terminatur vel quod repraesentat: ita ut status
quaestionis in eo sit, utrum conceptus formalis Entis ita sit unus, ut ad unum
quiddam terminetur, vel ut unum quippiam repraesentet: An vero tametsi unus sit
numero actus intellectus; non dicatur tamen unus terminativè, quod nimirum ad multa simul terminetur: ut conceptus de
homine nigro. Ita probata unitate conceptus formalis probata erit simul unitas
objectivi, & contra: ut perinde sit sive de hoc sive de illo conceptu
argumentum concludat. Controversiae occasionem dedit difficultas, quam Doctores
animadverterunt, in declaranda natura Entis. Senserunt enim eam diversissimam
esse à natura reliquorum Conceptuum universalium, qui omnes per differentias
specificas distinguuntur, & ad certas species contrahuntur, de quibus
differentijs genera nec praedicantur nec praedicari possunt. Longè alia Entis
ratio. p. m. 70.
§. 2. Assertio 1. Conceptus Entis tam formalis quam objectivus
unus est, ex naturarei distinctus à conceptu inferiorum. Haec assertio
est 1. contra eos, qui existimant Entis conceptum non esse unum, sed actu plures
conceptus, ut concipere Ens nihil aliud sit, quam concipere substantiam,
accidens, creatorem, creaturam. 2. Contra eos, qui volunt distingui conceptum
Entis à conceptu inferiorum tantum ratione.
§. 3. Prius positionis membrum est; Entia, quamvis tot sint
atque tam varia, convenire tamen omnia, in uno aliquo conceptu Entis tam
objectivo, quam formali; perinde ut omnes homines,
in una specie hominis; omnia animalia in una natura animalis. Probatur.
1. Quia conceptus formalis non repraesentat simul plura sed unum. Audito enim
nomine Entis, mens distrahitur in plures conceptus non magis, quam cum concipio
vel hominem vel animal. 2. Omnia Entia conveniunt in uná communi ratione
essendi. E. unum habent conceptum objectivum. Sicut enim Ens & non-ens sunt
primô opposita & diversa, ita quodlibet Ens cum quolibet, substantia cum
accidente; Creator cum creaturâ habet primam & generalissimam convenientiam
sub conceptu uno essentiali, quo etiam distinguuntur â non-entibus. Creatorem
autem & creaturam convenire ita verum est, ut creatura aliquo modo
participare videatur esse Dei. & propter illam in essendo convenientiam,
quantacunque sit; dicatur vestigium Dei, unde & ex esse creaturae, Dei esse
investigamus, Annotante Suaresio d. 2. s. 2. n. 13. 3.
Si Ens non est unum quid, abstractum à suis speciebus, sed implicat plures res
in primo suo conceptu, tunc erit aut copulativè,
substantia & accidens; aut disjunctivè, substantia
vel accidens. Si prius, nullum Ens poterit dici Ens: falsum enim erit: homo est
Ens, id est, substantia & accidens: calor est Ens, id est, substantia &
accidens. Si posterius: tum in his propositionibus: Substantia est Ens; Accidens
est Ens:
§. 4. Notabis hic: Cum ex communi istâ convenientiâ in ratione essendi, deducitur unitas conceptus Entis (Ens enim dicit aliquod commune nondum contractum; & ut sic potest objici intellectui ut concipiatur) Ens tamen in praecisione non tam dicit multa ut convenientia, quam id in quo multa conveniunt. Dicit enim fundamentum convenientiae: multa autem ista, quae conveniunt, sunt tantum convenientiae extrema. Quicquid igitur praecisè dicit fundamentum, non dicit in ista praecisione extrema. Pluralitas & diversitas non ponitur in Ente, nisi ratione modorum determinantium ipsum.
§. 5. Praecipuum argumentum, quod huic membro objicit Aureolus in . dist. 2. part. 1. art. 4. hoc est: Cujuscunque conceptus differentiae dividentes non admittunt
medium indifferens, ille conceptus non habet unam aliquam rationem
communem. e. g. Si sensibile includeret aut rationalitatem aut
irrationalitatem non haberet unam rationem communem. Quia ratio divisi debet
indifferens esse ad differentias dividentes. Alioquin committeretur
contradictio. Si enim sensibile non est indifferens ad rationale &
irrationale, sed irrationalitatem includit; omne sensibile erit irrationale. Si
jam quoad alterum membrum dicis, quoddam sensibile esse rationale; habebis quod
rationale sit simul, & irrationale. Applicando haec ad propositum, constat
conceptum Entis divisum per respectivum & absolutum,
esse talem cujus differentiae dividentes
nonadmittunt medium indifferens. Contradictoria enim sunt:
cointelligere terminum; & non cointelligere terminum. Si cointelligitur
terminus, conceptus est respectivus; fi non; est absolutus, Ideoque Entis
conceptus praecisus aut cointelligit Conceptus Entis
non habet unam aliquam rationem communem. . Idem urgere possum in
omnibus divisis per membra immediata. Sensibile namque aut est rationale, aut
non est rationale. Substantia aut est materiata aut non materiata. Si non
materiata est spiritualis, &c. Dicendum itaque in divisionibus immediatis,
quae fiunt per membra contradictoria, alterutrum membrum contineri in toto
diviso, non tamen determinatè, sed tantum praecisivè. Ita Animal etsi praecisivè non est
rationale, rationalitatem tamen non excludit. Quicquid autem determinatè
irrationale est, id oppositam differentiam excludit. Totum itaque divisum,
semper quidem est denudatum à rationibus dividentibus positivè & determinaiè; alterutram tamen
contradictionis partem includit negativè & praecisivè. Ita conceptum Entis concedimus esse
absolutum praecisivè. Quicquid autem praecisivè absolutum est, adhuc
determinatam rationem absoluti & respectivi admittit, advenientibus proprijs
rationibus Absoluti & respectivi: Adeoque adhuc respectivum & absolutum
in se includit, sc. disjunctivè. Absolutum enim Ens determinatè redditur per
modum absolutum, respectivum per respectivum. Ex his patet arenoso niti
fundamento argumenti majorem. Extremis enim contradictionis etsi non potest esse
aliquid commune univocum per determinationem, bene tamen per praecisionem. Ita
Enti & non Enti commune est Aliquid, non per determinationem; quod aliquid
determinatè aut Ens sit aut non Ens. Sic enim Aliquid commune non esset, aut
contradictionem involueret quoties praedicaretur de altero membro. Commune tamen
est per praecisionem, siquidem ab Ente & non Ente praescindit, &
utrumque est disjunctivè. Ens est cum praedicatur de Ente; non-ens cum de
non-ente. Breviter: ut rem obscuram variatis verbis explicem. Aliud est non esse
rationale, non cointelligere terminum; per praecisionem:
aliud per determinationem. Quicquid per praecisionem non est rationale, non cointelligit
terminum; illud indifferens est per additam differentiam determinari ad utrumque
oppositorum. Quae determinatio fit per praecisivè tale est, id privativè se habet; quod determinatè,
negativè. Ut carentia ista per praecisionem non incommodè comparetur
privationi; carentia autem per determinationem, negationi. Sic substantia quae
praecisivê immaterialis est, adhuc tamen indeterminata manet ad esse materiale
& immateriale. Accedente autem differentia indeterminatam naturam
substantiae restringente ad esse spirituale, oritur substantia immaterialis
determinativè, cui repugnat deinceps esse materiatum. Dices. Etiam hac ratione nondum solvi difficultatem. Si enim Ens qua
Ens dicitur absolutum praecisivè, omne Ens tale erit. A quatenus enim ad de omni
valet consequentia. Er quicquid generi competit, competit etiam speciebus. E. Et
respectivum Ens erit absolutum praecisivè: adeoque adhuc relinquitur, Ens non
esse commune respectivo & absoluto. . Regula valet de Quatenus
reduplicativo, non specificativo. Ens quatenus Ens, cum dicitur esse absolutum
praecisivè; particula limitativa quatenus, dicit rationem & respectum ob
quem Ens, quod nunquam est absque inferioribus, absolutum dicatur praecisivè,
sc. sub solo Entis conceptu, & nullo alio. Quicquid porro, generi competit
in suppositione simplici, non statim competit speciebus.
§. 6. Posterius assertionis membrum est: Conceptum Entis
utrumque esse distinctum & praecisum à conceptibus inferiorum, non
realiter, nec merè mentaliter sed ex naturarei. Acerrima hic pugna est
Thomistis cum Scotistis, quorum illi obtinere contendunt purè mentale praecisionem conceptus Entis objectivi (nam de hoc omnis
controversia est) hi aliam tuentur, quae plus sit, quam rationis. Verum ut
apparet, magis nominis est certamen, quam rei. Certum est, conceptum Entis
objectivum non esse in re praecisum. Neque enim in re seorsim existit.
Gratificandum tamen est Doctori subtili in hoc, ut demus majorem hic dari
praecisione, quam quae in totu est rationis
tantum; ut cu Justitia & Misericordia Dei in prae cisione
definiuntur distinctè. Quia Entis conceptus ita distinctus est à suis speciebus
sicut & conceptus omnium universalium, ut etsi totus est in una specie, ita
ut Ex
naturarei. Sanè calculum meum ipsi denegare non possum. Nam ut dixi,
dari conceptum unum distinctum ab inferioribus, dandum est, quia conceptus Entis
natura suâ minus dicit, quam conceptus inferiorum, qui plura dicunt. Jam haec
ipsa ratio communis, in se indivisa, etiam nullo cogitante est in mundo: &
ita est, ut dum tota est in uno, tota quoque sit in alio, ita, ut defendat hanc
suam essendi rationem in hoc, si maximè intereat illud. Nec magis Entis
conceptui fraudi esse potest, actu divisum esse in multis, quam conceptibus
aliorum universalium. Ad unitatem enim sufficit indivisum esse in se, & per
se. Qua de re suo loco fusius. Quotiescunque igitur vel nos hâc formulâ utimur:
Impossibile esse, saltem ratione Entis rationem ab Entis speciebus distingui, id
accipiendum est de separatione mutuâ, potissimum respectu inferiorum, hoc sensu:
Impossibile est concipere aliquod Ens in rerum natura, in quo non sit ratio
Entis indivisibiliter.
§. 7. Praecipuum argumentum, quod Suaretz Scoto opponit Disp.
2. sect. 2. num. 7. & seqq. potest formari ita:
. Negando majorem. Ad rationem dico, distinguendum esse inter conceptum Entis
simpliciter, & conceptum talis Entis. Sicut enim in homine, esse animalis,
corporis, substantiae, Entis talis, non est distinctum ab hoc homine in re, sunt
enim haec omnia individua; Distincta autem sunt ex natura rei, quia secundum
eandem rationem idem esse animalis, corporis, substantiae, Quorum autem
communicato uno, non communicatur alterum, plus differunt quam ratione.
Omnia quae sunt in Deo, in Deo non distinguuntur nisi ratione: sunt autem
quaedam rationes in Deo, ut ratio essendi, substantiae, Spiritus; quae cum etiam
reperiuntur, vel reperiri possunt in alio, quod non est Deus, ideo illae
rationes, mente praecisae à creato & increato; finito & infinito,
distinctae ab inferioribus dicuntur ex natura rei & formaliter. Nec quicquam
hic obstat simplicitas Divina. Nec hoc tibi durum videri debet pronunciatum; cum
& à Theologis audias, in Trinitate essentiam à personâ distingui formaliter.
Si tamen aures tuas offendit, audiri aliquid in Deo à Deo differe ex natura rei.
Per me licet, dicas Ens prae cisum á creatore & creaturà, distingui ratione
ab inferioribus. Nam in formulâ dissensus est, in re idem tecum sentio, modo de
Entibus creatis mihi rursum largiaris, ab illis Ens distingui ex naturâ rei, ob
illorum potentialitatem, quae nulla est in Deo.
§. 8. Assertionem nostram primam tenemus etiam contra Rhaedum, qui (quod Ens
concretum esse dicit, cujus subjectum omnes sint Entis species; sicut subjectum
albedinis non unico exprimitur vocabulo, sed vel cutis est, vel dens, vel
paries, vel aliud quid) docet, Conceptum universalem Entis,
actu includere unum aliquem ex particularibus; sive connotare actu aliquam inferiorem speciem, sive hanc, sive illam. Sed
erroneum id est, quia genus positum non ponit speciem. Ubi nota, aliud esse,
concipere universale Ens, e. g. hominem: ubi conceptus comprehendit totam
humanae naturae latitudinem: Aliud, illud ponere in enunciatione, ut; Paulus est
homo. Limitatio enim subjecti facit, intelligi non omnem, sed aliquem hominem.
Quaestio hic Dices. Nemo potest animal confodere, nisi aliquam
speciem confodat. E. nemo potest animal concipere, nisi aliquam speciem
conciptat. . Id tantum probat, contineri particularia sub universalibus, ut
nihil possit dici animal, nisi sit aut homo, aut leo &c. nihil coloratum,
nisi sit aut atrum, aut album, aut flavum, &c. Praeterea nihil. Ut
concludamus hanc assertionem, reijcimus quod Scegkius inquit l. Periher. c. 3. Ipsum Ens nihil per se significat, si ei nullius
generis, ut substantiae vel qualitatis subjeceris intelligentiam. Et in Anatomes Resp. Ens seipso nihil significat, sed
ratione altetius, ut in Ziphrarum notulis O conditione suâ tantum
consignisicat.
§. 9. Assertio II. Conceptum Entis non esse unum unitate
aequivocâ, certißimum est: univocum eundem dicere, vel analogum, analogiâ
attributionis intrinsecae, arbitrarium est. AEquivocum est quod multis
commune est nomine solo, non definitione, ut qui
jam Cum Deo & Creaturae, Substantiae & Accidenti, Absoluto &
respectivo non solum nomen Entis competat, sed & definitio ejusdem (omnia
enim quae sunt, Entis naturam participant, & ratione essendi conveniunt)
Quis aequivocum Ens diceret? Nec audiendae hic sunt declamationes illorum, qui
Deum collocant supra Ens, ut omnia Entia, si cum ipso conferantur non solum
mutila sint & manca, sed etiam nihil, atque sive liceat sive non liceat
dicere, plusquam nihil Schal. Exerc. 140. s. 1. Quibus
insaniae indicium videtur, si quis asserat, immensum & infinitum Numen cum
tantillo verme communis naturae haereditatem inire. Sed inquam declamationes hae
sunt, alibi audiendae, non hic.
