Nicht auf Schreib-, Trennungsfehler und Lücken hin korrigierte, in China erstellte Abschrift von Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Lübeck 1688. Überschriften sind fett gedruckt, Zitate kursiv. Griechischer Text wurde bislang nicht transkribiert und als [griechischer Text] markiert. Den Abschreibern nicht lesbare Stellen sind mit # gekennzeichnet. (© HAB Wolfenbüttel 2006)

[Image Nr. 00007]

PERILLUSTRI ET EXCELLENTISSIMO DOMINO, DN. JOACHIMO AB ALEFELD, HAEREDITARIO DOMINO IN BOCKHAGEN ET OLPENIZ, REVERENDISSIMI ET SERENISSIMI DUCIS REGENTIS SCHLESVICI ET HOLSATIAE CONSILIARIO PROVINCIALI, INTIMO, STATUS ET CAMERAE, SUPREMOQVE AULAE MINISTRO; UT ET PRAEFECTO IN TRITTOU ET REINBECK, etc. PATRONO SUO SUMME COLENDO.

[Image Nr. 00008]

QUamprimum et suasionibus amicorum et aliis quibusdam causis impulsus consilium cepide commentariis his in lucemedendis, Te, Perillustris et Excellentissime Domine, animo designavi, cujus, ut Herculis Musagetae nostri, splendidissimo Nomini primitias eorum offerrem. Cujus mei instituti ut causas gravissimas habeo, qvae mihi cum aliis sunt communes: ita ad operis hujus commendationem et meum decus interesse existimavi, si hoc meaeerga Te observantiae testimonium in luce atqve oculis orbis eruditi extaret, et his lucubrationibus à tua lucesplendor aliqvis conciliaretur. Ac primùm qvidem illo Tibi vinculo obstricti sumus, qvo tota se Tibi obstrictam Cimbria fatetur. Nam cum in Serenissimi Principis nostri consiliis primasteneas, illud maximis tuis virtutibus theatrum datum est, et celebritate refertissimum, et magnitudine amplissimum, ut in Teomnium oculi animiqve, in hac praesertim rerum perturbatione, convertantur. Ut enim clavum Reipublicae tenere etiam in rebus prosperis et ad voluntatem

[Image Nr. 00009]
fluentibus grave ac arduum est: ita faciliè qvivis intelligit, qvae animi magnitudo, qvae virtutis constantia sit, ita inter fortunae saevientis fulmina versari, ut nec ipse prosternaris, nec clavum è manibus dimittas, prostratos verò erigas, omnibus ope, consilio, auxilio succurras. Enimverò cum pleriqve etiam suâ utilitate ad summa in Republicâ capessenda munia inducantur; Tu eam Domino probasti fidem, eum Patriae amorem ostendisti, ut, tuis fortunis posthabitis, ne latum qvidem unguem â consiliorum tuorum tenore, et â publicâ salute, Tibi discedendum judicares. Qvod cum verae, nec adscititiae aut imaginariae, id est, qvae solis titulis et imaginibus fulcitur, Nobilitatis tuae specimen edideris: (ille enim verus natalium splendor est, qvo non tam nobis, qvam Patriae, nos esse natos ostendimus) hanc animi tui magnitudinem, ut Princeps Clementissimus animo gratissimo agnoscit; ita cives extollent, omnes in tantae virtutis exemplum intuebuntur. Et haec qvidem prima Nobilitatis tuae gloria, qvâ fortem animum, non in armis propulsandis, qvod breve et momentaneum est, sed in periculis publicis, cujus in omne Aevum durat memoria, repraesentas; alteram sibi comitem habet, nec profectò minorem,

[Image Nr. 00010]
qvae ab eruditione tuâ et laudabili erga eruditos favore illi accedit. Non aliâ radice vera Nobilitas propullulat, qvam à Virtute et Sapientiâ. Haec animum ab omni plebeorum affectuum contagione abducit, et in defoecatissimae lucis qvasi apicem extollit; ut altera illa animi lucem longè latèqve diffundit, qvò velut fulmine vestita, qvicqvid est negotiorum et difficultatum, perrumpat. In utrâqve Tibi Nobilitate magnus nunc ad gloriam cursus est. Nam non tantùm optimarum artium doctrinis, qvod multi contemnunt, natales tuos ornas ipse, sed et, ut cives iisdem ornatos habeamus, qvantum in Te est, laboras. Qvis enim nescit, qvam Tu Musis nostris, qvae jam aliqvot procellis penè submersae fuerunt, nidulos suos salvos praestes, et in ipsis tempestatibus halcyonia procures, non civili tantùm corolla, qvae è qvernâ olim fronde plectebatur, sed et triumphali, qvae laurea est, et è nostro fundo nascitur, ab Apolline, immortali Musarum nostrarum Statore, ornandus. Nemo est è nostro ordine, qvin Tibi memoriâ beneficii sempiternâ obstrictus vivat, et pro vitâ et salute tuâ altera à Principe vota fundat. Nemo est, qvin Tibi spectari officio laboret, saltem totum se tuum et ore fateatur, et re ipsâ

[Image Nr. 00011]
testetur. In his Tui cultoribus, etsi ambitiosum fortè sit, si principatum me tenere dixerim; eum tamen me esse profiteor, qvi nemini studiis officiisqve erga Te concedat, cum omnibus contendat. Hujus nunc observantiae meaespecimen Tibioffero, hos de Notitia Auctorum et Rerum Commentarios, è lectionibus Academicis maximam partem mihi natos, qvorum primitias sub Perillustris tui Nominis auspiciis in lucem nunc edo. Qvi in agris colendis praecepta memoriae mandavit Ascraeus Vates [Griechischer Text] inscribebat. Haec in bonis mentibus excolendis mihi qvasi opera et dies, addo et. noctes, fuerunt; et eam mihi ipsi legem dixi, ut viâ hâc [Griechischer Text] incedens in ipsis doctrinis ad fontes, optimos sc. Autores, unde illae hauriendae, digitum intenderem. Qvicqvid ergo in his vel ingenii vel diligentiae est, ut serenâ suscipere fronte velis, tuumqve illi praestare patrocinium ne dedigneris, rogo. Nolo de munusculo hoc literario qvicqvam dicere sublatius, ne inanem ostentare [Griechischer Text] videar, cum officia et affectum meum ostendere laboro. Ad qvae si spectare volueris (id enim summa tua mihi spondet humanitas) verendum mihi non erit, ne exile ac leve Tibi videatur, qvodâ voluntate

[Image Nr. 00012]
maximâ proficiscitur. Ego mea omnia Tuo, Perillustris et Excellentissime Domine, favori commendo, totumqve hunc hominem trado, Deum precatus, ut compositis tandem Patriae rebus, ac Serenissimo Principe sibi suisqve reddito, tua in difficillimis temporibus spectata virtus in affluentissimo otio laborum suorum fructus ferat. Sic Te Princeps Nestorem, Senex Senem, et canis et prudentia spectabilem, complectatur; Cives Herculem monstrorum domitorem sentiant; Tribunalia Lycurgum et Zaleucum vereantur; Musae nostrae Maecenatem perpetuum observent et venerentur; Posteri denique immortale Cimbricae Nobilitatis decus admirentur. Scribebam Kilonl. a. d. xx Martii, Anno M DC LXXXVIII.

Perillustris Excellentiae Tuae

Observantissimus DANIEL GEORGIUS MORHOFIUS, D. PR.

[Image Nr. 00013]

BENEVOLO LECTORI S. P.

UThunc tibisisterem Polyhistora, Benevole Lector, expug narunt amici: extorsit illum ipsa necessit as potius, quam ipse meo consilio publicae luci destinavi. Duode viginti anni sunt, ex quo privatis scholis Notitiam scriptorum, opttmorum juvenum rogatu proposui. Quem laborem, aliis urgentibus, post aliquot annos resumpsi, it a tamen, ut alia ratione commut arem et pertexerem Non credidi quidem fore, ut illa, quae mihi subit a et fortuitâ or atione è memoria excider ant (optimè enim id nôrunt, bui mihi tum auditores adfuerunt) ad quemquam extr a discipulorum subsellia emanarent. Verum contra volunt atem meam et praeter opinionem accidit, ut, quae ego ad privatos paucorum juvenum usus instituer am, nonin hac solum Academia, sed et alibi descript a per multorum manus it a impolita et inculta vagarentur: neque deessent, qui publicos de editione tergiversanti typos minarentur. Quod cum intelligerem, metueremque, ne vel mutilum mancumque opus, erroribus et glossis peregrinae manus praeterea foedum, in lucem meis ingr atiis protruderetur, vel in alienaincude à novo quod am fabro refingeretur; eò adductus sum, ut laborem, qui propemodum infinitus est, et nova ab annis incrementa capit, per partes recensens, praelo subjicerem. Quodut eòfelicius procederet, effecit Vir mihi amicissimus, D. ACHILLES D ANIEL LEOPOL DI, fctus apud Lubecenses nobilissimus, cujus hortatu consilioquepotissimum

[Image Nr. 00014]
impulsus est, qui suis sumptibus librum in lucem edidit. Non ignotum mihi est, quantae molis opus humeris meis in cumbat. Occanum enimingressus sum, in quo portum invenire difficile est, naufragii periculum à syrtibus et scopulis imminet. Qvis enim in tanta multitudine rerum et librorum omnia exhauriret? Quis non alicubiimpingeret? Quis salvum ab invidiâ caput retraheret, ac malignit atis dentes in liberiore censur a evitaret? Praeterea ut palato et gustu differunt convivae; ita judicus dissident Lectores, neque omnium idem derebus sensus est, hoc praesertim tempore, quò plures sunt librorum judices, quam lectores, et è lectoribus in lictores, ubique virgas et secures expedituros multi degenerant. Deterrere etiam ab instituto posset, qui nunc in simili argumento vastum molitur opus Bailletus, quem multa eorum, quae jam pride~ in privatis lectionibus adduxeram, occupasse non diffiteor: à me tamen hic suo loco notanda, ne quis à me scrinia ejus compilata suspicetur. Verum cum mei non esset res arbitrii, neque ab opere incepto manum retr ahere mihi amplius esset integrum: telam hanc, quam semelorsus fueram, pertexui; it a tamen, ut novum planè et multis modis auctius opus prodiret. Quod etsimultò elaboratius enucleatiusque dari poter at: neque enim, quam debebam poter amque, aliis saepe rebus distentus, impendi curam: erunt tamen in illis, utut subito calore effusis, non pauca, quae juvare juventutis studiapossunt, in quibus si non accuratissimi judicis, saltem boni judicis munere defungar. Scripta sunt haec, planè eo, quo Joachimus Fortius libros scribi volebat, modo. Quae hìc chartis illevi, vix inter dum relecta, tabellario deportanda dedi; exscripsit illa, ut a calamo venerant, Typographus. His saepè

[Image Nr. 00015]
Academica et domestica negotia, curaefamiliares ex obitu carissimae Vxoris, valetudo non semper commoda mor as injecerunt, ut jam praecipitati, jam interrupti labores rigidiori examini et ulteriori limae locum non reliquerint. Quò factum etiam, ut non pauca vel à describentis manu, vel mea etiam festinatione [Griechischer Text] fortasse etiam [Griechischer Text] quibusdam in locis irrepserint: quae nunc extremammanum poscentibus nundinis, non sollicite adeò àme consignari potuerunt. Totum opus à mein tres tomos tribuetur, quorum primus Polyhistoris Literarii, secundus Philosophici, tertius Practici titulo appellabitur. Nunc primapars tomi primi, atque adeò duo libri, Bibliothecarius et Methodicus in lucem prodeunt, quos caeteri suo ordine et tempore sequentur; et quidem in Polyhistore Liter ario liber Grammaticus, Criticus, Oratorius et Poëticus, in caeteris tomis reliquae Philosophiaepartes. Scribendi, ut jam dixi, rationem secutus sum non anxiam et scrupulosam, judicio ad quaelibet verba suspenso, sed sua quadam libertate vagam, nec certis vinculis adstrictam. Sunt qui etiam in rebus, quae ornari negant, docericontentae, singula Verba periodosque ad amussim vocant, numerosa omnia et exasciata volunt, nuliam, quae Romanam civitatem non sapiat, vocem admittunt, nihil alieni scriptoris verbis, sed suis exprimunt: ut it a libellum, tanquam omnibus numeris absolut am Pasicompsen lectoribus suis sistant, et velut in scenam aut orchestr am producant. Has Egoformas earumque spectatores non sperno, quin potius laudo, iisque assurgo: est tamen, ubi vel incomptae Veneres et passo capillo horridulae ipsà

[Image Nr. 00016]
se negligentiâ commendant. Est ubipraefugatâ Phryne, aliqua decoro vultu decolor.

Sabina qualis, aut perusta Solibus Pernicis uxor Appuli.

non displicuerit. Malim et ego in didactico argumento sermonem pulvere, sed erudito oblitum, quam cerussá et pigmentis incrustatum. Qui majorem hic à me ornatum desider averit, horrea me hîc struere meminerit, in quibus nemo marmoreas varioque opere elabor at as columnas, nemoperistylia et porticus, nemoparietes aulaeis superbos, sed pro congerendis frugibus aptaspatiarequir at. Excur sus inter du~ tentavi, nec ascopo alienos, neque viris doctis, ut puto, ingratos. Loca Scriptorum saepe integr a adduxi, nonut chartas implerem; sed iis subvenirem, qui libris deftituuntur, et pleniorem ex ipsorum Scriptorum verbis sensum excuterent lectores: Obser vavi, cum meahaec relegi, nonnulla, quae fugerem ipse vel carmen, vel orationem scripturus. Nunc in his subitis comment ationibus aestus medit antis et scribentis, addo et properantis, saepe abripuit verbis minus, quàm rebus intentum. Adeò inomnibus oculatum esse non licet; neque, ut essem, multum labor avi Velipsa libri inscriptio Manutii censur am non effugerit, qui auctoris vocem pro scriptore usurpatam non probat. Dubit anter quoqe ea de re censet diligentissimus castigalae latinitatis vindex cellarius, qui non nisi testis significationem admittit. Sed dubit are nos vetat Livii locus l. 2. c. 8. quiit a habet: Apud quosdam veteres Auctores noninvenio Lucretium Consule~: ubi nullo alio quam Scriptoris sensn vox illa accipipotest, Hugo Grotius (at quantus Vir!) cum carmenscriberet, omnium poetarum genium praeclarus imitator

[Image Nr. 00017]
exprimebat; Cum historiam conderet, cum Tacito in arenam descendisse visui est. Idem tamen in Philosophorum et Ictorum scholis omnia miscuit, nec sordidis verbis minusque Latinis, sed usu scholastico receptis abstinuit, ut planius loqueretur. Porrò et cum historiâ scriptorum resipsas junxi, quarum cognitionem praecaeteris juventuti utilem credidi. Nam cum multa in his essent, quae ad integrorum librorum et dissertationum argumenta designaveram; et vitae summa brevis spes inchoare longas vetaret, rectius mefacturum existimavi, si in compendium haec contraherem, quae prosutura juventuti arbitrarer, quam si incertae elaborationis spe et me ipsum et alios fallerem, aut aliis illa, ut fieri solet, in praedam cederent. Vbide exercitationibus ago, copiosior in exemplis fui, quontam ère juventutis, cui omnis mea opera dicata est, fore credidi, si illa paulo plenius proponerem. Quâ in re à peritis et aequis aestimatoribus veniam mefacilè impetraturum confido. In caeteris, si quae forte sint, quae meam fugerint diligentiam; aut in quibus, ut homines sumus, et in re tam varia facillimum est, lapsus fuero, eos mihi judices velim, quos ipsi eadem in trutina positi non recusent. Mihi in omni hac commentatione prora puppisque fuit juventutis Academicae commodum, in quo mihi, hác in palaestrâ constituto ad vigilandum semper duxi. Quod si et alii hanc industriam meam non adspernati fuerint, et adse quoque ejus fructus redundaturo existimaverint, tanquam [Griechischer Text] arripiam, totumque in lucro deputabo. Vnum est, de quo momtos eos vetim, qui aliorum damnis suas aedificare fortunas consueverunt, ne Bibliopolae, viro optimo, honestum quod ex impensis in hunc librum factis sperat lucrum, novâ impressione per malam fraudem intervertant. Praeterquam enim, quod à flagitio non absit, falcem in messem alienam mittere, amplissimè cum facti, si ausus fuerit, poemtebit, cum jam id agat, ut S. Caes. maj. privilegio adversus hominum illorum se injurias muniat, damnumque avertat. Vale Benevole Lector, conatibus nostris save, et si Deus vitam valetudinemque largitur, caeteras etiam partes suo tempore exspecta.

[Image Nr. 00018]

INDEX CAPITUM Libri I. et II. Polyhistoris Literarii Liber I. Bibliothecarius.

CAPUT I. de Polymathia pag. 1.

CAPUT II. de Historia literaria pag. 9.

CAPUT III. de Re Bibliothecaria, et quidem I. de causis etigendarum Bibliothecarum pag. 21.

CAPUT IV. de Mediis erigendarum Bibliothecarum, deque earum ornatu. pag. 29.

CAPUT V. de Ordine Bibliothecarum, deque carum eversionibus. pag. 35.

CAPUT VI. de B bliothecariis, et notitia Bibliothecaria paranda. pag. 42.

CAPUT VII. de Manu scriptis. pag. 53.

CAPUT VIII. de Libris damnatis. pag. 70.

CAPUT IX. de Pseudonymis Anonymis etc. pag. 78.

CAPUT X. de Libris Mysticis et Secretis. pag. 87.

CAPUT XI. de Libris Physicis Secretioribus, praecipuè Chymicis. pag. 97.

CAPUT XII. de co, quod in disciplinis divinum est, excursus. pag. 113.

CAPUT XIII. de Collegiis Secretis. pag. 123.

CAPUT XIV. de aliis eruditorum Societatibus. pag. 137.

CAPUT XV. de Conversatione erudita. pag. 152.

CAPUT XVI. de Scriptoribus ad rem librariam et Historiam literariam pertinentibus. pag. 172.

CAPUT XVII. de Scriptoribus Bibliothecariis. pag. 189.

CAPUT XVIII. de Catalogorum Scriptoribus. pag. 198.

CAPUT XIX. de Vitarum Scriptoribus. pag. 215

CAPUT XX. de Fructu omnis Historiae Literariae. pag. 231.

CAPUT XXI. de Locorum Communium Scriptoribus. pag. 237.

CAPUT XXII. de eodem Argumento et de Polygraphis. pag. 260.

CAPUT XXIII. de Epistolarum Scriptoribus. pag. 272.

CAPUT XXIV. Continuatio prioris Argumenti. pag. 289.

CAPUT XXV. de Epistolis incditis eruditorum. pag. 312.

Liber II. Methodicus.

CAPUT I. de delectu Jngeniorum. 321.

[Image Nr. 00019]

CAPUT II. de Officinis Bonarum Mentium. 326.

CAPUT III. de Facultatum animi subsidiis. 333.

CAPUT IV. de Subsidiis dirigendi Judicii. 339.

CAPUT V. de Arte Lulliana similibusque Jnventis. 346

CAPUT VI. de Memoriae subsidiis. 362.

CAPUT VII. de Methodis Variis. 381

CAPUT VIII. de Variis in Doctrina paranda Compendiis. 402.

CAPUT IX. de Methodo in Linguis, Latina praecipuè et Graeca, Discendis tenenda. 415.

CAPUT X. de Curriculo Scholastico. 439.

CAPUT XI. de Curriculo Academico. 454.

CAPUT XII. de Paedagogia Regia. 460.

CAPUT XIII. de Exercitationibus in soluta oratione instituendis. 466.

CAPUT XIV. Exempla imitationum. 473.

CAPUT XV. Sylloge Exemplorum strictiore imitatione ex epistolis Ciceronianis queuas Melchior Junius secundùm omnia Genera collegit expressorum. 498.

CAPUT XVI. de Exercitationibus in oratione ligata instituendis. 527.

[Image Nr. 00021]

D. G. MORHOF I. POLYHISTOR LITERARIUS. LIB. I. BIBLIOTHECARIUS

CAP. I. DE POLYMATHIA.

HHminis animus [Griechischer Text] cdpax. Artium omnium inter se cognatio. Stoici mechanicas etiam eò referebant. Hippias omnes artes callebat J. C. Bottifanga. Thevenotius Pandectas mechanicarum artium meditatus. Artes liberales omnes perdiscendae. Universalis ad illas, [Griechischer Text] adversus Bonnaeum et Huartum assericur. Una disciplina, cui prae caeteris immoremur, seligenda est. Mediocria ingenia [Griechischer Text] studiô saepè abutuntur. [Griechischer Text] plerumque novatores, et in opinionibus pervicaces amoenitates in Disciplinis quaerunt. [Griechischer Text] calumniis impetiti. Wouvveriilaus, genus, vindicatio à plagii crimine. Budaei pro [Griechischer Text] et philologiâ studium. Cresollii insana in Melanchthonem Calumnia. Scriptores [Griechischer Text] Academici mustei an [Griechischer Text] .

CUm divinam et humanam sapientiam omnem veterum monumentis traditam ac ad posteros propagatam habeamus, quorum praeceptis ac doctrinâ intellectus noster imbutus rerum aliquam notitiam acprudentiae sibi vim acquirit: in id incumbendum omnibus est, ut natales ejus investigent altiùs: primos illius autores magistrosque, suis quosque aetatibus, suâ docendi ratione distinctos exquirant: in

[Image Nr. 00022 / S.2]
bibliothecis latitantes in lucem proferant: similia quaedam vel ad eorum ingenium, vel nova etiam à se excogitata scribant, et aliquem scientiarum complexum aut Polytnathiam animo comprehendant. Neque enim ita in arctum compingendus est animus noster, ut intra unam aliquam artem subsistat. Qui enim illud faciunt, iniqui profectò Judices, non perspiciunt, quantum natura humani ingenii valeat: quae ita agilis est et velox, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum, si Fabium audimus. Non audiendi sunt homines imperiti, qui humano ingenió majorem, vel inutilem et rebus gerendis adversam [Griechischer Text] criminantur. Est scilicet quaedam scientiarum cognatio et conciliatio, unde et [Griechischer Text] vocant Graeci, ut in unâ perfectus dici nequeat, qui coeteras non attigerit. Sellulariarum, vilium et sordidarum artium alia ratio est, quibus nulla inter se est conjunctio; ex quarum ingenio liberales illae censendae non sunt. Fabrilia quitractat, impunè ignorare sutoriam potest: At in liberalibus illis conspirant omnes manusque jungunt. In Architecto suo quid requirat Vitruvius, novimus. Nulla penè disciplina est, quam ille non attingi velit In Oratoribus et Poetis, perfectis scilicet, ea omnia, quae in Architecto suo Vitruvius, requirunt earum disciplinarum Magistri. Et has quidem scientias artesque omnes ita congerendas in Philosophum suum j#dicarunt Stoici: ut nec mechanicarum artium rudem esse voluerint, ac indignum eo crediderint, si aliorum ministeriis ad vitae civilis necessitares uteretur. Ut enim ille et dives, et Rex, et nobilis; ita et Sutor, et Faber, et Pistor sibi erat. Cujus elegans et festivum ab Apulejo in Hippiá producitur exemplum: qui praeter eximiam artium omnium ingenuarum cognitionem omnium opificiorum erat callentissimus. Nam quae secum habebat, omnia suâ manu confecerat, et vestes, et calceos, et annulum, et signaculum ingemmâ faberrimum. Simile, imò majus in Julio Caesare Bottifangâ exemplum proposuit Erythraeus Pinacoth. II. n. 17. qui praeter singularem in omnibus artibus liberalibus peritiam femoralia, thoraces, sibi ipse sormabat suebatque; omni instrumento Musico no~ canebat solum egregiè, sed et illa melius quàm quivis alius artifex conficiebat: penicillo Pictores; acu pingendo Arachnen ipsam provocabat; ut mulierculis, quae artem illam profitebantur, pudorem incuteret. Hos suo abundare sensu haud aegrè patimur, facilè virum sapientem excusaturi, si in opere fabricando corpus non fatiget: qui ingenio tamen operationum illarum rationes exploratas ha ere potest. Sunt enim et Mechanicae artes quasi quaedam naturalis scientiae et difciplinarum Mathematicarum propagines: quae ornari, augeri earum beneficio possunt, omnesque ab hominibus sapientissimis inventae. Quarum accuratior historia et notitia philosopho no~ est indigna, magnis et praeclaris contemplation ibus occasionem datura Neque defuere, qui hunc quoque fundum sibi excolendum sumerent. Vir illustris et Itinerariis scriptis celeberrimus inter Gallos Thevenotius vastum aliquod de opificiis omnibus opus, velut quasdam Naturae et artis pandectas mohebatur, Sed fata his laboribus intercesserunt.

[Image Nr. 00023 / S.3]

Veniamus ad disciplinas elegantiores: ad quas junctim excolendas naturâ duce incitamur, ut extremo Viris pudori sit in unâ aliquâ consenescere. Autor non ignobilis Jo. Fortius Ringelbergius in Encyclopaediâ suâ illos in unâ tantùm arte excellere velle judicat, quibus major corporis quam animi cura. Nullae, inquit, soeminae tàm sunt à Musis alienae, quae non unam discere queant: imò picas id efficere posse intra annos viginti quos haee hominum monstra uni impendunt studio, arbitror. Verissimè sanè ille: nam revocat ab iis studiis corporis cura, quaestus et parandarum opum studium: cui qui sunt immersi, ad hunc omnia scopum dirigunt, et illos in se igniculos extinguunt Quam cum doctissimus vitae Pinellianae scriptor Gualdus causam adducit, quâ tàm multi à solidis verisque studiis avocentur, Vincentium illum Pinellum suum, at quem virum! immensis in Coelum extollit laudibus, quispretâ omni illâ nundinatione et inanibus titulis, iis se dederittotum studiis, unde immortalis illum gloria consecuta est. Illud scilicet est, quod Lactantius lib. 1. de falsâ religione cap. 1. notat: Magno et excellenti ingenio viri cùm se doctrinae penitus dedissent, quicquid laborum poterat impendi, contomptis omnibus et publicis et privatis actionibus, ad inquirendaeveritatis studium contulerunt: existimantes, multò esse praeclarius divinarum humanarumque rerum investigare ac scire rationem, quàm opibus aut honoribus cumislandis inhaerere.

Non dubium est, mediocribus etiam ingeniis hîc licere esse felicibus; multorum etiam conatus in ipsâ herbâ supprimi, vel paupertate vel invidiá: Sunt verò non rari, qui inter omnia illa obstacula lacertos tamen erigunt, suô quodam geniô incitati, suis abrepti alis. Inest scilicet illis [Griechischer Text] , qualis ingenio magno convenit, et quale nobis Plato lib. III. de Republicâ describit. Est an imorum nostrorum, si ita loqui liceat, [Griechischer Text] , quo illi vel per naturam vel assuefactionem apti sunt multa simul complecti, abstrahere à singularibus, seque ab illo humili statu in sublimem perducere. Itaque se exerit in illo, qvod [Griechischer Text] appellare possumus, aut ex Stoicorum disciplinâ [Griechischer Text] , regio quasi spiritu, et fulminis instar omnia penetrans, et suâ quâdam luce omnia perlustrans. Istam ad universalia propensionem Graecus Topicorum Interpres, qvi Alexander Aphrodisiensis vulgò habetur in lib. 8. vocat [Griechischer Text] . Optimè qvidem, sed malè illud: quod postponat propensioni ad certam disciplinam Quâ in re tamen [Griechischer Text] sibi Huartum habet, qui in Scrutinio illo suô ingeniorum, unum hominem ad unam disciplinam habere propensionem naturalem existimat: Cùm tamen et ratio ipsa totque exempla praeclarissimorum virorum ostendant, posse dari tales, qui ad omnes artes ex aequô excolendas pari fuerint ingenio. Quod enim Franciscus Bonnaeus in Tractatu de Ratione discendi causam hujus sententiae illam dederit: quasi scilicet in iis, qui sint [Griechischer Text] deficiat [Griechischer Text] , quod tamen planè necessarium, ne in varios errores labantur: id falsum esse demonstrari facilè potest. Qui enim

[Image Nr. 00024 / S.4]
distinctas rerum ideas animo tenent; modo sibi subordinatas, nec confusas; illis non imminui, sed augeri [Griechischer Text] necesse est, quod ex conciliatione omnium partium esultat. Major enim profectò [Griechischer Text] metus est ab illis, qui circa [Griechischer Text] versantur: qui plerumque ex illius indole, cùm coeterarum rudes sint, omnia alia metiantur: ut ille apud Ciceronem Musicus, qui animae naturam demonstraturus, Harmoniam esse dicebat, extra artis suae limites non abiturus Quod de Origene ille exemplum ad sententiam suam stabiliendam proponit, nihil quidem probat: cum ingenii illius è Platonismo pullutantes errores imputari [Griechischer Text] nequeant Magnum profectò discrimen est, vel Aristotele autore Met extr inter [Griechischer Text] , quae est [Griechischer Text] , et inter eam, quae [Griechischer Text] , quae neutiquam confunden da est. Fit plerumque ut ad dijudican da multa aptos nos esse credamus, si in uno forte vel altero ingenium et industriam exercuerimus: vel si ad multa [Griechischer Text] aptique simus, singula nos bene tractare posse existimemus: Sed in earum rerum contemperatione ingenii indoles semper inspicienda est: quae ubi se firmaverit, ita in illis versabitur, ut à ratione et judicio, quod ex ipsa rerum pensitatione resaltat, non facilè discedat.

Neque tamen id volo, ut qui omni incubuit disciplinarum generi, in illis omnibus simul habitet; nam et tempore et negotiis, aliisque impedimentis excludimur, ut fieri à nobis non possit. Quare occupabimus quidem totum hunc fundum animo, affectu, impetu: sed convenientissimam ejus partem quasi limitibus quibusdam circums ribemus, quam excolamus, et in quâ industriam nostram exerceamus. Nam si Plutarchum [Griechischer Text] audimus, [Griechischer Text] . Pulchrum quidem est circa multas urbes navigaere, utile autem praestantissimam inhabitare. Cui geminum est, qvod habetur apud Nicolaum Damascenum in Excerptis Peiresclanis pag. 416. et apud Suidam in voce [Griechischer Text] : Disciplinarum orbem similem, ille ait, esse peregrinationi. Nam quemadmodum iis, qui longam peregrinationem susceperunt, usu venit, ut in quibusdam diversoriis prandendi causâ commorentur, in aliis pernoctent, et in nonnullis quidem locis plusculos dies consistant, alia verò obiter tantùm ac praetergredientes adspiciant, tandem autem reversi in suis penatibies degant: ita ctiam eos, qui literis operam navant, in quibusdam breviùs, in aliis immorari diutiùs oportere, et has quidem integras perdiscere, illas verò dunt axat delibare, tandem ad unam, tanquam ad patriam ac lares, reversos considere.

Vidimus magnos viros, qui magnos ex unâ scientiâ fructus referre potuissent, dum omnes sectantur, ne unam quidem ita assecutos, ut insignem sibi ex illá gloriam reportarint. Ut prudentiùs omninò faciant, qvi singulis exploratis et depromtis è communi pharetrâ telis, ad unum aliquem scopum contendant. Excludit ipsa scientiarum vastitas hospites suos: qvi nusquam habitabunt,

[Image Nr. 00025 / S.5]
nusquam domi erunt, si ubique habitare volent, aut levi tantùm percursatione plurima attingent. Cum enim duobus illis omnes contineantur disciplinae, exercitio et intelligentia; haec quidem communicari cum aliis potest: sed illud, cum in opere ipso versetur, totum sibi hominem vindicabit. Intelligentiâ peragrare omnes disciplinas ingeniosi homines possunt: sed operari aeqvâ ratione in omnibus mentis humanae angustia non permittit: cum vel ex ellentissima ingenia nunqvam ita plures complexa sint scientias, ut non in aliqvibus defecerint: quod M. Varronis, J. Caesaris, Plinii, Origenis, Clementis Alexandrini, Hieronymi, Augustini, Pici Mirandulae, Matthaei Aquavivii, Scaligeri, Fracastorii, J. Baptistae Mantuani exemplis in doctissimâ de Encyclopaediâ Oratione Tarquinius Gallucius probavit. Et haec quidem omnia veriora erunt, si quis certo fine studia sua cir cumscribat, ut vitae necessitatibus consulat: Illis enim ex utilitate definienda sunt omnia. Quod si cui beatior vivendi sors contigit, ut ad illa respicerenon debeat, et illa ingenii efficacitas sit ac [Griechischer Text] , ut multitudine rerum se non obtundat, nihil prohibet in omnes partes versare illam animi vim liberosque spiritus.

Mediocribus ingeniis, neque ad tàm magna natis, autor potiùs essem, ut secum habitent, neque ea sequantur, quae adsequi per imbecillitatem suam nequeunt. Meminerint illi, infeliciter cum Gigantibus contendere Pygmeos. Illis enim affectata [Griechischer Text] plerumque in inanem et stultam cedere loquacitatem solet. De illis verum est illud Benedicti Manzini Florentini viri doctissimi in libello de Iiteratorum hominum invidia c. 6 Ego, inquit ille, si de recentioribus, iisque, qui altero ab hoc seculo scriptores floruere, sententiam feram, adsirmare ausim, illos pauciora, sed meliùs; hos verò plura, sed dlteriùs nosse. Et verò sic se habere etiam comperi, cum congerrones novi scribunt tantùm farragines, quas variae literaturae nomine cohonestare didicerunt. Scribunt imò potiùs exscribunt, et Phorcidum is oculus est, quem mutuò accipiunt, atque omnes clarissimae aciei esse credunt, quos unius tantùm luminis usus aequis viribus et dispertito adjuvat benesicio. Quò pertinet Rolandi Maresii Clarissimi Viri in Epist. 46. lib. 1. et nonâ lib. 2. querela, ubi multa de [Griechischer Text] illo abusu stolidaque ostentatione disseruntur. Cujus doctae frugis plenae sunt Epistolae, et de omni re literariâ utilissima quaeque tradunt.

Accedit, quod qui [Griechischer Text] studio primum se dederunt, si cerebroliores paululum sunt et opiniosi, non facilè ad aliorum se consilia in discendis artibus accommodant, sed sibi plerumque semitam sapiunt. Accidit enim illis, quod Plantis spontè provenientibus, quae in sylvestrem naturam abeunt, cùm nullâ culturâ coërcentur. Qvò fit, ut dum aliorum contemnunt judicia [Griechischer Text] , è pervicaciâ erroribus patrocinium quaerant. Negare eqvidem nolim fuisse felicissimi adeò ingenii nonnullos, ut sine Duce viam ad summum

[Image Nr. 00026 / S.6]
eruditionis fastigium ingressi sint, quemadmodum Citharoedus ille Homericus Odyss. 22. v. 347. qui de se:

[Griechischer Text] [Griechischer Text] . Ipse autem à me sum doctus. Deus enim mihi in mentibus cantilenas Omnigenas insevit.

Nam et Heraclius Ephesius, narrante Plutarcho, philosophiam omnem, inter veteres, nullo doctore percepit; idemque de Manlio Equite Plinius, de se ipso Augustinus gloriatur. E recentioribus Cujacio in Jurisprudentiâ, Budaeo in humanioribus literis, Mureto in arte Oratoriâ, at quibus viris! summam sine praeceptoris operâ perfectionem obtigisse, referente in differtatione de studio literali Gabriele Naudaeo, miraculo propius est. De se ipso narrat Jovianus Pontanus magnus et Poëta et Philosophus, quod versus facere, coeli cursum metiri, destitutus Praeceptoribus didicerit, testante Paganino Gaudentio in suo Inst. Acad. Tit. de promptitudine Professoriâ. Guilielmum quoque Postellum in linguarum penèomnium cognitione, Petrum Ramum in Philosophiae studiis, sine Magistri adjumento rem omnem confecisse accepimus. Qui tamen et suâ quâdam intemperie acti fuerunt. Tanaquil Faber part. 1. Ep. 49. in Graecis se [Griechischer Text] esse, et ex eo curtam sibi esse Hellenismi suppellectilem queritur.

Haerere tamen plerumque illis [Griechischer Text] solet, in philosophicis praecipuè, inanis persuasio: dum veterum dogmata non satis assecuti [Griechischer Text] , pro unone nubem, amplectuntur. Solet et illud his plerumque obesse studiis, quod solidas integrasque disciplinas haurire molestum sibi ducentes [Griechischer Text] , amoenitates illarum, quod ligurientium est, quaerere tantùm consueverunt; de quo jam suô tempore Plinius. Ab illo enim amoenitates studiorum vocantur, quae ornant potius illa et comunt, qvàm qvae ad naturam constitutionemque eorum pertinent. In quibus qui haerent, illud potiùs, qvod delectat, qvàm qvod prodest, in disciplinis respiciunt, qvae tamen conjungenda esse ipsa ratio dictitat.

Ponamus ergò reprehendendos esse, qvi suo qvodam genio ducti haec [Griechischer Text] studia infeliciter tractant: non committendum tamen est, ut impunè convitiis suis grassentur homines barbari, inertes, ac fastum inanemque doctrinae speciem pro verâ solidâque sapientiâ ostentantes, in divina pulcherrimaque studia eorumqve cultores. Hi cum bonae menti optimisqve literis bellum indixerint, suae ruditatis conscii, non aequis oculis adspiciunt, quos variarum rerum cognitione interiore locupletatos esse vident. Quare et ipsum [Griechischer Text] nomen ipsis pro convicio est, pro Grammaticis raptantibus consummatissimae eruditionis Viros. Quod non facerent, si, qui sub amplissimis istis titulis latitant rerum thesauri, cognitum haberent.

Impugnabatur his calumniis illustris maximique ingenii Johannes Wouvverius, qui elegantissimo de Polymathia libro et suam famam ultus est, ejusque

[Image Nr. 00027 / S.7]
studii dignitatem asseruit: de quo duo monenda nobis sunt, in quibus erratum à Viris doctis est. Primum est, quod duo confundantur ejus nominis, Antvverpianus et Hamburgensis Polymathiae Autor. Andreas Schottus hunc Belgam facit in notis ad proverbia Graecap. 68. sed fallò. Lipsius in Epistolâ 8. Kal. Novembr. 1599. ad Antvverpianum illum scriptâ, utrumque probè distinguit: Janus Wouwerius, inquit, cognominis tuus, si non Gentilis, quam bona tecum foederatio! Optimum par, nec vel Dii dederint magis ex usu aut Voto. Modestiam et probitatem in eo adolescente semper amavi, et vidi primùm (Hamburgi id fuit, ante annos novem) unà laudatum illain indolem ivi. Vivat, crescat, et lampada à nobis in hoc cursu jam fessis accipiat: me libenter et judicia tradcnte. Fuit verò noster ille Hamburgi natus, Patre Nicolao, ob persecutiones in Religione è Belgio profugo, Antvverpiani illius, ut rectè putat Lipsius, Gentilis, illustri Baronum stirpe oriundus. Antvverpianus verò ille est, apud quem Lipsius Bibliothecam et scripta sua testamento, usque dum adolesceret heres, deponijussit, teste Auberto Miraeo in Elogio Lipsii. Alterum, quod monendum duxi, est, de plagii suspicione, qua per summam injuriam et invidiam oneratus vir optimus à Maussaco, Germanus à Gallo, est: qui et, cum ejusdem argumenti librum editurus esset, Casaubono omnem hunc laborem subreptum ait: quem tamen ipse Casaubonus, non dissimulaturus hanc sibi factam injuriam, ab istô crimine liberat Testimoni# illa innocentiae ejus legas apud Cl: Thomasium licet in praefatione repetitae Editionis. Ex invidiâ profectum hoc Maussaci judicium Martinus Schockius Confutatione Fab. Hamel. p. 2. c. 4. existimat. Ex ipso autem VVouvverio multa cepisse, suppresso ejus nomine, Vossium etiam Schokius loco laudato, et Joannes Jonssius lib. 1. de script. Hist: Phil. c. 10. p. 49. testatur.

Multa hic à nobis de vastitate [Griechischer Text] dici poterant, verùm cu~ illud toto libro à VVouvverio actum sit, illuc Lectorem remittimus. Legi et super hoc argumento potest, imò debet, Guilielmus Budaeus, Vir illustris, consiliarius regius, et libellorum supplicum Magister, in libris de Philologiâ, quos Henrico Aureliensi et Carolo Angolismensi, Regis filiis, inscribit: ubi de studii hujus amplitudine et dignitate multa agit, et instituto quasi cum Rege colloquio illum hortatur, ut studia haec, Regno suo splendorem conciliatura, ornanda suscipiat, Viros illa profitentes praemiis afficiat, magistratum, honores ac sacerdotia illis tribuat Non destituit facundum ac illustrem Patronum, ipsumque libellorum supplicum Magistrum, Philologiae causam agentem optatus successus Apud nullam enim nationem honoratiore loco illi fuere, qua exempla hodieque perdurant. Excitata hinc optima fuere semper ingenia, quorum tam uberem messem nulla gens alia dedit.

Agit hanc inter coeteros [Griechischer Text] causam Ludovicus Cresollius Jesuita, Vir alioquin doctissimus, in Gratiarum actione pro Collegio Societatis Jesu instaurato, qvae Vacationibus autumnalibus subnectitur; sed ita agit, ut insanam in Melanchthonem, ut [Griechischer Text] hostem, calumniam spargat. Qvâ nihil insulsius

[Image Nr. 00028 / S.8]
ac impudentius fingi potest, cùm nemo inter eruditos sit, qvi Melanchthonem Germaniae praeceptorem et veru~ [Griechischer Text] parentem ignorare possit. Vocat pag. 46. duos musteae factionis antesignanos, et veluti par gladiatorum Carolostadium et Melanchthonem, qui primùm spargere in circulis atque in coetu adolescentum coeperint doctrinarum cognitionem plus obesse, quàm commodi afferre ad religionem tuendam. Ex his, ait porrò, ut exemplum potentius foret ad persuadendum, quàm Oratio, derepentè, tanquam Circeô poculô ebibitô, alterum factum esse colonum, alterum pistorem, ut ejusdem esse farinae cognoscerentur. Manifesta haec hominis phrenesis est de Melanchthone, qvi in luce Germaniae, in florentissimâ Academiâ, cum magna nominis sui famâ et gloriâ vivebat, tàm horribilia et risu digna mendacia spargentis. Qvid Melanchthoni cum Carolostadio, qvi nun qvam in partes ejus concessit? Qvis Melanchthonem unqvam pistorem somniavit, nisi Cresollius cum hâc suâ calumniâ in pistrinum relegandus? Id verò summè stultum est, qvod subjungit: magnam hinc in plerisqve Academiis solitudinem consecutam, et scholas penè omnes textu aranearum oppletas et vacuas siluisse: cùm illô tempore per Melanchthonis doctrinam verè florere scholae Germaniae coeperint.

Huc aliqvi etiam [Griechischer Text] scriptores referrent. Nam cùm illi complexum scientiarum uno libro proponant, [Griechischer Text] vel solo illo titulo sibi vindicare posse videbuntur. Magna illorum librorum seges est, ab Autoribus prosecta, qvibus, qvà principia, qvà ordinem, quot capita tot sensus sunt. De his in Polyhistore Philosophico agetur pluribus. Sed et illi in vasto, qvod moliuntur, regno nimis arctè habitant, à verâ [Griechischer Text] gloriâ omninò arcendi. Quemadmodum enim eorum, qui maria et terras spatiosis itineribus pervagati sunt, longè major est peritia, quàm eorum, qui in chartis delineatas conspexerunt: Ita qui verè [Griechischer Text] iis, qui non nisi ex illis scriptorculis sapiunt, minimè sunt comparandi.

Multô minùs nomen hoc merentur, qui in Academiis, pessimo more, invento ad quaestum et decipiendam juventutem titulô, [Griechischer Text] profitentur. [Griechischer Text] illi sunt, aliosqve [Griechischer Text] docere volunt, qui per tres quatuorve disciplinas (nam mathematicae scientiae, Eloquentia, poësis, historia, rerum naturalium accuratior notitia in hunc censum non referuntur) volaticâ aliquâ per cursatione stolidos tirones circumducunt: qui se totum sapientiae Oceanum his Doctoribus exhausisse opinantur Publicâ coërceri lege hominum ille furor deberet: quibus magist is patentissima ad ignorantiam via sternitur: omnis solida doctrina evertitur: in cathedras, in forum, cruda studia propelluntur: pro Philosophis jojuni et strigosi terminorum Nomenclatores; pro Mercuriis stipites et tranci ubique in seculi nostri infamiam triumphant.

[Image Nr. 00029 / S.9]

CAP. II. DE HISTORIA LITERARIA.

HHstoriae literariae vastitas. Consilia Bosii, Baconis Verulamii de illâ instituendâ. Christophori Mylaei universitatis rerum historia. Petrus Lambecius Historiae literariae Prodromum scripsit. Promittit syntagma universae Historiae literariae. Ordo in librorum catalogis à Naudaeo observatus. Typus Syntagmatis Lambeciani recensetur. Ex Historiâ literariâ status literarum perdisci potest. Secula barbara: Philosophi in illis acuti. Rogerus Baco. Richardus Suisset. Scaligeri de hoc testimonium. [Griechischer Text] literarum. Magnatum studium et liberalitas artes et literatos excitat. Dogmatum vices et periodi ex Historiâ literariâ notandae. Parallelismi scientiarum è serie temporum instituendi. Arcana et inventa veterum cum recentioribus conferenda. Magni Pegelii inventa quaedam cum hodiernis conseruntur.

VAstum Polymathiae nomen est, ac longè lateqve extenditur, suis tamen spatiis limitibusqve definitum: Latius verò patet Historia literaria, qvae non ipsam tantùm Polymathiam, sed et singularum scientiarum primos natales ac progressus ad nostra usqve tempora complectitur. Nemo est, qui Oceanum hunc transmiserit; non pauci, qui littus legerunt. Historiam Philosophicam è veteribus et recentioribus per partes aggressi sunt multi; sed omnem à natalibus suis Historiam literariam nemo. Queritur de tàm insigni defectu Cl. Bosius Introduct. in Notitiam Rerump. c. 30. §. 92. Rei literariae, quae magnam partem à religione pendet, historia justa adhuc desideratur. Facturusque operae pretium esset, qui in unum volumen colligeret, quae studia in quibus locis maximè floreant, quique viri doctrinâ et scriptis illustres singulas provincias hoc soculo exornarint, atque etiamnum exornent: tùm quibus praecipuè locis literarum studia eorumque cultores singulari adsectu foveantur, et magnis impensis sustententur. Non contemnenda sunt Historiae literariae illa argumenta, in qvorum enarratione exerceri nostram industriam cupit. Sed arctiora illa paululum sunt, et ad pauca capita reducta, in quibus jam tùm operam posuere laudabilem nonnulli, neqve multum tamen Historia locupletata est.

Majus animo opus conceperat maximi vir ingenii Baco Verulamius, qvi inter consilia de ampliandis scienuarum terminis, hujus qvoqve operis ideam proposuit, lib. 2. de Augm. Sc: cap. 4. Absqve hâc Historiam mundi statuae Polyphemi eruto oculo non absimilem facit, cùm ea pars imaginis desit, qvae ingenium et indolem personae maximè referat. Hujus verò Historiae argumenta sunt 1. Scientiarum antiquitates ad mundi aetates et regiones collatae. 2. Migrationes per diversas orbis partes. 3. Declinationes. 4. Jacturae. 5. Restaurationes.

[Image Nr. 00030 / S.10]
6. Occaliones inventionis singularum disciplinarum 7. Methodi, qvibus tractatae: 8. Exercitii rationes. 9. Sectae celebres. 10. Controversiae circa illas earumqve ortus et occasus. 11. Laudes, convitia, quibus exceptae. 12. Autores praecipui. 13. Libri praestantiores. 14. Academiae, Societates, Collegia, Scholae, successiones, ordines. Addit illis porrò 15. aliqva de populorum ac Regionum indole ad artes aptâ vel ineptâ. 16. De temporum variâ fortunâ artibus propitiâ vel adversâ. 17. de Religionum misturâ. 18. de Legum vel favore vei malitia. 19. de Virorum illustrium patrocinio, qvi vel opibus vel consiliis artes juverunt. Singulorum illorum, et si qvae alia his addi possunt, meram puramqve historiam suis temporibus accuratè connexam desiderat. Haec illa palaestra est, in qvâ vel Hercules inveniet, qvod agat. Sed facilius est primas istius operis lineas ducere, qvàm ipsum perficere. Qvod ubi qvis aggressus fuerit, tot illum obstacula circumvenient, ut exitum vix inventurus sit; utut adjumento esse possint, qvae per partes aliqvi sibi tractanda proposuerunt: qvorum labores non tamen vilipendendi erant à Bacone, ac fortassis tùm non editi omnes fuerunt, qvos tempora posteriora in lucem produxerunt.

Non facilè dixerim, an haec animo agitaverit olim consilia Christophorus Mylaeus, cujus extant quinqve libri de scribendâ universitatis rerum historiâ. In praefatione istius operis multa magnifica tibi promitti videas, et qvaedam his, qvae diximus, affinia. Sed longissimè ab illo abest instituto; nam nihil aliud, qvàm Encyclopaediam continuo orationis, elegantis tamen et concinnae, filo deductam velut in compendio proponit: nec tamen omnem illam, nec methodo illâ ordinatam, qvae capi à qvoqvam possit. In quinque libros illam dispescit historiam, qvorum 1. de Naturâ. 2. de Prudentiâ 3. de Principatu. 4. de Sapientiâ. 5. de Literaturâ agit: Sub qvibus qvasi summis capitibus omnium scientiarum et artium comprehendit argumenta. Non placet ista methodus, qvam ex suo Autor ingenio confinxit, ut quae nimis generalis ac confusa, et velut per lancem saturam omnia congerit, melius per series ac ordines regularum ac principiorum deducenda.

Tentavit et nostrâ aetate circa Historiam literariam aliqva Petrus Lambecius, cujus in lucem quoqve prodiit hoc titulo liber Hamburgi editus: Prodromus Historiae literariae, quâ continetur partim quidem generalis narratio, origo, incrementa, mutationes, interitus et instaurationes omnium linguarum, scientiarum, Facultatum et artium liberalium, secundum Chronologicam successionem seculorum omnis avi; partim autem specialis recensio virorum et foeminarum illustrium. Sed primordia istius operis procul dubio utilissimi tantum jacta sunt, quibus si opus plenum et perfectum superstruxisset, benè de re literariâ mereri potuisset: quanqvam tamen neqve ad omnia Verulamii placita respexerit, aut illo ordine methodoqve tractaturus fuisset. Promissi tamen sui memor, sub finem lib V. Commentariorum de Bibliothecâ Vindobonensi, denuò sperare nos jubet Syntagma

[Image Nr. 00031 / S.11]
universae Historiae literariae divisum in 40 secula ante Christum, et in 17 secula post Christum natum: qvod XXIV Commentariorum de Bibl. Vindeb. libris loco Indicis Chronologici Universalis subjungendum, ac simul Prodromum antea editum innumeris locis augendum. Sed fata huic labori intercesserunt. Quanqvam ea fuit librorum, qvos promittebat, moles, ut spes illi inchoare longas non licuerit. Optimè verò ab illo institutum hoc fuit, qvod Syntagma illud magni operis de Bibliothecâ Vindobonensi complementum voluerit: dimidium enim istius operis penè confecit, qvi Bibliothecam justo suo ordine concinnatam, eamqve non modicam, sed ferè universalem habet; qvalis ista Vindobonensis, qvae locupletissima est, et ab Autore librorum deficientium titulis aucta.

Vel ex solo illo ordine, qvem in libris collocandis observare jubet Gabriel Naudaeus in libro de instruondâ bibliothecâ Gallicè scripto, historia aliqva educi potest. Notari autem ista vult, ut 1. libri Facultatum et artium ponantur. 2. Veteres et novi autores in linguâ, qvâ scripsere, et hinc versiones omnes 3. Qvi partes scientiarum tractant. 4. Commentatores. 5. Scriptores particularium rerum. 6. Qvi adversus scientias scripserunt, ut Sextus Empiricus è veteribus, et Agrippa inter recentiores. 7. Novatores in artibus. 8. Primi certarum rerum scriptores. 9. Scriptores rerum variarum. 10. Praecipui Haeretici. 11. Collectores specialium voluminum et autorum. 12. Celeberrimorum virorum laciniae et fragmenta. 13. Locorum communium scriptores, Lexicographi etc. 14. Scriptores, qvi ex communi seculi genio scripsere. 15. Etiam minima, et qvae parvi aliis aestimantur. Ad has Classes redacti Autores notiones aliqvas animo suggerere possunt, ad qvas Idea alicujus Historiae concipi possit.

Sed perfectior illa longeqve ordinatior est series, quam in Philosophicâ Bibliothecâ concinnandâ sibi praefixit Lambecius; cujus ille typum operi secuturo praemisit. Quem ut hic proponam, quoniam in paucorum manibus liber est, non est fortè ab instituto nostro alienum. Primò enarrantur Philosophorum antiquissimorum Barbaricorum, Zoroastris, Hermetis etc. opuscula quaedam et fragmenta supposititia cum veterum et recentiorum translationibus et com~entariis 2. Philosophorum antiquissimorum Graecorum, Ionicorum et Italicorum, qui ante Platonem et Aristotelem floruerunt, et inprimis Pythagorae ac Pythagoraeorum opuscula et fragmenta, cum veterum et recentiorum translationibus et commentariis. 3. Philosophia Academica, Opera Platonis, editiones et translationes variae, Interpretes, Commentatores, Graeci, Latini, aliarumque linguarum, antiqui et novi. 4. Philosophia Peripatetica, Aristotelis operum editiones, translationes, interpretes, commentatores Graeci, Latini, aliorumque linguarum, antiqui et novi. 5. Philosophia Stoica Stoicorum Graecorum et Latinorum opera, cum variorum veterum et recentiorum translationibus et Commentariis

[Image Nr. 00032 / S.12]
6. Philosophia Pyrrhonia sive Sceptica variis operum Sexti Empirici editionibus et eò pertinentibus variorum autorum commentariis comprehensa atque illustrata. 7. Philosophia Epicuréa variis veterum et recentiorum autorum Commentariis atque expositionibus illustrata 8. Philosophiae Eclecticae sive Miscellaneae varii autores Graeci et Latini. 9. Historia Philosophica, sive de origine, incremento et divisione Philosophiae, ejusque multiplici ratione et usu apud diversos populos, ut et de Vitis, Scriptis, inventionibus et Sectis veterum et recentiorum Philosophorum varii variorum autorum tractatus, partim generales, partim speciales. 10. Institutiones et syntagmata generalia Philosophiae universae, item Regulae et Axiomata, nec non de studio Philosophico rectè instituendo consilia varia et novae methodi. 11. Lexica Philosophica variique verborum et rerum ad philosophiam pertinentium indices, definitiones et expositiones ordine Alphabetico. 12. Philosophiae Theoreticae universalis varia variorum Autorum Syntagmata, Enchiridia, Analyses et ejus generis alia. 13. Logicae institutiones generales, aliique variorum autorum ad Logicam pertinentes Tractatus speciales. 14. Physicae institutiones generales, et tractatus speciales secundum differentiam materiarum et linguarum in varias minores classes distributi: 15. Methaphysicae institutiones generales, et tractatus speciales. 16. Philosophiae Practicae universalis variorum Autorum Syntagmata, Enchiridia, Analyses etc. 17. Ethicae, Politicae, Oeconomicae institutiones generales, et tractatus speciales secundum differentiam materiarum et linguarum in minores classes distributi. 18. de Re militari Graeci et Latini autores cum variorum translationibus, commentariis et notis: Recentiorum item Latinorum, Ϊtalorum, Hispanorum, Gallorum, Germanorum etc. Syntagmata universalia, tractatus speciales, ut de Jure Belli, de regimine et disciplinâ militari, de militiâ pedestri, equestri, navali, ordinationibus castrorum et acierum, de obsidionibus, oppugnationibus, defensionibus urbium, Architecturâ militari, Pyrotechnicâ. 19. de Re Athleticâ antiquâ et novâ tractatus generales et speciales, Torneamentis, Monomachiis etc. 20. de arte equitandi et curâ equorum, variarum linguarum tractatus, 20. de Venatione autores Graeci, Latini secundum diversa venationum genera in varias classes distributi. 22. de Saltatione, ludo latrunculorum, aleâ, variisque aliis ludis, varii variarum linguarum tractatus. Sequuntur 23. Mathematici antiqui Graeci, Arabes, Latini, secundum Alphabeti ordinem et librorum formam, editionum aetatem cum Commentariis et translationibus, varia item opuscula illorum collectitiis Systematibus edita. 24. Historia Mathematica, de ortu et progressu disciplinarum Mathematicarum, de Vitis, in ventionibus, sectis veterum et recentiorum Mathematicorum tractatus tàm generales, quam speciales. 25. Lexica, Isagogae, Synopses, Syntagmata Matheseos generalia, Axiomata, Studii Mathematici instituendi Consilia, novae Inventiones, Methodi, Instrumenta. 26. Mathesis specialis secundum varia mathematicarum scientiarum genera speciesque in varias classes minores divisa et subdivisa, quae illic ordine enarrata brevitatis

[Image Nr. 00033 / S.13]
causâ hic omittimus. Hi ad Philosophiam omnes pertinent tituli; Sequuntur jam, qui ad Historiam referuntur, magnâ industriâ notati. Recensentur 1. Autores de Historiae Origine, incremento, utilitate, dignitate et divisione: de Veterum et Recentiorum apud varios populos historicorum illustrium vitis et scriptis: de studio Historico secundum tempora, materiam et autores ordinando: de arte Historicâ Consilia, Regulae et Methodi. 2. Historia Geographica, comprehendens Geographos antiquos, Graecos, Latinos, ordine Chronologico secundum librorum formam et editionum aetatem dispositos. 3. Recentiores Cosmographiae Historicae universales, secundum linguas distinctae. 4. Recentiorum Geographiae Historicae Universalis, Atlantes, Theatra, Specula, aliaque magna Syntagmata et eorum Epitomae et minores Isagogae 5. Hydrographia Historica de Orbe Maritimo, Insulis, Renavali. 6. Singularum Orbis partium majorum generales descriptiones. cum subjunctis Chorographiis et Topographiis. 7. Dearte peregrinandi varii tractatus. 8. Varia Hodoeporica sive Itineraria tàm sparsim quàm junctim publico privato nomine edita. 9 Historia temporum sive Chronologia comprehendens Chronologos antiquos Graecos, Latinos recentiores secundum ordinem temporum, formam librorum et editionum aetatem dispositos, universales et particulares. 10. Autores de mensurâtemporum, ratione anni apud varios populos. Calendaria, Ephemerides Historicae. 11. Historia Generationum sive Genealogia Universalis, particularis 12. De notis gentilitiis naturalibus et insignibus varii Autores. 13. Variorum tractatus de iis, qui per mendacium et fraudes in alienas familias se inseruerunt. Sequitur jam 13. Historia rerum gestarum sive historia propriè dicta et quidem universalis tàm respectu loci, quàm respectu temporis, tum universalis respectu loci, sed particularis respectu temporis. Quò pertinent relationes historicae certi alicujus temporis miscellaneae. 14. Historiae sacrae Test: Vet. et antiquitatum Judaicarum autores Graeci, Latini, antiqui, recentiores, ordine Chronologico positi, cum Commentariis eorum et translationibus. 15. Historiae Ecclesiasticae Novi Test autores, antiqui Graeci, Latini, cum Commentariis etc. 16 Historiae Ecclesiasticae universalis et annalium Ecclesiasticorum autores diversarum linguarum et religionum. 7. De Vitâ Christi tractatus Historici universales et particulares, ut sunt dissertationes de Genealogiâ ipsius, tempore nativitatis, Historiâ Passionis, crucis, de linteis sepulchralibus etc. 18. Tractatus de Antichristo. 19. Historiae Marianae generales et speciales scriptores 20. Menologia, Syntagmata antiqva Graeca de vitis sanctorum secundum ordinem 12 Mensium et usum Ecclesiae Orientalis. 21. Martyrologia et Calendaria sanctorum antiqva Latina, secundum menses et usum Ecclesiae Occidentalis cum Commentariis et translationibus. Accedunt varii Tractatus de Martyrio in genere, de Martyrum cruciatibus. 22. Vitae sanctorum Miscellaneae ab antiquis autoribus Graecis et Latinis scriptae et collectitiis quibusdam schematibus junctim editae. 23. Vitae sanctorum miscellaneae et singulares

[Image Nr. 00034 / S.14]
à Graecis et Latinis scriptae cum Commentariis et translat: 24 Autorum recentiorum syntagmata de Vitis Sanctorum, secundum menses, et vitae singulares ab iis scriptae. 25. Exempla Historiae Sacrae et Ecclesiae miscellanea antiqvorum et recentiorum. 26. Autores antiqvi et recentiores de Vitis Pontificum Romanorum. 27. Variorum tractatus speciales, de Electione, autoritate Pontificis, donationibus Pontificibus factis, de Joannâ Papissâ, variisqve ad Historiam Pontificiam pertinentibus. 28. Historia Cardinalium, variiqve tractatus de eorum origine, electione, ordine, officiis, autoritate, potestate, privilegiis. 29. Conciliorum omnium Generalium et provincialium Graecorum et Latinorum acta et monumenta antiqva à recentioribus collectoribus jùnctim edita cum commentariis, notis et translationibus. 30. Conciliorum qvorundam generalium et provincialium Graecorum et Latinorum acta et monumenta separatim et singulatim edita, cum commentariis et translationibus ordine Chronologico disposita 31. Conciliorum omnium generalium et provincialium Isagogae et Synopses. 32. Tractatus speciales, de origine, autoritate conciliorum, aliaque varia ad Historiam conciliorum pertinentia opuscula. 33. Historia antiqvitatum Liturgicarum Ecclesiae Orientalis et Occidentalis 34. Historia Miscellanea variarum Ceremoniarum, rituum, aliarumqve antiquitatum et observationum Ecclesiasticarum secundum differentiam materiarum in varias minores classes distributa. 35. Historia Monastica generalis, de Vitae Monasticae Origine, incrementis, divisione, regulis, et propagatione usqve ad nostram aetatem 36. Historia Monastica specialis, sive diversorum ordinum Monasticorum Historiae ac Regulae singulares ordine Chronologico dispositae. 37. Historia variorum ordinum eqvestrium generalis et specialis ordine Chronologico. 38. Historia Haeresium generalis et specialis ordine Chronologico, Vitae Haeresiarcharum etc. 39. Autores de scriptorum Ecclesiasticorum vitis, successionibus et scriptis generales iunctim, speciales separatim editi. 40. Dissertationes de Expurgatione et Prohibitione librorum, Indices expurgatorii speciales.

Atqve hic [Griechischer Text] est, ad qvem Philosophicam suam et Historicam Bibliothecam dispositurus erat Lambecius, in qvo tamen aliqva, si ordinem et argumenta spectes, vel mutari vel augeri possunt, praesertim in Historiâ Civili et Ecclesiasticâ: Facultatum enim Bibliotheca alibi proponitur, ac puto, ubi in rem ipsam venisset, multa ipsi nova [Griechischer Text] suggessissent. In hunc tamen campum immissis qvasi per [Griechischer Text] et velut in tabulâ patet Historiae literariae summa delineatio: Nam et [Griechischer Text] , qvae potuit, integra congeritur, nec illa tamen indigesta, sed suis locis sedibusqve distincta, unde per prudentiam aliquam [Griechischer Text] pulcherrimum illud, qvod volebat Verulamius, strui aedificium possit. Ex ipsa illâ congestione et repraesentatione simultaneâ nascitur illud [Griechischer Text] et [Griechischer Text] , ex qvo judicandi illa vis se exerit. Quae si in perpetuum continuumqve Historiae corpus compingerentur, maximi in

[Image Nr. 00035 / S.15]
societatem civilem et rem literariam fructus inde redundarent. Non alia ipse Verulamius subsidia praescripsit: nam materiam et copiam Historiae ejus non tantùm ab Historicis et Criticis petere, verùm etiam per singulas annorum centurias, aut etiam minora intervalla, libros praecipuos in consilium adhibere jubet, ut ex eorum non perlectione (id enim insinitum foret) sed degustatione et observatione argumenti, styli, methodi, genius illius temporis literarius veluti incantatione qvâdam à mortuis evocetur. Hujus instituti usus multò maximus foret. Verulamius illud intendit, ut virorum doctorum augeatur in doctrinae usu et administratione solertia, rerumqve intellectualium non minus qvàm civilium motus et perturbationes, vitiaqve et virtutes notari possint, et regimen inde optimum educi, qvemadmodum ex Historiae vel civilis vel Ecclesiasticae diligenti inspectione prudentia illa vel civilis vel sacra parari possit.

