Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel (copyright information)
Texterfassung durch double keying; Genauigkeit ca. 99,95%. Strukturelle Metadaten (z.B. div@type ="section") wurden ergänzt.
Text captured by double keying; Accuracy approx. 99.95%. Structural metadata (e.g. div@type="section") were added.
Obrigkeitskritik und Fürstenberatung: Die Oberhofprediger in Braunschweig-Wolfenbüttel 1568-1714
SPERO, Reverendiß. Illustrißimeque Princeps, Domine
clementissime, Celsitudinem tuam me nihil offensuru (ut
ijsdem verbis Herculem meum Germanicum appellem, Henricum Iulium, quibus
Gallicum suum, Regem Henricum, Ramus alicubi compellavit) si Rameas hasce
commentationes de Forma ac ratione Optimae do ctrinae scriptas ad Cels. T.
non solum mittere; sed etiam in Illustriß. nomine tuo divulgare audeam. Nam
quantum Cels. T. optimis studijs, optimaeque
Celsit. V.
Subiectiss.
M. Casparus Pfaffradius S. S. Theolog. Prof. P.
AB eo tempore, Lector benevole, quo scholastici doctores post devastata à Gothis, Vandalis, Logobardis, Hunis, Europam, infinitis propemodu modis Institutione corrupissent, excitavit Deus ingenia, quae sublatis
corruptionu causis, de restitueda educationis
juvenilis integritate seduló cogitarunt. Primus huic studio deditus, quem videre
cotigit, Trapezuntius fuit, qui patria profugus in Italia
vixit, multosque autores graecos in latinum sermonem convertit. Hunc plurimi
sunt comitati, qui vel pauló ante, vel post, Graecia relicta primum in Italiam,
inde in Galliam venerunt, litterarum linguarumque studia admiranda dexteritate
& incredibili successu accenderunt. Hos certatim insecuti sunt Itali,
Galli, Germani, Angli, qui magnis laboribus institutionis emendationem urserunt.
Nec defuerut qui corruptam disciplinam retinere, quam amplecti
emendatam maluerut, quorumque conatus, quantum potuerunt,
emendationi restiterunt. Gravissimé erratum fuerat superioribus seculis, quod
sapientiae studia cum studijs do labor, fructus vitae
communi utilis in exercendo propemodu nullus esset; que
perspicuitate in doctrinis institutioni accommodatam no sequerentur doctores; quod paru apté juventute exercerent; quod in explicatione Autorum officio suo se recté
perfungi arbitrarentur, si quae in iis erat, qualiacunque
essent, quocunque possent artificio defenderent, & quae etiam meliora
opponebantur, eluderent. Ab hisce erroribus, multó quam cogitare quicquam
possit, grauioribus institutio vindicata est, & integritati restituta
labore viroru praestantissimorum, Agricolae, Erasmi, Melanthonis,
Vivis, Sturmij, Rami, Talaei.
Ramus, quia totum huic negocio sese dederat, eade via, qua
caeteri, sed longius aliquató progressus indignissimeque à
Sorbonistis acceptus, certamen adversus prava institutione, quod Lodovicus Vives susceperat, acriter alacriterque iniit,
Artesque, Grammatica, Rhetoricam, , Arithmetica, Geometria
expolivit, Physica & Ethicam lineamentis no admodu à scopo aberratibus depinxit, ad usum
vitae huic accomodatu traduxit, sapietiae studiu cum studio eloquetiae accuratissimé
conjunxit. Sunt multi in Gallia, Anglia, Germania viri praestates, in institutione juventutis exercitatissimi, qui studiosissimé Ramum
sequutur; sunt contra, qui acerbé insectatur,
qui Ramęos è scholis removendos, qui Sorbonae judiciu in eos
promulgandum stabiliendumque censent. Est etiam repertus in Italia Philosophus,
Zabarella, qui quisquilias Scholasticoru doctorum, Thomę, Scoti,
Occam, Nominalium, Realium, studiosé collectas copluribus novis
dogmatibus adauxit. Hunc cum sequatur plaerique, qui inter
juniores bellu Ramo & Ramęis indixerunt, cuque de philosophicis hisce studijs comentari animus sit,
plurimumque videam referre, ut certa sint principia, quibus de philosophica
institutione judicetur, hanc commentatione de legibus Bonae
institutionis prima esse debere judicaui, ad quas postmodu & Zabarellistica & Ramęa, & quaevis alia
institutio commodum quęro, cum studijs Theologicis
peculiariter mihi demandatis conjungere licuerit, no desistam
Zabarellę potissimum institutionem cum institutione Ramea, philosophicé
& liberé, modesté tamen comparare, idque ijs rationibus, ut qui malé
affectus non est, facilé videat, quantum Zabarellae institutioni Ramea praestet
disciplina, quantuque aberret à vero, qui salutem
juventutis in Rameorum oppressione posita esse clamitant. Magnis
profectó laboribus studia juvetutis fuerut è
spinis illis & tricis scholasticoru educta, ut nemo, qui
re probé intelligit, pauloque diligentius considerat, sine
dolore videat ad istas argutias inertes in frugiferasque subtilitates Itali
unius ductu iteru pertrahi. Sunt non pauci, qui Ramu & Rameos tantum persequuntur, Ramea vel inscii sectentur, vel prorsus
ignoret: sunt etiam qui Ramea quidem legunt &
insectatur, sed sic accepta & formata, ut figmenta
sua non Ramea impugnet. Hisce ut succurratur, non incommodu
vitijs sint tractaturi. Institutio juventutis, quam unicé
Ramei spectant, visa mihi non est ferre convitiorum acerbitate.
Philosophia, quam profitemur, sophisticadi libidinem minimé
admittit; judices, qui aequa mente & polito judicio judicare didicerut, nec ista libidine, nec acerbitate delectatur.
Scopus etiam, qui propositus mihi est, & adversarijs meritó esse debet,
emedatae institutionis explicatio defensioque, ad candorem
quietumque disceptadi genus quemque adhortabitur. Quomodo enim
quod turbuletum est, cum emendationis cura comiscebitur? Mihi certé ob oculos ubique versatur & rei ipsius, qua de
agimus, dignitas, & summorum autorum, quorum vestigijs insistimus,
praestantia. Optima instituendę juventutis ratione
tueri pium est; summorum virorum facta consiliaque imitari honestum; utrumque
multó divinius, si recté, si citra arrogantiam, si cum judicio fiat.
Verum enim vero divina ope multò magis res honestae ac laudabiles, quàm ti tui beneficij, quod in institutione juventutis generi humano
contulisti, rationes viasque expeditas teneam, & accuraté ad publici
commodi defensionem, ad nominis beneficentiaeque tuaelaudem & gloriam
persequar.
Nunc quoniam debita instituta nostro vota sunt facta, Benevole lector, ad rem
ipsam mecum considerandam descende, perpetuoque cogita, versari nos in studijs
optimam expeditamque institutionem coplexis, quibus &
summi Philosophi & viri optimi, alienaeque & publicae salutis
studiosissimi aliquot jam secula versantur, & vale.
NON inutilis studiosis provectioribus ad formandum judicium de
praeceptis & usu Artis erit animadversionu Petri Rami
lectio, in quibus etsi scrupulosius nonnihil & justo vehementius
Aristotelem exagitat, (sicut ipse Aristoteles nullius eoru
philosophorum, qui ante ipsum vixerant, nomini pepercit) tamen simul brevem
& eruditam totius organi enarrationem complectitur, &
sententiam ac usum praeceptorum Aristotelis, praesertim in posterioribus
Analyticis, multò dexterius & clarius demonstrat, quàm multi ex
veteribus Aristotelis interpretibus, qui praecepta ab Aristotele coacer vata
subtiliter quidem & copiose explicant: sed usum artis in retexendis
& explicadis sapientum & disertorum hominum
scriptis & disputationibus, & propriis componendis, nullum
fere ostendunt, sicut Aristoteles etiam ea de causa obscurior est, quod in
Analyticis & alibi non illustria & significantia &
utilia, sed A B C daria tatum exepla,
Geometras (quibus tame certi aliquid litterae illae
significant) imitatus, usurpat, &
PETRUS Ramus etiamsi ordine praeceptorum &
tradendiratione, nonnihil á vulgari consuetudine in scholis recepta
discessit; tamen haud dubié praeceptorum, quae inprimis ad recté judicandum
& disserendum neceßaria sunt, paucitate, & facilitate,
& exemplorum illustrium bonitate, copia & perspicuitate,
& ostensa ratione exercendi praecepta in Analysi, seu retexendis
& judicandis aliorum scriptis ac disputationibus, & propriis
componendis, antecellit multis.
DE P. Ramo si petis, ut petis, quid sentiam, virum bonum illum
esse judico, & hominem bené literatum: qui hac vita (ut vocant)
scholastica, & illius stipendio contentus, ampliores opes aut
honores non requirit.
Nam quod alios offendit, me non laedit: quoties liberius
iudicat de Aristotelicis praeceptis, alium in ijs ordinem ac viam requirens,
quaedam etiam desiderans, quae deesse videntur, fecit idem Aristoteles iis,
qui ante ipsum scripserunt Dialecticis, Rethoricis, Philosophicis
scriptoribus. Et scholae ipsae in Academijs, quas defendunt reprehensores
Rami, & ordinem immutarunt Aristotelicum, & multa
praeterierunt, multaque de suo addiderunt. Et Rod. Agricola istud jus sibi
etiam arrogavit, & non idem quod Aristoteles sentit & tradit
de locis in veniendi, ipsi etiam Mathematici, quorum certae sunt semitae,
tamen non iisdem insistunt omnes, quibus Euclides & Ptolomaeus,
vestigiis. Ego aequitatem & humanitatem in nostris judiciis, quae de
aliis facimus, desidero. Si idem semper sentiendum & loquendum sit,
nihil noui invenire liceat.
SI in ullo aliquo vitae genere prudentia opus est, sagacitate, labore, industria,
in eo maximoperé haec omnia & quidem cum costantia,
firmitate & pertinacia, quod institutioni consecratum est, requiruntur.
Quò enim majora vitae humanae bona in institutione juventutis aguntur, eò
exquisitiori consilio informada fuerit. Error quivis corrigi
potest, & contractum adeò damnum resarciri, temporis jactura, si erroris
culpâ fiat, lapsus si maximé aliquado verioris judicii
experientia agnoscatur, nuquam certé dctrimentum reconcinnatur,
perpetuum Resp. civem, Ecclesia
ministru, Magistratus subditu, Rectorem
& Magistratum vita humana, prolem pares, quaelibet domus
oeconomum, herus servum, quale quisque ingenium, quales mores postulat, qualem
denique seipsum, & sibi ipsi quisque & aliis, quibuscum lucis
usura & vitae communio est, expotat, talem informet necessum est
institutio, quae si incommodior sit, fieri no potest, quin multa
vitae communi mala admisceat; si perversa, quin pestes gignat: sin expedita,
quin plurimum utilitatis & necessariae & gratissimae &
pulcerrimae in omnia vitę genera ubertim effundat. Quare, cum id, quod alimentum
& medicina est corpori, Institutio sit universę humanitati, tantó major
cura, prudentiaque in recta institutionis conformamatione meritó ducatur
adhibenda, quantó praestantius, diviniusque animi bonum ab ea exspectatur,
graviusque nec plectitur.
Quemadmodum igitur, qui prudentiam in actionibus sectantur, sapientiamque in
judicado adhibent, nec coeco affectu se abripi patiuntur, nil
prius probandu, im probandumve recté censent, quod vident ab
aliis suscipi & tetari, qua rationes ejus,
quod suscipitur & tentatur, exquisité perspexerint, atque utrinque,
quae fieri, factaque norint, cum iis, quae qua rectissimé fieri
debeant, id est, cosilium, factumque cum justis, tam consilii,
quam facti, legibus cotulerint, singulaque intimé perspexerint;
sic etiam omnibus arbitror esse faciendum, qui de recta institutione juvetutis soliciti sunt, eamque controversiam, quae est inter
Ramaeos & Zabarellistas, aliosque quosda philosophos
cognoscere & judicare cupiut. Nec enim imprudentia
quemqua, quę temeritas sit, pręposteré, aut etiam causâ
perfecté nondu cognitâ judicans, excusabit, ubi &
prudentia requiritur, & rei magnitudo accuratam caussae cognitione omni jure postulat. Non itaque quemquam me offensurum spero, si
in hac Ramaeę Institutionis requisivero, quę in nullius negocii judicio
saltem specie juris negari aut possit, aut debeat, ipseque quomodo praestari
debeat, ostendero, id est, si quae in expedita probataque & accurata
institutione requiruntur, pręstandaque & cavenda sunt, primum
inuestigavero; atque ad haec ipsa Ramaeam institutionem, citra vel odii, vel
amoris coecitatem comparavero. Praeterquam enim quod necessitas haec fieri
postulat, etiam omnis ratio aequitatis, judiciique sinceri, & constantis
jubet.
Etenim hac ratione & via, tota controversia (quae certé si, uti inter
philosophos decet, id est, modesté, sine cavillationibus, & rixis,
& convicijs, & aperta Sophistices fraude agitetur, utrique
parti honestissima fuerit, vitaeque universae utilissima) ad principia sua,
& negocij caput facilé reducetur, constanterque judicabitur. Atque
omnes, qui prudenter voluerint, benevolé, sinceré, uti bonis omnibus, praesertim
ijs, qui augustu Philosophorum nomen affectant, &
magistri humanitatis, atque formatores ingeniorum, animorumque parentes,
& esse, dae
apta; an veró probatissimum adversus pestem, perniciem, luem &
Mahumeticam philosophiam antidotum.
Non suspicor quemqua mortalium tam fore Ramaeo nomini inimicu, tam amicum suiipsius vel famae, vel commodis, ut si videat
Ramaeam institutionem complecti ea, quae ad optimę institutionis conformationem
pertinent, rejicere vero, quae ab hac aliena sunt, quaeque turbare discipulu, & remorari poterant, non sic vel tacito mentis judicio,
voce si nolit, quod imprudenter forté reprobavit, probaturus, aut hoc si non
velit, ab immoderato tamen impugnadi studio sibi temperaturus;
quo videmus adcó transversum agi quosda, ut somniatam sibi
quandam Ramaeam doctrinam potius insectandam, quám quiescedum
esse putent. Quin etiam in hac ipsa causa imprudentiae exemplum potius augustum,
quam illustre, quod quemque ad c permovere debeat, ob oculos, & per universam Europam
literis, monumetisque celebratum, habemus positu.
Cúm primu P. Ramus Veromaduus Sturmij illius
incoparabilis viri aliquamdiu Lutetiae Parisioru auditor ad Agricolae per Galenu, Vallae, Trapezutii, & inde ad Socratis studia Logica pceptoris manu
poductus, Logica ad naturae dispositione tribus
libris coprehesam edidisset, circa annu 1540 industria illius no reprehensa, sed potius
laudata fuit: Animadversiones post in Aristot. Organo scriptas,
quibus ab expedita optimae institutionis via quam saepissime
digredi ejus auciore monstrabat, cu divulgasset,
ad triremes damnatur, Regio quoda edicto ab adversarijs, modo,
quo fieri poterat, impetrato, philosophiae regno proscribitur, calumniosé deinde
traducitur, ludis etiam triumpho isto dignissimis publicisque spectaculis
indignissimé tractatur, omnique injuriarum genere deformatur, idque circa annum
45. Verum re penitius cognita, & Carolo Lotharingo caussam Henrico Regi
penitius recensente, imprudentia, cupiditasque Aristoteleorum judicum junxit, ut re ipsa docuerit quantu fuisset á
judicibus prioribus peccatu, tademque cum
doctrina illius, professio & exercitationes omnibus probandae, coeca
aute adversariorum importunitas detestada
evinceretur, Regius professor singulari regia constitutione
factus & declaratus est anno 1551. cum ante in publico judicio, pręsente
Carolo Lotharingo, caussa fuisset ipsius magnificé, exquisitissiméque
disceptata & evicta: labores deinde suos studiaque sua tantoperé Regi,
Academiae & omnibus bonis probavit, ut á Rege, Carolo IX. carissimus,
& regiorum professoru Decanus in constitutione quada, de regibus professoribus deligendis, omnibus etiam probata,
salutaretur; ab Academia veró gravissimis in negociis apud Regem Legationem
iteru amplissimam obiret; & no modó in
Gallia, sed etiam Germania cum versaretur, á doctissimis viris ubique magnificé
exceptus sit, amicissimé dimissus. Haec tam tristis Tragoedię per imprudentiam
inchoatę, laetissim us exitus fuit, satísque evidenter
VERUM enimvero ad prudentiam hanc exercedam legibus opus est,
quibus tum Artium Institutio constituatur, regendaque praecipiatur; tum
constructa rectaque judicetur, & quidem manifestissimis, quas recusare
non nisi extremae impudentiae sit, eludere velle, malitiae; violare temeritatis,
ac insaniae; quas denique dissentientes probare ob evidentiam cogantur. Nam
quemadmodum, qui de exstruenda Institutione cogitat, si rationes structurae
explicatas non habeat, parum apté, imprudenter certé opus aedificat; sic si, qui
disceptant inter se, legibus contrarii sunt, nuquam judicium
recté atque ordine constituetur. Tu Germanus es: Ego Gallus. Ambo legibus
patriae obsequuti eisdem
Multos jam annos, & quidem á Trapezuntii & Vallae temporibus, de
artiu veritate & utilitate inter doctos disputatur,
paucissimi reperiuntur, qui manifestis legibus judicium suum confirmant, plurimi
ad caussae disquisitionem adferunt auctoris consilium, voluntatem, auctoritatem,
merita, splendorem, ingenium, acumen; Quidam quoque in aduersarium convicia,
scommata, cachinnos, mirificam in sophisticando volubilitatem, ut quamlibet
potius rationem, quàm severam legem reponat. Noluit, inquiunt,
auctor: consilium ejus non fuit: Non intelligis mentem scriptoris: Nescis quid
doctori fuerit propositum: An tu acutius videas in constituendis disciplinis,
quàm praestantissimi artifices, & tot seculorum consensu, &
doctissimorum judicio probati viderunt: Nugas nugaris: Miseret me tui: Stomachum
mihi ista movent, nauseam, taedium, & quae hujus generis infinita, cum
omninó dicendum esset; Id justissima lex, ratio evidentissima, atque do; Alii
succedut, & dilatationum, contractionumque formas
pro variatis quantitatum terminis, nouas subinde introducunt. Quae praeposuit
hic, ille postponit, alter in medium conjicit, & contra. Quae multis
laboribus huic quaesita fuerunt, & disciplinae alicubi addita
Rationem si quaeras, consilium quisque suum, suumque arbitrium, & studium
bené merendi reponit. Rationes consilii immotas, & leges bené merendi
constantissimas vix cogitari intelligas. Ita arbitraria docendi methodus
& via nobis omnibus arridet, quaecunque interim institutio fabricetur,
sint modo qui nostra, siquidem probentur nobis, non improbent. Necessum itaque
est, ut & institutionis & quaestionis nostrae leges ratas
& confessas habeamus, ut leges quàm o ptimé docedi, quas
sequi oporteat, contra quas neque exceptioni ulli, vel excusationi nullus locus
esse possit,
minus ad bené docendum optimamque institutione formandum, quám
ad bené loquedum Grammatices praecepta, seruandae sint.
Valdé profectó insolens, & in tanto negocio minimé exspectatu, minimeque ferendu, ut cum oes
hominum actiones & conatus certis legibus & regantur, &
judicetur, hoc nobilissimu,
periculosissimumque studium, quod Institutioni dicatu est, sine
lege feratur, & unicuique par arbitrio liceat, & quomodo
lubeat, & qua adlubescat via, Institutione conformare,
cosiliaque sua doctrinae magistri, no ad
certas leges dirigant, sed prout visum sit, ut aliquado etiam
affectibus placeat, effundant, in quae animaduertere fas no sit,
quibusque refragari religio habeatur. Praeterea manifestum est hac tempestate
non posse sine exploratis, probatisque bonae Institutionis legibus de
Philosophorum consiliis judicare quemquam; quod ut rectius intelligatur, pauló
altius rem repetamus.
Cum primum universalis illa coversio gentilium ad Christi
Ecclesiam per totum orbem fieret, resque Christianorum concionibus,
adhortationibus, quoque disciplinas rimabantur, cu non tantum populus esset de religione docedus, sed Philosophi
etiam religionem Christianam infestantes, redarguendi, Ecclesia viros habuit
inde innumeros, quoru studiis & veritas illustrata est,
& populus Christianus quám optimé institutus, ut reliquas Reip. partes
tacitus praeteream.
Tempora, quę se quuta sunt, aliam attulerunt institutionis formam, cum cocionum, atque sic eloquentię usus in superstitiosam, aliorumque
sacrorum celebrationem mutaretur, & illud augustu docendi
munus in spinosas rixas, & aridas, sapientiaque Seraphica
Scholasticorum realium, nominalium tumentes concertationes abiret, desiit
antiqua illa & patribus usitata discendi, docendique ratio. Ut enim qui
rixis sese dabant, nullam attingebant Eloquentiae culis ad populum perraró habedis se praeparabant, nullis rerum studijs, quibus sapies,
prudensque Eloquentia comparatur, incumbebant, sed quemadmodum illi inanissimis
subtilitatum elegatijs: ita hi anilibus fabulis sineque ratione
& modo, clamoribus adhaerescebant; aut veró si quis ab rixis in cocionem veniret, ineptissimus orator audiebatur, ut ex tam prava
institutione no modo fructum vita humana nullum perciperet sed
etiam detrimentum faceret.
Accessit & aliud malum omnibus seculis exitiosum. Qui ingenio valebat,
inter doctiores, id non agebat, ut institutionem eó dirigeret, ut comuni hominum usui, quae discebatur, inservire,
humanaeque universali indigentię subvenire possent, sed ut vincere alios
subtilissimâ subtilitate Doctor. Neque aduersarios, quos quisque sibi
subtilitatibus inventis conducebat, idem illud studium destituit.
Erant etia ab omnibus humanae vitae provincijs remoti doctores,
sectetioribusque Musarum sacris tantum speculandis indulgebant, ut paru soliciti fuerint, in vita usum disciplinarum institutio tenderet, putarintque
egregié se munere suo functos, discipulos probé instructos, & ad
requisita perfectionem deductos esse, si rixari, clamare,
cotendere de disciplinis, subtilitatibusque suis, sine fine,
modóque possent. Haec studia tantum effecere, ut nulli homines minus vitę
utiles essent, quám qui maximé esse debebant.
Aliorum consilia, qui id animadvertebant, in contrario proposito substiterut, qui cum institutionis, & disciplinarum fructus,
exitium vitae, & religioni adferre experirentur, nihil discere
maluerunt, quam discendo perversis moribus ingenioque distorto adsuefieri;
quarum partiu una Fratrum IGNORANTIAE titulo se venditabat,
altera usus experientia edocta Rempub. sustinebat.
Felicius seculum licet, Deo sic volente, sit insecutum, tamen ingenia mortalium
consentire in institutionis forma non potuerunt. Post Gothicam barbariem, cum
quaestionaria ista & Thomistica, Scotistica, Realium, Nominalium
ignorantium institutio ac philosophia primu politicos de
reformatione artiu
tis, qui inter homines versabatur, Artes
quibus homo eruditur, humanae vitae constantius perficiendae, indigentiaeque
naturali explendę destinatas & invetorum consilio,
& natura ipsa esse, & quide ad usum fructumqueue
huic vitae necessarium, atque utilem, qui in ociosarum subtilitatum tricis
no consistat, sed reddat discipulos ad humanitatis partes
sustinendu aptos, eaque suppeditet, quibus quisque
& suam ipsius & aliorum salutem humanitus tueatur, naturalemque
sibi perfectione acquirat.
Exstiterunt viri undiquaque doctissimi, qui partim corrupta
depravatae institutionis formam indicarunt, partim quoque summis conatibus
emendare studuerunt. Inter hos primi fuerut Trapezuntius
& Valla, hos Rodolphus Agricola Frisius, paulo post Reuchlinus, Capnio,
Erasmus, Vives insecutisunt: Tandem omnes exceperunt Philippus Melanthon,
Iohanes Sturmius, Petrus Ramus, qui industria sua lucem, quam
in disciplinis admiramur meritó &
Verum ut vita hominum labor est, cúm fieri non potuerit, ut qui emendationem
molirentur, in omnibus idem statuerent, eademque via insisterent, atque alij,
qui in sua institutione cosenuerant, ad emendatam non facilè
pertraherentur. Cumque non pauci essent, qui famae suae metueret, si sua & quae probaverant ante, corrigi aequo animo paterentur,
quique decedere aliquid laboru suorum dignitati, si qúod
commendarant, quód in linguas coverterant alias, quod
explicarat, ad commodiorem institutionem emendandum esse
faterentur, putarent, controversiae hinc inde oriuntur, dum quisque sua pro
optimis, alterius pro pessimis, certe pro vilioribus, habenda censeat. Auxere
has turbas mentis affectus, & ingenij quaedam superbia. Qemadmodum enim
eorum consilia, quos pceptores amplectimur, amoris ardentioris
motu maximé probamus, atque illa, quibus diversum quid suadetur, aversamur: sic
ingenio, qui velit cedere, rarus fuit. Quod si vero ad certas rationes, quibus
optima institutio sit
terminabutur, nec quod maximé hic doledu, disceptatio ingeniorum facescet, nec utilitatem fructumque
vitae ullum pariet.
Legibus igitur hic maximé opus fuerit, quibus ceu regulis institutio dirigatur,
informetur, ac veluti notis optima agnoscatur, ne qui optimam quaerit, in
pessimam incidat, qui commodam vitae nostrae animo concipit, distortam reddat,
qui cosilium aliquod, uti optimum, specie quadam inductus
comprobet temeré, quod prudenter judicatu, improbari oportebat,
qui denique multis sudoribus diu in disquisitione controversiarum versatus est,
& operam & oleum se perdidisse, nihilque quod vel ipsi caussae
lucem aliquam adferat, vel vitae subsidio esse possit, se reperisse sentiat.
Neque ulli mortalium, quatumvis doctissimo, tanta deferri
auctoritas potest, ut quod optimum in hac caussa sit, sine rationum momentis
pronuciet. Belluinam servitutem ingenij nobilitas minimé
admittit. Rationibus veró si agatur, revera leges optimam institutionis formam
pręcipientes ponuntur.
CErtum sit legibus opus esse: unde sint adsumendae, quo sint modo, &
quales ex aequo proponedae, porró pervestigandum. Neque enim uti
civiles constitutiones ex imperatorum edictis, sic optimae insttutionis, ex
ijsdem citari poterunt. Leges in huc fieri finem consueverunt, ut
recté ea fiant, quae facienda sint, non fiant, quae facere incommodum
noxiumqueue sit, nec non minus utile aut supervacaneum, siquidem & his
necessaria etia impediantur. Recté autem fieri veré dicitur, quod
sic tractatur, sic administratur, ut quàm facilimé, quàm perfectissimé, quàm
expeditissimé scopum sibi propositu obtineat. Scopus
institutionis Phiiosophicae est humana hominis perfectio. Hac
igitur leges perpetuó respiciant, hominis naruram meditentur, ut ea coprehendant fierique praecipiant, quae homini congrua desideratam
perfectionem largiantur. Atque illud quide ea ratione &
modo, ut undiquaque institutio muniatur, eaque , qui in aliis institutionibus est, si non suppeditent, semper aliquid,
legibus etia accuraté observatis, admittetur, quo institutio
minus perfecta arguatur. Leges, qui Atheniensibus ferre voluit, quibus &
Lacedaemonijs praestaret, & Reipub. suae firmitatem
perpetuó tuerentur, fine hunc ob oculos sibi propositum habuerit,
illaque sit complexus, ob quorum defectum Lacedaemonioru Respub.
florere perpetuum non potuerit, necessum fuit.
INstitutio homini est dicata, ut integritati eum restituat, vitaeque huic
aptu reddat. Est itaque hominis conditio penitius
introspicienda, priusqam leges feratur, quibus illa fieri, quae
humanae succurrant necessitati, quaeque restituant, quod in homine per defectum
integritatis desideratur, jubeantur. Atqui, ut imprudenter medicus ageret, si
medicamenti laborem conficiedi susciperet, dum cognito: Sic paru
quoque sapieter de rectâ rectae institutionis conformatione
disserere meritó videretur, qui hominis expoliendi tu naturam,
tum malum non pensitasset.
Quod enim medicamenta morbis, id defectui hominis est institutio. Ordine igitur
ut progrediatur in hac parte etia explicatio; primó integritatis
perfectionem; deinde ipsam corruptione; tertió corruptae naturae
indigentia considerabimus.
Homo ut primum à Deo ter Opt. Max. creatus fuit, & terrenaehuic vitae
& coelesti spirituali addicebatur, eratque & naturalibus
viribus integer, & spiritualibus donis decoratus, adeó, ut utrique
vitae vivendae quam plenissimé sufficeret. Sic erat affectus, ut Deu ex integra mete, ex omnibus viribus, ex tota
anima, & proximum uti seipsum sancté amaret, creatorem cultu sanctissimo
veneraretur.
Erat praeterea factus, ut piscibus maris, volatilibus coeli, bestijs, reptilibus,
atque universae terrae dominio optimo, & ad Dei creatoris in creaturas
imperium per imaginem conformato praeesset. Gen. 1. v. 26. 28. & 9. v. 6. 1. Cor. 11. v. 7.
Dominium hoc omnium terrenarum reru cognitionem,
intelligentiamque veritatis naturaliter perspectae, nec no
earundem usum ipsis convenientem, homini salutarem, & vitae terrenae
destinatum coplectebatur, Gen. 1. v. 25. 28.
29. ut Deus sibi soli cultus sui definiendi auctoritatem reservarit,
homini rationalem reliquarum rerum usum liberalissimé concesserit, Gen. 2. v. 15. 16. 17. in hoc integritatis statu,
novisse omnium rerum naturas, proprietates, differentias, similitudines,
dissimilitudines, communionem veritatemque, atque ijs in judicado recté uti poterat, Gen. 2. v. 19. 20. proprijs
significantissimisque nominibus certa ratione formatis singula, quae
offerebantur, appellabat, Gen. 2. v. 23. Essentiam rerum
& quae profundissimé intrinsecus latent motusque & affectiones
cieunt, proprietates perspiciebat, vocibusque quasi signis expressis arguté
definiebat; Objecta quasi dubia, nec visa ante, constantissimo judicio,
ratiocinatione prudentissimé adhibita concludebat, ut omnia & Rationis
& Orationis officia quám promptissimé exequeretur, & in
Gen. 1. v. 13. psalm. 135. v. 7. Humanae huius &
terrenae vitae rationes habebat perfectissimas; Gen. 2. v.
24. 26. quomodo inter se homines humanitus vivere, quo humanitatis jure
socari, quibus modis legitimé dissociari, disjungique debeant, quid quisqueue
sequi licité & ad communitatis salutem praestare, admittereque poterat,
haud obscurum ipsi erat; quomodo humanitus affecti inter se homines varijs
generibus distincti esse debuerunt, intelligebat. Quae vitae huic erant
proposita, suis terminis concludere, quae spiritualia, suis etiam includere,
& quomodo terrenorum usus esset ad spiritualium contemplationem usumque
componendus, noverat, Gen. 3. v. 2. 3. Atqui haec onia tanto acumine, tataque intelligentiae
perspicacitate, intuebatur, ut quod unum à Moyse consignatum est, admirari
possimus, adsequi no possimus. Quod enim
U titaque incultu Dei ad vitam spiritualem & coelestem, qui per plenum Dei, proximique & sanctum amorem ex imagine Dei Creatoris in sanctitate veritatis, & justitia fluebat, perfectionem suâ mensurâ definitam obtinebat; sic in naturalibus, quod ad naturalem, terrenamque vitam requiri poterat, nihil desiderabatur, nullaqueue imperfectio, nullus defectus cernebatur, sed abundé instructus erat omnibus, & aptus homo ad quaevis vitae terrenae munia obeundum.
STATUM integritatis per peccatum sequutus est status cortuptionis, in quo omnia
homini, quae liberalissimé donata erant, perierut, corrupta,
& multis modis infirmata sunt. Cum enim per inobedietiam
homo creatorem offenderet, poenasque justo judicio delinquenti praefinitas
universo generi suo attraheret, morti malisqueue subjectus est.