§. 10. De Univocatione & Analogiâ Entis gravius certamen est: Verum de nomine
tantum, non de re; Ideoque nos pluribus aeque commune est & nomine & definitione secundum istud
nomen. AEquè, inquam: Quia nulli speciei copetit per
prius, sed quaelibet cotenta species potest esse sine alterâ, ut
animal aequè commune est homini & bestiae. Ante hominem enim licet bestia
sit creata, & post bestiam in futuro seculo homo permansurus sit, animal
tamen neutri inest per prius, prioritate naturae. Analogum vocant, quod de pluribus praedicatur inaequaliter. Estque
triplex. 1. Analogum proportionis, est nomen pluribus commune
ob proportionaelem aliquam similitudinem, ut cum pes praedicatur de
hominis & ollae pede; cor de corde animalis & centro terrae. Ut enim se
habet cor ad hominem, ita centrum se habet ad corpus terrae; & ut se habet
pes ad hominem, ita & ad ollam. 2. Analogum attributionis extrinsecae,
vocant, quod pluribus tribuitur respectu habito ad eandem
formam, ita tamen ut forma nomine significata, uni solum intrinsecus
inhaereat & formaliter, alteri competat per denominationem
extxinsecam. Ita Sanum est formaliter in
animali, medicina & urina dicutur sana duntaxat per
denominationem extrinsecam, illa causaliter, quia
efficit sanitatem; haec significativè, quia est signum
sanitatis. Ita Angelus dicitur spiritualis, formaliter:
templum vocatur domus spiritualis, non formaliter, est enim corporea; sed extrinsecè ex relatione finis; quia officina Sp. S.
dicata exercitijs spiritualibus. Ignis dicitur calidus formaliter; Sol non formaliter, quia juxta Physicorum sententiam, in
sole non est calor; sed efficienter, quia calorem
efficit. 3. Analogum attributionis seu denominationis intrinsecae, quod &
inaequalitatis dici potest, vocant id, quod multis formaliter
inest, sed non aequè. Ita quia nec Creatura sine Creatore, nec Accidens
sine substantia esse potest, Ens de ijs inaequaliter dicitur. Sed huic
explicationi se opponunt, qui quod antea analogum attributionis intrinsecae
dictum fuit, propriè univocum dici contendunt: & ad univoci rationem
pertinere, aequalitatem
Neve mireris, ad aequivoca reduci analoga; ita argumentor:
Patet vero ex hoc schemate, nos in nomine faciles esse posse, si in re conveniamus.
§. 11. Quod ad controversiae statum, quando quaeritur, quomodo Conceptus Entis se
ad inferiora habeat, univocè, an analogicè, recte annotat Scheibl. l. 1. Meth. c. 2. . 40. & l. 2. c. 1. n. 45. de
Analogia & univocatione non esse judicandum ex praeciso Entis conceptu.
Quicquid enim aut analogum aut aequivocum dicitur, per respectum ad diversa ita
dicitur: ut sensus quaestionis sit, quomodo Entis conceptus participetur ab
inferioribus; an per proportionem aut similitudinem, an formaliter; atque si
formaliter, an aequè primo; an non aequè. Ubi & hoc nota, non intelligi, hic inaequalitatem seu
diversstatem dignitatis, qualis diversitas est, cum
animal de homine & bruto praedicatur; haec enim diversitas non parit
univocorum novas species; alioquin vix ullum invenires univocum. Intelligitur
autem diversitas ordinis, non in
productione; sed in natura & dependentiâ.
Nunc dicimus 1. nullam esse neceßitatem, denegandi conceptui
Entis nomen univoci. Duas imprimis adducunt rationes cotra univocationem Entis. 1. quod nullum genus de differentijs suis praedicetur
univocè. 2. quod conceptus Entis non participetur ab omnibus comprehensis,
secundum eandem rationem, aequè repraesentantem unum quodque eorum, sine ordine
unius ad alterum. Javell. 4. Metaph. quaest. 1. . ad 1.
Id probat Ens non esse genus univocum sed analogum; non tamen vetat quin sit
unum univocum. Potest enim conceptus esse superior, qui tamen genus non sit, ad 2. Id rursus non tollit univocationem Entis, sed
aliquam differentiam inter univoca ponit, quam & nos nunc ponimus. Dicimus
itaque II. Concedendam omnino esse aliquam differentiam
formalem, inter habitudinem conceptus Entis, quam habet ad inferiora; &
habitudinem aliorum univocorum, quam ipsa habent ad sua inferiora.
Differentiam dico formalem. Nam materiales differentię i. e. desumtae à materia
seu subjecto, cui se superius communicat; infinitae sunt. Sed praesens
differentia est formalis desumta non tam à rebus cui fit communicatio, quam à
communicandi modo: qui est vel per aequalitatem, vel per inaequalitatem, uti
supra explicavimus. Ob hanc differentiam conceptu Entis vel
univocum inaequalitatis, vel analogum Objici potest:
Ratio Imparitatis aut ab Ente, aut ab ijs quae ipsum Ens comitantur petenda est,
differentijs puta contrahentibus. Non ab Ente, quia ut supra ostensum in
explicatione status, in praeciso Entis conceptu, nulla est inaequalitas; sed
quicquid inae qualitatis habet, habet per respectum ad inferiora: ignobilius fit
accedens substantiâ non quia Ens, sed quia in alio. Ratio enim Entis in
indivisibili constituta varios gradus perfectionis non admittit in se.
Ignobilius inquam fit, non ratione non-repugnantiae in terminis; sed ratione
ipsorum terminorum. Termini essentiae sunt imperfectiores in accidenti quam in
substantia, in creatura quam creatore. Ignobilior enim dependentia quam actus
independens; inhaerentia quam
. Species Entis, Substantia & Accidens, Creator & Creatura conferuntur.
1. inter se, quatenus sunt species, & tum inaequalitas dignitatis quae
oritur ex inaequalitate differentiarum, non tollit univocationem, aut diversas
species univocationis constituit. Est enim differentia materialis &
extrinsecus petita. Rursus eaedem species comparantur ad genus, & tunc
aliqua ratio differentiae sumi potest, à diversitate participandi genus.
Conceptus enim superior, communicat se inferioribus vel aequè Instas: Accidens non dependet à substantia, cum subsistere possit sine
substantia. Essentiae quoque creaturarum aeternae sunt extra existentiam; &
tenent entitatem seu quidditatem suam, sine dependentia ad Ens aliud. . Uti de
essentia accidentis est inhaerentia in subjecto, sive actualis sive
aptitudinalis, ita accidens absque subjecto essentialiter concipi nequit, &
consequenter in conceptu essentiali posterius participat Entis naturam, qua substantia, esto, sit sine substantiâ. Semper n.
habet istum ordinem ad substantia, nam id ipsi essentiale est.
Unde etia declarari no potest nisi per
habitudine ad substatia, quod
apta sit nata inhaerere substantiae & afficere eande. Quoties
aute una essentia non potest intelligi, nisi per habitudinem
ad essentiam aliam Entis alterius, toties illud ipsum aliud prius participat
essentiam, quam alterum. Ita de essentiae omnis creaturae est dependentia;
Dependentia enim & independentia Ens primum dividunt. Intelligitur autem
dependentia ad existendum. Angelica itaque natura etsi ante productionem habet
suam entitatem, & quidditatem veram; haec ipsa tamen essentia non concipi
potest, nisi cum dependentia & habitudine ad causam primam, quae istam
naturam potest producere in actum.
§. 12. Utut igitur Entis conceptum vocabis, univocum an Analogum; prius &
posterius in Ente dari, fatendum erit. Id autem quod primum est, norma erit
reliquorum. Substantia autem prior Accidente, & norma ejusdem, inter
substantias autem id primu est, in quo est omnis essendi
plenitudo, nec ullus ab aliqua parte defectus. Id autem est Ens illud Entium,
Ens primum, mensura omnis Essentiae, Deus Opt. Max. Hinc Corn. Mart. p. 121. Analogiam Entis ex duobus capitibus deducit, 1.
quod omne Ens praeter unum, aliquo modo jure vocetur non-Ens, ad naturam non
entis deflectat, eoque quasi participet. Deinde quod omnia Entia praeter primum,
esse suum & perfectionem à se nou habeant, sed per emanationem &
influxum primi Entis: A quo si destituerentur, & vel unum momentum sibi
relinquerentur, fieri non posset, quin in nihilum abirent.
§. 13. Assertio III. Ens non est paronymum, sed praedicatum
Essentiale & quidditativum. Quoad terminos notandum est: praedicationes univocae vocentur eae, quae in
quid dicuntur, & opponuntur praedicationibus denominativis, cum praedicatum praedicatur in quale
& accidentaliter. Quia tamen, juxta schema positum §. 10. omne
praedicabile exhaurit distinctionem univoci, aequivoci & analogi; qui
accuratè loqui volunt, maximè Scotistae, praedicatum univocum distinguunt ab eo, quod in quid
praedicatur; ut nec paronyma excludantur ab univocis. Hinc paronyma alia
dicuutur Synonyma, ut cum prudentia affirmatur de
Platone & Catone, alia homonyma, ut cum prudentia de
homine praedicatur & serpente. Si itaque maximè jam constat, conceptum Entis
esse aut univocum aut analogum; adhuc quaeri potest, an
praedicetur de Inferioribus Entibus essentialiter & in quid, an
accidentaliter & paronymicè. Res autem hic nobis est 1. cum Rhaedo,
qui pervigilio Martis de Ente th. 28. & seqq. negat
de ullius rei essentia esse ipsum Ens: Ullius sc. Entis per se: Alioquin certum
est, in concretorum ferè omnium definitione ipsum Ens primum statim locum
obtinere. Statuit ille, Ens in omnibus rebus esse accidens, distinctum ab
inferioribus omnibus, nemine etiam cogitante, ratione & essentià, sicuti
omnia accidentia distinguuntur â subjectis, similitudo à rebus similibus,
aequalitas ab aequalibus; cum Entis ratio formalis consistat in terminorum
consensu. Et hanc sententiam eò tenacius defendit, quo magis persuasum habet,
quod quaecunque pugnant pro essentiali praedicatione Entis, etiam doceant,
caetera omnia ejusdem cum Ente amplitudinis, Unum, bonum, verum, possibile,
intelligibile, esse de essentiâ singularum rerum, quod adhuc nemo dixit: Nam
& haec de omnibus Entibus praedicantur, non minus quam Ens ipsum.
§. 14. Deinde controversia nobis est cum Scotistis, qui quidem Ens esse univocum
ad omnia planè Entia etiam ad modos non negant; item esse & univocum &
quidditativum ad Deum & creaturas, substantiam & accidens, & ad
omnia genera, species & individua: sed in suis modis
affectionibus & differentiis ultimis esse unum quiddit ativum i. e.
praedicari de iis in quid, id negant. Si objicis:
Regeru nt Scotistae, concedendo modos esse intrinsecè & essentialiter entia
negando quod sint. Entia quidditativè. Distinguunt enim praedicationes formales, in quidditativas
& qualitativas. Quidditativae juxta illos rursus
sunt duplicis generis. Aliae in quibus praedicatum est
de essentiâ subjecti, licet non praedicetur ad modum quidditatis ut cum
differentiae praedicantur de speciebus & ijs quae sub istis speciebus
continentur. Aliae, in quibus praed icatum est de
essentia subjecti, & de eo praedicatur ad modum quidditatis; ut cum genera
de speciebus, aut species de Individuis enunciantur. Et hae ipsis propriè dicuntur quidditativae
ita qualit ativarum constituunt duas species. Aliae, in quibus praedicatum quidem est de essentiâ
subjecti, praedicatur tamen ad modum qualitatis. Et hae etsi sunt eaedem cum
prioribus quidditativis, quia tamen ad modum qualitatis praedicantur,
qualitativae potius dicendae sunt quam quidditativae. Aliae in quibus praedicatum est Accidens subjecto vel proprium vel
commune. Ita praedicationes distinguit Meurisse l. 1. Met.
quaest. 9. praenotato 3. Sic patet quomodo Scotistae Ens negent
praedicari de modis & passionibus suis quidditativè, concedendo tamen id
praedicari essentialiter. Pertractus est ad hanc sententiam Doctor subtilis, dum
conabatur solvere difficultatem de determinatione Entis ad inferiora; utrum ea
fiat per Ens, an per non-ens. Si per Ens, absurdum videtur Ens per Ens
determinari. Sed nec per nihil. E. nullo modo videtur determinari. E. nec
univocum erit, sive rigorosum intelligas sive Analogicum. Hanc inquam
difficultatem tollere conatus est Scotus per distinctionem inter Ens quidditativum & qualitaetivum: Id propriè ipsis Ens dicitur,
hoc Entale. Ens est id quod
existit aut potest existcre. Entale, licet sit extra non ens, non tamen est id quod existit, aut existere potest, sed id quo aliud existit. Sicut id quod per se subsistit, sed id per quod substantia per se subsistit. Nec omnino malè docent, quando
ita distinguunt, quod Ens, urgere haud
obscurum erit. Videtur autem Rhaedus ex hac sententià Scotistarum collegisse
suam, & ascendendo altius, coepisse negare in nullo omnino Ente Ens
quidditativè & essentialiter includi: imprimis quod cum Scotistis maxima ex
parte, ijsdem fundamentis utitur.
§. 15. Argumenta ex Rhaedo praecipua collegimus & formavimus sequenti modo & ordine: I. Si Ens est omnibus rebus essentiale, nullum est in rebus accidens, quod probatur ita:
Minor probatur, quia in accidente nihil concipitur, quod non habeat rationem Entis. Dic enim sodes, quid in accidente vides, quod non sit Ens. At Ens per te est essentiale subjecto. Nihil itaque in accidente, quod non sit essentiale subjecto. Hîc, si velis obtinere, in calore & frigore nihil esse essentiale subjecto, Rhaedus jubet negare in essentia caloris & frigoris includi Ens, quamvis de ambobus dicatur.
Si dicis: nec tu negare potes,
III. Si Ens est de essentia omnium, nunquam poterit dari differentia ultima, sed
differentiarum differentiae dandae sunt in infinitum; ant planè nulla
differentia erit. Nam Entis species & earum differentiae e. g. rationalitas,
aut aliquid plus sunt quam ipsum Ens, ant non. Si non; E. homo e. g. per
rationalitatem non differt à brutis. Si sunt aliquid plus, illud ipsum aliud per
te suâ essentiâ adhuc Ens continebit. (Nam cum Entis diffe rentia sit, Entis
speciem constituens, non nisi Ens esse potest) & quippiam amplius: Et id
ipsum rursus essentialiter Ens erit & quippiam amplius, & sic in
infinitum. Eadem ratione quaerendo de albo & nigro, deprehendes, Adversarium
urgeri ad confitendum, haec & omnia omnino contraria, aut eadem esse, aut
differre in infinitum. Imo illud eveniet, quod Parmenides olim absurde asseruit
omnia esse unam & eandem rem. Nam quo pacto plura esse poterunt &
diversa ea, quae sunt in naturâ, si nihil in uno reperiatur, quod non sit in
altero? Verba sunt Rhaedi th. 37. Quid autem est in
homine, quod non est in Equo. Refer omnia essentiae humanae praedicata in
numerum; ut sit substantia corporea, animata, sentiens, rationalis. Abstrahe à
singulis rationem entitatis, nihil habebis reliquum. Et nihil erit in essentià
hnmanâ praeter Ens aliquoties repetitum. Hunc scopulum evitabis, si Rhaedum
sequeris, dicendo ita: in differentiâ e. g. albedinis, inclusa fuit ratio entis
non magis, quam in homine
Hunc ictum rursus declinabis, si cum Rhaedo neges, in conceptu harum differentiarum esse ens. Scotistae hoc argumentum ita proponunt:
V. Id quod formaliter nomine Entis insinuatur in omni re est accidens. E. ipsum
Ens nunquam fuerit praedicatum essentiae. Propositio patet, quia Ens formaliter
dicit consensum terminorum atqui hic est relatio. Relatio autem inter terminos
essentiae, non est de numero terminorum Essentiae i. e.
non ipsa est terminus essentialis.
§. 16. Atque haec sunt fundàmenta Rhaedi, cui si objicis, nullius rei conceptum
dari absque Ente e. g. concipiens hominem non concipit eum ut non Ens. E. ut
Ens. Et sic in omnium rerum conceptu Ens includitur E. Ens est aliquod
principium internu omnium rerum. Respondet ille: Homo ut est
extra conceptum mentis, semper quidem est .