Tàm verò longèlateque se ejus prudentiae utilitas diffundit, ut nulla tàm sit exigua disciplina, cui illa non faces praeferat: ne quid dicam de ipso intellectu, qui in contemplatione [Griechischer Text] magis perficitur. Videmus hic quasi ante oculos positam illam per secula studiorum successionem. Nam, ut de temporibus post Christum natum dicam tantùm, regnavit in Philosophorum scholis Plato, ejusque Philosophia cum Christianâ Religione commista vel errores vel singulares quosdam sensus dogmatibus Theologicis invexit; Patres plerique huic scholae addicti, duravitque ille rei literariae et ecclesiasticae status, usque dum Alexander Aphrodisiensis doctrinam Peripateticam resuscitavit; quae per sex integra secula stetit, variè tamen ab interpretibus interpolata, ut sibi ipsi esset dissimillima, variis etiam casibus ac litibus agitata, de quo Lanovius videri potest in libro de variâ Aristotelis fortunâ. Traxit ex ejusetiam affinitate labem aliquam Theologie, quae Scholasticorum commentationibus in aliam planè formam speciemque mutata erat. Audiuntur passim virorum doctissimorum de his corruptelis querelae, de quibus legi possunt Erasmus passim, Ludovicus Vives in aureis de causis corruptarum disciplinarum libris: cujus Viri diligentia ad Historiam literariam recentioris temporis conferre non pauca possit. Adeò ad graecas literas et Aristotelis philosophiam tùm nauseabant omnes, ut, teste Alexandro Nekan libro de naturis rerum, Aristotelis libros à nemine, quàm ab Antichristo legendos et intelligendos crederent. Joann. Sarisber: lib. 1. Metalogic. cap. 3. ita de his terrporibus: Sufficiebat ad victoriam verbosus clamor, et qui undecunque aliquid inferebart, ad propositi perveniebant metam: Poëtae et Historiographi habebantur infames, et si quis incumbebat laboribus antiquorum, notabatur, et non modò asello Arcadiae tardion, sed obtusior plumbo omnibus er at invisus.

Latitabant tamen nonnunquam in Scriptoribus illis, horridi coeteroquin et inficeti styli, velut in sterquilinio quodam pretiosi uniones, quibus illi, qui è recentioribus magno supercilio multoque orationis suco rerum argumenta incrustant, sua illa commenta ornare didicerunt. Multi delicatuli nimis et fastidiosi,

[Image Nr. 00036 / S.16]
cùm suo ingenio tantùm nituntur, ex se ut araneae pariunt, cùm longè solidiora invenire in Veterum illorum Commentariis possint. In notionum illâ contemplatione, in morali sapientiâ, quàm praeclara ex altis eruta recessibus traduntur! Ipsa Mathematica studia et naturalia, quae sollicitè adeò nuncà notionalibus istis conceptibus purgantur, per illa ipsa principia eò usque profligarunt, utma ora naturae arcana horum ministerio fuerint eruta, quàm nunc, cum omnes particularum particulas lynceis oculis intuemur, et naturam ipsam ad vivum resecare nos credimus. Cujus vel unicus testis, instar multorum, erit Rogerus Baco, Vir subtilissimo ingenio divinam humanamqve sapientiam complexus; ne qvid de aliis dicam, magnis itidem et celebratissimis istorum temporum nominibus Gabriel Naudaeus in suâ illâ doctissimâ de instruendâ Bibliothecâ dissertatione de nauseabundis istis nostrorum temporum ingeniis c. 4. p. 84 conqveritur, qvae fontes illos relinquunt et rivulos recentiorum sectantur: Sequimur, inquit ille, et laudamus Collegium Conimbricense, et Suarezium, et negligimus opera Alberti Magni, Niphi, Aegidii, Saxonia, Pomponatii, Achillini, Duraendi, Zimarae, Buccaferrei et multorum aliorum, unde omnes illi grandes et decumani, quos volvimus et versamus libri, [Griechischer Text] sunt transscripti. Aestimamus nostri seculi Medicos, Amatum, Capivaccium, Montanum, et pudori nobis ducimus, si Hugoni Senensi, Gordono etc. locum in Bibliothecâ concedamus, et Avicennistis, qui rudi linguâ seculi vitio scripsere, sed fundum tamen Medicinae, judice Cardano, penetrarunt. Nostrirecentiores, cùm non satis virium, ingenii, constantiaeque habeant in iis imitandis, solent nonnunquam illorum rationibus, sed ad hujus seculi habitum reformatis, sua incrustare, in verborum tamen plerumque pompâ et supersicielinguae haerentes, decerpunt slores et summa cacumina captant. Miratur ille, adeoqve indignè fert, non celari tantùm et compilari, sed planè ignorari tùm locupletissimis Bibliothecis, tùm Viris doctis, ista nomina, qvorum tamen eandem, qvae Manuscriptorum solet, rationem haberi ob raritatem et utilitatem aequum esset.

Unius ille Richardi (qvem alii Johannem, ipse in Additionibus ad Hist. Lud. XI. Rogerium vocat) Suisset (qvod ex Anglic. Swinshead, os porci corruptum) cui cognomen Calculatoris datum erat, mentionem facit: cujus opera celeberrimis etiam Bibliothecis sunt ignota. In coelum propè extollunt illum hominem laudibus tùm Cardanus, tùm Scaliger. Et hic quidem Exercitat 324. Virum vocat, qui modum ingenii humani excesserit, et Exercitat. 340. tàm acutè scripsisse judicat, ut à paucis plenè ac pro meritis intelligatur. Tàm doctè, inquit, sibi ille visus est, ut cùm senex legeret, quae juvenis in literas retulisset, ubertim flevisse dicatur, sive, quod equidem puto, quia quasi recenter frueretur veteri diligentiâ, sive, quod paulò iniquius alii sunt interpretati, quia quae olim seripsisset in aetate florenti in effoetâ minus assequi possit intellige~do. Dignus profectò, quem neque senem senium faceret, neque naturae lex vita privaret, nisi meliorem vitam apparasset. Hec libentius scribo, quia viro illi maximò multa debeo: plura debiturus, si per ingenii mei imbecillitatem licuisset.

[Image Nr. 00037 / S.17]
Non enim leviter in ejus campo nos exercuimus. Nos de illo in Polyhistore Philosophico pluribus agemus. Tàm invidendo elogio, et à tanto quidem viro profecto, qvis non impetu aliqvo raptus omnes Bibliothecarum angulos perreptaret, omnes forulos excuteret, ut thesaurum sibi illum erueret, tot Viris doctissimis ignoratum et invisum? Sed ea est vel animi socordia, vel novitatis prurigo, ut nullam eorum curam habeamus.

Cùm floreret jam pasim per Academias illa philosophandi ratio, et ad illius sensum tàm Theologia quàm Medicina temperaretur, reducta in lucem Jurisprudentum veterum fragmenta, eorumque doctores novam tàm Theologiae qvàm Philosophiae studia faciem circumposuerunt: Ex illo enim tempore eorum studium et dignitas quanquam non statim conciderit, paulatim tamen sequentibus temporibus evilescere coepit. Accidittamen postea, ut partim Jurisprudentiae beneficio, Legibus Romanis antiquitatum simul et historiae Romanae, cumque illis aliqua veteris elegantiae cura reduceretur; partim occasione litium, quae Theologiae tùm publicè receptae movebantur, et Biblia sacra legerentur, et Hebraeae ac Graecae linguae studia excitarentur, Patres è claustris Monachorum, ubi velut in sepulchris hactenus delituerant, in muséa doctorum velut in vitam et lucem revocarentur.

Accessit magnum novae huic literariae periodo momentum, restaurata in occidente è Graecorum exulum, captâ Constantinopoli, reliquiis Graecarum rerum notitia. Scholae tùm publicae illâ in linguâ habebantur. Vertebantur in Latinam Historici, Patres, Latini MS. codices è Bibliothecis promebantur, inusitatâ Mediceae familiae liberalitate, cui primos illa [Griechischer Text] literaria spiritus debet; Cui accedebat Alphonsus Rex Neapolitanus, Matthias Corvinus Rex Hungariae, Ludovicus XI. Rex Galliae, de cujus in literis promovendis studio legi Gabrielis Naudaei Additio ad Historiam Ludovici XI. potest; Obstetricias adhibebat manus, quod labores doctorum, Bibliopolarum [Griechischer Text] provocabat divinum Typographiae inv ntum. Hinc quasi genio quodam impellente intra paucos annos è veterno excitata sunt doctorum ingenia: Philosophia partim ex ipsis Aristotelis limpidis fontibus restaurata; partim nova à Novatoribus super Empedoclis, Epicuri, Philolai, Pythagorae, Democriti principiis exstructa: Jurisprudentia veteri splendori, per viros antiquis illis Papinianis, Modestinis comparandos, asserta; Philologia omnis Hebraea, Graeca, Latina superstitiosè et ad invidiam reliquarum disciplinarum exculta; Omnis denique divinaru~ humanarumque rerum sapientia sibi ipsi restituta. Quo beneficio utinam diu frui nobis contingat!

Sed Magnatum partim imperitiâ socordiâ et amentiâ; partim hominum pravâ indole, non nisi quaestum respicientium, culpâ factum est; ut de veteri illâ verâqve et solidâ doctrinae gloriâ excidant Academiae et Scholae, dum illa veteris doctrinae sensim subrepit oblivio; et ipsa tandem barbaries cum corruptissimis simul moribus et flagitiosa profanorum hominum sapientiâ reducitur. Qvo

[Image Nr. 00038 / S.18]
de argumento Boecleri elegans dissertatiuncula de fatis literariis nostri temporis legi poterit; et passim aliorum qverelae habentur. Dependet plerumqve à magnatibus omnis literarum fortuna: Qvod Plutarchus Oratione posteriore de fortunâ et virtute Alexandri eleganter Alexandri M. exemplo expressit: Existimo, inquit ille, eos, qui tùm fuerunt artifices, non tam aetate Alexandri, quàm propter Alexandrum extitisse. Ut enim frugum copiam bona temperies ac tenuitas aëris gignit; ita artium et bonorum ingeniorum incrementa benignitas, honor, et humanitas Regis efficit; et contra Principum inviàia, sordes, aut studium contendendi ista omnia extinguit et perdit. Quos non Augusti aetas viros doctos peperit? Quos non M. Antonini Philosophi exemplo sapientia progressus fecit? nam Herodianô teste, magnum sapientum virorum proventum aetas illa extulit. Notat et Gabriel Naudaeus in Addit. ad Hist. Lud. XI. p. 76. sub Caroli Magni, Ludovici XI et Francisci I. auspiciis, plus, quàmintegris olim seculis, profecisse literas. Ubi verò vel bello vel ignaviae se mancipant Principes, tota concidit res literaria, nullum doctis pretium statuitur, optima ingeniorum monumenta pessum eunt. Quâ de re vide elegantem in Principes invectivam Trochaico carmine scriptam à J. Grutero, quod ille occasione Commentarii Hofmanniani in Galenum fecerat. Reperitur inter Epistolas Richterianas p. 534. Quam gratum hoc animo accidat illas rei literariae periodos, nexum, momenta, mutationes nôsse, facilè omnes intelligunt. Sed et alius historiae illius fructus est longè uberrimus; ut non facilè specie novitatis nos fallant, quae vel in sacris, vel in quibuscunque doctrinis, oriantur sententiarum divortia, quaeve à novis Doctoribus scholae instituuntur. Redeunt omnia humana in orbem, et cum negotiis civilibus ingenii commenta reviviscunt Annon hoc seculo omnes veterum vel errores, vel bona etiam dogmata, novis Autoribus incrustata vidimus? Qualia nemo miratur, aut in iis pando ore hiat et stupet, qui ex historiâ sectarum successiones et doctrinam habet cognitam. Plerique omnes ita animati sunt, ut cum uni se addixere Magistro, nulla aliorum dogmata attingant, et ne illa quidem Magistri sui rectè perquirant. Quotus est ex Peripateticorum tribu, qui habitantem in Graeciâ Magistrum quaerat? Vel ex interpretum ore pendent plerique, vel ex Doctoris jejuni miserâ et compendiariâ informatione hujus Philosophiae campum metiuntur: de Platone aliisque Aristotelis antecessoribus et securi et incuriosi. Cartesium, qui novum Philosophiae Systema hoc seculo coagmentavit, quàm multi doctorum venerantur? et fontem tamen ignorant, unde Philosophia illa profluxerit. Illi verò, qui Historiam philosophicam, veterumque philosophorum dogmata degustavit, facilimum erit omnium Cartesianorum principiorum vestigia in priscis illis philosophis ostendere. Nimirum de philosophis illis heriac nudius tertius natis idem, quod olim in proverbio de Oratoribus Atheniensibus dicerepossis: [Griechischer Text] . Serpens nisi devoret serpentem, nunquam erit Draco. Nisi habeant, quos seqvantur, quos, ubi maximè dissimulant, quasi devorent, et in succum sanguinemque

[Image Nr. 00039 / S.19]
vertant, nunquam fiunt Dracones vel magna nomina et novarum sectarum Fabri.

Multa praeterea qvasi ex abdito subministrat veterum recentiorumque temporum parallelismus scientiarum arcana, quorum vix summa rudisque notitia ad [Griechischer Text] illos pervenit: quae si exsculpi èlatebris tota nequeunt, vel solâ suspicione industriam Philosophi juvant, et in memoriae larario reposita, [Griechischer Text] posteritatis [Griechischer Text] feliciori successu excitabunt Demonstravit elegantissimâ de Arcanis scientiarum dissertatione Erasmus Bartholinus, quantâ sollicitudine scientiarum sacra texerint, qui ex iis gloriam quaesiverunt populi, et quàm illa eviluerint propalata: Enarrat rerum deperditarum jacturam integro libro Pancirollus; Quorum omnium memoriam nobis historia conservat, ut residuas è tristi naufragio tabulas, quas tamen collegisse non jucundum tantum, sed et utilissimum est.

Patet ex historiâ literariâ, eundem esse artium, qui hominum, qui Imperiorum est, genium: Ortum illis adolescentiam esse, et denique occasum. Nascuntur artes interdum subitò, subitò extinguuntur. Elegantissimè hunc doctrinarum orbem depinxit Vellejus: Aliis aemulatio ingenia, et nunc invidia, nunc admiratio, incit at ionem accendit, naturaque quod summo studio petitum est ascendit in summum, difficilisque in perfecto mora est, natur aliterque quod procedere non potest, recedit. Et ut primò ad consequendum, quò priores ducimus, accendimur, ita ubi praeteriri aut aequari eos posse desperavimus, studium cum spe senescit, et quod assequi non potest, sequi desinit, et velut occupatam relinquens materiam quaerit novam: praeteritoque eo, in quo eminere non possumus, aliquid in quo nitamur, conquirimus, sequiturque ut frequens ac mobilis transitus maximum perfecti operis impedimentum sit. Dehis omnibus singulatim agere nimis hìc prolixum foret. Multa dici notarique possent, si recentiora cum veteribus illis in theatru~ et in contentionem deducamus. In historiâ literariâ velut in speculo utriusque temporis faciem ante oculos positam videre possumus. Observabimus, in quibus antiqui superent novorum temporum ingenia, in quibus illi ab his superentur. Sua est singulis aetatibus ingeniorum foetura, sunt artium temporarii proventus, quarum messem historia velut in horreo quodam congerit, ne spicilegium quidem illarum rerum omissura. Qui [Griechischer Text] illa cognoscere desiderat, adeat Alexandri Tassoni librum decimum, voluminis istius, quod Italicâ linguâ sub titulô Pensieri diversi s. diversarum cogitationum scriptum est: Ubi ille omnia disciplinarum genera pervagando, illarum antiqua novaque ostendit incrementa. Eorum autem onimum vel nulla superesset vel exigua cognitio, si libros et Bibliothecas tot thesaurorum promicondas non excusserimus. Non potuisset Plinius tàm divitem nobis rerum naturalium penum relinquere, nisi in subsidium Bibliothecas Romanas adhibuisset. Non ipse Aristoteles tàm multa, tàm diversa, in omni studiorum, in omni philosophiae genere, nobis reliquisset, nisi à veteribus Bibliothecis adjutus, quem primum è Graecis Bibliothecam instituisse et collegisse volunt. Cui

[Image Nr. 00040 / S.20]
inter tot thesauros versanti, ingenio illo et judicio propemodum divino, facile erat, ditare postera secula.

Multum scil. conducit vel sola veterum arcanorum nomenclatura: quae cum animo nostro objicitur, statim ad idearum talium contemplationes disponit, ut vel ead em vel alia ad eorum [Griechischer Text] velut ex semine quodam producat. Equidem existimo, multa illarum novitatum, in quibus secula nostra triumphant, jam tùm antiquitus cognita fuisse, iterumque deperdita. Infinita enim sunt, quae ex rerum mutuis applicationibus vel per ingenium vel per casum produci possunt. Saepè unius seculi, imò unius anni, diversis et gentibus et hominibus eadem in mentem venire possunt artificia, quae celata primum, vel ad alios devolvuntur possessores, vel ex ingeniorum simili quasi concentu et tacitâ conspiratione formantur. Vivebat seculo hoc ineunte Magnus Pegelius, Rostochiensis primùm, hinc Helmstadiensis Academiae Professor, cujus variorum experimentorum syllabus singulari libro prodiit hoc titulo: Thesaurus rerum selectarum, magnarum, dignarum, utilium, suavium, pro generis humani salute oblatus. Multa illic Autor notat ab se excogitata in omni studiorum genere, Mechanicis, Mathematicis, Naturalibus, arcana, quorum aliqua annis insequentibus magno cum apparatu et pompâ in lucem edita vidimus, et in quibus hodiè inveniendis laborat multorum industria. Non facilè tamen dixerim, qvomodo factum sit, ut à Pegelio ipso nil eorum artificiorum in effectum deductum fuerit, vel tàm exigua ac pene nulla ejus apud alios mentio fiat. Fortassis et ipsi, quae omnibus rerum novarum inventoribus, Invidia et Incredulitas obfuit.

Varia illic occurrunt memorabilia. Cum p. 111. proponitur ratio Chirurgica insignis et rara homini communicans extera, quae ipsi bona, et interna multa quae noxia avertens: cui non Chirurgiae alicujus infusoriae suspicio oriatur? Paginâ 125. de navigii aërei fabrica agit: de illo Franciscus Lana in prodomo all' arte maëstra operosè egit, et ante illum quoque Petrus Mormius in arcanis collegii Rosiani detectis pag. 14. et 15. quaedam proposuit. Paginâ 125. de machinâ aliquâ memorat, quam tempore quocunque quivis seu fortior seu debilior agitare possit: Simile quid in actis Anglicis et Gallicis deprehendimus. Ibidem de ratione, quâ ex vase uno liquores quotcunque diversi effundantur, habetur; ita ut quivis inde vinum, nunc rubrum nunc candidum, nunc aqvam, nunc aliud atque aliud liqvoris quodcunque velit genus, imò calidos et ferventes, si velit, liquores depromat. Cui verò non idem hoc artificium videbitur? quo aliquis ore evomere varii generis liquores potest, quod à circumforaneis quibusdam, ante annos non ita multos, cum maximâ omnium admiratione factum fuit. Quae pag. 126. proponuntur artificia Archimedaea, quibus liqvorum bonitas vel pravitas exploretur, illa nostrâ aetate spectata fuere, et à Kirchero in mundo subterraneo exhibentur. Navigium submaritimum, de qvo pag. 127. agit, et

[Image Nr. 00041 / S.21]
cujus usum prolixè recenset, novum post illa tempora vel autorem vel propagatorem in Belgio invenit. Quomodo ex fundo maris et naves et res aliae graves educi possint, de quo ille pag. 137. nostro quoque tempore singularibus machinis tentatum fuit. Instrumentum qvoqve Pantographicum, de qvo ille pag. 168. posteà à Scheinero Mathematico singulari libro delineatum. Pauca illa sunt, quae è numero illo excerpsi: coetera pleraque inter nostrae aetatis inventa nunc comparent, quibus recensendis nunc supersedebimus. Et fortassis ante Pegelium jam tùm alii fuere, qvi de iisdem vel similibus cogitarunt.

Hos ac multò plures usus praestare poterit Historia literaria, ad quam diligentiùs excolendam meritò eruditorum studia conspirare debebant. Multa illo in genere Joh. Gerh. Vossius praestitit, ac plura praestare potuísset, si, quae affecta habuit, absolvere potuisset. Nostro tempore vel Conringio vel Boeclero labor ille demandari potuisset. Conringius certè jam tùm insignem ejus partem in antiquitatibus Academicis absolvit. Versatur et in nonnullorum manibus ejusdem liber [Griechischer Text] de scriptoribus; qvam tamen extemporalem ego operam crediderim. Boeclerus non attigit hoc doctrinae genus, nisi qvod exiguus ejus liber in commodum tironum de scriptoribus prodiit, qvi praeter Nomenclaturam Autorum et editionum nihil habet. Coeteri, qvi ad hoc argumentum accesserunt, non istâ [Griechischer Text] literariâ instructi, planè ineptè in hoc negotio versantur, et paupertinam eruditionem ostentant. Qvid enim efficiant, qui aliena negotia curant, Excussi propriis? Suscipi illa res debet ab ingenio non jejuno et imperito, sed operi huic soli intento, sed cujus magna sit judicandi solertia, qvodqve è [Griechischer Text] illo [Griechischer Text] indagare rerum occultarum nexum possit.

CAP. III. DE RE BIBLIOTHECARIA, Et quidem I. de Causis erigendarum Bibliothecarum.

Summaria.

BIbliotheca [Griechischer Text] et mortua. Bibliothecae nomen [Griechischer Text] . Bibliothecae publicae privatae. Hae cum delectu neque sine dispendio rei familiaris instituendae. Aldi Manutii et Joannis Cordesii studium Bibliothecarium. Pinelli de studio nummario judicium. Bibliotheca Principum. Ludovici Jacobi de Bibliothecis Parisinis gloriatio. Prima Bibliothecae erigendae causa ab ACTORUM PUBLICORUM CUSTODIA. Exemplo Aegyptiorum, Phoeniciorum, Sinensium, probatum. Archiva Athenaica, Athenica. MSti Codices, qui ad statum Reipublicae pertinent, plurimi in Bibliothecâ Vaticanâ, Augustâ, Mazarinianâ, Puteanaeâ, Pinellianâ. Secunda causa STUDIORUM AMOR. Principes Bibliothecarii. Ducis Brunsuicensis Augusti

[Image Nr. 00042 / S.22]
laas. Privatorum [Griechischer Text] non omninò reprehendenda. Librorum usu mulctari poena maxima. Tertia causa UTILITAS PUBLICA. Viri docti magnos è MStorum praecipuè lectione fructus capiunt. Id exemplo Sirmondi et Salmasii ostenditur. Principum vanitas in congerendis Bibliothecis etiam literatis prodest.

QUi Historiae literariae penetralia perreptavit, verè qvod de Longino olim dicebatur [Griechischer Text] dici potest: Qvem nemo sibi titulum acqvirit, nisi è mortuis Bibliothecis se ipsum Bibliothecam vivam fecerit. Utriusqve Bibliothecae qvidam nexus est Bibliotheca [Griechischer Text] dici non potest, nisi qvi mortuas probè excusserit. Bibliotheca verò mortua erit, cujus rectioni non praeficiatur [Griechischer Text] aliqva [Griechischer Text] . Elegans ille lusus est Leonis de S. Joanne, qvi scripsit Ideam Bibliothecae viventis et mortuae ad Henricum Memmium, cujus libri vel titulo tàm praeclaram Memmii Bibliothecam, qvàm ipsum laudabat, teste Ludovico Jacob. Tr. de Biblioth. p. 544.

Ut ad Bibliothecariam rem tandem accedamus, sciendum est, Bibliothecae nomen esse [Griechischer Text] , nam vel numerum librorum significat, vel ipsum illum locum, in qvo libri ponuntur, qvi et Apotheca ICtis dicitur l. 12. §. 33. ff. de instructo vel instrumento legato. Solent et tituli librorum, uno aliqvo libro congesti, Bibliothecae nomine salutari, qvales Catalogi sunt, vel libri multarum rerum copiâ instructi, ut Diodori et Apollodori Bibliotheca; vel multi autores in unum aliqvod systema collecti, ut Bibliotheca Patrum. Huc referri debet, qvod à Monachis, aliisqve aevi infimi scriptoribus Bibliothecae nomine Vetus et Novum Testamentum vocetur. Ita Durandus lib. 6. Rational. cap. 1. n. 27. Bibliotheca à Graeco nomen accepit, et est nomen aequivocum, scil. locus, in quo libri reponuntur, et volumen ex omnibus libris V. et N. Testamenti ab Hieronymo compositum. Vid. du Fresne in Gloslario, hâc voce. Ridicula erat Calvisii Sabini è servis Bibliotheca, de qvo Scneca ep. 27.

Sed illa ad rem adeò non pertinent: Veniamus ad Bibliothecas ipsas, quales vel privatae sunt vel publicae. Illae, qvanqvam in molem tantam non excrescant ut publicae: sunt tamen etiam inter privatos viri illustres et opulenti, qvi in libris omnis generis coemendis nullis parcunt sumptibus Qvorum [Griechischer Text] reprehendit Seneca. Ep. 2. et 45. et de Tranquill: animi c. 9. ridet Lucianus in libello [Griechischer Text] , et Auson. eptgr, 43. Sunt ita animati nonnulli ut

- - - - - magno de flumine malint Quàm de fonticulo tantundem sumere:

cum vastioris bibliothecae minor interdum usus sit, qvàm ejus, qvae selectis paucioribus libris constat. Qvo de argumento legatur elegans Rolandi Marelii nona libri primi epistola. Ita ille eo in loco: Ad doctrinam quidem comparandam quin lectione opus sit, nemini dubium est: sed et attenta meditatio et accurata naturae et rerum, quae ob oculos versantur, quotidianorumque eventuum consideratio non minoris fortè est utilitatis: modò prima disciplinarum elementa hauseris, et

[Image Nr. 00043 / S.23]
optimos scriptores saltem degustaris: quâ inre tamen multùm peccari video: Non satis enim apud nos meditamur, quod nihilominus facile et ubivis exercere licet: sed omne nostrum studium in libris legendis impendimus, memoriamque variâ rerum suppellectile ornamus, judicii nulla ferè cura: et solum quod quis dixerit retinemus, non quare dixerit judicamus. Coëmendi sunt à privatis libri, non qvibus opus habent, sed potiùs necessarii. Pretiosi illi, magna volumina, ad ornatum interdum Bibliothecarum potiùs spectantia, ad Bibliothecas publicas referendi: minutiores verò libri, rariores, singularis argumenti, qvi se oculis emptorum facilè subducunt, prae coeteris comparandi. Ultra privati sanè sortem Aldi Manutii junioris Bibliotheca aestimanda est, qvioctoginta millia librorum Pisanae Academiae legasse memoratur Francisco Schotto in Itinerario Italico lib. 2. cap. 10. Sed ille rem familiarem omnem in Bibliothecam imprudenter consumpsit. Refert enim in Pinacothecâ suâ Janus Nicius Erythraeus, adeò modicis Aldum illum fuisse facultatibus, ut illi necessum fuerit aliqvot centum aureorum ad transferendam familiam foenori sumere; qvo ex aere alieno vix unqvam liberaripotuit. Joanni Cordesio Ecclesiae Lemovicensis Canonico magna qvoqve in cumulandis libris fuit cupiditas, qvam tamen ita temperavit, ut in statu Ecclesiastico vivens, plus tamen non impenderet, qvàm accepti rationes paterentur. Genium tamen suum defraudavit saepè, ne hâc voluptate excideret. Legi de eo Gabrielis Naudaei elogium debet, qvod Bibliothecae ejus Parisiis editae praemisit. Pinellus qvoqve, ut Gualdus in ejus vitâ testatur, non ferebat privatorum in coacervandis nummis, gemmis, naturae rarioribus, insaniam, opes suas, in fortunarum suarum detrimentum, exhaurientium. Principi et nobilibus vel centum librorum bibliothecam sufficere posse, ad omnes artes et scientias, qvantum satis est, addiscendas, ostendit Matthaeus Vayerus in Epistolâ singulari Scholae suae Principum Gallicâ linguâ scriptae subjunctâ, in quâ de titulis rerum et legendi ratione prolixè disserit. In solâ Galliâ, imò in Parisinâ urbe solâ, plus Bibliothecarum privatarum esse, qvàm in Germaniâ aliisque regnis, Ludovicus Jacobus dicere non veretur in tractatu suo de Bibliothecis, qvem tamen paulò jactantius hic loqvi crediderim; nam numerus illarum minor est coeterarum illarum numero, qvas indiligenter tamen et segniter congessit: rudis enim illarum nomenclatura est; et aliorum fide transsumpta, cum in Gallicis Bibliothecis ornandis magno cum apparatu elogiorum et verborum, testis praeterea oculatus, versetur. Sed condonandum hoc affectui in Patriam est. Multi in Galliâ inter privatos sunt regiis penè opibus, qvibus facilè est thesauros illos librarios colligere. Sola pertinet haec ad generosos et beatos gloria: Inter qvos cum familiam ducant Principes et Magistratus, illis cura haec incumbit rei prospicere pnblicae. Etenim si armamentaria exstruimus, qvibus belli tempore se defendantadversus injuriam cives; si penus et promptuaria instruimus, ut vitae necessitatibus subveniatur; qvidni et Bibliothecas colligamus, qvibus

[Image Nr. 00044 / S.24]
animos pascamus, et ad sapientiam excolamus: quemadmodum armis ad fortitudinem corpus et nervos firmamus. Ejus instituti ac consilii causae cum et multae sint et gravissimae, eas hic qvasi per [Griechischer Text] dispiciamus.

Ac prima qvidem et antiqvissima librorum colligendorum occasio fuit, ab actorum Reipublicae collectione ac conservatione, qvae certo qvodam in loco custodiri debebant. Etenim cùm publicè interesset conservari rerum gestarum memoriam, primum qvidem negligentius in gente adhuc rudi, majori deinde cura in illam incubuerunt. Nam sculpturis, picturis, saxorum inscriptionibus, antiqvissimâ illâ et primaevâ maximeqve naturali communicandi res suas viâ, omnia, vel deniqve rudibus qvibusdam elogiis et hymnis ad posteros transmiserunt: Qvod de Germanis nostris testatur Tacitus, qvorum carminum inqvisitionem diligentissimam promiserat in Germaniae Antiqvitatibus Aventinus, ut ex syllabo argumentorum operis prodromo patet. Sed nihil penè et valdè exigua eorum vestigia in Annalibus Bojaricis deprehendas, qvibus uberrima sperare nos vetat Cisnerus eorum editor. Apud Aegyptios Sacerdotibus hoc negotium dabatur, ut referrent omnia in literas. Apud Chaldaeos itidem hoc fiebat, imò apud ipsos Hebraeos, de qvo videatur Josephus libro contra Apionem, et Mascardus dill' arte historica trattato 1. cap. 1. et 2. Unica certè illa apud Chinensium populum et prima cura fuit: nam referente Martinio lib. 1 Fuit et est etiamnum genti huic usitatum, ut doctissimis aliquot Philosophis Imperatoris de functi res gestae conscribendae à successore mandentur: Quod munus apud ipsum cum primis est honorisicum, et à summis quibusque viris expetitum. Hinc Historia Sinica ita sibi semper similis continuatur, ut, quanquam ab alio sit atque alio succedentibus annis adaucta, unius tamen autoris esse opus videatur. Prima et antiquissima historia stylo ferreo foliis incisa: posteà verò chartis inscripta vel impressa typis. Lieupangus Imperator cum Ingum vicisset, referente eodem Martinio lib. 7. Siachous vir consultissimus, spretis divitiis omnibus, quae in manu ejus erant, museum summi magistratus ingressus, inde tabulas imperii geographicas et libros, in quibus particulatim omnia provinciarum peculiaria et munitiora loca, reditus et hominum numerus accuratissimè repraesentabantur, secum abstulit atque servavit. Ex his deinde Lieupangum omnem imperii statum adeò scienter edocuit, ut omnes, et praecipuè Lieupangus admiraretur, undè tanta rerum ei notitia: Quem proin Imperator honoribus ac divitiis auxit amplioribus, quam si civitatis unius gazam omnem solus acquisivisset, ditior è libris unus, quàm milites omnes à praedis. Vel ex hoc illustri videmus exemplo, his praecipuè scriptis, qvae ad Rempublicam pertinent, primùm fuisse instructas Bibliothecas, qvae Archivorum nomine posteà dictae fuerunt, cùm separarentur publica illa ab aliis rebus. Chartarium sequioribus temporibus dictum est, ubi servabantur Epistolae. Olim Athenaica, vel, ut Salmasio emendatori placet, Athenica dicebantur, in qvibus reponebantur literaria monumenta, ut Epistolae et orationes Ducum Imperatorumqve, Ephemerides Principum et

[Image Nr. 00045 / S.25]
Senatus consulta de Principibus facta, et alia ejus generis, ut docet nos Salmasius in notis ad illa Trebellii Pollionis in triginta Tyrannis, vitâ Regiliani, ubi de Epistolâ qvâdam Claudii loqvitur, quam ego, inquit, repertam in archivis inserendam putavi, fuit enim publica. Atqve ita emendatum ab ineptis librariis erat, cum MSti Codices pro Archivis habeant Athenicis, nam Athenica in archiva mutasse videntur, inquit Salmasius, qvibus Archiva notiora, qvàm Athenica; qvam istius seculi vocem genuinam esse ille judicat. Athenaeum aliàs Romae fuit celebre auditorium, in qvo Oratores, Rhetores, Poëtae publicè recitarent, ubi videntur illa acta fuisse recondita Unde vel Athenaeis, vel Athenaicis, id est, armariis istius Athenaei, vel Athenicis legendum; qvod ultimum ut genuinum probat Salmasius. Mihi eqvidem non displicet Athenaicis: cum hoc nomine apud Graecos multa dicantur, qvae ad Athenas pertinent, ut festa [Griechischer Text] , qvibus poculum circumferebatur, qvod [Griechischer Text] dicebatur. Ita et Ulpia Bibliotheca libros habebat, qvibus Aureliani Imperatoris qvotidiana erant perscripta, teste Vopisco in ejus Imperatoris vitâ. Hoc consilio olim Aristotelem Bibliothecam instituisse Conringius de Biblioth. August. probat pag. 84. et de Apellione Teio Peripatetico ex Athenaeo lib. 5. cap. 14. patet, omne illum ex civitatibus, si qvid esset antiquum vel reconditum, corrasisse. Eadem et Bibliothecae Vaticanae fuisse initia ex Onuphrii Panvinii libello, qvem de Bibliothecâ Vaticanâ scripsit, discimus; Hilarius Papa primus, qvod legerim, Bibliothecas duas Romae juxta fontem Lateran. aedificavit, in qvibus Ecclesiae Romanae scripta et Epistolas decretales Romanorum Pontificum, conciliorum actiones, haereticorum palinodias et haereses, sanctorumqve Patrum libros publico usui Christianorum conservaret: cum eo tempore libri, ob paucitatem et librariorum raritatem, difficulter admodum invenirentur. In Bibliothecâ Augustâ 200. MSti codices de arcanis negotiis Germaniae et aliorum regnorum, teste Conringio, asservantur. Ad hunc finem respexisse cum illo Chinensium Imperatorum Consiliario Siachoo viros quoqve illustres Reipublicae gubernandae admotos, è Bibliothecarum scriptoribus discimus. Magnum earum rerum thesaurum in incomparabili illâ Mazarinianâ fuisse notius est, qvàm ut hìc commemorari à nobis debeat. Incredibile est, qvot qvantaque rerum Gallicarum arcana congesserit Petrus Puteanus, Regis Christianissimi Consiliarius, de qvibus volupe est legere in vitae ejus descriptione Nicolaum Rigaltium. Vide illum pag. 50. 51. Habuit Memorialium septingenta et sexaginta quinqve volumina Puteanus, suâ pleraqve manu scripta. Titulos aliqvot illorum recenset à pag. 64. ad p. 71. Rigaltius, qvi Catalogo haec verba subjungit: Indieavi titulos tantum et lemmata. Qui volumina conspexerit, mirabitur talia tanta scripsisse hominem tot amicis quotidiè vacantem, et valetudinarium. Qvàm diligens eorum asservator fuerit Vincentius Pinellus, in vitâ ejus Gualdus refert: nam qvicqvid arcanorum, relationum

[Image Nr. 00046 / S.26]
ad statum Venetum pertinentium corradere potuit, congessit, ac per vastos libros digessit. Qvod cum sciret Senatus Venetus, cùm post mortem ejus libri Neapolin transportandi essent, manum MStis illis injecit, ac in Bibliothecae publicae peculiari conclavi reposuit cum hâc inscriptione: Decerpta haec imperio Senatus è Bibliothecâ Pinellianâ. Sua enim interesse existimabant, ne illa statûs arcana in peregrinas manus venirent. Fuere autem CCC. commentarii. Facit et Ludovicus sacobus Tr. de Biblioth. pag 498. mentionem cujusdam Jacobi Amelotii, qvi magnam vim tractatuum Politicorum et Memoriarum MStarum ad statum Regni Gallici pertinentium congesserit Hanc ob causam credo et Bibliothecae cura iis, quibus Historiae vel scribendae vel legendae munus dabatur, data est, ut de Academiis qvibusdam observat Hotting. in Biblioth. quadripartit. cap. 1. n. 1.

Post causam, qvae ex necessitate videtur nata, ad Bibliothecas erigendas incitarunt ipse studiorum mentisqve excolendae amor, et [Griechischer Text] , qvalis in Regibus nonnullis depraedicari satis neqvit. Inprimis verò Ptolomaeoru~ familiae proprium id studium fuit, et aliis qvoqve Imperatoribus, Regibus, Principibus nostri seculi, qvorum hic magnum dare Catalogum poteramus. Vel unius Augusti, gloriosae memoriae, Brunsuicensium Ducis, singularis ac incredibilis ille ardor depraedicari satis neqvit, qvi dignissimum virtutis praeconem nactus, [Griechischer Text] Conringium in Epistolâ de Bibliothecâ Augustâ ad Illustrissimum Boineburgium scripta, quâ ille nec sine ratione supra omnes Regum Principumqve similes impetus hos labores extollit. Septem enim illic argumenta recenset, qvae admiranda vocat, unde Bibliothecae illius dignitas et Autoris simul aestimari debeat. Verè ille Bibliotheca mortuae suae [Griechischer Text] , imò ipsa ejus anima; verusqve, qvod in magnâ laude ponendum est, Bibliothecarius. Ipse, qvod mireris, tot librorum indices, spissa volumina, ut eò cognitiora haberet omnia, suâ manu scripsit; ipse pulcherrimâ serie disposuit, qvae vel privati hominis fatigare patientiam possint. Continuos ejus pro Bibliothecâ augendâ labores, vigiles per omnia terrarum oculos, studia indefessa summis elata laudibus vide: neqve enim illa nobis recoqvenda. Ignosci privatis debet, si hâc discendi cupiditate abrepti cum rei suae familiaris jacturâ hîc insaniant. Etenim si unqvam, hoc cum ratione insanire est: Qvâ multos ita abductos vidimus, ut vel genium fraudarent, qvo animum his deliciis pascerent: Aliqui vel vitam sibi acerbam existimarunt, si libris sibi carendum foret, ut igne et aquâ sibi interdici tolerabilius habuerint, qvàm librorum facere jacturam. Qvod poenae genus non ignoravit Tiberius, qvi, referente Suetonio, in Tib. cap. 61. qvibusdam custodiae traditis, non modò sermonis et colloqvii usum, verùm etiam studendi sustulit potestatem. Alphonsus Rex, teste Sylvio in libro # dict. Alphonsi, solâ lectione recreatus è morbo convaluit. Corrafius ICtus magni nominis in Epist. quaest. cap. 18. omne vitae solamen, vivendi

[Image Nr. 00047 / S.27]
desiderium sibi ablaturum dicit, qvi libros veteres sibi amicos adimeret. Eleganter et planè supra illius, qvo scribebat, seculi genium, Lucas de Penna in Rubr. C. de navicular. Liber est tumen cordis, speculum corporis, virtutum mag ister, vitiorum depulsor, corona prudentum, diadema sapientum, gloria honorum, decus eruditorum, comes itineris, domesticus amicus, collocutor et congerro tacentis, collega et consiliarius praesidentis, vas plenum sapientiae, myrothecium eloquentiae, hortus plenus fructibus, pratum floribus distinctum, principium intelligentiae, memoriae penu, mors oblivionis, vita recordationis; vocatus properat, jussus festinat, semper praesto est, nunquam non morigerus; rogatus confestim respondet: sincerus consultor, non assentatur, non loquitur ad gratiam, nemini parcens, quia neminem timet; nihil mentitur, quia nihil poscit: te nunquam fastidit, etiamsi tu illum fastidio habeas: arcana revelat, obscura illustrat, ambigua certiorat, perplexa rcsolvit, contra adversam sortunam defensor, secundae moderator, opes adauget, jacturam propulsat; puteus inexhaustus, thesaurus immensus, aerarium inconsumptile, paradisus, unde ejici non potes, nisi cum volueris: amoenitas frugifera, quâ frui possis, quamdiu velis; doctor gratuitus, faciens te gnarum, si reperit ignarum. Coeterùm Elogiorum illorum magnam silvam vide in Richardi Bury Philobiblio cap. 1. et 2.

Praeter haec utilitas quoqve publica est, qvae librorum collectionem suadet. Qvemadmodum enim proventus agrorum fructus congerere solemus; ita ingeniorum veluti messes in his custodire horreis debemus. Qui sunt tàm stolidi populi, ut patriae suae fruges reditusqve perire sinant, et ingeniorum opes rescindant, unde maxima genti gloria, civibus commoda? Atamplas aliqui possident Bibliothecas, publicae qvoque institutae sunt, sed non in aliorum usum. Nimirum qvasi scenae tot libri inserviunt, oculos tantùm moraturi, non animos saturaturi. Cui bono thesaurus absconditus? Ergò in tinearum et blattarum gratiam tot opes impenduntur, tot libri colliguntur. Galli in eo liberales, apud qvos vel privatae Bibliothecae ad publicos usus conceduntur. Bodleiana Oxoniensis singulis diebus patet. Qvae tamen secretiores sunt, commendatione Patronorum expugnari poslunt. Manuscriptorum non adeo facile copia dari solet. Est ubi invidia illam negat; est ubi furti metus peregrinos arcet. Nullos ea in re praeter Anglos difficiliores se sensisse qveritur in praefatione ad Polybium Gronovius. Solet verò usus tam Manuscriptorum, qvam impressorum, certis qvibusdam legibus concedi, qvae Bibliothecis singulis singulares esse solent: qvorum aliqvae à nonnullis notatae sunt. Utilitatem hanc commendatum iverunt viri doctissimi. Extat Sanderi dissertatio paraenetica pro instituendâ Bibliothecâ publicâ Gandavensi ad Magistratum et proceres ejusdem urbis, ubi argumentis omnibus rem agit. Qvibus cautelis legibusqve usus Bibliothecae sit circumscribendus, docuit Naud us in librô saepiùs laudatô, de Bibliotheca iustruenda cap. 9. Fructus verò hinc redundare uberrimi ad viros doctos possunt. Non potuisset tam varia, tam vasta opera

[Image Nr. 00048 / S.28]
scribere Sirmondus, nisi Patavianam Bibliothecam ad manus habuisset, et rarissimos, qvi in eâ servantur, MStos codices excutere potuisset, teste Ludovico Jacobi. Tr. de Bibl. pag. 552. Qvantum Salmasio profuerit Bibliotheca Heidelbergensis, legas in vitâ Salmasianâ Epistolis ejus praefixa; Haec enim prima tam vastae eruditionis jecit fundamenta. Operae pretium est verba Autoris ipsius in medium proferre: Salmasius admissus in interiorem Jani Gruteri amicitiam, et liberrimus ei ad locupletissimam Bibliothecam patuit aditus. In eam itaque sc condit, et evolvendos partim, partim conserendos cum editis, aut si editi non essent, et majoris momenti viderentur, ad transscribendos Graecos Latinosque codices MStos se accinxit: Atque ea quidem pertinaciâ, ut non diem tantum, sed et noctem, huic curae impenderet, et ex tribus unam semper insomnem duceret. Toto mane ferè una semper cum Grutero operam hancnavabat: à meridie per aliquot horas ambulationibus se invicem atque eruditis sermonibus recreabant, ne quod otium sine negotio abire sibi Claudius noster permitteret. Tum iterum Salmasius ad pensum suum, Gruterus domum reverti solitus. Quia etiam idjuris in Bibliothecam jam acquisiverat Heros noster, ut in Museis quoque, quos vellet codices, secum perlegendos aut describendos adduceret; ita factum paucissimis mensibus, ut eruditionem acquireret plane incredibilem, et sama nominis ejus non Germaniam tantùm universam, sed et Belgium nostrum et Gallias pervagaretur, et pro Grutero jam Salmasius undique de dubiis ac conclamatis apud omnis generis autores locis consaleretur. Ille vero, jam tum eruditionis variae admodum et diffusae copiis instructus, nunquam non plenissimè iis satissecit, et supra exspectationem quoque lautissimis doctrinae et polymathiae suae epulis satiavit. Supersunt tùm in ipsius Muséo, tùm apud amicos maximorum virorum literae, quibus super variis admodum et difficillimis locis in Stephani dictionario, Floro, Callimacho, Theocrito, Athenaeo, Hesychio, aliisque gravissimis Autoribus, sententiam rogatur. Vel unicô hoc exemplo luce meridiana clarius patet, nullum esse ad meliorem eruditionem parandam praesidium, qvam optimam Bibliothecam.

Ille qvanqvam semper respici usus debet, saepè tamen potius in pompam et magnificentiam ostendendam instituuntur bibliothecae. Domitianus ipse, hostis alias bonarum mentium et virorum sapientum, Bibliothecas tamen incendio absumptas impensissime reparari curavit, exemplaribus undiqve petitis, missisqve Alexandriam, qvi describerent emendarentqve. Eadem causa Cle opatram ad reparandam Bibliothecam Alexandrinam impulit. Sed ignoscendumhuic morbo est, per qvem aliorum saluti prospicitur. Longè enim honestius, si inserviendum est magnatibus, in Bibliothecarum instructionibus, qvam in magnificis substructionibus, spectaculis, epulis, et innumeris aliis perdendarum opum instrumentis, insanire. Qvidqvid hîc impenditur, in reipublicae bonum cedit, cum coetera, vel periturae voluptati, vel inutili vanitati, cum civium detrimento impendi soleant.

[Image Nr. 00049 / S.29]

CAP. IV. DE MEDIIS ERIGENDARUM BIBLIOTHECARUM, deque earum ornatu.

Summaria.

INtegrae Bibliothecae primu~ pro Fundamento amplioris Bibl. coëmendae. Tabernae visitandae. Familiaritates cum Bibliothecarum possessoribus eorumque haeredibus contrahendae. Catalogi excutiendi, et vitarum scriptores, unde operum ineditorum notitia habetur. Pinelli mira sagacitas. Emissarii alendi. Officinae opisicum chartis et membranis utentium perlustrandae. Indices Librorum publici, Francofurtenses et alii perquirendi. Autoritas publicorum munerum libris parandis subsidio est. Exemplum Richardi de Bury. Amicitiis virorum doctorum augentur Bibliothecae. Ornatui Bibliothecae detrahendum in Bibliothecae augmentum. Bibliothecae è legatis ditantur. Oxoniensis Bibliotheca legatis magnisicentissimis crevit. Theatrum Scheldonianum. Fuggeri in Heidelbergensem liberalitas. Luctuosi et inhonesti Bibliothecas augendi modi, perspolia bellica, exemplo Vaticanae, quae Heidelbergensis; Vindobonensis, quae Budensis jacturâ creverunt: per furta, exemplo Didaci Mendozae Venetam compilantis. De facto illo disquiritur. Furta Bibliothecaria nonnullorum in usum publicum. Ornatus Bibliothecarum. Imagines et statuae in illis. Optimus à chartâ et typis ornatus. Nimius librorum nitor non arguit librorum helluones.

VIdimus de causis, ob quas Bibliothecae institui solent: dispiciamus jam de modis, quibus ad earum exstructionem perveniri soleat. Comparantur Bibliothecae per emptionem, cum vel integrae emuntur, vel singulares libri. Praestat vero integras, ut fundamentum, substernere nostrae, quam sparsos hinc illinc libros colligere. His initiis illustrissimae Biblicthecae ad eam magnitudinem excreverunt. Ita Franciscus de Joyeuse ex tribus aliis, inter quas Pithaeana, suam collegit et confecit, teste Ludovico Jacobi p. 524. Idem de Bibl. Augustâ testatur Conringius. ESimeonis Bosii Bibliothecâ suam instauravit Cordesius. Ut vero cum lucro et commodo nostro cöemantur libri, variae artes observari debent: nam vel vilissimae tabernae visitandae interdum sunt; è quibus ipse saepe, quae non credideram, extraxi. Familiaritas contrahenda cum heredibushomi num doctoru~, praecipue indoctis; à quibus vellibri manuscripti, vel ab ipsis scripti, sed propter singulares causas suppressi, saepe comparari possunt. Tales libri multi notati sunt in vitis virorum illustrium, qui latitant passim apud haeredes, sed in lucem raro protrahuntur, ac saepe in rapaces alioru~ manus incidunt. Ubi jam nobilium exercitationum Libri. I. C. Scaligeri, quos Robertus Constantinus editurus erat, teste Michaële Neandro in praefatione luculentâ, Graecae Linguae

[Image Nr. 00050 / S.30]
erotematibus praemissâ pag. 222. ? Ubi sunt libri familiarium exercitationum, qvos integros dare se posse testatur Maussacus in praefatione Commentar: Scaligerianorum in Historiam animalium Aristotelis ab se editorum? Ubi opus ejus in officia Ciceronis, quod editurum se illic promisit? Ubi sunt originum libri CXX, quos ipse Scaliger ob molem edi posse desperavit? et plura alia, quae illic a Maussaco recensentur? Pinellus mirè in libris illis conquirendis sagax fuit, de quô in vitâ ejus Gualdus p. 41. haec habet: Ut Bibliothecam suam, quam in oculis ferebat, quotidie locupletaret, hanc sibi inter alias rationem proposuerat, ut à literatorum, qui diem nuper obiissent, heredibus librorum indices compararet, è quibus omnia ea perdisceret, quae sibi in bibliothecam essent transferenda: Quod tamen rarò admodum accidit, cùm haud aequè dominis ac ipsi nota essent, quae in cujusque bibliothecâ latitabant. In his verò perquirendis quàm fuerit accuratus, declaratum volumus unico hoc exemplo. Vir Clarissimus Venetus vitâ functus est. Libros aliquot magni nominis MStos ille diu in deliciis habuerat, quos Pinellus divenditos redemit, et cum ejusdem Bibliothecae reliquias bibliopola nescio quis, schedas videlicet, atque alia hujus generis cöemisset in gratiam salsamentariorum, re compertâ illico hic noster nobiles illustrium virorum epistolas perire non est passus. Emissarios ille habebat, quorum industriâ ex Orci faucibus soepe soepius eripuit insignium virorum literales labores. Cribrorum, Cymbalorum et Cithararum artifices, quod non modicam vim membranarum in artisicium suum absumerent, singulis saltem mensibus à suis conveniri volebat, et id optimo, ut plurimum, eventu. Novi Viros doctos, qui magnam MStorum Codicum supellectilem eodem artificio congesserunt, exiguis nummis; qui si à peritis aestimandi, magno pretio venirent. Notum enim est, quanta MStorum Codicum sit aestimatio, de quorum caritate legi Gabr. Naudaeus addit. ad Historiam Ludov. XI. p. 86. et seqq. potest. Ita Sirmondus pro 50. Imperialibus magnam copiam MStorum à Bibliopego redemit, ut videre est apud Lodovicum Jacobum Tr. de Biblioth. p. 5#5.

Notitia esto praecipuorum per totam Europam librariorum, aut hominum, qui nostri causa omnia bibliopolia et Typographéa perreptent; qua sagacitate nemo eundem Pinellum superavit, de qvo haec in vita ejus Gualdus: Instruxerat ille praeclaram hanc discendi cupiditatem, ope multorum, qui eadem voluptate afficerentur. Hos non in Italiae Europaeque urbibus modo, sed et in oppidis vicisque selegerat, quorum industria continenter uteretur, ad quos Epistolas schedulasque oportune missitaret: Catalogi omnium nationum, omnium Bibliopolarum, evolvendi et inquirendi. Dela Croix du Maine à primâ uventute vastissimos catalogos, ut librorum notitiam haberet, congessit, ut testatur ipse in praefatione Bibliothecae suae Gallicae, et Ludovicus Jacobi pag. 673 et 674. Ita de Pinello Gualdus: Nundinarum Franoofurtensium Venetorumque Bibliopolarum librarios, quotquot erant, indices sedulo perlustrabat, et ab amicis, qua Italicis, qva Transalpinis omnia diligenter in Bibliothecae ornamentum percunctabatur. Si quid Romae,

[Image Nr. 00051 / S.31]
Florentiae, Parisiis, Antwerpiae, Augustae Vindelicorum, Venetiis et alibi Pinellianâ Bibliothecâ dignum prodiret, non deerant, qui vix dum edita volumina et quaterniones aliquando è praelo recentes Pinello missitarent.

Non parum etiam juvare solet illum librorum cumulandorum ardorem, si significemus aliis nostra Bibliothecae erigendae consilia, praesertim, si in autoritate aliqva constituti ob munus publicum, vel officiis ac humanitate nostra multos nobis devinxerimus. Talibus soepe ultro offeruntur aut donantur, qvae aliis magno labore pretioqve constant, qvod exemplo Richardi de Bury probat Naudaeus. Is cum fuerit Cancellarius et Thesaurarius Angliae, brevi temporis spatio rarissimos sibi libros collegit. Ita ipse Richardus in Philobiblio, qvod appendicis loco epistolis philologicis Goldasti additum est, cap. 8. Succedentibus prosperis Regiae Majestatis consecuti notitiam, et in ipsius acceptati familiam, facultatem suscepimus ampliorem ubilibet visitandi pro lubitu et venandi quasi saltus quosdam luculentissimos, tum privatos, tum communes, tum regularium, tum secularium librarios. Praestabatur nobis aditus facilis, Regalis favoris intuitu, ad librorum latebras liberè perscrutandas; amoris quippe nostri fama volatilis jam ubique percrebuit, tantumque librorum et maxime veterum ferebamur cupiditate languescere, posse vero quemlibet per quaternos facilius, quam per pecuniam, adipisci favorem. Quam ob rem cum suprà dicti Principis autorit ate suffulti possemus et obesse et prodesse, proficere et officere; vehementer tam majoribus quam pusillis affluxerunt loco encaeniorum et munerum locoque donorum et jocalium coenulenti quaterni, ac decrepiti codices nostris tam aspectibus quam affectibus pretiosi; tunc nobilissimorum monasteriorum aperiebantur armaria, reserabantur scrinia et cistulae solvebantur. Operae pretium est legere, qvae illic plura habentur rei literariae strategemata, non nitido qvidem stylo, sed eruditè tamen scripta. Qvò spectat conversatio qvotidiana cum diversarum artium professoribus, qvos beneficio sibi devinxerat: Tales, inquit, in nostro tyrocinio commilitones elegimus: tales in thalamo collaterales habuimus: tales in itinere comites, tales in hospitio commensales: et tales penitùs in omni fortunâ sodales. Pinelli qvoqve Bibliotheca vehementer augebatur libris, qvos mittebant ii, qvibuscum amicitia illi intercedebat: Vidimus, inqvit Gualdus, doctorum hominum plerosque, egregios dico et nominis magni, ad suam dignitatem pertinere arbitràtos Muscum Pinelli exornari commentario quoquam è suis. Facilius qvoqve ementur libri, si detrahatur sumptibus non necessariis, qvi ad ornatum librorum spectant, et si libri rariores, qvales pretio immani solent vendi, non statim coëmantur, sed occasioni commodiori reserventur; ea qvoqve qvae minus utilia sunt relinqvantur, qvod pulchrè monet Naudaeus pag. 112. 113.

Ut non sine onere ad Bibliothecas pervenimus per emptionem, ita gratius et lucrosius est per legata et donationes bibliothecas obtinere; quomodo multae publicae creverunt. Bibliotheca Oxoniensis penè tota ex legatis et donationibus amplissimis congesta est, certatim liberalitatem suam testantibus

[Image Nr. 00052 / S.32]
viris totius Angliae nobilissimis, quorum memoria hôc beneficiô immortalis. Consignata illa sunt omnia ab Antonio Wood in Historia et antiquitatibus Oxoniensibus, ubi de Collegiis omnibus eorumque Bibliothecis agit, praecipuè lib. 2. p. 48. et seqq. Varia illic Bibliothecae Humphredianae fata recenset, quae partim compilationibus doctorum, partim occasione motuum in Religione, tota extirpata est, ut reliquiae ejus vel in foro publico combustae, vel Bibliopegis, Chirothecariis, Sartoribus, ad usus sordidos divenderentur. Cuitandem successit Thomae Bodlaei Armigeri splendidissimà liberalitate Bibliotheca, quae ab ipsa nomen hodieque obtinet, maximis aliorum accessionibus locupletata. Fidem verò omnem superat inusitata Archi-Episcopi Cantuariensis Gilberti Scheldoni magnificentia, qui sumptu planè regio Theatro novo, quod ab ejus nomine Sheldonianum dicitur, Academiam hanc ornavit, cujus memorabilen historiam ibidem lib. 2. p. 25. proponit. Bibliothecae Heidelbergensis pretium ab Ulrici Fuggeri liberalitate crevit: Quae cum primum ab Ottone Henrico Electore dedicata fuerit, aucta est egregie sub Friderico qvarto hujus viri accessionibus, ut facilè libris manuscriptis, Hebraicis, Graecis, Latinis, et qvidem potissima sui parte authenticis, omnem provocaret Europam, teste Jano Grutero (is enim sub nomine Gualterii latitat) Chronici Chronicorum Politici lib. 2. ubi Academias recenset pag. 1257. Idem lib. 2. Chronici Ecclesiastici pag. 1316. Ulricus Fuggerus Raimundi filius literarum literatorumque admirator unicus; qui Palatinatui praeter insignem Bibliothecam, mille aliquot voluminibus MStis Graecis, Latinis, Hebraicis spectatissimam, quindecim aureorum Rhenensium legavit millia, instruendis quinque studiosis. Processit hujus viri insignis liberalitas ex inexhausto illo summi arcani physici fundo, cujus possessorem monumenta qvaedam ab illo scripta testantur. Veneta Bibliotheca legato Cardinalis Bessarionis anno 1468. insigniter locupletata est accessionibus Francisci Petrarchae et Hieron. Aleandri. Ludov. Jacob. pag. 133.

Atqve hi omnes parandorum librorum modi legitimi: luctuosi sunt aut inhonesti, cum è manibus hostium, vel spoliis, aut furtis illi comparantur, è qvibus non paucae Bibliothecae creverunt. Ipsa Vaticana Heidelbergensis Bibliothecae integrae, ut fama est, direptione aucta est. Qvanqvam aliqvi, qvi in notitiam secretiorum Bibliothecariorum penetrarunt, negant ejus qvicqvam ad Bibliothecam publicam pervenisse, sed per Cardinalium privatas Bibliothecas fuisse divisam; ac ostendi qvidem capsas clausas, in qvibus libri reconditi dicuntur, eas tamen esse vacuas. Non vacat recensere Bibliothecas, qvibello interierunt, vel ad alios Dominos pervenerunt. Sola illa Matthiae Hunniadis incomparabilis Bibliotheca, incomparabili universae Furopae damno, partim à Turcis distracta, partim ad Caesaream Vindobonensem et Augustam Guelferbytanam translata luctuosisiimum ejus exemplum praebet. Nisi fortè damnum hoc solantur Budae nuper recuperatae literaria spolia, de qvibus publicis relationibus

[Image Nr. 00053 / S.33]
nunciatum fuit. Vix tamen persuadere mihi possum, veterem illic Bibliothecam residuam; cum de ejus jacturâ Brassicani Epistola Salviano ab ipso edito praefixa abundè testetur. Magna exquisitissimae Bibliothecae Pinellianae pars in Piratarum Turcicorum manus incidit, qui cum praedae opulentioris spe frustratos se viderent, omnes libros mari submerserunt.

Ut Bibliothecae integrae in spolia cedunt, ita per furta insidiae MStis codibus strui solent, qvi vel planè subducuntur, vel mutilantur etiam â viris doctis. Quare prae coeteris â rapacibus unguibus secretius custodiri solent, nec facile ad eos admitti, nisi quorum explorata fides est. Onerat hoc crimine Didacum Mendozam, Caroli V. apud Venetos oratorem Schockius in oratione quartae de libris et bibliothecis, cujus illic ingeniosum furtum recenset: Ut ornare posset Bibliothecam, quam animo moliebatur, legatos à Bessarione Thesauros expilavit, et quidem tam subtiliter, ut jur are ausim, nunquam surem aliquem doctius furtum perpetrasse. Ad suos jam redierat gratus hospes, antequam aut persentisceret Respublica, aut quis ex Bibliothecae procuratoribus. Nam armaria, ex quibus MStos et membranaceos codices abstulerat, aliis vulgaribus et ejusdemprope molis libris replevit, ne ante deprehenderetur furtum, quam speciosa ejus ejurandi foret ratio. Haec ille, nescio cujus autoris fide, tradit: qvae tamen apud alios legere me non memini. Nescio, an et in nomine erratum sit: nam Didacum ille vocat, qvem alii Jacobum Hurtadum de Mendoza, qvi in Bessarionis illis MStis, Venetae Reipublicae donatis, describendis operam sumtusqve impendit, teste Claudio Clemente in Historia Bibliothecae Scoriacensis; cujus haec verba: Graecis Exemplaribus partim conquirendis in mediâ Graeciâ, partim è Bessarionis Cardinalis Nicaeni Bibliothecâ describendis, operam sumtusque impendit. Navem praeterea Graecis calamo exaratis libris onustam à Turcarum Imperatore obtinuit: moriens legavit Regi suam Bibliothecam, refertam plurimis et vetustis illis codicibus Graecis, Latinis, Arabicis, tàm impresis, quàm Manuscriptis. Franciscus tamen Schottus part. 2. Itinerarii Ital. cap. 10. Didacum Hurtadum Mendozam vocat, Caesaris olim apud Venetos Legatum, qvi nave qvâdam libris MStis plenâ Bibliothecam Scoriacensem auxit. Minùs reprehendendi tamen videntur, qvi publico bono interdum compilarunt Bibliothecas ab invidis celatas et ad usum denegatas. Fecit hoc Matthias Flacius Illyricus, qvi, teste Melchiore Adami in ejus vitâ, dissimulatâ personâ et habitu in Germaniâ Monasteriorum Bibliothecas perlustravit: qvos commodè potuit, historicos clam abstulit, atqve isto adminiculo librum, qvi Catalogus testium veritatis inscribitur, confecit.

Hactenus de modis, qvibus congeri Bibliothecae possunt, qvi nunc hoc seculo feliciores sunt et faciliores, qvam olim fuerunt. Magnis enim impensis pauca volumina describebantur: At nunc Typographiae beneficio vasta volumina, et numero longe majore, modicis etiam sumtibus, comparari possunt, si cum antiqvis illis comparentur. Nam qvanqvam librorum in veteribus Bibliothecis

[Image Nr. 00054 / S.34]
ad aliqvot centum millia excrescat numerus; sciendum tamen est, eorum molem cum nostris minimè esse comparandam, qvod et in Epistola de Bibliotheca Augusta docuit Conringius.

Ut et de ornatu aliqva dicamus; qvandoqvidem et illa ad rem Bibliothecariam pertinent; notandum est, nimium vel loci, ubi conduntur libri, vel ipsorum librorum ornatum esse supervacuum; vel qvod inutiles impensae sint, meliùs in ipsos libros impendendae, vel qvod speciosior ille librorum habitus non sit ad durationem et perennitatem institutus. Qvod ad locum illum attinet, ubi conduntur libri, de ejus culturâ et ornatu apud veteres multa Lipsius et Conringius in laudatâ saepius Epistolâ pag. 141. et seqventibus. Optimus ille imaginum ornatus fuit: solebant enim virorum doctorum effigies vel sculptae, vel gypsatae, vel pictae in parietibus repraesentari, ut corporum simulacra in statuis et picturis, qvemadmodum animorum imagines in libris, oculis obversarentur: Qvod vel Marci Varronis vel Asinii Pollionis inventum meritò laudat Plinius l. 5. c. 2 Videri qvoque ad hanc rem Emundus Figrelius, de statuis in Bibiliothecis positis, potest cap. 24. libri de statuis. Inest vel imagini et umbrae aliqva ingenii superstitis lux, qvae excitare spectantium oculos et animos possit: Qvos sumptus aliqva ex parte levant, qvi hodie integra volumina talium imaginum aeri incisarum in lucem dederunt. Qvi vero aliis picturis ad rem literariam non pertinentibus ornatus impensas augent, inepti sunt; Qvod in Bibliothecá Vaticanâ factum videmus, in cujus picturis enarrandis et describendis Angelus Roccha et Mutius Pansa inanem operam posuere. Qvi ornatissimae externo illo cultu Bibliothecae ideam descriptam volet, legat luculentam illam Bibliothecae [Griechischer Text] omni apparatu instructae expressionem apud Cresollium Vacat. autum. lib. 1. cap. 6. ubi inter alia de lucernis Bibliothecariis agit. De librorum ornatu apud veteres legendus est Hermannus Hugo in librô de primâ scribendi origine, et Bartholinus libro de legendis libris dissertat. 4. Apud nos eorum elegantia vel à typo et chartis est, vel ab externo ornatu. Ac verum qvidem est, amplitudinem chartarum et elegantiam typorum multum facere ad comméndationem libri, qvod Erasmus qvoqve notavit Chrysostomi edens opera l. 28. Epist 4. Non parum conciliant gratiae, et lectorem alioqui fastidiosum ceu lenocinio quodam invitant. Externa sunt ista fateor, sed ea tùm demum fatebor pro nibilo ducenda, si sordida vestis, illota facies, impexus capillus, nihil obscurant bonae formae gratiam, sique nihil eam commendant cultus et honesta mundities.