Sanctitas, Veritas, Iustitia, quę in imagine Dei possidebatur, prorsus fuit
amissa, nec ullae vires, quae perierant, recuperandi, nulla capacitas
recipiendi, nulla reparadi potentia relicta est, adeoque, homo
labefactatus, ut, que amicus Deo & filius ante fuerat creatus, per
peccatu factus sit inimicus & hostis, nec possit quae
spiritualia sunt, cum spiritualiter judicentur, intelligere. Hanc Spiritualem
corruptionem & mortem tristissimam comitata est infirmitas naturalis
gravissima. Cognitio illa & intelligentia, qua naturaliter naturae luce
omnia perspiciebat, penitus obscurata fuit. Hinc dominiu illud
recté administrari non potest, cum cujusque rei usus ex natura ejusdem
perspecta, & ad alia recté comparata definiendus non teneatur,
erroresque ex ignorantia nascatur, & homini perniciosi,
& naturae contrarii.
Praeterea quoque malitia, prauitas metis, & sibi ipsi in
abusu reru privato perversè nocet, & vitam commune societatemque humanam ex ignorantia recti vehementer afflictam,
malitiosé non raró conturbat. Ratio denique ipsa & intellectus lume, ut & lingua infinitis tur, ut expedire munera sua,
& quae vitae necessitas requirit, sine adjumento praestare nequeant.
Hominem hic videmus infirmum, corruptu, nudum, egenum, erroribus,
malitiaque oppressum, ubique fluctuatem, nusquam non
periclitantem, nullibi firmiter cosistentem, ignarum, corporis
animique morbis, vitiis, defectu &
SPIRITUALIS defectus est in morte illa & depravatione spirituali, qua ad omne bonum spirituale homo prorsus est ineptus. Hujus restitutio cum naturae vires superet, nullumque vel principium, vel potentiam in homine per naturam habeat, non est, ut de ea hic agatur. Quae germané philosophica sunt, & cognitionis nostrae propria, si ad vivum usque omnia resecentur, tantum monstrant, homini naturale nihil ad hanc, quae defectum tollat hunc, perfectionem, paratum esse aut inveniri posse.
NATUR ALIS defectus in omnibus cospicitur, in quibus ante lapsum
perfectio naturalis celebrata fuit, quo homo videlicet ineptus est factus ad
vitam terrenam perfecté tam sibi, quam aliis vivendam. Primum itaque est in
veri ignorantia & erroris facilitate, ut non tantu in
tenebris versetur, sed etia ad lucem oblatam & oculis
ingesta coecutiat, suoque motu facilius ad id, quod in
certu est, quám ad certum feratur: Deinde in difficultate tum
Ratione ad intelligendum, tum Oratione ad necessitatem, dignitatemque rerum
exprimendarum utendi: Post in lubrici rerum usus vitae huic conuenieter adhibendi, dominiique illius pristini recté administrandi,
intricata & periculosa experientia: Tadem in affectuum
animi judiciique conturbatione, qua fit, ut in distinctis vitae generibus
commodé & cum omnium, tam suo, quam aliorum bono sustinendis, versari
non possit: Denique est in universali omnium rerum fructu, quo ad religiosum Dei
conditoris numinisque
Est generis nostri auctor, ut externo ministerio Ecclesiam sibi colligeret,
quemadmodum naturam nostram non plané sustulit, sic etiam naturalia penitus
no delevit; sed semina quaedam reliquit, & vires,
easque sustentavit, quibus benedictione Divina accedente & insinuata,
ad perfectione labor nos noster perduceret. Id quod mysterio
restitutionis spiritualis revelato statim fuit universo hominu
generi denunciatu, cum homini sudor vultus & labor, quo
vita sustetaret, parponeretur, Gen. 3. v. 17. 18. 19. Labor hic tribus generib.
distingui possit, quibus naturae vis, impetus, & capacitas, tanquam
basis substernitur. Haec principiis tam theoreticis, qua
practicis instructa, ad luce dominiuque amissum,
necessitatis etia gratia, recipendu anhelat. Labor
primus est in tractadis rebus universis, ab ipsa natura immediaté
ortus & excitatus. Lates n. illa in homine virtus
quiescere nemine sinit, & ut nobilior, generosiorque est
natura, eo opus du,
quo vitę terrenae consulat, & comuni succurrat
indigentiae: Et quidem hoc judicio, ut quò potest quisque plura ad humanitatis
usum conferre, eò perfectior censeatur. Neque intellectus naturalis hic
quemquam destituit, neque naturae vigor & in intimo animi recessu
abscondita & quasi inclusa lux in tenebris splendens. Horum enim
beneficio labor primum institutus, cotidie magis ac magis efflorescit,
hominemque expolit, & perfectiorem reddit, ut sua ipsius experietia perpolitus, usuqueue rerum quasi formatus aptior vitae comuni, & proprię saluti tuedae redditus, in
possessionem prudentiae & dominii quodamodo seipsum
vindicet. Quinetia in hoc suo proprio labore ex se & in
seipso Ideam quandam recti observat, qua perfectionis ratio aliqua describatur.
Quâ semel successit, eade aggreditur, si occasio sit, viâ,
negotium: Errores etiam quando contingunt, obseruat, caussasque &
successus & erroris meditatur, sibique totus & discipulus est
& praeceptor, atque ex seipso discit, quid ad defensione
humanitatis faciat. Hinc , in quibus, qd rectu, quod perfectionem sapit, quod ite defectu quenda in se prodit, speculatur, atque ita ad
aliorum sese imitatione componit, ut quę constatiam habere deprehendutur, similibus exprimat, quae scopum
propositum non attigerunt, declinet. Verum enimveró cum paucissimis tanta
naturae felicitas contingat, ut hac sua atque propria observatione sine
adjumentis aliorum, aliquid perfectionis queant sibi comparare, vitae praeterea
brevitas faciat, cum naturali judicii infirmitate conjuncta, ut serius, quàm
ferat necessitas, aptus ad vitam hac reddatur, qui ea tantum
& suis solius viribus nititur, periculo etiam humanarum rerum
administratio minimé careat, quae huic adquisitae perfectioni committitur, labor
alter suscipiendus est, qui doctrinam aliquam & institutionem
complectitur, qua alterius ope atque industria ad perfectionem ducimur: unde
magistri humanitatis delecti sunt, qui alios ea docerent, quae ipsi explorata,
compertaque habebant, ut labor vitae dicatus expeditior, tur genera distincta.
Vulgaris est, qua exemplis utplurimum ad exercitatione
imitationemque propositis, illi, qui instituunt, utuntur praeceptaque simul
quaedam & regulas ex constanti usu observatas particulatim tradunt,
atque inde creberrimis assiduisque exercitijs opus urgent. Haec licet mirabiles
saepé homines pariat, qui cum quoquam artifice possint contendere, quique
saepissimé aptiores vitae sint & perfectiores, qua qui
perversa institutione usi fuerunt philosophica; tamen cum primas rerum causas
non aperiat, tantumque communi earu similitudini insistat,
neque omnia simul, quae requirutur, comprehedat,
ideoque & deficere sępius, & facile aliquem in errorem inducere
queat, perfectionem naturae quaesitam non largitur.
Nec enim judicium unicuique tàm acre & politum natura dedit, ut citra
definitionum, partitionum, aliarumque regularum intelligentiam artificiosè
pleneque ab alijs in stillatam, per se queat
Praestat quidem haec vulgaris institutio observationi privatae, qua quisque suá
Minerva sibi ipsi praeceptor est, siquide haec etiam aliorum, qui
usum habent, consilia sequitur, non solius sui judicij indicio nixa: Verum
indigentiae humanae nondu sufficere potest ad necessitate perficiendę, cum consilijs nondum universali experientia
probatis contineatur, nec integrum systema eorum, quae cognsoceda
sunt, exhibeat, unde omnia scitu necessaria ad pellendam indigentiam hauriantur.
Exemplo sint, qui linguam Gallicam, inter Gallos versantes, usu
&exercitatione addiscunt: hi licet observationes quasdam vel ab alijs
acceperint, velipsi sibi ipsis collegerint, quibus ex similibus exeplis vel ex dissimilibus, similia dissimiliaque judicare monentur, &
id quidemtantâ cum felicitate, ut alijs, que certis certaeque artis regulis ex
politissimo linguae usu observatis, certaque via linguam addidicere, multó
expeditius, disertiusque loquantur; tamen sic aliquando loqui deprehendas, ut
ejus scitu prorsus & ad necessarium usum
necessaria, sciscitere. Si ad singula vitę genera digrediaris, simile quid
ubique reperias.
Philosophica & artificiosa institutio sequitur, quae certa praeceptionum
forma discipulum instruit & instituit, ejusmodi eum informans
praeceptis, quibus constans, apertaeque rei perdiscendae veritas contineatur,
apta ad ignorantiam, erroresque multiplices & varios propellendos,
quibusque sic homo instruatur, ducatur, exerceatur, ut vitę huius terrenae
munera partesque undiquaque costanter sustinere queat,
perfectionique illi suae restitutus, à defectu, in quo nascitur, &
imbecillitate, in qua versatur, liberetur, sibique & aliis, imperioque
illi terreno universo aptus fiat.
Haec institutio, quia ob defectus in aliis duobus restitutionis humanae mediis
manifestos, adsumenda fuit, talis sit necessum est, quae nihil in sese, ex quo
defectus aliquis oriatur, & quo implicarihominis natura possit, ut non
quám
perducatur, habeat, planeque & omninò ea sit, quae ad indigentiae
humanae rationes conformata, naturam sua in imbecillitate perfectam, quàm
commodissimè exprimat, extricet, instruat, perpoliat & in statum,
integritatemque suam restituat, quò constantius promptiusque pro occasione,
necessitateque oblata, vitae rebusque & negotiis inservire, seque in
universam humanitatem effundere possit. Discipulus rerum ignarus suscipitur, qui
natura infirmus, ad errores pręceps, multisque modis depravatus, sic ducendus
est, ut quàm expeditissima viâ, eò, quò contendit, & certô, sine
ambagibus, sine mora, sine errore perveniat, id est, ut aptus quàm facilime,
quàm citissimé, quàm dexterrimé ad vitae terrenae partes factus dimittatur,
utque nil illi desit, quo costantissimè humanitatis officia
tueatur.
Primus labor in uniuscujusque animo nascitur, educatur, perficitur, valdeque
infirmus est ob mentis morbos, & imbecillitatem; Secundus initium à
natura habet & primu ab institutione domestica excultus
videtur, cum, qui unius dum deerat, sua perfectione, integritateque compleat.
EXplicata sunt quę respicere in legibus optimę institutionis recté constituendis
oporteat: Leges ipsae ut colligantur, & explicetur, res
ratioque poscit.
Lex prima & summa esto; ut institutio artificiosa sit sufficiens ad desideratam perfectionem homini indigo restituendum.
Perfectionem dico, quę sperari in hac vita possit, in qua absolutu
nihil, tantuque labori promittatur, quantum sudoribus ad vitam
hanc sustentanda satis sit, quaequeue dominij illius fructus
maturos,
est, quae perfectionem homini suam largitur, quem praeceptis suis sic informat,
exercetque ut dexteritatem recte medendi, errataque vitandi facultatem habeat.
Nisi verò haec lex servetur, frustra institutio constituta videatur. Perfectionis
enim hujus gratia acquirendae, quae indigentiae hominis succurrat, &
quaesita est ab inventoribus primum & quaeri debuit, atque etiamnum
suscipitur. Nec reliquas institutionum species aequaret, multó minus superare
praestantia sua judicaretur, nisi sufficietem hominis
perfectionem comprehenderet.
Perfectio igitur, quae hic dicitur, duo complectitur: Impotentiam qua homo est
ineptus, tollet, & restituet dexteritatem, qua pristinam facultatem
modo
quod malum est in naturâ tollit; sed bonum quoque cotrarium
excellentiamque naturae reddit. Natura enim & liberari ab impedimentis,
& instrui viribus expetit, idque fieri necessitas postulat.
Si enim vel omnes defectus in natura monstrentur, omnis ad vitam hanc vivendam homo relinquitur. Doceat in Medicinae
professione medicus omnem defectum, ptitudine gignant, miserum profectó & languetem medicum formabit, qui vel ipse Medico alio opus habeat, à quo
medendi facultatem discat, priusqua medici perfectionem
consequatur.
EX prima hac lege, hęc altera necessarió sequitur, ut pręstari enim naturale
promittit, quae indigentiae succurrat, & reddat requisita
dexteritate, quam si no potis sit praestare,
frustra expetitur, fallitque eum, qui se institutioni perficiendu committit. Quicquid veró in institutione fallit, id ab integritate ejus
& fine alienum est, quin imó contrarium id institutioni perfectae est,
quod fallendi occasione in sese habet. Quem ducere certó ad
meta debebat, illum in medio spacio fixum sistit. Quid? quod
á perfectione discipulum institutio avertit, quę promissa praestare non possit.
Na aut quod exinstitutione discipulus sequitur, perfectum
esse certó statuet, aut aliud perfectum aliunde exspectabit. Si perfectu statuet, nunqua ad perfectione
veniet, siquidem id perfectionem non habeat, quod nequit scopu
sibi praepositum attingere; cujusmodi institutio est, quae promissum praestare
bonu nequit. Si veró aliunde aliud perfectum exspectet, illud
ex solitaria illa, vel ex domestica institutione sperabit. Atque neutra haru requisitam perfectionem pollicetur, ut ostendimus. Neque in
hisce
RECTA igitur ratio dictitat, & evidens postulat necessitas, ut ea tantum
in institutione promittantur, quae viribus naturae praestari possunt. Haec enim
naturalem naturae perfectionem comprehendunt: & alia sublimiora, quae in
naturę non sunt potestate, si promittantur, ea quae promissa, praestari non
possunt. Quanto cum periculo & qua temeritate haec lex violetur, in
exemplis apparebit. Si institutione hac philosophica promittas restitutionem
spiritualem, omnes qui credituri sunt affirmanti, aeterni exitii cum praesenti
periculo errabunt. Putabunt enim se hac institutione restitutionem illa adepturos, seque restitutos censebunt, quando nihil minus, quám
restituti fuerint, naturaequeue perfectioni tribuent, quod neutiquam
perfectionis huius viribus obtineri potest, restitutionemque humanae perfectionis partem, sed Divinae potentiae
virtutem te daturum promittis, & quod hominum vires logissimé excedit, perfectioni humanae adsignabis. Quae si temeritas non sit,
difficulter admodum, quid temeritatis culpam sustineat, definietur. Pari ratione
faciat, qui veritatis Divinorum mysteriorum rationes mesurasque
traditas in Logicis opinatur, cum lux, qua mysteria intelliguntur, naturalis non
sit, sed spiritualis.
Promissis itaque institutio humanae profectioni inservies,
naturae vires no egrediatur, si extremae temeritatis culpa extimescat, consilioque regenda videatur. Nec enim unquam
sufficiens fuerit ad perfectionem formadam, si, quod supra vires
naturae est, sibi efficiendu proponat. Siquide
nulla institutio noua creet natura; sed tantu labefactatam restituere, & tollere impedimenta conetur,
ut expedité insitis uti viribus possit.
CUM Institutio philosophica naturalem hominis perfectionem, quae naturali
indigentiae apposité succurrat, tanquam scopum sibi proponat, necessum est, ut
oes partes humanitatis, quae indigentiae succurrunt,
& perfectionem naturalem continent, exsequatur. Si enim quaedam
praetereat, quorum necessarius est in vita usus, quęque natura motu suo
suggessit, imperfectum dimittit, que perficere debebat, ut
tacea inevitabile erroris periculum, quod istac ratione
creatur disceti. Quae enim ad perfectionem revera pertinent, cum
institutione non comprehendantur, á perfectionis ambitu, si institutio perfecta
judicetur, secludentur, ut legis hujus violatio, perfectionis necessariae spe multis adimat, persuasionemque inanem instillet, qua de
perfectione gloriantes, & se & alios decipiant, necessarioque
haereant, si ad neglectas partes deveniatur. Coeli dispositionem & vires
inde fluentes, institutio reticeat, discipulus certé ad ea da, vel quovis
alio modo tractanda, quae ad coeli siderumque positu diversimodé
se habent, perductus, imperfectionem in se sentiens, no sine
rubore & periculo hallucinabitur.
QUEMADMODUM nullam perfectionis humanae parte plena institutio
praeterire & negligere debet, ut portum sibi petitum occupet, sic
etia nihil tractabit, quod vel necessarium non sit, vel minus
utile, aut indigentiae humanae per se sublevandae non serviat. Perfectio enim
hominis est in iis, quae indigentiae utiliter necessarioque subveiunt. Indigetia aute necessariis &
utilib. destituitur. Haec itaque tantu si restituat, ad naturam
optima perfectaque judicabitur.
Nec quicquam in hominis perfectione ante lapsum integra vel inutile, aut non
necessariu monstrari poterit. Quae veró ante lapsum fuerunt,
si recuperentur, perfectio desiderata tenetur, finemqueue labor adeptus est.
Inutilia, minusque necessaria, si in institutionem irrepant, no
modo instituendu remoratur, sed etiam
perfectione in iis collocant, quae ad perfectionem non
pertinent. Et quid no necessaria, ubi necessitati sit
consulendu? Quid inutilia, ubi propter terrenae vitae comoda pro natura homini proposita &
concessa labores sustinetur? No necessaria,
proindeque etia vitae inutilia, si admittantur, non raró fiet,
ut quae maximé necessaria erant & utilia, negligatur, ut
postea illud: Necessaria ignoramus, quia non necessaria didicimus: sibi ipsis
ingemiscere cogatur, annis laboribusque obsiti, quando ad vitae
administrationem, necessitate aliqua ex institutione etiam ingeniosi rapiuntur.
In Logicis Apodictica quaedam Demonstratio, cuius an exemplu
aliquod per naturam tale esse possit, quale ab auctore requiri videtur,
vehemeter dubitari potest, omnium labores in logico agro
desudantiu, sibi postulavit; neglecta interim de methodo
doctrina est, & maximé necessaria, & utilissima, &
omnibus, quae ratione
& viâ tractanda sunt & digerenda, praeferens.
Praeterea, si quaedam non necessaria, quaedam quoque inutilia in artiu fines recipiantur, quado, & ubi modus
definietur, ut plura ejus generis jus ingrediendi idem sibi non sumant?
Praesertim cum ingenii humani ea sit perversitas, ut non raró malit non
necessariis inhaerere, quám veré necessaria ad usum transferre, sibique
plurimum in acuté, & nové inventis adblandiatur.
HOMO ante lapsum dominus fuit rerum, omniumque suarum facultatu,
& universae Naturae constitutus, non ut contueretur tantúm, sed ut
omnia, quae usque sunt, in vitae suae usus convenienter converteret, vitamque
ad totius naturae finalem dispositionem institueret, beatéque viveret.
Indigentia postmodum accessit, quae naturalem hunc usum turbavit, intercepit,
hominemque tatis beneficiis privavit, ut anté ostedebamus. Perfectionem hanc cum restituere Institutio debeat, necessum est, ut
sic homine informet, rerum usu frui commodé,
& recté uti possit. Si enim hic aliquid in eo desideretur, minimé omnium
desiderata perfectionem se consecutum vitę sibique ipsi
probabit.
Numerorum naturam si quis universam, sic tamen interpretaretur, ut
scrupulosissima subtilissimé perspicerentur, ad usum verò numeradi nequirent numeri recté adhiberi, discipulusque institutus de numeris
rixari infinitas rixas posset, numerare dextré & artificiose ratio
cinari non posset, perfectionem profectó desideratam adhuc desideraret.
Talis igitur institutio postulatur, qua homo aptus fiat ad vitam hanc terrena recte sustinendum, & universarum rerum usum dextré
praestandum: atqui eo modo, ut in universis rebus, quae naturae finibus
continentur, tractandis, donisque â creatore liberaliter relictis, decenter
exercendis versetur.
HOmo universae naturae dominus, varia ad vita tractanda reperit,
variaque administratione indiget, ut sępissimé re eandem
aliquando etia ad eunde fine
diversimodé tractare cogatur. Cum itaque perfectio institutioni proposita esse
debeat, qua instructus vitę ac necessitati & occasionibus oblatis apté
& apposité quęvis administrare, quebusvis facultatib. uti, queat,
& id quidem cum expeditâ promptitudine & constanti dexteritate,
necessum est, sic hominem institutio expoliat, instruatque ut possit variae
& multiplici rerum tractationi sufficere. Quod nisi fiat, imperfectionem
adhuc residuam saepius experietur, ideoque institutioni aliquid defuisse
sentiet.
Qui orator apud Atticos bené peroravit, apud Asiaticos nisi aliter peroraverit, minus sese in perorandi facultate perfectum demonstrabit.
ASt, quod dicebamus, locoru, temporum, ingeniorum, hominum, tia diffluebat: Atticus erat pressus. Quę institutio
utruque ad perfectionem, scopumque optatum perduxerit?
Judicium, fateor, res postulat, ut in una schola, institutione eadem &
Asiatico Eloquentię generi & Attico discipulus praeparetur, Asiaticé
perorare & Atticé discat.
Nullum hic medium aliud, quàm ut naturam, qualis in se est. inque optimis,
constantissimisque & elaboratis suis operibus apparet, non contorta distractam undiquaque sequaris, vestigiaque ejus, &
vires sedulo observes & imiteris: utqueue animadvertas, qua ratione
Dominu universas naturae copias ad quemvis utilem, vitaeque
convenientem usum, quod homini cocessum est possideat.
Quemadmodum enim omnis perfectio in eo consistit, ut homo reru
dominus facultatibus suis recté, & prout occasio & modissimé & pro
circumstantijs congruenter fieri potest, in bonu vitae, usumque
salutarem covertat, sic etia perfectio,
quibuscuque modis tractandum aliquid sit, sufficiens
& plena in institutione coprehendetur, qua ad quevis tractationis modu fiat discipulus facilé
aptus, si natura, ut in se est, & ad omne, omni modo
coformata tractatione suis
ipsius viribus instructa exprimatur, & res, uti naturę hominisque
imperio subjectae, sui ad usum pro constitutione, dispositioneque sua, varié
offerunt, tractandae doceantur.
Naturam itaque si undiquaque, ut ipsa in se patet, aperias, instruas,
facilimu fuerit, quibus cum etiam varietatibus, quae coveniunt, quę requirutur, quę fieri bono est, modo,
quicunque demum praesenti tractationi conveniat, apposité praestare.
Cum quod cofirmamus, fieri vix posse alicui videri queat, exemplis
utamur. Naturales intellectus rationes si ad naturae vestigia &
observatae sint, & ductu discipulus vel Atticé
plurima paucis comprehendere, vel pauciora dilatando pluribus mirificé
extendere.
Eadem est natura, facultas eade, quae praestat utruque: via quoque eadem, quae à pluribus ad pauciora per cotractionem, & quae à paucis ad plura per dilatationem ducit, quae si
recte monstrata sit, indicio suo ad utrumque humanitatis munus defert. Eadem
inveniendi & arte & facultate & via tum pauca
vestigantur, tum plurima, quibus, quod propositum est, tractetur; eodemque
judicio apud Atticos Atticé peroradu esse, quo
apud Asiaticos Asiaticé colligitur, & quide verè
naturali; quę si ex natura integré perpolita sint, perfectè conatum laboris
dirigent.
Similiter ornatus naturam si integrè exprimas, vim formamque Actionis si ostendas, nil quicquam ad institutionem deerit cuiquam ad id, quod quocunque modo exornatum voluerit, exornandum.
Res denique in suis disciplinis si plenè explicaveris, omniumque naturas
revelaueris, quid cuique negocio &
Fiet enim facilimé hinc, ut ad quaecunque horum Medicus accesserit, ratione, & via, qua decet, tractare morbum noverit.
In Metricorum pedu doctrina, manifestissimé haec comprobantur. Si
horum enim natura, ratioque semel, uti est, perspecta sit, omnibus carminu generibus constituendis sufficiat, infinitis aliis sufficeret.
Naturam igitur plane, ut in se reflectitur, perfectam institutio exprimat, ut ad varia ejus munera aequé paratus discipulus reddatur.
Indigentia humana medijs ad perfectione necessarijs destituitur.
Institutio igitur, quae naturae perfectione molitur, Media
expediat necessum est, quibus perfectio obtineatur. Verum enimvero, cum Naturae
commodissima sint media, quae ipsa suggerit, quaeque in optimis suis operibus
expresserit, quibusque usi deprehenduntur, quorum opera à natura perfectiore
prodijsse perfecta liquidó constat, institutioni sufficiet
naturae ductum quae sequi docent, quaeque vestigia perfectioris naturę
naturalia legunt. Si in medijs aliquid desideretur, non potest institutio
perfecta esse, cum nequeat suppeditare, quibus indigentiae humanae plené
succurratur, quaeque ad perfectionem naturae plené requirantur.
Im perfectio hominis est ex naturae vicio, ex ignoratiâ veri, ex
usus, fructusque inepta perceptione, & directione, ut natura labefactata
nesciat veru, nec possit gen uinu, vitaeque
utilem fructum demetere. Ut verò huic indigentiae succurratur, naturae
consideratio primúm suscipienda est; deinde doctrina instituenda: tertió
exercitatio prudenter & seduló urgeda. Si horum aut
praetereatur in institutione, aut negligentius tractetur aliquod, perfectio
sperata nuqua obtinebitur. Media haec à natura
ipsa ubique, modo aliquid perfectionis adfuerit, mostrata sunt.
Nemo enim unquam perfectionis aliquid cosecutus est, quod hisce
principijs, medijsque non sit comparatum, tatumque
imperfectionis semper in praestantissimis viris notatum est, quantum fuit in
hisce principijs rectè expediendis neglectum, quatumque
desideratum. Naturali vicio Demosthenes, & Cicero Oratores laborarunt,
indeque notati non sine caussa sunt, quod quò magis correctum fuit, eó
perfectiores sunt meritó habiti. Sic multos videas oratores, quoad phraseos
elegantiam, & copiam inventionis,
NATURAE infirmitati, vitae brevitati & quae ejusmodi plura sunt,
institutionis dexteritate est inserviedum, & quidem istac
ratione, ut quamprimu id fieri possit, homo reddatur vitae huic
aptus. Facilitate igitur opus est, qua sic omnia expediantur, ut
difficultatibus, atque impedimentis compendio superatis, ad ipsam
perfectione citissimé perveniatur. Quin ideo inventa est
institutionis via, ut iis quae remorari poterant, remotis, iter ad desideratum
bonum pateat commodissimum, brevissimum, tutum, rectum, expeditum.
Contra igitur institutionis finem foret, si alicubi vel difficultas de industria
institutioni injiceretur, vel quae injecta
HOMINEM perficiendum Institutioni esse finaliter propositum igitur,
ut tota dirigatur institutio recta ratio postulat. Perfectionem veró hominis in
eo cosistere certum est & exploratu, ut
omnib. suis facultatibus ad vitae, rerumque administratione
sufficienter, & recté uti possit, omniaque in usum vitę utilem,
& destinatum convertere, atque ita fructu omninó omnium
percipere. Institutio igitur & hominis facultates, & rerum
ipsarum omniu rationes dispositionesque sic coplectetur, ut ejus beneficio, Dominium plené perfecteque & ad
necessitate dignitateque hominis apposité
exerceri possit, rerumque ipsarum subjectio, & ad hominis facultates
situs atque constitutio, qua fructum, usumque humanae vitae utile largiutur, intelligi queat, proindeque per Institutionem homo
aptus ad universa vitae munia fiat, expediatur, firmetur. Caeteru
enim imperfectus homo sit, qui uti plené rebus nesciat, & imperfecta
Institutio, quae hominem non efficiat expeditum ad omnium reru
exquisitos fructus vitae utiles colligendum. Ut enim Deus rerum cunctarum
constituit dominum hominem, sic etiam res universas ita condidit, ut sui usum
humanis
Unde perfecta Institutio judicetur, quae facultates hominis, domini, ad res
dominio subjectas dirigit, & res vicissim humanis usibus destinatas
facultatib. illis subjicit, idque eo pacto, ut periculu erroris
sit nullum, nulla etiam inconstantia perfectionis certitudinem turbet.
QUOD hic fieri debere adseveramus, prophani, sat scio, & qui abdomini
rebusque humanis tantum natos se esse putant, ridebunt. In Christianorum veró
scholis Christianam requiri Institutionem nemini Christiano obscurum esse
potest. Sed neque perfectioni humanae aliud propositum esse, quám ut hominem
deducat tandem ad Divinam revelatione, in qua timor Dei,
aeternaeque salutis consequedae ratio proponitur, alio loco
mostrabimus. Perniciosa tutem humanioribus litteris consecrat. Nec veró
hęc aliquis sic accipiat, ac si Institutio Philosophica coplecti
ea debeat, aut possit, quę constituedę religioni, timori Dei
gignedo, & consequendae vitae aeternae aut
sufficiat, aut aliquid conferat, sed quod
defectu vbique monstret, impotentiamque aperiat ea cosequendi, quae spiritualia sunt, & Religionis veritatem,
vitamque aeternam concernunt, licet ideó nobis donata á Deo sit, ut humanum
genus huic vitae conseruatum, aliis divinioribus mediis ad verum Dei cultum
& spem vitae sempiternae traduceretur.
HActenus vidimus in genere, quid sit ad comoda
aptamque Institutione necessariu; restat, ut,
quae distincta ad eam pertinere ostedimus, distincté persequamur.
Naturam esse in Institutione coprehendendam supra dicebamus.
Exquisité igitur fuerit introspicienda, ut nullibi ab ea deflectat Institutio,
praesertim cu ad ejus perfectione ducere debeat.
Natura languet morbida, erroribus obnoxia est, inopiâ, indigetiâque premitur. Diligentissimé igitur curada, nusqua oculi ab ea avertendi. Quâ ratione hominis imperio ac
perfectioni res subsint, & quibus homo facultatibus expeditus praesit
rebus, ostendendum.
NATURA in seipsa non cernitur, sed qualis sit ex operibus intelligitur: quae si
costantia sint & usque quaque cum recto rationis
judicio cogruant, indigetięque subveniant,
perfecta; sin minus, imperfecta judicatur. Qui igitur optimam
expeditissimamque Institutione molitur, naturae opera sibi
proponat, necessum est, ad quae similiter exprimeda discipulus
informetur. Universalis aute proptitudo in
operibus universis ad se invice collatis cernitur. Exeplo res declaretur.
Qui ad sermonis Grammatici perfectionem instituere discipulum conatur, is optima
sermonis exempla intuebitur, Institutionemque sic formabit, ut illa sermonis naturam, quę in universali bené loquentium consuetudine
est, perpetuo respiciat, ejusque facultate hominem loquentem induat.
FIERI non potest, ut praestantia perfectionis alicujus in re
quispia nanciscatur, ad quam natura aptus non sit, qui
instituendus suscipitur. Necessitas igitur postulat, ut si prudenter agere
velis, discipuli ingenium vestiges, exploresque ad cujus rei perfectionem sit
magis aptum, atque ubi majori expolitione opus sit. Frustra coecum in opticis,
& tristes morbos horrentem in Medicina institues.
CUM expediri sine doctrina naturae difficultas nequeat, Artificiosa doctrina opus est, quae certa ratione certas praeceptiones complexa, certaque via explicata per constantem exercitationem ad usum, fructumque certó & rectâ hominem perducat. Hoc nisi fiat, intricata ubique & impedita Institutio haerebit, nec erit pręstantior, quám fuerat domestica illa & privata educatio.
FUNDA MENTUM, principiumque legu de optima Institutione feredarum, inque doctrinis artificiosé tractandis, observandarum, in
perfectionis humanae, hominis ipsius, atque ejus indigentię consideratione
situ esse, supra demonstratu est. Si igitur
quaeratur, undenam, & ex quibus fontibus doctrinaru
praeceptiones hauriedae sint, quibus indigetiae
humanae qua rectissimé consulatur, facilis ta vndique objecta vi quadam
singulari & continua exercitatione, experientiaeque industria
exsuperantis, effecta, paulo ante dicebamus. Verum ut, quod postulamus, eó
& melius intelligatur, & accipiatur rectius, pauló altius res,
sed brevissimé, repetenda est.
Homini Deus naturam non abstulit, sed liberali beneficio uná cum naturalibus
viribus, sed valdé labefactatis, infirmatis, & languidis concessit:
Dominium quoque illud non prorsus surripuit, sed donavit iterum, ea tamen lege,
ut labore suo id homo administraret. Laborandi igitur facultate
homini, etiam benedictione singulari interveniente, servavit, qua res usibus
suis subjicere, sequeue dominu ostendere, atque ita universę
vitę huic terrenę, sibi, aliisque inservire posset. Facultas haec laborandi
vires praecipué animi, tum etiam corporis coplectitur. Animi
vires ingeneratas illas , &
vitae rectrices universae, ingenium innatum, vim intelligendi, &
discendi, objectaque pervidendi, cupiditatem rebus utendi, & desiderium
perfectionis acquiredę, & si plura hujus generis sunt,
comprehendunt.