§. 17. Argutiarum huic sententiae nihil deest; recipi tamen non debet. Quia si
Ens esset abstrahibile duntaxat accidentale, ut Aliquid
& Intellig ibile, non esset conceptus & scibile
per se; adeoque objectum Metaphysicae constituere non posset: nec Entis magis
proprietates inquirendi essent, quam veri & boni. Deinde Ens, omnium confessione, praescindit ab esse accidentis &
substantiae, per quod definitur utrumque. Substantia n. & Ens est, & per
se. Con cipe jam saltem mente substantia absque Ente; praestabis
miraculum. Dari n. loco generis analogici aliud debebit quod non sit Ens. Porrò,
quod exprimit omnium rerum essentiam tam praecisam quam specificam, est illis
Essentiale. Atqui Ens ut vel nomen docet id praestat. Tandem, omne verum
accidens habet subjectu à se distinctum. Ens per te est accidens.
E. per te habet subjectum à se distinctum. Id autem aut Ens est, aut non-Ens. Si
Ens, idem simul est accidens & subjectum: Si non-Ens accidens quoddam est
absque subjecto Dices Subjectum est omnis natura
peculiaris, sicuti subjectum coloris non unico exprimitur vocabulo. Et istis
naturarum ultimo desinit. Est n. genus analogicum ad Deum &
creaturam, substantiam & accidens. Contra Scotistas in specie urgendum est,
quod passiones Entis, modi, & differentiae ultimae inter se, & cum
reliquis Entibus conveniant plus, quam unum istorum cum non-Ente & nihilo.
Hinc deduco illa convenire omnia in aliquo. Sed nihil omninò est communius quam
Ens. Concedunt Scotistae, haec habere quidem convenientiam aliquam, negant autem
habere convenientiam ullam quidditativam. Sed frustrà. Conveniunt sanè omnia in
ratione essendi, quae ratio essendi (extra ratione independetiae) aequè se habet ubicunque est; Et quaerenti, quid est
differentia? omninò respondendum est, esse aut Ens aut non-Ens: Aliquid aut
nihil. Dicit equidem Meurisse l. 1. Met. q. 9. conclus. ult.
respons. ad obj. 2 neutrum propriè responderi: nec enim esse
differentiam propriè Aliquid aut Ens, sed potius Aliquiddificans & Entale. Sed quis hoc
credat? Existentibus naturis particularibus, existunt quoque differentiae, E.
Differentijs non repugnat existere. E. sunt Entia etiam proprijssime.
§. 18. Respondemus itaque ad 1. argumentum oppositum
Quamvis nullum accidens fit de essentia subjecti, falsum tamen est, nullum
accidens continere aliquid, quod sit de essentia subjecti. Si verò haec
argumeti intetio est: nihil oninò concipi in Accidente, quod non sit de subjecti essentiâ, tunc majorem
veram pronunciamus, & minorem falsam esse in solutione Argumenti tertij
ostendemus. Ad 2. Ut rectè & sine nugatione homo definitur animal rationale;
quia animal genus est, rationalitas differentia; ita substantia sine nugatione
dicitur Ens per se, quia Ens hic qs. genus est per se, qs. differentia. Ad
rationem oppositam dico distinguendum esse inter transcendentales conceptus,
& naturas determinatas. Ad 3. Species Entis determinatae addunt Enti naturam
peculiarem & Entis modum. Modi & differentiae ut & passiones Entis
non addunt aliquid ab Ente realiter differens, Dices: Differentiae continent Ens, sed accidentaliter tantum, non
essentialiter. Resp Si semper in omni conceptu Ens continetur, saltem
accidentaliter. E. semper & in omni conceptu Ens est saltem accidentaliter.
Et sanè nullo unquam modo quicquam quod Ens est, concipi potest sine ratione
essendi. E. adhuc manet difficultas. Differentia enim ultima semper manet. Ens,
cum aliquo addito; & impossibile est, saltem ratione ab Entitate se parare
illam. Deinde, sicut Rhaedus dicit, differentiam esse Aliquid ab Ente diversum,
cui ratio Entis adhaeret accidentaliter; Ita ego, si hac ratione malo medicina
quaerenda; differentiam esse aliquid diversum ab Ente praecisivo, cui tamen
ratio Entis adhaeret essentialiter. Pergis; illud ipsum Aliquid, quodcunque id
sit, cui Entitas essentialiter adhaeret, in separatione saltem mentali à ratione
Entis, aut Ens est aut non-Ens. Si non-Ens, Entia differunt per nihil. Si Ens.
Adhuc manet praeter Ens aliquories repetitum nihil esse in rerum natura, adeoque
omnia esse, unum & nihil nisi Ens, Ens, Ens: aut dari differentiarum
differentias in infinitum. Resp. Hanc eandem instantiam urgebo ego, etiamsi tu
dicas, quod Ens differentijs accidentaliter adhaereat. Dico tamen, sicut â
cohaerentia terminorum essentialium non potest se parari, ne quide mentaliter cohaerentia terminoru talium atq, talium: Sicut in
quantitate à dispositione partium materialium, nec mente separari potest
dispositio partium materialium talis atque talis: ita nec ab Ente quicquam quod
habet rationem Entis. Differunt enim ut expressum à confuso. Sed hoc ut dixi
fusius explicabitur in disputatione sequenti. Confer Arnisi
vinditias contra Rhaedum p. 120. Ad 4.
Respondeo, negando majorem & distinguendo inter differentiam propriam & analogicam. Item, quoad alteram argumenti
formam: distinguendo inter determinabile per modum non
realiter distinctum & determinabile per
differentiam propriam. Si modum petis, quomodo differentia habeat
naturam rei divisae; quomodo determinativum intimè & quidditativè ubi feci, & ostendam susius disputatione sequenti. Ad 5. Formale Entis consistere in consensu terminorum.
Fundamentum est quod à Metaphysicae terrritorio exulare jussimus jam
disputatione 3. §. ult. hoc ipso, quia ad relatorum ordinem Ens detrudit.
DE modis Ens ad inferiora contrahentibus acturi, rem aggredimur rursus
intricatissimam. Dubito, an satisfacere hîc aliis possimus, qui nondum per omnia
satisfacimus nobismet ipsis. Contentos tamen nos oportet vivere iis, quae
inventa sunt, quantacunque sunt, donec evidentiora in apricum proferat felicius
aliquod ingenium. Difficultatem omnem parit haec quaestio: Quidnam sit, per quod Ens determinetur, aut contrahatur ad inferiora;
seu, per quod Substantia differat ab Accidente; Ensne. sit an
Non Ens. Non Ens dici non potest, nam absurdum est Substantiam
formaliter constitui per non-ens. Si autem Ens id est: de illo rursus quaeri
potest, Ens ne sit simpliciter & praecisivè; an determinatum. Si prius,
substantia nihil aliud est, quàm Ens praecisum bis repetitum. Si posterius. E.
ille ipse modus determinans Ens ad substantiam praesupponit aliquod
determinativum, de quô rursus redintegrari potest quaestio, donec pervenias ad
aliud hujus determinativi determinativum, & hujus rursus aliud in infinitum.
Haec difficultas peperit omnem istam discordiam, quam non tam composuimus quam
examinavimus Disputatione praecedenti. Hanc enim ut tolleret, Alius negavit conceptu Entis esse unum aliquod
praecisum ab inferioribus, ut frustra sit, de determinatione aut contractione
qui quaerat. Sed frustrà est, quicunque hoc asserit. Nam si Accidens &
Substantia in aliquô conveniunt, in aliquô discrepant: non frustra est, qui quae
rit, quidnam sit, per quod discrepant: per quod illud, quod ipsis commune est,
ad alterutram Accidentis vel Substantiae naturam determinetur. De hâc re egimus
§. 3. Alius difficultatem sublatam putat si conceprum
Entis ratione praecisum ab inferioribus, non nisi ratione differre ab iisdem
asserat. Verum parum ad rem facit, sive conceptum istum generalissimum, ratione
praecisum ab inferioribus, tantùm ratione ab iisdem differre dicas, sive ex
natura rei; modo ne statuas differentiam aliquam realem. Nam difficultas
proposita Alius se extricare nititur distinctione
inter Ens quidditativum & qualitativum; cum qualitativum Ens (per quod fit
determinatio) non convenire cum quidditativo sub conceptu aliquò communi
quidditativo, existimet, adeoque nec esse Ens praecisum, nec determinatum. De
quô §. 14. Alius cuncta pervertit, negandò Ens esse de
ullius rei essentiâ. De quô §. 13. 15. 17. & 18. Alius demum desperatione adactus negat, modum determinantem Ens, esse
Ens, de quô infrà. Ità hi plerique versurâ solvunt debitum, & ut coronatum
solvant, talentò se obtigant.
§. 2. Ut lucem aliquam affundamus huic materiae, praenotamus, in omni determinatione Entis universalis ad inferius,
reperiri haec tria: Determinabile, Determinativum, & Determinatum. Determinabile est communis natura ab inferioribus
praecisa, ut Animal. Determinativum est modus vel
differentia, communem naturam ad peculiarem Entis speciem contrahens, uti
Rationalitas. Determinatum, est natura peculiaris ex
utroque, determinabili puta & determinativo constituta, uti homo. In
unoquoque horum datur aliquod primum, aliquod ultimum, aliquod intermedium. Gradus determinabilis supremus & primus, descendendô
â summô ad imum (qui aliàs ascendendô â singularibus ad universalia dicitur
ultimus) est Ens, quia supra ipsum non datur quid prius determinabile. Gradus ultimò determinabilis (qui ascendendô sunt primi)
sunt species infimae, quia infra species non datur quicquam ulterius
determinabile, sed mera singularia. Reliqui gradus sunt
intermedij. Gradus determinati primi sunt Entis
species, in quas Ens immediatè dividitur; ut Substantia & Accidens. Ultimi sunt Individua. Reliqui, sunt intermedij. Gradus Determinativi primò, sunt modi Entis intrinseci,
Ens primum dividentes. Gradus determinativi ultimò, sunt
conceptus ultimarum differentiarum, quibus non datur ulterius quid
determinativum. Differentia autem ultimae sumuntur ab ultimis gradibus
Entitatis, cujusmodi sunt omnes & solae differentiae individuantes.
Distinguunt tamen differentias ultimas nonnulli ità, ut
aliae sint ultimae ultimatae specificationis, quae
ultimatae
determinationis, qui constituunt ultimum gradum naturae & Entis
simpliciter. Tales sunt differentiae individuantes. Gradus determinativi intermedii sunt differentiae reliquae omnes, quae
species & genera intermedia constituunt. Ex his gradus determinabilis
primus, qui est Entis, est absolutè & simpliciter
simplex. Ratio enim Entis nullô modô potest esse determinativa, nec
ratione sui, nec alterius i. e. nec seipsum Ens potest determinare, nec aliud
superius: sed est purè determinabile. Conceptus primò determinativus. e. g.
Perseitas, etsi similiter dicitur simpliciter simplex, quôd non possit resolvi
in plures, non tamen ita purus est, ut gradus determinabilis primò. Neque enim
in Metaphysicâ compositione se res ita habet, ut in compositione Physicâ. Quae
Physicè componuntur, resolvuutur ultimò in purum actum, qui nihil
potentialitatis includit, & in puram potentiam, quae nihil habet
auctualitatis. Quae Metaphysicè componuntur, resolvuntur ultimò in realitatem
purè determinabilem, quod Ens est; & realitatem aliquam determinativam
supremam, quae quidem pura est ab aliis realitatibus determinativis, sed non â
realitate determinabili. Ità nec differentia ultima s. ultimum determinans est
conceptus pure simpliciter simplex, ita ut excludat omnem compositionem. Cognitô
enim quod sit aliquod Ens, adhuc ignorari potest, quale sit. Cujus autem aliqua
certitudo & dubitatio, i. e. quòd secundùm aliquid concipitur, secundùm
aliquid ignoratur, non est purè & simpliciter simplex. Omnis autem
difficultas consistit in primâ determinatione, quae, per quid aut quomodo fiat,
haut determinatu facile est.
§. 3. Omnium autem primò removendum est in hoc scrutinio, quod Soncinas affert
4. Metaph. quaest. 1. ad 2. & quaest. 19. ad 7. &
lib. 5. quaest. 14. statuens modum determinantem Ens, v. g. ad
substantiam, esse tantùm negationem, quam circumscribimus hâc voce; per se. Firmum enim nobis primò sit: Nullam Determinationem Ent is ad inferiora fieri per non-ens. Nihil
enim intrinsecè constituitur per ablationem alicujus rei, sed per id, per te
determinari per negativum modum, adeoque formaliter esse coceptum
negativum; cu tamen Ens ignobilius accidens puta, determinetur
per modum positivum, adeoque formaliter constituat conceptum positivum. Si verò
& Accidens per modum negativum constitui dicitur, tum demnm orietur circulus
ratione non perceptibilis. Substantia constituitur per negationem Inhaerentiae,
Accidens per negationem Perseitatis. Perseitas juxta te, nihil aliud est, quàm
negatio inhaerendiae; inhaerentia autem nihil aliud est, quâm negatio
Perseitatis. En habes negationes negationum inexplicabiles in infinitum.
Substantia constituitur per Perseitatem i. e. per negationem inhaerentiae, i. e.
per negationem modi accidentalis. Quis autem est modus accidentalis? negatio
modi substantialis. Substantia itaque constituitur per negationem negationis
modi substantialis sc. Perseitatis. Redi si lubet, ad investigandum modum
perceptibiliorem substantiae, quae, cum sit negatio modi Accidentalis,
deprehendes, continuari posse hunc circulum, & extendi per negationes
negationum in infinitum. Relinquitur igitur modum
determinativum, ut & differentiam omnem Ent is realis semper esse reale
quid & positivum. Omnem dico differentiam.
Nam differentia, cum contineat essentiam rei, dat aliquod esse rei. E. negatio
non potest esse differentia, aut constituere Entis speciem.
§. 4. Notabis tamen hîc, quod utamur differentiis negativis
saepè, non quòd verè negativae sint, sed quòd positivum, cum lateat, melius
declarare non poßimus, quam per negationem. Sic cum substantiam
deseribimus per negationem inhaerendi in alio, intelligimus positivam aliqua perfectionem, vim puta, per quam esse possit absque subjecto:
sicuti in definitione Accidentis concipimus conditionem aliquam & naturam
positivam, quae ad sui existentiam requirat adhaesionem ad aliud. Illam naturam
existendi absque subjecto cum positivè exprimere volunt, vocant Perseitatem.
Eôdem modô infinitatem Dei, quae in fummè positivâ perfectione consistit, non
melius, quàm per negationem declaramus. Ità per irrationalitatem intelligimus
naturam aliquam determinatam in animali, quae ita potest existere sine rationa
litate, ut cum eâ simul existere in aeternu nequeat. Id quod
& inde evidens est, quòd natura animalis in praecisione etiam irrationalis
dicenda sit: Rationale enim vel Irrationale, si snmuntur termini contradictoriè,
dicendum est, quicquid aliquò modô concipitur. Et tamen eadem natura animalis in
praecisione denudata esse debet à ratione differentiarum, alioquin contingeret,
in unâ specie animalis reperiri utriusque differentiae contradictoriam i. e. una
eademque species animalis, homo puta, simul rationalis esset & irrationalis.
Conciliatio inde petenda est, quòd aliud sit Irrationale
praecisivè & privativè; aliud Negativè & determinativè.
