SANCT.??? MANIBUS REV.??? ILL.??? PRINCIPIS AC DOMINI DOMINI HENRICI JULI HALBERSTADENSIUM EPISCOPI BRUNSUIC. ET LUNEBURG. Ducis &c.
HEROIS AE TERNâ MEMORIâ DIGN.??? IN ILL. PAEDAGOGIO GOTTINGENSI humili ac devotâ mente, Publico actu Parentabam
M. Georgius-Andreas Fabricius Paedagogiarcha.
ANNO 1613.
![]()
INTIMATIO
Qua parentationis actus publicè significabatur. LECTO RI B. Cum debitâ honoris praefatione S. D. M. GEORG-ANDREAS FABRICIVS PAEDAGOGIARCHA,
PIETATIS ET GRATITUDINIS est, PATRIAEPATRIS incliti & Heroici (heu quondam!) nostri MANES (dicam sano & Christiano sensu) qvá publicé qvá privatim cohonestare, & qvi olim mos fuerat - - supremâ voce vocare. Fuit in eo nuper Christiana PIETAS, qvae in istiusmodi meritó primas tenet; adeoque visa tunc fuit non modó ipsa Sanctißimis Mânibus manibus aeqvis operari; sed insuper omnes sibi addictos hortari, ut pompam hanc funebrem, quá daretur, ampliorem redderent & honestiorem. Atque ecce Musa etiam nostra ad rem istam, nescio an omine satis felici excitata; qvanqvam qvae ista ad rem tantam? Sed tamen, ut dixi, excitata, & nescio qvo furore, pio tamen arbitror, in hoc ausum armata & animata fuit, ut ipsa etiam publicum aliqvod pietatis & gratitudinis specimen ederet, & affectum saltem, si non aliud, ostenderet ac declararet. Etsi autem non ignorotanti HEROIS funus non nisi heroicam gravitatem in Poëtâ, immó Poëtam per fectissimum reqvirere, & vel MARONI cuipiam vocem lassare posse: attamen Musa illa nostra inter reliqvos Poëtarum modulatus, suum qvoq; vocis tenorem qvamvis raucum et veré funestum, in funebrem lessum animare et attollere non fuit verita. Calidum certé & audax institutum; non nego: qvod tamen, si vero suo sensu aestimetur, á gratâ et piâ mente minimé alienum videbitur. Et qvidni sic fiat? Etiam aliqvando argutos inter strepit anser olores. Ergó qvidqvid fuerit, qvod à Musâ nostra ad HEROICI METRI gravitatem factum & confictum (an etiam expressum? penes aures ut Scaliger appellat, Poëticas esto.) PARENTATIONIS loco PUBLICE proferre & abaeqvis auribus audiri cupio. Qvapropter VIROS OMNIVM ORDINUM Praestantissimos, Consultissimos, clarissimos doctissimos; nominatim Reverendos, Ecclesiae SUPERINTENDENTEM GENER ALEM & PASTORES caeteros: Prudentissimos COSS. Et SENATORES: atq; insuper omnes qvi Musarum & Gratiarum consortio delectantur (in qvorum numero Vos etiam COLLEGAE mei estis) officiosé & amanter oro, ut ad diem JOVIS proximum horâ NONA matutinâ in PAEDAGOGII auditorio Majori comparere, ad dimidiam horam (non ampliùs) aures & animos mihi peroranti accommodare, & funebrem hunc actum praesentiâ suâ condecorare non graventur. Non, inqvam, graventur, qvorum caussâ ipse olim PRINCEPS & PATER-PATRIAE ardua qvaevis suscipere non gravatus fuit. DISCIPULI nostri, qvid officij sui sit, nobis non monentibus, sciunt, itaq; facient. P. P. Dominicâ XXâ post TRINITATIS Anno Christiano M DC CXIII.