Corporis facultates sensuum tám internorum, quám externorum munera continent.
Necessitas accedit, qua impetus ille Naturalis exacuitur. Natura igitur hominem
impellit ad vitae hujus munia obeundu, tractandumque omnia quę
usquam sunt, hominisque usui parata. Hinc singularia primum arrepta,
considerataque fuerunt, idque luce illa ingenita naturali, ut quae
perfectionis aliquid continebant, observarentur, distinguerenturque ab ijs,
quae rectitudinem illius deserebant. Quae enim in tractatione rerum singularia
occurrunt, non ejusdem conditionis sunt omnia. Natura enim quandoque monstra
gignit, saepius imperfecta opera protrudit, nec raró aliunde &
extrinsecus vitium aliquod, & defectus attrahitur, ut perfectio in
omnibus non aequé se ostendat.
Judicio hic maximé opus est, quo apta agnoscantur, inepta rejiciantur. Nam si hic erretur, perfectio ex institutione non sperabitur; imperfectio tantum tenebitur.
Noticiis in mente per naturam lucetibus, judicium hoc formandum
est, ad quas singula, quae sese offerunt, censenda sunt, quarumque jndicio,
quae constantiam, rectitudinemque ad perfectionem naturę desideratam sequuntur,
& in sese habent, ab iis, quae minus constanter illam tuentur,
secernuntur.
Quod enim sic comparatum no est, ut indigentiae humanae constanter
succurrat, desideratumque ad sufficientiam vitae huiccongruentem finem
adsequatur, id perfectionis requisitae bonitatem non habere, proindeque
expetitam naturae perfectionem non redolere, luce nobis congenita judicatur.
Experientia universalis huc vires suas cofert ad explorandam
singularium constantiam, rectitudinemque perpetuam. Opera naturae in
singularibus, atque individuis consistunt, quibus sese uti effectis, caussa
prodit.
Singularia primum sub sensum atque
Contra vero, si in universali singularium experimento & comparatione
ratio observata à perfectionis desideratae constantia deficiat, imperfectionem
coru, in quibus perfectionis anima putabatur, evidenter
arguit. Atqui haec naturae opera, singulariaque, quia in usu vitae multo
constatique labore, industria, singularique Dei Opt. Max.
afflatu edita reperiuntur, usus illustris, perpolitus, vitae humanae, atque
indigentiae plené succurrens sufficienterque ad necessitatem ea, quae hominis
sunt, perficiens materiam praeceptionum, quae in artificiosa
Ex usu igitur naturali, qui coactum nihil, nihil contortum, distortum nihil, nihil ab expedita naturae simplicitate & constantia, puritate, atque integritate recedens aut alienum habeat, qui, quod imperfectionis sit, nihil, nec aliquid quod indigentiae non subveniat, destinatumque sit, complectatur, cujus omnia sint expedita, non intricata, praeceptiones colligendae sunt, minimé vero ex argutis subtilitatibus, in speculatoris cujusdam cerebro natis, quibus intricata redduntur, quae expedita per naturam erant, mirificeque turbantur omnia, proindeque à medio perfectionis expedito secludenda, quacunque etiam subtilitate exornata.
Exemplum in Grammatica disciplina artificiosé constituenda videamus. Regulae puri
sermonis Gramaticae quęrantur. Colligi non poterunt, nisi ex puri
sermonis singularibus exemplis. Haec quęna sint si disquiras, ad
ea perduceris, quae constantem optime & puré loquetium
consuetudinem universali ter sequutur. Caeterum si quid
in exemplorum multitudine insolentius occurrat, aut quod puritatem inficiat
perpetuó bonorum auctorum usu probatam, id Grammaticum praeceptum minimé
suppeditabit.
Auctores igitur Latinae linguae, si Latinae Grammaticae praeceptiones colligendae
sint, omnium Latiné loquentiu consensu probati erunt perlustradi; singulariaque exempla consideranda, inter se comprobanda;
Rationes latinae linguae, & puritatis notandae, consignandae, quae
perpetuo sibi constant, retinendae: Siquidem quaenatura puritatis
ejusque perfectionem exhibeant; idque in eum sinem, ut quemadmodum illi benè
perfecteque locuti sunt; sic etiam Grammaticędiscipulus benè perfecteque loqui
discat, & quae ijde in sermone fugerunt, fugere
adsuescat.
Denique cum Naturę perfectio in simplici & expeditâ integritate
consistat, quae arguta hominum ociosorum inventa redolent; quae naturae
simplicitatem violentia quadam flectunt, difficilioremque perfectionem, qua necessum
In doctrina Grammatices, quae de Orthographia est, si Grammaticus literas usu receptas, & consuetudine probatas simpliciter doceat, & quid quaeque in syllaba vel sola vel cum aliis juncta valeat, declaret, muneri suo satisfe cisse constanti naturae judicio judicabitur.
Si porró prę nimio vel subtilitatis, vel nimiae perfectionis amore, novas
figuras, novo artificio, etia, si ita velis, compendiosiori
depingat, quibus ad eadem efficiendum forté etiam compendiosius uti possit,
argutum quidem ingenium laudabitur; Institutio Artis & praeceptiones à
sapientibus rerum aestimatoribus, non aequé laudari poterunt.
POSTEAQUAM ex usu in variis rerum generibus consistente, infinitę ejusmodi
praeceptiones fuerint collectę & quasi in olla aliqua collectae
& permixtae, ut sine certis distinctisque classibus, &
cellulis, quibus distincté includantur, confusae jaceat, proximum
est, ut ad expeditam institutionis & doctrinae for mam, genera defectuum
humanorum distinguantur, indeque summa rerum genera á se quoque invicem
discriminata censeatur, ut hac ratione distinctae praeceptiones
distinctas in horreas segregentur, & quę ad defectum aliquem suo genere
definitum faciunt resarciedum: ad unum genus referantur, atque
ita summis doctrinarum generibus recté constitutis tota
DISTINCTIS defectuu perfectionuque generibus cu distinctae disciplinę inservire debeat, necessum
erit, ut cuilibet cujuslibet defectus generi, & unicuique perfectioni
certa finitaque doctrina apponatur, cujus beneficio ad defectu
restituendu perfectionemque acquirendam institutio uti
commodé possit. Aliter si fiat, institutio implicata erit, confusionum salebris,
nec certô constabit, quę disciplina ad quemque defectu
restituendum proprié faciat, saepeque in alienis doctrinis, & rerum
praesentium cognitio & facultatis expediendae perfectio frustra,
& irrito conatu quaeretur. Imperfectioni sermonis doctrinae, quae de
sermonis praestantia, & conformatione agunt, sunt apponendae.
SI unicuique defectui sit sua adjecta disciplina, quae perfectione restituat, proximum est, ut disciplinae finis proprius determinetur. Hinc
enim in confusa praeceptionum collectarum multitudine intelligetur, ad quam
doctrinae speciem quaelibet praeceptio sit referenda, ex quo veluti primo
principio aestimanda, & ad quodnam bonum & perfectionis genus
collineet.
Quam commodissimé veró Finis cujusque doctrinae definietur ex contrarii defectus
imperfectione. Ut enim Artes constituuntur ad hominem perficiendum, sic finem
quaelibet suum habet in hominis perfectione: Et, quemadmodu res
universae in usum fructumque hominis conditae sunt; sic etiam perfecta rerum
explicatio ad hominis integritatem dirigetur. Defectus sermonis est in eo
positus, ut malé loquatur homo minus exercitatus minusque excultus. Gramatica, quia huic defectui inservire &
PROPRIUM sinem dicimus, qui uni arti non est comunis cum aliis
artibus, sed qui propriam naturam doctrinę, cui attribuitur, exacté determinat
ac finit, quique artem ab arte sic separat, ut, quod suis terminis non
comprehendit, ad aliam doctrinam releget; ex sua excludat. Finis hic proprius
nisi determinetur, infinita quaevis comiscendi occasio dabitur;
nec quid ex quaque doctrina boni exspectadum sit, quid judicari
debeat, quid perfici constanter, docebitur, Institutionisque doctrina innumeris
modis turbabitur.
Adęquatum appellamus, qui universae artis viribus obtineatur, qui particularis
non sit, qui arti non secundum aliqua partem, membrúmve partis
spiret; quo perfectio talis comprehedatur,
quae talem imperfectionem genere suo proprio, ab aliarum imperfectionu generibus distincto, universé tollat. Nisi enim talis adaequatus
finis ponatur, doctrina non modó desideratam perfectionem non gignet; sed etiam,
ne plené gignatur, efficiet. Nam si particularis & angustior sinis
constituitur, in eo, qui ex artis praescripto acquiescit, ad perfectionem plenam
non adspirat, id opinione adsequutus, quo perfectionis munera sustinere possit.
Imó veró, cum angustior finis quaedam excludat, quorum ad plenam perfectionem
usus est necessarius, integrae perfectionis spem discipulo praescindit.
Exemplum esse Logicę doctrinę calamitas potest. Qui enim veritate
enuciato comprehensam, & per syllogismi cosequentiam, si forté dubia sit, monstrandam, finem Logicae
adaequatum, & proprium faciunt, Methodi obliviscuntur, discipulisque
perfectionem nobilissima in parte imperfectam vendunt, faciuntque ut desi
deratum necessariumque bonum negligat, atque quę Methodi
legibus t in
deliberationibus, traciationibus, disciplinis, commentationibus digerenda, pro
arbitrio caeco, sine certa ratione huc atque illluc disjiciant, aut veró si
aliorum jussu, aut imitationis studio aliquid pręscripto quodam ordine
collocent, rationem & caussam, cur id fieri debeat, aut cur aliter fieri
possit, minimé videant, ideoque in luce etiam caecutiant, & si maximé
vel manu magistri ducantur, tamen ubique titubent: ut taceam, quám facilimé
decipiant, & decipiantur ab iis, qui methodicae dispositionis rationes,
earumque usum prudenter & callidé adhibere, prout res fert, norunt. Si
veró finis, qui latius feratur, quám natura, praeceptionesque Artis sese
extendunt, apponatur, aut mira rerum cofusio orietur, aut
perfectio promissa nunquam praestabitur.
In Grammaticis si alterutrum fiat, incommoda patent. Si enim Grammaticae finem
particularem proponas, quo nomina & verba in oratione usurpentur ad
puritatem, magnam Grammaticarum praeceptionum copiam rejicis, nec unquam
loquendi perfectione
Nec etiam priores leges servari possunt, nisi haec simul de fine proprio
& adaequato servetur. Si enim genus imperfectionis & defectus in
homine ex adverso finiat finem arti, quae perfectionis caussa addiscitur,
propositu, respondebit utique hic illi exquisitissimé,
proindequeue nec angustior fuerit, nec latius fluet, sed adaequatus accipietur.
Defectus, quo Ratio nostra laborat, in usu constante, & ad necessitatem
requisito, non est tantum in modi illius ignorantia, quo veritas vel enunciari
debeat, vel syllogismi dispositione concludi; sed etiam in illo, quo ordo
QUAELIBET ars seu doctrina propositam sibi habet aliquam in homine perfectionem. Perfectio hominis veró in eo sita est, ut certâ ratione certó possit praestari, quae humanitatis sunt, quaequeue vitae huic terrenae inserviunt.
Atqui hinc omnis judicatur inter homines differentia, differensque praestantia.
Omni igitur jure postulatur ab arte, ut quam sibi sumit in homine perfectionem
praestandam, quoque possit
Nec enim principia praeceptionu artificiosarum aliud permittunt,
singularia illa exepla, é quibus collecta praecepta sunt, si
constanter perfectionis naturalis bonum non referant, inepta fuerunt ad
perfectionis principia nobis exhibenda. Si referant, praeceptiones etiam id
describent. Quod si perfectionis rationem describant, per eam tus. Is igitur finis,
necessarió Arti cuilibet praefigendus estin definitione, que
obtinere certó, qui artis vires prudenter experitur, possit. Quare manifestum
sit, aut disciplinam in se & suis praeceptis imperfectam, mutilam,
& mancam esse, aut artificem vel temeré vel consultó ad suos decipiendum
promittere, quae dare; doctrinę proposuisse, quod expedire nequeat, si finis
Arti, qui & in eventu incerto positus sit, & aliunde pendeat,
attribuatur.
Et quae sit quaeso humanitatis perfectio, quę in contingenti effecto fructum
habeat. Casus cum consilio, & temeritas cum sapientia nunquam
commiscetur. Quae artis sunt, exquisiti cosilii sunt, &
sapientiae universali experientia exploratae esse debent. Haeccine igitur
incertum & casu quodam definitum finem genuinum ac proprium sibi
proponent?
Artis doctrina ideo inventa est, ideo proponitur, ut à casus incertiqueue
eventus varietate, ad certitudinem t? qui non ductu artis certo,
sed aliunde adveniente vi & directione teneatur?
Imó vero quale perfectionis, & quod nam medium cujus finem, qui omnia sit
exequutus in medio requisita, adsequi certò nequeat? Quę perfectio cujus omnes
conatus recte & undequaque ad praescriptum explicati, fine tamen
proposito frustrentur, ac tandem deficiant? Institutio haec quid melior
educatione domestica? qua in re Ars dux certior, quàm natura? quantó veró
incertior? quato ineptior? Siquidem quę fateatur ad finem sibi
propositum certó perducere discipulum se non posse: ut non perfectionem ipsam
modó incertam reddat, sedne quide spem ullam faciat ejus
obtinendae.
Cum igitur perfectio hominis in iis consistat, quę humana sunt, quę homini sunt
possibilia; & Philosophia
contineat, nec expolire sua vi ad effectum illum finalem gignendum possit.
Etenim id si fiat, aut experietur se deficere, arte etiam recté adhibita,
discipulus, in eo quod perfectio postulabat, aut si id nolit, turpissimé
labetur, sibi ipsi persuades, se metam attigisse, licet
carceribus vix egressus sit, ut non referam, quám crassos errores violatio legis
hujus gignat.
Sunt qui Logicae sic proponunt universam veritatem finaliter metiendam, ut
mysticam quoque capi ad rationes, mensurasque Logicas censeant. Hi jam inde á
veritatis coelestis inter homines propagatae exordio, omnium haeresetas
clades generi humano excitaverit,
FINE proprio recté constituto, necessum est, ut omnia, quae ad finem
constituendum faciunt, in Artem colligantur; coetera aliis disciplinis
Finem dico caussam illam, propter quam materia artis informata est, quae sua vi
Artem caussaliter constituit, Internamque perfectionem disciplinae certis
principijs terminatam complectitur, & á qua tanquam extremo perfèctionis
suaeprincipio finitur: Officium veró sinale, quod secundum Finis dispositionem
artis viribus praestatur, quodque tanquam propriu, ac genuinum
effectum doctrina gignat. Quę duo licet cognata sint, alterumque exquisitè
respondeat alteri, tame distincta sunt: siquidem quod proprié
finis definitur, caussa sit artis, quod vero viribus eius efficitur, effectu: Veruntamen hoc pacto distincta, ut aequè laté pateant,
& posterius ex prioris constitutione dependeat, ejusque arguat
aperiatque conditionem & Naturam.
Exemplum in Grammatica doctrina nobis exhibeatur. Haec omnium confessione
loquendi facultatem in homine perficere debet, proindeque hunc in digesta, quodque in ipsa arte
est, atque interiorem ejus perfectionem terminat, & quidem uná cum
reliquis caussis costitutivu principium
complectitur. Officium Grammatici est, ex praescripto Artis secundum finem in
Arte constitutum bené & puré loqui. In hac igitut Arte aut omnes omninó
praeceptiones, quae ad bené loquendum ex usu eorum qui recté locuti sunt, pleno
& constanti observantur, tradendas esse manifestu est,
aut si earu aliquae desiderentur, perfectione
desideratam sperari àdiscipulo non posse. Quapropter ut aliena à fine, contorta,
& quae in perfectiori usu naturali observata no sunt,
quęque ideo necessaria non requirutur, in arte adsumeda non sunt, sic eorum etia nihil, quę in usu
probato ad fine constituendum valere deprehenduntur, est
praetereundum,
SUBJECTUM dico, in quo Artis & doctrinae praeceptionibus suis plené
constantis & perceptae vires exerceantur: Adaequatum vero dico, quod non
secundum partem aliquam, quae in arte sit, ab arte tractetur, quodque non parte
sui aliqua, sed omninó omni tractandu Arti subjiciatur, quodque
nec plura nec pauciora complexu suo contineat, qua quae tractari
viribus artis possint. Ejusmodi subjectum unicuique disciplinae si non
adsignetur, usus genuinus & proprius; aut arctius, quàm par erat,
constringetur, aut extendetur justo latius, aut verò ad alienum subjectum
deductus, quod propriu disciplinę erat, transmutabitur, ut usus
finalis integer pereat & perfectio acquisita non obtineatur.
Cum enim omnis disciplinae usus, fructusque in subjecto versetur attrectando,
viresque suas exerat, hominemque potest, ut sperata perfectio obtineatur, ususque
integer servetur, si ars aut ad alienu subjectum rapiatur, aut ad
latius patens extendatur, aut ad angustius restringatur. Etenim si ad alienum
rapiatur, artificio inconvenienti objectum tractabitur, tractatioque recta
esse, nequibit: si ad latius patens extendatur sufficientes vires regulasque
non suppeditabit, quibus convenienti modo subjectum tractetur: Si ad angustius
restringatur, fructus usui vitae destinatus ex parte intercipietur.
Praeterea subjectum Adaequatum nisi detur, deerit seges, unde praeceptiones & colligantur & probentur, perpetuoque ipsa doctrina manebit manca & imperfecta.
Res ut plana fiat Grammaticę exeplo declaretur. Si Latinae Gramaticae subjectum adsignetur Gręca lingua puré formada, ad alienu subjectu deducta propriu amittet, misereque Graecum sermonem excarnificabit: Si sermonem
tam exornandum, quàm puré formandum subjicias, subjectum sic amplificas, ut ad
ea Ars pertrahatur, in quibus praestare nil possit; siquidem exornandi
praeceptis affirmas, sed
angustius, quám quo vires pręceptorum & artis concludantur, maximaque
quaesitae pars perfectionis detruncatur, cum non minus in oratorum, poëtarum,
familiariterque conversantium oratione ad puritatem regenda versetur.
Quicquid denique hic fiat in aequali subjecto confirmando, id indigentiae
perfectionisque humanae rationem negligit. Facultas loquendi impedita est. Haec
expedienda ad perfectionem necessariam artifici est. Expedita plené non fuerit,
si ad adaequatum subjectum in quo natura sua per sermonem tractado occupata sit, artificiosae doctrinae judicio non perducatur.
CUM non sufficiat ad perfectionem desideratam consequendum novisse subjectum,
nisi etiam constet, quo tractari modo debeat, atque ideo tur, recté tractandarum ratio,
necessum est, ut in unaquaque arte modus subjectum adsignatum ad perfectionem
indigentiae, quae succurrat, obtinendam, tractandi indicetur. Quod nisi fiat,
vaga doctrina certiorem discipulum, pertectioremque non reddet. Modus hic in
constanti bonitate consistit, quae indigentiam humanam plenius expleat,
& restituat integritatem vitae huic sufficientem.
Si Grammaticae sermonem subjicias, neque modum ostendas, ad quem Grammaticae
artificio tractetur & perficiatur, expeditam doctrinam non tradis. Nec
enim certó discipulus noverit, qualem debeat perfectionem sperare; quám facilé
etiam ad tractatione prorsus alienam Grammaticae vires abduxerit,
& quid in praeceptionum Grammaticarum numerum sit adsciscendum, certó
nunquam statuet.
Contrá vero, si modum Grammaticae proprium determines, expedita haec omnia erunt.
Nam si Grammaticam tractare sermonem ad bené, de omni
Quae enim ad modum, quo bené loquimur, exprimendum faciunt, adsumenda, quae nil
faciunt, rejicienda censebit, utpote peregrina, & inquilinis molesta.
Nec enim aliena perfectionem in Grammaticis expetitam dabut, sed
quae ad modum tractationis Grammaticę finiendum notitiae aliquid conferunt.
OMNES disciplinae ob usum vitae huic destinatum fructumqueue aliquem, in humanitate insignem doceri, & disci, ipsa humanae necessitatis conditio testatur. Constans igitur ratio postulat, ut cuilibet arti usus proprius & genuinus adsignetur, quo certius constet, qua in re, & quomodo, qua in perfectionis specie, artis fructus & utilitas consistat, ubi & ad quodnam bonum exerceatur, ubi quoque uti eius instructione in vita communi homo possit, & recté debeat.
Quae nisi sciantur, prorsus lubrica erit somnia ta potius, qua
data perfectio.
Designari veró usum oportere adserimus, ex fine proprio, subjectoque artis
& perficiendae facultatis viribus integris. His enim nisi aequaliter
respondeat, artis natura penitus subvertit, fructumque magno cum
malo & detrimeto fractum intercipit; bonum naturae magna
ex
Etenim nisi usus, qui ex fine artis fluit, designetur, ars frustra finem
intendet, cum finis arti ideo insit, ut hominem reddat aptum ad id, quod fine
artis cotinetur, obtinendum: praeterea nisi is designetur, qui
facultatis perficiendae viribus sit propositus, ut alienus supponitur, sic
etia vires nullae erut, quibus praestari
queat: Si tandem extra subjectum designetur, in eo fuerit, in quo sibi jus,
potestatemque doctrina nullam vendicare potest. Denique si arctius contrahatur,
finis doctrinae ex parte inducitur, & facultas, cum ad ea, quae viribus
suis praestare posset non expediatur, impeditur, tantum abest, ut perficiatur;
si extendatur latius, quám & facultas perficienda, & finis
& subjectum feruntur, in praesentissima errorum pericula discipulus
conjicitur, cum ea in parte, quae latius extenditur, tuto artis cosilio ductuque versari non possit, siquidem ea non largiatur, quę usum ibi
dirigant, proindequeue perfectionem neutiquam praestet postulatam.
Grammaticę usum, si quis ad certum
MODO tractationis designato, & perfectione, quae obtinenda sit,
determinata, necessitas exigit, ut media in arte tradantur, quae modum
tractationis sufficienter plenéque
Quid ad sublevandam humanę conditionis imbecillitatem proderit, si maximé
constiterit de Grammaticae fine, usu, subjecto, modoqueue ejus tractandi
generatim definito, & indicato, nisi etiam media sufficienter universa
tradantur, quibus tractationis modus é suis principiis sic explicetur, ut plené
sufficiat, ad orationem Grammaticé pertractandam, modisqueue Grammaticis
congruenter, & ad imitationem optimé loquentium integré exprimendam: Nec
fieri potest, ut si aliquod saltem medium, vel prorsus desit, vel recté non sit
explicatum, ars sufficiat institutioni perfectionem promittenti. Si unica saltem
regula desideretur in Gramaticis, qua vel nomina inter se vel cum
verbis jungeda doceantur, Grammaticae doctrina laborabit: quod
evidentissimé cernitur, si quando ad
CUM quaelibet disciplina proprium finem, subjectum, usum, mediaqueue habeat,
omnis veró confusio per se sit sophistica, in accurata doctrina multorum
errorum, molestiae & difficultatis caussa, constantem veró utilitatem
nusquam habeat, distinctisqueue imperfectionum generibus, distinctae etiam
artes constitutae sint; media, quae ad unius artis finem obtinendum legitimé
adsumuntur, sic docenda sunt, ut, quae alterius generis sunt, alteriusqueue
doctrinae propria, excludantur, suisqueue propriis doctrinis tribuantur. In
Grammaticis si tradas de ornatu Rhetorico praecepta, licet de sermone aliquid
edisseras, tamen id perversé in Grammaticis facis, cum ejusmodi praeceptiones
Grammaticum
Estque in iis, quae naturales sunt, rationibus naturae ipsi cognoscendis lux
clarissima, quaeque exemplis naturâ facilé notis demonstrari possit, minimúmque
habeat tenebrarum, nec no vis t, quae, ut ex cerebri phantasijs orta sunt,
sic vivum in natura & vigens nihil referunt, tantumque vivam
vigentemque naturam spinosis difficultatibus obruunt.
Res ut in speculo quasi conspicienda proponatur, unicu in Logicis
videamus.
Rationes & viae intellectus facultate aliquid tractandi, cognoscendi,
perspiciendi, confirmandi, refellendi, quae in praestatissimis
naturae variis modis exercitijsque expolitę & ad constantiam,
dexteritatemque firmatae operibus, quae animadvertuntur, claritatem habent
& perspicuitatem, ipsamque naturam luce sua collustrant, faciliusque á
natura pervidentur. Si verò praeter id quod natura motu suo constantius expedita
probatum elaboravit, inque seipsa effectu suo praemonstravit, novum
excogitetur, artificiosissimum licet idem sit & subtilissimum argutum,
nec non vehementer ingenio arrideat luxurianti; tamen nec lucem cum illis parem
habet; sed difficultatem, obscuritatem, dumque & juvandum commodé referri nequeat.
Natura in dubiis questionibus concludendis, confirmandaque veritate &
falsitate refellenda, judicio syllogistico & Logicae disserendi munere
sic fungitur, ut quaestionem cum tertio argumeto quodam, certa
dispositionis regula disponat, unde tres fiant discursus partes, Propositio,
Adsumptio, Complexio ad manifestam conclusionis veritatem obtinendam: Deinde
formam factae dispositionis considerat, quae si legibus dispositionis congruat,
probatur: Denique propositionis veritatem exquirit, nec non adsumptionis, quae
si invicta & perspicua ostendi possit, complexionis veritas dubia esse
nequiverit.
Haec inquam, Naturalis syllogismos tractandi via, in omnibus probatis naturae,
& Spiritus Sancti perfectissimi Logici, syllogisticis operibus conspicua
est, estque manifesta, nihilque obscuritatis crassae
rerum per se clarissimarum tenebrae vel palpantur, quanta caligo lucem intueri
cupientibus objicitur, quata difficultas, & quidem nulla
necessitate cogente, nullo naturali usu praeeunte, nulla spe utilitatis discendi
objicitur.
Cum enim ad vitam accedit administrandam, istas iteru, quas summo
temporis cum dispendio, necessariarum rerum exitioso contemptu perdidicerat,
sepelire & oblivisci cogitur discipulus.
Imò verò no perficere naturam velle, qui rationes & vias
ejusmodi novas excogitant, sed novam novae naturae procreationem conari videatur, temerariumque prorsus sit & insanum, novas rationes
& vias excogitare intricatas, ubi natura expeditas & perspicuas
ultrò exhibet obtinendę perfectionis. Ne itaque argutiis clarissima naturae lux
obtenebretur, unà cum reliquis, quae peregrina sunt, atque ad aliam disciplinam
referuntur ejusmodi inventa ab artium saepibus arceantur.
CUM defectus hominis sit in rerum ignorantia, Artes verò inventae, constitutaeque sint, ut earum explicatione defectus tollatur, nemo tam vecors fuerit, quin putet Artes officio suo recté praeesse, nisi cognitionem aperiant, hominesque ab ignorantia liberent.
Verum enimverò qualis cognitio haec esse debeat, quae jure requiritur, quaerendum videatur.
Ex fine institutionis universae, cui aptatam esse oportet Artis doctrinam, talis postulabitur, quae intentione sua, & constitutione, directaque facultate ad requisitam perfectionem hominis indigentiam reducat.
Perfectio haec dominium illud ante lapsum homini datum, subjectionemque omnium
creaturarum labore recuperandum respicit. Cognitio igitur ea requiritur, quae
homini subveniat dominium recuperati, illamque rerum spirarunt.
Ut quod adserimus paulo evidentius cernatur, confirmamus, Deum omnia condidisse
ad usum hominis, qui vitae huic utilis fructuosusque esset, homineque dominum costituisse, qui imperio creaturis legitimo
& rationali praeesset, intellectus luce exornasse, qua rerum naturam
illam pervideret, quae usibus perfectionis & dominij inserviret, ad
unius cujusque commoda & bona promovedum, juvandum
& sustinendum, adeoque nil quicquam in natura extitisse, quod
perfectionis humanae integritati subditum non fuerit. Hinc manifestum esse
arbitror, ad perfectionem praestandam uniuscujusque rei cognitionem esse
necessariam, cuius beneficio ad usum fructumque vitae huic utile
homo ducatur & recté instruatur: Ideoque nulla
pręceptionem doctrinamque sic esse instituendam, ut sine fructu usuque alio
sit cognitio nuda, tantumque phantasticam aliquam delectationem adferat,
utilitatis praeterea nihil largiatur.
Quare si quae disciplina cognitione, quam profitetur, hoc pacto indigentiae
humanae non succurrat, ut ad eum statum hominem no informet, in
quo ante lapsum perfectionem obtinuit, eam non profitebitur noticiam, quae à
perfectione illa continebatur. Sic verò ante lapsum erat omnia
affecta, ut nihil esset, quod hominis perfectioni non foret accommodatum.
Quaecunque igitur Noticia isto modo docetur, ut usum aliquem vitae ac homini
utilem, hominisque facultatibus expediendis aptum non gignat, sitqueue ad
aliquam humanae indigentiae ad usum fructumque illum obtinendu
ineptae partem perficiendam directa insufficiens, vanaque aestimabitur. Veré
enim vanum est, quod requisitum finem non adsequitur,
Nec aliam naturam rebus indidit Deus, quam quae perspecta & cognita
hominum usibus vitae necessarijs sustinendę subveniret. Nequealiam conditionem
omnia quae cognosci in creaturis poterant, sortita erant, quàm qua omni ex parte
in perfectionem hominis conspirarent, quaque ad hominem conversa
CUM Artificiosa institutio ob id fiat ut mens tenebris involuta lucem adsequatur,
atqui hic finis sit Arti propositus, ut ad institutionem dirigedam juvandamque ignorantiae caliginem dispellat, lumenque intelligentiae
accendat, perspicuitas & necessaria & maximé laudanda, summoque
studio affectanda jure censebitur. Quod enim ad tenebras illustrandum
conficitur, id tantó aptius perfectiusque est, quantò obscuritatis minus, plus
perspicuitatis & lucis in se habet.
Si enim obscuritatis latebra insit doctrinae, no modo perceptio
molesta est, difficultatibusque impedita, sed cursum quoque discentis
studiaque retardat, ut vel serius inde laboris repeti fructus queat, vel nunquam quandoque percipiantur.
Institutionem pręterea multis modis reddit intricatam, lubricas &
incertas opiniones gignit, unde altercationes ortae id temporis, quod studiorum
fructibus erat tribuendum demetendis, vitęque huic transmittedis
sibi surripiut. Hoc malum omnes propemodum disciplinas mirificé
afflixit, praesertim quas subtilius Aristoteles pertractaverat. Etenim cum is,
ut quidam ajunt, de industria obscurus esse maluerit, quàm perspicuus, vel ut
suspicio non leuis esse potest, aliunde etiam no parum
obscuritatis in commentationes ipsius irrepserit, unica saepius sententiola, quę
perspicué proposita facilis & expedita fuisset, infinitis rixis
occasiones infinitas dedit, quibus primum de mente auctoris dubia concertatum;
deinde de conclusae sententiae veritate quaesitum; denique de conciliatione
locorum aliorum quibus diversum statui videatur, laboratum, dimicatumque fuit,
atque id tanta alacritate & pertinacia, ut interim de usu &
fructu ne quidem cogitatio mentem subierit, quo vitae hujus indigentiae
succurreretur, & perfectus homo ad quaevis munia humanitatis obeundum
redderetur.
PERSPICUITATEM facilitas sequitur, atque ex ea tanquam ex matre nascitur. Hac
ideó opus est, ut humanae infirmitati cosulatur. Natura fragilis
est: & ingenium hominis multis malis conflictatur. Quod si igitur
difficultas in doctrina objicitur, indigentia non tam subleuatur, quám
affligitur, institutioque praestantiam, qua domesticae educationi antecellat,
non tuebitur.
EX hisce liquet, quám sint parum aptae descriptiones artium, in quibus
obscuritates, difficultatesque de industria quaesitae perhibetur, ne vel philosophia in despectum veniat, vel docetis
auctoritas labefactetur, aut error quispiam manifestus deprehendatur.
Credidisse enim aliquos aliqui autumant, profundiora sapientiae humanae mysteria
in vulgus si facilé exeant, nulli
rentur aliquos esse, qui sua involverint, ut si error uspiam notetur, rima
elabendi pateat, atque is qui de errore fideliter monuit, stupiditatis atque
ignavię, qua sublimitatem doctrinae adsequi non potuerit, insimuletur. Sed
quicquid in caussa sit, inepta sané doctrina est, quae obscurata est, &
difficilis facta.