Irrationale, vel potius non rationale praedicatum de animali in praecisione,
sumitur praecisivè & privativè: i. e. nihil addit
communi naturae animalis, sed dicit nudam rationis privationem, quòd possit
natura animalis existere in rerum natura sine ratione, possit & juncta cum
ratione. Irrationale praedicatum, ut differentia, de bruto, sumitur negativè & determinativè i. e. dicit naturam jam
determinatam excludentem omnem rationalitatem. Irrationale praecisè &
privativè sumptum, indeterminatum adhuc est, & aequè se habet ad irrationale
sumptum negativè & determinative, & ad rationale. Id quod secus se
habet, cum est differentia. Haec qui nondum rectè capit, conferat Disput.
praecedentis §. 5. Idem judicium esto de differentiis inanimato rum &
non-sententium, cum
§. 5. Constitutô, determinationem primam Entis fieus per Ens, inquiramus porrô
per quidnam fiat, & quomodo. Fit autem omnis determinatio vel per
Differentias, vel per modos. Conveniunt haec in nonnullis. 1.
Dividunt aliquid, & aliquid constituunt. Hinc omne determinativum,
ratione officii vel est constitutivum, vel divisivum. Ejus enim duo actus,
dividere determinabile f. superius; & constituere determinatum sive
inferius, simulque distinguere ab aliis speciebus omnibus. Constituunt autem speciem, non extrinsecè &
effectivè, ut efsiciens; sed intrinsecè &
formaliter, se ipsum communicandô in partem essentialem speciei. Et hâc
ratione omne determinativum aequiparatur formae. Nam sicut forma constituit
compositum intrinsecè, communem materiam actuandô & determinandô: ita
differentia & modus speciem intrinsecè constitunt, communem naturam
determinandô & actuandò. Et sicut materia in se est pura potentia, actum
autem accipit per formam; ita natura determinabilis est totum potentiale; habet
enim potentiam ad certam speciem; actum autem accipit per gradum determinativum,
qui junctus naturae determinabili, constituit aliquod totum actuale. Hinc
desumpta est denominatio cognitionis potentialis & actualis, quâ
distinctione usi sumus Disp. 2. §. 7. Atque ita, inquam,
Determinativum aequiparatur formae, quôd utrumque aliquid determinet &
actuet: Discrepantia est in modo. Forma quodammodo extrinsecè advenit materiae,
nec identificatur cum eà: Differentia & modus contrahunt intrinsecè suum
genus, cum illo constituunt unam simplicem Entitatem, & identificantur cum
eô. Atque hinc porrò, materia recipiendó unam formam, aptitudinem adhuc habet ad
aliam, eò, quòd non mutabatur intrinsecè per formam: at genus amittit omnem
aptitudinem ad alias differentias, contractum per unum, quia intrinsecè
restringitur. Sic primô conveniunt differentia & modus. Conveniunt secundò,
quòd nullum Contrahens sit de essentia
contracti, quia superadditur illi. Nec contractum s.
genus actu continet differentiam dividentem. Quod enim de essentia generis est,
id commune est. At differentia non est communis, sed unius determinatae speciei,
quam constituit, propria. Est igitur contrahens extra essentiam rei, per modum
accidentis, non obstante, quôd modi primùm contrahentes vocentur intrinseci.
§. 6. Discrepantiam inter differentiam & modos ponimus. 1.
Ratione realitatis determinabilis. Realitas dèterminabilis per differentiam,
potest perfectè concipi absquesuis differentiis, & terminare cognitionem
perfectam. Est enim natura quaedam, licet ulteriùs determinabilis,
distincta tamen, longeque minus confusa, quàm Ens contrahibile per modos. e. g.
Animalitas perfectè & in quocunque gradu sibi debito potest concipi absque
eô, quod in eo concipiatur rationalitas & irrationalitas. Natura determinabilis per modos, sine modô non potest perfectè concipi, aut
terminare perfectam cognitionem intellectus. Est enim confusa nimis,
nec distincta satis, ita ut distinctum formate queat conceptum. Etsi enim natura
ista est unum quid, ita tamen est confusum, ut modi ejus potiùs censeri debeant
rationes explicativae istius confusi, quâm contractivae & determinativae
illius unius. 2. Discrepantiam observamus ratione
determinativi, & modi determinandi. Differentia est alia Realitas á
ratione generis determinabilis, illudque velut pertrahendô ad alium
statum, externè, i. e. extra propriam realitatem perficit, addendô sc, aliquid,
quod est extra rationem generis. Ita rationale & irrationale est extra
rationem animalis. Modus intrinsecus non est alia realitas
& formalit as distincta propriè à Realitate rei, cujus est modus,
immò, in separatione ab illa, etiam si solâ mente fiat, planê nihil, & nullô
modô perceptibilis. Nullus enim potest concipere, Per
se, & In alio, (si ab Ente, cum quô Substantiam
& Accidens constituunt, abstrahas) tanquam formale aliquod objectum, quod
per se sit capax terminare cognitionem perfectam. Ita modus non est alia
realitas; sed est gradus internus illius realitatis, quam determinat, illam
intra seipsam perficiendo i. e. modificat internè Ens, & illud intra
propriam realitatem perficit, nec tàm novam Modus contrahens non est de eßentia Contracti; quia contrahibile per
modum, in praecisione nudum est ab omnibus modis determinantibus. Alioquin ejus
non daretur conceptus unus. Et tamen Modus est
Intrinsecus, & intrinsecè modificat & determinat, quia no aliunde advenit, q. alterius naturae, nec addit quicquam, quod
extra rationem determinabilis. Paucis. Res per
differentiam determinabilis per modos, est praedicabilis de modo, & non est
propriè dictum Genus.
§. 7. Differentia itaque est id, quod generi s. naturae determinabili distinctae,
ab extra additu, constituit certam speciem. Cognoscuntur
differentiae, ut plurimum ex effectis. Dividuntur in Genericas & Specificas,
quibus adde ultimas s. individuales. Modus determinativus est id, quod naturam
determinabilem confusam intrinsecè explicat & determinat. Intrinsecè, inquam, i. e. ut non sit alterius naturae. Modi hi
dicuntur Intrinseci, & distinguendi sunt. 1. ab Extrinsecis. Intrinseci intrinsecê Ens dividunt;
Extrinseci & Accidentales Entium speciebus competunt, easque ab extra
afficiunt, ut, Sessio, Incurvatio, Actio. &c. de quibus agitur, cum Modalis
Entium distinctio explicatur. 2. Distinguendi sunt hi modi determinativi à gradibus Accidentium intensivis & extensivis, cum
quibus licet magnam habeant convenientiam, non tamen sunt iidem, ut dicemus
infrà. Ex dictis a. evidentissimum est, determinationem Entis non fieri per
differentias, saltem ideò, quia Ens includitur in ipsô modó. Finitum itaque
& Insinitum: Perseitas & Inalietas sunt modi, non differentiae.
§. 8. Vidimus, per quid Ens contrahatur, videamus quomodo? Cum n. Ens, ut
diximus, contrahatur s. determinetur quomodo idem contrabatur per
seipsum. Duplicem autem viam determinationis invenerunt Doctores, unam
Compositionis, Explicationis alteram. Via Compositionis est, quando ex alia atque alia
realitate, tanquam ex partibus Metaphysicis, nova natura constituitur, ut ex
animali & rationalitate homo. Via explicationis est,
cum eadem realitas distinctiori conceptu exprimitur, sine compositione magis
explicatur, & ex conceptu confuso distinctus tedditur, ut fit in gradibus
qualitativis. In via compositionis aliquid tertium componitur ex perfectivo
& perfectibili. Modus explicationis est unius ejusdemque intra seipsum. Jam
dubium est, utrum Ens
determinetur e. g. ad substantiam per viam compositionis, an per viam
explicationis.
§. 9. Duplex est Doctorum sententia; Una, Determinationem
Entis ad Substantiam fieri per modum compositionis. Pro hâc sententiâ
hoc urgeri potest argumentum. Omne resolubile in duos
conceptus distinctos (sive ratione tantùm, sive ex natura rei) est
compositum ex duobus conceptibus. Conceptus Substantiae est resolubilis in
duos concepaus (Entis puta, & Perseitatis) distinctos (si non ex natura rei, saltem ratione) Nam Modus per se, aut Ens est, aut non-ens. Non esse Non-ens
fatentur etiam Assertores contrariae sententiae. Si autem est Ens, aut est Ens
praecisum & indeterminatum; aut non praecisum & determinatum. Non prius,
ut notum est. E. posterius. E. Substantiae conceptus non est gradus determinatus
primus: sed resolvitur adhuc in gradnm determinatum se priorem, sc. Perseitatem.
Conceptus itaque Substantiae ex duobus conceptibus est
cempositus.
§. 10. Si autem ulterius quaeratur, quomodo ad ipsum
modum Per se contrahatur Ens; Respondendum 1. Determinationem ad modum non fieri per alium modum, nec
per viam compositionis, aequè ac modus per se, resolubilis esset in
duos conceptus, Entis sc. & modi innominati, ratione ab ipsô modô per se
distincti, minusque perfecti. Quia necessariò in resolutione Metaphysicâ, ne
processus detur in infinitum, subsistendum est in aliquô, non ulterius
resolubili. Objectio. In modo per se est Modum Per
se seipsô distingui ab omni alio Ente, tam Completo, quàm
Incompleto. Ut enim datur aliquod primum determinabile, quod
determinatur; ita quoque subsistendum in aliquô, quô determinetur illud, quod
sit primu determinativum; & est simpliciter simplex, quia non
in duos conceptus resolubilis est. Alij annotant hanc regulam: Ratio constituendi & distinguendi aliud, est distincta
per se à quolibet alio. Sic in rebus Physicis forma est, quae
distinguit unum compositum ab alio, ipsa verò est distincta per se; & in
universum actus est, qui distinguit, ipse vero actus per se est distinctus, non
per aliud. Suaretz. Disp. 2. sect. 6. n. 6. De prima
itaque determinatione Entis v. g. non de eâ, quae fit ad substantiam, sed de eâ,
quae fit ad modum Per se, verum duntaxat est, fieri
illam non per modum compositionis, sed solùm per modum expressioris conceptûs:
ita, ut modus Perse ab Ente differat, non per aliud, sed
se ipsô, in hoc solùm, quôd est conceptus magis determinatus, quâm ille Entis.
Atque haec est prior sententia.
§. 11. Altera & magis recepta sententia est, ipsam
determinationem Entis ad substantiam, non fieri per compositionem, sed
expreßiorem conceptum. Fundamentum hujus sententiae est destructio
fundamenti adducti pro sententia priori. Id jacimus ita: Omnis conceptus resolubilis in duos conceptus, quorum alter alterum
includit, non est determinatus per modum Compositionis, sed
explicationis.
per se. In ipsô modô per se, includitur ens, & ipsum per se, ideoque tantum continet, quantum conceptus totus substantiae.
Atque ita non facta est propriè dicta resolutio. Etsi enim substantia
concipitur, ut Ens & Per se: Per seit as tamen est ipsa
substantialitas, in quâ omne id reperitur, quod est in ipsa substantia,
ita, ut quando Ens determinari dicitur ad substantiam per Perseitatem, idem est
ac dicas, determinationem ad substantiam fieri per substantialitatem i. e. per
se ipsam Excipit Adversa pars, ut videre est apud
Suaresium n. 4. Substantia includit modum per se, ut
partem Metaphysicam formaliter constituentem ipsam, atque ipsa est totum
constitutum ex Ente & modo. Modus autem per se,
includit seipsum, seu potiùs est ipsemet, non ut pars sui, sed ut id quô
constituitur substantia. Et hâc ratione vera fit resolutio substantiae in Ens
& per se: neque idem omnino includitur in modo, quod concipiebatur in
substantia. . Exceptionis hujus caput est, & substantiam & modum per se, praeter Ens inclusum habere intus ipsum per se, sed diversô modô; substantiam includere per se, ut partem Metaphysicam constituentem; Modum
autem per se non includere illud per
se, ut partem, sed esse illudipsum, ut constitutivum substantiae.
Verùm, nec sic ostenditur quicquam in modô per se, quod
non sit in substantia; si maximè detur diversitas considerandi. Nec diversitas
allata proba est, neque enim ita se habet, quod dicitur, Perseitatem includi in
substantia, ut partem formaliter constituentem substantiam: Est enim tota
formalitas, immò totum esse substantiae, ipsa sc. substantialitas: nihil omninò
cogitari potest in uno, quod non sit in altero; differunt saltem, ut quod &
quô; ad eum modum, quô humanitas & homo. Incedit mihi haec ruminanti, in hâc
propositione, Substantia est Ens per se, illud per se,
se paratim ab Ente consideratum, non malè comparari Adjectivo
adjectivè sumto, quod extra connexionem nihil significat: e. g. album,
nisi subintelligas aliquid, nihil est. Si autem cum Ente illud per se conjungas, habes aliquid, sed id aliquid nihil
est, praeter qua substantia. Constat itaque, impropriam duntaxat
& analogicam esse resolutione, cum Substantia resolvitur in
ens & Perseitatem, n. 7. hoc
fundamentum ita exprimit: Omne totum confusè conceptum in
conceptu praeciso, repetitum in alio objecto expreßius conceptô, & in
toto illo, quâcunque ratione consideretur; includitur in inferiori sine
propriâ compositione inferior is. e. g. Cum dividimus quantitatem
bicubitam & tricubitam, conceptus bicubitae quantitatis nequaquam resolvitur
in conceptum duplicem, quantitatis & bicubiti; quia impossibile est,
concipere bicubitum, non conceptâ quantitate: sed ob hoc ipsum dicuntur tantùm
differre, ut expressum & consusum. Ita Calor includitur in calore ad gradus
octo, & in gradibus ejus singulis. Calor itaque ad octo gradus, non addit
modum distinctum, faciens compositionem, cum calore simpliciter, sed per eum
exprimitur calor, ut est in re. Neque est quod cogites, fundamentum hoc negare
tantùm resolutionem & compofitionem realem, non impedire mentalem: quia
etiam mente factâ resolutione, quomodocunque fiat, semper determinatum
determinabile includit. Hinc Doctores etiam conceptum substantiae vocârunt
simpliciter simplicem, non quod oninò non sit resolubilis in duos
conceptus; hoc enim solius Entis: sed quôd non sit resolubilis in duos conceptus
mutuô praescindentes & compositionem efficientes. Ens enim solum praescindit
simpliciter, modus autem Ens includit. Hinc etiam dicunt, Ens quidem esse
abstractius quid, quâm Ens per se, sed non simplicius, cum & hoc
compositionem excludat.
§. 12. Unicum est, quod & supra attigimus, quod praecipuè consensum remorari
posset. In Modo sc. per se esse Ens determinatum, &
aliter quidem, quàm in substantia, aliter quoque, quâm in Inalietate, modo sc.
Accidentis. Quod si ita est, sanè conceptus Perseitas alius erit à conceptu
substantiae. Sed quid hîc statuendum sit, ex iis, quae jam dicta sunt, patet.