In his Germania olim nostra curiosissima, qvae cum typos prima invenisset, eos dedit qvàm ornatissimos; cum hodie multis in locis adeo sordida excudat volumina, ut, si ad chartam spectes, sterqvilinio videantur effossa; si typos, non impressa, sed atro colore oblita credas. Dedit Italia, Belgium, et nunc Gallia, venustos admodum et concinnè formatos libros, qvorum etiam exterior species legentis oculos oblectat. Alioqvilibrorum nitor nimius possessori pudorem

[Image Nr. 00055 / S.35]
excusserit. Rectè enim Erasmus lib. 31. Ep. 29. Non hi mihi libros amare videntur, qui eos im actos ac scriniis abditos servant, sed qui nocturnâ juxtà ac diurnâ contrectatione sordidant, corrugant, conterunt, qui margines passim notulis, bisque variis, oblinunt. In Bibliothecis tamen publicis nitidi ac à sordibus immunes servandi sunt, non tamen ita ornandi, ut videantur qvasi in scenam et theatrum producti, nec ad usum qvotidianum comparati. Optimus rei literariae consultor Rol. Maresius lib. 1. Ep. 34. vehementer nimium istum cultum improbat. Non valdè, inqvit, afficiunt me ornamenta, nec magnoperè curo, ut volumina pellibus pretiosissimis et nitidissimis etiam magnâ ex parte unicoloribus vestiantur, aliisque rebus exornentur, quae cornuum, umbilicorum et bullarum vice sint, quae antiquitas usurpavit; quod equidem non culpo in opulentis et principibus viris, qui ad pompam et ostentationem omnia ferè agunt. Inter Bibliothecas ornatas refert Ludovic. Jacobi Bibliothecam Domini de Longueil pag. 529. it. Domini de Urfe pag. 671.

CAP. V. DE ORDINE BIBLIOTHECARUM, deqve earum Eversionibus. Summaria.

NUlla sine ordine Bibliotheca est. Croix de la Maine ordo improbatur, ut confusus et inconcinnus. Mabuni inepta Bibliothecae distinctio. Hottingeri, Frisii, Pinelli methodus. Naudaei ordo in Bibliothecâ Cordesiana laudatur. Boecleri Bibliptheca Politica. Fogelii ordo in Bibliothecâ physicâ. Bibliotheca Augusta à bono Catalogorum ordine laudatur. Bibliothecae Thuanae insignis distributio. Systema Bibliothecae Collegii Parisiensis Soc. Jesu laeudatur. Dn. Bailleti industria singularis in Bibliothecâ Lamonianâ coeteris praefertur. Angelici Aprosii Bibliotheca. Spizelii et Reiseri designatio Bibliothecae universalis. Idea Petri Blanchet. Bibliotheca Priucipum et pauperum universalis. Eversio Bibliothecarumà furore militari: Exempla Bibliothecae Fuldensis, Chinensis. A superstitione: Hinc Peruvianorum Hieroglyphica monumenta combusta. Aliqua ex iis de Origine Americanorum conjectura. Exempla plurium Bibliothecarum per superstitionem et motus in Religione exstirpatarum. Magna vis Poëtarum Lyricorum à Graecis monaechis Christianis combusta. Bibliothecae incendio fortuito sublatae. Michaël Neander de Bibliothecis deperditis. Ferretius amplum de iis librum promittit. Meursii Bibliotheca Graeca et Attica.

NOn juvat Thesaurus temerè congestus. Nam quid habet pulchri constructus acervus? Non prodest libros cumulare, si illis idoneè uti non possumus. Plus è cumeris modicis multi, quàm è granariis alii, depromant. Rudis indigestaque moles corporum nec ad ornatum, nec ad usum

[Image Nr. 00056 / S.36]
est. Quò mihi caementa, tigni et lapides, si ex iis non struatur aedificium? Quorsum incondita hominum turba, nisi in ordines suos divisa ad aciem rectè instruatur? Series librorum ut scrupulosa nimis esse non debet, et in portiunculas exiguas divisa: sic enim memoriam non juvat sed dissipat, cui unicè tamen inservire ordo debet; ita nec rudis et ad quamcumque designationem institui debet. Rei, ut naturae ipsius, communem ordinem sequamur oportet. Laboriosum nihilque profuturum opus est, cum Croix de la Maine in Bibliothecâ suâ ideam rerum secutus pluteos velit Locos quosdam communes, sed malè ordinatos, disponit, sub quibus velut sub suis titulis libri de materiâ istâ scribentes comparavit. Hujus ille Consilii sui luculentam descriptionem Regi Christianissimo obtulit epistolâ singulari, quâ hortatur, ut Bibliothecam publicam ad eum modum instruat, quod Exemplum privatorum bibliothecae sequerentur. Hanc ille ut Bibliothecam univ ersalem venditat, unde unô obtutu solaque inspectione comprehendi possint omnia, singulaeque rerum scriptarum argumenta velut in sedibus suis habitent, et tanquam ex fodinis aurum, erui possint. Sed vehementer ille fallitur. Nam quot ille pluteorum titulos confinxit, suo quodam ordine digessit, non ad constitutionem artium et scientiarum instituto, quod memoriam gravat potiùs quàm juvat. Deinde speciales illi tituli vel angusti nimis sunt, vel nimis ampli, sub quibus librorum inaequalis esset et planè deformis distributio. Quàm enim indecorum esset, majores minoribus libris interspersos, ut greges compelli solent, simul conjungi. Si vel solas septem classes summas, sub quibus speciales tituli ponuntur, inspicias, inepta omnia statim deprehendes. Primus ordo est de rebus sacris et ad illas pertinentibus Secundus est de Artibus et scientiis. Tertius de descriptione Universi tam generali, quàm particulari Quartus de rebus, quae pertinent ad genus humanum. Quintus de viris, qvi bellicâ virtute inclaruerunt. Sextus de operibus divinis. Septimus de diversis memoriis. Qvo ordine nil ineptius dari potest. Omnes artes et scientiae in unam Classem compinguntur, et quae ad artes pertinent argumenta temerario et inadaequato ordine ponuntur. Alibi ampla et universalia in arctum compinguntur, alibi particularia per minores titulos et exiguos quasi lancinantur. Fuere et alii, qui suo quodam peculiari sensu libros distinxere. Johannes quidam Mabunus, cujus mentionem facit Naudaeus, in tres classes Bibliothecam divisit, ex verbis illis Davidicis: Disciplinam, bonitatem et scientiam docere, quorum illa moralia, ista Theoretica, haec Ascetica proponeret. Distinguebat et Hottingerus aliquando Bibliothecam in [Griechischer Text] Linguarum, [Griechischer Text] rerum, et sub duabus illis classibus comprehendebat omnia. Est et Jacobi Frisii methodus aliqua, qui ad ordinem Alphabeticum revocat Autores, sed tamen illos ratione artium et scientiarum divisos, quem recenset Hottingerus in Bibliothecâ quadripartitâ part. 1.

[Image Nr. 00057 / S.37]
c. 5. Eadem ratio à Pinello in Bibliothecâ suâ ordinandâ servata fuit, quam Gualdus in vitâ ejus pag. 27. prolixè descripsit. Subnectit et suam peculiarem Hottingerus illis coeteris, quidem longè accuratiorem, sed ad minuta et specialissima se ultrà, qvam par est, diffundentem, qualis in ordine librorum concinnando et operosus nimis est, et labores inquirentis auget. Faciliùs enim est in paucis patentioribus viis aliquid investigare, quàm in multis diverticulis. Meâ qvidem sententiâ ordo in libris collocandis observari debet, sed non nimis anxius; et secundum seriem facultatum et artium, partesqve majores illarum utcunqve institutus, ita tamen, ut ratio etiam habeatur magnitudinis librorum Cujus ordinis typum sanè optimum et accommodatissimum dedit Naudaeus in concinnatione Catalogi Bibliothecae Cordesiarae. Excipiunt ergò justô se ordine 1. Biblici scriptores Orthodoxi, Heterodoxi, primùm in folio, deinde in qvarto, hinc in octavo. 2. Theologi Scholastici, Heterodoxi, itidem secundum magnitudinem librorum divisi, ut et in seqventibus classibus omnibus. 3. Bibliothecarii scriptores. 4. Chronologi s. Geographi. 6. Scriptores Historiae Ecclesiasticae. 7. Historiae generalis. 8. Historiae Graecae, Barbarae et Orientalis. 9. Historiae Romanae. 10. Historiae Italicae. 11. Francicae. 12 Belgicae. 13. Germanicae. 14. Anglicae. 15. Hispanicae. 16. Africanae. 17. Americanae. 18. Virorum illustrium vitae 19. Rei militaris scriptores. 20. Juris Civilis scriptores. 21. Concilia, Juris Canonici et Politiae Ecclesiasticae scriptores. 22. Philosophi, Mathematici et Medici. 23. Politici. 24. Literatores, Oratores et Poêtae. Ex Bibliothecae conditione ita ille distinxit librorum titulos, qvi subdivisiones aliqvas pati possent, si vastior ipsa Bibliotheca esset. Qvoniam Historicorum in illa copia fuit, ideo accuratior qvoqve earum distributio. Confer cum his ejusdem Nandaei Tractat. de instruendâ Bibliothecâ cap. 7. pag. 132. Si Philosophici et Facultatum libri plures sint, in illis ordo ille observari potest, ut Generales semper praecedant particularibus, secundum ipsum doctrinae ordinem. Sed nollem tamen ex istâ misturâ deformem librorum ratione magnitudinis positum. Boeclerus Inst. Polit. lib. 7. cap. 4. ordinem Bibliothecae Politicae instituendae exhibet, ad cujus irnitationem institui in aliis scientiis Bibliothecae possunt. Cl. Fogelius parvam qvidem sed selectissimam rerum naturalium Bibliothecam, à Serenissimo Duce Hanoverano post mortem ejus comparatam, secundum materiarum ordinem, non habitâ magnitudinis ratione, sollicitè ordinaverat; Qvam ob causam Catalogus ille commendari potest. Sed melius tamen est, si ordinem, qvem ratione formae habent, libri servent, ratione materiae utcunqve habitâ. Nam Catalogus Bibliothecae realis seorsim conficiendus omnia facilè compensabit, qvae sunt errata. Qvem si accuratum habeamus, non refert, qvô ordine positi sint libri, modò ita secundum pluteos distincti, ut inveniri facilè possint. Vehementer laudat Augustam Bibliothecam ob ordinem, non tam

[Image Nr. 00058 / S.38]
ex certo qvodam positu, sed beneficio Catalogi alicujus realis ab ipso Serenissimo Principe confecti. Elegans illa Bibliothecae Thuanae distributio est à Clariss. VV. Petro et Jacobo Putaneis, ordine Alphabetico primùm instituta, tùm secundum scientias et artes ab Ismaële Bullialdo digesta, et Parisiis Anno 1679 à Josepho Quesnel Bibliothecario edita, qvae exemplum absoluti dare indicis possit: nam accuratissimâ serie in qvâlibet parte libri dispositi sunt, ita ut in Theologis Historicis et Patribus praecipuè et magnitudinis et seculorum, nationum qvoqve, habeatur ratio: qvanqvam et in coeteris idem, qvoad fieri potest, ordo observatur. Mihi qvidem ob eam causam accuratior videtur, qvàm est illud Bibliothecae Collegii Parisiensis Societat. Jesu Systema Parisiis Anno 1678 in qvarto editum. Etsi enim illud pluribus titulis specialibus copiosius sit, tamen series illa Bibliothecae Thuanae multò mihi ordinatior visa est. Superare tamen omnes industria Dn. Bailleti Bibliothecarii Bibliothecae Lamonianae videtur, qui judiciis de autoribus Anno 1685 Paris. editis, Epistolam de Indice hujus Bibliothecae priore à se confecto subjunxit, qvâ universam ordinis sui rationem Iuculentè exponit: Primum ordine alphabetico omnes libros digessit, non omissis etiam illis, qvi in vastioribus voluminibus aliis commisti continentur Deinde in titulis ordinem Chronologicum et Geographicum observavit: Titulorum materias uberiores capitibus, capita paragraphis, paragraphos numeris, numeros articulis, et hos sectionibus distinxit. In Titulis Regionum primo locorum Chorographiam ac Topographiam, deinde religionem ac mores, tùm Ecclesiasticam Historiam, posteà Heterodoxiae historiam observavit. Sequuntur rerum secularium in Republicâ gestarum, Negotiorum civilium, Statutorum scriptores, Historia literaria, ac deniqve Miscellanea. Accuratiorem in Gallicis scriptoribus ordinem secutus est, de qvo illic plura unà cum aliis qvibusdam monitis legi possunt. Jam alterum indicem realem meditatur, qvem qvàm accuratissimum procul dubio daturus Autor est. Qvomdo Bibliothecam suam Angelicus Aprosius Augustinianus instituerit, non liqvet: nam nihil ejus, qvod sciam, editum est. Magnifica ejus et planè invidenda elogia adseruntur à Gregorio Leti Italiâ regnante part. 4. lib. 3. pag. 377. ubi plura ejus scripta memorabilis sanè argumenti, mihi nunqvam visa, è Soprano de scriptoribus Liguriae recensentur. Scioppius illum librorum helluonem vocat in fine animadversionis in Vossium de Vitiis Latini sermonis. Producit idem Leti ex Abbate Libanoro pag. 379. locum, quo tomus secundus Bibliothecae Aprosianae citatur, qvo multi continentur ab Hieron. Savanorolâ MSti libri; Quam ob causam aliasque supprimi illi libri hactenus videntur. Designarat et Spizelius Bibliothecam qvandam universalem, de cujus ordine ille in praefatione libri, cui titulus: Sacra Bibliothecarum illustrium arcana retesta. Addidit quoque hujus Bibliothecae universalis specimen. Sed solum ille Alphabeticum

[Image Nr. 00059 / S.39]
ordinem in Autoribus recensendis secutus est; qui quidem non improbandus, sed non ad usum universalem satis instructus est, quod praecipuè requiri solet, et in quo ab aliis laboratum est.: neque adeò desperatus ille, ut Spizelio quidem visum est, labor est, ubi jam ab aliis hujus operis fundamenta jacta sunt. Antonius quoque Reiserus Historiam literariam et librariam meditatus est, cui indicem MStorum Bibliothecae Augustanae praemisit. Sed de designatione hujus operis nihil quicquam edidit, et nunc unà cum Autore spes illa exspiravit. Edidit et Petrus Blanchot Parisiis Anno 1631. Ideam Bibliothecae universalis tribus foliis ad mapparum geographicarum magnitudinem, quam hactenus videre non contigit. De Ludovici Jacobi Bibliothecâ Universali infrà dicetur.

Qui Bibliothecam universalem in compendium trahere velint, duobus tribusque libris ex aliquorum Consilio illam absolverent. Mottaeus Vayerus, ut cap: praeced. diximus, centum librorum Bibliothecam Principi commendavit. At Agrippa non nisi duos commendat. Ita enim ille lib. 3. Epist. 32. Duos tibi praecipuè legendos dabo; unum Latinum Plinium, alterum Graecum Plutarchum. Hi duo (crede mihi) prae coeteris sufficiunt ad reddendum hominem in omni scientiarum genere utrâque linguâ doctissimum. Guido Patinus Vir lepidissimus simul et doctissimus duos adjungit: Ita enim in epistolarum Gallicâ linguâ scriptarum sextâ: l'Histoire de Pline est un des plus beaux livres du monde: c' est pourquoy il à estè nommé la Bibliotheque des pauvres. Si l' on met Aristote avec luy, c'est une Bibliotheque presque complete. Si l' on ajoute Plutarque et Seneque, toute la famille des bons livres y sera, pere et mere, ainé et cadet.

Causae evertentes Bibliothecas vel ex hominum malitiâ, vel ex simplicitate et barbarie, vel ex superstitione, vel ex casibus fortuitis proveniunt. Non facilè credat aliquis, adeò malitiosos esse nonnullos, ut in bibliothecas grassari velint. Qvod fieri tamen saepè vidimus vel ab hostium barbarie, vel militum inconsulto furore. Quot non ex antiquis bibliothecis profanorum manibus direptae perierunt? Quae non in ipsâ Germaniâ nostrâ passim librorum strages? Non alio fato Fuldensis monasterii amplissima veterumque librorum ad miraculum plenissima ac totius Europae celeberrima, ut Melchior Adamus illam in Vitâ Francisci Modii describit, periit. Fuit inter Chinenses tàm flagitiosae ambitionis Tyrannus Xius, qui ut sibi uni et soli laudem quaereret, omnes libros Sinicos exuri jussit, ut priorum Imperatorum omnium exstinguerentur memoriae. Hujus tamen infamis facti aliam causam praetexuit, quam scitè expressit Oratione Lisuas Minister ejus primarius, ut videre est apud Martinum Martini lib. 6. pag. 239. ubi historiam omnem recenset, et artificium, quo aliqui vetustissimorum librorum fuêre servati. Anus enim quaedam libros divisis paginis ad domus parietes agglutinavit, unde posteà, velut Hippolyti membra, laciniae illae in libros collectae,

[Image Nr. 00060 / S.40]
atque ita fatali flamma ereptae. Vidimus et apud Romanos in libros optimos ita saevitum fuisse. Hoc scilicet Aristoteles, cum de optimà politiâ disputat, ait proprium esse Principum, qui pro animi sui libidine potentiâ abutuntur suâ: [Griechischer Text] , neque scholas neque conventus aliquos scholasticos fieri concedere. Saepè et barbaries et ruditas hominum evertit bibliothecas. Quando enim gentes nullis literis et artibus assuetae in libros incidunt, vel spernunt, vel ut inutilem sarcinam abjiciunt; quod saepè factum historiae testantur. Ex illâ ruditate, si Pietatis colore tincta sit, superstitio oritur, quae libris ob malarum artium aut corruptelae metum internecioni fuit. Ea Peruvianorum vetustissima monumenta literis Hieroglyphicis scripta, cum occuparent terras illas Hispani, quod Monachi imperiti pro characteribus Magicis haberent, perdidit, teste Ynca Garcillasso della Vega, qui Yncarum historiam, ipse ex Regiâ familiâ oriundus, scripsit. Vehementer ille horum monumentorum jacturam deplorat, unde omnis gentis hujus origo peti potuisset. Ego in illam sum opinionem adductus, ut ex Hieroglyphicorum usu de origine totius Americanae gentis judicari posse existimem. Peruvianorum in Americâ Australi, Mexicanorum in septentrionali potentissima gens est. Utraque Hieroglyphicis literis usa est. Illa ab Aegyptiis vicinioribus olim fortè in has terras delatis illas habuit, quod cultus Solis utrique genti communis similiter confirmare videtur. Haec vicinos Chinenses et Japonenses habet, qvi et ipsi hodieque Hierogl phicis literis utuntur. Ut ergò ex his orbis nostri partibus totus ille novus Orbis propagatus videatur. Accedit optimus politici regiminis utrobique status, qualis â cultioribus gentibus derivatus videtur, quodque illae ipsae Americanae gentes externam originem antiqvâ traditione profiteantur. Quae barbarae et sylvestres illic nationes supersunt, incertis ab illis sedibus jam olim divagatas credibile est. Sed nos alieno loco allatam conjecturam ulteriùs expendendam seponimus Eam ob superstitionis causam libri Graeci latiniqve sermonis per omnem Africam superstitiosi alicujus Caliphae jussu aboliti, narrante Joanne Leone lib. 1. Histor. Africanae. Qvot non Religionis dissidia Bibliothecas et libros pessum dedere! Rem enim DEo gratam facere se putarunt, qvi haereticorum instrumenta libros exstirparent. Selectissima Bibliotheca Londinensis Carmelitarum meris MStis constans à Reformatorum tumultu periit, referente Pitséo. Idem Zelus optimam Franciscanorum Bibliothecam in Angliâ, et in illâ incomparabiles Rogeri Baconis libros abolevit teste Antonio Wood in Historiâ et Antiquitatibus Oxoniensis Academiae. In Galliâ periit per reformatos Bibliotheca Abbatiae de S. Dionysio, ut refert Autor antiquitatum Parisiensium, Anno 1640. editarum. Rami Bibliotheca in tumultu illo Lanienae Parisiensis miserè dissipata, de qvo extat querela Nancelii. In Ducatu Burgundico celebris Bibliotheca Ordinis Cluniacensis MStis libris plenissima

[Image Nr. 00061 / S.41]
per Calvinianos periit, teste Lundorpio in continuatione Historiae Sleidani: item Petri Montaurei Bibliotheca praecipuè mathematicis Graecis, majorem partem manuscriptis et ipsius Montaurei studio emendatis, de qvâ Thuan. ad Ann. 1572. Superstitio nobis invidit pulcherrimos illos Lyricos Graecos, qvorum singulare fatum notavit Petrus Colomesius in Cimeliis suis literariis, cap. 15. ex Petro Alcyonio. Is enim in libro de Exilio, qvem majori ex parte transscriptum ferunt (qvod obiter indicat) è M. Tullii libris de Gloriâ: Audiebam Puer (ita loqvitur apud Alcyonium Joannes Medices, posteà Leo X.) ex Demetrio Chalcondyla Graecarum rerum peritissimo, Sacerdotes Graecos tantâ floruisse autoritate apud Caesares Byzantinos, ut integra illorum in gratiam, complura de veteribus Graecis Poëmata combusser int, inprimisque ea, ubi amores, turpes lusus et nequitiae amantum continebantur, atque ita Menandri, Diophili, Apollodori, Philemonis Alexis fabellas, et Sapphus, Erynnae, Anacreontis, Mimnermi, Bionis, Alemanis, Alcaei carmina intercidisse: tùm pro his substituta nostri Nazianzeni Poëmata, quae etsi excitant animos nostrorum hominum ad flagrantiorem Religionis cultum, non tamen verborum Atticorum proprietatem et Graecae linguae elegantiam edocent. Turpiter quidem Sacerdotes isti in veteres Graecos malevoli fuerunt, sed integritatis, probitatis et Religionis maximum dedere testimonium. Haec ex illo adducere prolixius visum est, cum de causâ jacturae illius non constet omnibus. Quae non hominum culpâ, casibus, saepè fortuitis incendiis, aqvis, pessum ivere Bibliothecae? qvarum Catalogum nectere possemus, si juvet infandos renovare dolores. Recentia sunt et novissima exempla Bibliothecarum insignium, qvae incendio Londinensi perierunt, Bibliothecae Scorialensis, in qvâ MStorum copia maxima, privatarum etiam, ut Cl. Bartholini, qvi jacturam ejus singulari libello de incendio Bibliothecae suae deploravit, damnaqve tàm sua qvàm publica illic detexit; et novissimè Hevelii, cujus tot lucubrationes et machinae cum incomparabili rei mathematicae damno perierunt. Recenset et Ludovicus Jacobi in libro suo de Bibliothecis, pag 606. 629. 630. 631. 664. aliqvas, qvae incendio absumptae: Ne qvid nunc de veteri illâ Alexandrinâ, de Constantinopolitanâ aliisque dicam, qvarum in omne aevum jactura deploranda est. Si qvem juvat etiam amissorum thesaurorum infelix memoria, legat Michaëlem Neandrum, in doctissimâ illá Praefatione, Grammaticae Graecae Erotematibus praemissâ, ubi inter multa alia ad rem literariam spectantia agit de Bibliothecis deperditis et noviter instructis. Solari etiam desiderium nostrum utcunqve poterit, si in lucem aliqvando prodibit Joannis Baptistae Ferretii, qvi Musam lapidariam antiqvorum publicavit, Bibliothecarum deperditarum opus, qvod molitur, ut ex praefat. ad Lectorem in Musam lapidariam discimus. Proponit illic, ut promittit, non Bibliothecas tantùm, sed et perdita opera tàm Graecorum quàm Latinorum, in qvô numerusad centum millia adscendit. Fortassis etia~ Julius Pflug, qvem de fatis Bibliothecarum librum moliri Catalogus Francofurtensis de anno 87. memorat, aliqva hujus argumenti proponet. Meursius jam olim Bibliothecam Graecam, aliamqve Atticam scripserat, ut

[Image Nr. 00062 / S.42]
ille in lectionibus Theophrasteis cap. 1. et lib. de fortunâ Atheniens. cap. 3. et 8. et praefatione Graeciae ludibundae testatur; qvibus Graecorum et Atheniensium scripta etiam deperdita recensuit, quae nunquam in lucem edita opuscula memini, neqve eorum in Bibliotheca Belgica meminit Valerius Andreae. De Bibliothecis deperditis videri etiam Spizelius potest in dissertat: praeliminari Arcan. Biblioth. §. 12.

CAP. VI. DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA Bibliothecariâ paranda.

BIbliothecariorum amplis simum munus. Sacerdotes apud Hebraeos: Demetrius Phalereus Alexandrinae Bibliothecae praefectus. Ejus successores. Bibliothecarii apud Romanos. Bibliothecarii apud Francos. Cancellarii, Notarii, Secretarii, Chartophylaces. Magistri Bibliothecarum et Bibliothecarii differunt in Galliâ. Cimeliothecae, Gazophylacia nummorum addi Bibliothecis solent. Notitia Bibliothecaria quomodo paranda. Notatur Verdierus, qui studium Bibliothecarium improbat. Autores de Bibliothecis. Libri et monumenta antediluviana. Columnae Sethi. Liber Enochi. Postelli de eo magnificum judicium. De ipso omnia incerta. Liber in Peirescii Bibliothecâ hoc titulô non est Enochi, sed alterius autoris. Ludolphi de eo judicium. Boulduci temeraria asserta. Libri antiquiores postdiluviani. Pentateuchus an et ante illum? Benjamini Tudelensis de Bibliothecâ primi et secundi templi traditio. Bibliotheca Abyssina X mille librorum fabulosa. Salomonis libri absconditi. LXX. de Cabala commentarii Esdrae. Bibliothecae Rabinicae. Aegyptiorum magnificae Bibliothecae et structurae. Chaldaeorum antiquissima monumenta. De Pseudo - Berosi antiquitatibus disquiritur. Annius Viterbiensis defensus à Thomâ Mazza et Fr. Macedo. Excerptae Bibliothecarum quomodo instituenda. Collectanea de Judiciis Autorum. Laus Hieronymi Welsckii. Ejus libri ad rem Bibliothecariam pertinentes.

SUbnectemus aliqva de Bibliothecariis, qui Bibliothecae vel curam habent, vel illi operâ suâ inserviunt: Quorum amplissima olim dignitas fuit. Destinabantur enim huic muneri rerum omnium interiore scientiâ praediti, qvi et ordinare et judicare bonos libros, et ex istis thesauris, velut è qvibusdam horreis in publica commoda multa depromere poterant, et sui etiam ingenii locupletare divitias, rei publicae feliciter impendendas. Apud Hebraeos Sacerdotibus librorum sacrorum cura commissa fuit. Erant in Synagogis [Griechischer Text] , qvi librum legis custodiebant, et ex eo praelegebant; qvod in Ecclesiâ Christianâ faciebant [Griechischer Text] , qvi erant è Diaconorum ordine, de qvibus Grotius ad Lucam cap. 4. vers. 20. Praefuit Alexandrinae Philadelphi Bibliothecae Demetrius Phalereus vir

[Image Nr. 00063 / S.43]
doctissimus, Philosophus, Orator praestantissimus, Theophrasti etiam discipulus, cujus hodiè aureus extat [Griechischer Text] liber, qvi cum malè haberetur in patriâ: nam summâ apud Athenienses florenti gratiâ, ut CCCLX statuae virtutis et meritorum ergò positae ipsi fuerint, fortuna ita mutata fuit, ut in Aegyptum exulandum illi fuerit: Ubi amicis Regis Ptolomaei adscriptus Bibliothecae curam gessit, et omni rerum copiâ abundavit. Huicincomparabili Bibliothecae ut vivus qvidem praefuit, ita plures tamen admissi ex omnibus terris viri docti, qviillic communi victu alebantur. Praefuerunt huic muneri olim in Aegypto Sacerdotes. Insecuti postea Demetrium in isto munere viri doctissimi, è qvibus fuit Zenodotus Ephesius, cujus mentio fit apud Auson. carm. 13. de Professoribus Burdig alensibus et praefat. in ludum 7. sapientum. Callimachus Cyrenaeus Poëta inter Graecos nobilis, cujus praeclarum opus de origine et migrationibus populorum, conditoribus et legibus urbium intercidit, qvique libros penè infinitos scripserat. Qvemadmodum scilicet inter pecunias et thesauros versanti facilè ex ipsâ administratione congeruntur nummi: ita inter libros aetatem consumenti viro Docto libros non scribere difficile est, cùm tot ante oculos positae segetes ad messes et spicilegia invitare videantur. Hic à Jonssio de script. Hist. Phil. lib. 1. c. 18. ubi seriem praefectorum Bibliothecae Alexandrinae recenset, omissus est. Statim enim ille Zenodoto Eratosthenem subjicit. Etiam ille Cyrenaeus fuit, Callimachi discipulus à variâ doctrinâ [Griechischer Text] dictus, et Philologi sibi nomen vindicavit, teste Suetonio de illustribus Grammaticis cap. 10. Praefuit et huic Bibliothecae Apollonius Rhodius, vir ob Argonauticum carmen celeberrimus.

Fuere apud Romanos, etiam antequam Bibliothecae struerentur, qvidam actorum publicorum et legum custodes; asservabantur in aede Cereris plebiscita ab Aedilibus plebis, à Qvaestoribus urbanis posteà in aerariô reposita. Librorum, tabularum censura committebatur Aedilibus Curulibus, Triumviris executio in libros damnatos data, censoribus qvoque arbitrium in libros erat. Duumviri à Tarqvinio creati libros Sibyllinos custodiebant. Mutatâ Republicâ M. Varroni à J. Caesare Bibliothecarum colligendarum negotium datum est, et Pompejus Macer ad ordinandas designatus. C. Julius Hyginus ob antiqvitatis notitiam Polyhistor vocatus ab Augusto Bibliothecae Palatinae praefectus. Videmus ergò jam ab omni aevo doctissimis, et qvierant [Griechischer Text] , Bibliothecas, ingeniorum, animorum et sapientiae thesauros fuisse commissos. Apud Reges Franciae dignitas illa non exigua erat, qvam sub Carolo M. obtinuit Gernandus. In Synodo Ticinensi Anno 876. subscribit Holduinus Abbas S. Dionysii et Bibliothecarius Caroli Calvi. Fuit et Ebo Archiepiscopus Remensis Bibliothecarius, ut patet ex Caroli C. Epistolâ ad Nicolaum PP. ubi ait, illum à Parente Ludovico Pio, adhuc Aqvitanico rege, fuisse constitutum.

Qvi in Ecclesiâ Romanâ Bibliothecae praeerat, teste Onuphrio Panvinio tractatu de Bibliothecâ Vaticanâ, Cancellarius vocabatur; cujus ille munus describit:

[Image Nr. 00064 / S.44]
Bibliothecam et omnia ejus volumina accuratissimè custodire; Bullas sive diplomata vel Epistolas decretales Pontificum scribere, et si opus erat, dictare; Acta Conciliorum et Synodalia exscribere et conservare; tandemque apud Romanum Pontificem omnia praestare, qvae sedis Apostolicae Cancellarii nostro tempore faciunt. Erat verò olim Cancellariorum non ista dignitas, qvae posteà fuit: De cujus nominis primâ origine, variâque acceptione, dignitatis incrementô, legendi omninò sunt Casaubonus in Flavii Vopisci Carinum loco illo: Praefectum urbi unum ex Cancellariis suis fccit, quo foedius nec cogitari potuit aliquid, nec dici; Et Salmasius, qui luculentius omnia excussit, et in nonnullis à Casaubono dissentit. Comparari possunt, qvi honestiore ex iis loco erant, cum Scribis nostratibus, aut qui à secretis sunt. Tum verò, cùm Bibliothecae praeerant, Archivariis nostratibus similes erant: nam curae actorum publicorum Bibliothecae cura accessit, cum illa ab uno commodè ordinari potuerit. Adeatur Onuphrius Panvinius ipso illo saepiùs citato loco, ubi ait Conveniens visum fuit, ut is potissimum esset Papae amanuensis, scilicet scribarum Princeps, vel à secretis, qui etiam Pontificiam Bibliothecariam, quae tunc erat, velut Cancellaria quaedam, sive ut nunc loquimur, secretaria, tractaret: nostris verò temporibus haec munia sunt divisa. Idem Panvinius libro de Rebus Lateranensibus Vice-Cancellarium Ecclesiae Romanae ejusdem semper fuisse Bibliothecarium, et postremum, qui functus est utroqve officio sub Bonifacio VIII. Benedicto II. et Clemente V, fuisse Papinianum Episcopum Parmensem. Nam Notarii et Secretarii olim illi fuerunt cum Episcopis pari dignitate, de quibus Leonadus Aretinus Epist lib. 5. pag. 225. ubi Secretarios honore et dignitate excellentiores Advocatis esse contendit. Post hunc ait nullum Vice- Cancellarium praefuisse Ecclesiae Lateranensi, sed Romanâ curiâ trans Alpes in Gallias à Clemente traductâ, novâque Bibliothecâ Pontificiâ Avenione constitutâ Vice-Cancellarii munus à Bibliothecario distinctum fuisse. Demum Sixtum IV. novâ in Vaticanô Bibliothecâ constructâ, officium Bibliothecarii à Sacristae munere, cui adjunctum fuerat, distinxisse.

Fuere et sui Ecclesiis Cathedralibus Bibliothecarii, qvi libros Ecclesiasticos custodiebant, et literas et diplomata Episcoporum describebant. Extat Valentiniani, Valentis et Gratiani AAA. constitutio lib. 14. tit. 9. Cod. Theod. de studiis liberalibus Urbis et Romanae et Constantinopolitanae, qvâ Bibliothecae cura idoneis hominibus de Clero committitur. Sed fuit chartarum et publicarum literarum cura et olim et posteà distincta. Qvi Romae fuerint Actorum publicorum custodes, notum est. Legendus est Bonifacius de Archivis c. 8. Vocabantur in Ecclesiâ orientali Chartophylaces, qvi et Bibliothecae simul et Archivis praeerant, de qvibus legi possunt, qvae Carolus de Fresne in Glossario suo congessit.

Apud Gallos distinguebantur nomina illorum, qvi Bibliothecae praeera~t; Sunt enim in Regiâ Bibliothecâ Maistres de la librarie, et Magistri Bibliothecae, viri in illustri dignitate constituti, et Bibliothecarii minores, de qvibus Ludovicus

[Image Nr. 00065 / S.45]
Jacobi Tr. de Biblioth. cap. 83 videri potest. Magistri Bibliothecae fuerunt Guilielmus Budaeus, qvi praeterea libellorum supplicum Magister fuit, Petrus Castellanus, Petrus Montaureus, Jacobus Amiotus, Thuani, Pater et Filius, Hieron. Bignonius, celeberrima nomina. Apud antiqvos etiam servis haec cura demandata fuit, deque illis Pignorius in libro de Servis p. 108. et seqq. pluribus egit. De Bibliothecarii officio multa Hottingerus in Bibliothecario qvadripartito.

Solet qvoque Bibliothecariae curae addi nummorum, marmorum vetustiorum et rariorum naturae collectio, ut omnia illa, qvae ad ingenii culturam pertinent, uno loco congerantur. Qvicqvid enim vel rerum natura sinu suo recondit, quicqvid temporum et seculorum characterem exhibet, ut marmora et nummi, illud cum scientiarum arcanis, qvae libris continentur, rectè conjungitur. De nummis, cimeliis, naturae arcanis catalogi non pauci extant. Qvi naturae rariora collegerunt, sub nomine Museorum illa publicarunt, qvorum enarrationem universalem instituere voluit Croix de la Maine, teste Ludovico Jacobi, Tr. de Biblioth. p. 674. qvae ut puto unà cum ejus Bibliothecâ universali, qvam moliebatur, periit. Extant integri de naturae rarioribus libri Calceolarii, Septalii, Aldrovandi, de qvibus in physicis plura. Multa talia musèa notavit Ludovicus Jacobi in Tractatu de Bibliothecis et in Itinerario suo Monconisius. Est et Italus aliqvis, qvi Museorum et Cimeliothecarum integram historiam promisit. Sed de his suo loco.

Procedimus ad Bibliothecas ipsas, qvas accuratiùs nosse Bibliothecarius, id est literatus ac Polyhistor, debet. Cùm enim omnis doctrina vel per mortuos, vel per vivos magistros propagetur, vivi facilè intereant, mortui immortales sint, nec nisi per ipsos vivos magistros habeamus, necessaria illarum cognitio est Polyhistori. Tenenda ergo est omnis historia bibliothecaria, quae his praecipuè absolvitur capitibus (1.) Cognitione Bibliothecarum prisci novique temporis, qvae olim extiterunt, hodieque supersunt, publicarum, privatarum. (2.) Autorum, qvi libros recensent, collectione et collatione diligenti: Et qvidem qvod ad primum attinet, praemonendum est, insanire illos, qvi rei Bibliothecariae studium vituperant et dissvadent, è qvibus Claudium Verdierum nomino, Antonii filium, bominem propemodùm insanum, qvi in censione Autorum, audaci, ridiculâ et stultâ [pam in omnibus etiam optimis qvaerit, qvae notare possit] p. 168 miserâ planè et jejunâ declamatione, omnem curam Bibliothecariam, ut rem inutilem, stolidis ac ineptis rationibus damnat. Non est operae pretium nugis illis immorari: sunt enim non sani hominis verba, sed furentis [Griechischer Text] . Extremum dementiae argumentum est, omnia quae exqvisitioris judicii Viri aut invenerunt aut approbarunt, improbare. Ex hoc libro, ut ex ungue Leo, aestimari voluit, aestimanda ex unguiculis felis literaria.

[Image Nr. 00066 / S.46]

Sed mittamus hominem, et qvod resest agamus. De Bibliothecis antiqvi novique temporis in universum aliqvi scripsere, sed ita scripsere, ut multa aliis post se com~emoranda relinqverent. Sumpsit sibi argumentum hoc tractandum Ludovicus Jacob. Carmelita, cujus jam saepiùs mentionem fecimus. Postillum Lomeierus, Gallesius, de qvibus singulis peculiari capite judicium nostrum exponemus. Proposuerat qvoque idem sibi argumentum Josephus Maria Suaresius, Vir doctissimus, cujus illa [Griechischer Text] notitia historica extat, referente Ludovico Jacobi. Tr. de Biblioth. c. 87. p. 613. cum qvo ille communicaturum se promiserat, qvaein opere illo affecta habebat. Verum negotiorum mole oppressus non potuit extremam huic labori manum admovere, neqve qvicqvam earum chartarum ad Ludovicum Jacobi pervenit.

Qvi ab ovo Bibliothecarum historiam ordiuntur, cum ipsis mundi natalibus, cum que ipso Adamo natam librorum scribendorum originem ajunt. Certùm est jam ante diluvium fuisse aliqvam rationem conservandae rerum memoriae. Nolo hic adducere, qvae de Adamicis literis ac monumentis nobis narrant Rabbini Columnas à Setho fuisse positas ajunt, qvibus artium principia fuerunt exsculpta, qvarum alteram suo tempore in Syriâ superstitem fuisse Josephus Autor est lib. 1. Antiqv: Judaic: c. 4. Qvod enim ab Adamo ipso duas tabulas confectas qvidam existimant, qvibus scripserit initia creationis, lasum hominum et promissionem divinam, atque has tabulas existiment tanqvam templum fuisse, et certi loci signum, in qvem solitus esset convocare suam Ecclesiam, et ubi sacrificia facta sunt, et recitata doctrina, illa cum nullo autore certo dicantur, meritò inter conjecturas refert Cl. Boclerus Exercitat: in Joseph. Antique Judaic. ubi de Inventoribus primis artium, qvarum apud Josephum mentio fit, disqviritur. Jam ante diluvium in Respublicas coaluerunt hominum societates: nam agnoverunt antediluviana Imperia Chaldaei vetustissimi, et recensentur eorum nomina à Beroso et Apollodoro, qvod fragmentum Eusebio inseruit Scaliger. Sunt et Aegyptiorum et Arabum Monarchae ante diluviani, de qvibus vide Rupert. Obs. in Besold. Synops. c. 2. p. 16. et Marsham. in Can. Chronologici [Griechischer Text] . Ac distinguitur totum illud tempus [Griechischer Text] , tempus sc. illud, qvo nulli erant Reges, cum inter familias adhuc subsisteret Imperium, et illud, qvo regnatum fuit. Non ergò verosimile est, per tantum temporis spatium, totque annorum decursum, sine memoriis rerum actarum fuisse homines. Fuisse libros vel ex Judâ Enochi librum citante discimus. Ideoqve et libri in unum collecti fuere.

Qvod ad Enochi librum attinet, varia sunt incertaque omnia, quae de eo memorant: nam qvae hodiè supersunt fragmenta, nemo facilè genuina credet, de qvibus legi possunt, quae habentur apud Bangium in Coelo Orientis Exerc: 1. Cun. lib. 3. de Republ. Hebr. cap. 1. Drusium in Henocho. Dorscheum in dissertatione de Prophetiâ Enochi. Hackspan. Disp: de Daemonum Angelorumque nominibus, Maderum

[Image Nr. 00067 / S.47]
de scriptis et Bibliothecis Antediluvian: Schotanum in Bibliothecâ Hist: Sacrae de primmund. aetat. p. 83. et seqq. Heideggerum in Historiâ Patriarcharum Exerc. 10. ubi [Griechischer Text] fragment: quod Scaliger ad Eusebium perduxit undecim argumentis ostenditur. Memorantur autem libri ab Enocho fcripti diversorum argumentorum. Est Propheticus, est et Physicus, qvem apud Aethiopes in Regno Reginae Sabae extare Abyssinâ linguâ testatur Genebrandus Chronol. p. 14. Guilielmus Postellus, in libro de Originibus seu de variâ et potissimùm Orbi Latino incognitâ aut inconfiderata historiâ, in qvo totius se Orientis mysteria proditurum minatur, super Noachi et Henochi libris, sed ipsi non inspectis, ex interpet. Sacerdotis Aethiopis, novas et inauditas sententias fundat. Non desunt, qvi mirabilem in illo ingenii vim per omnia diffusam agnoscant nam Florimundus Remondus lib. 2. de Origine baeresium c. 15. Virum maximum omnium vocat, qvos seculum nostrum produxit; multa qvoque in ejus laudes adducit Joann. Steph. Menochius in libro Italicâ linguâ scripto, cui titulus Trattenimenti eruditi part. 3. c. 91. Refert et in Peirescii, magni illius librorum venatoris, vitâ Gassendus: Illi ab Aegidio Lochiensi è Capuccinorum familiâ ex Aegypto redeunte narratum fuisse de Marhapha Einock seu Prophetiâ Enochi, idiomate Aethiopico scriptâ, declarante ea qvae ad finem usque seculi eventura sunt, in Bibliothecâ qvâdam Orientis latitante. Ideoque Peirescium accensum ejus parandi studio, ut nullis parcens sumtibus ipsum sui faceret juris. Ejusdem libri exemplum fortè fuisse qvis credat, quo usus est, sed alio interpretante, Postellus. Qvamqvam Ludolphus, Vir celeberrimus in Historiâ suâ Aethiopicâ lib. 3. c. 5 omnem illius libri fidem funditùs evertit. Namque è Bibliothecâ Cardinalis Mazarini, in quam ille é Peirescianâ Bibliotheca translatus, ejus libri exordium, medium et finem per amicum exscribi curavit, qvae nihil de Enocho, neque praedictionibus futurorum, sed qvendam Abba-Bahaila-Michaelem autorem habuerunt, de mysteriis Coeli et terrae et de SS. Trinitate disserentem. Gregorium Habessinum, cujus fidem in relationibus suis secutus est Ludolphus, Precationem Magicam vocasse ait, ac planè negasse in Aethiopiâ receptum; Tantâ vecordiâ, inqvit Ludolphus, scriptus est, ut sacratissimae Virgini Mariae Orationes ad silium suum [Griechischer Text] affingantur monstrisicis nominibus plenae, qvibus plus qvàm divinae Virtutes adscribuntur: Qvare à Judaeis confictum existimat Vellem tamen, qvicunque demum sit, à Viro clarissimo in lucem protractum, ad qvem fortè respexerunt, qvi physicum ab Enocho librum scriptum crediderunt: Physicum enim de mysteriis Coeli et terrae argumentum videtur. Mireris sanè, qvâ fronte, qvâ fide Boulduccus Capuccinus lib 1. de statu Ecclesiae ante-Mosaicaec. 14. pronunciare ausit: Noa scripta Enochi diligenter conservabat, ac illae reposuit in arcâdiluvti non minore sollicitudine, qvàm Patris Adami et qvorundam aliorum ossa, ut qvi ejus, qvem Deus rapuerat, ossa, qvae servarentur, habere non possit, scripta tanqvam sacratissimu~ pignus ac depositum sibi et posteritati custodiret, qvorum lectione

[Image Nr. 00068 / S.48]
vel solo intuitu ad tanti autoris merita divina jugiter conspectui praesentanda moveretur, qvibus justè irati Numinis in mortales misericordiam facilius impetraret.

Sed relinqvamus sua cuique commenta. Post diluvium Pentateucho nihil antiqvius esse plerorumqve est sententia, qvanqvam de Abrahami qvodam libro, qvi Liber Creationis inscribatur, et fundamenta Cabalae obscurè doceat, Judaei multa tradunt. Unde de Abrahami in Aegypto et Indiâ Scholis, ex qvibus Bramines qvasi Abramines dicti, multa Postellus, qvi nescio qvâ fide cap. 15. lib. cit. pronunciat: Apud Indos latent infiniti historiarum et librorum antediluvianorum thesauri, qvos nos expectare unà cum Enochianis opus est, anteqvam claritatem absolutam rerum Mosaicarum cernamus. Et tamen in titulo libri origines suas se ex libris Noachi et Henochi eruisse venditat, qvae [Griechischer Text] esse nemo non videt. In Pentateucho libri allegantur nonnulli illo, ut videtur, antiqviores, ut liber bellorum Domini Num. 21. v. 14. Liber pacti Exod. 24. v 7. de qvibus variae adferuntur sententiae, qvas recenset Lomeierus, c. 2. Qvod in sceleratae calumniae occasionem trahit infamis Atheismi propugnator Spinosa in Tractatu Theologico-Politico cap. 8. ubi pluribus argumentis contendit, Pentateuchum non esse à Moyse scriptum, sed ab alio Autore, qvi laudat illic libros belloru~ Domini et Librum pacti à Moyse conscriptos, qvibus responderunt veritatis divinae Hyperaspistae. Videmus in sacri codicis libris multos alios passim laudari, qvorum memoria nunc planè ac ipsis Judaeis periit, de qvibus Lomeierus cap. 3. Neander in Praefat: Erot. Graec. linguae. Meminit et Benjamin Tudelensis in itinerario suo, Bibliothecae librorum primi et secundi templi, qvam extare in ripâ Euphratisapud sepulchrum Ezechielis Prophetae ait. Fabulosum hunc Autorem omnes habent. Sed tamen Petrus della Valle in Itinerario suo hujus sepulchri meminit, qvod adire, nescio qvibus obstaculis impeditus, neglexit; licet de Bibliothecâ nihil. Magnifica multa de numerosissimâ X millium librorum Bibliothecâ, apud Aethiopiae Imperatorem nonnullis narrantur. Sed Ludolphus in Historiâ suâ Aethiopicâ l. 4. cap.1. suaviter easomnia ridet, qvi familiari cum Gregorii Abyssini conversatione omnia ejus regni arcana perscrutatus est: Paucissimos illic libros nominat, èqvibus 1. Gloria Regum, in qvô historia Reginae Sabae aliaeqve plures leguntur. 2. Chronicon 3. Liber Philosophiae, cujus aliqvod in Aethiopiâ pretium est. 4. Scala vocabularium. Nulla verò ex illis mysteria speranda Ludolphus, ex insigni hominum in philosophiâ ac medicinâ ruditate probat, cujus aliqvot ille documenta adducit. Non eqvidem negaverim, omnia ignota pro magnificis saepè haberi, et â multis mysteria fingi, ut mirabilia dixisse videantur: sed tamen et multa in abscondito etiam ultrahominum suspiciones latere, certum est. De Salomonis libris alicubi eos extare fama est. Suidas in Ezechia illum librum [Griechischer Text] scripsisse perhibet. Joannes Picus Comes Mirandulanus testatur, scriptum esse à Salomone librum, cui titulus Sapientia sit, non qvi nunc in manibus sit, Philonis opus, sed alterum Hierosolymitanâ sacratiore linguâ compositum, in qvo

[Image Nr. 00069 / S.49]
ipse Salomon naturae rerum interpres omnem se illius modi disciplinam fateatur de Mosaicae legis penetralibus accepisse. Salomonis Herbarium Arabicá linguâ in paucissimorum qvorundam manibus esse nonnulli volunt, unde magna in arte medicâ miracula patraverint. Qvanto non desiderio multi in libros illos LXX. Esdrae de Cabalisticis secretis feruntur? qvos alicubi tamen extare credibile est. Multa sunt in his scriptis Judaicis mysteria rerum naturalium ac secretioris Metaphysicae recondita, qvae imperitis hominibus ut nugatoria videntur. De Rabbinicis scriptis legendus est Buxtorffius, Plantavicius, Hottingerus, et qvi nondum omnibus innotuit Julius Bartolocejus Abbas Congregat. S. Bernard. Ord. Cisterc. Romae in Monasterio S. Prudentianae, qvi edidit Bibliothecam Rabbinicam opus trium voluminum, in qvo maximam partem, MSta Bibliothecae Vaticanae Hebraica cum catalogo editorum librorum recenset, et multa de aetate autorum, genere scribendi et materià annotat.

Apud Aegyptios, qvorum antiqvitates non cum Graecis tantum, sed et cum Hebraeis ipsis, ultra qvàm per religionem permitti poterat, contendit Marshamus in doctissimo Canone suo Chronologico, jam tùm ab omni aevo Bibliothecas fuisse non temerè aliqvis negaverit. Praeterqvam enim, qvod Josephi testimonio maximam semper curam actorum publicorum habuerint, qvibus cura librorum semper conjuncta fuit, illud non obscuro argumento est, qvod Graecorum Philosophi, qvi prae reliqvis sapuerunt, ex Aegypto, à sacerdotibus rei literariae ac librorum perpetuis custodibus, arcaniores hauserint scientias. Videndus de Aegyptiis Bibliothecis et re literariâ est Diodorus Siculus lib. 1. ubi de Osmandyae Bibliothecá et magnificâ operum structurâ, quae non immeritò Kircherum in Turri Babel. lib, 2. sect. 3. c. 3. in admirationem rapit: Haec ego opera, inqvit ille, si paulò penitius considero, ausim sanctè affirmare, hosce summi ingenii homines, uti nihil eos humanarum scientiarum latuit, ita earum ope humanis qvoque operibus majora praestitisse, cùm vel in unâ fabricâ efformandâ omnes artes et scientias Physicam et Mathematicam conspirasse videam. Quis hodiè simile quid attentare audeat, nisi totius naturae consultus, nisi totius Arithmeticae, Geometriae, Opticae, Astronomiae, Mechanicae, Staticae, coeter arumque artium doctrinis eruditus! Qvod si ergò tanta artis perfectio in illis operibus fuit; qvos non intàm splendido domicilio sapientiae thesauros latitasse credibile est? Opera enim de magistris et doctrinâ, qvae libris illis continebantur, testabantur.

Apud Chaldaeos qvoque, rerum omnium curiosissimos homines, magnam rei literariae et librariae, ac antiqvissimorum monumentorum curam fuisse, certius est qvàm ut à qvoqvam negari possit. Quae ex illis fragmenta habemus, coeterorum historicorum tempora longè antecedunt. Berosus Sacerdos Chaldaeus (cujus filiam Sibyllam, qvae postea Cumas venit, Justinus Martyr in Paraenes. ad Graecos pag. 34. lit. E. facit, qvo tamen insigni Anachronismo Montacutius in Analect, Ecclesiast. exercit. 4. illum liberat, ab Glossatore inepto illa

[Image Nr. 00070 / S.50]
verba interjecta judicans) paulò ante principatum Alexandri Magni libros III. rerum Chaldaico - Assyriacarum scripsit, qvem antiqvi autores passim laudant. Josephus in Antiqvitatibus Judaicis passim ejus meminit: cui pares sunt Manetho et Metasthenes, vel potiùs Megasthenes, Aegyptiacarum Persicarum aliarumque: rerum scriptores, qvorum omnium fragmenta diligenter collegit Scaliger in opere suo Chronologico. Qvi libri cùm ab omnibus desiderarentur, Annius Viterbiensis ordinis praedicatorum Anno 1437. natus, vir linguae latinae, Graecae, Chaldaicae, Arabicae eruditus et antiqvitatis studiosissimus, qvibus elogiis Leander in Italiâ suâ eum effert, Berosi qvinque libros cum aliis qvibusdam in lucem produxit, commentariisque illustravit. Sed jam dudum ab eruditis adversus hunc Annium, ut veteratorem et falsarium, conclamatum est, et illa producuntur argumenta, qvae elidi nullâ ratione possunt, de qvibus legendus Tilemannus in Disc. Philolog. de Historicorum delectu p. 76. et Vossius de Historicis Graecis lib. 1. cap. 22. Non desunt tamen, qvimodestius de hoc scripto ejusque autore censendum esse existimant, et aliquid tamen in illo veri sibi deprehendere videntur. In qvibus David Chytraeus lib. de lect. Hist. Munsterus lib. 5. Cosmograph. cap. 8. qvi temerarium qvendam genuinis et veris Berosi laboribus aliqvid lolii immiscuisse judicat, Annium verò à falsi suspicione excusat. Dionysii qvoque Gothofredi in praesat. Historicor. antiquor. Rom. benignior de illis Annii Berosianis sententia est. Qvae etsi nonnullis contemnenda videntur, ac desperatissima Annii causa plerisque habetur, acerrima tamen intereruditos viros ante aliqvot annos super hoc argumento excitata contentio est. Nam ex ossibus Annii ultor surrexit, ex eodem scil. ordine Thomas Mazza, qvi Apologiam pro illo scripsit, qvem tamen et alius Anonymus Nobilis, alio libro, sed hactenus inedito, refutavit, ut ex Gregor. Let. Italiâ regnant. part. 4. lib. 3. pag. 329. constat. Qvod Mazzae scriptum qvanqvam summo studio qvaesitum videre nondum mihi contigit: neque magnoperè aestimandum videretur, nisime Macedi, incomparabilis omni doctrinarum genere, maximoque judicio praediti viri, de qvo alibi plura dicturus sum, autoritas moveret. Ille enim adversus Nobilis Anonymi Invectivam singulari scripto Thomam Mazzam strenuè defendit, non aliâ qvam veritatis causá inductus, ut ex praefatione illâ Macedi, qvem Gregor. Let. eo in loco apposuit, patet. Suscepi, inqvit, defensionem tùm studio tuendi Patris Inquisitoris Mazzae innocentiam, tùm veritatem, quae mihi semper cordi est, vindicandi. De ipso vero opere Mazzae ita judicat: Difficile aggressus est opus, quod Apologiam scripsit pro Annio Viterbiensi, sui ordinis fratre, magni nominis viro, ut ejus sidem à plerisque Autoribus in dubium vocatam assereret, et ab objectis calumniis vindicaret. In quo certè nurum est, quantum studii et operae posuerit, quàm se ingemosum et eruditum ostendat, ut propè miraculo legentibus videatur, potuisse in re tàmspinosà storidè, tam obscuranitidè, tàm sterili facundè, tàm jejunâ eruditè se gerere: Quod ego opus cum legissem, magnoperè sum admiratus. Eodem in loco haec habet: Legeram ante à hunc Apologeticum vernaculâ linguâ scriptum, qui mihi vebementer placuerat, tùm propter novitatem

[Image Nr. 00071 / S.51]
operis, tùm propter styli granditatem, tùm propter dictionis elegantiam, tùm praecipuè propter copiam eruditionis, eumque judicavi omnibus numeris absolutum. De Nobili verò illo Anonymo ait: illum saepe à scopo et veritate aberrare, et multa carpere et sugillare, quae vera tamen essent, nec ullâ possent ratione impugnari: Vix credi potest, qva~to exarserim illa legendi scripta desiderio, rei novitate motus; neque hactenus tamen voti mei compos factus sum. Multa certè magnifica de illo viro nos sperare jubet Macedus, quem ingens praeterea opus de Historiâ veterum Gothorum moliri, ait, sic ab illo explicandam, ut non mediocrem ab illius calamo splendorem acceptur a sit.

Redimus ad Bibliothecas nostras: Et qvidem apud Persas Bibliotheca Susiana magni nominis fuit, de qvâ legatur Diodor Sic. lib. 2. cap. 32. De recentiore illâ apud Persas Cosrois Regis legendus est Schickhardus in larich. pag. 146. De coeterarum gentium, Afrorum, Chinensium, Graecorum, Romanorum, antiqvis ac deperditis, ac de recentioribus Bibliothecis, integris libris egerunt Autores suprà memorati, etsi magna nobis spicilegia, penè dixerim messes, reliqverint. Qvoniam verò de Bibliothecis singulatim agere non est nostri instituti, ideoque illa praetermittimus. Id verò, anteqvam hoc de re Bibliothecariâ argumentum dimitramus, monemus, de notitiâ Bibliothecariâ singularibus excerptis Bibliothecariis parandâ, omnibus non Bibliothecariis tantùm, sed qvibusvis literatis, laborandum esse. Latiùs eorum patet utilitas, qvam excerptorum specialium, qvae sub illis continentur; eorumque defectum facile sarcire possunt.

Excerpta in Re Bibliothecariâ vel unô volumine vel diversis institui possunt. Hottingerus in Bibliothecario part. 1. c. 7. qvatuor indices pro Bibliothecis fieri jubet 1. Chronologicum, qvo Autores secundum seriem seculorum distinguuntur. 2. Logicum, qvi secundum materiarum sibi subordinatarum nexum disponendus. 3. Theologicum [nam ad Theologiam ille primariò respicit] qvi nominibus suis omnes Theologos cujuscunque religionis exhibeat 4. Gram~aticum s. Alphabeticum, qvem duplicem iterum esse voluit, realem et personalem, et illum qvidem latiorem vel strictiorem, latiorem pro integris tractatibus, strictiorem pro tractatuum partibus. In personali non nomina simpliciter, sed et vitam, personam, actiones etc. strictim describi vult. His indicibus adjungit ulterius Topographicum, qvi secundum orbis partes autores disponit et Syncriticum sive Comparativum autorum, editionum. Sed qvantus ille labor futurus, qvàm etiam in multis non necessarius! Mihï qvidem indices Hottingeriani non inutiles pro Bibliothecario, et qvi commentationes Bibliothecarias parat, videntur, sed pro Viro, qvi alia habet agenda, nimis operosi. Qvanqvam enim Chronologicus index sit utilissimus, eumque ordinem prae coeteris amplexus sit Vossius in libris suis, Topographicus etiam non exigui usus sit, qvô labore aliqvâ ex parte nos Qvenstedius levavit, existimo tamen, cùm propter res ipsas omnia discantur, consultius fore, si indices reales habeamus, non anxiè secundum rerum seriem, sed alphabetico ordine dispositas, in qvibus titulis

[Image Nr. 00072 / S.52]
subjiciamus suos autores, connotatis semper variis editionibus, patriâ, tempore, coeterisque scitu necessariis, ubi se ultrò ingerunt. Ac poterunt memoriae etiam gratiâ sine magnâ difficultate autores classici et historici seorsim locari notarique in iis variae editiones, ne semper in vasto qvaerere acervo illos necessum sit. Hinc Criticos potiùs qvàm Syncriticos Indices super Autores parari velim, qvibus colligantur judicia de Autoribus, qvae vel in lectione apud Autores occurrunt, vel qvae inter colloqvia cum Viris doctis ipsi notamus. Non credat facilè aliqvis, quantam utilitatem res illa habitura sit. Eorum exemplum nobis praebent Judicia de autoribus ab Anonymo, qvem tamen supra nominavimus, in Galliâ instituto. Nunc qvoqve talia Matthiae Zimmermani sub praelo de Autoribus judicia esse narratur, qvae nondum vidi. Rudimentum talium excerptorum praebet Magirus in Eponymologico Critico, qvi nunc auctior prodiit liber. Ex conversatione notata judicia Excerpta Scaligeriana et Thuanaea continent.

Omnium ut puto industriam facilè superare in hoc genere potuisset vir nunqvam satis laudandus Hieronymus Welschius Augustanus Medicus, verum Germaniae nostrae decus, si praeclara ista opera sua in lucem edere potuisset. Mihi certè ingenium hujus viri admirabile semper visum est Qvas enim ille non disciplinas, linguas, etiam Orientales, conatibus pene Herculeis exhausit? Qvod in illo judicium? qvam sanum et elegans? qvantus humanioris literaturae apparatus? Ego certè qvoties tristes illas è naufragio tabulas, affectorum operum Indicem, perspicio, toties sanè hanc eruditi orbis jacturam deploro, et nunc publicè omnes, qvi hujus viri suppellectilem literariam possident, obtestor, ne qvicqvam illarum chartarum perire sinant; typographos verò, ut tineis et blattis, qvicqvid earum superest, eripiant, neque publico bono invideant. Habuit ille affectum opus, ut Schrockius in vitâ ejus testatur, Notitiam Autorum Panglottam, qvo in singulis linguarum generibus veteres et probatos autores, in coeteris meliores, non tantum nominare, sed et praestantiores editiones indicare, et de scriptis ipsis judicia ferre voluit: Cujus facti initium ipsi Gerh. Joh. Vossius suggesserat, qvi tale qvid olim coeperat, amicisque et auditoribus distribuerat; A qvibus ipse acceptum plurimùm deinde auxit, Graecis nempe et latinis Orientales qvoqve addendo. Idem Historiam Literariam Turcarum ex MSto Constantinopolitano exhibiturus erat. Idem Lipsii Bibliothecam, Naudaei Bibliographiam Politicam, Dissertationem de studio liberali, Lindanum de scriptis Medicis notis auctiores, Bibliothecam Medici eruditi, Historiam Medicorum Orientalium et Ideam Chronologiae Medicorum edere voluit. Sed illorum omnium spes cum ipso exspiravit.

[Image Nr. 00073 / S.53]

CAP. VII. DE MANUSCRIPTIS. Summaria.

MStorum Codicum pretium. Usus eorum qvi jam typis vulgati sunt eximius. Exemplo Codicis Rigaltiani Fabularum Phaedri ostenditur. Codicum antiqvitas ex characteribus deprehenditur. Qvod nondum praeceptis comprehensum. Robortelli, Scioppii, Welschii Ars critica. Henr. Stephani de Criticis. Casaubonus de criticis librum affectum habuit. Salmasii epistola de notis antiqvitatis in MStis Codicibus integra adducitur. Graeci Codices antiqviqvemadmodum et Latini sine ullo vocum interstitio scripti, sine ullo accentu. Solo versu s. periodo finiebatur oratio. Aristophanes primus distinctiones et accentus invenit. Qvos postea Grammatici antiqvioribus Codicibus addiderunt. Dipthongus Ae una literâ nota recentiorum MStorum. Erasmi in MStis indagandis singularis industria. Leonardi Aretini de Qvintiliani MSto exultatio. Monachi MStorum custodes. MSta in lucem protrahenda. Possevini, Labbei, Spitzelii, Ludovici Jacobi, Caponi, Welschii ea in re conatus laudantur. Senatus Augustani singulare studium in oblatione MStorum ad editionem. Hulder. Fuggeri Liberalitas. Ant. Reiseri Index MStorum Bibl. Aug. Petr. Lambeccii cura in MStis Bibliothecae Vindobonensis. Julius Pflug de Bibl. Budensi librum promisit. Tomasinus, Angelicus Aprosius, Lud. Jacobus laudantur. Cl. Felleri utilissima opera in MStis Academiae Lipsiensis. Multa in illâ not abilia. MSta Orientalia. Laur. Pignorii [Griechischer Text] ad libros MStos edendos. Autores veteres manu illustrium Criticorum notati MStis accensentur. Nicolai Heinsii et Goesii Bibliothecae à copiâ illorum laudantur. Libri è MStis primum in lucem editi MStoru~ fidem habent. Libri virorum doctorum inediti ac affecti ad MStos qvoqve referendi. Varia illorum Fortuna. Qvomodo indagandi. Exempla ineditorum librorum. Etiam imperfecti eruditorum libri in lucem protrahendi. Martini Fogelii scripta inedita recensentur. Andreae Bosii opera affecta. Epistolae virorum doctorum MStae inter [Griechischer Text] Bioliothecarum. Hottingeri, Marqvardi Gudii, Bibliothecae Noribergensis in iis coacervandis industria. Reinesianae Epistolae MStae in Bibliothecâ Bosianâ. MSta politici argumenti colligenda in Bibliothecis. Bibliotheca Augusta et Maximiliani zum Jungen ab eorum copia laudatur. MSta antiqvissima, utut aliqvâ parte vitiosa, pretium non amittunt Iis tanqvam oraculis utimur in emendandis autoribus et mutilationibus Patrum detegendis. MStorum librorum catalogi an celandi, nec inpublicum proferendi? MStis locupletes sunt Bibliothecae publicae, Vaticana, Vindobonensis, Hispanicae, Anglicae, de qvibus Christ. Arnoldi testimonium producitur. Gallicae Bibliothecae non regiae tantum, sed et privatae: Thuana. Italicae, Augustana, Leidensis, Norimbergensis, Gottorpiensis, cujus aliqva recensentur. Lucae Hoistenii MSta ad Philosophiam Pythagoricam et Platonicam pertinentia

[Image Nr. 00074 / S.54]
enarrantur. Illustris Viri MAR QVARDI GUDII Laus, ejus insignis MStorum Bibliotheca, et opera [Griechischer Text] .