Varia quoque ut hominum ingenia studiaque sunt, sic variis figuris ac formis
artes aliquando efformant. Logica cum in omnibus studiis principatum teneat,
dirigat omniu rerum cosiderationem, pluriu artificum industriae fingeda subjecta est,
variisque artificiis tractata.
Thomas Murner barbaram illam & distortam Logicam Petri Hispani, imaginum
quarundam chartiludio depinxit; Lullus in arboris speciem transforma vit: Alii
venationes instituerut, & aucupia, quibus Logica doctrina adubrarent: Aliis alia
umbraru genera placuerunt.
Verúm, quaecunque arguta dexteritas opus perficiat, umbrae ut lux ipsa non sunt;
sic perspicuitatem no parum impediunt. Necessum sané est, ut
ipsam institutionis doctrinam umbris tectam consecteris, quae si per se qualis
est simpliciter doceretur, multó clarius mentem irradiaret.
Claritatis etiam principia, cujusmodi in doctrinis artificiosis sunt
definitionu, partitionum, proprietatumque recté explicatarum
lumina mirificé obscurat, imo veróne quidem complecti ulla ratione ad constantem
intelligentiam potest umbratilis adumbratio.
QUEMADMODUM facilitas praeceptorum ad sublevandam mortalium indigentiam
requiritur; sic rotunda, succincta, plenaque brevitas postulatur, quae exclusis
non necessariis, á natura, non praemonstratis, necessaria ad sufficientiam
complectatur, ut & vitae brevitati, & tepori ad
discedum idoneo denti, é
via removeantur. Leges laudari solent, quae contractae plurima paucis
comprehedunt, artium disciplinis, quae universam dirigunt
vitam, legumque & tabularum instar sunt, maximé haec laus congruet.
Multa homini sunt addiscenda, quibus necessarió indiget, vita brevioribus
spaciis decurritur. Hisce necessitatibus ut subveniatur, prolixitas praeceptorum
fugienda est, & quae potest, succincta, sufficiens, & perspicua
brevitas studiosé affectanda.
PRIVATA expolitio, educatio etiam domestica, & usu experientiaque sola
acquisita perfectio hic deficiunt, quando ejusmodi institutio requiritur, quae
fundamenta jaciat, ostendatqueue principia, quibus citra erroris periculum tiae ad
plenam perfectionem vocatur, illum expleat defectum necessum est, eaque
contineat, quae ab indigentia hominis desiderantur. Nisi enim illud sit,
desideratae perfectioni restituendae non sufficiet. Artium igitur praecepta
ejusmodi rerum principia monstrent, quibus intima earum natura aperiatur,
& immota veritatis judicandae, tractandae, & ad usum
fructumqueue convertendae fundamenta firmiter insistant, ad quae omnia, quae
hominis perfectionem complectuntur, taquam ad primos fontes, ex
quibus profluxerint, referantur, censeantur, probentur, vel improbentur.
Varia sunt, quę homini varié tractanda objiciuntur, tum in veritate confirmanda, tum in falsitate refellenda, in bono recté usurpando, & malo prudenter devitando.
Iis igitur artis praecepta ut sint instructa mediis, quorum beneficio recté
perfecteque homo ista praestet, finis institutionis praecipit. Exepli loco controversiarum tractationes sumatur, in quibus
Fieri verò id non poterit, nisi principia naturamque veritatis in doctrinae systemate sic perceperis, ut ex iis errorum fundamenta & controversiarum, possis dilucide & videre apud te ipsum, & aliis edisserere.
De Deo multi sunt errores, dum quidam contendunt, sic unum esse, ut filius á patre alius non sit, nec Spiritus S. ab utroque alius, quidam contrà plures Deos faciant.
Hisce omnibus occurret facilé, qui in Theologiae doctrina catholicam fidem & rei veritatem dextré addidicit, mysteriumque hoc, in essentia unitatem, & personis trinitatem celebrare edoctus est, principiumque erroris facilé monstrabit & obstruet.
In reli quis mysteriis omnib. multifaria erratur, si illoru veritas rationis humanae mensuris subjiciatur.
Errores nunquam & nulla arte, nulloque labore redargui poterunt, nisi
institutio Theologica mysteriorum veritatem ejus esse conditionis, ut
intellectui nostro naturali, proindeque Logicis rationibus non aequetur, comensuretur & subsit, docuerit; facilimé veró &
sine negocio redarguentur, si hoc de mysteriis judicandis principiu, in Theologicis institutionibus recté perceptu prudenter
adhibeatur. Quaecunque enim ex natura hac universa secundu
naturale rationis lumen accepta, ad errores defendendu, aut ad
veritatem impugnandum adferuntur, minimé eó pettingere, quó trahuntur, monstrari
possunt.
Nec alia ratione ac via principia errorum comprehendi possunt, quám accurata ista
primae veritatis interiore rei explicandae naturam revelantis,
descriptione. Cum enim in se varii sint errores, nulloque alio principio
nitantur, qua á veritatis integritate discessu, adeó, ut in eo
errores definiantur, in quo á veritatis constitutione dissiliunt, certis
praeceptis aliter commodé non ostendentur, quám quibus veritas é suis principiis
describitur.
Quin etiam errorum propago aliter non monstrabitur, quám ex percepta veritatis cohaerentia, in simplicissimis expositionibus monstratâ. Ut enim omnia cohaerere; sic quo pacto error errorem gignat, omnesque ad primum atque unicum aliquod principium referantur, ostenduntur.
Denique quod erroneum est, constanter no corrigetur, nisi ubi
primum á veritate deviarit, indicari queat, quod ut fiat, necessarió fontes
veritatis in artium constitutione aperiantur, ad quos prima errorum origo
deducta tollatur.
CUM artes philosophicae ideó invetae sint, ut homine reddant in naturalibus perfectu; perfectio veró, quoad
cognitione, in eo posita sit, ut veritate
& natura reru penitius perspiciat;
falsitatem & errores devitare possit, primosque horu, si
oriantur, fontes ex cognitis veritatis principiis monstrare, necessitas
postulat, ut omnia cujusque artis pręcepta sint affirmata, semper costanterque vera,
Nam si negata sint, tantum, quae rei naturam non comprehendunt, profitentur, ipsa principia, in quibus res consistit, non manifestant.
Dicas sané Nomen in Grammaticis no esse verbum, non
interjectione, non Adverbium &c. inepta doctrina est,
vera licet sit, & quidem necessarió vera, cum natura nominis nequaquam
inde constet.
Definias Accidens in praedicabilibus non Genus, non Speciem, non Differetiam, non proprium: & si plura negare potes, nega: non
tamen quid Accidens sit dixisti; nec mensuram veritatis, ad quam intellectus rei
intellectę aequetur, quaeve homo intelligat, quo sit modo res, quod esse dicitur
ex Accidente, definivisti.
Hominem neges Equum, Asinum, Leonem, Coelum denique & terram esse: non
tamen ullum aliquod ejus principium declarasti, ex quo requisitę cognitionis
perfectio oriatur. Quinetiam, si quandoque ex eo quod negatur, promptum sit
suspicari, quid res sit, aut qualis esse debeat, tamen & difficultatis
non parum & ambiguitatis latebram certa
modo aliquas, sed quae fieri
ejusmodi negationes vel infinitae possint universas suppeditabit, reique ipsius
naturam aperiet.
Definias Nomen affirmata sua definitione, reliquaque vocu genera
suis definitionibus explices: promptissimum sané fuerit, negationes istas non
modo; sed quascunque alias, quae aliarum rerum de nomine fieri possunt; sed
& naturam nominis propriam Grammatico discipulo intelligere.
Definias affirmando Accidens & affectionem, quam sua ratione ad id, de
quo ut Accidens dicitur, habet promas, & ilicò interiorem Accidentis
naturam perspexeris, & perspectam intellectus mensuram, qua veritas
commensurabiliter (ut sic loquar) in propositionibus Accidens de subjecto
enunciantibus
Hominem affirmes esse animal Rationale, atque extemplo statues non modo Asinum non esse, Pardum non esse nisi bardus sis, Asinumque & Pardum ignores; sed etiam naturam illius interiorem animo concipies.
Sed Affirmatio constantem, perpetuamque veritatem coplectatur. Si
enim tale aliquid in doctrina Artis affirmetur quod modó verum sit, modó falsum,
quod contingentem veritatem habeat, discipulus non ad perfectionem informatur;
sed incertus, dubiusque dimittitur; Imò verò si affirmationi credat, no raró Artis ductu á recto & vero abducetur.
Definiatur Luna stella, quae totam maximamque noctis partem illuminet: Affirmationi qui crediderit, saepius Lunam esse, quae veré est, inficiabitur.
Cavendum hic est, ne quis regulas à nobis requiri tales cavilletur, quibus
exceptiones necessariae ex institutionis doctrina removeantur, siquidem
postulata veritatis constantia ejusmodi tingetem complexa
veritatem, in legitima Artium institutione locum haberet, exceptionibus minimé
opus foret.
Exemplum sit de Genere nominum in A desinentium regula.
Vulgó docetur in Grammaticis libellis, in A desinentia esse foeminini generis:
Quae affirmatio sané sufficeret, nisi regula requireretur, quae perpetua constantemque enunciet veritatem. Verúm cum simpliciter sit
posita, contingens sit, & fallat quandoque, exceptiones adjiciuntur ne
de aliis tradita accipiatur quàm de quibus perpetuó vera est. His enim
distributio quaedam nominum in A innuitur & explicatur, ut quę sint
foeminini generis, quę masculini, quę neutrius, & quae communis,
constanter doceatur, nihilque discatur, quod aliquando verum sit, aliquando
falsum, ut sic irregularitas regularitati adjecta veram & propriam
Artificiosae regulae determinationem finiat.
Et certé qui credulos poscunt discipulos, nisi decipere velint, & in
errores abripere, quos adversus pericula errorum munire debebant, perpetuam ex
Quicunque hac legem ad artium praecepta constituenda recusant,
infinitam falsam comminiscendi licentiam dari sibi postulant: doctrinam parte
alia veram, alia falsam; tempore alio veram, alio falsam probant,
incertitudinemqueue sectantur: cum haec lex postulet, ut putemus in Artibus
minimé mentiendum esse, atque id, quod hodie verum, cras falsum; parte alia
verum, alia falsum, repudiemus.
CUM expedita institutio, ab inanibus tautologiis libera, immunis ab errore & scientifica administraque perfectionis esse debeat, necessum est praecepta habeat nusquam lubrica, sed quę integré sumpta constanti veritate convertibilia sint.
Istud fiet, quando quae pluribus conveniunt generatim communioribus generibus,
quę paucioribus subalternis: quae infimis, ea extremis tribuutur.
Ista seques nil
veniat, nisi quod sub antecedente etiam sit, nilque per consequens excludatur
sub Antecedente contentu: parique ratione quae sub Antecedente
aut esse, aut non esse intelliguntur, etiam sub consequente vel esse vel non
esse intelliguntur, talisque demum praeceptio sit, quae rei naturam intimé
exprimens, scientiam huic vitae destinatam doceat, qua ab errore te vindicare
& certó de rebus isto judicio cognitis statuere queas.
Homo definiatur Animal rationale (usitata hic definitione retineamus) & consequens, Animal rationale, cum
antecedente comparetur, conversio inde patebit veritate constante aequalis:
Atqui ut homo intelligitur esse homo, sic animal Rationale intelligetur esse ho
mo, vereque intelligetur nihil esse sub cosequente, quod non sit
sub antecedete, nihilque sub antecedete, quod
idem non sit sub consequente; nihil removeri posse ab antecedente, quod idèm non
Certum ex hisce enunciationibus judicium fieri potest, quale ad perfectionis
instructionem requiritur, cum per consequens limites, quibus Antecedes circumscribitur, & per Antecedes, quibus
consequens, definiantur. Contra nisi hujusmodi reciprocis axiomatis instructus
fueris, saepissimé in rebus judicandis, disceptadis, ad usum
fructumque transferendis hallucinabere, nec quicqua poteris ad
prima sua principia fontesque & sedem, ex qua absoluto judicio
pensitetur, revocare. Homo definiatur animal no alatum, mortale,
& novo beneficio quamplurimas bestias affeceris, ut hominum numero
accenseantur. Ut compendio dicam: Reciprocatio illa nisi exquisité observetur,
non potest no in errorem seduci discipulus. Si enim consequens
sit latius praecepti, quám Antecedens, quae naturam non habent Antecedentis,
falsó ad antecedens referuntur: Contra si sit angustius, quae per se naturam
antecedentis habent, ab antecedente tame removebuntur. Simili
ratione si antecedes latius consequente consequenti obtrudet,
quae ejus
Mitto inanes tautologias, quae necessarió, hac lege neglecta, in artibus
admittendae sunt, cujus evidens exemplu est in Grammaticis
vulgatis, in quibus figurarum doctrina & speciei, in singulis propemodum
orationis partibus repetitur, quod tantundem valeret, multóque rectius
& sine sophismate doceretur, si in genere communes illae omnium vocum
affectiones traderetur, priusquam ad singulas vocum species seu
orationis partes, descensum esset.
Qui obedietiam huic lege detrectat, privilegium
tale concedi sibi postulant, quo impuné & liberé ausint specialem
affectionem generi, generalem speciei attribuere, immoderatum tautologias
cumulandi studium consectari susque dequeue ferre, quam constater ex praeceptis possit auditor de rebus judicare, prima denique cum mediis,
media cum extremis, extrema cum primis, inferiora cu
superioribus, & intermedia cum utrisque commiscere, monstrosaque rerum
facie inter sese conturbare omnia.
AD constantiam artis, brevitatem, synceritatem, & puritatem omninó
necessarium est, ut unumquodque praeceptum sit jam anté probatum, cofirmatum, & certum, priusquam locum in ea aliquem
inveniat, aut jure possideat. Contrá si aliquid recipiatur, de quo quale sit,
nondum certó constet, aut incerta in artibus remanebunt, aut disputationes
instituetur, quibus mens discentis varié distrahitur,
& veritas, quę expedita expetebatur, intricata redditur.
Exemplo Grammatica esse possit. Variae sunt Grammaticorum, de vocum generibus constituendis, definiendisque dissertationes, de ipsis etiam earum adsignificationibus inter sese digladiantur. Magna quandoque est utilitas ista cognoscere, ac dissentientium fundamenta pervidere.
Ast qui Grammaticam docet, ut bené loqui discipulus discat, ridiculus fuerit,
praecepta si ea tradiderit, de , si in
ipsam artem controversias intruserit.
Non dico, quám inconsultum sit cotroversias de obscurioribus
doctrinaru partibus disceptare in artibus alicubi velle,
antequam totius artis naturam habeat sibi integré perspectam, singulaque
discipulus noverit ex primis principiis educta ad finem referre, exindeque
judicare.
Extra igitur artem perspicué tradendam, praecepti veritas solerter disquiratur, ventiletur. In artem in quisita constituta luculenter conferatur, manifestis exemplis aperiatur. Post artem plenius perceptam, si res ita ferat, aut aliqua sit necessitas, controversiae cognoscantur, fundamenta ponderentur, diversitas opinionum ad veritatem comparetur.
VT, quae in homine perficienda sunt, distincta esse natura voluit: sic esse artes
etiam distinguendas supra
Distincta igitur distinctarum disciplinarum pręcepta, distinctis artibus includantur, doctrinarúmque fines ea regantur severitate, ut quod praeceptum unius artis proprium est, in aliam disciplinam non transfundatur.
Grammaticae finis cum distinctus sit á fine Rhetoricae, & hujus perfectio
á perfectione illius, nec praecepta Grammaticae Rhetoricum definiat ornatum: Rhetorica itidem theoremata Grammaticam non doceant praestare
puritatem, sed unaquaeque harum doctrinarum sua propriaque praecepta postulet,
recté aliter ad lucem constantiámque doctrinarum fieri nequiverit, nisi quaeque
ars sua in se praecepta recipiat, nec vel in Gramaticam irrepat,
quod Rhetoricum sit, vel in
PERSPICUA esse doctrina nequit, quae heterogenea comiscet, queadmodum & incerta, & quodammodo vaga, quae ad
finem artis proprié non pertinentia adsumit.
Heterogenea commiscentur, & adsumuntur aliena, nisi aliquod determinatum,
certumque subjectum unicuique arti explicandum subjiciatur, in cujus
expositione & omnia, quae quaesitam perfectionem suppeditent, eaque
sola, quae illam praestent, accuraté comprehensa finiantur. Neque ex uno,
primoque principio deduci genuina artis pręcepta queunt, neque ad unum
fundamentum referri omnia, nisi ejusmodi subjectum re ipsa terminatum arti
explicadum detur, cujus cognitione percepta, subjectum
operationis ad fructum artis consequendum perfecté tractari possit.
Exemplu in Physicis videmus: Quado Physicae
doctrinae subjectum proponitur explicandum, Essentia vel substantia per se
subsistens simpliciter sumpta, cum sic & infinita Dei natura,
spiritualis substantia creata, & corporea creatura sub unum genus, non
sine mirifica confusione conjiciantur, vnde infinita sese absurda veritatem
quaerenti offerunt.
Simili ratione factum in Metaphysicis est: in quibus tale subjectum, & quidem eo modo describendum sumitur, ut communes omnium Entium affectiones, & Ens infinitum singularissimum; & intelligentiae creatae, si modó Aristoteli creatae, sub unam disciplinam unumque genus convenerint.
Subjectu cognitionis dicimus, quod docendum, aperiendum, &
explicandum disciplinae praeceptis sumitur, quale in Grammaticis est sermonis
puri ratio, in Rhetoricis, ornatus forma; in Logicis Ratione utendi modus.
VT constans sit doctrina, & interiorem naturam aperiat, necessum est, ut in quolibet praecepto id, quod proprium est antecedentis, eidem quoque attribuatur, & cuique disciplinae isthaec committantur, quae subjecti explicandi, & cognitionis naturam ad finem artis directam finiunt. Si enim impropria sumantur, quibus res explicentur, & aliena arti immisceantur, judicium discipuli á propriis abductum, in impropriis vagabitur, constantemque doctrinae fructum nunquam obtinebit, nunquam errores subterfugere, & judicii lubricitatem poterit, alienáque principia in rerum cognitione, controversiarúmque dijudicatione sectabitur.
Misceat quispiam Grammaticis de puritate orationis, praeceptionibus pręceptiones
de tropis, de figuris Rhetoricis; definiat tropum Logica maticam, vel tropum requirat, ad peregrina judicii principia abductum certi
nihil judicare posse, atque ineptire deprehendet.
Experimur cotidié, in certaminibus Theologicis, quantum veritas detrimeti capiat, si aliena in doctrinis cum propriis permisceantur,
atque per impropria explicatio propriorum instituatur. Controversia de S.S.
coena Domini, aut nunquam exorta fuisset, aut veró jamdiu consopita, si in
singulis disciplinis tantum propria docerentur, atque ad res, quae iis traduntur
judicandas, adhiberentur. Omnia argumenta, quae ex Physicis, ex Mathematicis, ex
universa rerum natura, ad Sacrosancti mysterii veritatem definiendam,
monstrandam, disceptandam adferuntur, aut nunquam producta fuissent, aut ab
omnibus statim, ubi primum producebantur, tanquam aliena rei disquirendae
principia, contempta jacuissent. De tropo anxié laboratum est. Res primo etiam
intuitu manifesta, , removeatur.
Nec veritas praeterea, neque errores ad principia sua revocari possunt, & ex iis constanter judicari, si artium praecepta ex impropriis conglutinata docentur.
Si de Praedicationis genere quaestio sit, nullum omninó judicium é Rhetoricis
adsumi poterit, cum Rhetorica ornatum orationis, non
PERSPICUITAS & facilitas, quae jure postulantur, tum in sermone est; tum
in explicatione. Rerum ipsaru non semper esse eadem potest,
siquidem multae sunt res profundius positae, quám ut facilé intelligi,
perspicique intimé possint, ad necessariam veró sufficientiam perspicué doceri
possunt.
Sermo igitur cum medium sit, per quod á pręceptore comunicari
aliquid cum discipulo potest, is sit perspicuus, ab intelligentia communi non
remotus nimium. Talis erit; si ex communi bené & prudenter loquentiu usu sumptus, apposité rebus accommodetur.
Si necesse sit, ut alicubi voces excogitentur, aut peregrinae taquam nostrae usurpentur, id manifesta cum ratione fiat. Nulla hic libido
& licentia luxurias laudabitur. Neque enim ignotum est,
quantam disciplinis obscuritatem attulerit licentia illa nova vocabula
comminiscendi, scholasticis doctoribus probata.
ALTERUM, in quo perspicuitas est cosistit in rationibus, quibus,
quae disciplinarum sunt, ad intelligentiam exponuntur. Rationes dico argumenta
atque notiones, è quibus praecepta artium & doctrinarum Axiomata fiunt,
quae licet singula lucem suam, atque evidetiam tam qualemque gignunt caussae, effecta, genera, partes, propriae affectiones,
Definitiones, distributiones. Seligenda igitur in Arte sint, quae interiorem rei
naturam discendae aperiant, lucemque gignant, qua, quae alia adferre possunt,
nullo admodum negocio pervideatur.
CUM ad praestantiam optimae institutionis seligi pręstantiora debeat, quibus res explicanda doceatur, illa adsumetur necessario,
quae lucem clarissimam suppeditant.
Inter omnia veró, quibus doceri aliquid porest, clarius praestantiusque nihil
est, ut intellectus maximé desideret scire, Quid res cognoscenda sit,
proindeque quam avidissimé idem apprehendat, sentiatque quodamodo luce clarissima sese illu minari, tametsi sub confusa, ut ajunt quida, sub fundamentali, ut interprętor, & rectissimé,
compressa puraque notione rem definitam accipiat: Cognitionis; quia definitio
suppeditat rei explicandae principia, atque illa, quae maximé propria sunt,
naturamqueue interpretantur; ex quibus reliqua fluunt.
Necessitas plané idem urget, sine enim definitionu luminibus,
omnia non modó obscura sunt, sed etia sophistica, ambigua, ut nec
cognoscatur aliquid ad perfectionem desideratam; nec disquiratur constanter ad
veritatem, si definitiones Artibus desint.
FIERI non raró videmus, ut aliquid proprium definitione no possit
comodé includi, nisi obscuritatis latebras luci inferre,
& quae unius generis non sunt, ac si essent, conjungere, indeque rixas
& contentiones excitare libeat. Perspicuitatis igitur Ratio postulat, ut
hujusmodi proprietates definitionibus subjungantur, ne cum rei definitae
principiis permixtae, lucem claritatis obturbent.
Exempli loco sit Rhetorices definitio, quae simpliciter proposita definit Artem
bené dicendi, cui subjiciuntur quaeda de efficacia, &
singulari virtute, si prudenter adhibeatur, quae in exquisitam definitionem
cojecta, nebulas luci offundunt, cap. 1. Rhet. Tal. lib. 1.
Saepé etiam ex definitionibus tanqua consectaria sequuntur, atque
inde commodius à definitionum axiomatibus distinguuntur.
Aliquando proprietates ejusmodi plures sunt, unde minus apté definitionibus
implicari citra obscuritate queat. Exemplum est
cap, 2. Rhet. Tal. lib. 1. ubi Tropus è suis propriis principiis definitur
elocutio, qua verbum à nativa smutatur. Proprietates Tropi plures deinde recesentur, quod videlicet sit laude dignus, si significatior, gratus, & è propinquo sumptus; Quod primum
necessitas Tropu genuerit, post verò delectatio jucunditasque
celebrârit; quod ingenii specimen exhibeat, auditoremque alió quidem ducat
cogitatione, ut tamen á re non aberret; Quod Tropi sint prima condimenta
orationis, primaque fucati medicameta ruboris, &
candoris; Quae si in definitionem illam comportari debuissenr, diversarum rerum
& multitudine & varietate obscuratam haberemus, cumque
principiis tropi essent confusa, quae rationem principiorum obtinere non
queant.
CUM omnis confusio pariat obscuritatem, Artis claritati inimicam, necessum est ut
quae distincta in eo, quod definitione explicatum est, latent & in
cluduntur, per distributionem dispescantur. Praeterquam enim, quod
distributionis argumentum, naturam
subjecta, cum praeceptis de figuris permisceantur; clarissima erut, si á se invicem distincta generibus suis subjecta proponantur.
VARIA sunt, quae rem varié attingant, quaeque suis discrepent generibus: Inde
est ut res quaelibet distingui varié dividique possit. Ne veró peregrinum quid
in artem describendam importetur, tantum distributiones adsumendae sunt, quae ex
eo, quod arris proprium est desumptae sunt, reliquae suis doctrinis
relinquendae, si accuratae institutionis ratio haberi debeat. Videmus voces in
quavis lingua usitatas posse distingui, ut quaedam dicantur vernaculae,
& quasi domi natae, quaedam
In Physicis verò si sic distribuas insanire, non sapere videberis. Disciplinas universas si explices, haec singula suis locis intelligentur, in una doctrinae specie non intelligentur, miramque & monstrosam confusionem introducent, si in unam disciplinam recipiantur.
PRAECEPTA, quae definitionibus, proprietatum explicationibus,
distributionibusque sunt constituta, dilucidis, & perspicuis exemplis
declaranda
Verúm hic cavendum est diligentissimè, ne contorta, peregrina, & ignota,
adferatur, multó minus quae ipsis etiam praeceptis
obscuriora. Sic enim lux praeceptorum, si quae esset ante accensa, novis
obscuraretur tenebris, & qui intelligentiae illustrationem in singulari,
tanquam in sensibili aliquo quęrebat, à claritate ad novam caliginem
abriperetur. Erunt igitur exempla ex medio rerum depromenda, quae aut notae
discipulo sint, aut quae facilius innotescere queat. Secus si
fiat sperata lux in exemplis non accendetur, sed pro incerta exempli
intelligetia, incertam praecepti cognitionem auditor animo
concipiet. Qui Dialecticae praecepta in scholis nostris per mathematica exempla
explicaret, non sine caussa obscurandae artis studio id facere dicetur, cum
auditori Logico obscuriora multó illa forent, quàm Logica per se simpliciter
proposita & explicata.
SI praecepta doctrinae alicujus sint investigata, si demonstrata, si exemplis
liquidó manifestis illustrata, ut hucusque ad perspicuam lucem, claritatemque
pervenerint, restat, ut illo disponantur ordine, ne bris praecepta, quę intelligi definita luce
sua possunt, tametsi nodum sint perspecta, quae sequuntur:
Postponantur, quae ante se priorum cognitionem atque intelligentiam requirunt.
Generalia & quae pluribus insunt, praecedant, sequantur specialia, atque
intermedia sic ordinentur, ut quó quid est generalius, eó altiori loco doceatur,
pluribusqueue, quibus luce doctrinae, & claritatis prius est,
praeponatur, atque ita descendendo ad specialissima usque & individua
exempla totum doctrinae
HACTENVS de interiore artium costitutione actum fuit: sequitur,
ut, quomodo tradendae explican daequeue sint quám commodissimé, mostremus. Explicatio igitur qua propositae artis praecepta ad facilem,
expeditamque intelligentiam enucleantur, videnda est. Hoc loco, ut in caeteris
omnibus, quae cosilio & suscipi & regi solent,
disceptandis, finis & desideratus explicationis effectus est
definiendus, ut certo inde judicio colligatur, qualis esse explicatio, quibus
fieri modis, mediisque debeat. Proprius & genuinus explicationis scopus
est & finis, ut praecepta artis finibus inclusa penitissimé aperiantur,
atque lux, quę primo intuitu discipulum latere poterat, quęque videri, nisi ab
exercitato & expolito non poterat, in apertum adspectumqueue
proferatur.
Erit igitur hoc modo informada expositio, atque iis instruenda
mediis, ut
SI illustrare debeat, necesse est, nequaquam obscuriora adferat, sed discenti ad
percipiendum clariora, quoru luce prudenter adhibita, quae
explicanda sunt, discipulo fiant euidentiora. Insanum enim videatur, id, quod
explicadum est, obscurioribus illustrare velle. Nullum
pręceptum luce ab eo accipiet, quod aequé obscuru
sit, multó minus ab hoc, quod aliquantò obscurius.
Si sententiam graecis verbis conceptam declarare praeceptor discipulo debeat,
latiné tantum docto, Gręcis vorbis vel selectissimis multifaria
si sententiam reddat, paru recté discendi cupido consulere
videbitur, insanire prorsus, si lingua minus discipulo nota, quod Graecé
dicebatur, efferat, judicabitur. Diligentissimé hoc vitiu est
doctori fugiedum,
In vulgatis Grammaticorum praeceptis, si puero definitione
nominis, qua rem significare, non agere aliquid aut pati, per actionis &
passionis philosophicas explicationes, quae hinc inde coportatę
in praedicamentoru classes congregantur, inque aliis suis
disciplinis docentur, exponere velis, parum profectó aberit, ut in tenebras sese
declaratione deductum, quem in lucis adspectum clariorem perducere debuisti, non
conqueratur.
Ejusdem propemodum generis est explanatio praeceptorum, & sententiarum, quae per similes aliorum sententias aut per eadem pręcepta, vel multum vel parum aliter proposita, ex aliis auctoribus undiquaque congeruntur, fieri solet, quasi veró vel sententia clarior, vel praeceptum evidentius redderetur discenti, si á multis, & quidem varié proposita ostendantur.
Auctoritas quidem illa testiu numeo aucta, fidem faciat alique dubitanti, animis
discentium non raró ingerant, quae si á praeceptore conciliari, & ad
principia costantissimae veritatis revocari debeat, infinitis tenebris discipulus obruitur, priusquam ortum lucis claré
adspexerit. Sed haec aliaqueue vitia alias querelas postulant.
ANTE omnia necessum est, ut perspicua discipulo praeceptorum intelligentia instilletur. Hac enim si destituatur, institutionis fructus non capiet, caecusqueue vagabitur.
Nec potest ta perspicué aliquid praeceptis comprehendi, in quo
difficultas intelligendi & erroris occasio discipulis primúm
accedentibus non objiciatur, quodque praeceptoris dilucida explicatione rectius
no perdiscatur, quám si quis sibi solus interpres &
praeceptor sit. Valdé praeposteré cum discipulo agitur, si huic primae
explicationi aliena,
Qui enim artis intelligentiam nondum habet, nec de iis judicare
possunt, nec quid verum sit perspicué aut facilé videre. Intercipitur etiam
& plurimum impeditur intelligentiae facilitas, & ingenium
discetis, dum argutiis occupatur, naturalemque artis lucem
minus perspicit, imó veró á propria claritate abductum, tenebras sectatur,
proque intelligentia artis ignorantiam concipit.
QUAE artium finibus contineri debeant, supra explicatu est, ne
quid vel ad impedimentum, vel ad fraudem, vel adconfusionem tradatur. S ed quia
sic natura & usu constitutum videmus, ut saepé occurrant, quae ad artis
naturam licet comparata non sint, tame cognita, & fructum
suum, & utilitatem habent,
Quod conditiones artificiosę praeceptionis non habet, id in artis complexum sine multis detrimentis recipi nequit.
Commodissimum itaque locum in explicationum commentationibus reperient, sic enim neque cum detrimento aliquo desiderabuntur, neque cum artium periculo docentur, nihilqueue in legitimis praeceptis turbabunt, nec non lucem, si quam adferent, iis impartient, neque fructum, quem vitae conferre possunt, perdent.
Veritas, perfectionisqueue regulae in artibus traduntur, quibus quid perfectum sit, cognoscatur, quid imperfectum, judicetur, quid bonum, teneatur, quid minus bonum, aestimetur. In explicatione veró singulorum praeceptorum & imperfecta cum perfectis, & cum optimis, quae minus bona sunt, comparari non sine fructu possunt, imó veró ad usum fructumque legitimorum praeceptorum plené ostendendum comparari debent.
Nec quicquam perfecté exacteque definitu in arte sit, nisi quod
sua luce prudenter adhibita, quae imperfectionis sunt, arguat, ut turbulentum
non modó sit, & intempestivum perfectione exquisitius expressa,
noticiaqueue cognoscendorum definita, alia imperfectionis praecepta &
imagines in ipsam artem conjicere, sed etiam inutile & incongruum, cum
perfectionem ex sese non largiantur, & pingant, sed imperfectionem
particulariter tantum adumbret, praeceptionibus perfectionis
multó luculentius indicatam. Neque ratio firma ulla dabitur, cujus praetextu
alienum aliquid, & perfectioni contrarium, terminos artium occupet, quin
infinita miscendi quaevis licentia adsumatur & probetur.