Modus n. Per se, sive Perseitas objectivê no distinguitur à
substantia, sed tantùm ex modô concipiendi, ut quod, vel ut quô. Judice autem
Suaresio n. 12. in rebus propriê non est quô & quod; sed tantùm Quod. Mens
a. ut distinctiûs rem explicet, utitur illis concipiendi modis. Atque ita reverâ
idem simul est primum determinativum, & determinatum primum, prout sc.
concipitur, vel ut
§. 13. Ut evidentior sit haec determinatio, quae fit per viam explicationis,
notandu est talem semper esse determinationem, qualis fuit
praecisio. In abstractione generis à differentiis, ut Suaresius habet n. 10. fit
separatio s. abstractio unius ab alio, materialis â formali. Talis non est in
praecisione Entis, quae consistit in cognitione aliquô modô confusa, quâ
consideratur objectum, non distinctè & determinatè, prout est in re, sed
secundùm aliquam similitudinem vel convenientia, quam cum aliis
habet, quae convenientia in ordine ad conceptum Entis est in rebus secundùm
totas Entitates, & modos reales earum. Et ideò confusio s. praecisio talis
conceptus no est per separatione praecisivam unius
gradus ab alio (haec n. non habet locum in Ente propter illimitationem ejus
& transcendentiam) sed solùm per cognitionem praecisivam conceptûs confusi à
distinctô & determinato. Sic praecisionem Entis explicat Suarezius d. l.
Sicut a. haec praecisio Entis est à conceptu distinctô ad confusam aliquam
convenientiam & indeterminata, sine resolutione propriâ; ita
conceptus istius confusae covenietiae determinatur
& contrahitur rursus ad determinatum illud, non per coposirionem, sed per reassumptione istius determinati. Hôc
respectu summa genera, non obstante, quôd in aliquô conceptu confusò conveniant,
dum imperfecta similitudinem habent in ratione Entis: primô
diversa dicuntur, eô quòd non habent determinatas differetias,
quae sunt extra ratione illius communis, s. entis: sed seipsis
habent diversitatem in propriis & determinatis naturis, ut iteru Suaretz annotat n. 22. Meurisse l. 1. Met. q. 10. conc l. 2. §, quod spectat ad secundu: ex Aristot. haec ita explicat.
§. 14. Dubitare posses, an haec omnia conveniant cum eo, quod antea docuimus, Ens
esse distinctum ab inferioribus ex naturâ rei. Si enim Ens ob suam
transcendentiam nequit determinari per viam compositionis, sed per simplicem
potiùs identitatem, ob eandem transcendentiam, utique nullus praecisioni hîc
locus erit, nisi ei, quae solâ fit ratione. Verum, conveniunt optimè:
Consequentiam imbecillem esse ostendit, vel solum, quod adjecimus, exemplum
relationum personalium in divinitate. Quoad rem ipsam, ascribo verba Meurisse
ex l. 1. Met. q. 10. conc l. 2. §. Porrô haec: Ratio
essendi nunc magis, nunc minùs expressa; nunc imperfecta, nunc perfecta
reperitur etiam ut sic in conceptibus objectivis. Hinc fit, ut illa communis
& confusa ratio, ut communis & confusa, sit ex se praecisa à seipsa,
ut distincta & determinat a: Nam etiam ex natura rei gradus essendi
prius potest nobis obijci, quâm gradus essendi sic vel sic. Et quanquam
Physicè & realiter non sit prior gradus essendi, quàm gradus sic vel sic
essendi, tamen Metaphysicè & conceptibiliter prior est. Haec
ille.
§. 15. Coronidem apponerem, nisi recordarer difficultatis, quam movet idem
Meurisse l. 1. Metaph. quaest. 11. conc l. 2. 3. &
4. Confecimus tecum de determinatione Entis, illam fieri per modum, non
per differentiam; nec per modum compositionis, sed per modum explicationis:
porrò quaerimus, An modi per explicationis viam conceptum
confusum determinantes, ita eum determinent, ut non varient essentialiter
naturas constitutas. Meurisse conc l. 2.
Concl. 3. &
4. distinguendô inter rationem finiti &
infiniti; & inter modos determinantes Ens
finitum ad praedicamentalem ordinem, ut est, Perseitas & Inalietas. Finitum &
Infinitum, juxta ipsum, uti non variant rationes transcendentium: (e. g. Bonitas
finita, & bonitas infinita, non sunt diversae rationis: quia infinitas
addita bonitati, non variat rationem ejus formalem, sed tantùm illam intra
eandem speciem in infinitum perficit entitativè,) ita finitum & infinitnm
addita Enti, non variant rationem ejus formalem, nec (ut sic) cum ipso novam
quandam naturam constituunt, sed tantûm priorem magis explicant. Si objicis: Hâc
ratione Deus & Creatura sunt ejusdem rationis. Respondet negandô
consequentiam, & distinguit inter infinitatem certi
alicujus praedicati, aut certae alicujus perfectionis, & Infinitatem simpliciter. Illa non est praedicatum
quidditativum, sed modus illius perfectionis. e. g. Infinitum in solâ ratione
bonitatis, non est alterius rationis à bonitate finitâ. Ita, si per impossibile
daretur aliquod infinitum in solâ ratione Entis, praecisâ infinitate
perfectionum reliquarum, id non esset alterius rationis ab Ente finito. Haec
dici potest infinitas intensiva. Infinitas autem simpliciter est infinitas
omnium perfectionum, quae potest dici extensiva. Et haec demum est praedicatum
quidditativum & essentiale divinitatis. Infinitas itaque per consequentiam
demum est praedicatum essentiale divinum, quatenus infinitatem Entis comitatur
infinitas simpliciter, ea sc. quae omnium perfectionum est. Aliàs etiam linea
infinita concipi potest, & duratio infinita.
§. 16. Verùm confundit se nimiâ subtilitate homo, & confundit modos
intrinsecos cum gradibus intensivis & extensivis, quos distinguendos diximus
§. 7. & ipse Meurisse, ut difficultates effugiat, distinguendos esse
agnoscit q. 11. conc l. 4. §. vel si tota. Discrimen
enim ponit inter modos intrinsecos conceptus confusi;
& naturae determinatae: & quidem talem; quod hic
non variet ipsam naturam, cujus est modus (e. g. gradus quartus caloris &
albedinis) quia supponitur illa natura jam constituta determinatè, per suos
gradus essentiales & specificos: Ille vero confusorum, naturae, quae quasi
fuerant involutae, ut loquitur Meurisse, in hujusmodi conceptibus intellectis
& acceptis sine suis modis, statim coalescunt & determinatae redduntur.
Dico itaque spuriam esse notam modi, quôd determinandô conceptum confusum
distinctas essentias non constituat: nec excogitandum hîc esse discrimen inter
modos finiti & infiniti, & modos per se & in alio. Nam quia &
linea infinita (quam dari non est impossibile) Ens est infinitum, infinitate sc. unius certae
perfectionis & praedicati, Infinitas ut est gradus intensionis, non est ille modus Ens determinans ad certam
naturam, sed infinitas simpliciter, quam variare &
constituere distinctam ab Ente infinito naturam, ipse agnoscit Meurisse.
§. 17. In compendium contrahamus quae dicta sunt. Quia Entis aliquis conceptus
est praecisus ab omnibus, oportet Ens determinari per aliud: non extrinsecum,
quia Enti nihil extrinsecum, cum omne, quod est, Ens est; nec per seipsum
simpliciter: aliàs maneret semper Ens simpliciter. E. per aliquid sibi
intrinsecum, modos sc. intrinsecos. Idque non per viam compositionis, sed
explicationis. Quibus rectè perceptis, evanescit difficultas illa, quam ab
initiô proponebamus. Negamus enim primum modum, determinantem Ens e. g. ad
Substantiam, eò quod determinatum est, praesupponere aliud determinativum. Quia
determinat Ens non per aliud, sed per seipsum, non componendô, sed expressiùs
concipiendô id quod confusum. Dices, Modus est Ens cum
aliquò additô. . non cum aliquô additô ab Ente distinctô, Enti enim nihil
extrinsecum, sed cum additione explicationis, sive potiùs est idem Ens, sed
expressius conceptum. Idem enim contrahi potest per seipsum, ut confusum per
expressum, sed non ut per differentiam. Concludimus verbis Armandi de Bello Viso
tract. 1. c. 4. hanc rem ita explicantis: Enti non potest aliquid addi quasi extraneum à natur â ejus,
per modum, quô differentia additur generi, vel accidens subjecto, quod
quaelibet res
essentialiter est Ens. Unde Philosophus 3. Metaph. probat,
quod Ens non poßit esse genus. Dicuntur autem aliqua addi supra Ens, in
quantuns exprimunt aliquem modum ipsius Entis in essendo, qui non exprimitur
explicitè nomine Entis absolutè considerati.
I. Lumen reflectitur, nec tamen est corpus.
II. Omne corpus est in loco; nec audebo quicquam excipere,
quod ullo modo corpus est. Si in loco est, in spatio sit necesse est;
superficie corporis continentis claudi, non est necessarium. Nam locus
spatium est, non superficies. Si duo vel plura distincta loca occupat corpus
unum, unitatem corporis servare potest, qui omnia potest, sed mentiri non
potest.
III. Nihil rectae rationis, fidei articulum pot est evertere:
dicam audacius. Utrum Articulum Romanum de transsubstantiatione Elementorum
in Sacra Caena evertat quicquam quod sanae rationis sit, dubito. Faciamus
periculum. Ex te, Examinator Benevole, si rationem aliquam didicero, erit
quod mihi gratuler. Hactenus enim falsum esse persuasus fui, quod non nemo
dixit: Transsubstantiationem ex Philosophiâ facicilius refutari posse, quam
ex Theologiâ.
Praestantiß. Dn. Respond. conterraneo suo singulariter
dilecto boni ominis e. haec apposuit
Johan. Hieronymus Staudius Cammino-Pomer.
Dominis, Mecaenatibus, Evergetis & respectivè agnatis & affinibus summo honore prosequendis & aetatem amandis.
Palladij sua fert studij conamina prima, Mecaenas vestrum cum
sibi quisque siet.
V. E. &. C.
Observantissimus.
GEORGIVS FRIDERICVS
Thrazyger, S. S. Theol: ae
Philosoph. Stud:
ENS & non-ens sub nullo communi conceptu essentiali conveniunt, sed seipsis
statim sunt contradictoria, ut Ens sit vel non-ens, quicquid aliquomodo
concipitur. Se tamen mutuo explicant, ita ut fit, cum sibi conceptus duo cotrariatur Hinc quid sit sentiendu
de Quaestione: An Metaphysicae sit agere de non ente,
quivis facile videt. De non-etibus in actu
exercito agit dialectica, explicado subjectum,
praedicatum, Syllogismum &c. nec non Physica, agendo de vacuo, de tenebris,
de caecitate. Sed id hîc non quaeritur, cujus sit, agere de non-ente in actu exercito, sed cujus sit agere de illo in actu signato, definiendo sc. & signando
universaliter, quid sit non-ens, quaeque ad ipsum pertineant. Ineptissimus
omnium sit, si quis communem rationem non-entis, sive Entis rationis ex Logica
petat. Quid enim illa ad modum sive sciendi sive disserendi? Nec satis caute
Timplerus non-entis sive Entis rationis tractationem ad Metaphysicam directè
refert, Dum l. 1. Met: c. 1. q. 5. & c. 3. q. 8.
subjectum Metaphysicae ponit, Ens communissimè sumptum, pro ut communiter
praedicatur, de Ente reali & rationis. Ens enim in communissima ista
acceptione vere est aequivocum, adeoque non unum dicit, sed multa. Ergo nequit
esse subjectu scientiae unius. Quis Physicorum unquam, nisi per
jocum, ageret in una scientia de ore in communi, pro ut indifferenter se habet
ad os animalis & os plantae, radicem puta? Declaratô sub voce oris, ore
animalis, consequenter intelligitur quomodo radix sit os plantae. Si vero Ens
idem tibi erit quod intelligibile; meminisse te oportet quod diximus Disp: 1. §. 7. Intelligibile non esse praedicatum essentiale
quidditativum: adeoque non posse constituere objectum scientiae realis. Obijcit Timplerus; Ens rationis est per se scibile,
multaque habet attributa cum Ente reali tommunia. . Ens rationis non esse
scibile per se ostensum est Disp. 1. §. 7. Quod communia attributa attinet,
tenendum, quod non omnia communia attributa subjectum commune redigant ad unam
communem scientiam. Sunt enim attributa, quae tantum fundantur in proportione,
ut cum naturalis homo & imago ejusdem picta dicuntur habere aures, oculos,
nares &c. Entia rationis, sicuti sunt quasi imagines & simiae Entium
realium; ita & attributa Entium sibi vendicant, per proportionem quam habent
ad Entia, non aliter. Relinquitur itaque de non-ente in Metaphysica agi
consequenter & per reductionem. Duodico. 1. In
Metaphysica agendum eße de non-ente. Id patet; tum quod sine cognitione
non-Entis cognitio Entis manca sit & imperfecta. Contrariorum enim est eadem
scientia. tum quod fingantur Entia rationis ad naturam Entium realiu, tam materialiu, quàm immaterialiu; adeoque sintgeneraliora, qua ut in speciali disciplina tradi
debeat. Tradeda a. alicubi esse
generalem doctrinam de Ente rationis vel id suadet, quod sine ea multa nec in
Metaphysicis, nec in scientijs alijs cognosci queant. Alterum quod dico est, quod deceat agere de non-ente in Metaphysica consequenter
& per reductionem, quod inde relinquitur, quod paulo antè
ostendimus, de eo non agi in Metaphysica directè. Objectio. Quod in una scientia tractatur per accidens, in altera
tractatur per se . per inficiationem. Quia fieri potest ut objectum illud
accidentale & indirectum alicujus scientiae, non sit scibile per se.
Coecitas & umbra sunt objecta Physicae indirecta & accidentalia; non
tamen fiunt propterea objecta alterius scientiae per se & directa. Sicut
enim unumquodque est, ita etiam cognoscitur in scientia. Quia res sunt mensurae
scientiarum. Quod igitur non est per se, sed per proportionem ad aliud, id nec
cognoscitur per se in scientijs, sed duntaxat per proportionem ad aliud. Paucis:
Quod per se non cadit sub scientiam; sed ratione duntaxat oppositi; non potest
referri ad subjectu alicujus scientiae ut pars seu species; sed
potius eijcitur, hocipso quia est oppositum. Cognoscitur tamen per accidens,
quia contrariorum eadem est scientia, eô quod invicem opposita, magis
illucescant.
§. 2. Nervus decifionis in praecedente quaestione petitur ex illa. An Non-Ens sit intelligibile: de qua tamen quid
sentiendu, vel ex dictis liquidum est. Patuit n: 1. Non-Ens non ita dici intelligibile, quasi intelligibile sit
genus Entis & non-entis. Quia itelligibile non est praedicatum
essentiale quidditativum. Patuit 2. Non-Ens eße intelligibile
& cognosci, non nisi per proportionem ad Ens; adeoque per accidens, non
per se. id asserimus de non-ente in actu tam signato, quam exercito.
Quod n: non est, ab intellectu apprehendi nequit. Quatenus autem fimilitudine
quâdam & rerum verarum imagine in phantasiâ concipitur, fit intelligibile
per accidens, id est, non ratione sui, sed alterius. Ita coecitatem intelligere
nequis, non concepto visu. Semper non-Ens ut intelligatur, Ens respicit, vel
removendo Ens vel entitates fingendo. Sicuti enim (verba
recenseo Cornelij Mart: Met. pag. 122.) in contemplatione primi Entis, propter infinitam claritatem
& eminentiam adeoque meram entitatem, quam imbecillitas naturae capere
non potest, neceßariô caligamus; ita bîc propter infinitam tenebrarum
abyßum, ne quidem percipere poßumus, quid dicamus nihil, nisi aliquo modo
per ipsum Ens, illud videlicet negando. Hoc a: cum dicimus, nihil aliud
dicimus quam quod Timpletus lib. 1. Met. c. 2. q. 1.