IN Bibliothecis principem merito locum obtinent MSti codices, qvorum singularis haberi cura debet. Postqvam enim per typos vulgari coeperunt veterum scriptorum libri, illi qvidem qvi vulgati sunt, Typographiae beneficio, pretio suo aliqvatenus imminuti sunt: olim enim multo aere comparabantur veteres illi libri, Monachorum manu descripti, qvibus non exiguum inde lucrum accrevit; de qvo videri Naud. Add. ad Hist. Lud. XI. pag. 87. potest. Sed suo tamen etiamnum pretio censentur, qvi sunt antiqviores, ad qvos velut ad oracula confugiunt, qvi emendationes locorum in autoribus qvaerunt. Non enim elevandus etiam illorum MStorum usus est, ut Conringio in Epist. de Bibl. Aug. pag. 108. visum. Semper enim in vetustis codicibus aliqvid à Criticis sagacioribus observari potest, qvod illis, qvi primum ex iis libros typis promulgarunt, in mentem non venit, ut editione fabularum Phaedri mihi constat. Cum enim Rigaltius ex vetusto codice MSto has fabulas ediderat, innumera tamen in illis menda relicta sunt, qvae ex illo ipso codice, qvi in manus Marqvardi Gudii incidit, mirabili solertiâ vir summus restituit, modo exorari possit, ut limatissimas illas notas suas in publicam proferre lucem velit. Scilicet ut ingenio alii aliis feliciores sunt, ita et in [Griechischer Text] Critico alii aliis oculatiores, qui in apicum illo ductu et flexu aliqva velut diviná virgula deprehendunt, in qvo frustra alii sudarent.

Neque enim leve aliqvid et exiguum qvis existimet, cum è veteri codice MSt. emendatur autor. Plures sunt in illa re nodi, qvam qvis forte crediderit. MStorum codicum fides exantiqvitate, antiqvitas ex ipsâ ejus facie, characterum ductu, flexu, magnitudine, positu, colligenda est; ne qvid de mutatione, transpositione, omissione, interpositione literarum, abbreviatione verborum etc. dicam. Nam ut ipsae linguae gliscunt, singulisque pene seculis aliqvid in illis mutatur; ita necipsa scribendi ratio sibi constat. Hoc è Germanicâ, Gallica, Italica lingua patet. Qvanta hic in verbis, phrasi, accentu, dictione, scripturâ, diversitas successu seculorum fuit! Stulti plane sunt et pueriliter judicant, qvi coeterarum linguarum non eadem fuisse fata existimant. Subsistit illa res hactenus in solâ [Griechischer Text] neque ad artis regulas vocata est: nam paucula illa, qvae Robortellus et Scioppius de arte criticâ scripsere, tumultuaria sunt, et hujus rei fundum omnem non emetiuntur. De characterismis illis temporum in codicibus deprehendendis non satis accuratae praeceptiones habentur; cum certum tamen sit, ita de illarum aetate judicia institui posse, ut ex quibusdam signis de hominum et brutorum aetate judicare possumus. Qvi à Monachis et Graeculis fugitivis ab excidio Constantinopolitano lucelli gratiâ descripti, i lam fidem non merentur, qvam antiqvi. Plura nos fortassis docuisset omnium literarum vir, Hieronymus

[Image Nr. 00075 / S.55]
Welschius, si edidisset Artem suam Criticam, Scioppianâ, ut titulus habet, breviorem auctiorem et accuratiorem, qvae per omne scriptorum genus et linguas omnes se diffundat, et Honores Calligraphiae, sive commentariolum de varietate chartarum, scripturarum et typorum, in quo multa rariora et vulgo incognita recensere et revelare voluit. Scripserat et Henricus Stephani qvaedam de Criticis, in qvibus tamen frustra illa, qvae ad artem ipsam spectant, qvaesiveris; nisi fortassis hoc suppleturus fuisset Casaubonus, qvi Epistola XXI. ad Bongarsium haec scribit: Nos de Criticis veteribus ea parata habemus, ex antiquis Hebraeis, Graecis et Latinis, quae non promit in suo de Criticis libello Stephanus. Sed illa lucem non viderunt, cum aliis negotiis occupatum in Epist. 266. ad Elmenhorstium, se de poliendo Commentario, qvem de Criticá scripserat, ne cogitare qvidem posse fareatur.

Saepius ego miratus sum, adeo neminem ex omni Criticorum familiâ operi huic manus admovisse. Extat dehoc argumento Salmasii epistola ad Sarravium, inter Sarravianas illas Arausioni An. 1654. editas, p. 235. qvae aliqvid plenius meliusqve tradere videtur, qvanqvam ab illo aliis negotiis occupato scripta est. Rogarat illum Sarravius, ut notas antiqvitatis Codicum MStorum aliqvas sibi panderet. V. deo scribit ad illum, antiquissimos Codices Manuscriptos Latinos et Graecos, ita exaratos esse, ut nullo interstitio voces distinguantur, sed uno literarum ductu invicem cohaereant. Et haec est summae vetustatis nota. Velim autem scire, quo aevo distingui coeptum sit, quod antea confuse habebatur. Hoc enim [Griechischer Text] mirum in modum conduceret dijudicandae aetati Manuscriptorum. St quid juvare potes Tu, qui plures istiusmodi libros versavisti, quam mortalium quispiam, fer opem et insigni beneficio literas affeceris. Ergo rescribit illi Salmasius testis omni exceptione major, [Griechischer Text] . Nam qvi ejus elevare fidem hac in re velit, hunc ego insanire dixerim. Regnabat in his studiis Salmasius, ac praecipuas eruditi orbis Bibliothecas perreptaverat, libros manuscriptos descripserat, ex iis excerpserat, ut qvasi viva MStorum Bibliotheca videri posset. Qvam epistolam, cum in paucorum manibus sint Sarravianae, hic integram subjungere volui, cum magnam rei criticae facem accendat: Quod petis de distinctione librorum veterum, vellem tempore opportuniore eam mihi quaestionem proponere instituisses. Si otio quippe majori abundarem, neque angustis spatiis excluderer, plenius hac de re possem tibi satisfacere. Nunc quae in mentem venient huic chartae absque ullâ meditatione illinam. Quod ad Graeca exemplaria attinet, de quibus primum hic agendum est, ante Aristophanem, qui primus [Griechischer Text] excogitavit et accentus invenit, nulla fuit literarum distinctio, neque subdistinctio. Uno ac perpetuo ductu sine ullo interstitio voces omnes exarari solebant et sententiae etiam continuari nisi quod ubi perfecta fuerat, non in eadem lineâ alteram auspicabantur: sed principium alterius lineae, sive versus inchoabant. Inde nata distinctio per versus, qui majores aut minores erant, prout sententia pluribus aut paucioribus verbis absolvebatur. Interdum quippe duas, interdum tres aut plures lineas singuli versus occupabant.

[Image Nr. 00076 / S.56]
Graeci [Griechischer Text] appellant. Opera autem ipsa numer abantur per versus; quorum summa in sine libri subducta notabatur. Inde [Griechischer Text] de grandi volumine dicebant. Diu duravit haec ratio. In veteri codice Epistolarum Pauli, qui penes Puteanos est, ad finem totius scripturae sacrae librorum [Griechischer Text] notatam invenies. Quaestiones Tusculanas in antiquissimo exemplari B. R. ita per versus distinctas reperis. At in eodem versu qvomodo [Griechischer Text] et [Griechischer Text] distinguerentur, Aristophanes invenit, et notas ad haec intervalla signanda commentus est. Tres fuere: [Griechischer Text] et [Griechischer Text] . Primam propriè vocarunt DISTINCTIONEM Latini, secundam SUBDISTINCTIONEM, tertiam MEDIANAM. [Griechischer Text] punctum erat, quod collocabatur incapite vel apice ultimi elementi, in quo periodus desinebat. [Griechischer Text] in imâ literae parte ponebatur, [Griechischer Text] ad mediam partem. Totidem igitur fuere puncta: sed pro situ aliter atque aliter valentia. Puncta igitur nostra singularia et virgulae, et duo puncta veteribus prorsus ignorata fuere. Punctis singulis tota distinctio et subdistinctio librorum constabat, tam apud Latinos, quam apud Graecos. Nam illi ab istis sumsere. [Griechischer Text] id est punctum in apice literae collocatum absolvebat sententiam, [Griechischer Text] ; et respondet planè nostro puncto. Reliqvae duae subdistinctiones punctis etiam singulis notabantur, uno ad literam mediam ultimae dictionis, altero ad imam partem locato. Haeostendebant non integratam esse sententiam, sed adhuc manere suspensam, cum aliqvâ tamen differentiâ [Griechischer Text] et [Griechischer Text] , qvam etiam alicubi, [Griechischer Text] vocatam ostendi. De [Griechischer Text] tradunt Technologi Graeci [Griechischer Text] . De [Griechischer Text] sive subdistinctione notant [Griechischer Text] eam [Griechischer Text] , sed ostendere [Griechischer Text] . In veteri inscriptione Smyrneorum Arundelliani marmoris sine ulla distinctione et subdistinctione, una ac perpetuâ serie dictiones omnes inter se cohaerent: qvod et in aliis antiqvis Graecis inscriptionibus passim invenire est, qvae et sine accontibus scribuntur. Et certum est ad hunc planè modum etiam libros ipsos scribi solitos, idque diu observatum post repertos accentus et distinctiones. Ab antiquariis secundum antiquas rationes scribebantur, nempe sine accentu ullo et sine ullâ distinctione. Postea Grammatici, qvi eos emendabant et conferobant cum antiquioribus et emendatioribus codicibus, non solùm si quid erat titubatum à librariis, corrigebant, sed etiam accentus apponebant, et distinctiones. Vidi libros vetustissimos, in qvibus apparebat planè scripturam esse ab antiquiore manu, qvam accentus. Nec secus fuit apud Latinos; Qvod colligere possumus ex vitâ Valerii Probi Grammatici apud Suetonium, qvi de eo ita scribit: Multaque exemplaria contracta emendare ac distinguere et adnotare curavit, huic soli nec alii praeterea Grammatices parti deditus: Ubi vides eos Grammaticos, qui libros autorum eme~dabant, etiam distinguere eosdem solitos, id est distinctiones et subdistinctiones apponere. Qvod Graecidicunt Critici [Griechischer Text] . Graecis Criticis hunc eundem fuisse morem possem probare Epigrammate Graeco, qvod nunc non occurrit, nec etiam quaerendo est. Duplex, ut in pauca rem contraham, distinguendi ratio fuit, quá voces singutae invicem separabantur,

[Image Nr. 00077 / S.57]
et quâ periodi et cola. Antiquissima exemplaria neutram habent, neque apud Graecos, neque apud Latinos. Tales hodie pauciffimi reperiuntur. Nam plurimi qui uncialibus et capitalibus literis scripti sunt, voces invicem habent distinctas. Quosdam tamen vidi, qui nullam fermè vocum distinctionem ostendebant. Et nisi fallor talis est MS. Livius Puteanorum. At in illis qui rotundiore et minutiore charactere exarati reperiuntur, ferè semper dictiones omnes distinctae inter se apparent: sententiae verò absolutae solis punctis, hoc est [Griechischer Text] , rarae in iis occurrunt subdistinctiones, quas tamen adhibere antiquitus solitos, et Ciceronis quidem aevo, patet ex Asconii Pediani in Verrinas notis. Orientales, ut Hebraei Syri et Arabes, voces distinguere soliti sunt, quia literas habent vocum sinales, aliâ forma, quam quibus principia et prima notata sunt. Addo nonnulla quibus dignosci possit antiquitas exemplarium manu exaratorum. Si quibus in libris MSS. diphthongus reperiatur Ae duabus literis, non in unam coalitis, sed separatis, expressa ad hunc modum AE, aut, ae, scias codices illos et vetustos esse inprimis et fideli manu confectos. Si aliter efficta occurrat, aut per unam literam ex duabus conflat am, aut per unicum E, cui nota supposita sit, hoc modo ae. qui primo modo scripti sunt, paule majorem vetustatem redolent: qui secundo, ad insimum seculum relegari debent. Literae capitales non semper indicium habent majoris vetustatis. Nam et minores characteres et verè Romani, rotundiore formâ expressi, saepe summam prae se ferunt [Griechischer Text] . Sunt et literae quae vocantur LONGOBARDICAE, quarum usus fuit circa Justiniani aevum, quibus multos libros olim vidi conscriptos eosque emendatissimos.

Haecego plenius hic adducere volui, cum ad MStorum antiquitatem deprehendendam facerent. Fuit vero illa singularis MStorum indagandorum cura, tempore [Griechischer Text] literariae, ut nanciscerentur codices emendatissimos, è qvibus Typographiae beneficio in lucem ederent. Erasmus in his omnem lapidem movit, qvi in vetustis libris producendis, nec sumptui pepercit, nec studio. Qvare ad Collegium Canonicorum Metensium, qvi instructissimam tum omnis generis Manuscriptis Bibliothecam habuerunt. lib. 10. Epistolâ 4. scribit: Quoniam ex evangelicâ lege jubemur suum quisque talentum sic in usum publicum conferre, ut usuram approbet, qui sortem credidit, ego studium meum ad hoc appuli, ut vetustissimos autores aut in lucem eruam, et à blattis tineisque vindicem, aut de pravatos emendem. Etenim ut gravis est jactura nobis interire, quodtantis vigiliis summt viri prodiderunt: ita non exstare videtur, quod extat sic mendis undique conspurcatum, ut nec legi possit, nec intelligi. Nec dubito quin Vestra quoque Pietas publicae faveat utilitati, nihilque minus probet, quam canem illum praesepi incubantem, de quo est in Graecorum proverbiis, praesertim cumita liceat illam utilitatem aliis communem facere, ut nobis nihil deteratur. Extat et Leonardi Aretini ad Poggiu~ epistola qvâ illum invitat ad libros MStos indagandos. Hic cum Quintilianum illi integrum promisisset, exclamat: O lucrum ingens, insperatum gaudium! Ego Te Marce Fabi, totum integrum quando aspiciam! et quantus Tu mihi tunc eris! quem ego quamvis lacerum crudeliter ora, manusque ambas populataque tempora, raptis auribus et truncas inho

[Image Nr. 00078 / S.58]
nesto vulnere nares, tamen in deliciis habebam. Oro Te, Poggi, fac me quam citò hujus desiderii compotem, ut si quid humanitus impendeat, hunc prius viderim, quam è vitâ discedam. Quintilianus Rhetoricae pater et oratoriae magister ejusmodi est, ut cum Tu illum diuturno ac ferreo barbarorum carcere liberatum huc miseris, omnes Hetruriae populi gratulatum concurrere debeant. Hos ille triumphos agit in unius Qvintiliani MSto codice, atque iste temporum illorum ardor fuit, ut per omnes Bibliothecarum recessus antiqvi isti autores conqvirerentur, etsi non sine magnâ difficultat et molestiis. Nam, qvi eos custodiebant, Monachi ut thesauros sibi servabant, qvod non parum lucri ex eorum descriptione haberent; ut variis artibus ad extrahendos è claustris suis captivos opus fuerit. Videatur de his copiose Lomeierus Tr. de Bibliothecis cap. 9. sect. 2. ubi multa de libris antiqvis, qvomodo illi virorum doctorum industriâ in lucem protracti fuerint. Exstant etiam de difficultate Typographorum graves virorum doctorum qverelae. Videatur Petri Victorii ad Camerarium eâ de re epistola, qvae prima est libri primi epistolarum ad Germanos scriptarum. Non est tamen qvod succenseamus Monachis, qvorum beneficio servati fuerunt codices. Etsi enim illi barbari, et qvibusdam ob male tractatos codices et morositatem vapulent, tamen vel ideo ignoscendum illis est, qvod absqve eorum superstitiosâ custodiâ tot antiqvi autores pessum ivissent.

Utinam ad communem utilitatem conspirarent, qvi MSta possident, vel Principes et Respublicae, vel privati, et vel notitiam eorum publico bono non inviderent. Multae latitant ignoratae saepè ipsis possessoribus opes, qvarum obtinendarum nulla spes superest. Qvi in Bibliothecis publicis habentur codices, illi à qvibusdam singularibus libris notati sunt. Laudabilem eâ in re operam posuit Possevinus, qvi Catalogos MStorum Graecorum et Latinorum ad. res sacras pertinentium Apparatui sacro subjecit: utinam et coeterorum titulos consignasset. Labbeus simili ratione Novam Bibliothecam MStorum librorum, sive specimen antiqvarum lectionum Latinarum et Graecarum Parisiis An. 1653. edidit, qvâ non Theologi solùm, sed et aliarum disciplinarum scriptores inediti continentur. Sed ille Bibliothecam Regiam coeterasque Gallicas praecipuè in hunc usum adhibuit. Manuscriptorum historiam, qvatenus illa ex Catalogis patet, Theophilus Spitzelius in dissertatione praeliminari, qvam praemisit sacris Bibliothecarum illustrium arcanis retectis, libro Aug. Vindelic. An. 1668. edito, diligenter perseqvitur. Hic ostendit, qvomodo ex omnibus Catalogis cognitis Manuscripta Theologica, passim in Bibliothecis Europae latitantia, congerenda, ejusqve specimen aliqvod affert. Similem laborem in coeteris scientiis et Facultatibus promittit. Sed nec omnes Catalogos ad manum habuit, nec Bibliothecas vidit, qvod necessarium est illi, qvi tale opus molitur. Ludovicus qvoque Jacobus multos in Collegiis et Coenobiis restare MStos codices testatur, qvi omnes perlustrandi essent, et in hunc censum reserendi. Johannes Baptista Caponus referente

[Image Nr. 00079 / S.59]
Gregorio Leti notitiam MStorum medicorum totius Orbis, in qvocunqve idiomate, promisit. Susceperat et Hieronymus Welschius teste Schröckio hunc de Manuscriptis Medicis ex Catalogis Bibliothecarum editis et ineditis laborem; Cui ille qvidem manum admovit, sed et hunc fata intercepere.

Laudandus inprimis est Senatus Augustanus, qvi Bibliothecae suae celebratissimae Catalogum non edi tantùm aliqvoties curavit; sed et MStos codices, praecipuè Theologicos, accuratè notari jussit, hâc ratione additâ, ut Codices in eâ contentos, vel cum viris doctis interpretandos, vel diligentibus Typographis conferendos (modò de iis sartis tectis suo tempore restituendis caveant) ad augenda rei literariae commoda communicaret. Edidit et eundem postea Catalogum auctiorem David Höschelius jussu Marci Velseri Reip. Augustanae Duum viri, qvi hanc ob causam ejus curari editionem voluit, ut tàm, qvae in Bibliothecâ hâc [Griechischer Text] , qvi notae probae autores, servarentur, constaret, qvàm qvicunqve Codex in rei literariae commodum petenti [Griechischer Text] daretur, aliique [Griechischer Text] ad idem bene de literis merendis studium incitarentur, ad cujus confirmationem haec charactere majusculo verba praefixa. Quisquis Reipublicae literariae faves, sive Lector, sive Typographe, horum omnium Codicum, sive interpretandi, sive conferendi, sive edendi, ita tibi futura est copia, si de iis incolumibus restituendis caveris. Edidit posteà et Antonius Reiserus hujus Bibliothecae Catalogum MStorum uberiorem, nam praeter Theologicos etiam aliarum scientiarum MStos Codices adjecit, ad exemplum et imitationem Bibliothecae Manuscriptorum Labbeanae; qvem postea indicemseqveretur Historia Literaria et Libraria Augustana. Sed et illa jam spes periit Neqve insigni suâ laude privandus Uldar. Fuggerus est, qvi Henric. Stephani annuo stipendio aluit, utlibros Graecos ederet.

In Bibliothecae Vindobonensis MStis recensendis sollicitissimus qvoqve fuit Petrus Lambecius, qvi in Commentariis suis praecipuè l. 3. et 4. accuratam eorum enarrationem ubiqve immiscet, sed abruptum hunc laborem utilissimum fato Autoris, dolendum sanè est. Bibliothecae Budensis MSta, qvae nuperâ expugnatione barbarorum unguibus erepta, indicem nuper in Francofurtensi Cataloge Julius Pflug promisit. Italicarum Bibliothecarum thesauros MStos prodidere Tomasinus in variis illis Bibliothecarum, tàm publicaru~ qvàm privatarum, Catalogis Angelicus Aprosiusde Vintimigliâ in Bibliothecâsuâ, qvae tamen nondum edita est, tùm et alii Vitarum et Elogiorum scriptores. De coeteris Europae Bibliothecis, qvae MStis abundant, legendus est Ludovicus Jacobus, Lomeierus et alii. Edidit superiore anno celeberrimae Academiae Lipsiensis Catalogum Codicum MStorum Cl. Fellerus, optimè hâc operâ de Academiâ non solùm, sed et orbe literato meritus, qvi in praefatione Catalogi singularia qvaedam et notabilia summatim exponit. Reperiuntur illic libri partim planè incogniti, partim perqvam rari, Patres et Historici Graeci. Habetur in illis Theophili Monachi liber de arte colorandi ac coqvendi vitra, qvem intercidisse planè nonnulli existimant, meritò conferendus

[Image Nr. 00080 / S.60]
cum illis, qvi hodie de eodem argumento scripti sunt. Latitant in illis plurimi veterum Germanorum libri Rhythunici, non immeritò eodem, si non majori, à nobis pretio habendi, qvo haberi solent aliarum gentium venerandae antiqvitatis rudera. Nam et hic Dii habitant, et in antiqvo illo habitu ingenium reconditur. Orientalium librorum gazas, qvarum aliqvam partem tùm Bibliothecae Leidensis Catalogus, tùm Christianus Ravius in spolio Orientis exhibet, elevare videtur Conringius in doctissimâ illâ ad Boineburgum de Bibl. Augustâ Epistolâ p. 111. et seqventibus, qvem tamen hic suâ sententiâ non audiendum existimem. Necessitatem MStorum Orientalium in Theologiâ ostendit Hottingerus Biblioth. quadr. pag. 96. in qvibus magnam habuisse notitiam Burdelotium Ludovicus Jacob. Tr. de Biblioth. pag. 502. testatur, qvosque magno numero in suâ Bibliothecâ Peirescius habuit, et plures etiam inter barbarorum manus tenentur thesauri, qvàm nos credimus.

Hic ego hanc omnibus Bibliothecarum possessoribus mentem optem, qvam habuit Laurentius Pignorius, vir ingenio et scriptis illustris, qvi utipse in Bibliothecâ suâ multos habuit MStos Codices, qvos recenset Tomasinus Episcopus Aemoniensis in dissertatione de vitâ, Bibliothecâ et Museo Laur. Pignorii, ita omnibus illos obtulit, si qvis vellet proferre in publicum: Ita enim in Symbolarum Epistolicarum lib. 1. Epist. 33. ad Johannem Thuilium scribit: Non omninò inscitè hirundines olim cygnos arguebant, propterca quod canendi artem nollent in publicum proferre, sedpratis solùm fluminibus et Zephyro canerent. Occultae Musicae, vetus est dictum, nullum esse alicubi commodum, cujus ego praecepti memor, si quid in arculis meis pluteisve latet, id omne consilium est transscribere publico hono, ut docti homines quos editionis fortuna destituit, volitent aliquando per oravirûm, et postumâ hâc famâ perfruantur meritò jure. Utinamverò, quod ego tenuitati meae impero, id exequantur alii copiosi et locupletes, qui Bibliothecas (nisi Bibliotaphia malimus appellare) refertissimas habent ineditis bonorum autorum foetibus, eó consilió, ut incompedibus habeant immortalia monumenta ingeniorum, donec illa ignis fortuitus redigat in favillas, vel vis major hostilitatis aliò avertat. Hisce nos precamur bonam mentem.

MStis accenseri possunt veterum Autorum libri editi, manu virorum doctorum ac Criticorum illustrium notati. Cùm enim ideo in pretio sint MSti Codices, qvod illorum beneficio loca corruptaemendari possint, meritò aestimari et debent illi libri, in qvibus jam tùm illae emendationes à viris doctis sunt institutae: ac si verum fateri velimus, plus saepè in illis utilitatis est, cum labore illo taedioso inqvirendi et conferendi sublevemur, ac praeterea judicium Critici accedat, qvisuae censurae rem jam fecerit, qvod potissimum est. Si enim vel Scaliger vel Salmasius fuerit, non sunt à tali manu ineptiae expectandae. Ac suere in Belgio hoc consilio usi, ut sibi compararent autores, manu Scaligeri notatos, è qvibus adeo profecere, ut magnam sibi è scriptis Criticis famam, alieno tamen ingenio fulti, acqvisiverint: Qvorum ego nomina intacta relinqvo. Meritò ergò talibus libris

[Image Nr. 00081 / S.61]
idem, qvod MStis ipsis pretium statuitur, ac vidimus plerumqve illustrium Criticorum Bibliothecas eam ob causam, majore qvàm sperari poterat, lucro venditas. Magnus talium librorum numerus in exqvisitissimâ illâ Nicolai Heinsii Bibliothecâ fuit, cujus Catalogus vel ideo aestimari viris doctis debet, qvanqvam et aliis optimis scriptoribus affluat. Sunt et in Catalogo Bibliothecae Goesianae nuperrimè venditae ejusdem generis lib ri non pauci.

Tertium à veris illis Manuscriptis Codicibus locum occupant illi libri, qvi primum è MStis emendatis antiqvioribus, à peritissimis Typographis, curantibus viris doctis, sunt editi, qvi magnam proindefidem in variis lectionibus decidendis, et emendationibus corruptorum locorum habent. In his numerantur autores, qvi Romae ab Aldo Pio Manutio, Florentiae à Juntis, in Galliis à Stephanis, qvorum vitae et res à Johanne ab Ameloven descriptae, à Sebastiano Gryphio, cui Scaliger libros de causis latinae linguae dedicavit, in Germaniâ à Frobenio, Oporino, Commelino etc. in lucem dati sunt. Nam celebrium Typographorum eadem esse notitia debet, qvae Virorum doctorum. Diligentissimus in horum Typographorum notitiâ delineandâ fuit Bailletus in Judiciis doctorum part. 1. tom. 2. ubi multa de illis occurrunt, non adeo vulgo cognita.

Solent et à viris doctis scribi libri, qvibus illi per totum vitae suae spatium insudarunt, qvi, cum Editores nancisci non potuerint, saepè aliis foetus suos relinquunt, qvi suam alieno fundo famam inaedificant, modo non cum muribus et blattis illis certandum, aut ad salsamentarios et myropolas relegentur. MSta recentiora vocari possunt. Dici non potest, qvanta bonis literis calamitas ex eo nascatur, ac sunt profectò infelices vocandi illi viri docti, qvi non sibi serunt, sed aliis, ac nullos è suis laboribus fructus capiunt. Eorum aliqvi jam absoluti sunt, aliqvi imperfecti. Hiplerumqve, vel aliis in praedam cedunt, vel ut inutiles chartae abjiciuntur. Illi nonnunqvam hâc fortunâ fruuntur, ut Bibliothecis opulentiorum recepti, qvasi in tumulo recondantur, aut altero demum seculo in lucemmittantur. Qvi jam anteà famam scriptis editis occuparunt, in postumis qvoqve illam retinent, ut aliqvando Typographum ad editionem provocent, si in peritos heredes inciderint. Qvanqvam et, qvae praesidio fama est, interdum impedimento est: allicit enim praedones et plagiarios, vel saltem cupiditatem insani possessoris auget, ut suum sibi thesaurum sanctiùs servet. Habent et illi in MStis locum, et à rei Bibliothecariae peritis magno conqviri studio debent. Ac publicè sanè interesset, si ipse Magistratus [Griechischer Text] curam in viris doctis susciperet, ut orbae prolis: Ita non interciderent et ab oblivione vindicarentur praestantissimarum rerum thesauri, et plagiarii ab illis arcerentur. Legi de illis Vitarum et Elogiorum scriptores debent, qvi plerumque cum editis inedita qvoque notare solent. Excerpenda illa sunt et seorsim notanda: Fieri enim interdum potest, ut in heredes eorum primos, secundos, tertios, vel casu aliqvo, vel diligenti inqvisitione incidamus, unde acqvirere nobis illa possimus. Integram deperditorum librorum

[Image Nr. 00082 / S.62]
historiam promisit Ferretus, ut suprà à nobis dictum est; sed vereor, ne et ipsa olim inter deperditos libros recenseatur. Vide quae de postumis libris habet Bailletus in libro de Judic. doctor. tom. 1 part. 2. cap. 9. pag. 390. et seqq. Bibliothecam penè integram sola Welschii scripta inedita et affecta conficerent Libri Scioppiani [Griechischer Text] multi, atque inter illos ejus Thesaurus, sive absolutissimi de linguâ latinâ Commentarii apud Joh. Michaëlem Pieruccium, Professorem Patavinum, latitant, neque hunc in diem lucem, cum indignatione eruditorum, vident; de qvibus legendus est Gregor. Let. Ital. regnante part. 3. lib. 3. pag. 325. Magna hujus libri expectatio apud literatos est, et qvi viderunt, ita commendant, ut in illo genere nilsimile à qvoqvam scriptum illis esse videatur. Apud Carolum Dati, teste Boccone in suis Observationibus naturalibus latita Michaëlis Mercati Theatrum Metallicum. Hoc ille velut thesaurum aliqvem custodit, et orbi literato invideri Bocco indignatur. Qvi impersecti sunt libri, neque extremam limam senserunt, et vel ruditer tantùm designati, cum orbe tamen erudito communicandi essent, etiam contra autorum morientium vota, qvi sibiipsis interdum iniqviores sunt qvàm alii judices. Apellistabulae etiam imperfectae in pretio fuere: Ita virorum ingeniosorum opera imperfecta suis autoribus dedecori non sunt. Acsint in illis naevi, facilè hosexcusat non adhibita operi [Griechischer Text] , tegunt illos et qvodammodo pulchriores faciunt opera perfectiora. Videmus enim ac observamus in illis tacitos mentis humanae in judicando progressus. Ego cum voluptate saepè legere soleo maximorum virorum Hugonis Grotii et Danielis Heinsii puerilia carmina, qvae initio hujus seculiedita, postea operibus ipsis non sunt inserta. Qvae etsi à virilibus illis multum discrepant, delectat tamen florum illa luxuries, qvos tàm praeclari fructus postea secuti sunt.

Magnum hic texere Catalogum possem librorum ineditorum vel imperfectorum, qvorum memorialectoribus ingrata non esset: Sed paucos tantùm producam è vasto illo numero. Decesserat Hamburgi Martinus Fogelius Gymnasii ibidem Professor, vir doctissimusmihique amicus, qvi multa in lucem edere meditabatur, qvoru~ jamipse spem fecerat, sed nunc illa cum ipso tenebris demersa jacent, qvorum tamen titulos saltem in lucem nunc protraham, si ipsos libros non licet. Notabo verò, ut ipse, cùm viveret, ad me misit. In PHYSICIS erant. Historia Natur alis selecta et hactenus praeterita, cujusa pars agit de Similaribus. 2 de Plantis. 3. de Animalibus: Didactica Physicae, cujus pars est praecipua de Experientiâ Physicâ: Historia Physicorum: Attributae corporum natur alium. In MEDICINA Nososcopicae Observationes: de Simpliciorum operationibus, cujus [Griechischer Text] est, Commentarius editioni paratus de Turcarum Nepenthe: Diaeteticae observationes: Therapeuticae observationes: Didactica Medicinae, cujus pars praecipua jam essecta est, de experientia Medica: Historia Medicorum praeterita. In GEOGRAPHICIS Historia Geographorum, cujus parsa. fere absoluta est, de Geographis totalibus, qui totum fere orbem terrarum descripsere. Hujus etiampars est Historia Mapparum: Iter per Germaniam, Italiam,

[Image Nr. 00083 / S.63]
Galliam, Hispaniam et Belgium: Castigationes in Atlantes; item in Philippi Clüveri Compendium Geographicum: Item Compendium Geographicumsitu omnium locoru~ distincto auctum: Historiae Geographicae selectae: Didactic a Geographiae. In LOGICIS Praest antia Logicae Hamburgensis supra caeteras hactenus editas, aliquet demonstrationum Euclide arum exemplis ostensa: Eadem praestantia aliis argumentis asserta: Logicae Observationes. In DIDACTICIS Didactica: Didactica Didacticae: Historia Didactica et Logica praeterita: Lexicon Philosophicum generale editioni paratum. In HISTORICIS praeter jam dictas: Historia Philosophica, cujus pars est, Historia Lyncea à neminc hactenus edita, quae duobus constat voluminibus: Primum continet Historiam generalem, secundum Historiam cujuslibet Lyncei. Hancipse vidijam editioni destinatam, opus elegans et curiosum: Historia Mathematicorum praeterita: Historia Heuretice: Historia Philologorum: Opisiciorum variorum Historia. In GRAMMATICIS De Linguâ Einnicâ observationes ad Magnum Ducem Etruriae pridem transmissae: De Germanorum literâ V. Germanicae Linguae Etymoscopia: Germanicae Linguae Orthographia: Latinae Linguae observationes: Desinitiones Grammaticae: Etymoscopia Philosophica, quâ ostenditur cognatio totius sere telluris Linguarum: Linguarum varietates.

Haec de Fogelio sperari poterant, in singulare historiae literariae commodum; qvorum nunc an spes ulla ad editionem supersit, vix dixerim. Sunt in illis eleganter excogitata et laboriosè collecta, pleraque jam ad praelum parata. Multa qvoque celeberrimus Andreas Bosius sibi edenda proposuit, qvae nunc cum ipso intercidere: Eorum Catalogus ab amico adme missus, è qvo, cum publicatum illum non meminerim, excerpam aliqva lectoris notitiâ non indigna. In his primum locum obtinent: Emendationes et notae in Josephum, quae, ut puto, cum editione Josephi Anglicâ conjungentur. Porro sunt: Thesauri Politici continuatio: Varia scripta ad historiam hujus et superioris seculi pertinentia: Georgii Syncelli et Theophanis Chronographica cum continuatione Genesii hactenus inedita, Graecè et Latinè cum notis Jac. Goar et J. Andr. Bosii: Nicephori Chronographia Graec. et Lat. è MStis Codicibus aucta et correcta, notisque illustrata: Nova editio Politicorum Aristotelis cum prolegomenis de comparandâ prudentiâ civili: Vigerii libellus de Idiotismis Graecae dictionis cum praefatione Bosii: Liber de naturâ et varietate historiae, seu Introductionis in historiam universalem liber primus: Introductio in Chronolegiam Historicam: Introductio in Geographtam Historicam: Accedit specimen Geographiae Historicae, continens descriptionem ditionum Historicam in Hispania et Italia, ita adornatum, ut supplementi loco esse possit ad Geographiam Cluvero-Bunonianam: Dissertatio de Historiae Ecclesiasticae studio, nostro praesertim tempore diligentiùs colendo, cum Scholiis: Dissertationes de prima librorum scribendique origine: de variis partitionibus temporis universi: de Rep. Theocratica: de Origine Imperiorum: de incrementis et decrementis imperiorum: de dignoscenda republicâ: de scriptoribus historiae universalis: de Historia pragmaticâ: de variis divisionibus librorum Biblicorum: de inventione crucis Dominicae: de vita, gestis et scriptis Moysis: de Numismatibus Hebraeorum cum brevi explicatione: de Numismatibus familiarum Romanaru~:

[Image Nr. 00084 / S.64]
de Tetracty Pythagoricâ: de Numismatibus Othonis aureis, argenteis, aeneis. Accedit liber Chistetii de Othonibus aeneis: de Pontisicatu maximo Imperatorum Romanorum: Introductio in historiam rei nummariae veter is: Adolphi Occonis Numismaeta cum novis aedditamentis: Dissertationes in Agricolam Taciti: in ejusdem principatum Galbae: Varia observata in scriptoribus Ecclesiasticis, Graecis et Latinis: Ratio tractandi historicos ad usum prudentiae et eloquentiae civilis: Anonymi Chronicon primum e MStis Codicibus edendum: Scholia graeca in Sophoclem adhuc ineditae: Marci Pauli Veneti Itinerariu~ ab edito plurimu~ discrepans, cum notis Bosit: Petri Heliae Vocabularium carmine conscriptum notis que illustr atum: Orationes et Sermones Academici: Taciti, Senecae, Plinii nova editio cum notis variorum. An ex iis qvicqvam in lucem proditurum sit, incertum, nisi forte Academiae Jenensis Theologus et Polyhistor celebratissimus Sagittarius obstetricias iis manus aliqvando admoverit.

His virorum doctorum scriptis ineditis accenseri etiam possunt epistolae, qvae sollicitè custodiendae sunt. Continentur enim in illis plerumque arcaniora qvaedam reiliterariae, qvae frustra alibi qvaeras. Qvoniam enim commercia ista liberé exercentur, judicia in illis saepe ingenua de rebus eruditorum scribuntur: praecipue si non in eum finem scriptae sint, ut typis promulgentur. In Bibliothecâ Norimbergensi maltas viroru~ illustrium MStas epistolas asservari autor est Saubertus Orat 2. de Biblioth. Nor. Non desunt, inqvit, epistolae MStae virorum longè lateque celebrium, Principum, Comitum, Baronum, Pircameri, Baumgartneri, Lutheri, Philipps maximo numero, Spalatini, Camerarii, Scheurlii, Hectoris Pomeri, Hornburgii, Casp. Nüzelii, Ulrici Hutteni, Georgii Pesleri, Pauli Eberi, Viti Theodori, Johannis Matthesii totis fascibus, Cratonis, Lazari Spengleri, Andr. Osiandri, Bezae, Rudolphi Gvalteri, P. Meliss, Joh. Sturmii, Flacii Illyrici, Stigelii, Frischlini, Fr. Raphaëlis, Carlstadii, Joh. Agricolae Islebiensis, Thomae Müntzeri, Samuelis Huberi et plurium. Hottingerus Epistolarum à Theologis sub tempora reformationis scriptarum ingens volumen habuit, ut ipse in Bibliothecario suo memorat, qvod ille inter maximos thesauros suos literarios nume avit. Vidi ipse apud virum illustrem Marqvardum Gudium spissum talium literarum à viris doctissimis, et qvidem eorum manu scriptarum, volumen, inter pretiosa supellectilis literariae, qvam habet amplissimam, cimelia referendum. Sunt in illis Lutheri, Melanchthonis, Erasmi, si recte memini, 50. Casauboni, Sarravii, Wouvverii, Manutii etc. epistolae omnes ineditae. Hujus Manutii una in illis est prolixa, ipsius manu scripta, qvam Reginam epistolarum Manutianarum vocabat, qvae in editis non habetur. Epistolarum ineditarum Reinesianarum multos qvoqve fasciculos in Bibliothecâ suâ servavit Bosius: Habuit eas, qvas ad Bernh. Bertramum, Cancellarium in Aulá Altenburg. Theologos Jenenses scripserat: Epistolas Reinesii et Majoris, Vorstii, Medicorum Germanorum, Hofmanni, Sennerti, Moebii, Volcameri, Schneideri, Schenkii, Volckii, Horstii, tum aliorum Professorum, Birnstilii, Snellii, Löscheri, Frischmuthi, Henr. Gebhardi, Graevii, Bosii, Thomasii, Strauchii, Conringii, Slevogtii, tum aliorum virorum

[Image Nr. 00085 / S.65]
doctorum, Langermanni, Gueinzii, Weitzii, Parei aliorumque mutuas: in qvibus multa esse, qvibus res ornariliteraria possit, dubium nullum est, et ex editis augurari possumus. Sed vix erit, ut in publica aliqvando luce illas videamus.

Qvemadmodum hae in eruditorum usum epistolae colligi debent; ita scripta politica, qvae ad statum Reip. pertinent, meritò ad usum publicum servanda, suumque sibi in Bibliothecis, praecipuè publicis, locum vindicant. Magnopere commendat corum accuratam custodiam Conringius in Epistolâ de Bibliothecâ Augustâpag. 114. ac eo nomine Guelferbytanam praedicat, qvod in eamagnus illoru~ de statu Germanico MStorum numerus servetur. Excell. Dn. Rachelius cap. extremo Introduct. ad jus publicum Germanicum, de eâdem Bibliothecâ testatur, tantam in illa rerum Germanicarum omnis generis copiam exhiberi, qvantam vix ullum Germaniae totius Archivum. Praesertim postqvam MSti codices Joh. Schvvartzkopfii, Cancellarii, ejus partem constituerunt. Eodem in loco mentionem facit Bibliothecae Maximiliani zum Jungen, Patricii qvondam et viri consularis Francofurti ad Moenum, in qvâ CXVI. volumina rerum Germanicarum collecta fuerint: Qvo thesauro praecipue motum Cardinalem Mazarinium existimat, ut sedecim mille florenos pro illâ obtulerit, neque tamen pro illo pretio eam impetrare potuerit. De eorum scriptorum copiâ in Bibliothecâ Puteani et Pinellijam suprà diximus.

Enumeravimus hactenus scripta illa, qvae MStis veris accenseri solent, qvorum utilitas qvibusdam major esse videtur, qvam ipsorum Manuscriptorum. Conringius certè, ut jam supra diximus, non vultinter perfectissimae Bibliothecae notas haberi, si numero MStorum vincat. Neque negari sanè potest, ex cujusque scopo et fine spectandam Bibliothecam. Privatus sibi pro suo genio et indole eam format. Publica ad usum communem instrui debet. Etsi verò et editi libri optimi hic abesse non debent, tamen et facilior eorum copia, qvam MStorum est: et vero in eô maxime Bibliothecas publicas prospicere privatorum indigentiae aeqvum est, ut subministrent illa, qvae ipsi aliunde non facilè deproment. In his ergo rarioribus principem locum sibi vendicant Manuscripta, qvae, qvò antiqviora, eo suntmeliora, sive jam tum typis illa vulgata sint, sive hactenus [Griechischer Text] , qvae majoris pretii sunt. Sed tamen nec illorum nullus usus est, ut jam supra exemplo declaravimus. Etsi enim Conringius cum Toleto Fulvium Ursinum ridet im~ane pretium MSto antiqvissimo Terentii, sed tamen alicubi vitiosè scripto, statuentem, de qvo locum è Jan. Nic. Erythraeo producit: non tamen adeo absurdè hâc in re sensit Ursinus. Qvanqvam enim accuratiùs nunc in nonnulla Terentii loca inqvisitum sit, aliorum codicum collatione; tamen, si antiqvitas sua codici constat, plura è tali codice, tum, qvae ad intellectum Autoris, tum qvae ad scripturam pertinent, disci possunt, qvae in aliorum codicum lectione magnam nobis lucem accendent. Multum enim inse reconditi habet ille antiqvitatis genius, atque ubi minimè credis, ex ipsis suis tenebris lucem aliqvam spargit. Qvod si

[Image Nr. 00086 / S.66]
Ievior ille qvibusdam usus videatur in Autorum emendatione; longè tamen major ille est, qviè MStis Patrum libris, utut jam impressis, in Ecclesias et Academias promanat Nemini ignotum est, qvorundam fraudibus id agi, ut ea in Patribus loca, qvae minus favere receptae apud suos sententiae videntur, aut mutilentur aut corrumpantur: Qvo casu magnum in MStis codicibus praesidium qvi non agnoscit, is profectò stupidus atque amens est. Jamdudum ostensum à Theologis celeberrimis ac Philologis est, multa talia passim in Patribus inveniri. Extat et singularis de Latrociniis in Scriptores Publicos, praecipuè Patres, Loscheri dissertatio, qva exempla ejus rei proferuntur; sed longè dari uberiora poterant. Si mutilationes illae non sint, vel Typorum sphalmata, qvae repetitis editionibus crescunt, medicam à MStis manum reqvirunt. Commendat hunc usum qvoqve Reiserus in praefatione Indicis MStorum Bibl. Augustanae. Manuscriptorum nunqvam editorum usus ex utilitate argumenti dependet, et ipsa raritas rem saepè inaestimabilem faciet. Qvi Livii et Taciti libros omnes, Plinii libros de bellis Germanicis, ac similes autores possideret, de pretiosissimo ille thesauro sibi merito gratulari posset. Latitare adhuc in aliqvo orbis angulo, non est fortè incredibile, praesertim cummirabilia MStorum saepe esse fata soleant, ut nos de ipso Livii codice aliisque in dissertatione nostrâ delatinitate Livianâ notavimus.

Jam supra monui, excutiendas esse omnes Bibliothecas, publicas, privatas, ut MStorum notitiam, qvoad ejus fieri potest, uberrimam habeamus: Qvanqvam hic obstinatum Bibliothecarum silentium esse solet. Solent illa [Griechischer Text] nonnullis ita recondi, ut vix inspectioni locus relinqvatur: neque patientur, ut qvis de illis catalogus in lucem edatur, cujus qvidem taciturnitatis causas non omnino nullas habent. Solent enim thesauri incogniti ab ipsâ obscuritate aliqvod securitati suae praesidium petere. Qviin omnium oculis versantur, facile praedones belli tempore alliciunt, ut tristia ejus rei exempla supersunt in Germaniâ, ubi vel fama et suspicio cum periculo conjuncta fuit. Sed tamen cui bono thesaurus absconditus? In usum tamen hominum illi libri congestisunt, et, ut eorum notitiam nobis conqviramus, cum Bibliothecariis familiaritas contrahenda, ut ad secretiores Bibliothecae recessus nos admittant, qvo artificio Salmasius in Bibliothecâ Heidelbergen si usus est, cui plurimam in Criticis cognitionem debet.

Instructissima, sine dubio, omnis generis Manuscriptis Bibliotheca Vaticana est, praesertim postqvam Heidelbergensis Bibliothecae spolia accesserunt. Siulla unqvam accesserunt; sunt enim, qvi de eo dubitant. neque ipse etiam Joseph. Scaliger magnificè adeo deillâ sentit.) Aprosius Vaticanae Bibliothecae et Barbarinae MSta consignavit, teste Gregor. Let. Ital. regn. part. 4. pag. 399. Huic Vindobonensis subjungi debet, praesertim postqvam Budensis Bibliothecae reliqviae in illam collatae. Vixisset Lambecius, illius Bibliothecae MSta in publicam lucem protulisset. In Hispanicis Bibliothecis multa supersunt MSta; sed ut Dracones opibus suisincubant neque tamen iis uti vel possunt vel volunt. Incendio Bibliothecae Scorialensis

[Image Nr. 00087 / S.67]
plurima, ut puto, perierunt. De Angliae Bibliothecis Georg. Richterus in Epistolâ ad Arnoldum scribit: Novi et expertus sum ipse, qvales et quantos viros in re liter ariâ, qvales Bibliothecas, qvalia Manuscripta natio ista habeat. Christophorus vero Arnoldi ita ad Richter. (in Epistolis Richterianis p. 485.) scribit: In Academia Cantabrigiensi Abr. Whelocus Arab. atque Anglo-Saxon. linguae Professor et Bibliothecarius publicus codices Manuscriptos cumprimis Graecos, perlubenter mihi impertit, ex eadem Bibliothecâ publicâ aliquot Episcoporum Bibliothecis mirisicè aucta. Hujus commendatione gratiam adeptus sum inspiciendi illustres in domo Petri, Collegio Reginae, et Collegio Joannitico, Bibliothecas, thesauris Manuscriptorum refertissimas. Obstupui in Johanniticâ, cum mihi magnam sacrorum librorum Graeco-barbarorum copiam ostenderent, à benefactore quodam Anonymo suasione Richardi Sybhes S. Theol. Professoris et hujus Collegii quondam Socii Senioris A. D. 1628. dono oblatorum. Hic etiam libros Chinenses videre licet imaginibus historicisque lineamentis pulchrè distinctos; item Maimonidis Sophne Torah Voll. quatuor Venetiis in chartâ caruleâ impressis, ubi plurimas inspexi [Griechischer Text] nefariâ recutitorum manu loviter deletas. In Bibliothecâ publicâ ipsius Academiae Lexicon est Syro-Arabicum Manuscriptum Bar Bahlull. Omnia hoc in opere Syriaco charactere descripta sunt: nisi quod minoribus Arabica, majoribus verò Syriaca. Celebris ille apud Anglos Philologus sacer Bodwellus eidem Bibliothecae Lexici Arabici volumina septem conscripta manu suâ una cum Typographiâ Arabicâ legavit. In Oxoniensi Bibliotheca multa haberi Manuscripta Jamesii Catalogus testatur. Gallicae Bibliothecae, Regiae, privatae, Manuscriptis variis plenissimae, de qvibus Ludovicus Jacobi legi potest. Bibliothecae Thuanae MStos codices antiqviores, recentiores, qvorum non exiguus numerus est, qvi vel cum publicis nonnul is Bibliothecis certet, Josephus de Qvesnel ab impressis separatos edidit. Italicarum, publicarum, privatarum Bibliothecarum Manuscripta Tomasinus, pauca tamen è vasto numero, in publicum protraxit; qvi tamen indices, ut novi, multum illis profuere, qvi in Italia manuscriptos codices indagarunt, ac feliciter isto indicio è privatis Bibliothecis sibi compararunt. Jacob. Gaddius in libro suo de scriptoribus passim citat Manuscripta critica et poëtica, qvae in Italicis Bibliothecis habentur. Vide et Gregor. Let. Ital. regnante part. 3. l. 4. p. 346. p. 383. De Augustanae Bibliothecae Manuscriptis supra vidimus. Norimbergensem Bibliothecam Joannes Saubertus ob Manuscripta, qvae recenset, laudat, et cum ipsis Italicis contendit, peculiaribus de illa scriptis orationibus. Leidensis Bibliothecae Manuscripta etiam in Catalogo illius Bibliothecae notata sunt. Sunt et in Gottorpiensi nostrâ Libri MSti, praecipuè Orientales et Arabici, qvibus se adjutos tum Cl. almasius tum Bochartus profitentur. Eorum mentionem, ut puto, etiam Huetus facit in lepidissimo illo carmine, qvo Iter Svecicum describit. Sunt praeterea in illis, qvantum nunc schedae mihi meae suggerunt: Plinii Historia Naturalis, quo usus Salmasius: Corpus Juris Civilis: Hippocratis opera Graecè. Vegetius de re militart. Martianus Capella. Virgilti et Ovidii aliqua. Papinius Statius. Lucanus de Bello Civili.

[Image Nr. 00088 / S.68]
Ciceronis Rhetorica nonnulla. Salustius. [Griechischer Text] . Heronis Geodaesia. Theocriti Idyllia. Cyrilli Lexicon Graecum. Macrobius in Somnium Scipionis. Boëtius de Consolatione. Historia sacra Persarum Persice et Latin. Libanii Characteres. Michaëlis Glycae Annales. Sidonii Apollinaris Epistolae. Fragmenta veterum Mathematicorum Graecè. Persii Satyrae. Heliodori Larissaei Optica. Xenocrates de Piscibus. Vita Hesiodi, Theocriti et Oppiani Graecé. Leontii Basilii [Griechischer Text] Graecè. Pselli Expositio in Zoroastr. Oracula: Ejusdem Expositio Dogmatum Chaldaicorum. Demetrii Phalerei Apophthegmata. Glycae Orationes Graecè. Gemistius de dignitatibus et ossiciis regiis tempore Romanorum. Cassiodori tripartita Historia Ecclesiastica. Papiae Glossarium. Homiliae diversorum, quas jussu Caroli M. collegit alcuinus. Senecae Epistolae. Demetrii Dialogus. Warnfridi Historia Longobar àorum Cypriani Epistolae. Constantini Manassis Chronicon. Leonis Papae Epistolae. Fulgentii Mythologia. Alexii vita Graecè. Methodius de Mundi excidio. Chimica multa et Chronica ad res Germanicas, Historica ad res Holsaticas pertinentia.

Privatarum qvoque Bibliothecarum magna est à MStis aestimatio. Isaaci Vossii, qvam ipse Hagae-Comitis vidi ac perlustravi, Bibliotheca laudari ob multos codices antiqvissimos meretur. Lucae Holstenii Bibliotheca multa habuit Graeca, praecipuè in Philosophiâ Pythagoricâ et Platonicâ, qvorum pleraqve in hunc diem sunt [Griechischer Text] . Eorum indicem, qvem ab amico habeo, hîc subjungam. Damascii Philosophi Platonici [Griechischer Text] , sive de principiis quaesi ionum et solutionum, magnum et preclarum opus fol. Graecè: Hormae Philosophi in Phaed. Platonis Scholiorum libri 3. Graecè, sol. Eadem Hermiae comment aria latinè Marsilio Ficino interprete, hactenus non edita, fol. Olympiodori Philosophi commentaria in Phaed. Platonis, qui est de immortalitate animae, Graecè fol. Platonis Comp ndium sive sclecta, Graecè fol. Procli lib. 6 de Theologia Platonis, Graecè fol. Ejusdem Procli [Griechischer Text] , sive Elementorum Platonicae Theologiae liber, CCXI propositiones continens, Graecè fol. Eadem Procli Elementatio Theologica latinè ex veteri versione Fr. Guilielmi de Morbeka, Archiepiscopi Corinthii cum ejusdem Demonstr ationibus. fol. Nicolai Episcopi Methonensis animadversiones in eadem Procli elementa Theologica, ne quis corum probabilitate ad Arrianismum seducatur fol. Procli Lycii Philosophi libri 3 singulares, sive [Griechischer Text] I. de decem dubitationibus circa providentiam. II de Providentia et fato, et eo, quod in nobis, ad Theodorum Mechanicum. III. de malorum subsistemiâ latinè interprete Guilielmo de Morbeka Archiep. Corinth. fol. Procli Commentarius in Alcibiadem priorem Platonis Graecè, et in eodem volumine Olympiodori Philosophi in Alcibiadem Platonis Scholia Graecè fol. Joann. Baptistae Camotit in Platonis Alcibiadem majorem Comm. libb. III. Latinè. fol. Procli Commentariorum in Parmenidem Platonis Libri VII. Graecè fol. Procli in Cratylum Platonis Scholia selecta. Graecè 4to. Procli Dissertationes aliquot in Remp. Platonis hactenus non editae Graecè fol. Procli vita, Autore Marino, integra Graecè, 8vo. Syrianus Platonicus in Metaphysica Aristotelis, cujus objectionibus contra Platonem et Pythagoram respondet: Graecè sol. Herenni Philosophi Metaphysica, quod est elegans Theologiae

[Image Nr. 00089 / S.69]
Platonicae compendium Graecè fol. Nicomachi Gerusini Pythagorici Arithmetica, cum scholiis margmalibus antiquis. Graecè 4to. Joannis Grammatici Philoponicommentarius in Nicomachi Arithmeticam, Graecè fol. Jamblichi Chalcidensis de vitâ et doctrinâ Pythagorae libri IV. qvorum duos tantum priores infelicissimè edidit Arcerius: Graecè fol. Jamblichi de Mysticâ Aegyptiorum Theologiâ liber, quae est responsio ad Mammonis sive Porphyrii eâdem de re epistolam Graecè fol. Claudii Ptolomaei liber [Griechischer Text] , sive de principe animi parte, quâ verum falsumque dijudicamus. Albini Philosophi Introductio ad libros Platonis. Incerti Autoris Hermippus sive de Astrologiâ libri II. Graecè, et liber dictus Graecis Ichnolates, Graecè sol. Porphyrii Philosophi et Pappi Alexandrini Commentaria in Harmonica Claudii Ptolomaei Graecè fol. Sphaerici aliquot autores veteres, Graecè, scilicet Autolicus de Sphaerâ, quae movetur, it. de ortu et occasu. Theodosius Tripolita de Habitationibus: item de diebus et noctibus, et Euclidis Phaenomena Graecè fol. Heronis Geometrae Introductio ad Geometriam Graecè fol. cum Anatolit, Damiani et aliorum opusculis ad Mathematicam pertinentibus. Graecè fol. Manethonis Aegyptii Apotelesmatica libris VI. carmine Graeco, cum Introductione Maximi, 4to. Chalcidii expositio in Timaeu~ Platonis, exemplaria duo perantiqua, 4to. Aegidii Cardinalis Viterbiensis commentaria in primum librum sententiarum ad mentem Platonis, quibus universa Theologia Platonica luculenter exponitur, latinè fol. Lexicon vetus Theologicum et Philosophicum, Graecè fol. Serapion Thmiiensis, Titus Bostrensis et Photius P. C. Pinus contra Manichaeos, Graecè fol. Joannis Philadelphiensis Lydi de Mensibus liber, à Photio P. C. P. no, ut videtur, in compendium contractus. S. Methodii Pararensis Episcopi et Martyris Symposium X. Virginum, sive de Virginitate, liber. Vita S. Syncleticae, autore, ut creditur, S. Athanasio Graecé, 4to. Oppiani de Aucupio libri III. Eutemii Sophistae ecphrasi in prosam orationem transsormati, Graecè fol. Simplicii Philosophi Commentarius in Epicteti Enchiridion, Graecè 4to. Evagrii Monachi diversa opuscula ascetica, Graecè sol. Fl. Arriani Nicomediensis Tactica, sive de acie militarirectè instituenda liber, in quo accurratè de veterum Romanorum exercitiis equestribus agitur; et ejusdem Arriani expeditio Pontica contra Alanos describitur Graecè fol. Julii Africani Gestorum liber VII. qui est de re militari, Graecè fol. Asclepiodori Philosophi [Griechischer Text] sive, de acie arte instruenda liber Graecè fol. Incerti autoris de toler andâ propulsandâque obsidione liber: item exempla de ordinibus militaribus Graecè sol. Mauritii sive Urbiciide re militari libri XII. ex accurata IV. Codicum antiquorum collatione Graecè fol. Incerti Autoris de re militari liber, et alius de orationibus militaribus, Graecè fol. Polyaeni Stratagematum libri, Graecè fol. Phlegontis Tralliani, ut videtur, libellus de mulieribus bellicâ laude illustribus, Graecè 4to. Theodori Metochitae [Griechischer Text] sive Miscellaneorum capita CXX. u voll. Graecè 4to. Dionysii Periegesis cum paraphrasi incerti autoris. Graecè 4to. Eustathii commentarius in Dionysium Graecè 4to. Joannis Tzetzae Ante-Homerica, Homerica, et Post-Homerica, carmine Graeco, cum ejusdem Tzetzae scholiis Graecis 4to. Orphei Hymm et Argonautica Graecè 4to. Michaël Psellus de generatione animae in Platonis Timaeo, Graecè 4to. Ejusdem Pselli libellus de Daemonibus et generibus incantationum liber, Graecè 8vo. Origenis Philosophumena, sive de variis veterum

[Image Nr. 00090 / S.70]
Philosophorum sectis et opinionibus liber Graecè 4to. Moschionis Hypothecae, sive monita sententiosa 4to. Plutarchi collectio proverbiorum, quibus Alexandrini utuntur Graecè 4to. Philostorgii Historiae Ecclesiasticae compendium, transscriptum ex regiâ Scorialensi Bibliothecâ Graecè 4to. Joannis Diaconi Pediasimi declaratio aliquot dissicilium locorum Cleomedis Graecè 8vo. et Latinè 4to. Zenonis ac reliquoram Stoicorum Philosophiae moralis compendium Graecè 4to. Didymus Alexandrinus et Alexander Lycopolita contra Manichaeos, Graecè 4to.

Prodeat nuncultimo loco, sed principe profectò loco nominanda Illustris et Excellentissimi Viri MARQVARDI GUDII, Reg. Maj. Dan. Consiliarii Status, celebratissima Bibliotheca; qvam si privatarum omnium ego Reginam dixero, nihil ultra veritatem aut jactantiùs loqvi videbor. Tanta est in illa Manuscriptorum Codicum et antiqvissimorum et rarissimorum copia, is selectus, ut vel cum Regiis contendere Bibliothecis possit. Sunt in illa libri Graeci, Latini, nusqvam in luce visi, toto orbe literato, praecipuè in Italiâ, summo studio conqvisiti, qvos vel non extare amplius multi, aut jamdudum periisse crediderunt. Hosemaculatos in lucem edere non annorum aliqvot, sed seculi labor esset. Cum hoc primum mihi ingredi sacrarium daretur, in Latium et Athenas veteres reductus, et in ista rerum varietate totus mihi stupere videbar. Verum cum viderem, qvam ipsa illa copia votis eruditorum, et labori etiam Herculeo obsistat, nullos ex ubertate istâ fructus ad orbem literatum perventuros indolui, praesertim cum illustris ejus Bibliothecae possessor negotiis civilibus oppressus vacare eruditis curis non posset. Mihi tamen loco non alieno tantae rei commemoratio minimè praetermittenda videbatur; tum qvoniam publicè interest, non ignorari has Holsatiae nostrae opes; tum ut venerationem, qvâ singulare hoc seculi nostri decus proseqvor, publicè testarer, simulque illum obtestarer, ne, qvae habet in vetustis autoribus admirabili planè [Griechischer Text] observata, ne poëmata, qvae cum antiqvis de palmâ contendant, ne incomparabile illud Inscriptionum opus, tot annos illi perpolitum, luci publicae, posteritati, suaeque amplius invidere gloriae velit.

CAP. VIII. DE LIBRIS DAMNATIS.

LIbri prohibiti majus desiderium excitant. Athei. Liber de tribus Impestoribus. Quis ejus autor, disquirttur. Claudius Berigardus ex illo quaedam excerpere videtur. Notatur Cardanus, qui ex illo libro aut simili quaedam in suos usus transtulit. Bodini Dialogus de abditis rerum sublimium arcanis. Ejus Historia prolixius proponitur. Diecmanni super eo argumento Dissertatio laudatur. Collegium quorundam Venetiis super religionis negotio institutum. Postellum nec Atheum nec Deistam fuisse adversus Rainaudum et alios probatur. Heterodoxus ille tamen in multis fuit. Galeni

[Image Nr. 00091 / S.71]
[Griechischer Text] à Casaubono vindicatur. Familiaris multis Atheismi calumaia. Benedicti Spinosae pessima pro Atheismostabiliendo scripta. Complura minuta Atheorum scripta recensentur. Vanninus. Pomponatius. Ochinus. Campanellae Atheismus triumphatus. Porcius. Antonius Roccus. Jordanus Brunus. Judicium de autore libri, qui historiam populorum Severambes scripsit. Libri Magici. Multi falso crediti. Haereticorum libri. Indices expurgatorii. Libri obscaeni. Satyra Sotadica Aloysiae Sygaeae adscripta, ejus nomen, ut et Meursii mentitur. Aloysia Sygaea magnum seminae pudicae et eruditae exemplum. Castratores librorum veterum notantur. Satyrici scriptores. Regibus ipsis metuendi. Is. Casauboni Corona Regia.

QVemadmodum in officinis ea, qvae rariora et pretiosiora sunt, seponere solemus, ne vel furaci manu rapiantur aut contaminentur: ita venena qvoque suo loco custodiri solent, neilla, cum incautiùs tractantur, nocere possint. Similiter in re literariâ libri MSti ut cimelia asservantur, libri damnati peculiari censura notantur, neque omnium oculis manibusque exponuntur: Qvanqvam fieri saepe solet, ut, qvi arctius custodiuntur libri, cupiditatem et desideria curiosorum provocent, qvi majore attentione et curâ malos tum libros legunt; cum obvii et à viris doctis refutati vilescerent. Nunc verò cum illi anxiâ diligentiâ in secreto tenentur, desperatae causae suspicio qvibusdam pravis ingeniis suboriri solet.