Si velis in Grammaticis soloecismi cujusdam & regulae violatae genus
aliquod poni, cum id fieri ad soloecismum vitandum utile sit, & lucem
quandam dissensionis vi regulae adferat, legem tibi finxisse experieris, ad
qua aut Grammaticen imperfectam judicabis, aut omnes omnium
soloecismorum modos recesere cogeris, cum id de quibuslibet
EXPLICATIO cum ad intelligentiam Artis directa esse debeat, & ad fructum
plené percipiendum perducere, requiretur, ne praecepta debilitet, ne arctius,
quàm natura ipsoru fertur, constringat, neque latius extendat,
sed diligentissimé ut monstret, quomodo ad Artis finem, subjectumque aequaliter
adhibeantur.
Enervantur veró plurimum, si, quae praeceptorum ductu intelligentiaque fieri recté possunt, particularibus, nec non singularibus, & ab arte sejunctis consiliis dirigenda committuntur. Sic enim vis quae arti inest, obscuratur, veraque & firma consiliorum fundamenta, principiaque institutitioni surripiuntur, nec judicium à primis principiis omnia complexis, de doctrina fieri potest, plenaque intelligentia nunquam, & nusquam obtinebitur.
Eo igitur modo interpres Artem explicabit, ut intelligentia praeceptorum naturam rei explicatae in conspectum palam proferat, vires und quaque sese extendentes monstret.
PRIOR explicatio, ut est in intelligentia veritatis posita; sic altera sequitur,
quae veritatem á fallaciis, lucem á tenebrarum caligine, rectu,
constansqueue à sinuosis sophistarum argutiis vindicat, profundissimęque
veritatis latetiora principia rimatur, indeque intelligentiae
lucem non parum adauget. Haec nisi accedat, variis veritas sophismatis facile
obscurabitur, inque difficultatum salebras discipulus praecipitabitur,
saepeque haerebit. Non enim quisquam omnibus superandis impedimetis suo Marte per se par esse potest. Veruntamen tempestivé haec instituetur,
& tum adhibebitur primum, quando prioris beneficio intelligenti no obscura, nec exiguaest comparata.
Frustra enim hic laborabitur, si nulla
PERFECTIONEM humanae vitae accommodatam, institutione Artiu
expoliri jam saepius dictum est: perfectio autem esse in homine nequit, nisi in
promptu habeat & perspecta capita, ad quae taquam ad
fontes, principia, sedes, expedité referantur, ex quibus plenissimé cognoscatur, intelligatur, judicentur quę in universe vitę
usum fructumque tractanda usquam occurrunt omnia.
Sic igitur & Artes ipsę sunt exstruendae, & pręter earum
descriptiones expositionum commentationes instituendae ut nihil reperiatur, quod
ad caput aliquod, unde fluxerit, reduci no possit, ita verò
expedité, ut mirificis reductionu, inflexionuque
am bagibus haud opus siet, His enim confunduntur, quae per naturam distincta
sunt, violenterque eó quó
venissent, rapiuntur. Quod minimé omnium videatur ferendum, siquidem inde
judicium de rebus oriatur confusum, & ex principiis alienis deductum;
unde omnis propemodum spectant, & errores gravissimi, quibus omnia
pervertuntur, & conturbantur, ortum trahunt, variaqueue errorum
pigmenta conficiuntur.
Neque contorsionibus istis opus est, quando naturae partes dextré, distincté
sufficienter in institutionis doctrina explicantur, tum solummodo locum
inveniunt, quando satis plené satisque accuraté doctrina informata no est, nec docentis autoritas emendationem admittit.
Grammatices praecepta sic decet esse coformata, ut quicquid in usu
bené puréque loquentium occurrit, id referri ad ea ultró possit, indeque
intelligi, & judicari; quicquid etiam in sermone alicujus, vel scriptis
minus purum, parumqueue Grammaticum obviam fit, ex iis notetur. Tales nisi
institutionis partes sint, minimé sufficiet hominum imbecillitati
tollendae, restituedęque firmitati.
Ex institutione in vitae usum discipulus veniat: Undiquaque multa variaque sese offerent quae cum judicio, solertia, & prudentia tractet. Labatur ubique necessum est, si plenissimé iis praeceptis institutus non sit, quibus varia distinguere & unumquodque eorum ad principium suum revocare, indeque judicare, queat.
Grammaticus discipulus in latissimu sermonis campum infinitarum
vocum mittatur; nisi genera earum sic perdidicerit, ut quamlibet ad suam
propriam sedem referre & facilé & expedité possit, atque inde
ejus conditiones, ad significationes, ususque colligere, miserum se &
deploratum grammatistam sentiet, minimé istac facultate, qua indigebat,
perfectum.
QUEMADMODUM omnis confusio & da suscipiuntur, ordine digeruntur perspicuitati,
facilitatiqueue accommodato, sic in artibus tradendis est singularis cura
ordinis habenda, siquidem in ijs lux, perspicuitas, & expedita facilitas
requiratur accuratior perfectiorqueue.
Ordo in eo tantum consistit, ut illud doctrinae genus, quod lucem aliquam
cognitionis pręfert aliis, quodque aptum, capacemqueue discipulum reddit ejus
quod sequitur, auditorem; cujus denique usus est & fructus in alterius
artis exercitatione cospicuus & necessarius,
praemittatur.
Hoc judicio Grammatica est omniu prima, quod usus ejus sit in
omnibus doctrinarum generibus tradedis, exercendis, ttactandis.
Habet hic ordo & illud commodi, ut prioris disciplinae cognitio in
consequentis institutione, exercitationeque magis confirmetur, luculentiusque
perficiatur, proindeque citius universa, atque omnibus partibus integra praeceptis distinctarum conjungendus discatur, taedium laboris
voluptate quadam deliniatur.
Non rarò etiam in doctrinarum generibus laboriosé, & anxiè torqueri ingeniosissimos quosque admirantur nonnulli, caussam non satis meditati, si quis Mathesi insalutata ad Astronomiam, Geographiam, & quae ejus generis sunt, prosiliat, is, quia hunc â natura monstratum ordinem, facilitatis fontem, neglexit, acerbas, & taediosas difficultates in artibus tractandis experitur.
NATURAM hominis disciplinae capacem vidimus; vidimus qualem disciplinae conformationem indigentia hominis requirat, perfectio postulet; reliquum est ut exercitationem exponamus, cujus beneficio desiderata, quęsitaque hominis in institutione philosphica petfectio comparetur.
Exercitationem enim tertium esse medium, quo ad perfectionem Natura conformetur, nemini dubium esse arbitror.
Haec ut finem suum tueatur, ad artis doctrinaeque praescriptum sic instituenda
est, ut ad verum institutionis fructum discentes pertrahat, expeditosque
& proptos in ijs, quae naturae sunt, reddat, &
confirmet. Magna huius vis est, & insignis utilitas, cum &
artium pręcepta penitissimè perspecta reddat & ad vitae humanae
administratione perpoliat. Neque videatur hoc loco de
disciplinis in contemplatione, ut quidam volut, acquiescentibus,
proindeque praeter cognitionem nihil desiderantibus, de practicis doctrinis ad
actionem quandam directis disserere: Quippe in Theoreticis perfectio quaedam
habitualis, que exercitatione contemplationis acquiritur, deprehendatur. Videas
enim non tantum quosda de rei alicujus natura, qua
Theoreticis tantum subjiciunt, rogatos multó expeditius respondere, sed etiam in
herbis agnoscendis in re herbaria aliquandiu exercitatum logépromptiorem esse, quám qui è schola recens in finitiones recenti in
memoria habeat. De numeris censendis, syderibus agnoscendis, magnitudinibus
comparandis, cum idem fiat, dispar judicium no esto.
Tanta igitur vis exercitationis est, ut sine ea institutio inutilis sit, manca, finemque suum nullo modo obtineat.
Grammaticae institutio, uti & Musicae & Arithmeticae & Geometriae, vana omnibus cernitur, si praeceptorum explicationi diligens exercitatio non adjungatur.
Exercitatio fluctuat, si no usquequaque ad praecepta exigatur,
pręcepta si cotingentia, impropriaqueue & minus perfecta
sint, constantem costanter exercitationem regere non possunt;
exercitatione deficiete & titubate,
frustra naturae perfectio exspectatur. Haec igitur cohaeret, ut
si divellantur, integritas institutionis labatur, si vel in alterutro, vel in
utroque defectus quidam haereat, id quod extremum est, & quod natura
bonum desiderat, recté obtineri non possit.
CUM itaque exercitatio dirigi ex arte debeat, & perfectio hinc sit speranda, necessum est, ut quaelibet disciplina accuratissimé in suis subjectis exerceatur; quó ad res ipsas praecepta recté applicata, & clarius intelligantur, & fructum expetitum gignant; Animus hominis, atque adeó omnes ipsius facultates confirmentur; bonaqueue universa, quae homini proposita sunt, plenius teneantur; rectius tractentur; dominiumqueue illud ad usum & necessitatem undiquaque repetitum veré possideatur.
ARTES inventae sunt & ex optimis praestantissimisque perfectionis
humanae exemplis collectae, certaque ratione costitutae, ut
laborem hominis in exercitatione dirigat; atque ad verum usum
vitaeque fructum homine perducant; utque vim naturae atque
dispositionem aperiat; omniumque judicandorum principia coplectantur. Exercitatio itaque in omnibus, quae suscipit, hoc
seduló aget, ut
HACTENUS optimam institutione ex natura ipsa, primisque fontibus
descriptam vidimus, certis legibus definitam ostedimus, in quibus
ad nullius hominis, quantumvis sapientissimi, exercitatissimi, &
prudentissimi, autoritate, nomen, merita respeximus, non quod qui
vel mediocris sit praetereundus, multó minus contenendus putetur,
sed qđ minus apta sit in hac caussa, etiam summoru virorum
autoritas, siquide de autoritate ipsa hîc disceptetur, omniumque
Sophoru cosilia, ad examen revocetur constantissimę rationis, tributa sit, vilescat. Nec poterit autoritas quicquam in
isto argumeti genere finiendo, quod de autore prius concludendum
per manifestam definitionem est, quam constare ei autoritatis aliquid solidé
queat. Neque profectó quicquam stultius foret, quám rem tanti momenti
opinionibus committere, sententiis nondum certis indubitatisque rationibus
exquisité probatis, & cofirmatis, ut perpetuó in hac
disceptatione, ad naturę principia, ad innatu immotumque
rationis judicium sit recurredum, nec alibi queat judicii basis
fundari. Neque sic accipi haec volo, ac si autoritate eruditissimoru, exercitatissimorumque virorum destituar. Neminem.n. qui de
institutionis conformatione aliquid in medium cosuluerit, vidi
unqua qui ab iis, quae proposui, sese dissentire profiteatur.
Id quod per occasione forsitan non incommodé docebitur,
praesertim si, quod futurum opto, ex eorum numero, qui novatores scil. statim
condemnant, quorum laboribus aliquid, quod minus ipsis probatur, erutum sit,
Alterum restat commentationis hujus caput, in quo Ramea institutio cum bonae
institutionis idea comparabitur, ut liquidò no caecis appareat,
utrum ab hac dissideat, an veró cum ea consentiat; utrum bonae institutionis
leges sectetur, proindequeue probanda sit, an contra eas peccet, atque ideo
tantoperé impugnanda. Etenim hac ratione caussam sapienter disceptari, prudenter
judicari, & sine errore concludi facilimé posse arbitror, non posse vel
cognosci plané statuo, si via haec, & judicii hic processus deseratur.
Nam qui omnes optimae institutionis rationes, sibi diu multumqueue meditatas,
undiquaque perspectas penitissimequeue cognitas non habet, de Ramea doctrina,
de Ramistarum institutione, studiis, laboribus non rectius judicaverit, quantus
etiam quantus vel sibi ipsi sit, vel aliis videatur, qua qui ab
utero caecus, de coloribus, luce, & tenebris, & qui nunquam
vixit, de vita judicârit.
Ramea philosophia, & labores Ramistarum universi ad institutionis
Ex multis, ut unum adducam, vociferantur plurimi, infinitas myriadas doctorum virorum institutionis suae beneficio fuisse orbi datas, non itaque licere cuiquam de emendatione institutionis cogitare: Ac si fas non esset, administrationem Reipub. alicujus, quae multis difficultatibus laboraret, emendare, propterea, quod Respub. sit diu in illis administrata? quasi veró ulla institutio tam obscura sit & intricata, ut prorsus nequeat doctos aliquos gignere. Theophrastus Paracelsus chymicam doctrinam multis libris conscriptam nobis reliquit, quae non paucos etiam chymicos dedit. An veró propterea nefas sit, illa, quę tenebrarum obscuritatibus involvit, paululum clariora tradere?
Raymundus Lullius obscura Logica cofecit, logicos multos insignes, & non siquidem extitissent jam
ante homines politissimi, & ad humanitatem aptissimi, ex quorum studiis
prudentiaque primum artes fuerunt colligendae) Si plura hujusgeneris persequi
hoc loco animus esset, monstrarem utique, nullum posse firmu
reperiri argumetum, ad caussam hanc disceptadam
aptum, rationes antea expositae si mittantur. Conclusum igitur esto, de Ramea
institutione ex legibus â natura promulgatis tatum, non ex aliis
undecunque corrasis ratiunculis judicandum esse.
PRUDENTIAM legibus ex natura ipsa productis innitentem, quâ amissa perfectio
rectè restitutaur, & institutionem meditanti, & controversias de
ea ortas judicanti, necessatiam esse, primo prioris partis membro ostensum est.
Hanc legum & prudentiae necessitatem soli Ramistae agnoscunt, probant,
urgent: Adversarii omnes, quotquot sunt, & ubicunque sunt, re
negligunt, aspernantur, fastidiunt, & quod gravius est, im poni minimé
sibi patiuntur; Ramistas ob leges cavillantur servatas, & quibus possunt
modis iniquissimè vexant. Censent Ramistae in philosophia controversiam tolli
facilimé & expedité posse, si philsophi illarum judicia sanctis
& incorruptis legibus submittant, omnesque adversarios hortentur,
iterum atque iterum cogitent, quod principium ad disciplinas conformandum, quem
finem sibi statuant, ut boni cives , contrariis moribus viventem judicare possis, quae viam,
& rationem perspicuae & facilis doctrinae demonstrent. Ramistae,
velut in auctione de suppellectile, eruditorum politorumqueue in omni
doctrinarum genere hominum, principia firma, leges indubitatas, mentem ipsam
denique sibi comparant: Deinde è scriptis, commentationibus, operibus omnia,
quae summis, & incorruptis judiciis congruunt, assumunt, quae non
congruunt, liberé abjiciunt. ln leges fixas, certas, ex naturae fontibus
haustas, naturae, & conditionibus vitae huius salutares, civitatis
philosopicae salutem in se continetes, jurarunt, &
jurant, talesqueue cives in tractandis artibus se esse cupiunt, ut omnia, quae
usquam occurrunt, quae inveniri possunt, legibus consentanea complectatur, modisque omnibus celebrent, contraria tam liberé repudient
ac reprehendant, tales se
Leges omninó tales sibi ipsis tulerut, aliisque ferendas esse
censent, philosophicam institutionem tractaturis, quibus jubeamur quàm
rectissimé humanae imbecillitati, indigentiaeque succurrere, perfectione expetitam, & necessariam restituere, cofirmare, omniaque fidelitatis, dexteritatis partes in institutione constanter
sustinere. Neque id sine gravi caussa. Norunt in liberali, & ingenua
juventutis educatione omnes magnos legu latores, omnes magnos
philosophos Reipub. fundameta collocasse, sanctos etiam doctores,
& christianos ecclesiae florente statum posuisse;
turbatores veró & ecclesiae & Reipub. salutem, si aut malè, qui
rebus pręerant, aut veró prorsus non instituti essent, subvertisse. Norunt,
nulla de re tam accuratam Deo reddendam esse rationem, quám de institutione
juventutis. In hac enim universa vitae comoda versari no ignorant: nihil hominum auctoritate moveri volunt, sed leges,
quae utilitatem, & dignitatem institutionis ante oculos positam habeant,
reverentur.
Offendi gravius juventutem no posse autumant, quàm si sophismatis,
cavillationibus, rixis in institutione adsuefiat; si ad palliandos errores, ad
pervertenda dicta factaque alioru; ad calumnies; ad vafritiem,
ad astuciam improbam, ad simulationes callidas; ad sarcasmos, irrisiones,
dicteria & quae plura ejus generis sunt; vel exemplis, si minus
praeceptis informetur. Legibus itaque opus esse graviter censent, quibus
institutio ab istis flosculis servetur pura et casta.
LONGUM foret, singulas optimae institutionis leges speciatim á Rameis observatas,
sancté religioseque habitas ostedere: capita quaedam
adnotabimus, quibus recté consideratis, & ad legis jussa comparatis,
facile videbunt, qui volent, quid caussaesit, cur multi reperiantur, qui ob
accuratissimam
constituendarum Rameis probata proponemus.
Ramei non tantum ex summorum philosophorum autoritate, sed etiam ex natura ipsa,
omnibusque, quae & naturam, & institutionem attingunt,
rationibus, duo summa principia artium fabricandarum constituunt: unum, quod
homini internum sit: alterum quod externum.
Internum principium faciunt naturam hominis, viribus suis instructam, & luce naturali lucentem, quam supra dicebamus á Deo mortalibus, ad vitae hujus usum, benigné relictam esse:
Huic interno principio exercendi dexteritatem, & sagacitatem intellectus attribuunt.
Exercendi dexteritatem accipiunt naturae vires: quibus & se, &
vitam communem tueri nititur, quibusque labore multiplici adhibito,
perfectionis suae opera perficit, atque imitatione quadam utens, proprio motu,
& ductu, quae , & indigentiae appositam perfectionem desit.
Sagacitatem intellectus definiunt, quâ id quo aliquid aliud alio melius
perfectiusque est, judicare ratio naturalis potest, idemque observare,
& tandem ad constante perfectionis ideam accuraté
describendam, adsumere. Haec nihil aliud est, quàm Logica naturalis, &
postmodum expressa ejus artificiosa imago. Hanc artem faciut
faciendarum artiu, omnium maximam praestantissimamque cujus
imperiti, rerum licet ipsaru peritissimi; tamen artem
constituere, & componere nequeant.
Externum principium dicunt, quod licet primum naturae viribus universis industria ac labore editum sit, tamen extra sagacitatis illius, & virtutis insitae complexum deprehenditur, in politissimis, & optimisexpeditis, & constantissimis naturae operibus, in usu vitae ad sufficièntiam undiquaque perfecto.
Usum veró hunc in quo ejusmodi
SAGACITAS naturae est mentis nostrae in disserendo, rationisqueue &
intellectus facultate utendo, vis & dexteritas, qua inveniuntur minus
nota, & judicantur quae inventa fuerut, adnotitia cognitionemque aliquam reru obtinendam.
Sagacitas haec in sensibus exterioribus, interioribus, & ipsis
intelligendi facultatibus cernitur. Sensus exteriores singularia atque
individua prehen
Haec sagacitas, & praesertim intellectus, est iis instructus per naturam noticiis, quibus insitâ vi, atque innatâ facultate, quasi regula, verum, constans, & magis perfectum judicet, distinctas distinguere, & similia comparare, in convenientibus identitatem, in dissentientibus diversitatem monstrare, tandemque judicium efformare noverit.
POSTERIUS principium, quem usum constantem, atque excellentiore
nuncupavimus, á natura primum proficiscitur, institutione postmodum expolitus,
& perpolitus, labore insignis efficitur, ut undiquaque ad vitae
necessitatem perfecti aliquid habeat, natura plenius effingat,
& hominem talem prodat, qui vitae aptus, omnibusque huius muneribus
praeclaré sustinendis, sufficiens sit.
Hic primúm itaque materiam omnem disciplinarum constituendarum sagacitati colligendam exhibet, rationemqueue prodit, qua perfectus aliquis esse queat. Qui enim simile quid optimo, suaque integritate ad necessitatem perfecto habet, & praestat, is perfectionis suae finem adsequutus est.
VSUS labore, industriâ, & divino adflatu ad defectus naturalis impletionem sufficienter & plené elaboratus, sagacitati subjicitur, ut ex eo institutionis doctrina artificiosé colligatur, cujus ductu, & beneficio perfectionem homo desideratam, & vitae necessariam adipiscatur.
Sagacitas primúm singula in usu exepla sensuu
facultate perspicit, tanquam
sigillatim perspiciantur & cognoscatur. Hîc enim mens
via ingreditur ad dam, atque inde explicandam.
Succedit deinceps huic perceptioni
Historiae uniuscujusque singularis exepli cosideratio aestimatioque, ad perfectionis integritate
deprehendedam adhęret. Innatum namque mentis judiciu primó quodlibet exemplum luce sua comprehensum diligenter
intuetur, exploratque, utru ad perfectionis constantiam,
integritatemqueue formatum sit, an ab ea deflectat; utru id,
quod natura sibi tanquam scopum habet propositum, expedité adsequatur, an
contrá, deficiat. Deinde rationem, & principium inquirit, per quod ad
perfectionis conditionem pervenerit, atque in quo, tanquam puncto, vis illa
perficiens contineatur. Hinc potissimum, & manifestó ingenerati,
& pronatura constantis judicii duntur exepla in hac observatione, quę fine naturae vis cognoscendi omnia, ut
qualiana sint, non ignoretur. Est pręterea inditu quoddam judiciu animo, quo, quae obviam fiunt,
hoc fine vestigetur, sint talia, qualia esse debeat, necne. Est denique regula aliqua, & notio quaedam, eo splendore
intrinsecus lucens, ut ex sufficientia ad finem obtinendum firma judicium hoc
ipsum dirigatur. Intellectus denique motu naturali suo caussam aliquam inquirit
in singulis, quâ ad perfectionem suam singularia deferantur, si talia, qualia
esse conveniebat, sint, aut si talia non sint, quid impedimento fuerit, ut quò
natura contendebat, ipsa no pervenerint. Ita perpetuó
rectitudinis ideam habet sibi, tanquam norma, & canone singulariu sigillatim judicandorum, propositam.
Póst, singularibus exemplis introspectis, inductionis naturalis vis intenditur,
quae plurimorum exemplorum similitudine adnotata, quandam communem eorum
notionem, qua singulorum perfectio, atque infinitorum rationem, ac perfectionis
constantiam suggerat, aperiat, monstret. Hinc oritur universalis
Hisce prioribus mentis nostrae facultatibus subjicitur usus, singularia
perfectionis exempla, & singularium rerum singularem cognitionem
complexus, unde ex sensuum apprehensione, observationis censura, inductionis
collectione, & universali experientia, notiones rerum naturam
comprehendentes concipiuntur & intelliguntur, quibus naturae perfectio,
necessitati subveniens adumbrari possit. Atque hoc modo usus, labore naturae
exquisitiori perpolitus, & ad perfectionem naturalem perductus, materiam
artificiosarum notionu, ac proinde praeceptionu
largitur, quam inveniendi facultas luce suâ undiquaque munis notio quaedam concipi nulla
possit, nisi in singulari aliquo exemplo obseruanda occurrat, cumque id, quod
ex natura sumtum non est, naturae perfectionem non describat.
Huic, quae inventionis est, facultati succedit facultas judicii, quae ductu proprii atque insiti motus notiones, ex usu inventas certâ dispositionis regulâ sic disponit, ut constans, & perspicua rerum explicandarum cognitio inde oriatur, concipiatur, & intelligatur.
Primúm igitur simpliciter noëmata enunciat, ut, quod explicadum
est, esse aliquid intelligatur: Deinde si quid minus ad artis natura, & proprietatem cogruere, formatumque,
& enunciatum esse suspicio sit, discursu syllogistico rem disceptari
& posse, & debere statuit: Denique eo esse ordine omnia
digerenda, qui luci, & claritati, & perspicuitati, &
facilitati doctrinae fideliter, studiosequeue inserviat, arbitratur.
Ut veró certis finibus omnia concludatur; & latissimus
ille collectionis materiam sese insinuet, quod hujusmodi fine ad vita utili destituitur, decernunt Ramei.
PRINCIPIA, quae Rameis ad artium constitutione probata sint,
breviter proposuimus, é quibus pateat bonis, & sine odio, atque amore
judicantibus, nullam bonae construendae institutionis legem negligi: ipsa nunc
sequitur consideranda efformatio, quae simili ratione legum observantissima,
aequis judicibus libertate judicii sine felle adhibita, videbitur.
Primó namque statuut Ramei, nullam esse artificis, qui velit
artem coscribere, arbitrio licentiam concedendam, quâ pro libitu
in efformatione artis agat, quae placere possent, adsumat; quae minus,
praetereat; methodo denique arbitraria utatur; sed severis legibus esse totum
hoc negocium accuraté dirigendu, quibus talis pręcipiatur ars
efformada, quae suis decretis ad perfectionem desideratam,
hominem naturâ & exercitatione accedente perducat atque instruat; quae
perspicuitatem, constantiam, & facilitatem in sese habeat: Inconstantiam
artis, obscuritatem, & quae removeri queat, difficultatem, summo studio
vitari debere, omnibus nervis ad id intentis contendunt. Quin immó, haec ut
obtineret Ramus, praesentissimum vitę discrimen subivit, iniquissimum, &
inde á constitutis scholis inauditum, Sorbonae ac Sophistarum quorundam judicium
expertus est. Haec enim vera caussa fuit insani istius judicii, quod liberé de
praeceptorum Aristotelicoru inconstantia, obscuritate, &
praeter necessitatem difficultate fuisset conquestus. Artibus ut lucem, ut
constantiam, tur, nullum non
convitij genus, ab humanissimis Peripateticis, & Zabarellistis
exspectant. Si vera controversiae caussa quęratur, nulla certé alia reperietur
unquam, quám quod Ramistae certam, certis legibus definitam artium
conscribendarum rationem urgent; quod abea prolapsos erroris admonendos censent;
quod juventutis quàm expeditissimé instituendae formam esse sequendam arbitratur; quod ea peragant quae artibus perspicuam claritatem,
facilitatem, constatiam, vitę huic fructus uberrimos,
certissimos, utilissimos conciliare possint & adferre; negligant
negligendaque putent, quae praeter caussam difficultatem; quae inconstantiam;
quae obscuritatem di sciplinis ingerunt; fructum in vita nullum, nullum in rebus
tractandis usum peculiarem habent; quae ut ex perfectioris naturae operibus
collecta no fuere; sed ex argutiis, & subtilitatibus
orta; sic ad usum in sole, & luce positum referri nequeant.
CUM confusio sit inimica perspicuitati & obscuritatis fons, studiosissimé
eam esse cavendam suadent Ramistę, atque ubi in aliis illa occurrit autoribus,
obscuritatemqueue parit, notant, ut malo adh beri medela commodius possit.
Atque ut nullus obscuritati locus esse in doctrina ex confusione possit, legem
misceantur, sed etjam, ne pręceptum cum praecepto,
atque id quod partis unius est, cum eo quod est alterius, conturbetur. Deinde
methodum clarissimam adhibent, quâ, quae cognosci sine aliis possunt, priori
docentur loco, quae intelligi nequeunt, nisi sint priora quaeda
intellecta, subjiciuntur. Tertió ijs res explicandas explicant argumentis, ac
tur, nullis imaginibus
artificiosé pictis, quod docendu est adumbrant, sed naturam rerum
explicandarum simplici indicatione proponunt.
Tandem exemplis maximé perspicuis pręcepta explanant, aliasque demonstrationes
pręceptorum in arte ipsa non ferunt, quàm quae in ipsis praeceptis ad exempla,
& in exemploru luce ad praecepta, inque praeceptorum
legitima, & methodica connexione contineatur. Constantiam
praeceptorum maximoperé urgent, dum nullum praeceptum in arte
tolerandumjudicant, nisi quod , nunqua falsum, aut cotinges, & quidem affirmatum, quo quid in
re sit, & quale sit, quod explicatur, intelligi possit. Constantiam
quoque talem postulat, quae nunquam possit in errorem
errorisque periculum praecipitare, qui credat, discipulum. Dum enim catholica
volut
Hinc ultró nascitur requisita in artibus facilitas. Cum enim istis legibus
& perspicuitas, & costantia doctrinae praestetur,
& certitudo minimé fallax, & ab erroris periculo immunis,
difficultas abigitur intelligentiae, quae ex confusione, obscuritate,
inconstantiaque praecoptionum & doctrinae certó oritur.
PLURA sunt genera eorum, quae & docenda sunt, & discenda
hominibus, & illa quidem in uno perfectionis humanae fine concurrunt,
saepeque sunt cognatione aliqua, & similitudine propinqua, usu etiam
quandoque coniunctissima. Ne veró confundantur, quę distincta sunt, néve
sejungantur, quaead unum quoddam genus rerum pertinet, lege
sophisticum confusionis vitatur. Lex
ut servari recté possit, quid faciant dum. Primó in homine quae perficienda ad ejus
perfectionem sunt, observant, atque à se invicem discernunt, unicuique
imperfectionis generi certam doctrinam adjungunt, cujus & intelligentiâ,
& exercitatione defectus perficiatur. Inde finem destinatae doctrinae
definiunt, qui minimé supra vires naturales sit, sed qui artis
exercitationisqueue beneficio obtineri possit. Ad finem praefixum recté
obtinendum, unius alicujus rei explicatio, quae media obtinendi finis,
praestandique officii complectatur, arti subjicitur, quod subjectum cognitionis
quidam dicunt. Quaecunque explicandae rei, vel subjecti cognitionis naturam ad
propositum arti finem directam, in se continent, artiattribuut.
Atque ita summis doctrinarum generibus constitutis infinitam collectarum
noticiaru & praeceptionum multitudinem distinguut, & quamlibet earum ad arte suam propriam
remittunt.
Porró partes propositae disciplinae atque subjecti, quod cognoscendum artis
explicatione est, rimantur, ad quarum quamlibet proprias praeceptiones referunt,
idque in singulis, & minutissimis fusa sunt, ad proprias sedes relegant,
Quicquid in disciplina aliqua traditum reperiunt, cum eo non connexum, cui
essentialiter, ac proprié convenit, id removent, suoqueue proprio &
essentiali adjudicant: Quicquid subjecti cognoscendi, & explicandi
naturam non coplectitur, id à disciplinae finibus, cui proprium
est attributum explicationis subjectum, expellunt, & ad illam artem,
quae subjectum, cujus explicationem habet, interpraetatur, referunt.
VT veró haec quae subjecto cognitionis explicato obtineri artis viribus certó
debent, conquirant, artisque costructae praeceptis doceant,
perfectionis exepla sibi proponunt Ramistę, quę ab ipsa natura,
labore exercita & propolita, undiquaque suppeditantur, omniaque
explicandae rei propria principiaque
consequi homo possit, nec usquam oculos à naturae praestantia in
praestantissimis naturae operibus conspicua, ad argutias subtiles, &
subtilitates argutas, avertunt. Hac enim ratione media naturae á natura ipsa
promté exhibita ad naturalem perfectione quàm commodissimé doceri
autumant, & quae viribus naturalibus continentur, quàm dexterrimé ad
sufficientem vitae huic, & necessariam integritatem comprehendi,
judicat enim satiusesse rectâ, ad naturae perfectione viâ, naturae tritâ, & expeditâ juventutem ducere, quàm
multis salebris involvere, per ambages molestas cicum ducere. Viam veró eam
tantum in operibus naturae perfectioribus observandam esse arbitrantur, no quęrendam in spinosis, & coactis subtilitatibus.
HAEC, quae ex uno quodam explicando subjecto ad finem artis di summo fine,
pro generasuprema, intermedia, ad infimas usque species, atque inde ad
exempla, sine continuationis interruptione descendunt, singulasque partes
artis, atque partium membra persequuntur, donec extrema cum primis,
intermediorum expositione connexa sint arctissimé, & teneantur. Nulla
principia, quantum vis exigua, putant prętereunda, sine quibus constare majora,
quae in arte sunt, nequeunt.