Inquiens: Sunt duo summa generae eorum, quae dicuntur
intelligibilia, quorum unum complectitur ea quae per se, hoc est per
propriam notionem sunt intelligibilia: Alterum ea, quae per accidens hoc
est, per notionem alter ius sunt intelligibilia. Atque ad hoc posterius
genus etiam Nihil ommnesque privationes & negationes referuntur.
Quibus Timpleri verbls hoc addo: Quod per se non est intelligibile, sed per
aliud & per accidens, id nec constituit scientiae objectum totum, nec
objecti partem. His praesuppositis generalem rationem Non-Entis, explicare
incipimus.
§. 3. Non-Entis nomine venit, quic quid Enti reali opponitur; & solâ
privatione Entis intelligitur, quando sc. tale quid concipimus, quod neque
potentiâ est neque actu. Id igitur omne non-Ens appellatur, cui repugnat
existere. De Non ente ingenere notandus est hic Canon Non-Entis nulla sunt accidentia. Verum id est, de
accidentibus intrinsecis, falsum de
denomi
nationibus
extrinsecis. Sic privatio rêrum naturalium princi pium;
& spatium, locus corporis dici consvevit: & de nonente esse potest
realis conceptus. Castitas itidem, quae materialiter est privatio actus
venereij, formaliter tamenest virtus, & ita quoddam non-Ens, est objectum
& fundamentum virtutis.
§. 4. Divisionem Non-Entis tabulâ sequenti conjunctim proponimus, singulas species explicaturi seorsim.
§. 5. Singulas species antequam explicamus, praenotamus non nulla circa hanc
divisionem generalia 1. Ens rationis sumi tripliciter 1. latè & propriè pro
omni objecto cognitionis, quod non habet essentiam realem: Sicuti & nos
illud accipimus. 2. stricte, pro non-ente affirmativè concepto. 3 strictissimè
pro intentioibus secundis, ut quae quidem non sunt nisi per
intellectum, rebus tamen attribuuntur, ut esse subjectum, praedicatum.
Notetur. 11. praeter datam divisionem Entis rationis, dari adhuc aliam nobilem.
Nam Eus rationis, concipitur 1. per modum substantiae, ut Chimaera, fama sub
imagine virginis volitantis & buccinantis, spes sub imagine virginis anchorâ
nitentis. Quia non finguntur tanquam quae adjiciant alijs. 2.
IV. Negativa suum subjectum denominare permodum absoluti & saepe positivi. Ita aërem denominamus tenebric osum, quasi affectus esset qualitate aliqua absoluta, contraria luci. Oculum similiter denominamus coecum, quasi affectus is esset formá quadam prava inhaerente & pessiime ipsum afficiente. in se verò manent negativa. Nunc ad specialiora.
§. 6. Nihilum (Graecè est quod non ens; vel jdem quod nulla res
seu non aliquid. Exemplo fit illud: Nihil est ex omni parte
beatum Hoc nemo, nisi qui Nihil intelligit, intelliget. Substitue:
Non-Ens est ex omni parte beatum. Falsum te dixisse, si non intelligis, verè
nihil intelligis. Propriè itaque omne Nihil est Non-Ens, non
autem omne non-Ens est Nihil: ut peccati
nihil, sed aliquid. Igitur ut No-ens Enti, ita Alicui Nihil
opponitur. Non quod Nihil sit quasi Genus Non-entis, sicuti aliquid quasi genus
Entis, siquidem latius patet qua Ens. Vitium n. in hac sequela:
omne Ens est aliquid, Ergo omne non ens est nihil, ostendimus & manum
medicam adhibuimus jam Disp. 3. §. 4. ubi videsis. sit qui quaerat: Darapti, Felapton (in latina lingua) quid signifiicat?
Laxe nimis respondebis: Significat no-ens: perget enim iste:
quodna non-ens signat. Quia & non-entia suis insigniuntur
nominibus: quot enim sunt nomina secundae intentionis? Quot privationum? optimè
itaque respondebis, si respondebis, nihil, id est Darapti, Felapton, fignificare
nihil, puta, quod ne cocipi quide aut nominari
potest. ut vel hoc indicium sit, etia secundum usum vulgarem
differre non-ens & Nihil.
§. 7. Propriè igitur Nihil est, quod non est objectum
cognitionis. Dices: ipsum nihil est coneptibile. Ergo ipsum nihil non
esset nihil. . Concedo, ipsum nihil, quando actu
cognoscitur, aliquid denominari potest. Nihil in actu signato, in suppositione formali:
quatenusdefinitioe signatur & cognoscitur, non est nihil,
sed aliquid. Nihil in actu exercito, & in suppositione
formali, quatenus sub eo quicquam concipere conaris, quod denominaretur
nihil, nihil invenies, id sc. quod vere est nihil, & revera no aliquid, de quo ne cogitatio quide suscipi potest. Ita Nihil
est genus sine specie, universale sine singulari. Si enim inferiora quaeras, ad
ea mens penetrare nequit, quia ea verè nihil sunt. Nihil enim vel nominari vel
cocipi potest, quod non sit aliquid. Cum autem removere volo,
omne id, quod aliquo saltem modo cognosci potest, utor voce nihil. e. g.
interroganti; quid scribis? otiosus respondeo: nihil. quid significat Felapto? nihil, id est, de quo necogitare quidem potes. Ita ni hil est
negatio omnis omninò coceptibilitatis. Hoc qui intelligis, so
physma sequens solves facilius, quam vulpes pyru comest:
Dices: si nihil quatenus concipitur, est aliquid, ergo
pertinebit ad aliquam speciem non-entium conceptibilium sive Entium rationis. .
Nominum non habetur ratio in divisione conceptuum nominibus signatorum. Negatio,
ut concipitur tanquam denominatio istorum conceptuum, qui ab ea denominantur
negativi, ipsa non est absentia in subjecto inhabili, sed signat eam. Hinc fortè
frustra quaeritur, ad quam pertineat classem: quamvis hoc ipso, quod est
terminus artificialis signans peculiarem rationem conceptus, referatur ad
relationem rationis e. g. cum dico, non-visus in lapide est negatio. Ibi
denominatio haec: Negatio, est denominatio per relationem rationis, quae per
operatione mentis conceptui non visus in lapide superadditur,
ut terminus artificialis. Dico tamen nihil quatenus actu concipitur, pertinere
ad negationem, quia negat omnimodam intelligibilitatem, & idem est, quod non
intelligibile
§. 8. De Ente rationis, praeter eam, quam supra §. 5. exposuimus homonymiam,
notabis, licet etia me non monente id videas; Ens rationis sumi
pro eo quod esse habet in anima seu intellectu, ut Habitus & species
intelligibiles; sed sensu nec recepto, nec philosophico. Nobis Ens rationis est
repugnantia & non-ens conceptibile. Dicitur Ens eo modo, quo radix plantae
vocatur os, per analogiam sc. proportionis Est enim Ens rationis simia Entis
realis. Dicitur autem itaobrespectum que
habet ad ratione; non subj
§. 9. Haec ut rectius intelligantur, notentur sequentia. 1. Omne Ens refertur ad
intellectum per modum cogniti seu cognoscibilis idest objectivè; verum praeter
hoc esse objectivum, habet reale esse extra mente fundas esse objectivum. Entiaautem rationis, praeter esse objectivum,
nullum esse habent verum & reale. Hinc respectum, quem Ens rationis ad
rationem habet voco objectivum solitarium. Repetendum autem hic, quod Disp. 3.
§. 8. docuimus: Esse aliquid in mente vel subjectivè, vel
objectivè. Quod subjective menti in haeret,
vocatur conceptus formalis, & est imago in
intellectu: Hic conceptus non est objectum cognitionis, seu id quod mente
intelligitur; nisi per cognitionem reflexam sed instrumentum cognitionis, siveid
per quod objectu menti imprimitur. Est itaque semper etiam quando
de Ente rationis est, reale accidens, realiter inhaerens intellectui
instrumentum per quod ens rationis cognoscitur, non ipsum Ens rationis cognitum.
Neque enim absurdum est de non Ente formare conceptum realem, sicuti Angelum objectivè est in mente,
dicitur conceptus objectivus, & est ipsum objectum
per conceptum formalem cognitum. Hoc esse objectivum habet se duplici modo. 1.
quoddam objectivè quidem est, sed non
tantum, cum videlicet forma non tantum objectivèest in mente, sed
etia realiter extra mentem. Scholastici id dicunt subjectivè eße extra mentem; sed minus prudenter, quia
propriè nihil subjectivè in re est praeter accidentia, quorum proprium est
subjecto adhaerere. Maluimus ergo dicere ea, quae sunt in mente objective non tantum, esse etiam seu posse existere
extra mentem realiter. Quoddam est objectivè tantum,
quod realiter extra mentem existere nequit. Ita cum & notiones secundae sint
in mente, hae peculiariter in intellectu esse dicuntur objectivè consequenter. Hoc esse objectivum solitarium, est id cujus
respectu Ens rationis ita denominari hic asserimus quod sc. vel est vel esse
potest aliquo modo in ratione, objective puta; nec habet essendi modum alium
magis realem aut nobiliorem. In ratione esse potest, inquam, quia ad Ens rationis non requirtiur actu intelligi. Hinc nota
2. aliud esse cum dico: Entia rationis non habent esse,
nisi cum objiciuntur intellectui. Aliud esse si dico:
Entia rationis non conveniunt rebus, nisi cum objiciuntur intellectui. Hoc n.
multis modis falsum est, ut exemplis ostendetur infra § 11. Illud prius nostrum
assertum est & verum. cum n. Entia rationis non habeant esse reale extra
mentem, sed objectivum tantum, vel in sensu; (de quo tame multi
dubitant, initem vocado, an ea sint sensibilia) vel in
intellectu; quod comuniter conceditur, illisque semper competit;
rectissimè nullum esse habere dicutur, nisi quod accipiunt ab
intellectu, in quantum sc. rationi objiciuntur. Atque inde â potiori Entia
rationis appellantur.
§. 10 Haec quo observata sunt accuratius, hoc judicium in formandâ definitione
Entis rationis dirigunt felicius. Non nulli Scholasticoru
Ens rationis definiunt id esse, quod
consequitur
rem, ut objicitur intellectui.
Quod quomodo verum sit in relationibus rationis ijs, qui notionum secundarum
nomine insigniuntur apertum est; quomodo autem verificetur in negationibus,
ostendut exemplo caecitatis, caecitatem sc. non covenire formaliter homini coeco, nisi cumille appreheditur tanquam non habens videndi facultatem; & si ante hanc apprehensionem
mentis est caecus fundamentaliter. Verum ridiculum est cogitare, Bartimaeum
caecum esse formaliter per operationem intellectus, qui ante omnem operationem
intellectus verissimè caecus est, & proprijssimè. O te felicem Bartimaeum,
si prius non esses formaliter caecus, quam mente cognoscaris talis! Praeterea
fictorum, ut chimaerae, nullus in hac definitione locus relinquitur.
§. 11. Aliter definitur Ens rationis, quod sit repngnantia ad
esse, per modum entitatis concepta sive id, quod non
habet veram entitatem, cogitatur tamen ab intellectu per modum Entis.
Haec descriptio, ut convenit fictitijs, ita universim convenire omnibus Entibus
rationis, nego. Aliquid in ea verum dicitur, aliquid falsum. Verum est in suo sensu, quod omnia Entia rationis cognoscantur ab
intellectu, non nisi per modum Entis. Non dico: Entia rationis
concipiuntur ab intellectu, ut entia. Conceptus n. ita Ens rationis concipiens,
sine omni dubio falsus est sed dico: Entia rationis concipi ad modum Entis. In
se n. non sunt conceptibilia, quod nullam speciem propriam habeant; concipiuntur
autem semper per realium Entium species, eas vel removendo, vel eis aliquid
affingendo. Falsum autem est, quod non sint Entia rationis,
antequam ratione per modum Entitatis concipiantur. Caecitas esse
objectivum intellectus includit, adeoque est Ens rationis, etiamsi actu non
concipiatur. Nec caecitas tunc demum fit Ens rationis, cum apprehenditur ut
forma quaedam prava, & malè afficiens subjectum suum: id est quando secus
apprehenditur, ac est. Quia ante istam apprehensionem jam est id, quod nos
vocamus Ens rationis. Ita in hac propositione: Petrus est Homo, in Petro
resultat relatio snbjecti ad hominem; quae relatio est Ens do
Petrum tauquam subjectum.
Ad complementum saltem istius Entis rationis pertinet, ut intellectus refleectndo
simpliciter apprehendat id, quod ex comparatione rerum relictum est, eique
attribuit denominationem aliquam rationis. Cessat igitur hic regula: Desinit esse Ens rationis, cum intellectus desinit
intelligere.
§. 12 Nos cum Scheiblero l. 1. Met. c. 27. tit. 5. artic.
3. laudamus definitionem, quam Commentator tradit 6.
Met. comm. 4. Ens rationis est, quod solum habet eße
objectivè in intellectu. Hanc ut explicem, verbo non opus est, modô
antè quae tradita sunt, rectè teneas.
§. 13. Quia Ens rationis simia est Entis realis, ideò per analogiam ejus etiam
causam investigare, a ratione non est alienum. Hic autem primô tenendum est: Ens rationis non habere propriè
causam. Probatur: quia causa & causatum sunt affectiones Entis. Ubi
ergo non est propriè entitas effecta, ibi nec propriè causa efficiens. 2.
Productio non est nobilior termino productionis: tum quod propter terminum fiat
actio; tum quod actionis nobilitas sumatur ex termino. Pone nunc, Ens rations
propriè produci; Productio esset nobilior termino. Productio n. Ens est,
terminus autem non-ens. 3. Ratio, seu intellectus qui maximè videtur causa esse
Entisrationis, objecta sua attingit non aliter quam cognoscendo. Cognitio autem
rei, non est ejusdem effectio. Hinc intellectus non magis facit chimaeram,
cognoscendo eam, quam cognoscendo leonem, facit leonem. Obi. Calida stercora, quae ex nido hirundinum iuciderant in oculos
Tobiae, caecitatem produxerunt omninò. Proprius effectus illius stercoris fuit
alteratio humorum & temperamenti; alteratiouem autem corruptivam sequitur
caecitas, non ut causam, efficientem sed ut
iustrumentalem deficientem. Qualitas enim oculi corrupta
dum caecitas sequitur, non producit aliquid, sedinserviendo deficit. Quod
similiter tenendum est in aliis. Porropronunciamus: Ens
rationis habere causam efficientem, per similit udinem &
proportionem, Ad eum enim modum, quo participat
§. 14. Causa efficiens in negativis est omnis causa deficiens; in positivis, ut in fictitijs & relationibus rationis, est intellectus. Ordo producendi hic est; Intellectus concipit aliquid, quod existere repugnat, veluti Chimaeram, quod sit.
Hic conceptus est imago aliqua in mente realis. Hactenus igitur intellectus est
vera causa. Porrò autem quia nulla estimago sine imaginato vi relatiois; Hinc fertur intellectus adchimaeram alicubi extra mentem in
sylva vagantem, tanquam objectum, quod respondeat conceptui formali in mente.