Inter damnatos primo loco numerantur scriptores Athei, qvi doctrinam de Deo, de Christo, de immortalitate animae exstirpatum eunt. Princeps in his liber ille famosus est de tribus Impostoribus. Illum Grotius nunqvam scriptum esse existimat, qvod ego nunc suo loco relinqvo. Novi ego viros, qvorum fides minimè suspecta est, qvi se vidisse testantur. Dicitur et in Germanicam linguam conversus, impressusque in folio latitare apud scelestos Atheismi propugnatores. Autor Religionis Medici Bernardinum Ochinum autorem libri hujus habet, de cujus vitâ et moribus legatur Antonius Maria Gratianus in vitâ Cardinalis Commendoni. l. 2. cap. 9. Thomas Campanella, referente Ernstio, Muretum ejus autorem habuit. Mersennus Comm. in Genesin, Petrum Aretinum. Videantur V. Placcii annotata in Joh. Rhodii Autores supposititios n. 50. Hunc librum legisse, et ex eo qvaedam excerpsisse videtur Claudius Berigardus in Circ. Pisani, part. 3. Circ. 3. p. 230. ubi de calumniis in Mosen agit, ad qvas ita respondet: Tot viri sancti et Christus ipse Mosen secuti satis cum vindicant ab hac calumniâ, quicquid effutiat contrà liber impius de tribus impostoribus, omnia refundens in daemonem potentiorem, cujus ope Magi alii aliis videntur praestantiores: quò etiam refertur illud sictum à Boccacio de tribus annulis. Fuere et Augustini tempore, qvi circumferrent librum de Christi magia, de qvibus Augustinus, de consensu Evang. c. 8. Utinam ejus farinae libri extarent, et legi ab omnibus possent! Certus sum, ex ipsis tela, qvibus eorum calumnia juguletur, nos deprompturos.

[Image Nr. 00092 / S.72]

Argumento certè hoc non exiguo est, extitisse similes olim libros, sive Aretinus sive Ochinus illorum Autor sit, cum Cardanus in lib. 11. de Subtilitate recitet qvaedam variarum sectarum pro se pugnantium argumenta, qvae ex his lacunis hausta videntur. Introducit in illo loco Pagani, Judaei, Mahumetani et Christiani argumenta, atque ita proponit singula, ut Christianismi partes segniùs agantur Planè illâ ratione Bodinus postea librum scripsit de sublimibus et admirandis rerum arcanis, ubi perpetuo inter sectas et religiones dialogo instituto eadem argumenta atque eandem cramben recoxisse videtur; Qvod indicio est, utrumque ex iisdem fontibus sua deprompsisse. Mersennus certè commentario in Genesin Cardanum ut Athoum reprehendit, monetqve in vetustis editionibus librorum de Subtilitate, eo in loco multa haberi, qvae postea sint in seqventibus editionibus vel omissa, vel immutata. Atqve ita se rem habere è Scaligeri Exercitationibus probari potest, qvi Exercitatione 258. praeeuntem Cardanum secutus, haec ejus ulcera tangit, non sine mordaci, ut debebat, [Griechischer Text] . Arguunt praeterea illa verba, qvae formulam transitionis constituunt in veteri editione: Igitur his arbitrio victoriae relictis etc. qvasi dubitaret Cardanus, cui parti victoria adsignanda sit. pro qvibus verbis in posteriori editione legitur: Sed haec parum Philosophos attinent, pro quibus institutus est sermo: qvae et ipsa aliqvid profani sensus habere videntur. Sed omnia illa arguunt, discrepare vetera exemplaria à recentioribus.

Ut ad Bodini librum revertar, ille in ipsâ olim Galliâ rarus, nunc tamen etiam in Germaniâ in qvorundam Bibliothecis latitat. Levis ejus libri hactenus fuit notitia et subobscura. In Grotii et Sarravii epistolis passim ejus mentio fit. Illius extat deeo judicium in epistolâ ad Gallos 146. et in altera 170. Hic omnem lapidem movit, ut, sollicitante Isaaco Vossio, pro Reginâ Christinâ exemplar aliqvod obtineret. Legi loca illa in Epistolis ejus possunt, p. 322. 325. 326. 335. 50. Nunc verò pleniorem ejus libri notitia~ orbi erudito suppeditavit Vir reverendâ dignitate et variâ eruditione conspicuus, Johannes Diecmannus, per Ducatus Bremensem et Verdensem Superintendens generalis, qvi in hac Kiloniensi Academiâ elegans hoc et eruditum disputationis suae inauguralis argumentum extare voluit. de Naturalismo cum aliorum, tum maximè Joh. Bodini, ex opere ejus MSto et usque adhuc [Griechischer Text] de abditis rerum sublimium arcanis. Ille hanc [Griechischer Text] habuit, ut, qvod alii tot laboribus et sumptibus qvaesiverunt, illi ultrò in manus incideret. Nam duplex horum Dialogorum exemplar obtigit; qvorum alterum eas antiqvitatis notas habuit, utex primis Bodiniani operis apographis esse nullus ipse ambigat, olim ex Bibliothecâ Guliemi Laud Archiepiscopi Cantuariensis magno aere redemptum; Alterum vero recentius ante XX. cum haec scriberet, annos è codice Patini festinanti manu descriptum: qvod tamen non rarò lacunis Anglici codicis supplendis, et emaculandis librarii vitiis utiliter adhiberi potuit. Liber autem ita inscribitur: Colloquium Hept aplomeres de abditis rerum sublimium arcanis. [Griechischer Text] inscriptum est, non, qvod in septem libros distributus esset, ut Sarravius existimavit;

[Image Nr. 00093 / S.73]
sed, qvod septem viros, Paulum Coronaeum, Frid. Podamicum, Hier. Senamum, Diegum Toralbam, Ant. Curtium, Salomon. Barcassiam, et Octav. Fagnolam, operis inter se partitis, perpetuò confabulantes introduceret. Primo Pontificiorum, secundo Lutheranorum, tertio omnium sectarum, qvarto Naturalistarum, qvinto Calvinianorum, sexto Judaeorum, extremo denique Muhammedanorum causam tutandam commisit: Qvi omnes ita de fidei controversiis [Griechischer Text] , ut Christiani, sive Pontificii, sive Lutherani, sive Calviniani, succumbant semper; reliqvi verò, inprimis Judaei et Naturalistae triumphent. Haec exipsa illa Dissertatione adducere volui, cum accuratior ejus dari notitia neqveat.

Memorabile et hocest, qvod ipse notavit ex schedâ qvâdam manuscriptâ, qvae Guidonem Patinum ex Gabr. Naudaeo audivisse commemorabat, fuisse Venetiis qvatuor homines, qvi singulis hebdomadis instituendarum super variis religionibus dissertationum philosophicarum causâhîc convenerint; in iis Coronaeum Rothomagensem, et Gulielmum Postellum Notariivices sustinentem, cujus chartae postea ad manus Bodini pervenerint, et huic scripto conficiendo fuerint adhibitae. De Postello Henr. Stephani narrat in Introductione tractatus de conformitate mir aculorum antiquorum et novorum cap. 14. p. 100. illum publicè dixisse, qvod, qvi bonae religionis speciem efformare velit, eam ex tribus istis, Christianâ, Judaicâ et Turcicâ, conflare debeat. Henric. Ernstius Observat. variar. lib. 2. c. 36. Postellum à qvibusdam libri de tribus Impostoribus autorem haberi air. Sed summa ipsi hâc impatatione injuria infertur: Ego enim hunc inter Atheos vel Deistas referre nolim, qvod et Theophilus Rainaudus facit, qvi Deistarum parentem vocat, qvi Deum unum admittere contenti caetera Christiana mysteria pro fabulis haberent. Nam omnia alia testatur liber ejus de Nativitate Mediatoris ultimâ, qvem inter anonymosrelatum miror apud V. Paccium, cum ejus nomen in fronte libelli exstet. Hunc qvi legerit, illum à Christo et Christianis mysteriis universam rerum naturam qvasi suspendisse deprehendet. Multa alioqvin habet, qvae cum receptis in Ecclesiâ sententiis pugnant, errores qvoque multos in religione; paradoxae in illo multae sunt doctrinae, qvarum intuitu potius ad haereticos et Enthusiastas, qvàm ad Atheos referendus videbatur. Qvod deformandâ religione ex Christianismo Turcismo et Judaismo dixit, forte cò pertinet, qvod multa Christianorum monumentorum [Griechischer Text] in ipso Alcorano aliisque, qvi apud Orientales et Judaeos extant, libris deprehenderet. In Judaeorum qvoque vetustioribus libris, qvos supposititios aliqvi existimant, multa ille mysteria venatur, non ad infringendam, sed potius stabiliendam religionem Christianam. Ille, qvem de Etruriae originibus scripsit, liber integra capita pro veritate Religionis Christianae inserta habet; ut mirari satis non possim, qvid in mentem venerit Rainaudo, qvi illum Christianae religioni adversum faciat. Sed multa sunt in Rainaudo inepta et falsa de scriptoribus judicia, de qvo suo loco. De Postello legi amplius potest Popeliniere in libro Gallico l' Histoire des Histoires libr. 8. p. 443.

[Image Nr. 00094 / S.74]
Ego, etsi in illo aliqva damnanda et heter odoxa aliqva superstitioni propiora agnoscam; multa tamen acutè excogitata, et profundam doctrina~ spirantia deprehendo. Facile alioqvin est, apud homines imperitos et indoctos in Atheismi suspicione~ vel ex levissimâ causâ incurrere. In Galeno qvoque aliqvi [Griechischer Text] notarunt. Sed de his Casaubonus, Epist 258. Galenum vocari [Griechischer Text] miror, virum tam assiduum in sapientiâ DEI praedicandâ. Ego illum eo maxime nomine dignum laude et aeternâ praedicatione semper judicavi. Nunc sanè qvotidie hanc multis inuri notam videmus ab illis, qvi in innoxiis sententiis, ubi licitum esse potest divortium, Atheos statim et Naturalistas crepant: Qvâ calumniâ ut nulla est atrocior; ita Christianam charitatem in his, qvi temerè illam admittunt, planè extingit.

Fuereqvidem tales libri inter [Griechischer Text] et [Griechischer Text] publicâ censura relati, neque in publicum prodierunt; sed nunc libriaeqvè mali, pene dixerim pejores, impunè in publicâ luce comparent, et ab omnibus leguntur. Qvid est Benedicti Spinosae libris pestilentius? et hi tamen ubique triumphant. Annon Tractatus ejus Theologico-Politicus omnem elevat librorum sacrorum divinam fidem? annon miracula omnia explodit et exsibilat? Ejus Ethica illa Atheismi principia tam nudè exponit, qvanqvam subtiliter et argutè, ut imbecillos animos facilè capere possit: Duobus enim fulcris Religionis et providentiae divinae sublatis universum cultum divinum evertit. Tollit libertatem agendi, inductâ Mathematicâ aliqvâ necessitate: Qvâ positâ nullam esse, qvae de rebus nostris disponat, providentiam, necesse est, omniaque mutuâ causalitate à se invicem dependente agunt. Tollit praeterea causam finalem, ut humani ingenii commentum: qvâ sublatâ, nihil nobis amplius sperandum metuendumve est. Plus ergo in illo neqvitiae et insaniae est, qvàm in ipso illo de tribus Impostoribus libro, qvi tamen non omnem divinitatem evertit. In Christum Salvatorem ejusque historiam, etsi timidiusculè, multa tamen effundit, qvae illam labefactent: Qvae illi è Judaismo fortè adhuchaeserunt, in qvo multa ejus generis sunt, ut ex iis libris, qvos sub titulo Telorum igneorum Satanae in lucem edidit Cl. Wagenseilius, apparet. Non defuere tamon, qvi hujus hominis insana dogmata retuderint, Henricus Morus, Mansveldus, et, qvi caeteris praeferendi videntur, Blyenbergius et Pojeretus, eâdem, qvâ ipse triumphos ducere voluit, mathematica methodo usi. Cuperus in arcanis Atheismi retectis paullum langvidior est.

Hujus generis plures alii sunt libri, ut: Ars nihil credendi, qvi adscribitur Gothofredo à Valle, cujus mentio fit apud Voëtium Disp. de Atheismo: et alius, cui titulus, Gymbalum mundi, cujus itidem Voëtius mentionem facit, et autorem ejus nominat Bonaventuram de Periers. Henricus Stephani in Tract. praeparatorio ad Apol. Herod. cap. 26. Mersennus Commentario in Genesin pag. 689. vocat eum de Perez. Qvi ipse Mersennus suo illo in Genesin Commentario omnia illa, qvae ab Atheis et Naturalistis proponi argumenta solent, sum~â diligentiâ, collatis etiam amicorum aliorumque virorum doctorum operis, coacervavit. Pandectas hunc librum

[Image Nr. 00095 / S.75]
multarum rerum curiosissimarum, mathematicarum, naturalium, dixeris. Extat alius liber nefarius, cui titulus: Cur receptum sit Evangelium, qvi Valeo tribuitur. Vannini Dialogi illud Atheismi virus sub dialogorum formâ tegunt, in qvorum titulo disertis verbis Natura Dea et Regina dicitur, qvae in privilegio Regio, qvod mirum, repetuntur. Amphitheatrum ejus satis sanum est, ac subtiliter pro animae immortalitate disputat. In illo, ut hoc obiter memorem, legi, qvod libi ipsi violentam mortem ex Marte in octavâ collocato praedixerit: Vivicomburio enim ob Atheismum affectus est. Praeceptorem ille habuit Pomponatium, ejusdem genii hominem, sed acutissimum disputatorem, cujus extat adversus immortalitatem animae liber, ab Antonio Sirmondo ex ipsis Aristotelis principiis, qvibus ille abusus fuerat, refutatus. Liber ejus de Incantationibus multa qvoque profana continet, ut scripta ejus omnia. Ochini Dialogi praeter Polygamiam, qvam propugnant, nihil ex Atheismo trahere videntur. Arrianum alii potius qvàm Atheum habent. Campanella in Atheisino triumphato plures nodos texuit, qvàm solvit. Porcius in libro de Mente humanâ, Antonius Roccus libro de Immortalitate animae in eodem Pomponatii Judo instituti. Jordanum tamen Brunum huic classi non adnumerarem; Qvanqvam enim pluralitatem terrarum et solium statuit in libro de innumer abilibus, sive de Universo et Mundis, qvod aliis qvoque factum; manifesta tamen in illo Atheismi vestigia non deprehendo. Is tamen ignis supplicio, teste Sorello, affectus fuit.

Pertinere et ad hunc Atheorum et Naturalistarum tribum videtur, qvisqvis est, Autor libri, qvi primum Anglicâ, hinc Gallicâ, postremùm Belgicâ lingvâ prodiit, de populis Terrae australis incognitae, qvos Severambes nominat. Titulus Belgicus ita habet: Historie der Severambes behelzende een Beschryving van het onbekend Zuidland. Elegantissimè confictus est liber, eaque, specie, ut primâ fronte incautis imponat. Ingenium Autori illi fuit, qvem [Griechischer Text] qvaedam [Griechischer Text] facilè produnt. Toto verò hoc libro nihil ille aliud agit, qvàm ut ostendat, unam esse Religionem naturae rerum conformem, qvae Deum supremum, atque ejus qvasi vices in orbe hoc inferiori repraesentantem Solem, veneretur: Qvare datâ occasione adversus Trinitatem et Christianismum disputat. In administratione Reipublicae Ideam qvandam non contemnendam exhibet, qvâ, sublato pecuniae usu, unde omnia in Rempublicam vitia, Cives per magnas qvasi familias distincti, è publico alantur et vestiantur. Illud verò ingenium hominis in extremâ parte prodit, qvod strategemata sacerdotum gentis ejus, qvam Stroukaros vocat, ad miraculorum, qvae in Pentateucho habentur, formam confinxerit: Qvo manifestè patet, illum historiae sacrae illudere. Caeterum ille liber doctus est, et magnâ curâ scriptus.

Solent et inter damnatos libros Magici referri: Qvi qvidem omnino atro carbone notandi sunt, si pactum illud cum Daemone ac malis angelis profiteantur. Sed multa hîc ab ignorantiâ peccari certum est Gravissima saepe viris optimis

[Image Nr. 00096 / S.76]
injuria illata, qvorum scripta hoc crimine in suspicionem venere. De Alberto M., Trithemio, et aliis, qvi non sunt stultorum hominum clamores! Ethi tamen naturae secretioribus adminiculis instructi multa vulgo miracula visa perpetrarunt. Vidi et indolui hujus criminis reos peractos viros innocentissimos, qui de pulvere sympathetico aliisque occultioribus naturae operationibus idealibus, quales infinitae sunt illis semper pueris nunquam animadvertendae, quaedam liberiùs scripserunt. Multos ab hoc crimine defendit peculiari libro Gabriel Naudaeus. Nos de illis suo loco.

Damnari quoque sacrâ censurâ solent Haereticorum libri, aut quae in libris heterodoxa et haeretica videntur. Inprimishîc Romanis addicti sacris operosi sunt: Tot enim indices expurgatorios et librorum prohibitorum Catalogos habent, ut sibi ipsis obstent tricasque nectant; Nam et in suos animadvertu~t sine causâ, si qui fortè Pontificiae potestatis praerogativam, aut ejus infallibitatem leviter tangant, aut Ecclesiae Gallicanae libertatemtueantur, de quo praecipuè Bailletus in Judic. Doctor. tom. 2. part. 1. n. 77. queritur: Ubi Catalogos illos, qui jam à Concilio, jam à Pontificibus, jam à Rege Hispaniae aliisque, confecti sunt, ordine recenset. Scilicet, ut partium studiaubique regnant, ita et in his rebus, in quibus non eadem omnibus mens et sensus est, prout affectu aliquo ducuntur Censores, decretoria aliqua sententia pronunciatur. Ipse tamen Bailletus non multum hâc suâ operâ proficere Censores fatetur. E nostris errores et defectus horum catalogorum nuper singulari libro detexit Daniel Francus, quem super hoc argumento legere operae pretium erit.

Postilla, quae adversus fidem sunt, meritò censurae subjiciuntur, quae contra bonos mores. In his primò sunt obscoena, quae laedere teneros animos ac veneno inficere possunt: Qvo nomine omnes illi flagitiosi libri praecipuè notantur, qui sacra Aphrodisia impudico calamo depingunt, quales Graecia olim libros magno numero dedit, quorum tamen facilis felixque jactura est. Inter obscoenos nostri temporis familiam ducit Satyra Sotadica Aloysiae Sygaeae adscripta. Pessimus et flam~is dignus liber, nisi quod elegantiâ latinae linguae sordes suas ornet. Moneo hîc, nequam fuisse hominem, qui Aloysiae Sygaeae et Meursio illum librum adscripsit: omnia illa conficta esse puto. Liber ille, me judice, planè novus est, et ab impuro homine scriptus, qui ut à se amoliretur crimen, feminae innocentissimae et castissimae illud imposuit, et Meursium hominem doctum in criminis societatem perduxit. Aloysia Sygaea nobilis fuit femina, et illustri ex gente apud Hispanos, cujus cum singulari castitatis laude meminit Nicolaus Antonius in pulcherrimo opere Bibliothecae Hispanicae: ubi cum omnia diligentissimè recenset, ne [Griechischer Text] quidem de hoc scripto memorat, ut certè memorare debuisset, si extitisset tum libeilus ille, seu vero seu falso ejus nomine cognitus: Famam enim ejus procul dubio vindicasset; et perqairuntur ab ipso MSti libri omnes Autorum Hispanorum magnâ diligentiâ. Eruditissima illa fuit, ac amplissimum ejus elogium habet

[Image Nr. 00097 / S.77]
Joannes Vasaeus in Chronico Hispanico. cap. 9. Andreas Resendius in Epistola ad Mariam Principem ita de illa:

Altera Sygaea est, Virgo admirabilis, unam Quam natura potens ideo produxit, ut esset Femina, quae maribus vitam opprobraere supinam Posset, et ignavos magno adsecisse rubore. Nam cum soptenae vixdum trieteridis annos Computat, indefessa dies noctesque Latinas Volvere non cessat chartas, non cessat Achaeas, Moseaque et Solymos rimatur sedula Vates. Quinper Achemenios scopulos Arabumque salebras Currit inossense lingnarum quinque perita.

Joannes Merulus nobilis Toletanus vocat seculi sui Minervam. Scripsit Epistolas Latinas: Dialogum de differentia vitae rusticae et urbanae: Poëtica quaedam, de quibus nihil editum. Prolixè illa omnia recenset Antonius sed de infami hoc scripto nec vola nec vestigium apparet. Alfonsus Madritensis Archidiaconus de Alcor in Palentinâ ecclesiâ, magnae existimationis fideique scriptor, in Historiá Palentinae urbis summum honorificentissimumque Sygaeae elogium scripsit, qvod Hispanicâ linguâ producit Antonius: ubi omnes illas lingvas peregrinas tam promptè, ut Castellanam, tenuisse, easque expeditissimè et loqvi et scribere potuisse refert. Nupsit illa Alphonso à Cuevas. Immaturè obiit, hocque illi epitaphium positum: Loisiae Sygaeae Feminae incomparabili, cujus pudicitia cum eruditione linguarum, quae in eâ ad miraculum usque fuit, ex aequo certabat etc. Qvae omnia satis arguunt, injuriam magnam optimae feminae illatam à nebulone illo, qvi infame hoc scriptum illi adscribere voluit. Sed nec de Meursio fando auditum est, convertisse illum ex Hispanicâ linguâ tale aliqvod scriptum in Latinam. Sed ipse sermonis textus habitusque totus ostendit, in Latio potius qvam Hispaniâ natum esse hunc foetum. Talia ut ipsa honestas proscribere aut flammis addicere jubet; ita non probo morosulos illos censores, qvi in latinae linguae autoribus castrandis malè seduli sunt, bonosque autores mutilant, si qvae in illis paulo liberiora aut parum pudica deprehenduntur: Qvae in conversatione ipsâ evitari non possunt. Arceri ab illorum qvidem lectione pueri possunt, sed ubi bonis moribus satis firmati fuerint, parum ab illis periculi est. Homines sumus, atque in humanâ societate vivimus, ubi talia qvotidie occurrunt. Sed scholam istarum neqvitiarum, qvalis in Satyrâ Sotadica aperitur, nemo bonus feret. Sunt, qvi Terentii Comoedias, librum optimum, juventuti è manibus excutiunt, et, nelcio qvem, illi Terentium Christianum supponunt: Qvi cum illo suo consilio explodendi sunt. Satis castus est Terentius, nisi, cum ex ingenio et moribus hominum qvaedam ipsi dicenda sunt; qvos nosse characteres juventuti summè utile est. Caeterum omnium obscoenorum librorum hîc inire numerum nolumus. Sudet in illo sterqvilinio

[Image Nr. 00098 / S.78]
alius Hercules Coprophorus. Fortè diligentissimus Priapeorum Commentator Scioppius, si viveret, hîc suam in Aphrodisiâ Bibliothecâ congerendâ industriam exercere poslet.

Sunt et Satyrici scriptores in bonos mores injurii; qvo nomine hic non intelligo, qvi innocentes illas in vitia Satyras scribunt, sed qvi libellos famosos. Non patitur nostri instituti ratio, ut eorum hic indicem texamus. Qvi se adversus tela et arma munire possunt Principes, à calami tamen insultu saepe non sunt immunes. Habent certè, qvos Reges metuant, cum vivunt, Satyricos; cum fatis concesserunt, Historicos. Utrique accerrimi vitiorum observatores sunt: qvi velut Censores publici impunè in illos sententiam dicunt. Pasqvini statua saepe plusqvam Dodonaea fudit oracula. Qvae non in potentissimos Reges Satyrae scriptae sunt! Non potuit Satyricorum manus effugere Jacobus Britanniae Rex, utut doctissimus et laudatissimus Princeps: Cui sub specie Panegyrici Postumià Casaubono scripti, cujus qvasi fragmenta inter schedas ejus reperta, per insignem neqvitiam, continuo mycterismo horrenda flagitia objiciuntur. Lepidè alioqvin scriptus liber est; cui titulus: Casauboni Corona Regia i. e. Panegyrici cujusdam verè aurei, qvem Jacobo I. Magnae Britanniae etc. Regi, Fidei defensori, de linearat, Fragmenta ab Euphormione inter schedas [Griechischer Text] inventa, collecta, et in lucem edita: Refertur in Georgii Richteri vitâ Epistolis ejus praefixâ pag. 21. è Colloqvio cum Erycio Putaneo accepisse Richterum, qvod Puteanus ejus libelli autor habitus fuerit: cujus rei verò famam ille enixè declinans velut Apologiae loco scriptum qvoddam exhibuerit, cui nomen, Perjurium RUFFI et GIBBOSI, praefatus, qvo delatorum suorum virulentiae ac sinisteritati satis fuisse obviatum existimaverit. Sed nos de Satyris alibi plura.

CAP. IX. DE PSEUDONYMIS, ANONYMIS, etc.

CAuse librorum suppositorum. Libri antiquis autoribus suppositi. Antiquitates Etruscae Prosperi. Leonis Allatii refutatio illarum commendatur. [Griechischer Text] Autores multum turbarunt. Curtius scriptor Pseudonymus ab aliquo habitus. Consolatio Ciceroni à Sigonio supposita. Haereticis id olim familiare. Piae fraudes. Peregrina nomina studio assumpta. Pseudonymi libri ridiculi. Pedanterie Cavalliere. Faceta Joh. Donne Epistola producitur, cum Catalogo Autorum Ridiculorum. Pseudonymi per plagium. Plagia in Roberti Stephani Thesaurum L. Latinae commissa. Liber dejure Ecclesiastico Barbosae ab alio scriptus fuit. Illius à salsamentario redempti historia. Villasani Carmina furtiva. Lauri Strena è Passer atii poëmatibus desumpta. Minutiora plagia notantur. Scaligeri ob eam causam stomachatio. Pseudonymi non sunt, qui causas legitimas celandi nominis habent. Basilii Valentini Chimici nomen verumne

[Image Nr. 00099 / S.79]
an sictum sit, disquiritur. Nomina adscititia et immutata, si dolus absit, Pseudonymos non faciunt. Anonymi Libri. Eorum indagatie commendatur. Versionum magnus usus est.

SUnt et in re literariâ Falsarii, quos nosse é re literariâ est, ne illi falsâ specie imponant. Pseudonymi sunt, qui nomen mentiuntur; sive suos foetus aliis vel mortuis vel vivis supponant; sive, ut lateant, aliud nomen vel verum, vel fictum, vel suum aliter immutatum, assumant; sive, quod per errorem nomina sint turbata; sive quod aliorum nominibus abolitis sua substituant, aut alienos foetus non invitis autoribus pro suis venditent. Ac primò quidem multi sunt, qui libros suos aliis supposuerunt, vel ut fidem aliquam scriptis suis conciliarent, vel ut sententiam suam stabilirent, vel ut vanam gloriam aliquam affectarent, aliosque fallerent. Multi circumferuntur tales libri supposititii, qvi sub nomine antiquorum Historicorum, Philosophorum, Patrum, comparent, quorum aliquem catalogum dedit Rhodius, ac notis suis illustravit Vinc. Placcius. Defragmentis illis Berosii, Manethonis, aliorumque antiqvorum historicorum, quae in lucem edidit Annïus Viterbiensis, jam suprà egimus, ac plura de illis judicia Vincent. Placcius notavit in Rhod. Aut. supposit. n. 18. Antiquitates Etruscae, quae Prospero cuidam adscribuntur, et in quas Paganinus Gaudentius observationes scripsit, ab H. Ernstio editas, suspectae etiam eruditis sunt, de quibus videri potest Vossius de Historicis Latinis, lib. 1. c. 9. Scripsit et Leo Allatius doctissimas ad has antiquitates annotationes, Paris. 1640. et deinde Romae iterum excusas: quibus de notis falsitatis in adulteratâ scripturâ etiam generatim agit, estque liber ille utilissimus ad Codicum scripturam vitiatam deprehendendam. Protulit vero Curtius Inghiramus haec fragmenta è terrâ effossa primus in lucem, quem hujus suppositi figmenti parentem esse prolixè Leo Allatius probat. Habemus Aristoteli, Platoni, Hippocrati, Galeno, aliisque supposita scripta. Multa etiam Homero supposita; in quibus dignoscendis olim Criticorum versabatur industria: ac fuere, qui ex stylo, dictione, phrasi, certis quibusdam idiotismis, accuratum de autoribus judicium inire poterant, ut vel [Griechischer Text] , vel [Griechischer Text] decretoriâ suâ sententiâ confirmarent.

Accedunt nomina multis communia, unde saepe permutati scriptorum tituli. Aristoteles fuereplures, quorum vel triginta ac duos numeravit Jonssius. Quam facile est hîc in errorem incidere, praesertim si post tot secula demum scripta in lucem protrahuntur, et pluribus ejus nominis quaedam supersint monumenta. Sunt in antiquâ historiâ 28 Pythagorae, 20 Hippocrates, totidemque Socrates, 16 Platones, 50 Dionysii. Quo fine inter antiquos Demetrius Magnus peculiari opere [Griechischer Text] de scriptoribus homonymis agere voluit, quo opere usum Laertium putat Jonssius lib. 1. cap. 2. qui plerumque homonymos notare solet. Laudatur et eo nomine Meursius, quod diligenter homonymos recenseat. Magnam quoque occasionem falsi dederunt corrupta nomina, cognomina nominis

[Image Nr. 00100 / S.80]
viceusurpata, quae deinde novo scriptori fingendo ansam dederunt: Ellipsis nominativi, sub genitivo latentis, cum subintelligitur non modo filius, sed et Pater, Mater, Uxor, Amicus, Discipulus, Magister: Diversa topica nomina diversos saepe scriptores ex uno facientia: de quibus singulis operosè doctéque egit Joannes Jonssius loco illo, quem modo laudavimus.

Fuit non nemo, quod mireris, qvi Q. Curtii Rufi historiam Alexandri M. à tot oculatissimis Criticis pro genuinâ habitam, à nemine unquam in suspicionem vel minimam vocatam, pro suppositâ et ante CCC annos ab ingenioso qvodam Italo confictâ habuerit. Indicium ejus fecit Guido Patinus Epist. 27. cujus ipsa verba, ut Gallicâ linguâ sonant, producam: Il disoit, que son livre n etoit qu' un Romain, que le Latin veritablement en etoit beau: mais qu ily avoit de grandes fautes de Geographie. Il y en a une enorme entr' autres, dans le 7 Livre, lors qu' il parle de ces Scythes, qui vinrent prier Alexandre le Grand de ne point passer le Tanais, qui vient de la Moscovie Occidentale, se jetter dans le marais Meotide, separant l' Europe de l' Asie, et la Scythie Europeenne de l' Asiatique. Pour pronver cette conjecture, Alexandre le Grand n' ayant pas trouvé son compte aprés avoir passe cette riviere, revint incontinent in REGIONEM SACARUM, et de la entra dans les Indes, et tout cela est trés-éloigné du vray Tanäis. Le meme Maitre nous disoit, que l' Auteur de ce Livre étoit un savant Italien, qui le sit, il y a environ 300 ans. Que nul Ancien n' avoit civé Quinte Curce, et que c' etoit un nom supposé. Qu' il etoit là-dedans parlé du fleuve Indus du Gange, et autres parties des Indes, qui etoint inconnuës à ces Ancien, qui ont vecu devant. Ptolomée, qui est le premier et le plus ancien Auteur, qui ait fait mention de la Chine sous le nom de SINAE. Juvenal qui vivoit tant soit peu derant, a diti QUID SERES, QUID THRACES AGANT; et Pline parle de l'Ocean Serique, Ces SERES sont les habitans du Cathay, qui est une tres grande Province de l' Asie dans la Tartarie au dessus de la Chine. An jam ex his argumentis confici [Griechischer Text] illud possit, Critici viderint: Nos eâ de re amplius videbimus, ubi de Autoribus Linguae Latinae agemus. Fuere, qvi ipsi Eloqventiae Parenti suos foetus supposuerunt. Inter eos est Consolatio illa, qvae Sigonium autorem habet, censuris eruditorum multùm vexata. Multae extant super hoc negotio Epistolae in Riccoboni Historiâ Gymnasii Patavini. Aliqvi Vianello adscribunt. Videantur notae Placeii in Rhodii Autor. supposit. num. 22. Hofman. in Apol. pro Gal. l. 1. c. 16. de Hofmanno ICto, teste Scherbio refert, eum, cum ofterretur illi consolatio illa, lectis pauculis statim indignabundum his verbis abjecisse: Non est Ciceronis. Adeò statim illis, qvi lectioni Autoris adsveti sunt, subolet qvod non genuinum est. Sollicet ut è vestigiis judicare de seris Venatores solent: ita vel è paucis versiculis rerum Autorem Critici agnoscunt. Certum tamen est, hâc voluptate mirificè affici nonnullos, qvi sua veteribus supponunt. De hac ipsa Sigonii consolatione Mancinus libr. de invid. erudit. c. 9. Nec laude caruit, inqvit, Sigonius, qui, dum consolationem exhibet suam, illud assecutus est, ut brevi in opusculo,

[Image Nr. 00101 / S.81]
velut faciei lineamentis, Tullianam indolem inesse faterentur eruditi: Quin et magnâ illum voluptate perfusum credo, qui vivus adhuc plurimos viderit de literis benè meritos, ad illud syntagma defendendum, certamina et contentiones hilari libentique animo subeuntes. Muretus Jos. Scaligero imposuit Epigrammate, qvod ipse scripserat, pro antiqvo venditato. Hospitalii qvoque carmina à nonnullis pro antiqvis accepta.

In sacris et olim haec fabula acta fuit. Nunqvam defuere haeretici, qvi, ut fidem erroribus suis facerent, sub antiqvorum Patrum nomine sua commenta publicarent. Ipsae qvoque piae fraudes bonorum hominum accesserunt, qvi scripta qvaedam antiqvis nominibus incrustarunt, ut simpliciores in suas sententias pertraherent: Qvi malè profecto de re Christianâ meriti bonam causam in suspicionem falsi adduxerunt. Versatur qvadantenus in hoc argumento Joannes Dallaeus, qvi de Pseudepigraphis Apo olicis libros tres conscripsit. Notum est, qvid versibus Sibyllinis factum sit, qvibustam praeclara de Christi vaticinia continentur, qvae supposititia viri sagaces habent; etsi non desunt viri docti, qvi eorum autoritatem tuentur, atqve Sibyllinis illis de Christo oraculis penè eandem, qvam ipsi Sacro codici, fidem adstruunt. Multus est hoc in argumento Isaacus Vossius, cujus extat praeclarus de ibyllinis Oraculis liber.

Non desunt, qvi datâ operâ libros suos sub aliorum nomine exire in vulgus patiuntur, ut vel latere possint, si periculosa scriptio sit, vel aliorum judicia securiùs scrutari possint. De Trajani Boccalini relationibus hoc aliqvi affirmant: Nam Cardinalem Cajetanum earum autorem venditant, qvi Traja#i Boccalini nomine abusus fuerit, ne sibi fraudi esset, qvod scriberet; Testaturque Laurent. Crass. Elog. Hom. literat. part. 1. p 160. ac pag. 162. librum hunc mortem Boccalino paravisse: nam à quatuor armatis hominibus saccis arenâ repletis vulneratus est, usque dum animam efflavit. Refert et Erythr. Pinac III. p. 131. J. Franciscum Perandam ejus adjutorem fuisse. Ac facile apparet è commentario Boccalini, in Tacitum Italicâ linguá scripto, ab ingenio humiliore illum esse profectum. Circumferuntur nunc libri, qvi interiora status in Regnis qvibusdam et Rebuspublicis describunt, à multis in pretio habiti, qvibus nomen tantùm et fortasse etiam stylum commodavit, qvi in titulo libri legitur, Autor; aliis materiam suggerentibus, qvi periculoso hoc labore defungi nolunt. Aliqvi opulentioribus, qvi scripti alicujus famâ celebritatem nominis sibi parare gestiunt, ingenii sui foetus non rarò vendunt, cujus multa produci possent exempla. Saepe fictum nomen, vel aliqvâ ratione immutatum, vendibiliorem et gratiorem librum facit, qvàm si verum nomen adscriptum esset. Qvomodo Philippi de Terra nera Locicommunes Theologici omnium plausus abstulerunt, rejecti, cum Melanchthonis sub illo nomen agnosceretur. Odia enim, qvibus autores proseqvimur, ipsius libri, utut optimi, pretium imminuunt.

Non dissimulandum etiam hoc loco est, fictos tum autores, tum libros in

[Image Nr. 00102 / S.82]
ignorantiae velamentum ab Aretalogis et Thrasonibus literariis adhiberi. Aliqvi, ut docti videantur, inauditos librorum titulos nominumque monstra crepant, temeraria de autoribus judicia pronunciant, qvod viris nobilibus, et qvi sui opinione~ apud vulgum excitarunt, familiare esse consuevit. Ineptae hoc affectionis, qvam Galli pedantismum vocant, specimen notat Bailletus in Judic. Doct. tom. 1. part. 1. c. 14. pag. 99. Lepida ejus verba sunt: On peut dire, que c' est une PEDANTERIE CAVALIERE de juger cavallierement des Livres, el de faire le proces à un Auteurdans le tempsméme, qu' on proteste, qu' on n' est pas sonjuge, et qu' on n' est point connoisseur dans les matieres, qu' il a tractées, etc. Praeclarè hujusindolis homines exagitavit festivissimi ingenii juvenis Johannes Donne, postea Decanus Ecclesiae Paulinae Londinensis, qvi epistolam latinam Poëmatibus suis Anglicis inseruit, qvâ consilium suppeditat aulico indocto, qvomodo docti specie fallere alios possit. Excerpemus ex illâ aliqva, qvae valde faceta. Quia per occupationes aulae, inqvit, vacare literis non licet: (nam post somnum non nisi post decimam ex more excutiendum, postvestes dici loco assectibus proprias indutas, post saciem speculo compositam, post epulas lususque, quota pars vitae literis, animoque excolendo relinquitur?) et tamen doctus videri non dedignaris, ut aliquando habeas, quo eleganter et appositè canes Regios, conservos tuos, possis laudare, et quamvis scire, quae alii sciunt, non poteris, saltem scire valeas, qvae illi nesciunt: hâc ex consilio meo viâ progrediaris: Relictis autoribus, quos vocant Classicos, Academicis et paedagogis terendis, enitere per omnes, quibus ignorantiam securè fateri poteris, libros, aliis inventu difficiles exquirere. Nec in colloquiis quid ex autoribus vulgò notis afferas, sed ex istis; ut ita, quae dicis, aut tua videri possint, si nomina taceas, aut si minus dignasint, et autoritate egeant, novos autores cum reverentiâ tui audiant illi, qui omnia scire sibi antè visisunt. Hunc ergo Catalogum ad usum tuum exaravi, ut his paratis libris, in omni penèscientiâ, si non magis saltem aliter, doctus quam caeteri subitò prosilias. Subjungithuic epistolae Catalogum lepidissimum, unde haec in gustum dabo: Nicolai Hill Angli, de sexu et Hermaphroditate dignoscendâ in atomis: item de eorum anatomiá et obstetricatione inpartubus humatis: Aemulus Moisis ars conservandi vestimenta ultra 40 annos, autore Topcliffo: Librum Tobiae esse canonicum: Ubi ex Rabbinis et secretioribus Theologis numerantur pili caudae ejus canis, ex quorum variâ retortione et invicem conjunctione, consiciuntur literae, ex quibus mirifica verba consistunt, autore Francisco Georgio Veneto: Pax in Hierusalem, sive Conciliatio flagrantissimi dissidii inter Rabbi Simeon Kimchi, et Onkelos, utrum caro humana ex carne suillâ comestá concreta in resurrectione removebitur, annihilabitur aut purisicabitur, per illuminatissimu~ Doctorem Reuchlinum: Pythagoras Judaeo-Christianus, numerum 99 et 66 verso folio esse eundem per super scraphicum Io. Picum: Joh. Harringtoni Hercules, sive de modo, quo evacuabatur à facibus Arca Noae: Subsalvator, in quo illuminatus, sed parum illuminans Hugo Broughton incredibiliter docet, linguam Hebraicam esse de essentiâ salutis, et sua praecepta de essentia: Manipulus quercuum, sivc ars comprehendedi transcendentia, autore Raim. Secundo: Bonaventura de particulâ non à decalogo adimendo, et Symbolo Apostolorum

[Image Nr. 00103 / S.83]
adjiciendo: De navigabilitate aquarum supercoelestium, et utrum ibi ac apud nos navis in sirmamento in judicio sit appulsura, Jo. Dec autore: Edmundi Hobaei Eructationes promeridianae, sive de univocis, utpote de praerogativâ Regum, et chimaeris, morbo Regio, et morbo Gallico: Ars spiritualis inescandi mulieres, sive concionessubcingulares Egertoni: Coepe advocatorum, sive ars plorandi in judiciis, per Fran. Bacon: De gurgite diametrali à Polo ad Polum, per centrum navigabile sine pyxide, per Andr. Thevet. Qvis non svaviter in his ingenii festivi commentis rideat? Et certum tamen est, adeo vanos esse homines nonnullos, ut his larvis indoctos fallere, ac sibi nomen qvomodocunque parare gestiant. Solent et librorum Tituli Satyrici ab otiosis et acutis ingeniis confingi, qvi ad hanc falsi speciem qvodammodo etiam referendi sunt.

Pseudonvmis annumerandi et illi sunt, qvi aliena sibi per plagium attribuunt. Sunt in illis adeo impudentes qvidam, ut excusso veri Autoris nomine suum reponant; qvod in Roberti Stephani Thesauro Latinae Linguae factum, ad qvem plagiarii velut ad cadaver aliqvod vultures convolârunt. Toties hoc opus sub peregrinis nominibus recusum est. Doletus subtiliore furto in aliam formam opus redegitin commentariis suis Latinae Linguae': Qvemadmodum et Scapula Henrici Stephani thesaurum Graecum in aliam formam redigens à plagii et doli crimine non potest absolvi, etsi utilem Scholis aliqvâ ex parte operam praestitit. Sed omnia illa perseqvi exempla infinitum esset; qvorum magnam partem jamtum collegit Thomasius in libro de plagio literario, moralitatem qvoque ejus ad minutias usque pervestigans.

Cautiores illi plagiarii sunt, qui postumis virorum doctorum scriptis insidias struunt. Saepè enim contingit, ut praematurâ illorum morte vel non edi vel non absolvi possint eorum opera: Ad quorum pabula fucialieni qui accedunt, non sibi facta mella depraedantur. Vix credi potest, quam frequens illa fallendi ratio sit. Vidi non ita pridem ipse editum alieno nomine librum, quem Vir doctissimus privatis scholis olim proposuerat. Pertinet huc, quod de Barbosa notavit Erythraeus Pinacoth. II. num. 18 Scripsit is de jure Ecclesiastico universo volumen, quod opus magno alieno labore partum in se ille transtulit, cujus historia ita habet: Die quodam Barbosae famulus salsa quaedammuriatica in prandium coëmerat, quae ne manus digitosque inficerent tetroque odore imbuerent, cetarius chartis quibusdam, ut moris est, amiciebat: quem postea amictum famulus, domum reversus, cum praesente Domino ac vidente muriatica illa exuisset, quò in aquam injecta macerarentur, et in terram abjecisset, Dominus, curiosus inspiciendi, quid chartis illis contineretur, eas sustulit ac lustrare oculis coepit; viditque elegantissimi doctissimique cujusdam operis initium esse; statimque suspicatus est, id quod erat, autore, antequam potuisset illud impressum typis emittere, è vivis erepto, heredes, ignaros quantum in eo boni esset, tanquam in eptas, nescio quas, chartas et inutiles, cetario vendidisse; et statim magnam in spem venit, autore è medio sublato, si librum illum quoquo modo nactus esset, prosuo edendo, maximam sibi ex eo gloriam posse

[Image Nr. 00104 / S.84]
contingere: ac percontari diligenter é famulo coepit, in quonam macello, et à quo cetario, muriatica illa coëmisset; qui aperuit illi omnia, et simul signa et notas ostendit, quibus ad cetarii illius tabernam sine ullo errore perveniret. Abiit ille curriculo, quo mittebatur, librum invenit, cuipaucae quaedam chartae fuere detractae; ac vili eum pretio redemit: tum subrogatis iis, quae deerant, ac pluribus etiam aliis adjectis, imprimendum pro suo curavit. Haec subjungit Erythraeus, ab homine Barbosae amicissimo ejusque arcanorum omnium conscio accepimus.

Alii ex variis scriptoribus quaedam furantur, ne statim deprehendi in furto posfint, quorum maxima quidem pars est. Non possum, quin insigne hic exemplum afferam Thomasio non notatum, ut multa quidem adjungi possent. Edidit P. Stephanus Lambertus Villafanus Burgundo-Seqvanus è Soc. Jesu, et in Caesareo Madritensi collegio Eloquentiae Professor opera poëtica, in quibus pleraque ex aliis optimae notae poëtis sunt congesta, sed ita, ut per lacinias hinc illinc petitas carmina sua quasi consueret. Ex levi eorum inspectione statim apparuit illa fraus. Nam ex Augustini Mascardi, elegantissimi Poëtae, sylvis, Passeratii poëmatibus et Emanuelis Thesauri Inscriptionibus pleraque compilata notavi: Quod argumento est, etiam caetera, quorum non illa notitia nunc est, furto alicunde subrepta. In epicediis Reg. Isabellae Borboniae pleraque excerpta sunt è Mascardi Sylvarum lib. 3. de Rebus tristibus et è Deliciis Poëtarum Gallorum. Epicedia in funere Principis Hispaniae Balthasaris Caroli pleraque, imò omnia, è Mascardo consarcinata. Illud verò Epitaphium elegans, quod in Villafano p. 289 legitur, totidem verbis in Mascardo p. 135 legitur; nisi quod unam vocem mutaverit:

Vix matutinum surgebat Caesaris astrum Lumine promittens uberiore diem: Ast immaturam obnubit mors pallida lucem, Nec sinit è medio vibret ut axe facem. O lucem sine luce brevem! vix Lucifer ortus Solem praeveniens Hesperus emoritur.

Quae p. 286. 287. apud Villafanum leguntur, è Passeratii poëmatibus, quae in Deliciis Poëtarum Gallorum habentur, part. 3. p. 156. et. p. 171. aliquâ ex parte transscripta. Vafrities hujus hominis ex eo etiam apparet, quod in titulo libri impressionis annum non apposuerit, quem tamen Censores libri produnt. Confuso enim tempore incertum, quis verè plagiarius. Inscriptiones in Principem suum ex Emanuelis Thelauri Inscriptionibus compilavit: In J. Bapt. Lauri, viri docti et poëtae quoque elegantis, quem magni fecit Urbanus VIII, epistolis, cent. 1. Ep. 75. legitur totidem verbis Strena illa Passeratii de Nihilo, quae habetur in ejusdem poëmatibus, part. 3. Delic. Gall. Poët. p. 31. Quod mirum mihi semper visum est, cum Laurus ipse non contemnendus poëta fuerit, ut patet ex poëmate ejus de fabricatione calcis libris tribus scripto, et elogio, quod illi suspendit Erythr. Pinac. I. n. 141. Scripsit et Theatri Romani Orchestram de Viris illustribus. Extant orationes cujusdam

[Image Nr. 00105 / S.85]
non ignoti Jesuitae, quae multam partem ex Italicis Panegyricis Emannelis Thesauri depromptae sunt. Dum enim acutum dicendi genus, qui morbus quorundam est, nimis affectat, etiam ne sententiolae desint, aliunde furatur. Extat cujusdam de Opinione Oratio, quae praecipuâ parte è Barlaei oratione de Ente Rationis descripta est. Bertilii Canutimultae sunt in Epistolis è Lipsio, in Poëmatibus è Lotichio, laciniae. Novimus et è Vincentii Fabricii Poëmatibus nobili Poëtae Gallico aliqua acumina sublecta. Sed illa minutiora sunt, quam ut attendi debeant. Et casu interdum talia eveniunt, quod singulari dissertatione de surtis Poëtarum Ostendere voluit Menagius. Legi etiam potest super hoc argumento Stephani Forcatuli Dialogus festivissimus, cuititulus Prometheus, sive de raptu animorum, ubi alienae inventionis praedones et ineptos imitatores reprehendit. Malè tamen habere Viros doctos illae depraedationes solent, si rerum suarum sint tenaciores. J C. Scaliger, cum à meretriculâ CCC nummis emungeretur, eique illos vindicaturo amicus Judex, quem Atticum vocat, indignâ sententiâ illuserat, stomachosiorem et acerbam in eum epistolam scripsit; quae est inter editas 63. quâ inter alia scriptorum suorum compilationes objicit: Quare favetis furibus, nisi quia fures? quare impudicis, nisi quia ex impudicis aliquot vestrum natisunt? Quid vos evoxit adillud tribunal, nisi sororum impudicitia? Quid adaltior a provexit, nisi eapecunia, quae iisdem artibus comparata erat? Emistis magistratum, vendidist is judicia. Redde mihi Praefationes meas, dicta acuta ex insinitis epistolis etc. et ingratus esto.

Non accensendi sunt Pseudonymis, qvi vel fictum vel immutatum nomen assumunt, si forte sua interesse existiment illud celari, cum à dolo absint. Illud plerumque faciunt, qvi arcaniora scribunt, vel in rebus civilibus, vel naturalibus, vel qvi novas sententias defendunt, et sibi ipsis diffidunt, judicia hominum doctorum, ut stantes post tabulam Apelles, exploraturi. In Politicis argumentis qvotidie videmus larvatos in scenam procedere. In rebus naturalibus, arcanis scilicet, chimicis praecipuè, pleraque ficta habemus nomina, paucis exceptis. Ut enim mysteria illa Harpocratis sigillo recondi volunt, ita eorum scriptores, qvi [Griechischer Text] omnia proponunt, ipsi latitare qvam in publicum prodire malunt. In his Basilius Valentinus, magnus hujus artis antistes, (ut hoc [Griechischer Text] moneam) qvibusdam numeratur. Ego ipse qvondam in illâ fui sententiâ, ac confirmat Raschii testimonio Placcius in Pseudonymorum Catalogo p. 159. qvi nec in Catalogo Benedictinorum Provinciali Erfurti, neque in Generali Romae nomen hoc invenerit. Raschius aliqvem ex familiâ Johann. Tholdeni Hessi sub hoc nomine latitare voluisse existimavit. Sed in aliam nunc sententiam penè impellit Gudenus ipse Erfurdiensis, qvi in Histor. Erfurdensi lib. 2. pag. 129. ita scribit: Eadem aetate, sc. An. 1413. Basilius Valentinus in Divi Petri monasterio vixit, arte medicâ et naturali indagatione admirabilis. Addit qvidem Gudenius, ipse ab his sacris alienior: Insuper iis accensetur, quos in augmentum spei nominant aurum confecisse. Sie alienâ dementiâ post secula fallit, ideo minus culpabilis, quod non nisi decipi amantes facultatibus ex#at. Verùm

[Image Nr. 00106 / S.86]
ut iis verbis demonstrat, illum rerum, qvas proponit Basilius, notitiam non habuisse; Ita suffragium tamen idoneum praebet, qvendam ejus nominis vixisse in Divi Petri monasterio. Librum tamen illum de Incrementis et Decrementis metallorum, qvi Basilio Valentino vulgò tribuitur, sub cujusdam de Solea nomine apud amicum editum vidi, et qvidem in 4to. Suspicionem hoc de Solea nomen mihi movit, qvoniam de Thöldeno aliorum opinio est, annon forte in illo Johannis Thôldeni nomine lateat: Et sanè integrum illud nomen de Solea in nomine Joannes Tholdenus occultatur: qvae vero lupersunt literae, nullum formare praenomen possunt, atque nunc memoriâ mihi excidit, qvale in libro illo edito fuerit. Fortassis aliud qvoddam assumpsit, eo contentus, qvod nomen qvodcunque è suo exstruxerit.

Multo minùs inter Pseudonymos referendi sunt, qvì certa qvaedam nomina è Collegiis, qvalia in Italia, nunc qvoque in Germania plura sunt, sortiti. Turbat tamen illa res et nebulas lectoribus offundit, qvibus illa cognomina incognita sunt: Multi sunt à membris societatis fructiferae scripti libri, qvorum Autores sub adscititiis illis titulis ignorantur. Cuiautem vacat in illos adeò anxiè inqvirere? Certè illi Collegiorum tituli vehementer displicuerunt Vincentio Pinello, de quo in ejus vitâ refertur: Cum Patavii plures clarorum virorum coetus cogerentur, quas Academias appellamus, Elevatorum, Occultorum, Aethereorum, nulliunquam nomen dedit, ab ambitione et theatraliquâdam ostentatione procul abhorrens. Rolandus qvoque Maresius lib. 2. Ep. 43. Collegia ipsa qvidem laudat, sed displicent ipsi cognomina planè absurda et ridicula. Apud Graecos tamen cognomina qvoque peregrina ab autoribus usurpata videmus, qvae res historiam literariam intricatiorem reddit. Nostro tempore qvoque videmus Germanica Gallica in Latina et Graecamutata, qvod molestum saepe est, et ipsis autoribus officit. Multum in Historiâ Thuanâ Gallicorum nominum in Latina commutatio turbat. Et in omni Historiâ illa res tricas et nodos nectit.

Procedimus ad Anonymos libros, qui vel autorem certum non habent, vel nullum profitentur. Copiosè hîc de causis celandi nominis agit Bailletus in Judic. Doctor. Tom 1. part. 2. cap. 12. qui super illo argumento legi potest. Eorum indicem dedit Vir Cl. Vincentius Placcius, quem supplementis porro augebit. Deckerus quoque in libello de scriptis adespotis quaedam hujus argumenti tangir. Ac velle~ sane majore studio in rem illam in cumbere~t eruditi: Nam utilissimus profectò labor est, non tam in recentiorum Autorum scriptis, quam vetustis. Idem, ut puto, argumentum in Commentario de Autoribus dubiis tractavit Vir vastissimi ingenii Caspar Barthius, quem aliquoties ipse in Adversariis suis citat. Sed nusquam ille post mortem autoris, etsi jam absolutus, comparuit; Quod argumento est, ab improbâ manu surreptum. De Joh. Gerh. Vossii simili libro deperdito dolet qvoque Placcius libri sui praefatione.

De Autorum versionibus quaedam adderem, nisi in veterum Autorum

[Image Nr. 00107 / S.87]
versionibus recensendis isto labore nos sublevasset Vir [Griechischer Text] Petrus Daniel Huetus, cujus extat de Claris interpretibus [Griechischer Text] liber, in quo tamen erga Germanos paululum iniquior visus est. De Gallicis veterum autorum versionibus legendi sunt Sorellus et Bailletus. Et hic quidem Latinos quoque interpretes Italos, Hispanos, Germanos recensuit libro de judic. Doct. Tom. 3. part. 2. totâ, qui potissima ex Hueto excerpsit. Caeterum et versionum cura eruditis esse debet. Quae ex Orientalibus, Hebraicis, Arabicis convertuntur, peritissimos sanè carum linguarum requirunt: Qui cum rarissimi sint, sit inde, ut non satis sibi constent illae versiones. Plerique Orientales literas discunt, non ut linguam vel scribant vel loquantur; sed ut Grammatici sint. Neque mediocris linguae cognitio hic sufficit, sed accuratislima, et ex usu ipsius gentis firmata. Magnum quoque in Codicis sacri interpretatione versiones cujuscunque linguae usum habent, easque ad exegesin Theologi celeberrimi cum magno suo fructu adhibent. Ex collatione enim illarum sensus saepe verus elicitur vel firmatur. Earum utilitatem quoque in Historicis, et quidem Taciti interpretatione ostendit Freinshemius in illo suo specimine Paraphraseos Cornelianae, ubi è Gallicae, Italicae, Anglicae, Germanicae, Hispanicae versionis collatione veros Taciti sensus indagavit.

CAP. X. DE LIBRIS MYSTICIS ET SECRETIS.

VAria de mysticis libris judicia. Non omnia contemnenda. Ob incredulitatem multa ignorantur. Libri Mystici, Theosophici, Prophetici et Magici. Theurgici Gentilium libri. Jamblichi de Mysteriis Aegyptiorum libri, ex Hermetis libris congesti. Libri sacri apud Aegyptios custoditi. Zoroastri historia et scripta: Eorum aliqua Picus habuit. Oracula Zoroastri. Berosus Annii à Postello defensus. Indi Bramines. Orpheus et ejus scripta. Etruscorum Razi Hinui antiquissimam sapientiam professi. Tarquitiani libri. Sibyllina scripta à Noachi nuru Postellus deducit. Sibyllina Oracula Romae custodita. Eorum diversitas. Phires aliis. Petito una Sibylla dofenditur. Druides. Gentilium sacra sincera paulatim adulterata. Hebraeorum Libri Caballistici. Christianorum mystici libri. Dionysius Arcopagita. Theophr. Paracelsi, Jacobi Böhmii Theologica. De his judicia Prophetici libri in omnibus gentibus. Pignora imperii ominosa. Vasa cuprea Chinensium. Nostradamus Gallorum Propheta et Poëta. Varia de ipso et scriptis ejus narrantur. Speculis quidam usum existimant. Vaticinium de Calvinismo in Galliâ exstirpando nunc impletum. Multa alia de magnis revolutionibus praedixit.

MYsticos et secretos libros dicimus, qvi de rebus sublimibus, arcanis, mirabilibus scripti, suos sibi lectores postulant, neqve omnibus ad lectionem concedi solent, neqve ab omnibus intelligi possunt. Non idem omnibus est horum librorum gustus: laudantur ab his, culpantur ab illis.

[Image Nr. 00108 / S.88]
Sunt, qui ista scripta [Griechischer Text] habent. Sunt, qvi# utinania, superstitiosa [Griechischer Text] , et ab otiosis ingeniis, ad fucum simplicioribus faciendum, inventa alpernentur. Sed mediâ in illis viâ procedendum est. Ut enim nullus liber tam malus est, in quo non sit aliquid boni; ita et in illis, qui mysteria et arcana se tradere venditant, invenies aliquando, qvae vix credideris Non negaverim equidem multa à multis fingi, esse, qui aliorum credulitati imponant, et ad inanes contemplationes homines, quibus omnia ignota magnifica sunt, abducant. Sed de omnibus eandem pronunciare sententiam nefas esto. Neque ita suspicionibus indulgendum est, ut omnia sine discrimine pro fabulis et mendaciis habeamus Quin potius crescat cum bonâ segete infelix lolium et steriles avenae Veniet, quae illa judicet, aetas et rerum magister usus. Etiam hîc profectò verum est, quod Heraclitus, Plutarcho testein Coriolano, solitus est dicere: [Griechischer Text] , multas divinas et praeclaras res ab hominibus ignorari, ob eorum incredulitatem: ac Plutarchus alibi vocat [Griechischer Text] , morbum incredulitatis. In eundem sensum qvoque Theophrastus dixit, res mundi pulcherrimas ab arrogantia hominum ignorari, dum nihil statuunt credere, nisihumana mens rationem illius perceperit. Qvod si Aristotelem 1. Metaphysic. audimus, ea est humanae mentis imbecillitas, ut cognoscere neqveat veritatem, eoque pacto [Griechischer Text] cernit ignorantiam omnium, nec vidit [Griechischer Text] suam. In plerisque naturae rebus plus videmus fidei qvam demonstrationi relinqvi. Nisi potissimapars cognitionis naturalis ab Historiâ Naturali nobis esset, à philosophiâ parum nosceremus. Et tamen is hominum morbus est, ut res ipsas negare malint, qvam suam ignorantiam profiteri. Quoniam verò nec millesimam partem rerum naturalium cognoscimus, ne qvid de [Griechischer Text] dicam, potius credulitate qvàm nimiâ incredulitate hic peccandum existimem, ne falsâ falsitatis suspicione pulcherrimarum rerum scientiam amittamus.

Mysticorum librorum tres vasi constituere possumus classes, Theosophicos, Propheticos, et Magicos. Theosophicos nunc eos vocant, qvi de rebus divinis abstrusiora qvaedam docent, qvales apud Gentiles Theurgici dicebantur, qvibus Doctrina de Deo, Daemonibus, geniis, deque ceremoniis, qvibus illi colendi, tradebatur. Alii Magiam divinam hanc Theurgiam vocant. Haec veterum Methaphysica fuit. De Gentilium religione etsi magna volumina conscripta sunt, tamen dicere non vereor, è tam vasto numero paucos esse, qvi istius [Griechischer Text] et [Griechischer Text] ethnicae fundum rectè penetrarint. Non existimandum est, adeo stolidos et ineptos fuisse sagacissimos populos, ut, qvae vulgo de eorum sacris traduntur, eo sensu accipi velint, qvo se nobis exhibent, ii praecipuè, qvi eorum fingendorum autoresfuere. Alii sub hoc aenigmate sensus latent, mysteria scilicet naturae secretioris, qvod, ut suspicione attigerunt multi, ita fuit inter tot interpretes Davos, unus alterque hodie Oedipus, qvi aliqvid de iis prodiderit: De qvibus in seqventibus plura.

Theurgiae gentilium arcana, non volaticis narrationibus sparsa, sed suis rationibus

[Image Nr. 00109 / S.89]
deducta apud Jamblichum in libro de Mysteriis Aegptiorum operosè proposita sunt: qvô ad Porphyrii qvaestiones respondet, qvem Thomas Gale Oxonii 1678. cum notis edidit. Nam Aegyptiorum doctrina in his praecipui aliqvid habere videtur, unde in Graecos et ab his in Romanos multa derivata, sed multis falsationibus incrustata. Nil verô in hoc argumento ab ullo gentilium philosophorum huic simile scriptum est, quod autor ille se ex Mercurii columnis, qvas Pythagoras et Plato in suam philosophiam transtulerint, ex innumeris antiqvorum scriptis, et ex certo aliqvo libro, in qvem veteres totam de rebus divinis scientiam congesserint, itemè Chaldaeorum ac Assyriorum monimentis excerpsisse ait: ut proinde qvasi compendium Theurgiae gentilis dici possit. Duos verò Mercurios celebrabant Aegyptii. Primus, quem illi Thoth vocant, ille est, qvi columnas reliqvit, qvas interpretatus est Mercurius secundus, qvam ille interpretationem multis libris complexus est, ut ipse Jamblichus docet. Notat vero Thomas Gale ad cap. 1. librorum illum numerum Mercurio tributorum ortum ex eo esse, qvod omnia sua inventa uni Mercurio ex communi sapientum concluso inscriberent, et in columnis et in adytis sacris reponerent: ut Pythagoraei omnia sua inventa Pythagorae nomine insigniebant. Ex iis Mercurii libris unus fuit, qvi continebat [Griechischer Text] , cujus meminere Diodor. Sic. lib. 1. c. 16. Strabo lib. 15. Et eandem ob causam credo tot libros Hermetis sive Mercurii nomine circumferri, qvod sua scripta sub Mercurii nomine publicare maluerint: Qvanqvam et Christianorum piis fraudibus aliqva, aut certe qvaedam in illis laciniae, adscribi posse videntur. Opuscula medica et astrologica Hermetis in Bibliothecâ Vindobonensi exstantia Lambecius notavit, lib. 6. Commentarior. part. 2. in qvibus, compendium medicinae, de mathematicâscientiâ, insluxibus astrorum, de arcanis duodecim signorum Zodiaci, de animalibus volatilibus, quadrupedibus, aquatilibus, gemmis seu lapidibus pretiosis, characteribus sive not is ponderum et mensurarum, de Melomantia sive divinatione ex membris humani corporis: Arithmomantia sive divinatione ex numeris. De Hermetis Trismegisti vitâ et scriptis videri amplius potest Lambecii prodromus historiae literariae cap. 1. §. 6. à pag. 134. usque ad pag. 443. et Borrichius in Hermetis sapient. c. 1. 2. et 3. Caeterum et integras habebant Bibliothecassacras Aegyptii, in qvibus reposita, qvae occultari volebant; cum poenâ graviafficerent, qvi aliqva ex iis in vulgus efferrent Calasiris sacerdos Aegyptius apud Heliodorum his verbis testatur: Me dicente ea, quae sciebam, et quae de hocslumine (Nilo) sacris libris perscripta, solis antistitibus cognoscere ac legere licet. Postellus in Alcorano multas veteris Aegyptiorum Theologiae reliqvias, ac plura de Christo ipso restimonia, qvàm in Judaeorum libris, agnoscit. Videri alioqvin super multis doctissimus Sapientiae Aegyptiorum vindex Borrichius potest.