Nihil, quod in operibus, naturaequeue perfectione mostratur,
negligunt. Immó veró, quemadmodum aliena proprijs immixta ad sedes suas
remittunt; sic, si quae alicubi neglecta fuerunt ab aliis, ipsi ex naturae
effectis recté aestimatis adsumunt, ut quaelibet artis descriptio plenam suam
perfectionem ad naturae integritatem comparata sortiatur,
EX naturae thesauris omnem praeceptorum suorum doctrinam hauriunt Ramistę, atque
ab exeplis naturae perfectionem coplexis singula,
quae docet, sumunt, nec non cujuslibet artis subjectu explicant ex iis principiis, ex quibus consistit & ad
fine artis est directu; Artis veró fine cujusque ex imperfectionis indigentia, & sic ad
certissimu praestantissimumque in vita fructu, homini ex necessitate desideratu definiunt, inque doni
alicujus á Deo donati integritate constituunt, atque sic omne
disciplinaru cognitione ad fructu homini ubertim largiedu comparanda, formandaque & sibi, & aliis esse decernut. Summa id diligentia agut, ut tale naturam homini in artium doctrinis tradant, qualis ipsa homini ex finali
destinatione, concessoque illo
NATURAM ubique, & naturale hominis perfectione Ramistae respiciut, atque indigetia, omniaque sua t, ut ad perfectionem naturalem
praestandum necessaria describant, quae necessitati subveniat,
quae utilia sint, quae ipsam naturam, qualis homini est, homini aperiant, id
est, omnibus suis viribus partibusque humanis commodis, si recté ad usum
transferatur, inservientem depingant, aliamque ejus noticiam non suggerant,
quám quae talem ostendat, qualis homini est, eamque subjectione,
quâ hominum usibus ad vitae bona, quasi ipso motu ac nutu suo fertur, declarent,
ac finaliter monstrent, quae hominem universae naturae aptum, promtumque
dominum instruant, inque perfectionem, qua ante lapsum fuit, sed naturalem,
no spiritualem, luce sua reducant.
Si quid occurrat, quod quantumvis specie pulchrum appareat; tame
ad naturalem illa naturae perfectionem designanda
necessarium non sit, quodque hominem vitae huic aliqua ex parte aptum no reddat, quod nihil in homine facultatis, quâ & sibi
possit, & aliis in vitae hujus indigentia prodesse expediat, quod
perfectionis nihil habeat, quâ ad res universas homo compositus, & res
ad alique insigniorem repetere
queat, id, ut inutile, & ab universae doctrinae scopo ac fine alienum,
artium terminis ejiciunt, iis tantum relinquunt, quibus est animus non
necessaria discere, ut necessaria ignorent, inutilia sectari, ne utilia
consequantur. Stultum enim esse putant, in tanta necessariorum atque utilium
ignorantia, discere, docereque velle, quae tempus, & laborem poscant;
ad perfectione veró desideratam nil conferant, quaeque si
ignorentur, perfectioni necessariae nil derogent, si sciantur, nihil addant, quo
ad vitae usum, naturaeque in praestantissimis operibus expressam perfectionem
amplificandam. Hanc doctrinam, qualem expetunt, profitentur. Cum enim ad opera
naturae perfecta semper respiciant, ipsamqueue naturam laboribus hominum
subactam, morigeram, & obsequentem doctrinae suae praeceptis explicandam
sumant, omniaque ex evidenti usu hauriant, natura veró & necessaria,
& utilia, & necessitati aptata habeat, doctrina oriri alia
nequit, quám quae amisse perfectioni homine restituat. talis fuit, quę in usum perduceret homine,
& fructum vitae ipsius convenientem naturali largiretur, indeque
perfectio naturalis existeret, sic etia post lapsum in naturali
restitutione talis quoque noticia detur necessum est, qualis illa fuerat. Si
alia, licet opinione profundissima, & admirabilis, ea tamen haud fuerit,
quae perfectionis viam monstret, aut principium aliquod contineat. Neque vel
aliter illa acquiretur, quám ex natura omniu perspecta, neque
nunc aliunde investigabitur, quám ex universali experientia. Nec etiam
desiderari poterit, quando ex natura per experietiam collecta
est, cum experientia haec, & ab homine sit, & ad res humanis
facultatibus subjectas, hominique quocunque etiam modo inservientes, ut
comprehendere nihil possit, nisi quod naturale sit, & ex natura ad
hominis usum, naturęque universę dispositionem factum.
Et certé si naturam videremus, qualis in se est, ta intra ipsum,
quám extra hominem admirabilem quandam admirandi, concentus harmoniam
animadvertere liceret, quâ nihil in universa cognosceremus, quod hominum usibus ac vitae sustinendae,
juvandaequeue non subveniret. Immó nihil cognosci plené, & eo, quo
cognosci debeat, modo cognosceremus, quám ut vitę hujus necessitatibus,
usibusque opem ferret, nihilqueue noticiarum foret, quod hanc omnium rerum
dispositionem, & hominis praestantiam non praedicaret, ac prae se
ferret. Labore enim, qui & cognitionis est, & extra quem noticia
nulla est, dominium illud liberalitate divinâ concessum sustinetur, &
quicquid in eo rectum est, & ex Dei jussu fit, nec non ad ejus mandatum
peragitur, tale est, ut id aperiat, quo dominij illius administratio
comprehenditur. Quare & noticiam talem Ramistae tantopere urgent, quae
laboris naturam referat, id est, quae fructum vitae ad usum necessarium
ferat.
EXPEDIRE doctrina artis discipulu cum debeat, minimé veró
esse efformandam judicat, quae minimé
sit intricata, contorta, & ad quam violenter sint res trahendae: Si quid
veró intricatu violentumque occurrat, id ab artiu
dignitate, & praecellentia rejiciendum arbitrantur. Nec sapientis esse
autumant, ejusmodi quae violenter cotorta, intricataque sunt,
aut proponere, aut sectari, ubi expedita queant haberi.
Natura certé in perfectio ribus suis operibus, in quibus vim suam constantissimé
laboris exercitio exquisitioris firmatam exercuit, intricatum, cotortum, violentu nihil ostentat, sed explicata
refert simplicitate & omnia suggerit plana, plena,
minimeque violenta: qua cum venantur ubique Ramistę, facilé eis
est vitare, in quę necessario incidut, qui arguta arguti ingenij
phatasmata, & subtilitates, supra naturę indicia
positas conquerut. Nihil. n. est, quod no sit ad
profectione humana intricatum, &
violentu, & contortu, si á vijs, quas
natura in operib suis mostravit, discedatur. Neque. n. id
miru: siquide natura naturali viâ procedens,
suoque proprio motu laboras, si quid profecti edit, &
agit, ratione expeditissima agat, implicatum receditur.
Nec potestis devia, praecipitiaque, & difficultates minus necessarias
subterfugere, qui viam naturae rectissimam, & tritam, & certam
deserit, aliasqueue semitas salebrosas, angustioresque quaerit.
Ramistae igitur omnia praecepta rejicientes, quae ex ipsa natura, ante artium
constitutiones suis operibus manifestata non fuerunt collecta, nil intricatum,
nil contortum, nil violentum profitentur, sed omnia sic proponenda esse censent,
ut sint ad optimam naturae dispositione comparata, discipulu ex intricatis, cotortis, violentis, quae in
solitaria, & exeplari institutione remasisse poterat, liberent, naturaeque restituant expeditae
perfectioni. Nec putat eum recté sapere ullâ ratione posse, qui
supra naturae rationes á natura monstratas sapere velit.
FINEM omnium doctrinarum in hominis defectu restituedo occupatu
t Ramistae, omniaque pcepta ex naturae fontibus humanae improfectioni succurretis haurienda esse, nec non tale naturam noticiâ,
& doctrina pingenda, qualis hominis vitae est, atque
usibus illius destinata, sancté decernut, ut hactenus ostensum
fuit. Hinc vel caecis patescit, omnia quae ab illis do centur, sic doceri, ut
sint directa ad hominis facultates expediendum, ad hominem vitae huic aptum
reddendum, ad restituendum dominij illius usum, & possessionem, quod
amissum quidem est, sed recuperadum laboribus hominis propositum.
Quemadmodum enim universa natura indigentiae humanae sublevandae, atque inde
perfectioni praestandae est destinata, sic si genuina ejus doctrina homini
proponatur, idipsum cognitionis & doctrinae proponitur, quod ex finali
sua intentione indigentiam, & defectum in vita tollit, abundantiam cotrá sufficientem, & integritatem reddit, & vitam
constantibus naturae fructibus, taquam subsidijs naturalibus,
& certissimis undiquaque munit. Nec potest fieri aliter, cum natura
indigentiae perfectioniqueue inserviat, quam, ut si qualis est,
Quae cognitio hanc non habet facultatem, ut fructum aliquem vitae utilem pariat,
perfectionemque complectatur, quâ ad vitae necessitatem sustinendam aptus homo
sit, tantum abest, ut consectentur Ramistae, ut etiam si ab aliis obtrudatur
alicui disciplinae, illi repugnet, atque ex artibus
exterminent.
VERUM enimveró ne mutila sit, & manca institutio, Ramistaeidunicé agunt,
ut quacunque in re defectus aliquis hominis deprehenditur, in ea etiam
perfectionis doctrina accuraté instituta habeatur. Si enim mutila foret,
singulos hominis defectus ad perfectionem non perduceret, homineque in indigentia sua relictum, integritati requisitae non satis plené
restitueret.
Primum igitur Ramei in philosophia sua orationem hominis & rationem
expediunt, ut possit utriusque munera ubique, & semper, prout occasio
offertur,
Deinde caeteras hominis facultates, mentemque sic instruunt, ut dominium illud, quod ante lapsum homo obtinuerat, ad vitae usum, fructum, necessitatem exercere, si non perfecté, aliquo tamen modo possit. Quemadmodum omnia in numero, pondere, & magnitudine condita hominis gratiâ sunt, ita discipulum in hisce instruunt, ut numeri magnitudinisque rationes pervidere, meditari, ad usum conferre, numerare, & metiri exacté, & ex hac cognitione dirigere quamplurima commodé, & inde munimenta salutis, vitae, & perfectionis comparare queat.
Deinde cum universam rerum naturam ad usum hominis, fructumqueue &
subsidia vitę conditam concessamque norunt, sic singula tradunt, ut talem
aperiant rerum naturalium noticiam, quâ ad usum fructumque recté perci piendum
uti homo possit, quáque ad usum salutarem ducatur, & ab noxio
periculosoque abusu deducatur, dominiique illius praestantissimi partem haud
exiguam, recuperare ac possidere potis sit, sydera cum stantiorem usum, & feliciorem transferre
omnia, ductu & luce perspectae cognitionis homo noverit, itinera rectius
terrâ mariqueue dirigere, in seipso mutationes judicare, pericula inde eventura
praecavere, & sic tutius vitam sustinere. Neque enim hîc aliquid ad
vanam tatum ostetationem tradendu
esse, sed omnia esse ad hominem, tanquam ad dominum usu donatum, referenda
putant.
Hinc etiam sensuum officia in rebus subjectis recté, & ad con stantis judicij firmitatem directa, potissimum veró in visus ratione per optica; & auditus, in sonorum cum judicio comprehensione per Musica explicant, ut discipulus visionis rationes perspiciat, atque ex iis de visibilibus exquisité judicare discat, doctrinamqueue canendi minime ignoret, camque opere exerceat.
Nec à terrarum spaciis suis dissitaru situ, proprietatibus
conditionibusque commodis, & incommodis tacent.
Hominem ad aliarum rerum cognitionem fructuosam & utilem non tantum; sed etiam ad sui ipsius corporis notitiam maxime necessariam, & sic in seipsum reducunt. Quae reliqua hujus doctrinae plura sunt, diligentissime discipulis suis inculcant,
Hinc cum vident, hominis animum ad convenientem humanitatis vitam honeste
vivendam multis modis per se ineptum esse, cum & recti atque honesti
notitia in eo infirmata plurimum, & vehementer labefactata reperiatur,
ut studiosé si etiam id conetur, tamen rectae vitae cursum tenere perpetuó,
affectuu furente violentiâ, non possit, doctrinam morum,
atque honestatis seduló suis praescribunt, per quam ea induantur dexteritate,
ut omnibus vitae generibus ad honestatem consulere, cum aliis, & secum
ipsis honesté agere, honestatis leges servare non difficulter, quo ad
cognitionem valeant.
Ex his diversa vitae genera, solitarium, privatum, publicum deducunt,
quantum philosophica fert institutio, nemo de defectu conqueri doctrinae,
& cognitionis jure debeat.
Tandem cu spirituales quęda suprosint naturę,
atque in ipso homine spiritualis quęda essentia deprehedatur, cuque alios esse spiritus, qui noceant
interdum, interd um juvet, variis sese, & minime dubiis
indiciis prodant, in iis, quae hucusque fuerunt, non terminatur Ramea
institutio; sed ad spirituu quoque naturam, conditione proprietatesque indagadum progreditur, ut costare homini certó possit, tum quid ob anima suam
spirituale se deceat, tu quo reliquos spiritus
modo licité, aut sibi conciliet, aut salte non laedat, aut veró
recte fugiat, & tutó sectetur, praesertim cum Nigromantici illicitis,
& perniciosis cultori, naturaeque judicio damnatis artibus, eoru opera quàm saepissimé abuti perspicué videantur.
Denique cu ex omnibus hisce cognitis judicioque conscientiae
menti ingenerato, & in singulis conatibus humanis tis
ex natura, & in natura, atque adeó in se ipso deprehensis, homo
ingeneratâ sibi noticiâ, & luce naturali intelligat, esse numen
aeternu, infinitum justum, bonum, sanctum, &c. à quo
sint primum facta, coservetur etiam adhuc
& sustententur omnia, à quo bonis, justis, sanctis sint universa bona
certó exspectanda; malis, injustis, prophanis, mala metuenda; quodque sit
religiose in veritate, & sanctitate colendum: Ramei etiam institutionem
suam ita efformat, ut quicquid naturae beneficio, tam de
essentia, quám de voluntate numinis illius, & cultu divino, ex universa
natura promi potest, id doceatur primum Deinde quám accuratissime cum hominis
conditione, necessitatibus; angoribus conferatur, idque eâ ratione ac fine, ut
homo singula exquisité pensitet omniaque tum inter se ipsa consideret, tum ad se
ipsum referat, ut qualia sint, & quid praestare, quid polliceri cultum
Dei religiosum ad expetitam salutem obtinedum meditanti possint,
indubitatò constet. Hanc doctrinae partem necessarió ad
institutionisphilosophicę dita à Deo, & hominum usibus subjecta, plené debitequeue
cognoscantur, nisi hominem à semetipso, ab universa rerum natura, ad creatorem,
Numen vid. illud cotorqueant, ut nullam sibi gloriam noticiae
verè salvificae à se acquisitae tribuat: nec verus rerum cognitarum fructus ulli
constabit, nisi eó mortales perducat ur, ut ad verae &
salvificae religionis constitutionem, fixis in Deum solum oculis, peculiarem
manifestationem expectare discant, eamqueue ibi tantum esse quaerendam
intelligant, ubi argumentis quàm evidentissimis Numen illud de se, &
religione, & salute locutum, & indigentiae humanę in
spiritualibus illis & supra naturae fines positis succurrisse, sequeue
ipsum peculiariter revelasse, atque salutis conferendae adipiscendaequeue
media ac rationes proposuisse evincitur.
Et certé cognitio rerum ea nuquam fuerit homini, quae esse
debebat, in labore illo viventi, si in caducis eum detineat, & in
incertis; immó vero in hujusmodi noticia, quae inepta sit ad id
Solus Melanthon noster, primus inter philosophos hoc ipsum probé, &
observavit, & vidit, & ubique professus est, non modó naturam
homini cum quibusdam naturalibus principiis relictam fuisse, sed omnes
disciplinas à Deo esse datas, ut ecclesia in genere humano, à qua Deus in Filio,
Spiritus S. lumine illustrata agnosceretur, coleretur, & celebraretur,
colligi per ministerium posset, non quod vel naturaeipsi, vel artium
institutioni eas attribueret vires, quibus aliquid spiritualium illorum
obtineretur, aut fieret, sed quod putaret, pleniori rerum cognitione doceri
hominem, nusquam sibi spem salutis fixa esse, nisi in Deo, qui
singulari revelatione, medijsque ostensis eam & faciat, &
largiatur.
Hic itaque Ramistae philosophiam finiunt, ubi tentatis rebus omnibus, nihil
tamen reperiatur, in quo acquiescas. Atque tum demum omnes humanitatis partes
doctrinis esse comprehensas, & explicatas censent, si id constanti ex
iis judicio demonstrari possit, & plené
IN hisce doctrinaru generibus dextré explicandis sic versantur
Ramistae, ut justa, & requisitam brevitate
in iis nullo jure desideres, quemadmodum nec do imperfectione conqueri possis.
Cum enim omnia praecepta catholicé enuncient, & reciproca faciant, generi
generalem affectionem, speciei specialem attribuant, pręcidunt;
cum unicuique arti suum proprium adsignent; infinitam confusione
rerum diversarum praecavent; cum methodicé omnia disponat, ut,
quae lucem pręferunt alijs, praecedant, & unuquodque
praeceptum suo claritatis loco collocent, eande rem saepius
iterare necessum non habent, sed ita docet, ut singula semel
tantum proposita, intellecta, recté adhibita, non minus necessariae cognitionis,
& lucis largiantur, quám si vel , aut in pluribus, & veró nuquam, & nusquam sine aliqua caussa, & citra respectum, atque
absque quadam utilitate repetita traderentur.
NIHIL de quo dubium esse possit, artibus immiscent, ut in de cotroversiae in ipsis artium descriptionibus agitandae & disceptadae sint. Nam priusque ad methodica
praeceptoru dispositione veniatur, quae artem
primum efformet, praecepta ex usu collecta, universalis experientiae testimonio
t. Insani aute judicij
foret, controversias in ipsis doctrinis movere de ijs, quae perpetuam habere
veritatem jam anté demonstrata fuerint.
Neque etiam negantias, quas vocat, lex haec eadem in artes
recipit, neque falsoru dogmatum refutationes admittutur ab ijs, qui illa tatum in doctrina artis
comprehendenda esse norunt & monent, quae naturae perfectionem pingant,
eaque suppeditent, quorum luce, & ductu ad finem arti praefixum
perveniatur.
Sed ut plura hic non ad dantur, nemini ignotum esse potest, qui vel á limine
institutionis Rameae rationes salutare maluit, quám prorsus sibi incognitam
condemnare, quanto cum labore & qua animi constantia, ex accuratis
artiu descriptionibus, tum quae incerta sunt, tu quae de praeceptis instituuntur altercationes, á Ramistis profligantur.
EXTRA dubitationis aleam positu esse puto, judicii de rebus
faciendi, ubicunque id faciendum etiam sit, fundamenta rationesqueue immotas
& constantes, nec non plené sufficientes consistere in rerum ipsarum
prima plenaqueue scientia, ut qui primam rerum scientiam artis suae praeceptis
profitetur, is fundamenta judicandi rem arti subjectam certissima complectatur.
Est veró inter caetera non postremum, ob quod tam acriter
Tum enim rem demum penitius esse perspectam autumant, quando quae primó insunt,
quae aequaliter cum re reciprocantur, quae nec angustiora sunt,
Tandem quia censent accuratissimis definitionibus, distributionibus, &
proprietatum explicationibus praecepta artium recté exponi, summo &
indefesso studio id agunt, ut fundameta judicandarum rerum
ponantur, principiaqueue innotescant, ad quae omnes de rebus arti subjectis
controversiae revocari debeant, & ex quibus disceptari, judicari
& finiri possint.
Nihil igitur hoc loco in Rameis desiderari potest, modo sinceritas, candor & benevolentia in adversariis, dexteritasqueue judicandi non desideretur.
SUBJECTUM in quo tractando cognitae artis praecepta ad perfectione
exerceantur, adaequatum esse unicuique disciplinę adponedum,
supra monstravimus, modumqueue etiam indicandum, uo illud ad artis finem
obtinedum
Ramistae principio artem explicandam integré & accuraté definiunt, idque
ex summo fine & bono, ob quod & ars constituta est, & ad
quod obtinendum traditur atque exercetur, ad quod singula, quae in arte sunt,
referuntur, & á quo, tanquam á fote, profluunt. Ex fine
hoc officiu propté intelligitur, cum officiu nil aliud sit, quám quod in usu finali costitutum
est, quod artis finitae seu finis vi constitutae viribus praestatur.
Res ut magis perspicua fiat exemplo declaretur. Grammatica
definiunt arte bené loquendi ex fine & summo rei bono.
Hinc officiu ultró & expeditissimé intelligitur ad bené
loquendu esse directu; & ars
officiu suu facere, si ad bené loquedu homine instruat; &
homine Gramatices officio fungi, si ad ejus
praescriptu in loquedo omniadirigat. Nec opus
fuerit officium sigillatim indicare, cum
Nam quod finali intentione artis attingitur, quod officio cotinetur, id subjectum arti esse nemo nescit, cum inde subjecti hujus ratio
& costitutio demostretur. Finis itaque si
summum & extremu artis bonum coprehendat,
adaequatum inde subjectu ingeritur, quod summi illius boni usum
& finale intentione, oesque artis vires scopi instar in sese recipiat. Si Grammaticam definias
loquedi arte, eo ipso intelligis, id omne
subjectu esse arti huic, de quo loqui ad regulas Grammatices
possis. Neque ulla causa est, cur in arte de hoc subjecto peculiariter agas.
Nec clarius subjectum monstrari potest, quám ista definitions ratione.
Modum quoque tractadi subjecti simul generatim in definitione
artis
PERFECTIONIS partes ex natura distinctas Ramistae faciunt, atque utrinque
perfectioni promptius expediendae suam artem adsignant, quae facultatem, in qua
defectus haeret, ita perficiat ut apta sit ad quęvis sua munia obeudu, & pro destinatis viribus huic vitae
inserviendum. Usum artis ijsdem finibus terminatum describunt, quibus facultatis
perficiendae vires atque amplitudo circumscribitur. Atqui hac ratione nihil in
naturali usu contrahunt, sed ex natura ipsa statuunt, artis usum fructumqueue
Facultatem loquendi Grammaticae arti perficiendam proponunt: Grammaticam iis praeceptis instruunt, quibus facultas illa expoliatur.
Usum ex aequo respondentem facultatis amplitudini urgent, ut ubicunque loquendi
facultas vires suas exerit, ibi etiam artis Grammaticae usus frutctusque
teneatur. Quin imò summis viribus contendunt, usum facultatis perficiendae in
uita constatem, universae arti perficienti sine ulla ad certum
coarctatumqueue genus rerum, restrictione, esse simpliciter proponendum, atque
artem isto artificio, istis praeceptis, isto fine docendam, ut regere eum
sufficienter ac plene queat, nulloqueue destituatur medio, quod ad usum illum
praestandum natura innaturalibus perfectionis suę operibus adhibuerit.
Neque distrahi & ad diversas partes violenter quodammodo rapi unius
integrae facultatis praecepta patiuntur, licet in diversarum rerum generibus
usus illius necessarius sit & insignis cernatur.
Exornandę orationis facultate Rhetoricae praeceptis perficiunt,
ideoque ubicunque facultas illa & quocunque modo adhibetur, ibi artis
etiam huius usum fructumqueue esse arbitrantur. Rationis humanae intellectum
infirmitate sua laborantem, Logicae doctrinae institutione putant esse
perficiendum. Usum igitur Logicę artis tam latè credunt patére quám ipsius
rationis nostrae pateat, nec artem suis partibus absolutam esse existimant, nisi
omnia contineat, quae ad omnem rationis in intelligendo usum, praeeunte naturâ,
plené regendum firmandumqueue requiruntur. Imò verò Dialecticae usum ex
facultatis illius dispositione sic metiuntur, ut licet diversissimis rebus
diversimodé tractandis Ratio hominis inserviat, tamen diversas propterea artes
non faciant, sed ut unam atque eandem facultatem pluribus inservientem
agnoscunt, sic unam quoque rationis arte ususuo pluribus
tur & urgeant, distortamque doctrinam
judicet, quae arte in tot particulares
doctrinas scindat, quot rerum generibus diversis facultas Rationis humanae
inservit.
DONIS suis homines non eodem modo utuntur omnes, nec usus rerum eadem prorsus
ratione perpetuo completur, id quod exemplis antea demonstrabam, nec non
pluribus hic ostedere poteram, si in re manifesta diutius
haerendum foret Ut omnibus modis aptum faciant hominem expediendis Ramistae,
naturam, qualis est in sua integritate, atque optimo statu, artium lineametis, tanquam typum archetypo depingunt. Facile est, naturâ recté
cognita, etiam viribus eius recté exploratis perfectis & explicatis,
quemlibet usum ac modum, qui naturalis sit, naturę via ac ratione consistat,
sequi, exprimere & praestare. Si copiosissimé de re aliqua disserere
velis, si etiam brevissimé
ARTES á se invicem distinctę ut esse debent, sic à Ramistis accuraté
distinguuntur. Quemadmodum enim rationis & orationis facultates in
homine omnibus rebus quocunque modo inter homines tractandis aptae sunt,
reliquae verò certis & speciatim terminatis conveniunt; sic artes, quae
Rationi & orationi dirigendis adponuntur, generales; quae certis ac
speciatim terminatis rebus tractandis coveniunt, speciales
appellant, ut hac ratione usum disciplinarum naturamqueue limitibus suis
designatam, primo statim intuitu di facultatem perficiat, tertia
oratione exornandi munus tueatur, proindeque harum
facultates in omni re tractanda valere plurimum in confesso sit: Mathesin,
Physicam, Ethicam, Metaphysicam & naturalem Theologiam ad speciales
disciplinas referunt, cum specialiora in hominibus dona expoliant, quorum
quodque non ita ad omnium rerum tractationem natura sua officioqueue
extendatur.
RAMISTAE materiam Grammaticam, id est benè loquendi praecepta, artificio philosophico ex Logicae officina depromto, sic informant, ut Grammatica nudè & simpliciter explicetur, ut artes explicandas arbitrantur, atque hac ratione efficiunt, ut sit brevitate & facilitate longé accuratissima.
Etymologiam singularum vocum, deinde conjunctarum Syntaxin titatem, utvocis accentum, speciem, figuram, propria
propriis locis digerunt. Sic ordinis compendio & claritate totum dimidio
brevius & facilius reddut: Nihil denique Grammaticis
pręceptionibus ex opinione Grammatici cuiusqueue immiscet, sed è
praestantibus autoribus observata probataque omnia pueris tradunt. Materies cum
omnibus artibus propria certaque subjecta sit, quam concessu omnium
consensuque sibi sumunt, in Grammaticis Ramistae sibi populum proponunt, qui
certo sermone, omnibusque popularibus familiari ac noto utatur, quem
Grammaticae subjectum statuunt: sed quia is varius esse possit, apud alios
legitimus, contrarius apud alios, rectum tatum &
laudabilem usum seligunt, ne quomodolibet loquedi artem faciant,
sed rectè et pure id est, bené loquendi. Ex isto usu recté purequeue loquentium
regulas colligunt, quae sint non tantum utcunque verae, sed omninó
necessarioque & perpetuó verae. Si quid è fallacibus &
captiosis Grammaticorum t, singulariter observanduesse suadet, nil ad Grammatica
artem construendum assumunt, nisi quod la boriosa probati usus observatione
consideratum, verum, costans & necessarium demonstrari
possit, falsum convinci non possit:
Pręterea cum non satis sit caussae cur in Grammaticis aliquid doceatur, si verum
quippiam sit, nisi idem illud etiam sit verè Grammaticum, id est, nisi sit de
sermone significationibus suis noto, quodque usum docendum suscipiat ex iis
quidem, non quae significantur, sed quae adsignificantur, ut sunt numeri,
genera, gradus, casus, personę, tepora aut é vocum ipsarum
finibus, unde nominum declinationes, verborum cojugationes
informantur, quaeque rationem conjungendarum ad orationis integritatem vocum
describunt, ejusmodi tantum theoremata in Grammatica proponut,
quae ista Grammaticae propria complectuntur.
Deinde sic omnia enunciant theoremata, ut generalia non speciatim, specialia non
generatim, sed generalia generatim & semel, & specialia
speciatim doceantur, ne propter tautologias doctrina fiat incommoda, obscura
& praeter necessitatem diffusa, néve erroris periculum discipulo
creetur. Quęri potest de quavis voce, sitne primitiva vel derivativa, simplex an
composita: id igitur generaliter ac semel docent. Praeceptum de specie &
figura in omni dictionis specie, in Nomine, in Verbo, in Adverbio, in
Conjunctione non repetunt. Ac quamvis regula Grammaticae rara ad aequalis
reciprocationis lege catholica reperiri possit, cum anomalian
aliquando patiatur, attamen analogiae anomalia subjecta, totum illud catholicum
efficit.
Tandem praeceptis singulis sic efformatis, legem methodi in judicium adhibent,
quâ jubentur naturâ priora praecedere, posteriora sequi. Atque isto ordine
disponunt omnia, ut quae intellecta aliis lucem cognitionis praeferunt, priori
loco, quae ab alijs lucem accipiunt doctrinę, posteriori collocentur. Dictionis
structio; siquidem hujus regulę
ex etymologię regulis & finitionibus intelligantur.
Recentiores praecepta Grammaticae versibus fuerant complexi, ut ediscendi laborem
minuerent, & juvaret memoriam: Sed nimis certé obscurae,
ac pleruque ne obscuré quidem, quod opus esset, exprimebant, ut
prosa interpres necessarió adderetur ad explicandum vel explendum, quod versus
dicere nequisset; Ramistae commodiori via & majori cum fructu, exercitij
adsiduitate, & methodica praeceptorum dispositione memoriam juvant,
versisicationes veró obscuritatis latebras rejecerunt, & quám facilima
clarissimaqueue fieri potuit oratione, praeceptum unumquodque ponendum
censuerunt, natura prius priori loco, posterius posteriori. Atqui hac ratione
ars Grammatica, quae ad facultatem loquendi perficienda ad hibita
orationis puritatem explicat, á Ramistis comprehenditur.
NON tantum puré loquuntur naturae instinctu homines; sed etia
ornaté & singulari cum affectu. Hinc igitur necessum fuit hanc quoque
facultate, qua oratione exornamus, perficere,
siquedem sit per seipsam naturae dexteritas quodammodo infirma. Rhetoricae hoc
munus á Ramistis fuit adsignatum: unde ars bené dicendi definita, omnes ornatus
in oratione adhibiti species, rationes ac modos explicat, quibus ad bené
dicendum instruamur, & orationem istis exornare coloribus, ut non modo
Gramatices beneficio pura, sed etia hujus
viribus affecta cum ornatu & splendore in conspectum hominum veniat,
possimus.
Artem veró sic definitam duabus partibus, Elocutione & Actione
comprehenderunt, eamque non tantum é Rhetorum officinis depromptam, sed ex
eloquentium hominum, oratorum & poetarum spaciis observatam &
legitima in primis methodo coformatam, per genera &
species, quibus omnis
Quicquid Aristotelis vel Isocratis arculę, quicquid Ciceronis vel Quintiliani
Primúm Tropos explanant, quę in iis sit gratia, quaevenustas ostendunt, deinde Figuras tum verborum, tum sententiarum explicant, quae sint deliciae in iis, & delicatae voluptates, in his, qui nervi ac thori, declarant; hinc quae vis sit in vocis moderata & congrua flexione, quae tandem suadae medulla in gestu totaqueue actione, commonstrant.
Atqui hac via corpus artis universum partibus ac membris aptissimé compositum atque collocatum efformant, ut vivae cujusdam eloquentiae & ornatus, qui orationem afficiat, imaginem Ramistae suis repraesentent, quo facilius praestantium in dicendo hominum Rethoricae virtutes & intelligantur, & intellectę imitando & commentando discipulis comparentur.
Partes hujus artis propriae ab alijs aut negligentius habitae aut prorsus
praeteritae, á Ramistis diligentissimé pertractatur, quae ad
logicam artem pertinent, neque Orationis ornatum, sed Rationis in inveniendo,
cogitando, disponendoqueue facultatem concernunt, logicae doctrinae
restituuntur, totaque; ars sic docetur, ut ubicunque exornandi orationem
occasio commoda est, vires suas liberé prudenterque exerat, ad nullu specialius subjectum alligata, cum ipsa exornandi facultas,
ipsiusqueue orationis exornatae fructus, nec oratori nec poetae, nec philosopho
propria sit, sed omnium hominum vitę inservientium, in omni rerum genere
oratione & sermone tractandarum communis.