Atque id objectum est ipsum Ens rationis; quod cum consequitur operationem
intellectus (sicuti contra objecta realia, conceptum formalem ordinariè non
sequuntur sed praecedunt) ab intellectu productum dicitur. Similiter causari
etia potest Ens rationis per actionem comparativam; quando
iutellectus unum objectum consideratum comparat cum alio; Ex qua comparatione
resultant respectus rationis, inter ipsa objectà comparata; veluti esse speciem,
genus, subjectum, praedicatum. Interim verum manet, quod supra §. 11. dictum
est, quod Entia rationis haec rebus conveniant, antequam ratione per modum
entitatis concipiantur. Quia & si relationes hae rationis resultant demum ex
comparatione intellectus; conveniunt tamen rebus comparatis, antequam per
actionem reflexam, intellectus apprehendat id, quod relictum est in objectis
cognitis, & inter se comparatis, quod est ipsa relatio rationis.
§. 15. Quaeritur igitur, an praeter operationem intellectus,
entia rationis procedant etia ab alia potentia animae.
Sunt qui
Ita de Phantasia & imaginativa concl. seq. asserit,
istas facultates eße optimas effectrices entium rationis
purè fictitiorum, coniungendo sc. simul species rerum incomposfibilium &
ex illis fingendo montes aureos.
§. 16. Communiter soli intellectui vendicant fabricationem Entis rationis;
exclusâ quacunque animae potentiâ. Excludunt voluntatem.
Nam extrinsecam illam denominationem, eße voliti, quae
consurgit in objecto ex operatione volitiva voluntatis, Ens rationis esse,
nondum iuduci protuerunt, ut credant. Neque n. statim Ens rationis esse videtur,
quod non inest ex parte rei; ut sono, auditum esse. Respectus rationis autem,
qui oriri dicuntur, ex actione voluntatis collativa; veluti si quis amando
doctrinam propter divitias acquirendas doctrinae tribuit ordinem &
respectum, quem juxta naturam suam non habet; non esse ajunt ex actione
voluntatis, sed intellectus; cujus est ordinare unum ad aliud. Intellectus enim
ubi apprehenderit doctrinam esse utilem ad divitias, sequitur actus voluntatis,
qui est amare. Excludunt porrosensus, phanthasiam &
appetitivam. Quia ad fictionem Entis requiritur actus aliquis
velcollativus, quo unum comparetur cum alio: vel compositivus incompossibilium.
Quoru tamen neuter sensitivae potentiae competit. Phantasiam
quidem saepe sibi fingere spectra concedunt, sed tantum de phantasia conjuncta
cum intellectu, non de bestiali.
§. 17 Nos judicamus. 1. Relationes rationis fundamentaliter fieri non tantum â voluntate & sensibus, sed à
quovis etia objecto alio: Fermalitera. ab
intellectu conferente Quo sensu accipimus illud Cajetani quod habet. 1. p. q. 28. a. 1. voluntatem nihil operaricirca Ens
rationis, nisi praeparando fundamentum, quod proxime sit idoneu ad relationem: quomodo ille, qui se collocat ad columnam, dextro latere
verso ad columnam, facit ut columua dicatur à relatione rationis, dextra:
Ipsum tamen non eße efficientem talis relationis, sed mentem sive
rationem. Si a. hoc sensu id dicatur, quasi Entia rationis planê non
efficiantur, nisi quando mens efficit formales conceptus, id probare non
possumus. Nam qui ad columnam sedet dextro latere; columnam fundamentaliter,
etia
§. 18. Quaeritur porrò. An etiam intellectus divinus efformet
Ens rationis. Dicimus. 1. Intellectus divinus non
efficit ulla entia rationis fictitia. Quia haec efformatio Entium
rationis oritur ex imperfectione intellectus, quia in ea Ens apprehenditur
secus, ac esse potest: Dum intellectus fingit unita esse, quae ne quidem snnt
unibilia. Verum quidem est, Deum intelligere, quae naturae alicui conveniant,
quae repugnent. Optimè novit, repugnare homini esse irrationale; nunquam tamen
concipit hominem irrationalem, nunquam concipiendo Entia unit incompossibilia,
ac si essent una. Idem forsan verum est de intellectu Angelico. Dices Intellectus humanus nihil intelligit, absque
concursu causae primae. Actio causae primae & actio causae secundae est
eadem numero operatio. . Concursus causae primae non est actus intellectus, sed
operatio & influxus voluntatis. Quomodo a. haec Dei operatio concurrat ad
effectionem phyficam, non ad imperfectionem, multò minus ad deformitatem
adhaerentem, explicandum alibi. Sicuti ergo inde, quod Deus concurrit ad actus
intellectus erroneos, non sequitur Deum efficere errorem, multò minus
intellectum divinum errrare Ita ex concursu Dei ad intellectum hominis
efformantis Entia rationis fictitia, non sequitur Deum ea efficere, aut
intellectum divinum ea formare. Dices. Deus cognoscit
omnia cogitata hominum. E. & conceptus formales, qui sunt in
alicujus rei mutuetur ab homine. Comprehendendo n. omnem facultate naturae humanae, intellectivam quoque & imaginativam; simul novit Deus
quicquid quoquo modo ab ipsa est, aut ab ipsa esse potest. Hinc ut Meurisse ait
lib. 1. Met. q. 4. Concl. 1, Tametsi entia fictitia non
re praesentantur immediatè in eßentia divina, quia eßentia divina non est
causa immediata illorum: tamen repraesentatur intellectus fingens &
actus ejus fictitius, atque consequenter res ficta. Itaque sicut Deus
cognoscit nostros errores, & si ipse non errat: ita & cognoscit omne
fictum & fingibile mentis humanae, licet ipse non fingat. Concludo E. Entia
rationis fictitia non sunt objectum Dei per se, sed sunt aliquid objecti, Deus
n. cognoscendo cogitationes hominum cognoscit etiam non conceptibilia
§. 19 Dicimus. 2. Deus potest facere relationes rationis. 1.
quoad fundationem, quod notum est, ut cum ab aeterno Deus creaturas tum
cognovit, tum voluit, fundavit tum in intellectu, tum in vo luntate sua
relationem rationis Item, cum essentia divina per actum intellectus in creati
refertur ad creaturas, causatur in ea relatio rationis. Ad hujusmodi enim entium
rationis effectionem sufficit comparasse unam rem cum altera, ex qua
comparatione resultant relationes rationis in rebus comparatis, etiamsi non
cognoscantur per actionem aliquam intellectus reflexam, quae solum confert ut
cognoscantur illae relationes. 2. Quoad conceptum. Quia
forsan etiam q. 5. per reflexionem aliquam intellectus divinus fertur in
cognitionem comparationum, factarum de re una cum altera, optimè indicans illas
non esse in rebus ipsis ex natura rei, sed ex operatione intellectus
considerantis. Quod mihi est concipere relationem rationis Haec optimè
declarantur verbis Scoti dist. 35. q. unica. §. potest
dici ad quaestionem. Deus in primo instanti intelligit
eßentiam sub ratione merê absolutâ. In secundo instanti producit lapidem in
esse intelligibili & intelligit lapidem.
Ita quod ibi est relatio in lapide int ellecto ad
intellectionem divinam sed nulla adhuc in intellectione divina ad lapidem:
sed intellectio divina terminat relationem lapidis intellecti ad ipsam. In
tertio instanti forte intellectus divinus potest comparare suam
intellectionem ad quodcunque intelligibile, ad quod nos possumus comparare;
& tune comparando se ad lapidem intellectum potest causare in se
relationem rationis. Et in quarto instanti potest quasi reflecti super istam
relationem causat am in tertio instanti, & tunc illa relatio rationis
cogni: ta erit.
Haec subtilitatum magister. Nec malè, quia conceptus relationum rationis, ut
& denominationum extrinseca rum, uteße cognitum, eße
volitum: non oriuntur ex imperfe ctione intellectus, quia in illis
nihil fictionis, nihil erroris, sed ut loquuntur Scholastici, nuda resultantia
alicujus, quod non reperitur in re ex natura rei, sed solum ex operatione
intellectus considerantis absque ulla impressione facta ab objecto. Si cui tamen
id imperfectionis esse videtur, hunc jubeo considerare, annon Deus Entia
cognoscat ut sunt con formia & intellectui & appetitui, considerans ea,
ut vera & bona. Id a. si est, utique relationes rationis cognoscit.
§. 20. Pergimus ad causas reliquas. De materia hoc
tenendum est. Cum Entia rationis non sint in re subjectivè, sed objectivè tantum
in intellectu, non poterunt habere propriè materiam. Respectu a. aliquo
extrinseco ipsis tribui potest materla: vel ratione
cognitionis, quatenus simula cra Entium realium in intellectu
existentia materiam praebent intellectui sormanti Entia rationis, conjungendo
quae realiter non conjunguntur & separando, quae realiter non sunt
separanda. Vel ratione subjecti,
quod determinatur aliquo Ente rationis e. g. Homo est species. Hîc species
consideratur ut aliquid ratione compositum, cujus forma est ipsa rationis
Entitas in abstracto, relatio sc. rationis; materia est homo. Formam rursus propriê non habent, sed sunt ipsae formae. Forma igitur
in Ente rationis est illud, quod in illo ad modum Entis vel fingitur vel
concipitur. Causa finalis est rationis,
concipiendo eum sub diversis conceptibus unde resultant rationes rationis.
§. 21. Ens rationis absolutum fictitium in specie est omnis
repugnantia ad eße, per modum Entitatis concepta. Hic n. demum verus
est Canon. Desinit eße Ens rationis, cum intellectus desinit
intelligere. Ut non malè hoc genus entium rarionis aequi paretur
Coloribus transitoriis, qui cum sole accedunt & cum sole abeunt; dum reliqui
sunt per petui in ipsis etiam tenebris. Talia sunt: Coeca visio, Lapis ligneus,
atramentum rubrum, tenebrae splendentes, ignava fortitudo, ignis frigidus, homo
irrationalis, Deus injustus, duo Dij! Huc pertinet spatium imaginarium extra
coelum infinitum: Successio itidem imaginaria temporis ab omni aeternitate.
§. 22. Ens rationis respectivum est, quod ex collatione rerurm
resultans, ipsis quoque rebus attribuitur. Differt ita in duobus ab
Ente rationis absoluto. 1. quod resultet ex collatione. 2. quod rebus
attribuitur, ut homo est species, subjectum &c. Cum absolutum illud de nullo
Ente reali praedicari possit. Refertur igitur hic omne quod ponitur, vel quod
reperitur in aliquo ex sola operatione intellectus absque impressione facta ab
objecto. Talia sunt denominationes extrinsecae, relationes rationis, notiones
secundae.
§. 23. Sed non immeritô dubitatur de Deuominationibus extrinsecis, utrum in Entibus rationis eas numerari conveniat. Ut
removeamus certum ab incerto: Certum est non omnes
denominationes extrinsesas eße Entia rationis, ut cum poculum
denominatione extrinseca denominatur inauratum, corpus locatum, homo vestitus,
medicina sana. Quia hae denominationes non dependent â ratione eo sc. modo,
quasi non reperiantur in rebus, nisi ex solâ operatione intellectus rebus
aliquid attribuentis absque imprestione facta ab objecto. Incertum saltem est:
An in Ens ibus rationis numerandae sint denominationes
eae, quae desumuntur ab actu intellectus secundum ea, quae conveniunt rebus
ut intellectu aut sensu perceptae aut appetitae sunt: ut si quid
intellectus opere concipiatur ut cognitum, visum, volitum. Videntur hae
denominationes Scheiblero lib. 1. Met. c. 27. tit. 5. artic.
2. n. 33 non minus reales esse, quam esse in auratum, locatum, vestitum
quod omnium denominationum extrinsecarum eadem debear esse ratio. Scholastici
contra communiter denegant realitatem denominationibus istis quae intellectus
opere tribuuntur rebus propter respectum ad actionem aliquam rationis seu
sensus. Ratio sententiae est. 1. Quia nihil ponunt ejusmodi denominationes in
rebus denominatis. v. g. Quando lapis cognoscitur ab intellectu vel creato vel
increato, actus intelligendi vera res est in intellectu, idcirco denominatio
realis est, cum homo dicitur intelligere, cognoscere
lapidem Actus a. iste nihil est in lapide. Ideo denominatio lapidis, qui ab hoc
actu intellectus dicitur cognitus, non est realis, sed
rationis. Quia perinde conveniunt hae denominationes rebus, quae non existunt,
atque ijs, quae existunt. Nec haec ratio est de nihilo. Fac non cognitum esse lapidis, quando ab aeterno à Deo cognitus
est, Esse Ens reale; fecisti praeter Deum aliquod Ens actuale aeternum, cognitio
enim Dei actu alis est.
§. 24. De Relationibus rationis hic multa non dicimus, quod hae rectè intelligi
nequeant, nondum intellectis quadam relationes rationis res consequantur, etiam ut non obijciuntur.
intellectui e. g. Relatio Entis ad conceptum divinum, in quo consistir formale
veritatis. Ita multae aliae relationes conveniunt rebus sormaliter ac proprie,
etsi res ipsae non obijciantur intellectui, ut Relatio oppositionis &
Identitatis, & aliae hujusmodi: Annon enim virtuti & vitio, albo &
nigro actu conveniret oppositionis relatio, antequam tu id mente concipias? Alia autem res consequuntur, prout obijciuntur
intellectui, & dicuntur intentiones secundae e. g.
lapis est Ens reale, quia existit in rerum naturâ. Communitas vero sive
vniversalitas quia conseqitur lapidem (aut quamcunque aliam rem, quae communis
est) ut obijcitur intellectui sine conditionibus individualibus est Ens rationis
& intentio secunda. Requiritur igiur ad intentionem
secundam, ut 1. duo conceptus obijciantur intellectui: 2. Vt hi invicem
conferantur. Id a. quod in objecto cognito & comparato ad aliud, remanet ex
eo, quod ita cognitum & comparatum fuit, & aliis quoque conceptibus in
simili collatione accommodari potest; vocatur notio secunda, v. g. homo &
animal, sunt conceptus distincti; quae invicem conferuntur in hac propositione,
homo est auimal, ut subjectum & praedicatum. Separa jam objecta coguita
& collata ad se invicem à denominationibus, quas sortita sunt ex eo, quod
ita cognita & comparata fuerint, & remanet subjectum
& praedicatum, quaedam denominationes attribui possunt etiam aliis
objectis, simili modo cognitis & collatis; ut adamanti & gemmae. Subjectum itaque & praedicatum sunt intentiones secundae. Ita in reliquis.
Apparet inde in universalibus diligenter distinguenda esse ea, quae sunt
intentiones secundae, ab ijs quae sunt intentiones primae. Secundae intentionis
est denominari genus & species, ut ex descriptione data patet: Illud a. quod
ita denominatur, non est Ens rationis, nec intentio secunda e. g. homo animal.
Quia haec per se & primò objiciuntur intellectui. Sit igitur intentio secunda relatio rationis, quae consequitur rem, ut
est objectiva intellectui.
§. 25. Intentiones has secundas Entibus rationis annumerare non dubitavimus ob
hoc ipsum, quod sunt species telationum rationis: Ne quicquam moti authoritate
Mendozae qui disp. 1. Log. s. 4. §. 22. id ipsum negat;
eodem sc. jure quo ibidem Circulos & Orbes Astronomicos Entium realium
privilegio beat: quia sc. ab illis Astronomia denominatur scientia realis. Sed
distinxisse debebat inter Astronomiae objectum & instrumentum illud
explicandi. Objectum sunt motus, distantia & alia phaenomena caelestium
corporum, à quibus tanquam Entibus realibus Astronomia etiam appellatur Scientia
realis. Circuli illi, qui excogitari possunt diversissimi, sunt instrmenta
doctrinae, á quibus non petenda est denominatio scientiae.