Inter antiqvissimos in hoc genere Gentilium scriptores Zoroaster recensetur. Ejus historiam ex Abulfeda aliisque collegit Edoardus Pocockius, ubi inter alia nominatur ejus liber, qvo religionis praecepta Magis tradiderit, ac XII. voluminibus

[Image Nr. 00110 / S.90]
constiterit, qvorum singula corium taurinum integrum implerent. Scripsit de pretiosis lapidibus libros V. de astrorum effectis ex eorum inspectione praedicandis ac judicandis unum: de Agriculturâ V. Plin. lib. 30. cap. 1. ait, vicies centena millia versuum à Zoroastre condita, qvae indicibus explanavit Hermippus, qvi de Deoru~ sacris, cultu et ritibus egerunt; item [Griechischer Text] , qvos Suidas ait fuisse quatuor, qvi longum ipsius scriptorum enumerat Catalogum. Pythagorae istos praelegisse Zabratum memorat Porphyrius, qvi Zabratus Pythagoram edocuerit, [Griechischer Text] . Horum librorum aliquot Joannes Picus habuit, qvi ipse ita ad Ficinum scribit: Chaldaici hi libri sunt, si libri sunt, non thesauri. Audi inscriptiones. Patris Ezrae, Zoroastri et Melchior, Magorum oracula. In quibus et illa quoque, quae apud Graecos mendosa et mutila, integra et absoluta leguntur. Est et in illa oracula Chaldaeorum sapientum brevis quidem et salebrosa, sed plena mysteriis, interpretatio. Est itidem et libellus de dogmatis Chaldaicae Theologiae, ac in illum Persarum, Graecoru~, Chaldaeorumque divina et locupletissima enarratio. Hos Ficinus post obitum Pici inter ejus scriptorum reliquias comperit, sed adeo depravatè exaratos, ut vix ab ipso Pico legi possent. Syrianus Magnus libros X. in Logia sive Oracula Zoroastri scripsit. Notavit Thomas Gale ad c. 2. sect. 1. libri Jamblichiani: magnam esse convenientiam inter haec et ea, quae tradebant Aegyptiorum sapientes ex libris Mercurialibus; nec non inter ea, quae fuisse Zabiorum placita et scripta prodit Maimonides Ductoris l. 3. ubi hos à Magis propagatos fuisse notat. Legi de hoc Zoroastre ejusque scriptis ampliùs potest Otto Heurnius in Barbaricae Philosophiae antiquitatibus l. 1. Chaldaico p. 28. et in lib. 2. Indico cap. 1. Ubi Oracula Zoroastri recenset, qvae Ludovicus Tiletanus cum Plethonis Gemisti commentariis Parisiis, ac postea Franciscus Patricius auctiora ex Proclo, Hermia, Simplicio, Damascio, Synesio, Olympiodoro, Nicephoro, An. 1591. Ferrariae in novâ de Universis Philosophiâ edidit, sapientiae divinae plenissima. Adeò enim iis, quae sacris literis tradita sunt, consonant, ut Johannes Jessenius à Jessen ab Abrahamo illum edoctum existimet: qui quasi compendio quodam hanc Zoroastri Philosophiam tradidit libro, quem Zoroaster inscribit, Witteb. An. 1593. edito. Videndus de illo est Girald. de Poët. Dial. 2 p. 59. Ex horum familia procul dubio fuere, qui ad adorandum Christum venere. Verum de Chaldaeorum antiquitatibus exigua nobis superest notitia, nisi quis ad Berosiana illa fragmenta confugere velit, quae plurimi supposititia habent, etsi illis sui quoque defensores, ut supra vidimus, et Postell. libr. de Etruriae origine eadem vera agnoscat; neque ab Annio Viterbiensi demum conficta; quod in Germaniâ et Galliâ extiterint, antequam in manus Annii inciderint: Qui et apologiam pro illo a #Petrum Franciscum Giambularium Canonicum D. Laurentii et Academicum Florentinum autorem libri de prisca Etruscae linguae origine scripsit, quam et operi subjungit: ubi ex ipsa Armenia allatum hunc librum et à Georgio Apostolicae professionis homine Latinum Annio datum fuisse ait: quae velim nobis paulò accuratiora aliisque documentis firmata dedisset: Hactenus enim nil illorum

[Image Nr. 00111 / S.91]
innotuit. De Aegyptiorum Theologiâ, Philosophiâ, Hieroglyphicis, Otto Heurnius quoque nonnulla eodem libro adduxit.

Indorum, et in his Philosophorum Braminum, quasi Abraminum ab Abrahamo oriundorum, ut Postellus judicat, Theologia et Philosophia ab illis Chaldaeorum dogmatibus non multum diversa fuit. Sed nulli de iis supersunt libri, nisi exigua Palladii relatio, et nos infra de his plura dicemus. Orpheus Thracius antiquissimae sapientiae dogmata tradidit, è qvo Graeci Astrologiam acceperunt, ut testatur Lucianus in Dialogo de Astrologia. Illum ajunt primum Deorum initia, universamque Theologiam reclusisse, nefariorum facinorum expiationes ac plurima morborum remedia docuisse. Scripsisse dicitur de elementorum transmutatione, de rerum naturalium amoris essicaciâ, de Gigantum cum Jove pugnâ, de raptu et luctu Proserpinae, de erroribus Cereris, de laboribus Herculis, de ritibus sacrorum Idaeorum et Corybantum, de gemmis, de occult is oraculorum responsis, de Veneris et Minervae sacrificiis, de Aegyptiorum luctu ob mortem Osiridis, illorumque lustrationibus, de vaticiniis, do auspiciis, de sibrarum situ, de somniorum interpretatione eorumque averruncatione, de expiatione inferorum, de ratione et motu astrorum; Qvae tamen omnia perierunt. Nam, qvae ejus nomine etiam olim circumlata, fortè ex reliqviis ejus ab aliis concinnata, unde et Aristoteles non Orphei, sed Orphica scripta vocavit. Qvi et Ciceroni liber Orphei titulo tribuitur, sine dubio fictus est. Vide de illo, aliisque ejus nominis plura apud Gyrald. Dial. 2. de Poëtis Latinis, p. m. 52. et seqq.

Qvae veteris Theologiae in Europam ac primùm in Italiam venerunt, caeteris omnium gentium sacris praeferenda essent, si veritate niterentur, qvae Postellus libro de Etruriae originibus magno apparatu proposuit. Noam enim in Italiam primùm venisse, ibique orbis antedilaviani sacra ritus et scientias restaurasse ait. Fuisse autem illi, ut apud omnes populos, popularem institutionem, et inter sapientiae alumnos secretiorem qvandam et ab usu vulgarium remotissimam, à qvâ vis praedictionum Magiae et divinioris sapientiae pendebat. Ab eo, ait, constitutos illos Razi Hinuos (qvod nomen Halicarnasseus conservavit) id est, ut interpretatur, secretorum propagatores, qvi sint iidem, qvi Ethrusci, seu Eturi Tusci, qvorum idem officium fuerit, qvod Etruriae sacerdotibus Cicero adscribit. Ii praeerant instituendae juventuti, principum potissimùm, ii habebantscientiam secretiorem evocandorum geniorum, alligandorumque prodigiorum et signorum coelestium interpretandorum, qvam scientiam nostro desiderari seculo ait. De qvibus omnibus multa illic nova, et qvae [Griechischer Text] plurimis habebuntur, sed tamen non ineptè deducta, legi possunt. Laudantur et ab Ammiano Marcellino lib. 25. cap. 2. Tarqvitiani libri, inque iis titulus de rebus divinis Nam Plinio et Macrobio in lib. 3. Sat. c. 7. testibus, Tarqvitius libros tres de Etruscâ disciplinâ et Ostentarium Tuscum conscri psit: ut inde appareat, plures ejus generis libros fuisse. An ex Noachi disciplina Sibyllina illa Romae custodita carmina fluxerint, non est adeò certum. Postellus in libro de Originibus sive de variâ, et potissimum orbi latino ad hanc diem incognitâ aut inconsiderata

[Image Nr. 00112 / S.92]
historiâ cap. 16. Sibyllinam doctrinam ortum habuisse credit à femina principe totius Orientis, proximâ sanguine ipsi Noacho. Primamille Sibyllam facit Nimrodi uxorem, dictam Sabbathen sive Sembethen, nurum Noachi, unde totus oriens acceperit sacra, donec sensim sanctitate et enthusiasmis pleraeque Graeci sermonis peritae feminae eadem tradiderint Graecis, et demum Latinis; ita, ut principio publicati nominis Romae, id est, sub Regibus, delata sint magna volumina, quae tantae fuisse veritatis comperta sunt, ut illis inconsultis nihil publicae functionis susciperetur. Earum Sibyllarum complures fuisse omnium est sententia, qvas ab illa primâ institutas fuisse, sed incertâ fide, refert Postellus. Certissimum est, inquit ille, fuisse innumeras in universo, sed scripta 10. fuere communiora. Quis enim non admiretur illas Alirunas Francorum, Gothorum et totius septentrionis, quae tantâ erant non solum praedicendi sed evocandi potentiâ, ut non solùm clarè de futuris praedicerent, sed spirituales substantias cujuscunque generis ita cogerent, ut inquâcunque formâ se repraesentare omnium oculis adigerent. Ejusdemgeneris fuere vates et sacraevirgines ubivis gentium, tam in verâ religione optimè primum ab uxore Noachi et filiabus nuribusque et posteris instituti, ad divinae sapientiae laudem, quàm in iisdem religionibus sensim depravatis et à diabolo corruptis. Verùmde numero illarum Sibyllarum nunqvam satis inter eruditos convenit, neque de origine qvicqvam certi est. Qvae enim Postellus hîc qvasi ex Apollinis tripodepronunciat, nullâ certâ fide nituntur. Isaacus Vossius, qvi de oraculis Sibyllinis doctissimam commentationem scripsit, nihilde numero et origine certi habet; saltem oracula Sibyllina fuisse, qvâ clarissima de Christo vaticinia continentur, probat; qvae à Judaeis ex Prophetarum suorum oraculis sub nomine fatidicarum mulierum, qvarum apud gentes magna esset autoritas, congesta fuerint. Caeterum magna illorum Sibyllinorum scriptorum fuit diversitas. Qvae Tarqvinii regis temporibus in usu apud Romanos fuerunt, absumpta fuisse incendio Capitolino constat; postea ex Erythris et aliis Asiae urbibus (ubi qvaedam Sibyllina servabantur) illa utcunque congesta, à prioribus tamen diversa. Qvae vero nunc supersunt Sibyllina, ea à Christianis interpolata dubium nullum est. In iis tamen tam variis Sibyllinis monumentis, qvicqvid fluctuent alii, Petrus Petitus peculiari de Sibylla libro, non nisi unam fuisse statuit, à qvâ omnis illa fama, omnia illa oracula, remotis supposititiis, promanârint; qvae à variis locis, ubi illa vixerit, varium nomen sortita fuerit. Druidum, qvi apud Celtas et Germanos Theologi et Philosophi fuerunt, etiam cum antiqvis illis conveniunt dogmata, qvi tamen nihil scripturâ eorum, qvae docebant, comprehendi voluerunt. Illorum etiam Pythagoras discipulus fuit, Verùm dubium nullum est, illa gentilis Theologiae initio qvidem satis sincera, tractu temporis fuisse variis superstitionibus et damnandis ritibus incrustata. Cum enim Sacerdotes inter se secretiores haberent Magiae disciplinas, populum falso cultu in diversa actum non cohibuerunt tantùm, sed et ultrò permiserunt, ne in sacra illa abscondita involarent. Paulatim et ipsi Sacerdotes in deteriora prolapsi, occultas Diabolo insidias struente, à viâ regiâ, imò divinâ, deviarunt. Jamblichianus

[Image Nr. 00113 / S.93]
ille liber, qvem suprà laudavi, etsi multa habet sublimia, qvaeque ex sinceris fontibus hausta videntur; tamen qvae de Daemonum cultu et conciliatione habet, illa ab iis segreganda sunt. Illud verò memorabile est, qvod sectione V. cap. 22. unum ait esse perfectissimum cultum, in qvo uno omnes simul colamus essen. tias et principatus: Hunc serò admodumadvenire ait, et oppido paucis; ac benè nobiscum agi, si in vitae occasu contingat. Alibi disertis verbis ait, non opus nos habere geniorum amicitiá, si unum illum Deum summum, qvi omnibus imperat, amicum habeamus.

Hebraeorum Theosophici libri, qvos illi Cabalae nomine vocarunt, longè plurimi fuerunt, qvorum Esdras ultra 70. collegit, non nisi sapientibus legendos. Hos Joann. Picus se habuisse ait, unde conclusiones illas Cabalisticas suas excerpsit. Nescio, an ex illis libris sit, velalius qvispiam, qvô se Postellus usum profitetur. Ita enim ille libro de Etruriae origine p. 82. Apud Hebraeos sic fuit usitatum interpretationis genus, ut altissimis referta mystertis non nisi ore in aures transfunderentur discipult, quamdiu res eorum floruerunt; paulo post in unum volumen, quod ad manus nostras pervenit, secreta illa disciplina, quam eò quod recipiatur auditu, et non lectione, Cabalam vocarunt, summum genus sapientiae divinae. Circumfertur et apud Judaeos, Abrahami Patriarchae, cui tribuitur, liber S. pher jetzira, id est, Liber formationis. Bartoloccius, qvi Romae Bibliothecam magnam Rabbinicam edidit, ex illo ait, qvotqvot de Cabala scripserunt, tanqvam ex turbido fonte bibisse et hausiste totam illam tam sublimem et reconditam Judaeorum Theologiam, qvam mysticam vocant, et de qva mira jactitant. Editus est ille cum notis Rittangelii: extant et aliorum in illum Rabbinorum commentarii, ac clavis in illum librum à Schephtel Horwitz Pragensi Judaeo edita, sub titulo Schepha Tal, Abundantia Roris; neque in hunc solum librum, sed in Torah, Tikkunim et Pardes rimmonim, qvi libri fundamentum universae Cabalae continent. Hanov. 1612 Extat et Maajen hachochma, Fons sapientiae, liber antiqvissimus, Amstelod. 4. 1651 editus. Legendi de Caballisticis Libri III. Reuchlini, et illi omnes, qvos aliqvot voluminibus in folio J. Pistorius Basileae 1587. edidit. Conferri qvoqve Henrici Mori Cabala Philosophica potest, cujus examen Sam. Andreae scripsit.

Christianorum jam à primis temporibus mystici qvidam in Theosophiâ libri fuerunt. Principem in his locum sibi vendicant decantata illa Dionysii Areopagitae opera de Hierarchia Ecclesiastica, de divinis nominibus, de Theologiâ mysticâ, qvem S. Pauli discipulum esse volunt, multoqve rationum conqvisitarum apparatu, ut genuinum, defendit Petr. Halloix in vitâ S. Dionysii, et qvaestionibus de vitâ et operibus ejus. Nos illam aliis litem dirimendam relinqvimus. Liber verò ille, à qvocunqve demum scriptus sit, rerum divinarum profundissimis meditationibus plenus est. Fuere omni tempore, qvi hujus generis libros scripsere; nullum verò eorum scriptorum feracius est, qvàm hoc et superius seculum. Inter illos numerari prae aliis debet Vir summi ingenii et maximorum

[Image Nr. 00114 / S.94]
meritoru~, Theophrastus Paracelsus, qvi et magnam rei medicae et Physicae facem praetulit. Nam uti plerumqve secretioris naturae et Theologiae conjunctae rationes istis scriptoribus fuere; ita datâ occasione in Theologicas dissertationes dilabitur. Fuere verò post mortem pleraqve ejus ab aliis edita, qvae, si ipse vivus edidisset, fortasse alio habitu se exhibuissent. Qvare nec omnia illa, qvae è schedis ejus publicarunt alii, à morosis Censoribus ad vivum resecanda sunt. Plures etiam ab illo in Theologicis libri sunt postumi, qvam in medicis et Physicis editi sunt. Nam in Bibliotheca Isaaci Vossii penè in omnes Novi Foederis libros commentarios prolixos ab eo scriptos inveni. Similes generis scriptor nostrâ aetate Jacobus Bohmius fuit, Philosophus Teutonicus dictus. Mirabile profectò, viro huic, utut plebejo, ingenium fuit, et singulari animi impulsu agitatum. Ineptè suspiciosi sunt, qvi Pontificii cujusdam technas subfuisse scriptis ejus crediderunt. Ab uno homine et qvidem ab ipso profecta omnia, argunt idem styli tenor, eadem in omnibus rerum conformitas. Si exceperis nonnulla, qvae [Griechischer Text] et intricatiora videntur, in plurimis Pythagoraea dogmata [Griechischer Text] spirare videtur. Ejus Psychologiam in linguam latinam convertit, notisque illustravit Angelus Werdenhagen ICtus. Henricus qvoqve Morus judicium de illo mitius, qvam asperiores nonnulli Censores, tulit. Pietatem viri istius nemo hactenus in dubium vocavit. Scripta illa ab homine literarum omnium rudi adornari potuisse, penè prodigio similis res est.

Propheticos libros dico, qvi Rerumpubl. mutationes variosque casus praedicunt, qvales in praecipuis Rebuspublicis qvidam servari solent. Sunt enimhomines, qvi vel ex artis Astrologicae arcanis, vel singulari ingenii impulsu, talia praedicere solent. Custodiuntur qvaedam imperii pignora, è qvibus conjici futurasolent. De Urim et Thumim apud Hebraeos è sacris constar. Apud Romanos erant libri Sibyllini, et illi Etrusci aruspices; apud Chinenses vasa cuprea novem, pro numero provinciarum, tremore suo varios Reip. casus significantia, de qvibus Martinus Martin. lib. 2. Sin. Historiae pag. 50. Cui similia sunt duodecim vasa pro totidem anni mensium numero; qvorum unumqvodqve aliqvo pulvere oppletum, ejus indolis, ut sub finem mensis vasi suo atributi in ipsâ luminarium conjunctione sponte suâ in nihilum vanescerent. Ex motu ejus pulveris de futurâ totius anni tempestate vaticinabantur, de qvo Mart. Martin. lib. 1. Sed talia perseqvi infinitum esset. In Gallia celebre nomen Nostradami est, cujus mirabiles fuere non de Galliâ tantùm, sed caeterorum qvoqve regnorum fatis praedictiones, quae sub forma tetrastichorum editae. Scripsit autem illas Anno 1555. Nominat in illis monachum, qvi Henricum III. et carnificem, qvi Momorancium sub Ludovico XIII. percussurus sit: qvae vix ulla arte divinatrice indagari possunt, et intelligentiae alicujus afflatum reqvirere videntur. De incendio Londinensi, de Regis Caroli I. supplicio in illis qvoque vaticinatus est. Multae fuerunt virorum doctoru~ super eo disputationes: Qvidam enim pro Impostore,

[Image Nr. 00115 / S.95]
qvidam pro mago habuerunt. Aliqvi virtutem in illo propheticam deprehendere sibi visi sunt. J. C. Scaliger acerbas qvasdam in Hipponacteis suis invectivas in eum scripsit, cum antea ipsi amicus esset: Qva de causâ incertu~; nam praedictionu~ ejus veritas magnum illi apud Principes nomen acqvisivit, qvae tanta esse videtur, ut ne Diabolum qvidem ea praedicere potuisse crediderim. Qvod si ille è naturalibus signis haec capere potuisset; qvid vetat Nostradamum ex iisdem scire potuisse? Fuisse enim probum piumque virum omnes fatentur. Dela Croix du Maine in Bibliothecâ suá Gallicâ, Joannem Auratum, Poëtam non vulgarem, ejus prognostica notis illustrasse testatur, eâque fide, qvasi ab ipso Nostradami genio afflatus fuerit. De illo legi potest Petrus Pelitus libr. 3. de Sibyll. cap. 9. Ubi plura de ejus rebus narrat vulgo parum cognita, omnia tamen excerpta ex Apologiâ Anonymi, qvi Gallicâ linguâ scripsit librum, cui titulus: Eclaircissement des veritables Qvatrains de Maistre Nostradamy, Docteur et Professeur en Medecine etc. Hic §. 6 recenset varia ab illo praedicta, qvae à solo humano arbitrio dependent, et proinde non nisi ad divinam qvandam inspirationem referri posse judicat. Multa à Typographis Iucripetis ipsi supposita fuisse narrat, qvae occasionem calumniae dederunt, cum destitueret ea eventus. Majores habuit, Astrologiae et praedictionibus omnes addictos. Astrologiâ autem dixit se uti tantùm pro medio excitandi impetus illos vaticinandi, qvi ipsi in Astrologicis speculationibus supervenirent. Scripsit multa alia medica, et in linguam Gallicam multa convertit. Medicinam sine Astrologiae cognitione parum prodesse judicavit. Infinita de illo narrari ait Anonymus, qvae cum incerto teste dicantur, ille omiserit. Miram ille historiam narrat, qvam à viro nob ili Florinvilla ejusque conjuge comperit. Cum apud eum esset aliqvando Nostradamus, deambulantibus occurrunt duo porcelli, candidus alter, alter niger. Animi gratiâ interrogat Nostradamum Florinvilla, qvid fieret illis; ille statim: nigro, inqvit, vescemur nos: album lupus vorabit. Florinvilla, ut praedictionem eluderet, secretò album porcellum pro coenâ curandum mandat. Paret coqvus, sed dum praeparat cibum, lupae catulus domesticus, absente coquo, porcellum adrodit. Ideoque coqvus nigrum illi succidaneum dat, ac in mensâ apponit. Ita eventus praedictionem Nostradami comprobavit. Autor ille in hoc specimine suo primo de rebus Henrici II. tantum agit. In praefatione ejus haec praecipuè tractat. 1. Qvaeverasint Autoris tetrasticha. 2. Qvâ de repraedictiones agant. 3. unde incipiant. 4. Qvousque se extendant. 5. de origine errorum, qvi irrepserint in haec tetrasticha, et qvomodo corrigendi. 6. Qvâ ratione clavis et intelligentia tetrastichorum indaganda sit. 7. De ordine, qvo processurus sit. Promisit autem 20. tales libros, qvi in hunc usque diem tamen non sunt editi. Qvinque secuturis voluminibus acturum se de rebus Galliae sub Regibus Henr. II. seqventibus promisit, 8. et 9. de rebus Italiae: 10. de negotiis Imperii et Regum Septentrionalium: 11. De Hispaniae et Lusitaniae Regibus. 12. De rebus ad Oceani accolas pertinentibus, et de regno Angliae, de qvo multa notabilia praedicit autor. 13. De rebus

[Image Nr. 00116 / S.96]
Orientis, Turcis, Graecis, Persis. 14. De Africa et Aethiopia. 15. De miraculosis Regis Franciae progressibus in propagandâ per Orientem fide Christianâ. 16. de Antichristi machinationibus adversus Imperium Christianum Gallorum in Hierosolymis. 17. de iis, qvae post annum 1655. per Europam accident, usque ad destructionem Romae per decem Reges Antichristi vasallos. 18. De 7. primis centuriis, cum explicatione reliqvorum tetrastichorum, et paraphrasi epistolae ejus ad Caesarem filiu~. 19. de explicatione centuriae 8. 9. 10. cum paraphrasi epistolae ad Henr. II. qvae continet clavem rerum futuraru~ post nativitatem Regis Lud. XIV. 20. de aliis scriptis propheticis, versibus Sibyllinis, qvi tangunt res 14. et 15. libri: tabulis Imperatoris Leonis, prophetiis Merlini et Paracelsi. Possent hi libri qvasi Pandectae qvidam rerum futurarum videri, si in lucem ederentur. Sed nec ipsa Nostradami Tetrasticha integra habemus. Novissima editio An. 1668. Amsterodami in 12. à Waesbergiis edita. Centuriae in illis tantum XII. sed non omnes integrae. Multa in scriniis Regiis de iis celari audio. Ex mille verò tetrastichis et suprà, qvae ille reliqvit, nullum esse Anonymus ait, qvod non duas aut tres praedictiones veras contineat, rerum in oriente et occidente gestarum, per omnia regna omnesque gentes. Allegat Anonymus Tetrast. 2. Cent. 13. quô agat de magno opere Philosophorum, praedicitque magnum Theologum, quem vocat verbum divinum vertendo Graecam vocem in Latinam, illud perfecturum; cum tamen ipse manus nunquam huic operi admoverit. Sed illa centuria in editione Amstelodamensi non comparet. Fuit, qui narravit, speculis quibusdam Astrologicis Nostradamum ad has praedictiones usum. Nam, qui arcaniora Physica et Astrologica cognita habent, ajunt è metallis, tanqvam Planetis terrestribus, eadem configuratione, qva Planetae in Thematibus Natalitiis ponuntur, sub certis constellationibus specula fieri posse, in quibus futura cernantur. Talia specula non pro hominibus tantum, sed et nationibus, urbibus, seculis, ut illi ajunt, fabricari possunt. Sed de iis in vita ejus nulla vel suspicio apparet. Id quoque memorabile est, quod hoc in loco minimè praetereundum. Adduxit Vir Cl. Borrichius in Dissert. suâ IV de Poëtis, Anno circiter 81 scriptâ è Nostradamo duo vaticinia, quorum alterum proximis annis impletum est. Hodie, inquit, in Narbonensi Gallia et Provinciâ nil frequentiùs occentatur auribus, quam Nostradami vaticinia, quae et, cum ad tumulum nominat issimi vatis Salone adstarem, pleno ore laudavit monstrator sacrisiculus. Ego optarim, duo ejus fulmina vana esse: quorum alterum Calvinianis minatur, et hoc est:

En grande citò, qui n' a pain, qu' a dimy, Encor un couple sainct Barthelemy.

alterum Septentrioni:

Beaucoup, beaucoup avant telles menees, Ceux d' orient par la vertu Lunaire, L' an mil Sept cens, ferontgrands emmenees Subjugans presqve le coing Aqvilonaire.

[Image Nr. 00117 / S.97]

Cum haec scriberet Borrichius, nulla de Calvinianismi exstirpatione suspicio erat. Sed pr Oximi anni veritatem hujus oraculi abundè confirmarunt. Ac concepta jam sanguinaria, ut quidam narrarunt, in Calvinianos fuerat sententia, quae postea ita immutata, ut qvâvis caede esset atrocior. Quid de altero futurum sit, Deus novit. Multa ille in epist. ad Henr. II. praedicit, magnasque imperiorum revolutiones usque ad septimum millenarium, ubi universalis in Ecclesia et omnibus regnis pax futura sit. Multa de amplificatione Imperii Gallici, ejusque victoriis in Oriente. Habet his similia Postellus in libro de vera consiguratione signorum coelestium, ubi ex illis imperium orbis Galliae suae promittit. Multa etiam in Germaniâ talia de futuris prognostica secreto asservantar, de quibus hîc non est dicendi locus.

CAP. XI. DE LIBRIS PHYSICIS SECRETIORIBUS, PRAECIPUE CHEMICIS.

MEt aphysica veterum. De Campanellae Metaphysicis. Cusani, Agrippae, Scalichii seripta. Libri de Magnetismis, Sympathiis, Antipathiis. Liber Kyranidum Hermeti adscriptus. Vera hujus libri inscriptio et antiquitas. Liber mutilatus. Democriti [Griechischer Text] . Petri Arlensis de Scudalupis liber ejusque clavis. Quaedam ex illo arcana proponuntur. Maxveldii Medicina Magnetica. Wirdigii Medicina spirituum. Paracelsi Manuscripta in Bibliothecâ Scorialensi Chemica. Mythologia veterum ad Chemicam artem pertinet. Vetusti ejus Autores Graeci, valde laceri et mutili. Codex Altenburgensis à Reinesio emendatus. Reinesii de iis judicium. Stephanus Alexandrinus. Heliodori poëma. Pappus Alexandrinus. Quis Heliodorus? Theophrastus, Hierotheus, Archelaus, Pelagius. Ostanis sragmentum. De eo disquiritur. Democriti liber antiquitate~ sapit. De Democrito insignis è Cedreno locus. Quid sit [Griechischer Text] . Democritaea, angenuina, ansupposititia? Epistolae à Synesio scriptae. [Griechischer Text] desenditur Dubia circa Zosimi scripta, à Reinesio mota. Adea respondetur. Zosimus Christianus ab historiarum scriptore diversus. Dissensus ab ipso Photio et Lambecio. Anonymi liber de testimonio pro Cbristianâ religione ex Ethnicis scriptoribus laudatur. Zosimus adversus Reinesium desenditur. Manuelis memorabile somnium, quod ad artem Chimicam reserendum. In Zosimi scriptis quaedam diversitas. Olympiodorus commentator Zosimi, ejusque aetas. Labbei et Lambecii dubia. Cleopatraescripta Chimica et Epistolae à Scioppio Priapejis adjunctae. Psellus, Pseudonyma et Anonyma scripta recensentur. Leo Allatius Corpus Chimicorum edere voluit. Querela Borrichii votumque nostrum. Aliquot autores recentiores Rabbinici et alii.

VEnio ad libros, qvos Magicos appellavi, non eos, qvi de Daemoniacis artibus scripti sunt, de quibus alio loco dicetur; sed, qui de Magiâ naturali, et arcanas naturae operationes tradunt. His quasi viam sternunt Cabalistici autores, de quibus supra egi; nam amicè conspirant, mutuasque operas

[Image Nr. 00118 / S.98]
praestant. Metaphysica illa veterum fuit, quae hodie tota in terminorum doctrinam abiit. Hanc tamen ad mentem veterum quodammodo instituere mihi visus est Campanella, qui in vasto opere multa de mundis, de seculis, de ordinibus mentalibus, de sigillis et ideis, de vitâ divinitùs comparandâ, de actionibus mundorum secundum seriem et collationem illorum, de gradibus potestatum et possibilium, de amore, sapientiâ et potestate, omnium rerum affectionibus, de maximo et minimo, de passionibus rerum ratione materiae et formae, de mutationibus earum et transformationibus, de propensionibus corporum vel ad Systematis unionem, vel ad certos situs in corpore. (Robertus Boilius libro de systematicis corporum affectionibus similia animo concepisse videtur) de configurationibus rerum et infinitis aliis agit: Quae mihi accuratius consideranti materiam profundissimis speculationibus subministrare apta videntur. Non qvidem omnia illa simpliciter probaverim; sed sunt profectò in illis cogitata, quae certè summam ingenii vim arguunt. Illis jungi potest liber ejus de sensu rerum, ubi libro extremo Magiae fundamenta jacere videtur. Multi sunt à multis ad hunc scopum libri conscripti. Nicolai Cardinalis de Cusa opera plena sunt reconditorum sensuum. Cornelius Agrippa in libris de occultâ Philosophiâ ad Trithemium Abbatem scriptis, si quaedam superstitiosa absint, multa ad hanc rem subministrat. Marsilii Ficini scripta, ut penè omnium Platonicorum, haec argumenta tangunt. Joannis et Francisci Pici opera tota in abstrusis occupantur. Paulus de Scala sive Scalichius, qui è priscâ Scaligerae gentis familiâ originem suam venditabat, atque Genealogiam Scaligerae gentis scripsit, (quanquam illi controversia ab adversariis de eo mota est,) hujus generis varia edidit. Olim ille Ferdinando Caesari à sacrificio Missae fuit, post in Borussia, professionem Evangelicae religionis simulans, intimis Principis Alberti consiliis admotus fuit, ubi res novas moliens alios è Principis gratiâ deturbavit ipse iterum deturbatus: Quare ad Pontificiorum partes rediens tandem Gedani mortuus fuit, de quo legi potest Boissardus in Iconibus virorum illustrium, part. 3. imag. 9. et Hartknoch. in Hist. Boruss. part. 2. c. 2. Edidit ille Encyclopaediam, sive orbem disciplinarum, tam sacrarum, quam profanarum, quem Epist emona inscripsit Anno 1559. Rasileae impressum, cum nostrarum ille partium esset: cui adduntur Theses Mysticae philosophicae: Eulogus seu de animâ separatâ ejusque passione, Conclusiones in omni scientiarum genere 1553. olim Bononiae hinc Romae propositae, quas # annorum juvenis scripserat: revolutionem alphabetariam sive perfectissimam ad omne genus scientiarum mothodum: Encomium Scientiarum, et multa alia adversus Romanam ecclesiam. Sed Anno 1571 in aliud qvasi Systema haec omnia, quibus Ecclesiae Romanae se commendavit, compegit. In Epistemone Catholico, ut tum appellavit, omnium scientiarum omnisque Philosophiae, Orphicae, Pythagoricae, Platonicae etc. brevem descriptionem pollicetur. De mysteriis mysticae Philosophiae et variis involucris, aenigmatibus, Hebraeorum, Chaldaeorum, Aegyptiorum, Persarum, Arabum, Graecorum et Latinorum, de animâ separatâ, de rerum sympathiâ et antipathiâ,

[Image Nr. 00119 / S.99]
se acturum promittit. Scripsit et libros septem de rerum causis et successibus, et de secretiore quâdam methodo, quâ ev rsiones omnium regnorum, universi orbis, et futurorum series erui possint; item Epistolam, quâ omnes abditae artes et scientiae perstringuntur, et perfectis sima ratio prophetandt, et miracula operandi traditur.

In occultis naturae operibus, quae in Magnetilmis, Sympathiis et Antipathiis consistunt, arcani sunt quorundam libri. Ex antiquioribus est liber ille Hermeti adscriptus, cujus meminit Barthius Adversar. lib. #. cap. 17. Hunc Gerhardus Medicus, quem Johannes Trithemius Gerardum Fulginatem, Raphael Volaterranus Gerardum Suclonetam, Gesnerus et Simlerus Gerardum Cremonensem vocat, ante quadringentos propemodu~ annosè Graeco in Linguam Latinam convertit, cui titulus: Liber physicalium virtutum compassionum et certationum collectus ex libris duobus, experientiâ videlicet Kyranidarum, Kyranni Regis Persarum, et ex libro Harpocrationis Alexandrini ad propriam filiam. Addit, pleraque ejus libri, qui Kyranni illius fuerat, esse Hermetis Trismegisti, et Syriacis characteribus sculptum fuisse in columná ferreâ. Graecus libri titulus à Gaulmino notis ad Theodorum Prodromum. c. 15. producitur: [Griechischer Text] . Liber Latinus MStus extat in Bibliothecâ Paulinâ Academiae Lipsiensis, quem, referente Fellero in praefat. Catalogi MStorum Lipsiensium, illustrissima Dn. Eleonora Hassiae Landgravia Henric Ellenbergero, Med. D. Anno 1609. dono dederat, quemque Rivinusab Ellenbergeri filio acceptum Paulinae intulit, et Lipsiae An. 1637. excudi fecit. Hanc ego non vidi editionem sed aliam, quae Francofurti Anno 1681. in 12. et, ut titulus habet, iterata vice è membranis Latinis edita est. Nulla illic prioris editionis mentio, quae velignoratur, vel dissimulatur. Qvod ad Graecum codicem attinet, fortè idem ille est, qvem in Vaticana [Griechischer Text] extare è Pamelio Barthiusait. In eo tamen et Gerhardus Cremonensis et Barthius ipse falluntur: ille, qvod A. C. 1168. Constantinopoli ex Arabicâ et Persicâ linguain Graecam conversam ait. hic, qvod à Graeculo qvodam Monacho compilatore congestam existimat, qvi, ut fidem aliqvam libro conciliaret, nomina Arabum Aegyptiorum Persarumque accersiverit, Regemqve Kyrannum opusculo autorem dederit. Verumlongè antiqviorem esse librum Graecum ex eo patet, qvod Olympiodorus, scriptor Chimicus, cujus aetatem ultra Constantini M. tempora producitin Vindic. Hermet. Borrichius, in commentario suo, super Zosimiscripta chimica Hermetem [Griechischer Text] , ac Zosimus ipso Olympiodoro antiqvior l. 9. de Chymiâ ad Theosebiam Hermetem in Physicis, qvi idem liber est, alleget. Titulus libri qvid sibi velit nonsatis vel Graecus, vel Latinus interpres cepit. Nullus enim vel Kyranides vel Kyrannus Rex fuit, à qvo liber ille scriptus. Verùm, qvod Reinesius in variis lectionibus suis alicubi satis demonstrat, [Griechischer Text] vox, qvam ex Arabico, vel Persico, retinuitinterpres Graecus, nihil aliud significat, qvam collectionem, [Griechischer Text] . Qvoniam enim Persae et Arabes ex suorum aliorumque Philosophorum magiâ haec collegerunt,

[Image Nr. 00120 / S.100]
Curanon vocarunt: qvemadmodum et Alcoranus, qvi recentioribus Graecis [Griechischer Text] dicitur, nihil aliud significat, qvàm collectionem praeceptionum divinarum. Vehementer verò dubito, an Latina illa versio integra ex omni parte sit: Multa enim in illis vel omissa, vel mutata suspicor. Nam ut ex Gaulmini notis in Theodorum Prodromum, eo loco, qvem supra nominavi, apparet, hymnus ille, qvem singulis herbis subjicit, qvisqvis est scriptor vel collector, qvo illius vires, numinisque, cui sacra est, celebrat, hîc planè non invenitur. Qvod ex veterum illo ritu promanat, qvorum mos fuit in colligendis herbis hymnum in laudem illarum, velnuminis, cui sacrae erant, recitare. [Griechischer Text] herbas colligebant: Qvod de Druidibus viscum qvercinum colligentibus etiam memoratur. De illis Andreas et Pamphilus antiqvissimi Medici, Gaulmino notante, librum scripserunt. [Griechischer Text] Galenus vocat. Gaulminus tales aliqvos hymnos se editurum promisit. Sed neque illi editi, neque hîc in libro illo Hermetitributo comparent. Multa qvoque Barthius loco citato illo contineri narrat, qvae in edito non inveni. Hujus generis qvoque illa Democriti [Griechischer Text] , vel qvicunque alius titulus fuit, censenda sunt, de qvibus prolixè Salmasius in Solinum et Borrichius.

Est inter recentiores Petri Arlensis de Scudalupis opus de sympathiâ septem metallorum, septem lapidum et septem planetarum, Madriti primùm, hinc Romae in folio sub initium hujus seculi editum: qvo singularia continentur secreta, à filio per incogitantiam publicata; Qvi postea exemplaria omnia coe~misse dicitur, ut nullum jam ampliùs compareat. Est qvidem in Galliâ illud recusum minori formâ, sed totum mutilum, nulliusque pretii. Exiit tamen Parisiis P. Constantii Albinii Villanovensis Magia Astrologica, sive clavis Sympathiae septem Metallorum et septem selectorum lapidum ad Planetas pro majore illius elucidatione editum Anno 1611. in 8. Sed sine arca ipsâ clavis illa nulli usui est. Qui legerunt, affirmarunt mihi, tot tantaqve libro illo contineri, ut omni auro sit praestantior. Inter caetera unum succurrit, qvod ille in eo legerat, de vitro è cineribus cadaverum strangulatorum certiqve mineralis conflando, cui lotium aegri immissum affectas corporis partes in ipsâ urina ostendat Aliud ex eo libro adduxit Joh. Petr. Faber in suo Palladio Chimico cap. 5. de certo pulvere tormentario. Ejus haec verba sunt. Vidi aurum naturâ ipsâ incombusi ibile in pulverem pulvere ipso tormentario seu bellico combustibiliorem redactum, spiritu sulphurco combustibili, terrâ ipsius auri foetâ, qvô nefanda scelera committi possunt, in hominum inevitabile malum: terrae motus praegrandes effici qveunt, qvo domus, imò civitas integra, etsi populosa sit, susque deqve subverti possint. Arcanum certè pulveris bellici inventi multò pejus et crudelius, cujus proclamatorem in superiorem mundum beatumiri non existimo, tanqvam inexhausti malorum fontis demonstratorem. Unde hîc Harpocratis silentium commendatum haberelicet. Et hunc qvidem ego pulverem pyrium Sympatheticum esse existimo, qvi in remoto etiam loco positus altero similis generis accenso simul accendatur. Multa alia sparsim à

[Image Nr. 00121 / S.101]
non nullis scripta, qvalia in Theatro Sympathetico Norinbergae edito comparent, sed nullis certis fundamentis inaedificata. Nuper Maxveldii Scoti Scriptoris in lucem â Clariss. Georg. Franco edita est Medicina Magnetica, cujus pars Theoretica non malè de iis rebus philosophatur, praecipuè vero Aphorisimi libro secundo adjecti interiorem cognitionem arguunt. Liber III. Practicus, sine qvo caeteri steriles et inanes, nondum editus est: qvem multi anxiè efflagitant. Commendari et in hoc genere viri Cl. quondam Collegae mei honoratissimi, Sebastiani Wirdigii Medicina Spirituum, potest. Sed de his in Polyhistore Physico pleniùs agemus. Multa, et qvidem longè plura qvam edita sunt, à Paracelso scripta sunt, qvae hinc illinc à curiosioribus asservantur. Meminit in Exercitationibus suis nuper editis Clariss. Wagenseilius Manuscripti alicujus Paracelsici, qvod illi in Bibliothecâ Scorialensi monstravit Bibliothecarius, unde ille arcanum illud Stegnagraphicum è sanguine humano parandum descripsit: cujus ope amici toto orbe sejuncti omnia animi sensa plenè planèqve invicem communicare possunt. Sed ille liber cum caeteris fortè in cineres nupero incendio redactus est.

De Chemiae scriptoribus, qvandoqvidem Chemiae scientia qvasi solum aliqvod omnibus occultioribus naturae substernit, nunc aliqva adnectenda videbantur: De qvibus, cum singulari olim dissertatione egerimus, nunc paucula [Griechischer Text] tangemus. Sunt, qvi totam hanc artem ideo suspectam habent, qvod vel nulli sint antiqvi autores, vel plerique Pseudonymi. Fuit illa jam ab antiqvislimo tempore per sapientes non tam scriptis, qvam vivâ informatione, propagata, et ipsius rei sublimitas facilè à nominis sui professione autores excusat. Tota illa gentilium Mythologia hunc sibi scopum praefixum habet, qvod à viris doctissimis Michaële Mejero in Arcanis arcanissimis, Blasii Vigenerii Commentario in Philostrati tabulas, Joh. Petr. Fabro in Panchimico ostensum est. Commendat Nicolaus Antonius Autor Bibliothecae Hispanicae eo in genere Johannis Baptistae Suarez de Salazar Gaditani Mythistoricum Astronomicum, sive de Mythologia terrestri et coelesti, librum, qvo arcana omnia Physiologiae mysteria confictis numinum appellationibus olim apud Ethnicos adumbrata revelavit. Sed imperfectum illud opus relictum est. Nuper verò egregium ejus specimen Jacobus Tollius, elegantis vir ingenii omniumqve literarum, in Fortuitis suis Criticis dedit: Qui si pleniorem illam Mythologiae explicationem adornaverit, omnes illi concedant necesse est, qvò pleniorem ad physicam experientiam eruditionem affert. Falsum est, deesse huic arti antiquos autores. Nam pro Hermetis aliorumqve scriptis ita militavit Borrichius, ut superior ex illâ pugnâ discesserit. Supersunt Graeci qvidem autores [Griechischer Text] , qvorum Salmasius aliqvoties suis in Solinum exercitationibus mentionem facit, et Casaubonus ad B - ron. Annal. Exc. l. c. 10. de qvibus aliqua hic notabimus. Extat Codex ille in Bibliothecâ Regiâ, unde sna excerpsit Salmasius. Delrius tom. 1. disq. Magic. c. 5. p. 1. sect. 1. in Bibliothecâ Fontis belli haberi testatur. Dicitur et Johannes Dec, qui

[Image Nr. 00122 / S.102]
Monada Hieroglyphicam scripsit, Democriti Physica habuisse, cum scholiis Synesii, Pelagii, et Stephani Manuscriptis. Gesnerus in Italiâ alicubi latere tradit. Est et codex Altenburgensis, qvem Illustr. Dux Saxoniae Johannes Wilhelmus b. m. é Cod Bibl. Augustanae fecit describi Anno 1623. qvem Thomas Reinesius perlustravit, suâque manu emendavit, mutila in illis notavit, additâ de ipsis autoribus dissertatione; Cujus mihiab amico copia facta est. Iidem qvoque autores in Bibliothecâ Vindobonensi reperiuntur, qvos operosè recenset Lambecius, Comment. de hâc biblioth. lib. 6. part 2. p. 168. et seqq. cum qvibusdam ex iis excerptis. Dignus ille Criticis, sed tamen argumenti istius non ignaris, profectò labor est, in qvo illi ingenii nervos intendant, potius qvàm in aliis. Tanta rei sublimitas dignitasque est ut non superficiaria opera impendenda sit. Conferendi hic essent omnium Bibliothecarum codices: Nam multa in autoribus illis per dolum sunt mutilata, vitiosè descripta. Desunt in Altenburgensi Codice, qvae de unionibus magnis è minutis conficiendis ex Parisiensi citat Salmasius, qvi et vitiosissimè saepescriptus medicam Reinesii manum omnibus in paginis sensit, etsi non cum curâ illi perlectus. Ita ipse in praefatiunculâ libro praefixâ: Emendationes, qvas hic marginibus illitas vides, è cursoriâ qvidem lectione natae sunt, sed qvarum rationes reddere cuivis possum: elueremque etiam reliqva [Griechischer Text] , si id nunc agerem; Nequeenim adeò desperatares esset: Qvanqvam, si conferre liceret codicem alium, multò sacilius in viâ intritâ progredi esset. Sunt hîc qvae [Griechischer Text] aliqvem antiqvitatis redolent; sunt et ineptorum insimae Graeciae magistellorum aliqva; sed qvae tamen ab illis, qvi se Chymiatros ceu aliis medicis multò praestantiores appellarivolunt, et è furnis miracula curationum promittunt, scil. qvod à verâ arte et solidâ cognitione ejus non sunt instructi, non debebant ignorari. De scriptis istis ita judicat Reinesius, primùm per aliqvos monachos aliosqve eruditos in Alexandriâ et hinc in Constantinopoli in unum qvoddam Systema congesta, unde in Italiam et Regiam Bibliothecam eo tempore pervenerint, qvo exules Constantinopolitani in Italia recepti: Ubi multa alia hactenus ignota de Graecis Autoribus primùm innotescere Occidenti coeperunt. Autores ipsi, Reinesio judice, partim Ethnici, partim Christiani fuerunt, qvi Athenis circa annum Christi 400. et deinceps vixerunt Alexandriae, qvae Philosophorum nutrix prae ipsis Athenis fuit, ut Camerarius in vitâ Synesii probat. Magnoenim studio huic arti sub Imperatore Diocletiano, in Aegypto et Persiâ, tum Judaei, tum Christiani, tum Ethnici incubuerunt, ut ex Suida notum est. Stephani Alexandrini, qvi universalis Philosophus vocatus ac sub Heraclio vixit, cui ipse aliqva inscripsit, primus hic liber est, [Griechischer Text] , Cardan. l. 17. de var. rer. in Bibliotheca Diegi Hurtadi de Mendoza Orat. Caesarei extitisse ait. Christianus fuit. Verum esse hujus libri autorem confirmat Salmasius in Solin. p. 1097. Scripsit [Griechischer Text] , qvas hodie Processus vocamus, novem. Post illum Heliodori nomen legitur, cujus extat Jambusad Theodosium Imperatorem, qvem tamen minimè genuinum agnoscit Reinesius:

[Image Nr. 00123 / S.103]
Sunt, inqvit, ineptissimi Graeculi, qui inter ducentesimum annum vixit, nihilque aliud egit, quam quod Stephani scriptum de eâdem arte oratione solutâ ligavit. Heliodorum, Hermiae filium, Alexandriâ oriundum Reinesius Chimicae artis non ignarum facit, qvi cum fratre suo Ammonio Proclo in disciplinam datus est, neque verò alienum existimat, illum Theodosio M. qvaedam hujus generis inscripsisse, qvi et ipse huic arti fortè addictus fuerit, qvoniam et Eugenius, qvi plurimum gratiâ apud Imperatorem valuit, qvâ tamen postea excidit, arti huic operam dedit, sub cujus nomine aliqva operatio Chimica in codice illo Altenburgensi f 190. extat. Vixit et Pappus Alexandrinus Philosophus et Mathematicus sub hoc Imperatore, Reinesio judice, cujus operatio Chimica ibidem fol. 189. reperitur, qvem tamen aliu~ facit Lambecius, eâ ratione motus, qvod Pappus Stephanum Alexandrinum allegat, qvi sub Heraclio vixit. Carminum verò horum autorem planè non agnoscit Heliodorum Reinesius, qvia non illam spirant, sed infimae aetatis barbariem, ubi versibus, qvos politicos vocant, multa talia scrib#bantur. Hunc qvoque Christianum esse apparet, cum alter Ethnicus fuerit. Fuit et illo vetustior Heliodorus Aethiopicorum scriptor Christianus, Emesae in Phoeniciâ natus, hujus artis non omnino ignarus, ut ex scripto illo patet, ubi plurima occurrunt, qvae occultos habere sensus videntur, qvod abolere etiam cum jacturâ Episcopatus noluit. Ut fortassis illo nomine abusus fueritille, qvisqvis fuit, Poëtaster. Sed tamen eundem illum Carminum fabrum facit Lambecius: cui calculum adjicere meum ob anteà adductas rationes non possum. Refert qvidem Lexici Historici Universalis compilator Hofmannus è Cedreno, obtulisse Heliodorum Theodosio M. librum de arte auri faciendi; sed frustra locus ille in Cedreno à me hactenus qvaesitus. Ac si vel maximè exstaret, de qvo dubito, non tantae fidei Cedrenus est scriptor, paulùm futilior, et longè junior, ut suâ autoritate confirmare possit. Fluctuat et in Heliodori aetate definiendâ et in ipsis illis autoribus Vossius. Ejusdem commatis Reinesio habentur illa, qvae seqvuntur in codice Altenburgensi, carmina Theophrasti, Hierothei, Archelai, de divinâ et sacrâ arte, omnia ex Stephano transscripta. Dixerit qvis, Archelai veteris Philosophi aut oratoris istius nomine se ornasse, qvi [Griechischer Text] scripsit Antigono Hist. Mir. c. 96. et 23. citati; qvem ille Aegyptium fuisse et Ptolemaeo miraculosa qvaedam per epigrammata narrasse ait. De Hierotheo in eodem libro alia extat brevis commentatiuncula characteribus Chimicis scripta, in prosa, qvam Lambecius adscribit Hierotheo Monacho, cujus Isagoge quaedam in Scalam Paradisi in Bibl. Vindobonensi extat: nam alterum Hierotheum Philosophum Platonicum, Dionysii Areopagitae Praeceptorem esse vero simile non fit. Pelagii, cujus ejusde~ argumenti schediasma subjicitur, nomen et tempus incertum. Duos ejus nominis reperio. Anastasius Bibliothecarius in Historiâ suâ Ecclesiasticâ circa A. C. 366. qvendam Pelagium Laodicéae Episcopum Orthodoxum nominat. Cedrenus in Compendio Historiarum. p. 354. edit. Paris. in Corp. Hist. Bizantin. Pelagium Patricium laudat,

[Image Nr. 00124 / S.104]
quem Zeno interfecit, virum [Griechischer Text] . Nam historia~ Augusti Caesaris versibus scripsit, et Homero-centra, atque multa alia. Interfecit et idem Zeno cum hoc Pelagio Zosimum, ex qvo qvis conjecerit, eundem esse Chemicum illum Zosimum, cujus opuscula in eodem codice habentur. Sed Rhetor hic est Gazaeus, cum alter ille longè antiqvior sit, qvi qvorundam Zosimo adscriptorum opusculorum chemicorum autor est, etsi non omnium. Qvaedam enim ex illis Zosimianis juniorem aetatem loqvuntur, ut observat Reinesius: Ideoque vel alium eorum cognominem autorem, vel veteri supposita esse oportet. Sed de Zosimo illo postea plura. Incerta ergo de Pelagio omnia sunt.

Qvod in codice Altenburgensi habetur, fragmentum Ostanis Philosophi ad Petasium de eâdem divinâ arte, supposititium Lambecio et Reinesio videtur, si Ostanem primum Magum, aut Ostanem secundum, eo intelligere velimus. Tertium ergo qvendam nobis Ostanem fingit Reinesius, cum Ostanis nomen omnibus Magis Persarum com~une factum Scaliger fateatur: qvi circa A. C. 300 in Aegypto vixerit, alterius etiam Democriti, non Abderitae istius praeceptorem. Nam Democritum ab Ostane edoctum etiam antiqvi scriptores testantur. Ad hanc sententiam ipsum impellit primùm, qvod tempore Regis Persici Saporis, qvi A. C. 270 imperavit, in Persiam iverit Democritus, artis addiscendae causâ, qvod ex Synesio aliisqve locis hujus codicis probare vult; cum tamen illic nullius Regis, sed philosophi Sophar mentio fiat, cujus cum Rege Sapore confundendi causam nullam video: Deinde qvod tamen Graeca illa tum Ostanis tum Democriti antiqviorem indolem, qvam caetera ejus libri, spirent, licet ad aetatem Democriti Abderitae non ascendant. Eadem est Salmasii sententia, qvi comm. in Solin. p. 1162. ita: Democritus qvamvis subdititius sit, antiquum tamen esse oportet; qvippeqvem citari videam Synesio, Stephano, ac Zosimo, scriptoribus Chimicis, ac inter principes et veteres artis illius autores laudari. Haec, ut verum fatear, pro Democrito et Ostane vindicando, magis militare videntur. Nam, si simili licentiâ in aliis autoribus uti velimus, novos Amphitruones et Sosias in scenâ criticâ formabimus. Esto verò, non esse haec Graeca Ostanis temporescripta, potuerunt illa longo tempore post in Graecam linguam esse conversa; ac fortè illa ultima verba, unde non ab antiqvo Ostane, sed à Christiano aliqvo scriptum hoc fragmentum conjiciebat Reinesius, qvibus gloria Deo Patri et Filio et Spiritui sancto acclamatur, Christiani cujusdam manu prioribus pietatis causâ adjecta. Rectè vero Reinesius Scaligerum reprehendit, qvi Ostanem Democriti Mystagogam ex eo neget, qvod Ostanem Xerxes in Graeciam comitem, [de qvo Plin. l. 30. c. 1.] noscere per aetatem non potuerit, cum ex Herodoto Laërtius testetur, Xerxem in Graeciam transeunten cum exercitu apud Democriti Patrem divertisse. Caeterum ad Persas victores illam in Aegypto custoditam Smaragdi tabulam, qvae ignoratam universi orbis concordiam desc ripsit et maximam Magiae partem absolyit, transiisse qveritur Gaulminus praefatione ad Theodorum

[Image Nr. 00125 / S.105]
Prodromum: Cum Graecorum Medici divam Medicinam plebi prostituerent, cujus interiora olim Reges et Sacerdotes sibi vindicabant.

Seqvuntur Ostanis fragmentum in codice illo Democriti Physica et mystica seu arcana, Reinesio, ut vidimus, pro supposititiis habita. Nolo hic post Roscium saltare: nam, qvae Reinesius hic pro [Griechischer Text] affert argumenta, qvae omnia cum plurimis aliis à Conringio in libro de Hermeticâ medicina allata sunt, à doctissimo Borrichio ingeniosissimis rationibus in Vindicatione Hermetis eliduntur. In scriptorum Democriti titulis colligendis sollicitissimi fuere Borrichius d.l. et in suâ Historia Philosophicâ Abr. Gravius lib. 3. cap. 1. qvi illic legatur. Memorabilis praeterea ille locus è Cedreni Comp. Hist. pag. 121. Ed. Paris. adduci de Democrito meretur, qvi ex antiqvioribus scriptoribus omnia accepit, si qvis fortè de Cedreno cavillari velit. [Griechischer Text] . Vertit ita Xylander: Eâ aetate Democritus innotuit, Philosophus: qui praeter alia docuit, eum, qui velit philosophari, debere omnibus abstinere vitiis, temper antiae studere, omnia recte agere et facere: ita demumlicere cognitione eorum, quaenovem literis notata sunt, potiri. Sic (inquit) videbis filium Dei verbum omnis perpessionis expers, quod ipsum denuò perpessionibus obnoxium apparuit. Hîc verba illa [Griechischer Text] Xylander, aliqvid mystici continere videntur, ut postema illa de filio Dei denuo perpessionibus obnoxio, velà Cedreno vel aliunde, assuta videntur: qvod inter Democriti dogmata fuisse nemo credit, nisi per mirabilem vel [Griechischer Text] , vel [Griechischer Text] . Alludit verò nomen illud [Griechischer Text] ad illud naturale corpus, qvod, qvanqvam metaphorico sensu, caput [Griechischer Text] habetur, versibus Sibyllinis expressum: qvarum initium est, [Griechischer Text] etc. Novem literas habeo, quatuor syllabas: intellige me. etc. Sunt autem sex versus, et habentur lib. 2. Carm. Sibyll. p. 171. edit. Obsopaei. Aymarus Ranconetus non malè exposuit de Arsenico. Norunt enim artis ejus vel tirones, qvàm venerabile Arsenici, neque sine causâ, apud Chimicos nomen sit, sed suo tamen sensu. De hoc [Griechischer Text] egit qvoque Olympiodorus, fol. 167. Cod. Alt. et Stephanus Philosophus in [Griechischer Text] . V. qvi vocat [Griechischer Text] , et super hoc aenigmate longam commentationem instituit. Discrepat Graecum exemplar in multis à Latinâ versione Dominici Pizimentii: multa etiam in Graeco trajecta et mutilata. Historiola, qvam Democritus ipse de se narrat, qvomodo Magistrum suum jam mortuum consuluerit, in Graeco codice non suo, ac valde alieno, loco posita est, ut qvasi adsuta videatur. In Latiná versione planè omissa est. In lectione verborum Graecorum magna est discrepantiaiis in fragmentis, qvae passim adducit Lambecius, ut vel inde pateat, multum hic laboris istis esse relictum, qvi hos autores fortè aliqvando emendaturi sint: et qvid de Latinâ

[Image Nr. 00126 / S.106]
versione judicandum? qvae in his variationibus lectionum sibi constare non potest. Lambecius in illam inclinare sententiam videtur, ut ea, qvae hîc Democrito adscribuntur, ejus esse generis dicere malit, qvae à Diogene Laërtio hîc nuncupantur [Griechischer Text] , ex Democriti libris composita. Non contemnendum tamen et hoc ad [Griechischer Text] probandam argumentum est, qvod Zosimo et Synesio aliqva ex his citentur, qvem cur Pseudo-Synesium vocet Reinesius, non video: Nam Salmasio ille genuinus habetur, cui et testimonium ejus pro antiqvitate Democritaei scripti non improbatur: Ait enim Synesius, Democritum in Persiam profectum esse, ut ab Ostane artem edoceretur: qvae et apud Eusebium in Chronico leguntur, Scaligero suspecta visa; qvasi à Panodoro Monacho aut Synello conficta. Cum tamen, ut rectèrespondet Borrichius, etiam Eusebius ea de Democrito legere potuerit, qvae ante illum Seneca, et Zosimus, et Synesius, qvi Eusebio non sunt posteriores. Qvae enim idonea ratio afferri potest, qvod hae praecipuè laciniae de Democrito aliisque Chimicis assutae sint Chronico Eusebiano, cum tamen Zosimus, qvem antiqvissimum scriptorem Chimicorum Conringius habet, et Synesius de illis scribant? qvi Synesius etiam Zosimo ipsi ex eo praeferendus Borrichio videtur, qvod inscripserit Synesius Scholia sua Dioscoro magno Sacerdoti Serapidos, florente adhuc Serapidos in Aegypto cultu, qvod fuit ante Theodosium primum, qvi Serapidos fanum evertit.

Sed et ipsis illis Synesii Scholiis, frivolis ductus, ut ego existimo, argumentis, litem movit Reinesius. Quidni enim Synesius, qvem an~os aliqvot juniore~ facit, Episcopus Cyrenaeus, autor horu~ scholioru~ sit? Primò enim puerilis ille, qvem vocat, error de Ostane et Democrito, qvique illi praecipuum [Griechischer Text] argumentu~ facit, ne error qvidem est, neque in dubium vocari debet ob argumenta, tam à Borrichio qvam à me hîc adducta. Deinde telum imbelle sine ictu est, cum ita coiligit: In toto opere Synesii, neque in Epistola 57, qvâ omnem vitae historiam, genus, familiam, variosque casus describit, ulla fit mentio vel Dioscori, vel hujus artis: ergo falsum est, ejus scripti autorem esse Synesium. Qvasi verò, qvi illa sacra tractant, nomen suum omnes furno redeuntes scire lacuque gestiant. Videmus in Villanovani scriptis medicis, in Alberti M. operibus, Chimica omnia ab editoribus secludi, qvod stultis qvibusdam hominibus etiam ad [Griechischer Text] horum scriptorum magnum argumentum est, cum tamen nihil certius sit, ab ipsis esse scripta, sed dum vixerunt, dissimulata. Ita enim plerumque fieri solet, ut viventes autores illa celent, nec, nifi paucis qvibusdam amicis, scribant: qvae post mortem editores, ne scilicet contagium aliqvod cetera ab iis scripta trahant, omittunt, vel etiam ut [Griechischer Text] seponunt. Non desunt tamen aliqva hujus artis vestigia in Epistolis Synesii, ut in epistolâ 142 ad Herculeanum, cui qvaedam propalata Philosophiae mysteria exprobrat. Extat et in Gallicâ et nuper in Germanicâ linguâ tractatus nomen Synesii Abbatis praepositum habens, qvique è Caesareâ Bibliothecâ editus fuerit. Sed Lambecius nullum alium Abbatem, qvam hunc Episcopum, novit, ac praeterea

[Image Nr. 00127 / S.107]
ille tractatus planè alius videtur. Epistola verò ad Dioscorum à nondum Christiano scripta videtur, qvod ex inscriptione colligit Lambecius.

De Zosimi scriptis Chemicis, qvae non Salmasius, ac neipse qvidem Conringius, in dubium vocat, Reinesius tamen scrupulos aliqvos injecit. Dicit, non omnes illi libros adscribi posse, qvia in illis mentio qvorundam simplicium fiat, qvae veteribus Graecis ignota, et à Persis et Arabibus demum inventa, ut [Griechischer Text] etc. Unde colligit, demum post Persarum et Arabum tempora, 900. annis circiter à nato Christo, cum Graeci artem perditam à Persis et Arabibus reducere in Graeciam vellent, hos libros esse scriptos: qvod si attendisset Salmasius, caput illud [Griechischer Text] , qvod in codice Altenburgensi [Griechischer Text] inscribitur, Zosimo non adscripsisset. Verum unde novit Reinesius, illa simplicium nomina Graecis fuisse ignota ante haec tempora? Metallica illa pleraque nomina sunt, de qvibus Graecorum Medici vulgares parum solliciti: Unde novit à Persis et Arabibus illa esse profecta? In studiis peregrinis peregrinae etiam voces frequentari solent. Quomodo tempus perditae et recuperatae apud Graecos artis definiet? Quomodo caputunum ex toto libro alii autori adscriberet Salmasius? Nam qvod illic allegatur Zosimi nomen, non insolitum in illis libris est, quorum celari autores solent. Ne quid dicam de glossis marginalibus, quae in textum ipsum librariorum culpâ transire solent. Majoris momenti objectio illa est, quod capitulo hujus libri, quod [Griechischer Text] inscribitur, ac Zosimo Salmasius tribuit, Arabici et Muhammedici Philosophi [Griechischer Text] laudentur: Unde appareat, non veteris Zosimi, sed junioris alicujus opus esse: Cum Saraceni primum A. C. 640. Aegyptum subjugarint, ac per Caliphas suos 600 annis sub imperio tenuerint, urbemque opulentam Alcair circa A. C. 970 aedificarint. Hi Medicinam, Astronomiam, Chimiam, postqvam Persicas opes omnes in se derivarunt, multis impensis, magnaque industriâ excoluerunt: praecipuè illi potentissimi Dynastae, Almansor, Hazon, Raschydus, Alaminus, et Almaimon, ipsi doctissimi, qvique doctos viros è Judaeis, Christianis, omnibusque gentibus evocarunt, Graecorumque libros praecipuos in Arabicam linguam converti curarunt: ut florerent tum in Aegypto omnes doctrinae, cum crassissima barbaries Graeciam, Italiam, Galliam, Germaniam obsideret. Neque tamen tunc perdita apud Graecos Chimica studia, ut fortè Reinesius existimat, fuerunt: sed, quod in Germaniâ, Italiâ, Galliâ vidimus, sub ipsa barbarie clanculum illa disseminata. Neque enim ex eo, quod scriptores deficiunt, artis interitus inferri debet, quae ab antiquissimis temporibus, non scriptis, sed potiùs per institutionem vivi praeceptoris, propagata fuit. Latuerunt illa in monasteriis apud Christianos studia, unde, si qua in publicum prodierunt scripta, ut sanè non pauca etiamnum ex iis supersunt, ob barbariem et impolitiem dictionis contempta fuerunt. Verùm, ut ad objectionem Reinesianam revertamur, non illa adeo firmo talo stat, quin elidi possit. Illud Ismaelitarum nomen nontum demum,

[Image Nr. 00128 / S.108]
sed dudum ante illa tempora, usurpatum: nam et Hieronymus in vità Malchi Ismaëlitarum Arabum meminit. Et verò de Arabum veterum peritiâ in secretis doctrinis resnotissima est. Fuisseque apud illos Magorum nomen priùs quam apud Persas auditum, Conringius de Antiq. Acad. in Suppl. 5. testatur. Unde verò certissimis documentis ostendet Reinesius, scriptorem hos tantùm Aegyptios Sophos, non alios intellexisse? Cum ergo in conjecturis tantum vis argumenti subsistat, nil facit ad infringendam hujus scripti [Griechischer Text] . Neque possunt speciales illi Zosimi, qui de variis metallicis agunt, tractatus adeò discerpi, ut variis autoribus assignentur. Ideo enim vel maximè Oecumenici nomen obtinuit, quod ad varios artis hujus recessus se diffuderit: quemadmodum ille titulus primùm Hermeti, deinde Johanni Sacerdoti, tum Democrito, et Stephano ab Anonymo in libro de ratione dealbandi tribuitur.