Rhetoricam Ramistae faciut artem á reliquis artibus distinctam,
& de liberalibus artibus artem unam, quae ad universalem hominis
perfectionem proprium, quod est in bené dicendo positum, ad munus suum conferat;
quae propria ejus sunt, ab aliarum artium proprijs separata, huic arti vni ac
soli attribuunt, inertes ac inutiles argutias, quae in illustri usu vitam non
habeant,
RAMISTAE cum Dialecticę virtutis constituendae laborem primum susceperunt, primo
loco quaerendum putarunt, quae vis esset ejus rei, quam ratione &
artificio institutam optabant, quae & quot virtutes essent, & ad
quam utilitatem hominum comparatae. Itaque cum universam quandam &
hominum propriam virtutem, RATIONEM esse judicarent, qua naturali quasi lumine,
Deum immortalem, & seipsos caeteraqueue omnia cognoscerent; qua
singulares dotes sibi ingenitas, ad orandum, numerandum, metiendum, canendum,
& reliquas artium laudes fructusqueue persequendum excitarent, Rationis
doctrinam, omnium rerum cognoscendarum & ordine constituendarum,
artificem judicarunt. Hinc optimum & proximum esse censuerunt, Naturam
cosulere, t,
studium potius suum, quám consilium, sese expressisse testati sunt, simulqueue
philosophos & hortati fuerunt & deprecati, ut fabricam logicae
studiosissimé, imó severissimé, inquirerent, quid offensum esset, ostenderent,
quod necessarium, quod homogeneum, quod proprium sit omissum, quod non apté, nec
ad usum congrué dispositum palám reprehederent, nihil ignoscerent
erroribus, philosophiae tatum consulerent, nec cam morbis
occultis aut excusatis aegram potius, quám detectis & curatis, sanam
esse sinerent.
Id veró unicé conati sunt (quid praestiterint disquisitiones cotra
adversarios, si Deus vota nostra juverit, docebut) ut ne qua
Logica particula vel umbra uspiam ab Socrate, Platone, Aristotele, Cicerone,
Quintiliano tradita reperiretur, cujus veritas in duobus logicis libellis
expressa non teneretur, ut logica talis haberetur, quae possit ad humanae vitę
prudentięque usum referri, cujus fructus in universo rationis humanae usu
insignis ac certus esset. Verum enimveró ut pauló haec apertius cognoscantur,
& quae Rameis logica probetur, appareat, pauló specialius indicanda haec
videntur. Rationis humanae defectum quendam atque infirmitatem omnes, qui in
rebus, ratione atque intellectu tractandis versantur facilé intelligunt.
Hanc itaque arti logicae confirmandam facultatem adsignant. Finem itaque
Dialecticae proponunt, ut rationem ad usum homini necessarium &
convenietem expedire possit, id est, ut disserendi
dexteritate constantiamque pręstet. Subjectu
cognitionis, quod nimirum Logica doctrina explicandum, & tanquam
Hinc omnia praecepta eaque sola arti huic tribuunt, quę modu
illu disserendi seu ratione utedi describunt
ac indicat, quaeque ideo ad disserendu, i.ad
fine logicę doctrinę largiendu, pertinent
& referuntur. Subjectum veró operationis in quo vires artis constitutae
exerceantur, faciunt omnia, quae ratione tractari possunt, & disserendo
cogitandoque concipi, sive Entia illa sint sive non Entia. Atque omnia igitur
logica esse, quibus tanqua viis ac rationibus hominis intellectus
insistit, quado in entibus aut etiam non entibus intelligendis,
docendis, ęstimadis, judicioque & luce ingenerata
percipiendistractadisque occupatus est, censent.
Partes deinde huius doctrinae ex rationis ipsius in constanti suo usu muneribus distinguunt, inventionem & judicium seu dispositionem.
His duabus partibus omnia quę logica sunt, contineri Ramistis persuasum est.
Inventionis doctrina simplicium terminorum rationes, comprehensiones &
ad se invicem affectiones, quàm jugatis, notatione, distributione, desinitione, testimoniis proponit; adeó ut
nullius propositionis resolutio fieri possit, quae in simplices illos terminos
no resolvatur, nulla propositio comprehendatur ad constans
judicium formandum, quae non illoru terminorum definita
affectione contineatur.
Dispositio deinde primo loco enunciatorum genera, affectiones formasque
& conditiones persequitur, quibus aliquid esse aut non esse judicetur:
Secundo loco syllogismorum doctrinam plenè & perfectè proponit, quibus
si dubia veritas in axiomatum enunciationibus oriatur, tertio quodam argumento
ad duas enunciatę propositionis partes excogitato, invento & adhibito,
certa dispositionis regula per consequentię necessitatem veritas aperiatur:
Tertio demum loco dispositionis Methodicae viam monstrat, qua
plurima de quapiam modatam, quale ab Homero, Virgilio,
Demosthene, Tullio Euclide, Archimede, Aristotele, Platone, Lycurgo, Solone,
Mose, Paulo, Augustino, Luthero, Melanthone; qualem denique à Poëtis,
Oratoribus, Mathematicis, Philosophis, Legum latoribus, causarum patronis,
Medicis, Theologis summisqueue interhomines hominibus, opere & exemplo
tractatam & usurpatam, suspicimus atque admiramur, quae denique ob
perspicuitatem facilima, ob usum fructumqueue admirabilis, ob constantiam
proprietatemqueue firmissima.
GENERALES artes breviter adumbratę sunt: de specialibus disciciplinis, brevius etiam summas annotabimus. Nec enim singula exequi ratio instituti nostri patitur.
Proximé sequuntur artes Mathematicae, quarum tanta ante Ramum fuit obscuritas,
difficultas, & doctrina tam intricata, ut Ramus fateatur ex omnibus
vigiliis multos per annos in artium liberalium institutione elucubratis, nihil
elemetis Mathematicis sibi aequé exercitum curis accidisse,
atque alibi testetur, nil unqua humana manu aliquid
obscuriusscriptum, qua sint Mathematum pleraque. Quid itaque in
his Ramistae. Facinus certé commemorandum, & si Diis Peripatheticis
placet, detestadum committunt, dum logico lumine adhibito
obscuritatum tenebras, difficultatum molestias, quantum quidem fieri per naturam
possit, & tricarum confusiones tollere laboriosissimé conantur, dum in
eo toti sunt, ut tenera puerorum ingenia his elementis tum viris doctis &
longo studio fatigatis, elementa Mathematica cognita sint, à nemine autem, quod
longè pessimum, ad verum vitę usum adhibeantur, á plerisqueue tantum prodesse,
quando percipiuntur, adingenia discentium acuenda, nihil prodesse quado perceptae sunt aestimantur.
Ut Mathematicas artes perspicua via traditas faciles expeditasqueue reddant, uti
in caeteris artibus, ita etiam in hisce materiam praeceptis catholicis, id est,
non solum necessariis & homogeneis, sed propriis, ut generalia
generaliter specialia specialiter doceantur; forma autem methodo
praeceptorum & ordine, ut natura prima primo, media medio, postrema
postremo loco sint, comprehendunt. Priorem disciplinam Mathematicam costituunt Arithmeticam atqui illi eam in homine partem committunt
perficiendam, quae in numerandi facultate est sita, artemque bené numerandi
definiunt.
Hunc finem utars sortiatur, numeri rationes exquisité pertexunt, duabus artis
partibus inclusas, simplici & comparativae. In simplici parte simplicem
numerinaturam considerant, in comparativa comparationem numerorum in quantitate
& qualitate interpretantur, nec non singulari artificio &
dexteritate numerum figuratum, Algebran & Logisticen, autore Lazaro
Schonero mathematico longè celeberrimo, & viro verè mathematum studiis
illustrandis nato, persequuntur. Quicquid Arithmeticum est, hisce partibus
contentum in Arithmeticis docent, Arithmetica Arihmeticé explicant, ut nec
propria omittat, nec admittant aliena.
GEOMETRIAM Ramistae separatam artem instituunt ab Arithmetica, praeceptaqueue
separata utriusque faciunt, licet insignis & multiplex usus in
Geometricis operibus & exercitationibus Arithmetici numeri sit.
Facultatem metiendi perficiedam Geometriae proponunt, Artemqueue
bene partitione, sive quacunque alia ratione rei
mensurabilis affectio consideretur.
Rem ut expediant, Geometriae subjectum magnitudinem constituunt, in quo utpote in
proprio, certo & proposito sibi genere interprętando &
praeceptis suis informado occupata sit, quodqueue generibus,
differentijs, affectionibus declaret & explicet.
Magnitudinis deinde communes affectiones primo loco exponunt in continui,
termini, sectionis, puncti, symmetriae, asymmetriae, &c. rationibus;
deinde magnitudo in suas partes distributa, lineam, superficiem, corpus,
& singulis partibus legitimè explicatis, perfectissimé docetur,
& quidem eo modo, ut discipulus docilis sua sponte & attentus
rerum explicandarum caussis
Hac doctrinae via, via illa regia ad Geometriam Ptolomaeo ab Euclide denegata & praeclusa, ac si Mathemata necessariò obscura essent, cuivis ingressuro munita est & reclusa, ut regium iter, id est, planum & pervium, qui velint habeant.
Geometrica Geometricé docentur, quae vel Arithmeticę artis sunt, vel alîus
cuiusvis disciplinae, cum iis non commiscetur. Rameorum igitur
laboribus, institutione, studiis, Mathesis, quę diu difficilior, obscurior
& fuit & habita est & paucissimis ob istas caussas nota,
luce clarissima adepta, & dubio
procul clariore adhuc & profectiorem absolutione, nisi ingratitudo calumniatorum aliud mereri Deo judicetur,
brevi consequuta pueris facilis, artificibus familiaris, cognitione denique
& usu non tantum mirabilis, sed etiam popularis facta esse videbitur,
cuius boni desiderio tantopere P.Ramus flagravit, ut philosophis boves centum,
& Hacatomben totam cupidissimé voverit, qui id daturi humano generi
essent.
MA THE MATICAS disciplinas doctrina physica sequitur, quae naturalium mobiliumqueue rerum ad usum hominis à Deo conditarum veritatem profitetur, ut etiam hac in parte humanis necessitatibus succurratur, & homo ad fructum imperii labore exercendi capessendum perficiatur.
Ramistae enim physicam quoque usu vitae & utilitatis definiunt, minimé sic docendam esse arbitrantur, ut phantasticam tantum contemplationem & subtilitates mirificas somniet. Ut verò integré amplissimam doctrinam explicent, subjectum, in quo exponendo versentur omnia illius praecepta, partesqueue omnes, naturam faciunt sensilem, mobilem, corpoream, qualitatibus naturaliter efficacibus instructam.
Hanc generibus suis partibusque distinguunt, proprietatibus, viribus,
principijs, reliquisqueue conditionibus ad doctrina hanc verè
pertinetibus definiendo partiendoque exponut,
ut Apodictica & solidam, juventuti artem proponant.
Qualitates physicas in primarum, ortarum, & occultarum generalibus
persequuntur. Naturę physicae species, simplicis corporis & corporis
mixti consideratione explicant, coelum corpus simplex constans superioris mundi
partis expositione declarant, ubi praestantissimam artem Astronomiam tradunt,
coelique & syderum naturas, motus, vires, positus, ordinem describunt.
Ex hoc coelesti divinoque opere, ut id obiter admoneamus, unam difficultatis
infinitae causam libentissimè sustulisset Ramus, sublatamqueue Ramistae
cuperent, multitudinem excentricorum & epicyclorum naturae ipsi plané
atque aperté repugnantem, ut Astrologia, sicut Artes reliquae omnes, primis
observationibus & experientiis tanquam principiis & primis
caussis uteretur, neque earum per commentitias pręsertim hypotheses
demonstrationem quaereret, fore enim Astrologiam arbitrantur, si locum syderis
cuiusque & motum Geometricé si motu & tepus Arithmeticè énudis & simplicibus experientiae
observationibus metiamur & doceamur, non multó difficiliorem Mathemata
Corpora simplicia minus constantia deinde, tum elemetorum
doctrina amplissimè explicant, principiaque rerum
corporearum in inferiori, quae &
Ad mixta deinde corpora progressi, quę ex primis illis principiis ac elementis
fiunt, Aeris, Terrae ac Maris naturas, proprietates, vires ac dispositiones,
situs, qualitatesqueue discernunt, simulque pyrotechniam admirabilis
constitutionis ignitorum doctrinam complectentem, proponunt. Hinc ad meteora
explicandum sese convertunt, variaqueue eorum genera, differentias &
propria edisserunt. Inde ad metallorum naturam, genera, species, propria, vires
mostrandum procedunt, mirandaque naturae opera in iis
latentia in lucem aspectumqueue producunt. Inanimataqueue haec quando exposita
sunt, ad animatorum genera, & distinguenda & definienda,
& dilucidé pleneque ad artis formam explicanda progrediuntur. Primum
vegetabilia suis generibus comprehendunt Plantarum, Herbarum, Arborum. Deinde
sentientium rerum species, qualitatates, sensuumqueue officia &
rationes exquisité perlustranda discipulis apponunt. Ubi praeter caetera
IN homine non modo corpoream naturam, sed etiam incorpoream cum deprehendamus,
nec verò sub idem genus utramque commodè referre possimus, physicae aliam
subjungi necessum esse statuunt Ramistae, Rameis
VT animus hominis ad bené honestequeue vivendum informetur, vitae honestatem in
virtute positam esse docent, neminemqueue nisi qui congruenter cum virtute
vivat, honesté vivere. Virtutem igitur eam animi facultatem esse volunt,
secundum quam honesté & ad rectae rationis judicium vivatur: cujus
naturam ac proprietates ethicis praeceptis ceu regulis, é
Moralem virtutem tribus speciebus complectuntur:
1. Temperantia, quae rerum jucundaru cupiditates moderetur ac
coponat, voluptatum videlicet corporearu, unde
in cibo & potu Sobrietas, in Venere
2 Fortitudine, quae componat affectus molesta & ardua fugientes,
animumqueue contrá confirmet, non solum bonarum rerum spe eundem erigens quae
Fiducia est, & ad ardua suscipiendu excitas, quae Magnanimitas; sed etiam suscepta sustinens, quae Patientia, ac in
sustinendis perseverans, quae Constantia appelletur.
3 Justicia, qua in hominum societate suum cuique tribuamus, ac reddamur idonei ad recté vivendum cum aliis, quemadmodum Temperantia & Fortitudo nos componit & instruit, ut recté nobiscum vivamus.
Cum verò non eadem omnibus, sed alia aliis debeantur, variasque &
multiplices honestatis actiones humanae vitae societas requirat, vitandae
confusionis caussa, & ut ordine ac distincté singula doceantur, omnes
virtutum species, quae justiciae complexu verè proprièque contineantur,
convenientibuspartitionibus distinguendas esse censent. Duo igitur genera in
universum statuunt(aliis tamen paulo aliter distinguentibus) , cuius ratione retribuit quod debetur
illi, a quo accepit. Prioris generis sunt virtutes, quae proxim um amore debito
prosequuntur, ut Benevolentia & Beneficentia. Misericordia &
Clementia, illae etiam, quae suum cuique cultum tribuunt, Reverentia,
Obedientia & Pietas. Ac praeterea, quae in externa conversatione, dictis
ac factis suum singulis exhibet, ut sunt veritas, Fides,
Humanitas, Urbanitas, &c.
Posterioris generis sunt justicia specialiter sic dicta, quae in contractibus reddit, quod aequum est; Gratitudo pro beneficio accepto, benè cupiens aut etiam favens; Amicitia amantem redamans.
ETHICA in morum honestate ac animi recta conformatione occupata breviter ostesa est, politicae & oeconomicae descriptiones ut
brevissimè quales sint judicentur, ratio & institutum requirere
videntur.
Nam quae hucusque philosophica hac institutione fuerunt comprehensa teneri
utique possent, ut tamen communis vitae societas rectè per Rempublicam, vel
regnum, vel quodcunque imperium aliud, & familia privata ad necessitatem
non rectè, & qua decebat, formâ ac ratione constitueretur,
necessariisque subsidiis muniretur. Nec minus hac doctrina opus sit, quám quavis
alia, imò verò maxima reliquarum doctrinarum pars huc tanquam ad scopum
collineat, ut tam publica res quam privata rectè & benè constituatur.
Nec fieri ullo modo potest, ut faciliter vita regatur hominum, nisi haec duo
ejus genera benè sint instituta. Quid enim vél leges, vel disciplina, vel quod
aliud remedii genus efficiet, si corporis ipsius partes atque membra justo
veroque ordine ac forma constanti non sint disposita. Defectui
Societas itaque talis subjectum illis est, quam urbem aliquam dicere malunt,
cuius cognitio plenior humanam hac in re perfectionem adumbrabit, usu etiam
& exercitatioue adhibita gignet. Societas haec & pacis &
belli tepore in eoru qui pręsunt & qui
obsequutnr justa quada harmonia &
legitima consensione cosistere à Rameis docebitur.
Haec harmonia ex diversis tám eorum, qui praesunt, quàm qui obsequentes dicuntur, generibus, conditionibus, studiis, officiis ad societatem constituendam requisitis explicatur.
Priori loco commemorantur, quae utriusqueua tàm togatae, quàm atmatae societati
inserviunt, ubi tum de aliis, tum de Architectonica generatim agetur; tum de
pacis ornamentis, quae belli necessitatibus plurimum commoda & ob id
etiam necessaria. Generaqueue utrique communia in Monarchiae
Communibus hisce expeditis ea quę togatae societatis propria sunt, & quae armatę soli conveniunt, explicabuntur. Togata Reges, duces, principes, comites, barones, satrapas & ejusmodi publicorum munerum administratores, utilitatis publicae magistros, qui singuli officiis suis aliquid, quod pastoris sit & magistratus, sustinent, nobiles deinde, variaqueue negotiatorum, artificum, &c. genera, rusticos complectetur, ut incolumitatem in ocio & pace tueatur. Quae singulorum propria sint officia ac partes, quibus societas sustineatur, ostenditur.
Polemica bellis rectè administrandis dicata, belli rationes explicandas sumit,
Imperatoris, Legati, Ducis & aliorum, qui sunt cum imperio, officia suis
quaeque locis commem orat, milites censet, & paratam omnium
promptitudinem postulat, apparatum in delectu : commeatum rerum exercitui ad
victum & stipendia necessariarum describit. Itinera quomodo in region um
noticia & agminum ductu ab impedimentis & difficultatibus
vindicanda sint, monebit; castra loco commoda, forma apta, constructione firma
efficere docet; castrensem scholam in ambulationibus decursionibus, aliisqueue
exercitijs tyronum & veteranorum confirmationibus, lustrationibus
exercitus, aliisqueue ad virtutem militarem incitamentis dandis aperiet;
congressus varios, oppugnationes, defensiones, praelia tam navalia quàm
terrestria, stratagematum aliarumqueue artium & instrumentorum usus
& artificia exponit, totamqueue bellandi artem sic profitetur, ut
expediat, quae si diligenter & integrè praestita sint, bellum rectè
administratum fuerit, penes quam partem victoria, & potestas pacis
conditiones ferendi tandem maneat.
RELIQUA est ex hoc genere oeconomia, cum & publica ta
pacis qua belli officia obeundi facultatem habere possis, neque
tamen domesticam familiam benè constituere noveris. Defectum igitur hunc ut
supplerent sapientes, oeconomiam putarunt esse docendam, quae sit ars domesticam
rem benè constituendi, sive ut alii loquuntur, rectè dispensandi. Huic itaque
disciplinae subjicitur Familia domestica, cuius optimae & ad
necessitatem perfectae, perfecta idea artis huius praeceptis descripta si
teneatur, doctrina, cuius ductu scopus illorum attingatur, tenetur, ut qui ad
formam eius domesticam suam societatem instituit benè rem suam familiarem
instituat. Familiae domesticae rationes in patrisfamilias, matrisfamilias,
filiifamilias, heri, servi, ministrorum, uxoris, mariti, & quae huius
generis sunt, officiis, omniumqueue, quae ad rem familiarem conquirendam,
servandam, augendam pertinent, expositione descriptioneque continentur.
His enim plenè explicatis, artem domum rectè constituendi arbitrantur
Ex his denique viam esse patefactam ad facultates, quas vocant, Jurisprudentiae & medicinae. Quemadmodum enim Jurisprudentia ex omnibus accuratissimè pensitatis, leges continet, quibus, si quid vel in vita publica, vel privata peccatum sit, coërceatur, atque ad legitimam rationem revocetur; sic etiam Medicina rationes ac vias praescribit, quibus, si quid in corpore ab naturali integritatis statu defluxerit ad corruptionem, restituatur, vel, si periculum aliquod sit, illud avertatur, vel si quid meliorem ad dispositionem perduci possit, confirmatione perducatur.
VITAE solitariae artem nullam meditantur Ramistae, cum vivere sine uxore, sine
liberis, sine familia, sine re familiari, extra societatem, officium
EXPERIMENTA quaedam liquidó ostendunt, esse naturas quasdam spirituales ab aliis naturis separatas, multum utique moventes, magnae virtutis, solertiae ac celeritatis, corporis mole haudquaquam pressas. Postquam igitur humana omnia persecuti sint Ramistae, horum etiam spirituum naturam, proprietates, conditiones ac status, quantum rationis humanae viribus possunt, inquirunt & explicant. Bonos genios ex bonitate sua, malos ex malitia describunt, quicquid porró compertum habere intellectus de hisce potest, artis forma ac praeceptis comprehensum dilucidè breviterqueue tradunt.
CUM certó constet esse Numen, quod sit omnium, quae existunt, principium, atque
illud in veritate religiosé colendum, hanc de numine illo noticiam naturalem,
atque eandem religionem, quám diligentissimè exquirunt, scrutantur singula,
omnia inter sese comparat, & ad necessitatis humanae
indigentiam examinant, ut qualia sint, constare possit. Primó tanquam divinâ
quadam Methaphysica naturam Numinis interpretantur, essentiam, in finitatem,
aeternitatem, unitatem, potentiam, sapientiam, sanctitatem, & quę plura
eius generis sunt declarant. Deinde jus, quod & creationis &
conservationis legibus in universas res habet, proponunt.
Tertiò qua ratione coli ab homine velit, & qua homo obedientia idem
revereri debeat, quoque affectu colere, exponunt. Quartò omnia quae in hac
naturali religionis descriptione patefiunt, tum inter se, tum ad
OMNIA haec sic instituenda esse suprà, risus philosophastroru
minimé extimescentes monebamus, ut ratio pietatis ubique haberetur, id quo
praestent modo Ramistę, operae praetium sit brevissimè ostendere.
Primum res universas explicant, varios earum usus exponunt, certis regulis
dirigendum, ad vitae huius dona largiendum omnia conspirare ostendunt, à Deo
omnium autore, munera illa esse hominibus data testantur & edisserunt,
ad divini nominis celebrationem & boni sempiterni adsequutionem, atque
ita hominem esse ad Deum directum monent, quemadmodum res reliquae ad homine, cui de dominio administrato, & vita hac gignat, quaerendam, cum id naturalis non
possit, aut pereundum.
Atque ita usu quodam & fructu philosophicarum rerum singulari, hominem à
seipso ad Deum convertunt, ab humanis ad divina quaerendum cogunt, faciuntque,
ut in seipso, in universa natura de se salutequeue sua desperabundus, veram
aliquam pietatis, Religionis & cultus divini, nec non salutis fontem
inquirat. Denique cumad divinae revelationis, qua vera religio & pietas
& consequendę salutis desideratae inque natura universa desperatae
ratio doceatur, inquisitione discipulus protruditur, iis eu instruunt dijudican daru revelationum variarum
RAMEAM artium constructionem breviter quasi punctis & extremis
lineamentis quibusdam adumbratam conspeximus, in qua non facile aliquid vel odio
vel paena dignum, vel ipse livor deprehenderit; explicationem, qua artes
interpretantur adintelligentiam discipulis instillandam, restat ut videamus.
Explicatio omnis, quae certo consilio certaque ratione suscipitur, eò dirigenda
est, ut quod explicandum sumitur, clarissimè patescat, eiusqueue intelligentia
plenius percipiatur, & ad usum felicius constantiusque transferatur.
Hac ob multas caussas opus est, praesertim vero, ut infirmitati t, adeò ut diligentissimam quoque ingeniorum
rationem habeant, omniaqueue ad captum discipulorum attemperent, junioribus
faciliora, adultis & confimatioribus difficiliora proponant, atque ad
hoc ipsum feliciter expediendum classes in suis scholis (de quibus alibi â
calumnia multiplici vindicandis, significandum fuerit) accuratè distinctas
habent. Verum ut quod affirmamus, etiam confirmemus (tantum enim credi nobis
volumus, quantum confirmare evidentissimis rationibus possumus) brevioribus
quibusdam capitibus summam quandam explicationis Rameae consignabimus. Neque
singula minutius consectari opus videtur, donec repertus sit, qui candidé
singulis judicatis, quid perversum sibi putetur, signisicet.
CUM quicquid doctrinarum alicubi est, sermone doceatur, singulaequeue artes
proprios suos, quos vocant, terminos, propriasqueue phrases habeant
expositionem requiri, quae intelligentiam sermonis largiatur, Ramistae censent,
praesertim verò ubi peculiaris verbi alicuius & phraseos usus est,
& arti, in qua docetur, proprius. Studiosé verò istam promunt,
modisqueue omnibus id agunt, ut sermo, quo artes comprehenduntur, perspicuus
sit & ab omnibus intelligatur, & cum vertendi labor singularem
vim hic habeat, praecepta quę discuntur à discipulis, in vernaculu quoque sermonem saepius transfunduntur. Quod in phrasi & terminis
peculiare occurrit, id quomodo velex communi usu & populari, traductum
sit in artis fines, vel qua ratione ibi etiam natum & educatum,
exquisitè commonstrant.
ANTE ostensum est praecepta artium commodius comprehendi ad judiciu formadum no posse, quàm definitionibus,
distributionibus & proprietatum, si quae tales occurrat,
explicationibus. Definitiones & distributiones cum orta sint argumenta,
pluraque & distincta in sese cotineant, Ramistę ad
clariorem praeceptorum intelligentia minutim, quae plura
praeceptis continentur, resolvut, singulaque sigillatim
declarant, quid conjuncta simul doceat, ostedunt.
Definitione quia argumenta reru scietifica instar fasciculi, coprehendut, in sua ptincipia reducut, genus sumptu vel
quod generis loco est, separatim cosiderant; Formam vel
quaecunque formae locum ad differentiam constituendum occupant, seorsim
expendunt: similiter distributionis originem scrutantur, ex quoru
primoru argumetoru
affectionibus facta sit, & quomodo partes ex toto distributę pveniat, judicat. Si quę ad naturale intellectus lume á Rameis perducitur,
ut qui natura ad discendum aptam, qui naturale rationis judicium
habet, lucem in praeceptis accensam facile evidenterque cernere queat.
PRAECEPTIS Analysi ista quasi per Anatomiam introspectis, necessu
arbitrantur Ramistae, ut methodicae dispositionis ordinatio elucidetur.
Hinc omni cura & studio superiora, inferioribus accomodant, inferiora per superiora intermedia ad summum usque perducunt,
indeque singulorum finem & scopum animaduertunt, omnium subalternorumqueue interventu cohęreant. Neque
putant expeditam esse pręcepti alicuius cognitionem, priusquam sic proposita
sint & percepta omnia, cum origo atque extremus terminus cuiusque,
totaqueue natura rei alicuius integrè tantum sic innotescat; cotrà si in his aliquid prętereatur, manca sint, distracta fractaque omnia.
Tropus quispiam in Rhetoricis si exponendus sit, singula quae superiora gradatim
collocata sunt; gradatim expendunt, omniaque ad ipsam tropi speciem
accommodant, speciemque explicandam ad summum artis finem reducunt, quidque
speciatim ad eum conferat, ostendunt. Hac ordinis consideratione &
dispositorum diversis in locis praeceptorum inter sese comparatione planum
faciunt, quomodo priorum usus inserviat iis, quae posteriori loco docentur,
graviterque monent principia, quantumvis licet vilissima primo
POSTEA QUAM explicatio huc perducta fuit, ut praecepta sint explicata, ad exeplorum accommodationem progrediuntur, atque omnia, quae in
ptaeceptis definita, propositaque & contenta ostende batur, in exemplis maximè perspicuis & sensibilibus, sensibili quasi
intelligetia & capacitate accipienda offeruntur,
simulque & veritatem pręceptorum monstrant & usum in vita
insignem declarant, obscuritati locu nullum relinquunt,
principiaque unde praecepta sint costituta, aperiunt &
uberrimos uberrimi fructus fontes indicant.
CUM hoc seculo plurimorum labores verè nobiles in artibus haereant, sed cum omnibus commodè agere possint, aliorum
autorum, qui praestantissimi fuère, artificiosas descriptiones cum praeceptis
suis comparant, pluriumque artificum artificia retexunt, idque tum ut uno
labore plurium autorum studia cognoscantur, discipulusque ad plurimorum
sententias rectè accipiendum, omnesque accuratè intelligendum, quibus cu agendum fuerit, aptus reddatur, tum ut in comparatione illa lux
& claritas Rameae doctrinae evidentius appareat.
CUM non pauca sint, quae & frequentem usum habent & aliquam prae
se utilitatem ferunt, licet artium rationes non adsequantur, nec ideam illa perfectionis humanae constantem & undiquaque absolutam
referant, proindeque citra erroris confusionisque noxiae periculum artibus
immisceri non possint, Ramistae, in commentationibus
Hoc judicio Ramistae syllogismos quosdam connexos, quorum usus quidem
frequentissimus est, & certis si regatur coditionibus à
nonnullis adjectis raro etiam lubricus, in explicationibus tradunt ex artium
finibus rejectos, cum dispositione sua ex veris partibus antecedentis,
conseques falsum concludat.
CUM varia hominum sint de rebus etiam maximè perspicuis judicia studiaqueue haud
eadem ubique appareant, nulla potest dari ta clara
praeceptoru expositio, tam lucida veritas, quae argutiarum
tenebris, subtilitatumqueue tempestatibus quandoque non obscuretur; perspicuae
praeceptorum expositioni
QUANDO praecepta ad perspieuitatem explicata sunt, judiciis discentium quodammodo instructis veritas proposita explicataque modestae & accuratae, non confusae, non turbulentae disquisitioni subjicitur, qua discipuli profundissima quaeque perquirant, ingeniique vires in rem praesentem acrius intendant, & quae praeterlabi facilius in explicatione potuerunt, studiosius apprehendant accuratiusque teneant.
In hac praeceptorum disquisitione, nihil indiscussum intactumque relinquitur,
nulla praecepti pars intentata mittitur; &, quod caput rei est, quae vel
non t, confirmantur; quae intelligentiae perspicuitatem
intercipere videbantur, tolluntur; quae discrepantes parere videbatur opiniones, cum costanti veritate ejusque principiis
conferuntur; perfecta cum imperfectioribus; obscuriora cum clarioribus;
commodiora expeditioraqueue cum ineptioribus & intricatis; optima cum
vilioribus; firma cum infirmis, vera cum falsis; certa cum incertis comparantur,
omninoque moderatè & ad rectum, syncerumqueue Rationis judicium haec á
Ramistis exercitia instituuntur, reguntur, & effrenis sophisticandi
libido optimae artis severitate coërcetur, lux veritatis clarior efficitur, ut
non modò quid verum sit exquisitius ponderando perdiscas; sed etiam, quod vero
contrarium, dediscas.
SAEPE videmus accidere, ut quod comuniter multis rectè tractandis
est traditum, inque se vim amplissimam habet, id explicatione arctioribus
terminis inclusum quasi decurtetur, quo certè efficitur, ut pro una doctrina
sint excogitanda quám plurima doctrinarum genera. Huius mali evidens est in
logicis studiis exemplum. Nam cum logicae vires tantum ad conclusiones dubiarum
quaestionum in explicationibus dirigerentur, plures erant de inveniendis
rationibus, ad definiendum, dividendum, persuadendum doctrinae confingendae.
Hunc verò scrupulum Ramistae declinant perquàm studiosé. Ex primis suis
principiis singula praecepta interpraetantur; omnis generis exempla deinde
subjiciunt, in quibus vires praeceptorum ostendantur, percipiantur, &
veritas intelligatur; Ad certum genus, quod arctius sit constrictum, quàm ut
& subjecto & fini artis congruenter respondeat, nequaquam
astringunt. Sic logicę artis praecepta explicando ad quodvis opus, quod Rationis
vi & operatione constructum fuit in exemplis de ducut
Hac ratione vires artium amplificant maximè latissimèque fusas ostendunt.
IN doctrinis artium rectè proponendis quantum ordo possit, quantumque studia juvet, cum ignotum nemini esse queat, sedulò etiam id agunt Ramistae, ut optima accommodatissimoque ordine artes doceantur.
Primum igitur cum omnium rerum doctrinarumque veritas sit lingua latina, Graeca
& Hebraica nobis descripta, latino autem sermone in omnibus negotiis,
& rebus utamur, Grammaticam latinae linguae, deinde graecae, tertio
hebraicae proponunt, idque eo, quo comodissimum videtur modo, ut
partim inter sese conjungant, partim cum sequetibus disciplinis
simul doceant.
Deinde in scholis suis Dialecticam
Tertio loco, quia Physices studium sine Mathesi impeditu sit,
multisque in locis discipulus haereat, Mathesin tradut, ne quid
ad reliquas doctrinas accedenti desit, quo ad plenam earum tractationem carere
nequeat.