§. 26. Ens rationis negativum, latè sumpta voce negationis, distinguitur contra
Ens rationis positivum. De quibus nota. 1. quod habeant
fundamentum in re, quat. sunt remotiones rerum. Hinc quoties
reperiuntur in rebus non omninò sunt fictiones mentis, sed aliquid. Exempli loco
sit coecitas in Bartimaeo, vacuum extra coelum. Ita cum homo concipitur ut non
asinus: vel cum dicitur: homo non est asinus; concipitur homo, ut in re est,
quia homo non est asinus in re ipsa, etiam cum tu id non cogitas. Contra cum
homo concipitur ut non-animal, non est negatio vera, sed figmentum Nota. 2. Quia Entia negationis negativa non dicunt aliquid in rebus,
ponendo aliquid, sed removendo, ideo in illis non eße quaerendam veram
aliquam eßentiam. Hinc rectè definiuntur per repugnantiam ad
existendum. Tenebrae n. e. g. non dicunt aliquid, sed tollunt, sc. lumen.
Repugnat autem tenebrae non sunt essentia quaedam, & tenebrae existunt. Etsi
igitur sine mentis operatione possunt esse in rebus, & sine mentis fictione
praedicari de rebus, nullam tamen sine mentis operatione & fictione habent
essentiam. Essentia, autem quam accipiunt per fictionem mentis, in hoc consistit
quod finguntur per modum cujusdam qualitatis, afficientis Propositiones
affirmativas de Entibus rationis negativis, E. g. Tenebrae sunt in
spatio aeterno: Caecitas inhaeret oculo: non veri ficari,
nisi per negativa fundamenta. E. g. Lucem non esse in aere: Visum non
esse in oculo. Quas negationes cum intellectus sumat ut aliquid, tum demum de
illis affirmare aliquid potest. Est n. privatio non per suam speciem, quam
nullam habet, sed per remotionem speciei. Nota 4. Cum Jac: Martini. Partiti: Metaph: 2. disp: ult: th: 37. Entia rationis
negativa non cognosci, nisi cognitione indirecta & quasi
discursiva. Quia n. non sunt per propriam speciem, per quam directè
possint praesentari intellectui. Cognoscuntur à nobis per speciem oppositae
formae indirectè, & medio aliquo disonrsu: dum cognoscuntur non nisi per
habitudinem ad positivum, vel quafi positivum, quod removent e. g. homo non est
chimaera. Sed haec cautè accipias necesse est, ne modum cognoscendi humanum
misceas cu divino. Nota 5. subjectum Entium
rationis negativorum poße eße Ens rationis. Ita vacuum, quod per
absolutam potentiam in mundo dari non est impossibile, est spatium imaginarium,
privatum corpore; chimaera non est animal. Ita tenebrae aeternae, fundantur in
spatio aeterno. Dices. Sic non possent dici habere
fudamentum in re. R. Fundamentum, cujus respectu Ens rationis negativum dicitur
fundatum in re, non tam respicit subjectum quàm causam seuradicem
praedicationis, cujus ratione alia atque alia negatio convenit subjecto; ut quod
chimaera non sit animal, nec homo chimaera, ejus sanè causam & fundamentum
est in re positiva, quod negativum removet, etiam me non cogitante. Nota 6. De differentia Negationis & Privationis, tanquam
speciebus Entis Rationis negativi, quod conceptae per modum
formae in complexae v. g. non videns; cum in simplici ista formaliter in simplici ista forma non differant quoniam
dicunt carentiam ejusdem formae. Distinguntur a. relatione ex ordine ad diversa
subjecta: id quod aptum est in negationibus complexis v. g. Angelus non videt:
homo non videt. Hae sunt diversissimae negationes. Posterior enim contingens
est, prior necessaria.
§. 27. Negatio strictè accepta, est repugnantiae in subjecto
in habili contrariae formae. e. g. Non loqui in
pisce est negatio; quia piscis est inhabilis ac in dispositus ad recipiendam
formam, puta loquelam. Nota. 1. Negatio extra mentis
operationem, quae per modum affectionis eam fingit, nullum subjectum notabiliter afficit; & apprehendi potest etiam extrae
omne subjectum, ut non homo. Dices E. definitio
posita inepta est; dum exprimit subjectum. . Negatio absoluta, sine determinato
subjecto posita, est duplicis generis. Quaedam apta est
concipi in habili subjecto contrariae formae simul ac in habili, ut non videre. Quaedam subjecto non potest tribui nisi
in habili contrariae formae: ut non homo. Nam & si
semen humanum aptum natum est, ad recipiendam formam humanam; illi tamen
aptitudo tantum est ad formam futuram introducendam, constituens privationem
physicam, non Metaphysicam. Semen enim in isto statu nec potest, nec debet
gaudere, essentiâ humana. Ideoque & in semine homo non
homo est in subjecto in habili contrariae formae, adeoque negatio
Prioris generis negationes, absolutè conceptae determinatè nec negationes, nec
privationes dici debent, ut innuimus §. praeced. 25. in Nota. 6. Posterioris
generis etiam ut absolutè conceptae, negationes strictè sunt dicendae. Quia etsi
non concipiantur in certo subjecto; in quocunque tamen ponuntur, semper sunt in
subjecto in habili contrariae formae. Et hoc sensu & illis definitio
negationis convenit. Nota. 2. Ad negationes veras, referri
etiam neg ationes negationum, seu quae negant quodcunque aliud Ens rationis:
ut non chimaera; non subjectum. Nec obstat, quod non
chimaera non denotet carentiam formae; sufficit quod subjectum, cui
attribuitur non sit receptivum contrariae alicujus formae. Negationes
in omnibus creaturis inveniri infinitas, in DEO nullas. Omuis enim
creatura plus habet, de non esse, quam de esse. Homo habet unum esse, nimirum
humanum: infinita autem non Esse: ut non esse angelicum, non esse caeli, non
esse plantae, non esse leonis. Hinc creatura omnis aliquo modo jure vocari
non-Ens potest: non tam, quod esse suum & perfectionem à se non habeat, sed
per emanationem & in fluxum primi Entis: quam quod in ea plus sit id, quod
non est, quam id quod est. Cum enim non-Ens non significat unam aliquam naturam
generalem, & diversam ab aliis naturis, sed quicquid quoquo modo non est:
ideo, sicut propter eam partem Entis naturam sc. limitatam, qua creatura quaevis
est sortita, potest dici ens: ita propter alias partes Entis, quas plures non
habet, dicitur quoque non-Ens. Hic memor esto tuae conditionis ô homo, &
quam sis nihil discito etiam ex nihilo. DEUS autem quia est Essentiator, ideo
omnium creaturarum Entitas reperitur in DEO, non
formaliter id est secundum propriam Entitatem ad formam; sed virtualiter, tanquam in prima causa, & eminenter id est modo eminentissimo. Hic rursus
memor esto, tuae conditionis ô homo, & hic discito, & quam sis
gloriosus, quam que eruditus, cum hoc essentiarum pelagus intueri, illoque
fruiscidabitur cui nihil perfectionum deest. Quando autem negamus in DEO dari
negationes, intelligimus negationes Entium realium, quae perfectionem dicunt.
Caeteroquin & DEO negationes attribuuntur, ut non esse obedientem, esse
infinitum, incomprehensibilem: quia hae tales negationes non designant absentiam
Entium, quae perfectionem important, sed removent relationem rationis &
imperfectionem. Hinc annotamus hanc regulam: Nomina negativa
tum demum inperfectionem significant, cum id cuius, absentiam designant,
imperfectionem importat.
§. 28. Privatio est repugnantia, in subjecto susceptibili ac susceptivo contrariae formae.
Tenebrae e. g. non sunt Ens, cum non significent aliquid esse in aere, sed non
inesse, quod inesse poterat. Quia autem inesse poterat contraria forma, lumen
scilicet,
§. 29. Hic inprimis notanda habilitas & aptitudo subjecti, requisita ad
privationem. Intelligitur autem 1. habilitas secundum
potentiam naturalem, vel ordinariam saltem. Nam super naturali &
extra ordinaria potentia & Asinus potest loqui. Ethnicus autem etiamsi ex se
concipere fidem non potest, quia tamen & potest & debet auxiliante
gratiâ divinâ Habilitas secnndum speciem: Non enim
sufficit habilitas aliqua secundum genus sive remotum sive proximum: alioquin
& non visus, dicenda esses privatio tam in planta, quam in talpa: In planta
quod generi re moto ejusdem, corpori sc. vivo naturaliter non repugnet visus: In
talpa, quia ei secundum genus proximum, quâ sc. animal est, non repugnat videre;
Cum tibi talpa non dicenda sit coeca, sed non-videns, modô verum, quod non nulli
dicunt, talpam non posse videre. Contra etsi stupidus secundum naturam
individuam est ineptus ad eruditionem, sufficit tamen ad privationem
eruditionis, quod sit habilis secundum speciem, quâ homo. habilit at ad circumstantias debitas
restricta; illas sc. quae requiruntur ad formam necessitate quadam.
Hinc ante debitum tempus nec infans debet dici edentlus, nec catulus debet dici
caecus, quia ante destinatum à natura tempus ille nequit habere dentes; hic
visum. Hinc insuper nota privationem supponere aut
capacitatem illam tantum, aut capacitatem cum debite. e. g. Quia &
coeli & terrae, non est privatio; quia coelum secundum se totum; & terra
secundam se totam quatenus est in centro, nec potest nec
§. 30. Differt haec privatio Metaphysica; â privatione
Physica, quod physica denotet carentiam formae tautum substantialis,
quae nondum esse potest nec debet in materia illa, etsi apta est ad eam
recipiendum: Metaphysica privatio denotat absentiam cujusvis formae, quae jam
ante in subjecto aut fuit, aut saltem esse poterat; illa formam antecedit; haec
sequitur.
§. 31. Divisiones Privationis Metaphysicae hae sunt. 1. Privatio vel est rei naturalis, quae subjecto naturaliter debet
in esse, sive sit pars, sive sit accidens; ut caecitas, mutilatio; vel est rei intrinsecus adhaerentis, quae adesse possit;
ut paupertas, nuditas. 2. Privatio vel est totalis vel
partialis: quod contingere possit vel respectu subjecti, cum subjectum vel totum est viduatum forma, vel
secundum partem; ut patet in eclipsibus: vel respectu ipsius
formae, quae 1. vel tota abest, vel ex parte abest, ut patet in caecitate totali, &
in obfuscatione visus: 2. vel abest saltem secundum
actum, ut fit in somno! & tunc dicitur imperfecta & secundum quid; vel secundum potentiam ipsam; ut fit in morte, &
tunc dicitur absoluta.
§. 32. Quaerimus nunc, an Privatio hactenus descripta sit simpliciter non-Eus. Sunt enim qui asserunt;
privationes reverain natura habere aliquid esse, licetexiguum id sit &
debile, hinc eas vocant Non-Entia saltem secundum quid: Ratio assertionis est,
quod privatio non tantum removeat formam, sed & aliquid positivi in subjecto
connotet facultatem sc. & aptitudinem. Hinc privatio videtur mediam obtinere
naturam inter Ens & non-Ens. Quatenus privatio cum negatione denotat
absentiam est non-ens; quatenus differt à negatione, induit naturam Entis, quo
respectu Ens dicitur aliud privativum, aliud positivum, verum privatio habilitatem supponit, proprié non connetat, si autem quaedam
privatio dicenda est non-ens, secundum quid; vocabo ita privationes partiales,
confusè sumptas, quatenus denotant defectum aliquem, simul cum praesentia aliqua
contrariae formae; ut umbram nec non privationes coalescentes vel
cum suo subjecto reali, ut peccatum; vel cum suo formali reali, ut virginitatem. Non quod aliquam mediam naturam constituam inter ens, & non-ens, sed quod rem, uti in natura est confusè concipiam; qua ratione non mirum est aliquid dici ex semisse Ens, ex semisse non-ens; quia non est conceptus per se unus distinctus.
§. 33. Pro clausula subjungimus. Axiomata. I. Privatio Prae
supponit habitum: Non semper quoad entia actu;
sed quoad habilitatem eam quam explicavimus.
II. Aprivatione ad habitum nou datur regreßus. Valet de
potentia naturali & de privatione quae habitum tollit, nonde ea quae eum
saltem impedit. Nam in particulari privatione & impersecta, fit regressus
naturalis, à tenebris ad lucem, à morbo ad sanitatem: in totalibus autem fit
regressus miraculosus: fic Christus restituit visum & vitam.
III. Privatio omnis nomine sui habitus exprimitur: sic
tenebrae dicuntur creatae à DEO in aere; caecitas item dicitur in haerere oculo.
Ut nulla omnio vis sit huic argumento: peccatum describitur terminis positivis.
E. est Ens positivum Conser. §. 25. notam. 4.
IV. Privatio suscipit magis & minus, ratione sui
habitus. Caecitas enim hoc est minor, quo plus habet visus ut vel hinc
pateat, peccatum unum altero esse majus. Non obstante quod ait Flos Romanae
eloquentiae sect. 3. Pardox. Cum lineas transilieris, culpa
commißa est, quam longè progrediare, cum semel transieris, ad augendam
transeundi culpam nihil pertinet. Malè enim confundit Tullius ipsam
privationem & ex orbitantiam rectae lineae, cum ex orbitantiae illius
gradibus.
V. Privatio est otiosa. Hinc de oppositis facile est
judicium, utrum illorum privationi sit annumerandum. Ens positivum actuale est,
atque ex operatione cognoscitur: ut ab surdus omninò sit Cardanus Cum l. 11. de subtilit. frigus privationem esse jubet. Qui
dubitat, an frigus sit qualitas activa, frigus se exponat, & sentiet. Quid
pellet calorem ex aqua, si contrariam qualitatem agentem illa non habeat? Est
equidem formaliter quasi
totnm esse ejus consistat in privatione; sed consequenter. Axiomati objici potest 1. Eclipsis 2. Mors Christi. ad 1.
Privatio causatur aliquid non efficiendo, quia est non-ens sed deficiendo, quia
enim ab est illa forma quae rebus moderari debebat, internecina saepè incommoda
subjecto inferuntur. Hinc caecus caecum ducit, ambo in foveam cadunt. ad 2. Privatio est in efficax actione
Physica; efficax tamen est moraliter sic
intermissio rei saepe magnum infortunium, vel etiam commodum causare potest.
Hisce cum DEO finimus tractatum de Ente, quem judicii minoris dici jubemus, si
veritatem ubique non attigimus, ad tribunal majus provocare liceat. Conatum
nostru respice, & cautior factus tu venare perfectionem
felicius. Si ad veritatis & eruditionis illustrationem aliquid contulimus
omnem gloriam DEO animitus tribuimus, nobis nihil.
Amoris ergò f.
M. Joachimus Lütkemann, Praeses.
Ita Sympatriotae suo suavissimo appl.
M. Joachimus Crellius Rugianus.
Mille pericla
AEre penates:
Munera quaeris.
Praemia reddet.
Amico suo dulcissimo
f.
PAULUS SAGITTARIUS
Julino-Pomer.
In honorem
Praestantiß. & Literatiß.
Dn. Respond. amici &
Svmpatriotae sui Singnlariter colendi, haec pauca app.
JOACHIMUS CRUSIUS
Stralsund. Pom.
Honoris & Amoris e. Praestantissimo.
Dn Resp. apposuit.
JOHAN. HIERONTMUS STAVDIUS
Cam. Pomer.
Ita appl.
Praestantiss. Dno Resp.
JOHANNES PRILLEVITZ
Demm. Pom.