Fuit ergo horum librorum scriptor Zosimus, ex Reinesii sententia, Comes et Exadvocatus Fisci, et Historicus, qvi Theodosiorum tempore vixit; ut Borrichius verò opinatur, aetatem Constantini M. longè superat. Reinesii verò sententia vel ex eo rejicienda est, qvod historiae scriptor Ethnicus, hic vero Christianus sit, qvem antea Philosophum Alexandrinum dixerat, qvem à caeteris ejus nominis distinguere Suidas videtur. Et Pelagius, qui Zosimum citat, vocat [Griechischer Text] . Magnam hîc disputationide Christianismo Zosimi ansam praebet Photius, qvi Cod. 98. in recensione Historiae Zosimi illum paganorum religionem secutum ait; et in recensione codicis 170 librorum sc. 15. quibus proponuntur ab Anonymo testimonia de Christianâ religione è gentium scriptis, eum Autorem [Griechischer Text] (è frigidis Zosimi libris, vertit Andreas Schottus) multa desumsisse ait. Hîc vero intelliguntur nulli alii Zosimi libri, qvam [Griechischer Text] , Chimici sermones: de qvibus Suidas. Malè enim vertit illa Schottus, qvae non intellexit, et vitiosa apud Photium lectio est. Ex eo tamen apparet, Zosimum [Griechischer Text] autorem et historiarum pro uno eodemqve Photio habitum esse: nisi fortè et ille in eo erraverit. Lambecius, ut haec conciliet, ait, Platonicis Philosophis [Griechischer Text] arti deditis in multis convenisse cum Christianis. Sed ista frigida conciliatio dubium omne non tollit. Ego tarnen in illâ persevero sententiâ, ut hunc Zosimum Chimicum Alexandrinum à Thebano Panopolita distinguendum existimem. Anonymum verò illum, cujus codicem recensuit Photius, ego qvoqve Chimicae arti addictum fuisse existimaverim, et hujus ductu praecipuè ad illa de Christianâ è Gentilibus religione testimonia colligenda impulsum fuisse: qvae Photius, ut hujus rei omnino ignarus, pro fabulis et superstitiosis habuit. Nam et hodie sunt, qui [Griechischer Text] rerum divinarum in his naturae mysteriis qvaerunt. Fuere in his libris, Photio memorante, testimonia locaqve integrorum etiam librorum, non modo Graeca verum etiam Persica, Thracica, Aegyptia, Babylonica, Chaldaica, qvin et Italica, ex iis, qvi apud singulas harum gentium doctrinâ clari

[Image Nr. 00129 / S.109]
haberentur. Qvi liber, si hodie extaret, cum magno rei Christianae fructu legeretur. Ille tamen Zosimus, quicunque tandem fuerit, qvod in ipso reprehendit Reinesius, superstitionibus Aegyptiacis et Platonicis speculationibus supra modum fuit deditus, et multa prophetica in Sacro Codice loca ad miseram hanc artem, ut vocat Reinesius, applicuit. Sed illa nunc qvidem excutienda non sumam; neqve qvivis idoneus, ut opinor, de iis judex erit, qvae superstitiones et fabulae, qvae verò pro mysteriis habenda; cum externa species in his rebus minus exercitatum facilè fallat; Reinesius tamen miseram artem vocat, qvam divinam et sanctam omnes, qvotqvot sunt veri ejus possessores, dicunt; quaeque si illa, qvae dicuntur praestiterit, (nam omnium gentium historicam fidem labefactare extremae impudentiae res esset) illo titulo meritò appellanda est. Qvare non tam superstitionis, quam absconditae pietatis argumentum est eorum, qvi arcanis rerum naturalium, qvasi typis qvibusdam, rerum divinarum mysteria adumbrari sentiunt: Qvod multis ad Christianismi sacra amplectenda profuit. Deinde non ignotum est, perpetuum mysticae Theologiae cum arcaniori scientiâ naturali ab ejus doctoribus statui consensum: Qvod omnia scripta Cabalistica loqvuntur: ut Zosimus non adeo eam ob causam reprehendi debeat. Qvâ occasione venit in mentem memorabilis illius somnii Manuelis, qvod lib. 3. Historie Johann. Cantacuzen. c. 81. legitur, ubi per variorum animalium apparitionem et dictorum è Prophetâ Esaia ad illa applicationem, nihil aliud, qvam varia operis philosophici [Griechischer Text] significantur, qvod iis, qvi in lectione illorum librorum exercitati sunt, facile judicatu erit. Gretserus verò commentator, ut facilè credo, obscura sibi haec esse omnia, neqve, qvo tendant, perspicere posse, fatetur: Occurrunt in hoc Zosimo nostro qvaedam etiam memorabilia, qvae [Griechischer Text] hîc etiam monet Reinesius, qvod antiqvi Prophetae Chemmis, unde ars ipsa dicta est, mentionem faciat, qvod codicem Ebraeum non à multis, sed ab uno interprete in Graecam et vulgarem Aegyptiacam lingvam translatum dicat, de qvo nihil apud alios dicitur, nisi fortè locum è Philonis libro de Vita Moisis huc pertrahas, qvi de festo die à Judaeis et Ethnicis in memoriam Versionis Bibliorum Graecae celebrato aliqva memorat. Scriptorum ejus tituli plures apud Photium in Cod. 170. et in his ipsis libris citantur. Legi et de Zosimi scriptis Borrichius in libro saepius laudato potest. In codice hoc Altenburgensi aliter qvidam librorum tituli formantur, qvàm in codice Parisiensi. Et in ipso illo codice aliter illi citantur. Est et inter Zosimiscripta liber [Griechischer Text] , cum iconibus adjectis, qvarum aliqvas Borrichius exhibuit.

In Zosimi scripta Olympiodorus commentatus est, cujus liber etiam in codice Altenburgensi habetur; in cujus tamen aetate definiendâ magna sententiarum varietas est. Salmasius hunc extremis Graeciae temporibus vixisse ait, quem ex eo refellit Reinesius, qvia nullam Stephani, scriptoris anno 620. florentis, sed Zosimi et Synesii, qvi proximè illum praecesserint, mentionem faciat, more illorum

[Image Nr. 00130 / S.110]
scriptorum, qvi in arte suâ antecessores semper in ore habent. Reinesius et Lambecius, uti et Conringius, Olympiodorum Thebanum Historicum, et Olympiodorum Philosophum Alexandrinum pro uno eodemqve agnoscunt. Planè in eo demonstrando operosus est Lambecius. Suidas de Olympiodoro Philosopho Alexandrino memorat, ad qvem audiendum Proclus Lycus se contulerit. Peripateticus ille fuit, sed tamen et in Platonis libros commentatus est. De Olympiodoro qvi rerum civilium studio se addixit, et libros Historiarum scripsit, Photius Cod. 80. qvem Thebanum facit et professione Poëtam, ubi per nomen Poëtae Reinesius et Lambecius Chimicum intelligunt: illum enim Poëtae nomen hoc tempore notabat, et [Griechischer Text] dicebantur operationes Chimicae. Qvod tamen, ut incertum argumentum, rejecit Borrichius. Historiam ille suam ab Honorii Rom. Imperat. Consulatu septimo, et Theodosii secundo, ad id tempus, qvo Valentinianus Romanus Imperator declaratus (nempe ab A. C. 407. ad A. C. 425.) deduxit. Idem Photius codice 214. de Olympiodoro agit, cui Hierocles librum de providentia et Fato inscripserit. Illic professione Philosophum, philosophiae non vulgaris amatorem vocat, qvem veluti Censorem constituerit Hierocles, non civilis sapientiae omninò rudem, qvi legationibus Romanis clarus, ac barbaras gentes Romano imperio adjunxerit; unde maximos sibi magistratus acqvisiverit. Qvibus postremis verbis Photium ad Historiarum libros Olympiodori Photio cod. 80. recensitos respicere non absurdâ conjecturâ existimat Lambecius; cum et tempora ipsa respondeant, et ipse Olympiodorus illic se legatum ad Hunnos missum scribat. Verùm planè alia in sententiâ est Borrichius, qvi Philosophum Alexandrinum Chemicum alium à Thebano illo facit. Illum esse Christianum ait; hunc Ethnicum; nam gentili religioni addict um vocat Photius; sed Chimicum illum Christianum esse, loco ex ejus scriptis adducto probat Borrichius: qvem ante Constantini M. tempora vixisse non contemnendis suspicionibus ostendit.

Nihil ergo certi definiri potest, qvo tempore vixerit Olympiodorus. Certum tamen est, non vixisse extremis Graeciae temporibus, qvod volebat Salmasius: post Zosimum tamen, Chimicum scilicet illum. Nam, qvod attinet ad illum locum, qvem Philippus Labbeus, notis ad Eclogas Photii de Olympiodoro, qvae Corpori Historiae Bizantinae insertae sunt, è Zosimi historiarum libro 5. profert, qvo Zosimus Olympiodori historiam citat, is satis benè expediri potest. Locusita habet, Leunclavio interprete: Hinc ad Ravennam (ea metropolis est Flaminiae, prisca sanè civitas, colonia Thessalorum, Rhene dicta, qvod eam aqvae ab omni parte circumfluant; non autem propterea, velut Olympiodorus ille Thebanus ait, qvod Remus Romuli frater hujus urbis conditor fuerit: Hoc enim Qvadrato relinqvere debuerat, qvi de hâc urbe in historiâ Imper atoris Marci id commemoravit) ad Ravennam igitur hanc etc. Non probo Lambecii sententiam, qvi non solvit hunc nodum, sed Alexandri gladio secat. Operosè enim probare nititur, totam

[Image Nr. 00131 / S.111]
hanc parenthesin scholion esse anonymi cujusdam Grammatici, ideoqve delendum. Non opus, me quidem judice, tanto apparatu erat, et frustra hic in simpulo fluctus movet Lambecius. Quare enim Zosimus Olympiodorum testem vocare non possit, qui eodem tempore vixerit et scripserit? Nam sanè Olympiodori librum legere vivus Zosimus potuit, atque ex eo quaedam adducere: Quod ab aliis saepè factum vidimus.

Quae Cleopatrae tribuuntur, ars auri faciendi, aenigmaticis characteribus scripta, et de ponderibus et mensuris excerpta, incertae fidei visa sunt: cetera libri hujus postremi è Geoponicorum veterum libro descripta: extremum ejus schediasmatis à recentiori aliquo Graeculo assutum, ut ostendunt voculae illae [Griechischer Text] , quas vetus Graecia ignorat. Stephanus tamen Cleopatrae cum Ostane colloquium adducit: Quae per temporum rationem consistere non possunt; nisi fortè quemvis alium ejus nominis, quam Ostanem, vel primum vel secundum, fingamus, aut fortè Ostanes secundus arte suâ tam longaevum se fecerit. Extat tamen in Regia Bibliotheca Paris. liber Comarii Philosophi Sacerdotis, qui docuit Cleopatram divinam artem Dequo nihil omnino dicere possumus, genuinus, an supposititius liber sit. Similis farinae sunt, quas è Bibliotheca Goldasti in insigne Priapejorum suorum ornamentum, dignissimum sanè hac patellâ operculum, Scioppius producit; Cleopatrae, Antonii, et Q. Sorani Medici epistolae mutuae, quibus de libidine Cleopatrae, eâque per artem medicam frenandâ, agitur. Franciscus Philadelphus lib. 6. Epist. ad Philippum Medium, easdem subinnuere epistolas videtur, cum scribit: Memini, cum nuper esses Mediolani, vidisse apud te vetustissimum quendam codicem, qui Medicorum plurium scripta complecteretur, ut Cornelii Celsi, et utriusque Sorani, et Apulei et Democriti, et quarundam etiam mulierum. Extat et Heraclii Imperatoris epistola, quâ ad Sophoclem vel Saphoclum Philosophum scribit pro expositione libri inventi ad caput Cleopatrae Reginae in suo sepulchro. Haec enim elegans est Epistolae inscriptio, ab homine barbaro fortassis addita; ac respondet illi Sophocles Sophista, characteres occultae scripturae interpretans de foecunditate parandâ: nisi fefellerit Heraclium Chemicos Characteres de rebus vulgaribus exponens; modo vera sint, quae in epistolâ illâ scribuntur. Habet et Morisotus Cent. 1. Ep. 34. illas epistolas, qui tamen alias hic affert explicationes. Antonii epistolae adeo nihil aetatis illius sapiunt: Commendat tamen Scioppius, neque invidere tam egregium [Griechischer Text] viris doctis voluit, Fictitiorum licet sint illa, ait, autorum, multum tamen facere ad veterum quorundum loca intelligenda, Petronii, Martialis et aliorum, domi doctus, didici. Ille scilicet magister didicit, discant jam virtutem ex illo pueri verumque laborem.

Extat in codice Altenburgensi amplius Michaelis Pselli notissimi Philosophi, qvi A. C. 1080. vixit, epistola ad Patriarcham Xipl ilinum de eodem argumento, qvae et in Latinam linguam conversa extat. Fuit vir doctissimus Psellus, ejusque multa sunt [Griechischer Text] , notavitqve in Bibliothecis passim latitantia Possevinus.

[Image Nr. 00132 / S.112]
Illum reconditis artibus fuisse deditum, arguit liber ejus de Daemonibus, quem cum commentario doctissimo edidit Gaulminus. Sunt porro in codice Altenb. Agathodaemonis et Hermetis Trismegisti fragmenta, Philippi cujusdam tinctura aeris Persici, qvem Lambecius existimat Chrysostomi presbyterum, Moysis Prophetae et Legislatoris Judaeorum scriptu~ supposititiu~. Non enim negari potest, imposturas etiam in hoc argumento fuisse, ut autores celebres et antiqvi scriptis lucri causa praeponerentur Qvod, notante Reinesio, tùm freqventatum maximè fuit, cum inter Reges Aegypti, Alexandriae et Pergami studium et aemulatio conquirendorum librorum maximè ferveret. Cum enim antiquiorum scripta prae aliis expeterentur, eorum nominibus librarii abusi fuerunt, ut eò cariùs venderent: Quod et Galenus sibi vivo accidisse conqueritur.

Anonymi plures sunt tum in codice Altenburgensi, tum Vindobonensi et Parisiensi, ut, de aquâ divinâ dealbationis, Anonymi Christiani experimenta Chimica, Anonymi Christiani varia capita Chimica: Anonymi capita duo de aquâ divinâ. Anonymi Christiani My#eria Chimica: Anonymi veteris arcana duo Chimica. Anonymi varia secreta Chimica: Anonymi Christiani liber Chimicus ad Sergium de aquâ divinâ. Ubi notandum est, nulla scripta magis esse mutilata, quam quae de divinâ aqvâ agunt, cum illa inter [Griechischer Text] hujus artis sit. In Parisiensi codice, quae notavit Labbeus in Novâ Bibliothecâ MStorum librorum, haec sunt. In codice Altenburgensi non exstantia sunt, Comarii de Lap. Phil. ad Cleopatram, Orphei fragmenta quaedam, Cosmae Hieromonachi de Chrysopoeia, Nicephori Blemmidae de auro conficiendo, Petri Theodorici demethodo alchymiae, Joannis Archisacerdotis liber Sopharis in Perside Tractatus, Platonis, Aristotelis, Porphyrii, Claudiani, Sergii libelli. Eos libros omnes edere in animo habuit Leo Allatius, una cum suis eâ de re tractatulis, referente Labbeo, votumqve hoc addente: Utinam tandem aliquando, tam saepe promissus, tamdiu exspectatus, nobilissimus tanti viri foetus faventem sentiat alicubi Lucinam! Lexicon quoque Chimicum codici Altenburgensi additur, sed recentius, ante 270 circiter annos scriptu~, in quo multa corrupta et confusa. Sed de his omnibus scriptis ita Labbeus part. 4. MStorum, p, 129. Eorum operum pleraque perierunt, nonnulla adhuc cum blattis tineisque in situ ac pulvere luctantur in veteribus membranis Francicarum It alicarumque Bibliothecarum, quemadmodum de Parisiensibus ipsi nos oculati testes sumus. Hoc est, quod Heraclitus et Theophrastus dixerunt, per [Griechischer Text] , arrogantiam et contemptum multas res praeclaras ignorari. Annon satius esset, his potius naturae thesauris operam impendere, qvam rebus frivolis? Justa haec est Borrichii qverela: Si mediam partem illius temporis, quod Solino impendit Salmasius, scriptori in pluribus fabuloso, ut qvo sine jacturâ insigni carere res literaria potuit, impendisset restituendis omendandisqve Chemicis antiqvis Graecis; si Scioppius bonas horas Priapejis corrigendis insumptas; si alii otium, qvod in neqvitiis Martialis Petroniique expiscandis collocavere, huc vortissent, jam Graeca illa Chemicorum dictio venustâ et à maculis liberâ facie #rbem

[Image Nr. 00133 / S.113]
eruditorum illustraret. Vellem ego hunc laborem nunc susciperet ipse [Griechischer Text] Borrichius, vel qvi nuper praeclaro aliquo specimine praelusit Jacobus Tollius, non variâ tantum doctrinâ sed et ipsis Chemiae experimentis spectatus.

Longum ac propemodum infinitum esset, si ejus generis scriptores recentiores hic recenseremus. De multis in dissertatione peculiari egi, quae super hoc argumento legi potest. Vidi apud amicum ultra 1500 Autores veteres et recentiores. Extant in Bibliothecâ Isaaci Vossii multa ejus argumenti. In Bibliothecâ Caesarea libri Chimici à Lullio scripti [Griechischer Text] ultra C latitant. Rogeri Baconis in Bibliothecis Franciscanis per Angliam multi [Griechischer Text] Chimici et mathematici, teste Antonio Wood in Hist. Acad. Oxon. incomparabili naturalis scientiae damno perierunt. Rabbinorum antiquorum magnum in his rebus studium fuit, quorum praeclara monumenta Illustris Cabalae denudatae Editor, Vir in omni non civili tantùm doctrina, quam non in umbra, sed inluce ipsa consiliis et actionibus profitetur; sed et humaniori et solidissima rerum naturalium scientiâ subactus et exercitatissimus nuper publicavit. Venit et ad manus meas Collegae honoratissimi I. L. Hannemanni beneficio Mezahab Epistola de variis auri generibus, ex sensu artis scripta. Imaginum Hieroglyphicarum, per varia Orbis Europaei monasteria, Templa, magna est copia. Et quis haec omnia aliquot pagellis percenseat? Erit fortassis plenior alibi de his dicendi locus.

CAP. XII. DE EO, QVOD IN DISCIPLINIS DIVINUM EST, EXCURSUS.

OCcasio hujus Excursus. In Methodo ipsa discendi aliquid [Griechischer Text] . Periodi artiune et inventorum. Singularis ars [Griechischer Text] ab Agrippa proposita. [Griechischer Text] in literis, nominibus. Linguarum concentus. Linguae peregrinae. Hominum spiritu obsessorum. [Griechischer Text] oratorium. Singularis impetus. Exemplum Franciscani. Furor Poëtarum, Poëtae illiterati et extemporalis memor abilia exempla. Divinum in Musicâ et Poësi. [Griechischer Text] in Philosophia, Physicis. Ad res vilissimas coecutimus. Principium aliquod in naturâ [Griechischer Text] in Numeris. Vaticinatio per numerum Septenarium. [Griechischer Text] in Geometria, Optica. In singulis disciplinis quaedam [Griechischer Text] . Dei reservata: Praenotio futurorum, Arcanum Physicum, et Cognitio temporum. [Griechischer Text] in Medicina, Medicis et morbis. [Griechischer Text] in Moralibus. Virtus Heroicae. Impulsus divini. [Griechischer Text] in Politicis, in Rebuspublicis. Fata imperiorum. Principum miracula. Dei directio circa eorum actiones, variosque casus. [Griechischer Text] Geographicum in detegendis regionibus. [Griechischer Text] Historiae. Providentiae divinae speculum.

[Image Nr. 00134 / S.114]

CUm haec scriberemus de Philosophiae mysteriis, celebrabamus ejus diei in Ecclesiâ anniversaria sacra, quo supremus omnis sapientiae dispensator, optimus maximus artium Magister Spiritus S., ut semper per totum terrarum orbem opes suas disseminavit, ita tunc visibili specie universas in Apostolos effudit. Unde in sacram hanc meditationem abrepti sumus: ut nulla est, quae non ex hoc fonte inexhausto promanat scientia, ita nullam esse ex toto disciplinarum orbe, quae non divinum illum characterem circumferat. Quare [Griechischer Text] , quod in disciplinis est, [Griechischer Text] hoc loco non indignum, hîc proponemus. Nemo paulum sagacior est, cui illud non suboleat; qui non suspicione saltem et conjectura aliquâ attingat. Scilicet, ut Vulpes in fabulis, scientias tractamus. Illa pultem vitro inclusam cum ligurire non posset, superficiem tamen lambit. Pellucet illud, quod in scientiis divinum est: sed quoniam in superficie semper haeremus; quoniam inani illo ac vitreo opinionu~ splendore nos oblectamus, nunquam pectus saturamus, nunquam ad fundum rerum penetrare possumus. Nimis im~ersi sumus nobis ipsis, et turbae opinionum variarum. Quod si animum paululùm in se revocaremus, Deoque permitteremus, et simplicissimos naturae intueremur progressus, expeditior esset ad veritatem via, et divinae menti nostram arctius jungeremus.

In ipso illo [Griechischer Text] , in rerum apprehensione, quae non divina saepe animadvertimus vestigia! Sunt qui fulmineâ ingenii vi omnia perrumpant, quorum animus in specula positus uno quasi intuitu omnia simul comprehendit: Quasi non sensuum ministerio, non Syllogismorum apparatu ad intelligendas res indigerent, sed geniorum instar omnia pervaderent quasi et absorberent. Ita quae tardiùs assequuntur alii, longisque praeceptionibus circumducti, illi quasi volatu uno transmittunt, omniaque praecipere ipsi videntur. Vidimus ad certas disciplinas quosdam quasi divinitus incitatos, ea in his confecisse spatia, ut in prodigium illa res traheretur. Fuere ad varias artes liberales, mechanicas, statuariam, graphicam, poësin, mathesin, chirurgiam, quasi à natura facti: ut nullis usi doctoriribus, ipsi aliàs simplices, plebeji, rustici, non rarò etiam oculorum ac linguae usu destituti, ipsos in illis rebus artifices superarent. Quin et vaticinandi quibusdam instinctum adeò efficacem fuisse accepimus, ut mera oracula fundere viderentur: Quae omnia potestatem humanâ majorem et [Griechischer Text] in ipsa etiam discendi methodo declarant. Testatur quidem alicubi Cornelius Agrippa: esse artem quandam sed paucissimis cognitam, ita informandi exornandi et illustrandi fidelem et purum hominis animum, ut ex ignor antiae tenebris repentè ad sapientiae et doctrinarum lumen evehatur: è contrario vero aliam facultatem immundos atque incredulos, reconditis quibusdam arcanis, eodem sapientiae et doctrinarum dono rursus exuendi, et pristinae suae ignor antiae restituendi. Quam si ille alios artem docere potuisset, magnus ille nobis Apollo fuisset. Nos eam rectiùs ab ipso illo artium omnium Parente Pansopho, Sancto Spiritu, quisuper Apostolorum capita se effudit, veri illo Duce, [Griechischer Text] et [Griechischer Text] ,

[Image Nr. 00135 / S.115]
didicerimus. Cui non deprehenduntur certae in artibus inventis periodi et revolutiones? Nostra secula divinum Typographiae beneficium habuerunt, quod ab omni aevo fatali quodam sigillo absconditum fuit. Illa pulveris pyrii ars quoque nunc in lucem prodiit, quasi orbis extremo incendio praeluderet.

Veniamus ad ipsas artes et scientias, et quid in illis [Griechischer Text] videri possit rimemur. Consideamus primùm in puerorum subselliis, atque inter ipsos [Griechischer Text] nos teneamus, ibique literas syllabasque aucupemur. Magnum in his miraculum est. Quot habemus artes, disciplinas, volumina, ex paucis his elementis nata omnia videmus. Est praeterea philosophia quaedam Alphabetaria, quae non pueros, sed magnos profectò doctores exerceat. Notas literarum singulis gentibus familiares videamus, scribendi rationem modumque perpendamus; et primas illis animi, indolis, ideas impressas deprehendemus. Ac optandum sanè esset, omnium populorum nobis characteres fuisse servatos: ita vel ex corum collatione mutuâ multa abstrusa investigaremus. Quemadmodum ex punctis, lineis, circulis omnis producitur quantitas, atqve ipsa corporum habitudo in iis fundatur: ita ex his characteribus, eorum simplicitate, positu, ductu, animi quaedam indoles, è convenientia quaedam quasi migrationes elucent. Prima mentis porta verbum et scriptura est, quâ se in aurium oculorumque sensus ingerit. In ipsis literis divinum quid latere vel exeo agnoscimus, quod accessione literae He Abramo divina virtus inspirata videbatur. Quanta sunt in nomine Tetragrammato mysteria! quae integris libris non evolvunt Cabalistae. Multa de sacris nominibus Judaei nobis narrant, quibus mirificam illi potentiam tribuunt. Ipse Dei Filius, aeternus ille [Griechischer Text] , verbi nomine vocatur, de quo Reuchlinus mira è Cabalisticis libris nos docet. Quanta cabalae illius literariae mysteria sint, ii norunt, qui sacris illis sunt initiati: Quibus magna volumina quidam impleverunt. Longa est Jamblichi in libro de mysteriis Aegyptioru~ sect. 7. c. 4. et 5. de divinis nominibus, eorum significationibus, disputatio. Mentionem facit Jacobus Sponius in accuratissimo suo Itinerario lib. 2. pag. 53. cujus dam Aegyptii Check-Bouni, qui de virtute Verbi divini et humani mirabilem librum scripserit, in quo per varias linearum vocumque figuras, perque literarum [Griechischer Text] multa curiosa deducat. Sunt qui è nominibus et literarum numeris ita vaticinantur, ut rarò fallant. Notarunt nonnulli infaustorum nominum impositione fortunam hominum labefactari, eorum im~utatione qvoque im~utari. Qvidam è tetricis nominibus, qvos reos criminis suspicatisunt, tales qvaestione instituta deprehenderunt. Ne qvid de iis dicamus, qui verbis morbos curant, Salutatores dicti. Qvae omnia cum ad superstitionem spectare videantur, procul ab his sacris abesse jubemus. Mirabilis est ille linguarum diversarum concentus, per qvas sparsa primae linguae vestigia, ut [Griechischer Text] aliqvid, non vanâ hariolatione venari possumus. Vidimus spiritu aliqvo agitatos ignotas sibi linguas loqvi: qvod qvanqvam Huartus ad singulare temperamentum; alii ad morbum melancholicum; Pomponatius, ne qvid potentiae ultra naturam debere

[Image Nr. 00136 / S.116]
videatur, mòre suo, inlibro de Incantat, ad siderum influxus refert; absurda tamen illa et [Griechischer Text] sunt, cum impurus ille et [Griechischer Text] Spiritus in illis hominibus agat, qvod in Apostolis Spiritus sanctus, qvi omnibus linguis [Griechischer Text] depraedicabant. In illis aliqvid [Griechischer Text] , ut in his [Griechischer Text] fuit.

E Grammaticorum Ludo ad Oratores transeamus. Quis non in illis aliqvid divini agnoscat? Neqve enim artem hanc é Sophistarum palaestris natam existimemus. Majus qvid in illâ elucet, erectum, gloriosum, qvod ipsos animos expugnet, praeclarumqve rebus divinis suppeditet instrumentum. Non sunt è Magistris hominibus aestimandae artes: divinae illae sunt, aeternae, atqve ex eodem fonte derivatae, unde olim in Apostoloru~ animos effundebantur: etsi hae omnibus numeris absolutae. Praecepta quae à Magistris successu seculorum congesta sunt, veritati et naturae conformia, hos natales loqvuntur. Qvare ad divinos usus adhibeamus, qvae divina sunt, et qvae è veritatis qvasi utero obstetricias manus admoventes Magistri in lucem protulere. Verum illud eloqventiae [Griechischer Text] in spiritu et impetu est. Agnovit hoc è gentilibus philosophis Seneca, qvi in libro de tranqvillitate cap. ult. Non potest grande aliqvid et supra caeteros loqvi, nisi mota, mens. Cum vulgaria et solita contempsit, instinctuqve sacro surrexit excelsior; tunc demum aliquid cecinit grandius ore mortali. Non potest sublime qvicqvam et in arduo positum contingere, qvam diu apud se est. Desciscat oportet à solito, et efferatur, et mordeat frenos et rectorem rapiat suum, eoque ferat, qvo per se timuisset escendere. Hoc est illud in Oratione, qvod Aristides vocat [Griechischer Text] . Hippocrates, cui Deus ipse [Griechischer Text] , illud qvod in homine [Griechischer Text] est, vocat [Griechischer Text] . Cicero sic latinè exprimit. Nulla me ingenii, sed magna vis animi inflammat, ut me ipse non teneam. Istud in Joanne [Griechischer Text] , istud [Griechischer Text] antiqvi Theologi observarunt: qvibus ille [Griechischer Text] et [Griechischer Text] , ob incomparabilem et sublimem eloqventiam, dictus fuit. Ex hoc impetu visi sunt Oratores, citra ullam meditationem, ad dicendum profilire, in extremis periculis, in Reipublicae necessitatibus. Vidimus Oratores sacros, divino qvasi spiritu ductos, extemporali eloqventiâ plus praestitisse, qvàm elaboratis orationibus alios. Talem nobis Franciscanum illum Erasmus lib. 14. Epist. 15. depingit, cujus memorabile exemplum ab omnibus legi meretur. Rogatus, inqvit Erasmus, à me familiariter, qvibus modis praepararet animum suum iturus ad concionandum; Respondit, se solitum in manus sumere Paulum, et in ejus lectione tam diu commorari, donec sentiret incalescere pectus. Illic haerobat addens igneas ad Deum preces, donec admoneretur esse tempus incipiendi Nonnunqvam septies concionabatur uno die, nec unqvam illi deerat sermonis eruditi copia. Dignissima lectu est tota haec de illo Viro Epistola, qvae Ideam prudentis piique Theologi in ejus vitâ depingit. Miraculum aliqvod istius temporis dixeris.

Poëtas qvinon humanâ, sed Deorum lingua, loqvi dixit, aliqvid homine

[Image Nr. 00137 / S.117]
majus in illis agnovit: scilicet [Griechischer Text] ; qvod adeo in his studiis dominatur, ut sine [Griechischer Text] illa jaceant frigeantqve: Qvare et Vates dicuntur, seqve ipsos [Griechischer Text] profitentur. Qvis non de furore Poëtarum tam apud Poëtas ipsos, qvam alios legit? Sed illum divinum nominabat Plato, suntqve qvi peculiaribus eâ de re libris agunt. Divinus ille maximè furor, cum in hymnos divinos fertur. Plato in Dialogo, qvi inscribitur [Griechischer Text] sive [Griechischer Text] Poësin omnem ab inspiratione esse contendit. [Griechischer Text] inquit, [Griechischer Text] . Deus ipse est, qui per illos loqvitur, et nos inclamat. Et ibidem: [Griechischer Text] . In hoc maximè Deus ostendisse videtur, nobis disputandum non esse, qvin divinae potius qvam humana sint haec poëmata. Hoc, inqvit, Deus eo indicare voluit, cum de industria per ineptissimum poëtam pulcherrimam cecinit melodiam. Qvare non ineptè hic Plato annulorum magnetis contactu cohaerentium exemplo hunc, à divino spiritu per alios poëtas propagatum, afflatum nobis ob oculos posuit. Memorabile in homine rustico Italo exemplum aetas nostra tulit, qui nullis praeceptis imbutus, cum legeret Torqvati Tassi carmina, qvasi spiritu qvodam afflatus elegantissima sine morâ fudit carmina, qvae vel ipsos artifices in pudorem conjicerent. Joannes Dominicus Perus ille vocabatur, qvi nullis promissis, utut amplissimis, à Principibus permoveripotuit, ut rusticis sordibus relictis in aulas et urbes concederet: beneficiis tamen plurimis affectus à multis fuit. Vivis illum coloribus J. N. Erythraeus describit Pinacothec. II. n. 27. Vidit Patavina cathedra ante non multos annos Fr. Macedum, Virum omnibus doctrinis et scientiis consummatum, ex tempore de argumentispropositis latina recitantem Carmina, eaqve elegantissima, atqve omni apparatu poëtico instructa: quae cultissimi alii Poëtae longa meditatione vix extunderent. Poësi affinis est Musica, qvae sonos moderatur, affectus incutit, incussos mulcet, animosque qvo vult rapit. Est sane in sonis aliquid [Griechischer Text] , ut ad illorum contemperationem, mirabilem sanè et mysteriis plenam, totius universi mensuram veteres Philosophi inierint: Qvos ubi numeris suis Poëta scitè et rectè illigaverit, penè ad Orphica miracula patranda aptum dixeris. De divino illo, qvod in Musica est, praeclarè Jamblich. Libr. de Mysteriis Aegypt. sect. 3. c. 9. philosophatur.

Philosophia, qvae in contemplatione rerum consistit, eo ipso nomine divini qvid inferre videtur: qvid enim est [Griechischer Text] , nisi à sensibilibus animum ad [Griechischer Text] abducere? Hic principem locum naturalis philosophia tenet; In qvâ omnia à sublimiore principio arcessenda sunt, qvam vulgò fit. Pecora sunt et fungi, qvi in naturae operibus ubiqve praesentem DEI manum non sentiunt. Stupida est atque iners natura, si ab illo discesserit. Nullo vinculo illa continetur, nisi ille nodos strinxerit. Quod cum agnoscerent gentium Philosophi et Poëtae, qui Jovis omnia plena ajebant; qvis credat nunc reperiri homines, qvi rectore destitutam sibi ipsi hanc machinam permittant? Plus est miraculorum in naturâ

[Image Nr. 00138 / S.118]
qvàm vulgò credimus. Qvò oculos vertimus, qvo pedem movemus, in illa incurrimus. Velin minimo insecto divinam manum deprehendimus. Omnis illa corporum membrorumqve compositio, illa universi omniumqve animalium abmirabilis fabrica, intelligentiam et mentem operatricem arguit. Providentia ex omnibus elucet. Vel Talpam videas: omnia in illa ad suos usus comparata, oculi, aures, ungues, membra omnia. Qvod cum perpenderet Cardanus, mirè alioqvin misereqve in illis qvae Spiritus sunt fluctuans, ac Talpà ipsâ interdum caecior, hic tamen vel à Talpâ oculos visumqve recipit, cum in hunc qvasi [Griechischer Text] prorumpit: Palam est igitur, naturam in cunctis sollicitam mirum in modum fuisse, nec obiter, sed ex sententia, omnia praevidisse, hominesque, quibus hoc beneficium Deus largitus est, ut causam rerum primam inveniant, participes esse illius primae naturae: neque alterius esse generis naturam, quae haec constituit, ab illorum mente, qui causam eorum, cur ita facta sint, plenè assequi potuerunt. Felices igitur meritò vocat Virgilius, qvi rerum cognoscere causas potuerunt. Sed qvot illorum sunt, qvi cognoscunt? In nebulis toti versamur. Cum Athenienses veru~ Dei cultum ignorarent, [Griechischer Text] aram posnere. Nil temerè nos dicemus, si omnia ignorare nos dicamus. Expedire in ipsis principiis nihil possumus, nisi ad [Griechischer Text] aliqvod et incognitum refugiamus. Rident Lyncei nostri eos, qviad Qvalitates occultas confugiunt. O boni, nescitis qvam vos in ipsis demonstratiunculis verstris nihil sciatis! At vero, dicitis, in ipsis minutiis naturam recognoscimus, in particulas oblongas, ramosas, globosas resolvimus: nihil oculos nostros perspiciliis armatos effugiet. Sed nihilo tamen sapientiores per vos facti sumus. Qvamdiu rerum mistiones ignoramus, nihil omninò novimus. Propiora illa potius prensanda sunt, qvam remotiora. In illis habitat natura, moratur, palpatur: In his dispersa est, et â sensibus recedit. Ita plerumque comparatus est hominum animus: Transsugit in medio posita et fugientia captat. Si culta aliqua et elaborata cui offeratur oratio, isque in illâ artificium indagaturus si#; Qvis propiùs scopum feriret? illene qvi literas et syllabas numeraret; an verò qvi in partes suas, qvibus proximè componitur, in enthymemata, in schemata, dissolveret? Nullum est in rerum natura [Griechischer Text] , qvod expedire feliciter possumus. Vertamus in omnes partes, secemus in particulas, plusqvam [Griechischer Text] , haerebimus semper, et tandem in incognito aliqvo nobis subsistendum erit. Qvod cum videret Henricus Morus, Philosophus Anglus, Principium aliqvod Hylarchicum commentus est; alii alia [Griechischer Text] qvaesiverunt. Ac sane [Griechischer Text] hîc aliqvod subest, verum illud [Griechischer Text] , qvod impellit, movet, dirigit, jungit, format corpora: qvo ignorato, omnia nobis ignorari necesse est. Videamus admirabilem illam rerum [Griechischer Text] . Omnia mysteriis plena sunt. Ipsa illa rerum semina divina manu in puncto aliqvo et centro obsignata videntur, unde qvasi ex nihili utero procedunt corpora. Nam qvod in semine [Griechischer Text] est, non nisi intelligentiâ comprehenditur: caetera, qvae oculis videmus, manibusqve palpamus, parum ad corporis

[Image Nr. 00139 / S.119]
compositionem conferunt. In Vegetabilibus, ubi è punctulo frutex germinare incipit, caetera concidunt atqve ut rejectanea separantur. Qvae in formanda porro corporis machinâ est naturae solertia! qvi progressus! Qvos ubi attenta mente respexerimus, attoniti manus saepe tollemus, et mirabilem in operibus suis Deum depraedicabimus. Vidit hoc, qvi tamen omnia in fortuitis posuit, et suis ratiunculis explorare tentavit, cum hos, qvasi [Griechischer Text] abreptus, versus funderet:

Multa tegit sacro involucro natura, nec ullis Fas est scire quidem mort alibus omnia; multa Admir are modò, nec non venerare: nec illa Inquires, quae sunt arcanis proxima: namque In manibus quae sunt, haec nos vix scire putandum est. Est proculà nobis adeo praesentia veri.

Nihil nunc de iis dicemus, qvi corporum [Griechischer Text] , qvi infinitas propemodum multiplicationes instituunt; qvod in metallis à naturae mystis factum est; nihil de corporum magnetismis et sympathicis affectionibus, qvae innumerae in naturâ sunt, unde omnis illa magia oritur. Sed arcanior illa scientia, in omnibus penè gentibus, à sapientioribus qvibusdam custodita est, nein vulgus efferretur. Huc omnis illa Mythologia, omnia Aegyptiorum Hieroglyphica, tendunt. His enim involucris divini illi thesauri teguntur.

In Mathematicis porro scientiis qvid non divini est? Hic Numerorum doctrina primam se offert, tota merito divina vocanda. Qvantae, qvam arcanae numerorum potestates sint, ne in hunc qvidem diem satis cognitum est. Qvod cum bene nosset Pythagoras, non invenit commodiorem rationem, qvâ Philosophiae suae secreta celaret, et intelligentibus tamen omnia panderet, qvam si numeris suis, qvos formales recte dixeris, absconderet. Cum enim Numeri nominantur, non intelliguntur nisi naturae occultae proportiones, progressus, operationes, revolutiones à Deo ipso definitae. Qvomodo non difficile admodum est omnia divinae humanaeque sapientiae mysteria illis adumbrare. Non credat qvis temerè fieri, sonos septenario, numeros novenario absolvi; Atqve hinc per easdem [Griechischer Text] in centenariis et millenariis reduci. Illic abstrusarum rerum typi latent, atque iis qvasi praefigurantur. In qvibus, velut in tenebris palpitant, qvi tamen qvasi per nebulasvident, Autores, qvorum denumeroru~ mysteriis integra extant volumina, [Griechischer Text] tantum illa sunt, non [Griechischer Text] . Radix et qvasi Pater omnium numerorum Monas est. Prima ex illa surgit Dyas, qvae per Triada qvasi in consonantiam et unitatem reducitur. Hinc illa [Griechischer Text] per qvam, ut rem sacram, non sine causâ jurabant Pythagoraei. Qvinarius iisdem [Griechischer Text] , item [Griechischer Text] dicitur, qvod ex binario et ternario, qvasi ex femina et mare conflatus sit. Divinus aliis dicitur. Hinc illa [Griechischer Text] Aristoteli, imo et Platoni et Platonicis celebrata. Alii [Griechischer Text] appellant. Septenarium omnium [Griechischer Text] esse nemo nescit. Mirabile est, qvod de ejus virtute Fluddius in libro de Microcosmi

[Image Nr. 00140 / S.120]
historiâ tr. 1. sect. 1. lib. 1. consignavit: Ego, inquit, hominem doctissimum novi, qui virtute hujus numeri Septenarii, cujusdam qvasi oraculi adsistentiâ, qvaestiones dubias atqve ancipites resolvere non dubitavit, atque etiam de occultis, tam praesentibus quam futuris, qvodammodo divinare pollicitus est. De Geometria idem nobis dicendum est; nam et numerorum rationes lineae et corpora seqvuntur. Quare et Plato Deo dignum opus habuit, qvem ille ajebat perpetuo [Griechischer Text] . Circuli et trianguli arcana ne nunc qvidem omnia exhausta. Qvas non cruces mathematicis illa Circuli qvadratura figit! Et tamen illam rerum haec universitas qvotidie nobis ob oculos ponit. Nimirum ut Deus summus omnium rerum Architectus est, qvi numero pondere et mensura omnia fecit: ita illud [Griechischer Text] rebus inseruit, qvod iisdem progressibus, eâdem motus successione, semper operatur. Hoc perpetuum illud movens, perpetuumqve mobile est: In qvo inveniendo qvam sudant Mathematici! Optica, qvae radium metitur, in ipsa qvidem luce tota occupatur. Sed qvamqvam illa oculis omnium patet, qvamquam ejus beneficio omnia apprehendimus, ejus tamen naturam, nemo tam oculatus est, qvi verè indaget. Annon miraculo propius, et propemodum divinum est, per unum punctum omnium rerum ideas cum coloribus ipsis transmitti. Nihil de speculis et telescopiis dicemus, qvae omnia etiam remotissima exhibeant: sunt enim qvi dari illa posse existimant: nihil de iis Baptistae Portae speculis, qvae rectâ lineâ in infinitum urant. Nam etsi impugnant illa multi, rationibus qvidem non contemnendis: tamen ut sunt in omnibus propemodum disciplinis qvaedam [Griechischer Text] , qvae non capiunt omnes, neqve scire interest; ita et hîc fortassis aliqva sibi summus ille Magister reservavit. Habet Deus qvaedam, ut ita dicamus, reservata, ad qvae non admittuntur, nisi pauci illi, qvos ardens evexit ad aethera virtus. Sunt in illis praecipua: Futurorum praenotio, sive illa à siderum configurationibus sive aliunde deducatur: Sum~i arcani physici cognitio, ac Temporum accuratae rationes, qvas ille antiquus dierum ac Pater temporum, arcano consilio, hominibus voluit esse absconditas; Etsi fuerunt nonnunqvam, qvi [Griechischer Text] in illa, illo connivente, arcana conati sunt. Versamur in magnâ illâ Dei familia, infantes alii et pueri; alii maturiore in aetate constituti: Ubi illis nonnulla scire inutile non solum, sed et periculosum est; Hi verò in domestici regiminis societatem nonnunqvam admittuntur, ita tamen, ut occultae rerum dispensationes ad solum Patrem familias spectent. Ille è singulis scientiis aliqvod [Griechischer Text] , magisterium sibi seposuit, qvo beat interdum filios; cum caetera illa etiam [Griechischer Text] concedat.

Qvi Medieam artem profitentur, qvotidie illud sibi [Griechischer Text] propositum habent. Sive enim corporis structuram oculis rimantur; nihil in illâ est, qvod non opisicis sapientiam loqvatur: sive cum morbis illis res est; tot sunt illorum formae et figurae, tot in illorum causis recessus, ut saepè illis in [Griechischer Text] subsistendum: Qvod et Hippocrates vidit, et integro libro Jordanus exposuit. Testantur hoc

[Image Nr. 00141 / S.121]
prodigiosae, qvas aliqvi congesserunt, Historiae, et super qvibus Mericus Casaubonus in libro Anglicâ linguâ scripto, de credulitate et incredulitatein rebus naturalibus mor alibus et civilibus multa, ipse tamen [Griechischer Text] , disqvirit. Est in ipsis remediis [Griechischer Text] aliqvid, qvibus, utut efficacissimis, saepe manu~ injiciunt fata. Qvaedam ab imperitâ et plebeia manu exhibita ultra fidem operantur. Vilia saepe et contempta gravissimos et letales morbos avertunt. Est ubi coeli siderumque influxus vires medicamentiauget, suspendit, tollit. In medieo qvoque ipso [Griechischer Text] singularis qvaedam felicitas adjuncta testatur. Est in mediocriter doctisilla in indagandis morbis remediisque applicandis [Griechischer Text] , qvae doctissimos interdum destituit. Sunt qvi medicâ vi pollent in morbis per tactum curandis. Qvod cum Regibus Galliae et Angliae hereditarium credatur munus, fuit tamen in Angliâ Valentinus Greatreak, qvi idem selici successu fecit, ut sunt de eâ re multorum fide dignorum hominu~ perscripta testimonia. Ne qvid de Viris dicamus, qvi precibus â Deo salutem aegrotorum impetrarunt.

Procedimus ad moralem et Civilem doctrinam: Qvae qvanqvam in negotiis, ab arbitrio hominum pendentibus, consistere videntur, inque eorum principiis nunc adeò fluctuant nonnulli, ut pleraque [Griechischer Text] illis sint, qvae sancta omnibus esse debebant: sunt tamen in illis aeterna, divina, inconcussa, ad qvae hominum actiones ordinandae sunt, vel si illae evagantur, in ordinem rediguntur, aut eò diriguntur, potentiore manu, qvo divina tendit providentia. Qvoniam verò non nisi agendo virtutes nobis paramus, in ipsa illa actione [Griechischer Text] se maximè ostendit. Virtus quae Heroica dicitur, divino impulso excitatur; ac fato saepe fieri solet, ut ad res magnas gerendas, ad regna firmanda, ad imperia amplificanda, hostes subigendos, divinitus animentur homines, incredibilia viribusque humanis majora tentantes. Hinc illae apud Historicos, cum memorabilia facta describunt, voces: Deo quodam assiduè incitante: quodam quasi instinctu Deorum coneitatus fecit: [Griechischer Text] , non sine Deo. Ipsas in nobis inclinationes qvas sentimus, bono aliqvo genio nobis incussas credere possumus: Qvare nee obniti illis debemus, sed illorum ductum seqvi. Eleganter in hanc rem Plutarchus in vitâ Coriolani: Homerus in arduis inusitatisque rebus, et ad quas impetu quodam animi ac furore quasi divino opus est, Deum proponit: non qui consilium nostrum tollat, sed moveat, neque impetus animo indat, sed visa et imaginationes objieiat, quae impetuum duces sint: atque ita sanè non involunt ariam essicit actionem, sed voluntati initium praebet, eamque spe et considentiâ confirmat: Aut enim omnino excludendus est ab omni principio causaque actionum nostrarum Deus: aut quisnam tandem alius sit modus, quo hominum ille actiones adjuvet? non enim corpora nostra effingit, manusque ad id, quod facto opus est, aut pedes applicat: sed eam animi partem, quae ad agendum est deligendumque nata, principiis quibusdam et visis, cogitationibusque objectis excitat, aut contra avertit et inhibet. Has in Socrate occultas propensiones, qvas ille in rerum agendarum consilium adhibuit, genium illu~, de qvo multa Plato aliique nobis narrant, fuisse Cartesius part. 1. ep. 15. existimat. Quae non malè

[Image Nr. 00142 / S.122]
dicerentur, nisi ipsa apud Platonem Socratis verba, qvibus vocem emisisse Daemonium significat, aliud testentur. Qvod et Strozzius Cigognà, vel potius Thomas Garzonius (is enim verus autor est) in Magiae Theatro part. 1. l. 2. c. 2. adversus illos affert, qvi daemonium Socratis de mente ejus interpretantur. In Rebuspublicis illae politicis celebratae [Griechischer Text] ab uno ad unum redeunt, pulcherrimâ hujus universi et naturae imagine: Qvod in Rep. Romanâ eleganter demonstravit Machiavellus. Eas mutationum causas rationibus Musicis et Mathematicis Plato lib. 8. de LL. deducit. Qvicqvid in civilibus negotiis etiam moliantur [Griechischer Text] , et versuti homines; intercedit eorum consiliis, ubi minimè existimes, Deus, et ad suum arbitrium omnia componit. Non est, qvod hîc ancilia, ampullas, secures, palladia coelitus lapsa, vasa Chinensium aenea Reip. mutationes tinnitu, nullo externo motu incusso, prodentia, in divinitatis probandae subsidium vocemus. De Geniis tutelaribus, praesagiis, prodigiis, ostentis, non omnia vana sunt Historicorum documenta, qvibus divini aliqvid subesse res ipsa loqvitur. In auspicio Regio qvae non mysteria qvaesivit Böclerus! De annulo ex auro, qvod Christo Magi obtulerunt, fabrefacto, qvi inter antiqva domus Austriacae cimelia fuit, Lambecius Comm. de Bibl. Vindobonensi Tom. 1. part. 1. lib. 1. pag. 25. prodidit, qvod tempore belli insolito fulgore victoriam portendere visus sit: Qvâ de re sententiam cuique liberam esse volumus. Miracula Principum, qvi desperato corporis vitio laborantes sanitati restituerunt, an vera an ficta, narrant Historici: Qvibus etsi fraudes nonnunqvam immistae; tamen vel affectata illa à Principibus divina [Griechischer Text] illius [Griechischer Text] opinionem abesse à Republicâ non debere declarant. Legimus rem Romanam in praecipitio stantem fatorum manu ab interitu saepe revocatam; qvoniam orbis imperium Romae destinabatur: Cui Romulus, vel arcano consilio, velmagica arte, ut qvibusdam creditur, praelusit, cum in meditullio urbisfossam, cui mundi nomen, faciendam curaret, inque eam à peregrinis particulam terrae patriae injiciendam imperaret. Qvoties ab extremo periculo Reges divino qvasi monitu revocati! victoriae tempestatum et procellarum subsidio obtentae! Genii ipsiin hostes pugnare visi sunt! Qvibus in rebus qvi nullas Fato partes tribuit, nae is ad omnes rerum sensus obfurduit, aut omnembonam mentem ejuravit. Infinita cumulare ex omnium temporum gentiumque annalibus poteramus, si nunc rem illam ageremus. Utinam Vir rerum Civilium peritissimus, Boclerus, qvi Theatrum Fati scribere voluit, librum illum absolvisset, magnam huic argumento facem accensam videremus. In causis judicandis singularis Principum nonnullorum [Griechischer Text] , qvae vel sapientissimorum JCtorum peritia~ antevertit, [Griechischer Text] juridicum nobis ob oculos ponit. Neqvid de divinis in omni gente etiam barbara judiciis hîc dicamus, qvibus explorari reorum, deficientibus testimoniis, vel innocentia vel culpa consuevit. In terrarum ac regionum cognitione, qvod [Griechischer Text] geographicum vocabimus, illud deprehendimus: Certis temporu~ periodis, ac fatali qvâdam lege earum notitiam mortalibus recludi, atque iterum

[Image Nr. 00143 / S.123]
insuperabiles navigantibus obices poni, ut vel improbo labore frustra qvaerant. Anteqvam Hispani in Americam Peruvianam venirent, audita è fodinis ad barbaros operarios vox fuit, qvae intactos pro peregrino populo thesauros relinqvere jussit. Visae è longinqvo terrae qvaedam, repellentibus semper ventis, adiri non possunt. Quaedam etiam, si fides itinerariis habenda est, detectae, oculos hominu~ fugere videntur. Illius in rebus civilibus [Griechischer Text] statua Mercurialis est, et filum qvasi Ariadnaeum praebet Historia. Pulchrè S. Augustinus lib. de vera religione cap. 25. Quomiam divina Providentia non solum singulis hominibus quasi privatim, sed universo generi human? tanquampublicè, consulit: quid cum singulis agatur, Deus scit, atque ipsi, cum quibus agitur, sciunt; quid autem agatur in genere humano, per Historiamcommendari voluit et Prophetiam. Verùm, de qvo non sine causa Conringius lib. de Civ. prudent. cap. 14. qveritur: perqvam pauci historici illam diviniorem causam justa commemor atione prosequi solent: quidam de industria hoc videntur agere, ut excutiant lectorum animis [Griechischer Text] curam: quodtamen Machiavellus, minimè omnium caeteroquin religiosus, advertere potuerit. Sed nos tandem manum de hâc tabula, ad illum DEI digitum, qvi flammeis characteribus sapientiam suam Apostolorum animis inscripsit, intendimus. Indenos ardentissimis precibus [Griechischer Text] illud, sine qvo [Griechischer Text] sua deest scientiis, arcessemus. Sedibus aethereis Spiritus ille venit, qvi nos ducet in omnem veritatem et per orbium coelestium [Griechischer Text] aliqvando circumducet. Ille nos Philosophos faciet, sapientiam, qvae hominibus Stultitia est, professos: Mathematicos, qvi longitudinem, latitudinem, altitudinem amoris divini metiantur: Politicos, qvi [Griechischer Text] suumin coelis qvaerant: Grammaticos et Oratores, qvi aliqvando [Griechischer Text] intelligant: Poëtas et Musicos, qvi [Griechischer Text] suum cum omnibus beatarum mentium choris insonare nunqvam desistant.

CAP. XIII. DE COLLEGIIS SECRETIS.

INgentibus moratioribus collegia occulta suere. Prima in Aegypto talia collegia. Illic literae Hieroglyphicae, Fabulae. Unde Idololatria. Mensa Isiaca. Orpheus ex Aegypto in Graeciam occult iorem doctrinam intulit. Qui de Orphei doctrina egerint. Lapponum incantationes, an sylvas et feras moveant. Sacra Eleusinia. Eumolpidarum Collegium. Leges hujus collegii. Samothracum collegium. Collegium Magorum in Persiâ. Zoroaster. Ejus nomen. Collegium Brachmanum apud Indos. Apollonii Thyanaei cum illis conversatio. Honorisica deillo testimonia. Photii praeceps de Philostrato judicium. An dolia ventorum et imbrium apud Brachmanes fabulosa sint, neque ullâ arte fieri possint. Tempestates per naturalia media an induci possint. Exemplis et rationibus affirmatur. Tempestates superstitiosis artibus discussae. Translatio corporum an naturali modo possibilis. Mira de lapide fulgidissimo Bononiensi historia. Receatiores de Brachmanibus scriptores. Collegium Gymnosophistarum, Pythagoraeorum,

[Image Nr. 00144 / S.124]
Arabum, Maurorum. Collegium Druidum à Meiero malè omissum. Illorum doctrina. Collegium Fraternitatis Roseae Crucis. Collegii Rosiani historia. Rosii arcana recensentur. Arcanamajora. Motus perpetuus, circularis, igneus, aëreus, aqueus, terreus. Ars transmutatoria I. citra gradum aureum. 2. Seminaria. 3. Projectiva. Medicina universalis varia. Arcana varia naturalia. Arcana mathematica. Motus terreus describitur. Machina coelestis per se mobilis. Arcanacirca rem rusticam. Arca Piscis. Varia mechanica.

POst Bibliothecas et libros de Collegiis et Museis qvaedam differtabimus. Illa enim Bibliothecis celebrioribus plerumque juncta fuere. Cui bono horrea et messes sinecolonis? Collegia Bibliothecis indigent. Hae qvoque sine lectoribus inutiles. Fuere in omnibus gentibus moratioribus publici virorum sapientum conventus, qvi in commune de rebus naturalibus, artibus, omnique studiorum genere, conferrent. Ac qvoniam in doctrinis qvaedamad popularem usum referenda, qvaedam etiam secretiora sunt, non omnibus, ob eorum abusum aliasque rationes, propalanda, ideoque et publica et secreta qvaedam Collegia fuere. De his primum dicemus.

Secretior Philosophia in nationibus plerisque moratioribus suas sibireshabuit, magnâque sollicitudine hînc profanum vulgus arcebatur: Qvare aenigmatibus, fabulis, hieroglyphicis, Deorum nominibus tota involuta est, unde postea Idololatria ad populum derivata, qvirerum sacrarum non intelligens in superficie haerebat. Michaël Meierus, Holsatus, Vir doctissimus, in Tractatu Apologetico pro Fratribus Roseae Crucis, c. 5. variarum nationum Collegia secreta recenset, inque his primum locum meritò Aegyptiis tribuit: Hîcenim omnium fabularum patria fuit, qvibus Graeci [Griechischer Text] , ut pueri nucibus lusitantes, se delectabant; nucleum verò pauci invenerunt. Major verò hîc antiqvioribus Collegiis reverentia, ubi in naturae secreta magis inqvisitum est, qvam in recentioribus illis. Qvanqvam tamen et illi de iis rebus solliciti fuerunt. Antiqvissima illa fuere, qvibus Moises ad omnem sapientiam imbutus fuit. Celeberrimum et antiqvissimum collegium fuit Thebis, ubi Strabo observat, Sacerdotes plurimùm vacasse Astronomiae et Philosophiae. Habuit et Memphis collegium. Qvi in his rei literariae praeerant, vocabantur [Griechischer Text] , qvi et libros Mercurii interpretabantur, et Hieroglyphicas literas, Cosmographiam, Geographiam, res coelestes. De his sacerdotibus legendus est Clemens Alexandrinus Strom. l. 6. Chaeremon apud Porphyr. l. 4. de abstinentiâ ait, [Griechischer Text] . De occultis Aegyptiorum doctrinae sub fabulis et hieroglyphicis reconditae, legendus est libro citato Meierus, et in altero de arcanis arcanissimis. Illa Mensae Isiacae symbola aliaque hieroglyphica satis testantur de occultis sensibus, etsi, qvi hactenus immanibus libris indagare voluerunt, operae pretium non fecerunt. De Privilegiis Collegii Sacerdotum

[Image Nr. 00145 / S.125]
Diodorus Siculus, et ex eo praecipuè Otto Heurnius in Chaldaico suo p. 42. et seqq. De variis Aegyptiorum doctrinis earumque perfectione legendus Borrichius in Vindic. Hermetis: ubi illa plenâ manu seruntur.

Ex Aegypto Orpheus mysteria in Graeciam intulit, ut Diodorus Sic. lib. 4. testatur: Orphcus in Aegyptum profectus multa ibi didicit, ita ut tam initiationibus et Theologia, qvam Poësi et Melodia esset Graecorum praestantissimus. Idem lib. 1. refert, qvod ex Aegypto asportarit plerosqve mysteriorum ritus, et Orgia Bacchi, et Mythologiam de inferis. Et, ut ex ipso Diodoro discimus, Initia Osiridis eadem sunt, qvae Bacchi; et Isidis simillima sunt istis Cereris, nominibus tantum differentibus. Circa Orphei operationes magicas, qvae de illo circumferuntur, in ferarum et arborum tractu per cantum, mihi incidit, qvod apud Balbin. in Miscellaneis Historicis regni Bohemiae l. 13. c. 12. §. 3. legi; Jacobum Typotium, dum in Finlandiâ versaretur, comperisse: incantationibus Lapponum feras cicurari, terram et arbusta moveri, rerum naturam universam percelli. Qvae qvidem de Lapponibus in hujus gentis historia legere me non memini: etsi non negem, multas esse apud hanc gentem etiam Magiae Orientalis reliqvias. De Orphei antiqvissima Philosophiâ et Theologiâ Johannes Franciscus Grandis Vir eruditissimus integrum tractatum conscripsit, qvo accuratissimè veterum illam doctrinam complexum se esse dicit: Franciscum Patricium et Augustinum Steuchum primoribus tantum labris degustasse ait, in Praefatione Dissertationum suarum Philologicarum. Sed librum illum non editum fuisse suspicor: Hactenus enim videre non licuit. Verùm et ante Orphei adventum in Graeciam fuere coloniae Aegyptiorum in Graecos deductae. Venit Athenas Erechtheus, Aegyptius, qvem regem fecerunt Athenienses ob frugum copiam famis tempore illatam. Atqve ab illo Eleusinia sacra instituta, in honorem Cereris, ut illa apud Aegyptios in honorem Isidis, qvae non differre ritibus ait Diodorus Siculus lib. 1. c. 29. Nam, referente Pausania in Arcad. cum Eumolpus Thrax Eleusiniis auxilia attulit contra Erichtheum, pax tandem inita, ut Eumolpus sacra faceret Cereri et Proserpinae. Hinc Eumolpidae postea sacrorum praesides fuere. Sed Androtion Scholiastes in Sophocl. Oedip. scripsit, Eumolpum tertium primùm mysteria obivisse et fuisse antistitem: cui tamen contrarium tradit Homerus et marmor antiqvum à Marshamo in Can. Chron. Aegypt. p. 252. et p. 261. productum. Hoc illud Eumolpidarum celeberrimum Collegium; de cujus Mysteriis Clem. Alexandr. Strom. l. 5. Naturae arcana hîc doceri testatur Seneca, Nat. qvaestion. lib. 7. c. 31. Eleusis servat, qvod ostendat vevisentibus. Rerum Natura sacrasua non simultradit. et Epist. 90. Haec ejus initiamenta sunt, per quae non municipale sacrum, sed ingens omnium Deorum templum Mundus iste, reseratur: cujus vera simulacr a verasqve facies cernendas mentibus protulit. Nam ad spectacula tam magna hebes visus est. Multa per autores sparsa de hujus collegii sacris in unum collegit Marshamus, libro laudato, pag.

[Image Nr. 00146 / S.126]
259. et multis seqventibus. Unde facilè apparet intelligentibus, qvaenam hic naturae mysteria recondantur. Leges hujus collegii complexus est loc. cit. Michael Meierus. 1. ut singulis annis certo die conventus fieret initiatorum. 2. Ut Eumolpidae semper ibi sacerdotes haberentur et sacrorum praesides. 3. Ut castissimae vitae, vitiis immaculatae reciperentur in societatem illam, tam feminae qvam viri. Hinc nec Imperatores postea initiari volentes admissi sunt, si vitiis essent contaminati. 4. ut perpetuo silentio arcana ibi celebrata involverentur, juramentis praestitis. Hinc nihil in orbe secretius, qvam Eleusinia sacra, habitum fuit. 5. ut die conventus sacro qvatuor figurae pro ceremoniis portarentur, nempe; Dei creatoris ab Antistite Hierophante; Solis à facifero; Lunae à ministro adaram, et Mercurii à praecone sacrorum. Habuit autem Antistes Eumolpida auream clavem linguae adaptatam, silentii notam. E qvatuor figuris et ex cantilena illa allegorica, de Dracone Tauri parente, et Tauro Draconis parente, aliisque, qvae hîc prolixè adducit Mejerus, facilè de arcanis ipsis institui conjectura intelligentibus potest.

Nominatur inter sacra illa collegia à Meiero qvoqve Samothracum Collegium, qvi Cabirorum Deorum mysteriis celeberrimi fuerunt, de qvibus Diodorus Sic. lib. 5, qvi ipsum Cadmum Samothraciam appulisse refert, et perceptis mysteriis uxorem duxisse Harmoniam, Jasionis sororem. Initiati ex illis credebantur Deos habere in periculis praesentissimos, et ipsos fieri sanctiores et justiores. Ideo Heroes veteres et Semidei illustrissimi ritibus istis imbuti sunt, Jason, Castor et Pollux, Hercules, Orpheus. Tarqvinus Demarathi Corinthii filius Samothraciis religionibus mysticè imbutus est, teste Macrobio Saturnal. l. 3. c. 4. Cabiros, ut Meierus hoc explicat, abstrusum sonat, et Sathrax seu Samothrax Deum incognitum apud Hebraeos. Deorum nomina, qvos initiatis nominare nefas erat, haec fuere, Axioerus, Axiocersa, Axiocersus. Axioerus autem Ceres, Axiocersa Proserpina, Axiocersus Pluto dicebatur; qvibus qvartus addebatur, Casmilus, qvi Mercurius erat: Qvae omnia, qvomodo ad sacrum opus applicari debeant, ostendit Meierus.

Collegium Magorum in Persia per omnem antiqvitatem celebratissimum est. Ab illis Magiae nomen omnis occulta sapientia adepta est: Ad qvam cognoscendam Pythagoras, Empedocles, Plato et alii navigarunt; qvam reversi, ut Plin. lib. 30. ait, in arcanis habuere. Ejus autor Zoroaster habetur, de qvo jam antea ejusque scriptis aliqva dicta sunt. De Zoroastri nomine eleganter Menagius in Laertii prooemium commentatur. Significat Astrorum contemplatorem. Ester enim Persis significat astrum; Schur Hebraeis est contemplari: unde Zoroaster componitur. Illud verò Persarum Ester nihil aliud est, qvam Germanorum, Belgarum, Anglorum, Stern, Sterr, Starr. Diogenes [Griechischer Text] astrorum sacrificulum interpretatus est; Bochartus Geograph. sacr. lib. 4. c. 1. ingeniosè [Griechischer Text] legendum esse suspicatur. Illa

[Image Nr. 00147 / S.127]
doctrina postea semper apud Persas viguit, potissimumqve Assyrios, qvi Chaldaei dicuntur, qvorum Babyloniae per multa secula collegium fuit, cum quibus Apollonius quoqve Thyanaeus conversatus fuit.