Quarto loco physicas disciplinas collocant, inque iis & Astronomiam & Musicam & Opticam comprehendunt.
Quinto loco Ethica exponunt, hinc ad Metaphysica, & inde
ad naturalem Theologiam progrediuntur, ut nulla disciplinae pars relinquatur
intacta, unaquaeque eo doceatur loco, ubi quám commodissimé doceri, discique
potest, inque hoc progressu discipulus semper sit necessariis subsidiis ad
artem, ad quam deducitur, plenius percipiendam, uberiusque tractandam
instructus.
CUM ad perfectionem recuperanda, & natura requiratur
& doctrina, & exercitatio, Ramistae eo modo juventutem esse
instituendam arbitratur, ut artes non tantum doceantur
subtiliter, solerterqueue discantur, sed ut multó magis exerceantur,
discipulique non modo ad veritatis cognitionem artiu praeceptis
perducantur, sed etiam ad usum humanis rebus necessarium expedité praestandum
apti promptique fiant. Exercitationem hanc artium praeceptis sic regunt, ut
nihil quicquam in ea fiat, quod ad praecepta non examinetur, discutiatur,
dirigatur. Hoc enim pacto & intelligentiam praeceptorum in ipso
exercitationis labore mirificé adaugent, & vim experiuntur, fructum
utilitatemque pariunt. Totam veró exercitationem duobus quasi capitibus á se
licet distinctis, ad artium tamen praecepta aequali quadam ratione affectis
In Grammaticis puer primum jubetur in oratione ab alio facta, Grammaticé
resolvenda, Grammaticarum praeceptionum vires atque usum experiri, conjunctarum
vocum structuram scrutari, singularum etymologicas adsignificationes perquirere;
ad praecepta artis minutissima quaeque expendere, quomodo praecepta, quae
didicit, ab aliis observata sint, cognoscere, ut quomodo ipse observare eadem
debeat, certius
Simili modo in reliquis doctrinarum generibus Ramistae discipulos exercet.
Discipulus artis Rhetoricae indicio Tropos, Figuras in exornatis alioru sermonibus, scriptis & commentationibus observat, in
orationibus & sermone viva pronunciationis tam in voce, qua in gestu exempla notat, ad artis praecepta revocat, gratia, si
quaeinsit, animadvertit: In scriptis, qua voce sint & quo gestu
exornanda singula, considerat: in scribendo, recitando, simile aliquid praestare
docetur. Longu foret singulas dexteritatis Rameae partes in
singulis disciplinis hic persequi velle, erit commodior, quando de singulis
disciplinis sigillatim agendum aliquid fuerit, quandoque nostra consilia,
nostrae
ARTIUM praeceptis & eorum explicationi adjungut Ramei
autores, que notae sunt probatioris, inque ijs legendis tractandisqueue sic
versantur, ut quaecunque occurrant, ea ad artium explicatarum capita, tanquam ad
fontes, unde manarint, revocentur, artesqueue locos, quos vocant, communes
perfectissimé complectantur. Accuratissimé simul artificium, quo singula
tractata sunt, quo in locum, in quo docentur, traducta, quam vim habeant, ubi
reperiuntur, observant. Monent si quid occurrat vitandum; indicant, si quid sit,
quod melius tractatum esse posset: & ut summatim dicam, vitia autorum
notant, defectus aliunde supplent, virtutes t, quodqueue
intimum est perspiciatur: Diversarum artium fructus, qua via confluxerint,
quomodo in usu confluant, ut fontes tamen non permisceantur, manifestum faciunt,
qua ratione optimorum auctorum vestigia, ad simile aliquid in alio etiam rerum
genere praestandum, sint legenda monstrant.
IN hac naturae nostrae infirmitate nemo tam sagax, tam prudens, tam cautus
reperitur, qui non lapsus alicubi sit, hinc varii errores geniti, multiplices
& discrepantes opiniones de rebus longé utilissimis ortae, de quibus
necessum est, ut, qui se instituendos philosophis committunt, quám rectissimé
instituantur. Ramei, hoc labore ut perfungantur, controversias ad rerum ipsarum
principia in artium
Sine fine & modo scholastici rixas de propositionibus rerum caelestium
recté censendis, intelligendis, & ad humanum judicium
intelligentiamqueue concipiendis, miscuerunt, controversias istas nemo vel
intelliget recté, vel explicabit perspicué, vel dextré judicabit, qui, ad
quaenam doctrinarum capita isthaec controversia sit reducenda, ignorat;
facillimé veró judicabit, qui Rameorum ductum sequutus, Naturam propositionum
recté scholastici primum lapsi sint,
& qua ratione periculum istud caveri debeat.
Praestari tantum in institutione donu facilius á Rameis posse,
nemini dubium videbitur, qui considerat, quám exquisité omnia distinguant, quám
definiant & distribuant accuraté, quám denique omnia arcté connectant,
quae ad artis alicujus integritatem referuntur.
QUA NTUM vita humana damni patiatur ex mora, qua diutius multi in inferioribus
disciplinis detinetur, plurimi sed serius experiuntur. Exitiosum
istud malum ut á suis avertant Ramei, seduló dant operam, ut in hisce
exercitationum partibus nulla mora, quisitis, progressus fiat. Ne veró hinc aliquid minus plené perceptum,
difficultates pariat progredienti, prioris artis usum cum sequentis doctrinae
exercitio & explicatione perpetuó conjungunt, illaqueue quorum semel
cognitio & scientia quodammodo innotuit, nunquam é manibus &
mentibus suorum elabi sinunt.
Grammaticum discipulum praeceptis probé instructum, licet habitu
puré loquendi nondu sit adeptus, ad sequentes disciplinas,
Logicam & Rhetorica si deducatur, artemque illam
& discere & exercere jubeatur, magis magisque tame in studio Gramaticae artis proficiet, ut opus non sit ta diu in Gramaticis illu detineri,
quoad perfectu perfecté loquedi habitum induerit.
No paucos videmus in unius artis studio consenescere, nec
tamen perfecta ejus exercendae dexteritatem consequi; sed
infantes manere, tametsi vel scrupulosissimé omnes scrupulos undique collectos
vestiget, exedat, ruminent, concoquant. Culpa
neglecti consilij Ramei est.
VERUMENIMVERO cum experientia testetur, citius saepe ad superiores facultates
multos adspirare, quám comodum sit, diligentissimé Ramei cavent,
ne quis parum in inferioribus institutus, eó provolet, ubi cum fructu habitare
non possit, id veró ut cosequantur, suos non conjiciut sine luce in bonorum autoru pelagus, minus in
tricas subtilitatu involvunt; sed per omnes disciplinarum ordines
sic promovet, ut á prima Gramatices doctrina per
artes interjectas discipulus ad extremam usque perducatur, priusqua superioribus doctrinis dedatur. Tribus primis annis puer in
Grammatico studio retinetur; duobus annis proximis Rhetoricam & Logicam
eidem proponunt; Sextum deinde annum Mathematicis disciplinis attribuunt;
Septimum & octavum Physicis & Ethicis studiis consecrant, ut hac
via universas omnium artium
TANDEM veró cum non modó praestantissimum Homini imperium DEUS concesserit
liberalissimé; Sed etiam singularibus
Norunt Orationis & Rationis decus homini á creatore additum esse
ornamentum & perfectionem humanitatis, subsidium etiam &
adversus infirmitates munimentum firmissimum; ideoqueue recté judicant
institutionem nullam posse finem suum tueri, atque illud, quod promittit,
praestare, nisi quae eloquentiam cum sapientia conjunctam largiatur. Magnificum
sané est, & arduum, si quis & vir bonus esse, &
Sed age de universa hac sua institutione, id est, sapientiae &
eloquentiae conjunctione Ramum ipsum coram Parisiensi Senatu adversus
accusatores acerbissimos graviter perorantem attendamus. Primam ait (anno 1550.
15. Calend. Martij) juventutis disciplinam, qua in Gymnasijs ad veram religionis
pietatem, ad legitimam Reipublicae gubernationem, tenera juventus erudiatur,
artium facultatem nominarunt, quam quomodo tractemus, aut si nondum id plané
facere potuimus, tractandam censeamus, id est, quem ad modum in ea cum
philosophia eloquentiam conjungamus, plané & perspicué esse dicendum
proposui, ut ijs
Si quis bené natus puer, judices, in nostram disciplinam traditur, hoc eum modo
solemus instituere, ut singulis diebus horas duas, alteram matutinam, alteram
pomeridianam, doctorem Latiné & Graecé, sed Latiné magis, (quia
& Religio & Respublica Iatinis literis á nobis ediscitur,
cantatur, allegatur, modisque feré omnibus exercetur) Graecé inquam &
Latiné praelegentem audiat, caeteras diei horas in meditandis, ediscendis,
exercendis rebus expositis, consumat, multoqueue plus exercitationi, quám
auditioni, temporis impendat. Una auditionis est hora matutina, ediscendi duae
sunt horae, pronuntiandi & memoriter efferendi una, duae comm unicandi,
disputandi, imitadi, exercendi: Ita ad usum & fructum
unius auditae horae confirmandum, & in animo memoriaque penitus
imprimendu, quinque horae alię penitus assumutur. Eadem feré pomeridiani teporis nobis do, & erudité dictado,
quamvis id sit maximé necessarium, sed multó maximas ac primas in discipulo
audiendo, cohortando, corrigendo, dictis, factis, exemplis, rationibus denique
omnibus exercendo; nobisque persuademus, pueros logé magis
exeplo, imitatione, diligentia, consuetudine Gramaticos, Oratores, Philosophos, qua praeceptis fieri: ideoque
artium exercitatores, quám doctores malimus & esse, & haberi.
Quapropter in hac domestica disciplina, alia docendae artis, alia exercendae
artis momenta nobis divisa sunt. Tum enim regulae artis explicantur, cum artis
praecepta enarrantur, repetuntur, iterantur, disputantur, á discipulo exiguntur,
& ejus intelligentiae memoriaeque penitus imprimuntur. Ergo haec prima
instituendi discipuli ratio, artis explicatio est: Verúm ad tractandum cognitae
artis usum, longé aliud expetitur, exercitatioqueue omninó duplex adhibetur:
Prima, ut perspicuis exemplis discipulus vim cognitae artis excutiat, &
quàm artificiosé, quamqueue regulis artis structa sint, intelligat.
Haec exercitatio Analysis á nobis appellatur, quia partes operis &
exempli ad distinguendum propositi retexit, & singulas ad artis normam
perpendit. Secunda exercitationis via nobis est, cu discipulus
exemplo cognoverit, quomodo regulis artis periti homines utantur, imitando
primum simile aliquid effingat, deinde per seipsum á suo Marte nitendo
conandoqueue, suum aliquid & proprium faciat. Haec exercitatio, Genesis
á nobis appellatur, quia nouum gignat opus artis & efficiat. Sic loqui,
orare, disputare, omniumqueue artium humanaru opera facere
condiscimus, ut in alienis exemplis primum, deinde in nostris operibus &
factis cognitas artis regulas experiamur. Quapropter hanc duplicem
exercitationis rationem, Analysim inquam, & Genesim, in Gramaticis & Rhetoricis & Philosophicis studijs adhibemus. Tribus
primis annis puerum (si plané legendi & scribendi rudis &
ignarus erit) in Grammatico studio, Látino, Graecoqueue retinemus. Primo anno
declinare nomina, & conjugare verba quam plurima, eaqueue
Os pueri tenerum balbùmque poeta figurat:
Virgilii Bucolica, Homeri de ranis & muribus ludicra, iisque sermonis
familiaritate feré parem Terentianam aliquam fabulam, aut facilem prosam è
quibusdam Ciceronis Epistolis proponimus, totumqueue primum annum in singulorum
verborum etymologia & copia quadam consumimus, ut puer hoc anno pingere
& legere, varia & multa vocabula Latinè Graeceque conjugare
& declinare perdiscat. Secundo anno major quaeda
& accuratior etymologiae grammaticae doctrina proponitur, usus uberior
ex Virgilii, Ciceronis, Homeri, Aristophanis, paulo majore opere aliquo. Tertio
anno syntaxis jam tota perdocetur, & cum annis ipsum studium,
exercitatioqueue accrescit: si quatuor aut sex versus puer ediscebat, sex aut
octo ediscet: si sex vel octo versiculorum thema secundo anno scribere
didicerit, jam fundamentum in his primis
Latinae Graecęque linguae rudimentis positum esse judicamus. Rhetorica,
Philosophiaque tota, magna ex parte naturalis est: multi sine Rhetoru praeceptis ornatè dicunt, multi sine Philosophorum dogmatis
acutè disputat, res naturales intelligunt, benè beateque vivunt.
At Latina Graecavè lingua in libris tatum posita est, nulli
populo hodie vernacula & familiaris est. Itaque nisi qui didicit,
Latiné aut Gręcé, nemo intelligit & qui linguarum earum peritiam
perfectam habent, rerum bonam magnamque partem per sese intelligunt. Ergo in
his linguarum studiis diuturnam operam ponimus, ut ad usum regularum
grammaticarum per Analysim puer in familiaribus exemplisdoceatur, etymologiam
partium orationis & syntaxim, denique prosodiam si proferatur,
& Orthographiam, si scribatur, expendere, & ad explicatae artis
legem singula referre: atque omninò hac analyseos examinatione grammaticam quám proximé & verissimé
poterit, loquatur & scribat: Atque hac interpretationis, imitationis,
scriptionis, locutionis, meditatione & exercitatione, tande Grammaticus existat. In his, inqua, linguae latinae &
Graecę fundadis initiis, tot annos his exercitationib.
impendimus, atque etia reliquis & consequetibus puerilis huius, de qua loquimur, industriae temporibus, & annis,
utriusque linguae usum quotidie confirmamus & absolvimus. Statuatur
verò interea illud, quod verissimu certissimuque
est, aliud esse regulas artis explicare, aliud explicatae artis usum exercere,
& gramaticas omnes regulas ab eo sciri posse, qui purè
loqui nesciat, qui proprié & veré scribere nesciat, qui ullu Gramaticae artis usum exprimere nesciat: idemque
in omnibus artibus fieri posse, ut qui musicas regulas didicerit, cantare
nesciat: qui Varronis & Catonis de agricultura libros in modis vocis & gestus interpretamur,
eaque omnia iterando, repetendo, exigendo, penitus inculcamus, atque hac
interpretationis diligentia, rhetoricas regulas discipulis nostris notas
& perspicuas efficimus. Haec Rhetoricae artis est explicatio. Eodem
tempore, sed diversis horis, exercitationem illam duplicem Analyseos &
Geneseos adjungimus. Analysim in nobilibus & insignibus Virgilii,
Ciceronis, Homeri, Demosthenis, & similium autorum exemplis adhibemus:
in quibus discipuli troporum lumina, figurarum ornamenta, ex rhetoricis regulis
pervideant: vocis & gestus exempla (quae in scriptis libris mortua sunt)
voce gestuque nos ipsi fingimus, & quantnm licet exprimimus. exercitationis speciem
deinde persequimur, ut pueri ad exempli imaginem, sententiam positi Thematis,
Tropis & figuris eloquatur, modoque vinctum numeris
poëma faciant, modo prosam & solutam oratione contexant,
voce gestuque reddat ac pronuncient, per se ipsos denique
quodvis aliud argumentu similiter exornet
& tractet. Nec in isto Rhetorico studio Gramaticas regulas promiscemus quas antecedetibus studiis
cognitashuc attulimus: usum tamen & fructum grammaticu
retinemus, & quantum possumus, Latinę Gręcęque linguę intelligetia roboramus, augemus: nec ut ornatè dicamus, barbarè &
impurè loqui volumus, sed congrué & puré loquedi
consuetudine elegater & ornaté dicendi
cosuetudine proficimus. Nihil adhuc, judices, in duabus his
artibus accusamur: certé ab accusatore toleramur: nec quia Gramaticae usum cum Rhetoricae usu copulamus, ideo Grammaticam cum Rhetorica
permiscere & conturbare dicimur: & sané nihil vel
malevolentissimum quenquam offendere debeamus: nisi forte fuerit offensio,
distinctius eas doctrinas tur & exerceantur.
Tertius studiorum gradus est in Dialectica, ubi nulli quidem consilio aut
voluntati veterum vel philosophorum, vel legum, sed certe nostrorum hominu quorundam ignaviae & inertiae valde dissimiles
contrariiqueue sumus. Attendite quaeso partem hanc expositionis meae tertiam,
judices, & aequis animis accipite. Ponite ante oculos, quae de artis
explicatioone, de artis exercitatione adhuc exposui, aliud esse artis regulas
explicare, aliud artis usum tractare & exercere. Hic enim criminis (quo
accusamur) tota ratio sita est, quod nobis Dialectica no
explicanda solu, sed exerceda, sed penitus utenda,
fruendaque videatur. Ergo quinto anno discipulum nostru ad
Dialecticam deducimus: & quemadmodum prius in Grammatica &
Rhetorica, sic nunc in Dialectica instituimus: Dialecticae artis regulas
explicamus, explicatae artis usum & exercitationem assumimus, totumque
hunc annum ex praescripto legis in Dialectica collocamus, & Dialecticae
inventionis dispositionisque praecepta, quae Rhetores in Rhetoricis
Duae sunt artis Dialecticae partes: Inventio & Judicium: Utriusque
igitur partis regulas & praecepta, & quae differentias
argumentorum, & quae judiciorum formas habeant, ex Logicis libris sicut
antea dixi, selecta & ordine digesta, & exeplis
insignibus illustrata tradimus: totos etiam libros, unde ex optimis illis non
nulla selecta sunt, singulis capitibus demostramus, easque
Dialecticas leges & regulas discipulis nostris interpretando, repetendo,
exigendo, altercando, modisqueue omnibus versando, declaramus: & quod
singulis dicbus hora una explicatum est, duabus horis, saepe etia
tribus, argumentando, communicando, iterando, discentis animo mentique mandamus
& inculcamus, & qua diligentia Grammaticam artem antea,
& Rhetorica, eâdem, imó veró multó vigilantiore atque
acriore, declaramus. Nihil haec explicadae artis industria á malo
Academiae Genio reprehenditur, imó veró sola hęc in Dialectico doctore
diligentia ab eo probatur; Omnis maticae & Rhetoricae, sic
Dialecticae usum docemus & explicamus, hoc á Genio illo danamur. Veru enimveró quia Dialectica Grammaticâ
& Rhetoricâ tantó pręstantiore disciplina
judicamus, quató linguâ mente, verbis sentetiam & rationem praestantiorem judicamus, ideo
praestantiore etiam excellentioremque in Dialectica cura diligentiamque requirimus: Dialecticae artis explicatione
contenti non sumus, explicatae & perspectae artis usum quęrimus,
exercitationeque illa duplice
& Analyseos & Geneseos pcipué hic adhibemus,
laudamus, amplectimur: hoc malo Academiae Genio, novu, grave,
invidiosum, exitiabile, criminosum est. Itaque Genius hic no
solum sapiens, veru etiam Academię providens, tantu facinus acerbé prosequendu, coërcendu,
vindicandu existimat. In hortis Hesperidu,
poëtae memorat auriferum nemus aureis malis foecundu, eminus á prętere untibus conspici, ac ne illa aurea inde mala decerpantur,
pervigili & contorto dracone custodiri, qui tamen illis nequaqua fruatur: sic videlicet in nemus est, aur ea mala sunt,
quae cernere procul & aspicere per istos cotortos
dracones & malos Genios Academiae custodes liceat,
decerpere (quamvis ipsi custodes no utantur, no
attingant, no videant) attame non liceat. Veru caetera percipite, Judices. Schol asticis Dialecticae
disciplinae regulis, accusatoris nostri more, conteti no sumus, earu regularum usum etia
volumus. Quomodo? Proponimus primu Analyseos ergó, exepla nobilium & gravium autoru, qui sunt
no solum puré & Grammaticé locuti, ornaté &
Rhetoricé elocuti, sed etia subtiliter, acuté, prudenter de
posita quaestione ratiocinati, ut in eis discipulus noster, regularu Dialecticaru, id est, argumetorum,
enunciationum, coclusionu, methodorum species
exploret & deprehendat: tu deprehensas, geneseos gratia
in simili qstione tractet & exerceat. Eode
itaque die, sed diversis, ut antea, & distinctis horis, similes
& Inventionis in argumento, & dispositionis in enuciatione, syllogismo & meth odo laudes meditatur, ingeniu judiciumque suum ad illas ideas conformat & in stituit: tandemque
per se ac sine alterius torumque copia, clariore & directiori ordinis dispositionisque via
disputat & explicat. Multos jam annos judices, in poetis, oratoribus,
philosophis Gręcis & Latinis, hunc Dialecticę artis usum &
fructu, non solum magno & assiduo, sed grato
& jucudo labore pala docemus, &
publicé demostramus. Oravit in Pisone Cicero,
multaque graviter & acerbé in eo reprehendit, quomodo sit ad honores
publicos evectus, quomodo sit in his versatus. In hujus igitur Orationis
artificio dialectico declarando, caufas, facta, circustantias
adjuctas, cotraria, cęteraque argumentoru genera subducimus: enuciationis coclusiones, & syllogismos distinguimus, ordine universum
notamus: Analysis est. Exeplum similis argumeti
discipulis nostris ponimus: qđ ille speciatim tractavit, generatim disputamus,
& quęstione ab hypothesi ad thesim revocamus. In Pisonem
Cicero dixit: Nos in tyrannu & pernicio sum Reip.
magistratum dicimus: & persequendis exempli tanti vestigiis, simile
Ciceronis aliquid effingimus: Genesis est. Oravit pro referimus: Pronunciatoru species
recognoscimus, syllogismos & argumetationes ad figuram
formamque redigimus, ordine perpetuum cotuemur:
Analysis est. Similis quaestionis thema proponimus: quod pro Milone contra
Clodiu dixit: Nos pro forti & costanti
principe contra sceleratu, sicariu, &
latronem similibus argumentis, similibus enuciatis, similib.
syllogismis, simili ordine, simili denique inventione & dispositione
disserimus: eadeque analyseos & geneseos exercitatione
Demosthenis, Virgilii, Homeri, Platonis, Aristotelis dialecticu
& ex argumento cosiliu, & ex
syllogismo judiciu, & ex ordine universae collocationis
coplexum interpretado, meditando, scribedo, declamado, propendimus, imitamur: nec assequi
tantum, sed alicubi vincere ac superare cotendimus. Remoto
etia aliquando imitationis exemplo, Dialecticę artis virtutes
omnes per nos ipsos in libera, & ad arbitriu posita
quaestione tractamus & excolimns: Omnesque laboris, vigilatiae, studij nervos intendimus, ut inde artis Dialecticae fructum consequamur.
Nec in his tamen Dialecticis to stabili, enuciatione certa, syllogismo costanti, methodo distincta
& illustri tractemus & exponamus. Quintus annus in Dialecticis
artibus, in Dialecticis exercitationibus hoc modo nobis instituitur. Triu artiu Grammaticę, Rhetoricę, Dialecticę usus,
conjucto studio tractatur: imó etiam reliqui philosophici
temporis annis tanto copiosius & uberius exercetur, quanto rerum quae
loquendae, dicendae, disputandae sunt major est ubertas & copia.
Haec est judices, Dialecticae artis exercitatio, quae tantopere in nobis
accusatur: hoc est nostrum facinus, quod , ut
dixi, sic docemus, sic exercemus, eademque tamen exercitationem
in toto reliquae philosophiae moralis & naturalis studio perpetuam
tenemus, quaestiones & sententias rerum ex argumentis, ex
argumentationibus ponderamus, quàm vera quám commoda praecipiantur, hac eâdem
librâ perpedimus. Ethica disciplina secundo curriculi
philosophici anno per legem instituitur: nec tamen omnes Ethici Aristotelis
libri, sed quatuor duntaxat imperatur. Hujus philosophiae
doctrinam, si mihi fuerit optandum quod assequi velim, malim pueris ex Evangelio
per eruditum fuit veteribus religionis
christianae doctoribus contra doctrinam gentium (quarum doctor Aristoteles in
hac , non modo non rejicimus, sed (prô pudor!)
Christianae religionis veluti fundamentum fecimus. Hoc enim nomine
animadversiones, id est, Dialecticae scholae accusatae sunt, quod Theologiam
enervarent, quia Aristotelis atrocitatem improbarent. Tum vero, fac in
Aristotelis Ethicis nihil esse impium, omnia esse utilia: non ideo quae utilia
sint protinus etiam in curriculo philosophico docenda sunt: Artes hae potius
sunt explicandae, quae doctorem, quae lumen requirunt, unde postea Philosophia
Platonis & Aristotelis intelligi possit: ut in pictura (sicut ait
Cicero) qui hominis speciem pingere perdidicerit, potest etiam cujusvis vel
formae vel aetatis, si non est, qui leonem aut tauru pingat
egregiè, ne ide in multis aliis quadrupedibus facere no possit. Similiter arbitror in hac prima & juvenili
institutione: qui Groecam Latinamque linguam didicerit, qui Rhetoricam
& Dialectica exercuerit, qui mathematicas artes,
Arithmeticam, Geometriam, qui Physicam & Mathematicam rationem reliquam
didicerit, non possit idem moralem Platonis & Aristotelis Philosophiam
perse cognoscere. De Mathematicis tamen artibus leges antiquae tacent, recentes
Totavillaeę aliquid in mathematicis explicari volunt, neque libros tamen, neque
tempora definiunt. Quare judices, cum quintus hic annus secundum legem in
Dialecticis positus fuerit, sextum in mathematicis elementis collocamus,
Arithmeticis integris, Geometricis item integris, Musicam & Opticam
conjunge. Has igitur primas & simplices mathematicas disciplinas anno
sexto amplectimur praecepta & regulas facilè & intelligenter
exponimus, usum praeceptorum & regularum omni exercitatione Analyseos
& Geneseos, quantumcunque nulla
offensionis significatio adhuc extitit. Quare pergamus: ex Gramaticis, Rhetoricis, Dialecticis, Mathematicis adhuc perceptis, strenuam
eloquentiae & philosophiae & egregiam operam navamus, omnique
diligentiae & industriae studio inchoatas loquendi, dicendi,
disserendique virtutes persequimur. Septimus annus in Physicis superest. In
octo primis Aristotelis voluminibus Physicis, multa est contra veterum opiniones
altercatio: Imò Physicae veritatis nulla est prorsus expositio: Astrologiam
assumimus pro libris Aristotelis de Coelo, qui praeter quaestiones alienas
admodum nil habent: librorum de ortu & interitu solida theoremata, quae
paucissima sunt seligimus, omittimus quaestiones alienas: libros de Metheoris,
de Anima diligentius expendimus: libellos reliquos,
didicerit, quique alios ja docere paratus sit. Hactenus,
judices, fundamenta defensionis meę constitui: Disciplinam gymnasij mei, vel
potius facultatis artium totam, totamque institutionem vobis exposui, quam
sequimur, quam probamus, quam etiam si nondum plane tenemus, sequendam tamen
& probandam suademus. Artes distinctis temporibus distincté docemus,
fructus tamen omnium paulatim ut maturescunt, ad usum eloquentiae &
prudentiae convertimus: usum tiae & philosophiae generalem
& communem usum ex multis specialibus & praecipuis efficimus. In
agricultura sunt segetes, sunt arbores, sunt vites, sunt armenta, pecudes, quae
suum quaeque cultum separatim requirunt: relictis in agro calamis frumenta domum
comportamus: pecoribus & armentis in pascuo relictis, lactis copiam
& vellera domum comportamus: eorum omnium simul usum ad corpus
pascendum, aledum, vestiendum conjungimus: Ita fit in animorum
cultura: variae sunt ejus partes, variis modis exercendae. Grammaticam autem
tribus primis annis explicamus; ijsdem tribus annis divisis horis, etiam
Grammaticae usum, Grammaticas poëtarum & oratorum virtutes excutiendo,
usurpando, loquendo, & quidvis scribendo exercemus: anno sequenti
Rhetoricam artem explicamus, eodem anno divisis horis, Rhetoricas poëtarum
& oratorum virtutes populi, in omnem hominum conventum, id est, domum
comportamus. Grammaticam, Rhetoricam, Philosophiamque totam in schola
relinquimus, & regularum jam nihil egemus, puritatem orationis &
ornatum rationis acumen, numerandi, metiendi, peritia; coeli
& mundi universi noticiam ad animum formandum, erudiendum, componendum,
ornandum, perficiendum conjungimus & copulamus. Hanc animi perfectionem
Rhetores
Haec, judices, disciplina mea est: quae si vestro judicio magnis poenis supplicijsque digna est, omnes in me cruciatus convertite, discipulos meos delicti vel erroris animadversione liberate. Nam quod ille de Euryalo exclamat:
Sic istam in me culpam, si ulla est, in me totam recipio, & in eam meis me scriptis, dictis, factis, exemplis, adhortationibus, consilijs infinita ingenia, vel potius infinita ingeniorum millia impulisse, & quotidie impellere concedo.
HAEc forma institutionis Rameae est, lineamentis utcunque descripta, nullis picta
coloribus: In qua primum instituen di hominis indigentiam & bonum
desideratum ostendimus; leges deinde ex natura ipsa haustas expressasqueue
protulimus, & quidem eo consilio, ut certa essent principia, ad quae in
Institutione efformanda respiciendu sit, quorumque censura, aut
probata demostretur Ramea institutio, aut improbanda judicetur.
Si, ut hactenus plurimúm certatum fuit, sic in posterum convitiis, clamoribus
falsis, confictisqueue criminibus, odio, livore, vi & aperta &
occulta certandum sit, facillimé prudentes judicabunt, quo spiritu qui
disceptant, ducantur. Institutio nobis philosophica est proposita, hanc
emendatione superioribus annis indiguisse, non est qui negare ausit. Ad leges
supra propositas emendationem sequimur, tenemus, exornamus. Candore, ingenuis
animis, judicio incorrupto opus est: Iracundia, temeritas,
Nihil nobis communi salute charius, nihil publica utilitate optabilius. Huic
& nos ipsos & nostra omnia devovere didicimus. De institutione
emendata nobis res est: turpe sit, si sic nos institutos, ut prudentioribus
appareat affectuum violetiae, animos nostros succubere; ingenij libidine ad sophismata adsuefactam veritatem
oculis ingestam eludere, lucem ostensam obscurare, rectiora monstrantibus omni
dem in portum tranquillitatis á rege
praestantissimo Alphonso receptus est. De isto igitur armorum genere desinamus
cogitare; dignos hac militia nos praebeamus. Rem cum re, rationes cum rationibus
& censuram cum censura comparemus, Leges nostrae institutionis palám
proposui has aut uná nobiscu accipite, probate, tenete, aut
meliores iis vera ratione, constanti judicio refutatis; proferte; aut si neutrum
placeat, candidé & ingenué, ut candidos & ingenuos decet, vos in
institutione, in doctrinis, in artibus construendis, nulla certa lege niti,
profiteamini.
Optimas optimae institutionis leges ex naturae penetralibus proferre; &
optimam institutionem ad leges eas examinare animus fuit, atque in posterum, Deo
me bené in honestissimo hoc conatu juvante, erit. Si á scopo aberrem, non veniam
á quoquam peto, quae errores meos servet cum aliorum detrimento tectos; sed
medicinam flagito. Convitiis nihil, nihil clamoribus in hac causa obtinebitur,
nec quicquam istorum unquam moratus sum. Nihil vel summi philosophi autoritas
rationibus ubi opponitur, valebit. Illud enim argumentum & per se valdé
infirmum est, & ab hac causa longissimé removendum. Plurimi philosophi
de veritate inquirenda soliciti fuerunt, de ratione, qua commodissiméveritas
doceatur, pauci cogitarunt. Nobis cum adversariis singulare certamen, quod
certatur, non de dogmatum veritate est, sed de optima optimae institutionis
forma, qua, quod ditur, aliorum sentetiam referre, non
sua, dicitur. Luce igitur, cui claritas in sit, &
doctrinae perspicuitate indiget. Hanc nisi veritas, quam Aristoteles profitetur,
induat, licet veritas sit, tamen non recté
Jehova, qui singulari misericordia commotus, gratuitó Institutionis beneficium
humano generi cocessit, qui neminem puerum vel in minimo offensum
vult, qui Scholastico caetu vehementer delectatur, Institutionis reformationem,
quae sit utilissima, expeditissima, constantissima, ad Nominis sui gloriam
& humani generis emolumentum promoveat, resistat iis, qui gloriae suae,
& nominis majorem, quám publicę utilitatis rationem habent; Sophistas
compescat, lucis amorem in animis disceptantium accendat, conservet, augeat,
Amen.
FINIS.