Fuit et apud Indos Brachmanum Collegium toto orbe decantatissimum. De Brachmanibus, vel Braminibus, qvos ab Abrahamo deducit Postellus, suprà plura diximus. Eos occultae doctrinae custodes fuisse, omnia, qvae de illis dicuntur, declarant. In his, qvanqvam multa fabulosa habentur, non sunt tamen omnia illa mendaciis accensenda. Ita fieri in rebus arcanis solet, ut, qvae ignota sunt, multis additamentis à credulis exaggerentur, à contemptoribus aliis commentis ultra fidem in risum vertantur. In his media via semper tenenda sapientioribus est: semper cogitandum, multa esse naturae arcana, qvae vel sapientissimis incredibilia videbtmtur. Sola illa Appollonii Thyanéi vita, qvam Philostratus reliqvit, multa nobis mirabilia de his Indiae sapientibus tradidit. Qvae etsi sciam à Gabriele Naudaeo in Apologia hominum Magiae insimulatorum pro confictis haberi, neqve adeò in omnibus ab illo dissentiam, non satis tamen ab illo probari putaverim, in invidiam Salvatori nostro conflandam haec excogitata. Supersunt Patrum ipsorum testimonia, qvi honorificè de Appollonio sentiunt; et è simili olim scholâ venisse primos illos Christi cultores novimus, occulto impulsu motos, et tanti mysterii, si fas ita loqvi est, conscios. Qvod si aliqvi calumniatores his similibusqve exemplis abusi fuerunt, ad divinam Christi majestatem im~inuendam, id ad illorum potius malitiam, qvam ad innocentes referendum est. Mirificè in Appollonii laudes effunditur Flavius Vopiscus in vitâ Divi Aureliani cap. 24 ubi de apparitione Apollonii Aureliano civitatem Thyanam eversuro factâ narrat: Vocat eum celeberrimae famae autoritatisqve sapientem, veterem philosophum, amicum verum Deorum, subjicitqve haec suae narrationi. Haec ego à gravibus viris comperi, et in Ulpiae bibliothecae libris relegi, et pro majestate Apollonii magis credidi. Qvid enim illo viro sanctius, vener abilius, antiqvius, divimusque inter homines fuit? Ille mortuis vitam reddidit: ille multa ultra homines et fecit dixit: qvae qvivelit nosse, Graecos legat libros, qvi de ejus vitá conscripti sunt. Ipse autem, si vita suppetat, atqve ipsius viri favori usque qvaqve placuerit, breviter saltem tanta viri sacta in literas mittam: non, qvo illius viri gesta munere mei sermonis indigeant; sed ut ea, qvae miranda sunt, omnium voce praedicentur. De Alexandro Severo Lampridius memorat, illum in larario privato coluisse sanctiores animas, Christum, Abrahamum, Orphea, Apollonium. Photius vitam ejus à Philostrato descriptam recenser Cod. 44. et uberiùs Cod. 241. Philostratus ipse moratam ipsi vitam tribuit. Miriscum ait fuisse contemptorem divitiarum, ut et suas ipse possessiones germano fratri aliisqve sponte concesserit, et à nemine potentiorum pecunias acceperit, qvantumvis illi multa merenti obtruderent. Negat Philostratus fuisse praestigiatorem, sed per vitae puritatem et per philosophiam

[Image Nr. 00148 / S.128]
omnia dicit praestitisse. Ridet vero, ut absurda, Photius, qvae de Indis Philosophis narrat Philostratus: dolia apud istos plena imbrium et ventorum, qvibus datum sit regionem compluere in imbrium penuria, iterumqve discussis imbribus siccare, dum alternis aqvam ventumqve è doliis suppeditent. His similia, ait Photius, dementiae plena et alia plurima prodigiose consingit. Sed mallem ego in istis suspendisset judicium Photius, cui nulla qvidem suspicio occultiorum naturae operationum fuit. Qui in his nullum gustum habent, facilè omnia pro praestigiis et imposturis habent. Ego qvidem temerè falsitatis arguere nolim, qvae hîc tradit Philostratus. Non est adeò absurdum, dari posse naturas summè humidas, summéqve flatulentas, qvae fortassis arte secretiore chemica ita praeparari possint, ut fermentum aliqvod magnae massae elementari praestare qveant. Atqve hae aliqvo subjecto naturali concludi possunt, aliis qvibusdam appositis eliciendae. Multae latentin corporibus affectiones mirabiles, qvae non nisi per [Griechischer Text] inde educuntur. Acus ferrea se ad septentrionem convertit; sed tum demum, si magnete illinatur: Qvod, etsi tritum est, est tamen admirabile, nec ullo humano ingenio indagandum, Qvas non effervescentias salium et sulphurum mistiones parant? An non nitri sulphurisqve conjunctione excitari immanes concussiones et plus qvam tempestates possunt? Haec suo tempore Photius non credidisset. Videmus conclusos lacus, mineralibus sine dubio turgidos, si lapide injecto moveantur, fermentatione momentanea in vapores, hos in imbres, tonitrua, ventos, resolvi. Nilo circa solstitium aestivum nubeculatenuis nitrosa roscida incumbit, ut Chambraeus observat, qvae aestuare totum et per omnes agros diffluere facit. De fluvio Bohemiae Wodolanka observat Balbinus in Miscellaneis Historicis regni Bohemiae lib. 1. c. 28. rusticos, qvoties lideratio aliqva agris siccitatem invexerit, aqvam hanc haurire certatim, acin fontes et puteos suos, qvi exaruissent, infundere, certamque eo pacto sperare pluviam, nec spe falli. Addit judicium suum Balbinus: Possunt obcoecatae ariditate sontium venae quodammodo reparari, possunt halitus et humida qvaedam effluvia concitari, possunt aqveo magnetismo nubes artrahi. Qvodsi ergo spiritosa qvaedam talis substantia in naturâ latitat, ut illa exempla innuunt, qvid vetat, illam vaseper artificium concludere, et fermenti instar in ae~rem immittere? qvemadmodum ex tenui nubecula, qvae monti Tafelberg dicto in Promontoriobonae spei imminet, et ob exiguitatem et similitudinem oculus tauri dici solet, in fermentum et insanas tempestates totius aëris vicinia conjicitur. Narravit mihi amicus, Italum ab Hungaro qvodam edoctum procellas, cum vellet, excitasse. De Empedocle etiam memoratur, illum magiâ naturali adeo polluisse, ut ventos, qvoties vellet, excitaret salubres, dispelleret pestilentes. Memorabile est, qvod de vorticibus illis aëris ex mari provenientibus memoratur, illos cultro in crucem secto diffindi posse, sed additis sacris ex Joannis

[Image Nr. 00149 / S.129]
Evangelio verbis, qvi abusus tamen insignis est. Testatur hoc Thevenotius in Itinerarii sui parte 2. lib. 4. c. 3. Stephanus Lusignanus in descriptione Cypri memorat, à Famaugusta interitum hoc modo qvosdam Batavos avertisse. De eo Helmontius in Tractatu, qvi inscribitur Blas meteorum. Henricus Mundt in libro de aëre vitali cap. 13. aliâ superstitione tempestates compressas narrat. Porrò, qvod in pluribus locis uno tempore visus sit Apollonius, in memoriam mihi revocat Trithemii Abbatis, magni in arte Chemicâ mystae, verba, qvi in qvodam scripto Germanico expressè testatur, beneficio arcani summi Physici, sed in coesestem planè naturam redacti, fieri illam translationem corporum posse: Ubi simul mirabilis istius lapidis, qvem ego arte factum et hunc ipsum fuisse suspicor, historia animo obversatur, Regi Galliae Henrico II. per ignotum aliqvem Barbarum oblati. Illam qvidem narrat Thuanus, in primâ illâ editione minori Parisinâ part. 1. lib. 5. pag. 453. reperitur et in Francofurtensi primâ in fol. alteraqve octavae formae lib. 6. pag. ibi 117. hîc 286. sed in caeteris editionibus verba illa, nescio qvam ob causam, sublata. Pipinus, ad cujus testimonium provocat Thuanus, de eo ita ad Mizaldum scribit: Nuper ex Indiâ Orientali Regi nostro allatum hîc vidimus lapidem, lumine et fulgore mirabiliter coruscantem; quique totus veluti ardens et incensus incredibili lucis splendore praefulget micatque. Isjactis quoquo versus radiis ambientem circumquaque aëremluce, nullis oculis ferè tolerabili, latissimè complet. Est etiam, (quod bene notari velim,) terrae impatientissimus: si cooperiri coneris, suâ sponte et vi, facto impetu, confestim evolat in sublime. Contineri vero includive loco nullo angusto nulla potest hominum arte, sed ampla liberaque loca duntaxat amare videtur. Summa in eo puritas, summus nitor: nulla sorde aut labe coinquinatur. Figurae species nulla eicerta, sedinconstans et momento commutabilis: cumque sit aspectu longè pulcherrimus, contrectari sese tamen non sinit, et si diutiùs adnitaris, velobstmatius agas, incommodum assert: sicuti multi suo non levi malo, me praesenie, sunt experti. Quod si quid sortassis ex eo enixiùs conando adimitur, aut detrabitur; nam durus admodum non est; sit, dictu mirum, nihilo minor. Haec Pipinus, qvae miranda sunt; et si rem accuratiùs pensitare velimus, nulli subjecto in naturá rectiùs, qvam summo huic arcano, conveniunt. Dixit Barbarus, ad plurimas res summè esse utilem, qvod tamen non, nisi ingenti pretio, manifestare voluit. Inprimis illa evolatio in sublime memorabilis est, et hoc translationis arcanum, si qvod in naturâ est, continere videtur. Qvod beneficio sagittae aureae Abaridis Pythagoras idem effecerit, in historia vitae ejus refertur. In perpetuo mobili inveniendo multae sunt Chimicorum curae, qvo invento non admodum difficilis illa corporum translatio foret, ut Johan. Wilkins in Magi# su# Mathematica lib. 2. cap. 9. qvoque colligit. Sed nos missis illis, qvae suavibussomniis simillima nonnullis videbuntur, ad Brachmanes nostros redimus: qvorum antiqvitus ut multa fama fuit, ita nostro tempore planè eviluit. Palladii de iis relatio, qvam cum Ambrosii et Anonymi cujusdam fragmento ex Bibliothecâ Regiâ in lucem edidit Edoardus Bissaeus Londin. 1665. nihil adeò memorabile

[Image Nr. 00150 / S.130]
continet, nec Abrahami Rogeri Janua aperta ad Gentilismum occultum, primum Belgicâ, nunc Germanicâ linguà cum notis Christophori Arnoldi, edita: ubi monstrosis et ineptis fabulis referta omnia, nisi qvod interdum veteris Philosophiae scintillae perluceant. Veterum Brachmanum doctrinae, et de qvibus illi cum Apollonio colloqvia instituerunt, aqva auri, lapis Pantaurea, Gryphi aurum estodientes, Phoenix, et similia alia, satis per se produnt, qvid intelligi his velint.

Collegium Gymnosophistarum qvoque arcanum in Aethiopia fuit, qvi ultra Memnonis regionem in eminentiore colle habitabant. Etiam hos adiit Apollonius, cum illis de rerum natura et arcanis disputans, qvibus tamen Indos potiores in omni philosophiae genere habuit. Caetera, qvae fortè fuere Collegia, Aegyptiis tamen et Persis vel Chaldaeis suam doctrinam debent: Ab Aegptiis enim propagata omnia fuere. Collegium Pythagoraeorum in magnâ Graeciâ, sive Italiâ ulteriore, fuit, de cujus philosophia in hunc usque diem non omnia satis explorata. Qvantum tamen ex reliqviis ejus constat, qvas collegit Jamblichus in libro de vita Pythagorae, cujus aliqvos libros, sed vitiose, edidit Arcerius; plures libri in Bibliothecâ Holstenianâ restabant, utsuprà memoravimus: Omnium, si rectè memini, plenam et emendatam editionem, cumque notis, pollicitus est Thomas Gale. Illud Pythagorae aureum femur, silentium qvinqvennale, mysteria singularia hic latuisse ostendunt, Verum de illis plura dicemus in Polyhistore Philosophico, qvae nunc praetermittimus. Collegia Arabum, qvae antiqvitus fuerint, non satis constat. Illud ex confessione Fratrum Roseae Crucis constat, civitatem apud Arabas Damear fuisse, solis sapientibus habitatam; à qvibus primus autor fraternitatis Roseae Crucis honorificè acceptus fuerit. Ibidem qvoque de Collegio Maurorum, qvod Fessae est, mentio fit, ubi diligentissima instituatur arcanoru~ naturae indagatio. Legi de eo potest Joannes Leo Africanusin descriptione Africae: cujus et de scriptoribus Arabicis manuscriptus liber est, unde aliqva excerpsit Hottingerus in Bibliothecar. qvadripartito.

Qvae modò enumeravimus secretiora collegia, etiam à Michaële Meiero in libro suprà notato recensentur; miror tamen, ab eo praetermissum Druidum collegium, qvod ad Germanos propius pertinet, et caeteros etiam, si Postellum audimus, antiqvitate vincit. Non hîc rem omnem proponemus, sed potiora ad Dissertationem de Germanorum meritis literariis reseremus. Illud tantum dicturi sumus, ejusdem generis fuisse doctrinas, qvas docuerunt Druides, et qvas veteres Aegyptii, Magi, Chaldaei. Pari certè cum illis aetate sunt, si non majori. Postello sunè judice libr. de Etrur. Origine pag. 233. Druidarum doctrina in toto Occidente floruit, ante ullam inter Babylonios ac Graecos publicam literarum memoriam. Multa hanc antiqvitatem confirmare videntur, de qvibus in dictâ dissertatione plenius. Fuere Druides Celtarum, qvibus tam Galli qvam Germani continebantur, Philosophi, unde qvasi coloniae etiam in alias gentes missae.

[Image Nr. 00151 / S.131]
Capita ejus Philosophiae eadem, qvae veterum collegiorum, fuerunt, Theologia et Philosophia occultior. Theologia illis consistebat in rerum divinarum contemplatione, et in voluntatis divinae interpretatione, per varia signa, coelestia, aërea. Diodorus Siculus lib. 5. cap. 31. vocat illos [Griechischer Text] , Theologos et divinae naturae conscios. Sacer illis cultus purissimus fuit sub dio, nullum illis vel templum, vel idolum, animae immortales habebantur: atque ex eorum scholâ fluxisse videtur, qvod de Marcomannis ait Appianus in Celticis, habuisse illos spem resurrectionis. Pietatis qvoque indicium est, summum apud eos poenae genus fuisse, sacris interdicere. Naturae secretioris fuit illis cognitio, unde Plinius Hist. nat. lib. 30. cap. 1. eos vocat vates medicosque. Ammianus Marcellinus lib. 15. summa et sublimia naturae pandere ait: Mela lib. 3. c. 1. motuum coeli ac si derum peritos ait. Aqvam statuerunt omniu~ rerum principium. Hinc eam sponsae in nuptiis sponsis tradebant. Aurea ipsis erant gestamina, collo torqves, manibus et brachiis muraenulae. Viscum è qvercu prognatum summa religione colligeba~t, non sine sacrificiis et hymnis, qvi mos vestustissimus. Ac praeterea symbolica illa magni operis philosophici effigies est, cujus illos fuisse conscios, vel ex eo colligas, qvod doctrinam suam literis comprehendi vetuerunt, ne in vulgus efferretur. In omnibus enim collegiis Harpocratis sigillo arcana eorum doctrina obsignata fuit. Dogmata eorum è variis Historicis collegit Otto Heurnius in Antiqvitatibus Philosophiae Barbaricae, lib. 2. c. 33. Fortassis et Caecilius Frey in libro, cui titulus Philosophia Druidum, qvi in 8. Paris. 1646. prodiit, historiam eorum pleniùs proposuit, qvem tamen videre hactenus non licuit.

Fuere non priscis tantum seculis collegia talia occulta; sed et superiori seculo de Fraternitate Roseae crucis fama percrebuit. Editi sunt de illorum dogmatibus et doctrinâ Theologica libelli Germanicâ linguâ, qvi multum scristrepitus ubique excitarunt. Fuere, qvi totam rem pro imposturâ habuere, aliqvi ptis Apologeticis in lucem missis defenderunt. Literae à multis ad illos scriptae, publicisque, typis impressae, sub spe arcani alicujus indagandi. In Germaniâ Vir doctissimus Michaël Meierus causam illorum publico scripto egit, cui titulus: Silentium post clamores, h. e. Tractatus Apologeticus, quo causae non solum clamorum seu Revelationum Fraternitatis Germanicae de R. C. sed et silentii, seu non redditae ad singulorum vota responsionis, unâ cum malevolorum resutatione, traduntur et demonstr antur. Ubi multa etiam historica de hac societate occurrunt. Scripsit et Robertus Fluddius defensionem hujus societatis, et Johannes Heidon Anglicâ linguâ varios de Fratrum Roseae Crucis doctrinâ tractatus edidit, inter qvos hoc titulo unus est: Infallibilia axiomata Fratrum Roseae Crucis, cognoscendi praeterita, praesentia et futura. Non agitur hoc libro, nisi de mirabili vi et potestate Numerorum, qvibus evocentur genii, et alia occulta in naturâ perficiantur. Sed pleraque ex illis sunt è scriptoribus demysteriis numerorum congesta.

Anno hujus seculi trigesimo Fama qvoqve Collegii cujusdem Rosiani, per qvendam Petrum Mormium divulgata, libello Lugd. Batav. impresso, cui titulus:

[Image Nr. 00152 / S.132]
Arcana totius naturae secretissima, nec hactenus unqvam detecta, à Collegio Rosiano in lucem produnitur, operâ Petri Mormii. Occasionem hujus libelli et notitiam Collegii hujus in libello ipso tradit Autor: Collegium hoc institutum fuit circa Delphinatus confinia à viro qvodam ROSIO, cui se parem ingenio sub sole nec vidisse, nec audivisse, ait Mormius, qvi ex Hispaniâ in Galliam rediens, qvanqvam sacrae Theologiae Doctor Philosophiaeqve publicus Professor, nec obscurâ prosapiâ oriundus, obscuro hujus Collegii rumore incitatus, ad locum illum pertendit, supplexqve senem ROSIUM rogavit, ut se societati suae adscribere dignaretur. Sed frustra: Collegium enim ejus cum tribus tantùm constaret discipulis, viris nobilissimis, noluit qvarto arcana sua revelare, eiqve extero. Exoravit tandem Mormius, ut, si non ut discipulum, saltem ut famulum se susciperet, qvod tandem impetravit, atqve illo tempore multa ex eo arcana didicit. Concesserat qvoqveilli Rosius, ut in utilitatem provinciaru~ foederatarum converteret; Qvare Hagam concessit, ac illustrissimis Ordinibus multa proposuit, à qvibus non auditus, pecuniá interim deficiente, arcanorum titulos publico hoc libello divulgavit, si qvis esset è Magnatibus aut Ordinibus, qvi autori sumptus ad experimenta facienda suppeditaret. Tria sunt arcana majora Rosii, qvibus homo nil majus desiderare posset, videlicet motus perpetuus, ars transmutatoria, medicina universalis. Motus perpetuus aut est rectus, aut circularis, aut compositus ex ambobus. Motum perpetuum rectum, etsi per septuaginta annos illi insudaverit, Rosius non perfecit, fortè qvod noluerit Deus, judicio Mormii, hominem mortalem in arcâ, etiam decem hominum millia continonte, sine ullo labore ascendere supra corpus lunae, solem stellasqve fixas, ac qvatuor plus minus spatio dierum ab oriente ad occasum pervolare aut utrumqve polum mundi permeare, et velocius ave rapidissimè volante, in contrarios ventos pervehi: Qvo motu recto homo quatuor dierum spatio utrosque permeare polos possit. Nam, cum in illo vacuo nulla detur corporis objectio, qvae cursum retardet; tantâ talem arcam velocitate ferri posse existimat, qvâ flaminulas aethereas aestate serenâ rapi videmus. Hocsuo conatu qvanqvam excidit Rosius, ut sanè ipsa ratio vix admittere videtur; artem tamen ipsam celavit, secundum qvam procedere debet, qvi taliarcae fabricandae operam dare vellet; ne fortasse aliqvis, ipso ingenio felicior, eâ mediante efficeret, qvod hactenus ipse non potuit, qviomne genus hominum per universum orbem torqvere, leges juraque omnia immutare aut evertere posset: Quale malum qvoque à suo invento metuit Franciscus Lana in libro Italico, cui titulus Prodromo all arte maëstra cap. 6. qvo per globos cupreos, aëre evacuato naviculam velis et remis instructam in altum tolli posse existimat, inductus falso qvodam deaëris et aqvae analogicâ gravitate praejudicio; Cujus inventi possibilitatem tamen ingeniosissimus Sturmius concedere visus est. Motus ex recto et circulari compositus, qvo

[Image Nr. 00153 / S.133]
tamen in altitudinem tantum montium tolli posset homo, Rosio negatus fuit. Motum tamen perpetuum circularem qvadruplicem Rosius invenit, qvi corpora annexa moveat lateraliter aut circulariter, non tamen eis tollat gravitatem: ut 1. motum igneum, qvo fax accensa, ac rotae imposita, se ipsam, et rotam, et omne impositum, movet. 2. Motum aëreum, per molendinum veliferum, qvo vel intra domesticos parietes, aër se ipsum exagitans, etsi clausus, rotastrahat et circumagat, aeterno ordinè: qvo uti possunt, qvi terras submersas aqvis siccari, aut agros fertilitatis gratiâ aqvis rigare, aut frumentum molere volent. 3. Motum aqveum, qvo aqva ascendens et descendens non solum seipsam sursum refert, sed et corpora annexa circumducit. 4 Motum terreum, qvem caeteris excellentiorem docet Mormius, qvo naves in mari grandes et onustae in contrarios ventos cogi possint, tantâ celeritate, uttriremes ventis secundis cursu longè praevertant, nullâ hominis operâ, dummodo gubernaculo regantur. Ejusdem qvoque in curribus super terram usus est. Secundum arcanum Rosianum est ars transmutatoria, et qvidem 1. citra gradum aureum, ubi est 1. transmutatio metallorum primi gradus, sub qvo tria, mercurius, stibium, bismutum; et secundi, sub qvo plumbum, stannum, ferrum: et tertii, sub qvo chalybs, cuprum, argentum: qvas artes Rosius Mormium non docuit. 2. Mercurium coagulare trium horarum spatio in metallum nobilissimum, colore inferius qvidem auro, sed accedens ei tamen, pondere aeqvali, ignibus resistens, malleabile atque ductile: ex qvo aurum perfectissimum postmodum, aqvis fortibus mediantibus, Rosius dividit. 3. Stibium, in regulum mutare, etiam sine sale petrae, ita, ut qvadrantis horae spatio tertia pars reguli ex unâ librâ dividatur. 4. Ex ferro chalybem facere; ita, ut per singulas hebdomadas decem mille librae ferri in optimum chalybem convertantur, unius viri operâ, qvi uno die omnes necessarias exstruit fornaces, trium florenorum expensis, ac pretio qvatuor florenorum cum dimidio mille pondo vertit. 5. Ex cupro non exiguam qvantitatem optimi argenti sale quodam examinato producere. II. Ars transmutatoria seminaria est. 1. Seminaria imperfecti metalli in perfectius, qvae inutilis est, soli serviens curiositati. 2. Seminaria perfectioris in imperfectius, tam citra gradum aureum, qvam intra. e. g. si seminetur aurum, vegetabile factum, seu elevatum arte spagiricâ, in naturam seminis solaris, convertit terram, seu metallum inferius, terram factum, per decoctionem spagiricam, in qvam seminatum est, in suam naturam auream 3. Seminaria ejusdem in seipsum, ut, cum sol, factus vegetabilis, seminatur in solem, aut imbibitur sole, ut augeatur virtus ejus à decimo gradu fortitudinis seminariae ad centesimum: ita, ut granu~ unum, qvod prius pollebat potestate tantùm in unicum granum terrae, jam polleat, potentius factum, in decem. Ad hanc seminariam tria reqvirit: terram semen, vinculum, seu instrumentum, qvo terra impingvatur, ut sit pingue pabulum semini seminando, et semen vir tutem accipiat vegetandi. De his tribusar cana tenet Rosius 1. De vinculo et Mercurio, sex hebdomadarum tempore minimis

[Image Nr. 00154 / S.134]
expensis dividit tria elementa: qvorum primum aëreum, qvo nil dulcius, secundum terreum sum~è amarum, qvo nil amarius; tertium aqveum, qvo nil insipidius: ut mirum sit, corpus unum tam discrepantibus componi corporibus, qvae paucis hebdomadibus iterum fiunt unum, dum dicta dulcedo, qvae spiritus est philosophorum, et amaritudo, qvae anima, in corpus insipidum regredientes, ipsum potentiùs animant, qvàm antea: ut sicut antea unum erant, jam redeant in unum. Hunc spiritum et animam vocat Mormius rorem Maji, acetum philosophorum, lacvirginis, succum lunariae: his solvi, ait, corpora in suam materiam prima~, ut fiant terra et semen. 2. De terra hoc arcanum est, ut finat metaila pulvis impalpabilis sine igne flam~eo. v. g. dum sol ita solvitur, ut fiat ignibile violentius pulvere sulphureo. 3. De semine hoc arcanum est, qvod ex eodem pulvere conficiatur ipsum. III. Transmutatoria projectiva est plenior et perfectior, cum in momento faciat, qvod seminaria temporis successu; differtà seminaria, qvod haec transmutat per modum vegetationis, veluti dum semen frumenti transmutat terram, aqvam, aërem in se: projectiva verò transmutat vel per vim medicam, si agatur de perfectiori metallo in imperfectius projiciendo; vel per vim infectivam, si contrà agatur. Qvod si metallum perfectum projiciatur in imperfectius, sanat illius lepram et morbum, et facit illud perfectius, id est, magis sanum. Facit et aliam Transmutatoriam projectivam, cum unum aliqvod projicitur in semetipsum. Tertium arcanum est Medicina Universalis. Cujus tres gradus facit. 1 Eam, qvae universaliter omnes curat morbos. 2. qvae ab omnibus eis tuetur. 3. qvae vitam longa~ efficit. Esingulis tres aliae oriuntur. Prima, qvae morbos ex traduce profligat; secunda, qvae morbos animi; tertia, qvae morbos corporis. Praeservans vel perditas vires reparat, velab animi et corporis aegritudinibus servat. Prorogans vitam vel producit eam, qvae senectutem praecedit, vel vitam profert in plura secula, vel in aeternum: qvam ultimam prorsus ignoravit Rosius: In caeteris vero omnibus mirè profecit. Adduxi haec plenius, ac ipsis Autoris verbis; cum non in omnium manibus ille libellus sit, et, ut eò rectiùs de singulis judicium institui possit. Mihi qvidem cum praestantioribus ac praecipuis magistris conferenti illa de Transmutatoriâ arte philosophemata in multis nova et à viâ illâ [Griechischer Text] ac regiâ aberrare videntur; qvâ de re peritiorum esto judicium. Ego tamen, ut rem paucis cognitam, minimè hoc in loco praetermittendam duxi.

Seqvuntur jam arcana minora, è qvibus praecipua hic memorabimus. Possunt Rosiani ex omnibus corporibus lapideis, mineralibus, vegetabilibus, eliceretria elementa, id est, corpora; qvorum unum respondet terrae, alterum aqvae, tertium aëri: ex illis ternis singulis ulterius alia terna, ut fiant jam novem; et ex illis novenis singulis alia terna, ut finat viginti-septem: miro ordine, arteqve nova, qvae singula etiam suis maxime differentibus proprietatibus constant. ut v. g. ex rosâ viginti-septem corpora distincta separentur. qvo evidentissime trinitatem elementorum probare volunt: Elementum enim ignis,

[Image Nr. 00155 / S.135]
qvod vocant, nihil differre ajunt ab aereo, qvam qvod sit species ejus, aër se. magis excultus: qvi nihilominus in ventre suo tria iterum divisibilia contineat elementa. Solvunt antimonium totum in aqvam fontanam et clarissimam, qvae leviter vomitum ciet et alvum movet; flores ex eo faciunt singulari methodo copiosissimos: amuleta contra pestem et qvaevis contagia, somnum conciliantia. Arcana habent adversus mortem violentam: unum defendit ab aqvis, qvo uti possunt tempore naufragii: à submersione enim custodit. De tali ar Cano etiam Pegeiius in suo suprà citato libro mentionem facit: Alterum ab armis securum praestat, lorica scil. singulari modo fabricata, qvae vel sclopeti ictum repellit: Tertium adversus famem est; Si qvod super est seminis vel leguminis, maturè seminetur in terram etiam intra parietes domesticos, cujus vis vegetandi in decuplum augeatur, unde tamen pro extrema necessitate praesidium sit. Possunt et ligna, paleas, stramina, ad concoctionem apta reddere, ut pultes ex iis confectae sufficienter nutriant. Eodem libro p. 58. agitur qvoqve de arborum foliis, ossibus, lanâ, cornibus ita parandis, ut eis nutriri qvodvis animal qveat. Qvod convenire cum illo Papiniano invento videtur, qvo ossa singulari coctione in clauso instrumento, intra exiguum tempus in Gelatinam resolvuntur, de qvo fingularis in Angliâ liber prodiit. In salis communis defectu salem, qvi continebatur in sanguine humano, arte spagiricâ reparatum in suam pristinam naturam redigunt: qvod paucissimo labore, commmodo autem maximo, effici possit. Oleum Talci conficiunt, qvod vehementer commendat Mormius, ut medicinam universalem, tam intus, qvam extus, ut spatio trium horarum ex libra talci qvinqve uncias olei eliciant. Commendat autem Mormius prae Talco Veneto, qvod vino ardenti non cedat, illud qvod reperitur in Auxitaniâ.

Pergit Mormius ad arcana Mathematica; ubi primò motum perpetuum terreum, cujus antea mentionem fecerat, describit, qvem hic apponam: Lamina longior decuplo qvàm lata, plumbea, tenuissima, stylo transverso, in formam novaculae acutae, pro axe, transfixa in duarum rotularum circumferentiam, pendula constituatur; ut minimo tactu agitari valeat; brachium ejus, tam supernum, qvàm infernum, in duas partes aeqvales notatum, exipiat in medio laminulam tenuem, longam digitum, itidem transversam; sic tamen ut dexterum latus laminae muniatur una, sinistrum altera. Illis ex opposito in extremis brachiorum similes eodemqve ordine affigantur aliae. Item decuplices qvatuor fabricentur arcus; ita, ut arcus simplex alligetur medio funi alterius; et ipse alter alteri priori; ut ex decem arcubus fiat unicus. Unusqvisqve horum figatur affabrè è regione alicujus dictarum laminularum digitalium: hinc fit, ut lamina suspensa agitata semel, infringens in duos eorundem arcuum, supernum et infernum, eâdem et majori violentiâ resringatur in alios arcus oppositos. Qvapropter et ab eisdem remissa velocitate eâdem redit

[Image Nr. 00156 / S.136]
ad arcus, à qvibus discesserat; et ab eis excepta, uti prius, vicissitudine aeternâ reciprocatur in exitus et reditus nunqvam qvicturos. Hinc binas fabricas addit, qvarum prima est balista, qvae non minori virtute projicit globum ferreum, qvàm tormentum bellicum. Ita autem eam instituit. Fiat magna balista, more communi, cui loco sagittae aptetur alia balista minor; et huic eodem modo alia minor, toties multiplicando balistas, qvoties ejus duplicare vim ejaculatoriam voles. Sic vero instituantur, ut, cum major laxata est, confestim dum ejaculata minor procurrit, clavo obvio itidem laxetur; et sic de seqventibus; globus vero insideat ultimae; fit igitur, ut velocitas harum omnium balistarum, in unum ex multis coiens, in globum unita supra fidem eum deturbet in remota. Secunda machina planetarum cursus caeterosqve mundi effectus imitatur: Qvalem Drebelius qvidem invenit per lampadem ardentem arcae inclusam, cui insidebat globus. Sed Rosius per funem pendulum repraesentavit omnes coelorum motus, pluvias, tonitrua, ventos, et ipsam coelorum musicam, innumerabiles deniqve mugitus, sibilos, vagitus, clangores, latratus, nemine tangente aut juvante. Plura hinc sunt circa rem rusticam, hortensem, campestrem etc. arcana. In singulis sunt alienarum qvalitatum insertiones, transformationes. In qvalitatis alienae insertione observavit Rosius, plantas vel ambrae, vel Zibetae, vel cujuscunqve rei, odore ita imbui posse, ut tota herba semper illum odorem spiret, et pro vero mosco etc. in usum venire possit. Cum haec experiretur, seqventium paradoxorum veritatem probatam invenit, qvorum primum: Omne vegetans nec ex aqvâ, nec terrâ, nec aëre sumit sui incrementi materiam, et per conseqvens, elementa non sunt elementa rerum. Secundum: Omnis res, qvatenus talis naturâ, est indivisibilis: ergo, qvando res crescit, in seipsam repetitur: et ejus perire nil aliud est, qvam istius repetitionis annihilatio Tertium: Ex nihilo fit aliquid; cum omnia, qvae fiunt, ex nihilo fiant. Hoc infertur ex praecedentibus. Ad hujus rei confirmationem vidisse se ait Mormius semina plantarum projecta in vacuum qvoddam, in qvo nec aër, necaqva, nec terra, à qvibus augeri potuerint, longè latèqveradices circumvolvere, adolescere, frondere, florere et sementurire. Nisi suis oculis vidisset, nunqvam talia se credidisse ait. In Exemplum adducit J. Bapt. Portam, Mag. nat. lib. 4. cap: 19. (qvem autorem veridicum se in multis probasse ait) qvi docet, farinam triticeam portentoso proventu in infinitum excrescere, observatis paucis, qvae nullam evidentem crescendi materiam suppeditant. Proponuntur alia de aggeribus et vallibus dissipandis, de terrae ejaculatione ad fossas implendas, de messibus opimis ex agris exhaustis et sterilibus sine fimo vulgari et aliâ cultura producendis, de organis aqvam sursum levantibus, de singulari qvadam machinâ, qvae Arca piscis vocatur, qvia sub aqvis non secus ac piscis natat, sursum, deorsum, dextrorsum, et prout vult, qvi regit eam. Hanc ita describit Mormius: Haec cursu inseqvi potest qvamvis

[Image Nr. 00157 / S.137]
navem, etiam secundo vento pulsam; maris abyssos lustrare, indeque corallia, perlas, aurum, naves mersas, qvaerere et exportare; et pro magnitudine suâ centum et mille viros deportare. Idem Mormius illic ait se aqvis mersum ambulare posse, qvocunque placuerit, metâ positâ, et in chartâ sub gurgite scribere, qvicqvid volet, et de fundo aqvae extrahere, qvod injicitur, et tormentum pulvere nitroso gravidum succendere, et tandem siccum emergere. Ad ligna dividenda Rosius serram invenit, qvaeminori fastidio et labore plus efficit uno die, qvam qvaelibet alia diebus sex. Ad saxa dividenda machinam invenit, qvâ qvaeque saxa sub aqvis latitantia, in qvae naves alliduntur, brevissimo tempore dissiliant. Invenit instrum#ntum, qvod camino impositum fumum omnem de loco sursum trahit, et unà veru carnibus escandis onustum optimè volvit," beneficio ignis, qvi à se ipso movetur sursum: item furnum portatilem, qvi solâ lampade suppositâ breviori tempore carnes durissimas percoqvit, magno lignorum, laboris et temporis compendio: Cujus et usus insignis in destillationibus est. Agit porro de linguis breviore methodo docendis, de qvo nos alio loco. Haec sunt illa collegii Rosiani arcana, in qvibus recensendis fortè prolixior, qvàm par erat, fui. Putavi tamen, non ingrata lectoribus fore ob insignem rerum et artium varietatem; Qvarum vel titulos nosse, Historiae naturalis cultoribus jucundum non solùm, sed et fructuosum est. Ego velin hunc diem latitare per orbem variis in locis talia occulta collegia crediderim, ut olim singularesordines in arcanorum naturae memoriam sunt instituti, qvorum omne studium in abditis naturae causis indagandis versatur, de qvibus hoc loco plura non dicemus. Felices animae, qvae divino beneficio ad haec arcana admissae! Qvod et Seneca agnoscit, qvi lib. 6. Nat. qvaest. Magni, inqvit, animi res fuit, Naturae latebras dimoyere, et in Deorum secreta descendere. Nos jam ad caetera transimus.

CAP. XIV. DE ALIIS ERUDIT ORUM SOCIETATIBUS.

MUseorum cura ad Principes pertinet. Hebraeorum Scholae, Synagogae. Graecorum Musea. Prytanea. Museum Alexandrinum. Honores eorum, qui Museo Alexandrino recipiebantur. Omnis generis literati in illo. Canonicorum collegia. Universitates. Quare in Academiis exigui sint rerum naturalium progressus. Judicium Verulamii et Tschirnhausii. Academiae Italicae. Quando institutae. Academia Humoristarum. Mancini elogium. Lynceorum. Caesii elogium. Origo hujus Academiae. Doctrinae in illa propositae. Aliae Academiae Romanae. Venetae Academiae. Veneta et Vinitiana differt. Incogniti. Plures Academici Veneti et Patavini enarrantur. Academia Furfurariorum Florentina. Strozzae elogium. Academia Otiosorum. Mansi elogium. Plures Academiae recensentur. Academia della Lesina.

[Image Nr. 00158 / S.138]
Scriptum della Lesina ridiculum. Inepti Academicorum tituli reprehensi. Earum Academiarum utilitas. Forma et institutio. Academiae Françoise Parisiis, à Richelio instituta. Plures Academiae Parisinae recensentur. Fructus pro augendis scientiis, cur ex illis exiguus? Socictas Regia Anglica. Abrahami Cowlei Idea Collegii experimentalis. Collegium Psychosophicum, Hierosophicum, Samaritanum. Tschirnbausii pro instituendo Collegio indagandae veritatis consilium.

UBique gentium sua fuere studiis qvasi emporia, Muséa, Collegia, ubi convenirent eruditi, deque variis rebus literariis inter se conferrent, unde divinarum humanarumque rerum scientia in populos mitteretur, ac in Reipublicae utilitatem praeclara ingenia educarentur. Fuit illa Principum jamab omni aevo cura, esseque in omne aevum debet, ut artes liberales foveant, earum doctoribus et cultoribus omniope consilioque subveniant, coetus virorum doctorum publicos cogant. Haec sunt vera illa opera [Griechischer Text] in longum tempus duratura, qvalia esse volebat Aristoteles munificentiae opera. Eumenius Rhetor in Panegyrico rectè vocat talia Collegia ac Gymnasia templa Imperatoriarum gloriarum: In eo enim verè Deum imitantur Principes, cum bonorum fontes populis suis recludunt. Ab illis, si ipsi boni, docti, pii, virorum eruditorum amantes sunt, nascitur illa seculorum felicitas; excoluntur artes humano generi utiles; ipsique immortales erunt, cum instrumenta immortalitatis tuentur. In hunc usque diem fruimur maximorum Heroum, Caroli Magni, Fridericorum, beneficiis; neque ulla unqvam aetas illorum memoriam obliterabit. Durat illa literarum et Collegiorum per Italiam, Galliam, Germaniam, restauratoribus gloria, qvorum munificentiâ fructus ad omnem posteritatem propagantur. Hi sunt illi portus, in qvos se referunt fluctibus negotiorum agitati, nunqvam minus otiosi, qvam cumsic otíosi.

Antiqvissima illa Collegiorum cura est, et cum ipsa humanitate nata. In Hebraeorum politia à Prophetis scholae sunt divino instinctu constitutae. Illae qvadraginta urbes, domicilio acusui Levitarum concessae, Numeror. c. 35. et Jos. c. 2. scholae fuere populi Israëlitici, in qvibus juventutem diligenter educatam, ex eo colligi potest, qvod Nabuchodonosor è captivis filiis Israël deligi jubet pueros omni sapientia eruditos. Erat Ierosolymae in monte Sion nobilissimum Gymnasium, à primis Regibus magnificè ornatum. Chrysostomus illud vocat [Griechischer Text] , scholam communem orbis terrarum, qvae diu floruit, usque dum superstitionibusgentium ejus gloria contaminaretur. In historiâ Regummentio sit scholae, qvam aperuit Heli Sacerdos, cujus disciplinâ primogeniti Deo consecrati erudiebantur. Schola Samuelis Prophetae in Galgala, Ramatha, Najoth. Schola Helisei formata ab Heliâ. Synagogae apud Judaeos, post labefactatam disciplinam Levitaruminstitutae, qvibus praeerant Pharisaei et scribae in varias sectas distincti, in qvibus Paulus Apostolus ad pedes Gamalielis profecit. Erant in illis

[Image Nr. 00159 / S.139]
Synagogis qvoque Bibliothecae ad earum usum paratae. Videatur Lomeierus, libro de Bibliothecis, cap. 3.

In Graeciâ, ut omnium artium qvasi patria erat, ita varia in honorem artium et virorum literatorum Muséa instituta. Ipsae Athenae apud Athenaeum lib. V. cap. 2. [Griechischer Text] , Graeciae Museum dicitur. Fuit et Athenis [Griechischer Text] , teste Pausan. in Att. et Lacon. de qvo videatur Meursius. Athen. Att. II. 9. Troezene itidem erat Museum, teste Pausaniâ in Corinth. et Stagiris, teste Plin. Hist. Nat. l. 16. cap. 32. De Muséo in Helicone egit Amphion, teste Atheneo lib. XIV. cap. 6. Magno scil. in honore apud Graecos erant non solum viri docti, sed et benè de Republicâ meriti. Hi in Prytanéis publico victu alebantur, qvod praecipuum qvidem Athenis fuit, sed et in caeteris omnibus Graecorum urbibus Prytanéa fuerunt. Habebant Tarentini, Corinthii, Rhodii, Milesii, Tenedii, Argivi, Thasii, Eresii, Mitylenaei, Cyziceni, Elei, Naxii, Ephesii, Naueratitae, sua Prytanéa. In his Vesta culta fuit, perpetuique ignes magnâ religione custoditi, cujus occulta qvaedam ratio fuit. Sed Athenarum fama fecit, ut ejus urbis prytaneum caetera omnia splendore suo obfuscaret. Vide de his Prytaneis Casaub. Animadversion. in Athenaeum, lib. 15. cap. 19.

Prae caeteris omnibus toto orbe suo tempore celeberrimum fuit Museum Alexandrinum. Describit illud Strabo lib. 17. Pars Basilicarum sive aedisieiorum regiorum est Museum, quod ambulacrum et exedram habet, magnamque insuper domum, in quâ coenaculum est sive convictorium iis commune, qui ad Museum pertinent, et literis humanioribus oper ans navant. Hoc collegium publicas pecunias habet, et sacerdotem, qui Museo praeest, olim à Regibus, nunc à Caesare, constitutum. Floruisse hoc Museum jam tum Ptolomaei Philadelphi tempore, docet Athenaeus lib. 5. cap. 8. Non leve erat hoc honore dignum haberi: Nam inter eqvestres dignitates referebatur, ait Philostratus lib. 1. de Sophistis in Dionysio. Adrianus Dionysium Satrapam designavit, non humilium gentium, sed inter viros ordinis equestris censeri voluit et eos, qui in Museo alebantur. Museum autem erat Mensa Aegyptia, quae ex omni terrarum orbe celeberrimos quosque convocabat. Illorum honorum praecipua qvasi capita fuere [Griechischer Text] . Ita in Adriano Tyrio Philostratus: Marcus, inqvit, Imperator Sophistam Adrianum miratus eum magnis affecit [Griechischer Text] . Tum subjungit: Voco autem [Griechischer Text] , publici victus honorarium, praerogativas, immunitates, Pontisicatus et caetera, quae viros illustrant; [Griechischer Text] verò aurum, argentum, eqvos, mancipia, et quaecunque divitiarum nomine censentur. Qvibus addere possumus liberam et im~unem terra marique vehiculationem, qvam donavit Polemoni Trajanus Imperator, ut in ejus vitâ habet Philostratus. Ipsi illi maximi Imperatores Sophistarum auditorium praesentiâ suâ et muneribus cohonestabant. Pompejus, teste Plutarch, in ejus vitâ, cum Rhodum venisset, singulis Sophistis talentum largitus est. Ad Hermogenem, 15. annos natum, facundiâ celebrem, Marcus Imperator sum~a cupiditate accessit; et ut Suidas ait, [Griechischer Text] . Erant vero omnis generis

[Image Nr. 00160 / S.140]
viri docti in Museo Alexandrino, Rhetores, Mathematici, Poëtae, Philosophi. De Philosophis est illud apud Athenaeum lib. 1. cap. 19. scom~a: Timon Philiasius Sillographus Museum caveam esse dixit, irridens Philosophos, qui ibi alebantur, et tanqvam aves maximi pretii, inclusae reti saginabantur:

Permulti pascuntur in Aegypto populosâ, Pugnantes libris ac scmper digladiantes Musarum in cavea.

Ut de verbis rixari nunquam cessent. De hoc Museo ejusque viris illustribus scripsit Aristonicus teste Strabone lib. 1. Scripsit et Callimachus [Griechischer Text] , teste Suida. Erat inter honoris titulos, Alexandrinos dici, qvi aliâ gente erant oriundi. Qvi enim Alexandriae literas docuerant, vel jus civitatis erant adepti, Alexandrini dicebantur. Vide plura ejus appellationis exempla apud Jonssium, Histor. Phil. l. 1. cap. 2. Multa hic de Byzantino, Antiocheno, Berytensi etc. Collegiis dici possent, qvae consulto omittimus. Vetustissima Canonicorum collegia, nihil nisi scholae fuerunt, et in hunc finem institutae, ut arguunt, qvae hodieque mutato et profanato eorum usu supersunt, officiorum nomina.

Successerunt, mutato per Carolum Magnum publico statu, omnique re sacrâ et literariâ restaurata, Academiae, de qvarum origine, juribus, multa dici possent. Sed occupavit illud argumentum Conringius in praeclaro de Antiqvitatibus Academicis libro. Moliebatur etiam Leo Allatius opus de totius orbis Academiis, sed illud velaffectum tantum, vel [Griechischer Text] est. Scripsit et Joh. Bapt. Alberti tractatum Italicâ linguâ: Discorso dcll' origine delle Academie publiche et private, teste Ghilino. in Theatr. Hominum liter ator. volum. 2. pag. 137. qvem tamen non vidi. In his etsi unversa doctrina et rerum humanarum divinarumque scientia proponitur, nam in illum finem sunt institutae, ac Universitatum nomen sunt adeptae; parum tamen hactenus in rerum naturalium studiis ac mathematicis effectum est: Cujus rei causam Franciscus Baco Verulamius indagat in Cogitatis et Visis suis de inventione naturae, sive Inventione rerum et operum: Cogitavit et illud, inqvit, in moribus et institutis Academiarum, Collegiorum et similium Conventuum, quae ad doctorum hominum sedes et operas mutuas destinata sunt, omnia progressui scientiarum in ulterius adversa inveniri. Frequentiam enim multò maximam professoriam primò, ac subinde meritoriam esse. Lectiones autem et exercitia ita disposita, ut aliud à consuetis non facilè cuiquam in mentem veniat cogitare. Sin autem alicui inquisitionis et judicii libertate uticontigerit, is se in magnâ sollicitudine versari, statim sentiet. Sin et hoc toleraverit, tamen in capessendâ fortuna industriam hanc et magnanimitatem sibi non levi impedimento fore experietur. Studia enim hominum in ejusmodi locis in quorundam Autorum scripta veluti relegata esse: à quibus, si quis dissentiat, aut controversiam moveat, continuò ut homo turbidus et rerum novarum cupidus corripitur: cum tamen, (si quis verus aestimator sit) magnum discrimen inter rerum civilium ac artium administrationem reperiatur. In artibus autem et scientiis,

[Image Nr. 00161 / S.141]
tanquam in metallisodinis omnia novis operibus et ulterioribus progressibus strepere debent. Eadem est qverela Ehrenfriedi Waltheri von Tschirnhaus in eleganti libro, cui titulus: Medicina mentis et corporis, lib. 1. part. 3. qvi in causas inqvirens, qvare in indagandâ veritate adeò exigui sint progressus, praecipuè in Academiis, eandem adducit, qvod plerique homines non sui animi inclinationes et ductus seqvantur, praecipuè illi, qvi in Collegiis vivunt. Ita enim ille: Qui suas inclinationes sccuti sunt, vel ex instituto, vel fortunâ sic disponente, magni certè virisunt habiti, mundoque exhibuere singularia. Haec, qui magnor um virorum vitas perlegerit, optimè firmata inveniet: cum contrà tot Academiae, tot annorum absumpto tempore, et tot collegia virorum studiis quam enixissimè incumbentium, paucissima tantum nobis, aliorum plerumque inventa, alio ordine, aut commentariis illustrata, ad discentium usum disposita tradiderint; nihil autem, quod cum inventis illustrissimorum virorum comparetur, nedicam aequipolleat, multò minus palmampraeripiat. Certe buius rei ratio non est alia, quam quod plerique proprias inclinationes ob necessariam vitae sustentationem vix potuerunt sequi, utut optarint maximè, vel, quod unà cum siudiis certo adstricti fuerunt vitae generi, ad quod unicè propter temporis penuriam coacti fuerunt attendere; aut quod ad studia attinet, ca tantùm tractare coacti sunt, quae ipsorumgenio directè adversabantur. Quod adeò verum est, ut ex alterâ parte viderim bomines admodum rudes, quisemper propriam animi inclinationem ab ineunte aetate secuti sunt, eò perfectionis evasisse, ut, quod oculis inspicerent, id manibus feliciter efficere scirent; licet fuerint destituti spcciali magistri manuductiono, non sine omnium haec non attendentium miratione.

Hos defectus utevitarent, in Collegia hberiora viri docti coivere, opes et subsidia suppeditantibus viris Principibus et Magnatibus, praecipuè in Italiâ. Magnus illic pro omni genere studiorum, Collegiorum et Academiarum, qvas vocant, numerus, inque praecipuis Italiae urbibus, qvae, ut certo fine fuere institutae, ita variis titulis nominibusque insignitae fuerunt. Sunt verò ex his qvaedam celebriores, qvaedam Autoribus suis superfuerunt; qvaedam cum ipsis, et ante ipsos, exstinctae. Nos Academiarum Academicorumque nomina hic, qvoad notitia eorum haberi potest, congeremus, qvam partim Gregorio Leti, in Italiae regnantis part. 3. lib. 1. partim Joanni Ferro in Theatro Emblematum#, Italicâ linguâ scripto, debemus. Si Conringium in Antiquitat. Academ. supplemento t. audimus, primò omnium in Italia Romae videtur Academiae vox reducta in usum Paulo II. Pontifice, ita tamen, ut non significaret scholam ipsam, sed collegium illo tempore Romae commorantium, et priscae doctrinae collapsae restitutionem aliqvam instituentium; probatque hoc loco ex Bartholomaeo Platina in vitâ hujus Pontificis adducto, ubi memoratur, Paulum haereticos eos pronunciasle, qvi nomen Academiae, vel serio veljoco, deinceps commemorarent. Sed post illa tempora et freqventius et gratius talium Academiarum nomen fuit: de qvibus nunc agemus.

Romae (ut ab illa incipiamus) celebres Academiae fuerunt, 1. Humoristarum,

[Image Nr. 00162 / S.142]
qvorum Symbolum est, decidens è nubibus pluvia, cum hoc lemmate: Redit agmine dulci. Autor hujus Academiae Paulus Mancinus fuit, ex stirpe Romana veteri ac nobili prosapia creatus. Originem nominis in Historia Academiae Francicae sub initium ejus Dn. de Pelisson recenset, et Gallisius in Conversations de l' Accadcmie de Bourdelot, Discursu illo, qvi appendicis loco additur. De Mancino Erythraeus Pinacoth. I. num. 13. Humoristarum Academiam instituit praestantissimis hominum ingeniis refertam, cujus nominis fama brevi totam Italiam pervasit, atqve Alpes conscendens et maria transmittens, apud omnes eas nationes, permaxavit, ubi aliqvis bonis literis honos habetur, adeò ut hodie apud doctos viros nihil ferè sit Academiâ illâ celebrius. Ad hanc Academiam instituendam impulit Mancinum Gaspar Salvianus, homo ad amicitias et samiliaritates eruditorum factus. Hujus characterem graphicè depinxit Erythraeus Pinacoth. I. num. 14. Huic ab ineunte aetate nihil fuit antiqvius, qvam universos notitiâ comprehendere, singulorum genus, patriam, opes, divitias, virtutes ac vitia, nosse, qvam plurimos usu amicitiâqve sibi conjungere, qvos ita junctos haberet, opera, consilio, labore juvare, cum eis communicare, qvod habebat; adeo ut, cum pro nonnullis eorum intercessisset, penè ad egestatem redactus sit; sed maximè eorum familiaritates appetebat, qvi ingenii, eruditionis, doctrinae, aut artisicii cujuspiam fama praestarent; hos colere, diligere, tueri obseqvio, horum studia, utilitates et commoda suis anteponere. Neqve alterius cujuspiam opera usus est Paulus Mancinus ad Academiam Humoristarum congregandam, nisi illius. Nam qvod erat apud omnes eruditos piros gratiâ et amore, non fuit illi magnopere elaborandum, qvo unumqvemqve illorum in illum coetum attraheret, et, qvoties conventus ille honestissimus cogendus erat, solus ille singulos adire, hortari, rogare ut venirent, qvaeque domi tanqvam in umbra commentati essent, soràs educerent, et in eam clariorum hominum lucem conspectumqve proferrent; adeuntibus obviam ire, salutem impertiri, locum in subselliis tribuere. De hoc Paulo Mancino legi ampliùs potest Erythraeus. lib. 5. Epistola 6. Hujus Humoristarum Academiae Princeps suo tempore factus est Joh. Bapt. Marinus Poëta Italus celebratissimus. Vide Erythraeum, Pinacoth. I num. 16. Fuit et in eadem Academiâ Princeps Augustinus Mascardus, Urbani VIII. cubicularius, Poëta insignis, teste Erythr. Pinac. III. n. 36. Fuit 2. Romae celebris Lynceorum Academia, ut Erythraeus refert, ab Angelo Caesio, Federici filio, Duce Aqvae Spartae Romano instituta, cujus meritò plenior hïc historia proponi debet, qvò illa caeteris omnibus Italiae Academiis majorem promerita famam est. Lynceorum sibi nomen à Symbolo Lyncis sumserunt, ut perspicacitatem in operibus naturae eo titulo innuerent. Hujus Caesii characterismum Erythraeus nobis depingit Pinacoth. III. num. 23. Mathematicas prae aliis disciplinas coluit, in eisque, qva erat ingenii sublimitate atqve acumine, progressus maximos seeit, ut videre licet ex libris, qvos edidit; et in Geometricis ac Mechanicis pleraqve à nemine excogitatae invenit. Praestantissimum etiam ingenium contulit ad rerum philosophicarum scientiam, in qvibus summus evasit. Ex qvo exccllenti studio omnia egregia illa opera emanarunt,

[Image Nr. 00163 / S.143]
qvaecum summa singularis ejusdem ingenii admirationeleguntur. Primum, volumen illud ingens, qvod Naturae theatrum inscribitur, unde Apiarium etiam suum depromsit: Tum liber de coelo, in qvo ex sanctorum Patrum sententia probaro contendit, Coelum esse fluidum, non autem solidum, ut universa Philosophorum schola defendit: Deinde prodigiosorum omnium Physica expositio, pluribus libris comprehensa; tum coelestis natura, non minus multis libris exposita; tabulae etiam Philosophicae, in qvibus omnium vis et natura plantarum, Mexicanarum qvoque, luculenta oratione narratur. His additur Metallophytum, Urbano VIII. et Card. Barberino dicatum; Physica Mathesis, et universale rationis speculum, ubi scientiarum ars omnium copiose tractatur. Neqve his tantum, qvantumvis latissimis, doctrinarum sinibus se illa vis ingenii continuit# sed tantum flumen, extraripas diffluens, in alias etiam disciplinas et ad eam Philosophiam, qvae est de vita et moribus, exiit, atqve Moralia, Paradoxa, Monita, et his similia qvam plura, in vulgus emisit. Ad sui aliorumque exercitationem publicam domi suae Academiam instituit, qvam Lynceorum nomine appellavit; in qva et ipse, qvoad vixit, principatum obtinuit. Autor erat Academicis suis, ut aliqvid seriberent; cujus autoritas eo majus apud eos pondus habebat, qvod suum ad illam exemplum accedebat, qvi nullum scribendi finem faciebat. Ac, ne ad ea, qvae doctè eruditeque composuissent, in lucem edenda, sumtuum faciendorum metu deterrerentur, pecuniam ipse de suo largiebatur. Cujus honestissimae gloriosissimaeqve liber alit atis exemplum si viri principes imitarentur, non tam multis egregiis ac doctis operibus egeremus, qvae nunc, autorum inopia, in aliqvem pauperculae domus angulum rejecta, pulvere obruta situqve corrupta, in magnum bonarum artium detrimontum, eruditorum manibus eripiuntur: praeterea eum illi sue liberalitatis fructum ferrent, qvo nullus, neqve major neqve praestantior, expectari potest ab iis, qvi nihilesse in vita magnopere expetendum, nisi laudem et honestatem, existimant; videlicet, ut nomen ipsorum clarum et aeternum apud posteros esset. Quid multis opus est? Eò Angeli Caesii, in operibus eruditorum typis mandandis, liberalis ac regius progressus est animus, ut nulli neque sumtui neque labori pepercerit, quo Nardi Antonii Zechi novae Hispaniae rerum medicarum liber, qui antea latitabat, in hominum conspectum exiret. Nam et sumtus ad id necessarios praebuit, ac doctissimis suis Lynceorumque suorum commentariis illustravit atque auxit. Laudata est viri hujus principis eruditio, ac mentis acies, qua rerum omnium vim et nasuram inspexit, à Jo. Baptista Porta, in praefatione libri, quem de distillatione conscripsit. Haec de Principe illo Erythraeus. Verùm, si Augustinum Favoritum in Vitâ Virginii Caesarini, qvae Poëmatibus septem virorum illustrium additur, audimus, non Angelus Caesius, sed Federicus, hujus Academiae Autor fuit; Ita enim Favoritus: Haec Academia Lynceorum autorem habuit Federicum Principem Caesium, literarum amatorem potiùs, quam peritum; mansitque tamdiu, quamdiu vixit autor suus, qui illam quasi satam à se arborem omni officio industriâque colebat. Verùm eo mortuo, cum Academici nullas haberent certas sedes, nec caeterarum Academiarum morem sequerentur, statis diebus in unum conveniendi: sed unico nominis

[Image Nr. 00164 / S.144]
splendore, et Annuli mysterio, omnis eorum disciplina contineretur, brevi Lynceorum memoria ita exstincta est, ut eorum ad aetatem hanc nostram vix tenuis aura pervenerit. Incertum ergo è tàm diversis sententiis, cui Academiae hujus origo, Patrine an filio, tribuenda. Fuit verò hujus Academiae institutum, eodem Favorito teste, inusitata rerum eventa, qvae terris, qvae coelo acciderent, in disputationem vocare, causas sedulo indagare, et eorum observationibus aliisque experimentis veterem omnem Philosophiam, Aristotelicam inprimis, evertere. Praecipuè Chimica omnia excolebant, qvibus convelli doctrinam Aristotelis putabant: Qvod Virginium fecisle, sedulò huic operi intentum, autor est Favoritus. Praeclari ex hâc Academiâ Viri orti. Galilaeus à Galilaeis, Fabius Columna, ac plures alii, qvorum historiam pleno opere, sed inedito, deduxit Martinus Fogelius, cujus suprà mentionem fecimus. Plura fuere in eâdem urbe collegia: Academiam Ordinatorum Cardinalis Detus in suis aedibus fundandam curavit, in qvâ eruditis exercitationibus accedebat suavissimus vocum et chordarum cantus. In illâ magnam sibifamam Octavius Tronsarellus acqvisivit; sed in magnam cum Margarita Scarrochia, poëtria nobili, contentionem venit super symbolo hujus Academiae, qvod erat, salinum plenum salis, cum hoc dicto: à Sole; de qvâ liticulâ legi potest Erythraeus Pinacoth. III. num. 36. Plures Romaememorantur Academiae, à J. Ferro, Delficorum, Incitatorum, Intricatorum, Partheniorum, Renovatorum, Uniformium; à Gregorio Leti Phantasticorum, de qvibus omnibus, qvae dicam, non habeo.

In Venetorum urbe multae institutae fuere Academiae: ubi primum occurrunt Academia veneta et Vinitiana [Griechischer Text] ita dictae, qvae voces non unum idemqve significant. Testis Joh. Ferrus Theatr. d'Imprese part. 1. cap. 31. Ne creda il Lettore essere la medesima la Veneta # la Vinitiana. Percioche se bene qveste due voci in altro signisicando sono sinonime e significano l' istesso, qvi però prese in significatione d' Academia fanno diversità: poiche la Veneta hàper corpo una Palisicata à modo di qvelle che si fanro in Vinegia, qvando si vuol fabricare col motto. Hinc attollere moles, et la Venitiana ha lafamacol verso: Cosi dal basso me ne voloal cielo. Fuit illic Academia Incognitorum, qvam instituisse dicitur Joh. Franciscus Loredanus, Senator Venetus, variis scriptis celebratissimus. Ejusdem Academiae Collega fuit Angelicus Aprosius Vintimiliensis Augustinianus, cujus multi sunt elegantissimi, pleriqve tamen [Griechischer Text] , libri, qvorum catalogum recenset Gregor. Leti Ital. regnant. part. 4. l. 3. à p. 358. ad p. 410. ubi et multa in illum cumulat elogia. Ejus viri Athenas Italicas, Bibliothecam Aprosianam, ita exspectant viri docti, ut desiderium ampliùs non ferant. Horum Academicorum vitae sunt peculiari libro Italico congestae, cui titulus: Le glorie de gli Incogniti, overe gli huomini illustri dell' Academia dei Signori Incogniti di Venetia. Venet. 1647. in 4to. cujus tamen libri verus autor ignoratur. Sunt, qvi Loredanum ipsum autorem volunt, ut Philippus Labbe in Bibliotheca Bibliothecarum:

[Image Nr. 00165 / S.145]
Qvod meritò in dubium vocat Placcius libro de Anonym. scriptoribus, cum ii, qvi vitam ejus scripserunt, ac libros recensuerunt, nullam ejus mentionem faciant, neque verosimile sit, ipsum sui Panegyristen futurum Loredanum. Fuerunt porrò in illa urbe Academici. Allettati, Approvati, Cortesi, della calza, disgiunti Disingannati, Fileleuteri, Immaturi, Intricati, Maritimi, Securi, Assecurati, Svegliati, Peregrini, Discordanti, Instancabili, Gussoni, Accesi. Patavii illustris primùm Academia est, cujus historiam Riccobonus singulari libro descripsit. Hinc sunt Academici Aetherei à Scipione Gonzaga instituti, cujus elogium vide apud Erythraeum Pinacoth. II. n. 11. Animosi ab Ascanio Martinengo Abbate instituti, de qvibus exstant duae doctae orationes Antonii Riccoboni, qvarum prima est de primordiis Academiae Animosorum, altera de insigni eorum; illa octava, haec nona in volumine primo Orationum Riccoboni, Patavii editarum. Fuerunt illic Anhelantes sive Aspirantes, Orditi, Incogniti, Constantes, Elevati, Immaturi, Inflammati, Ricoverati, Sitientes, Sperantes, Affettuosi, Hoplosophisti, Delii, Rinascenti, Stabili.

Florentiae Furfurariorum s. della Crusca Academiae fama orbi literato innotuit, eruditissimis ex ea societate libris. Nomen et symbolum à furfure ideò datum, qvod disputationibus suis farinam puriorem, animorum cibum, à furfuribus, erroribus scilicet, secernerent. Praecipuè verò ad puritatem linguae Italicae illa instituta fuit. Prodiit ex illa vocabularium Italicum della Crusca, cui simile hactenus nulla vulgarium linguarum habet. Collegium hoc describit Monionisius in Itinerario part. 1. p. 125. Elle est (inqvit) toute pleine de divises fuisant allusion an mot et chasque escolier prend un nom aussi respondant au suiet. Les sieges sont faits en hottes on l' on porte le pain, le dossier en péles dont on remiie le bled, leschaises enfacon de grandes cuves d' oscer ou paille, où l' on tient le bled, les coussins des chaises des Princes, sont de satin gris en forme de sacs, et l' on met les flambeaux dans des estuis, qui semblent des sacs de farine. Academia Florentiae qvoque fuit in Joh. Baptistae Strozzae aedibus, qvi omnes suas opes in literas impendit, qvod ut illustre exemplum praedicat Erythraeus Pinacoth. II. n. 2 ac meritò hic commemorari debet. Praeclara, inqvit, adolescentum ingenta, quae naetura ad omnes egregias artes tanquam inchoaverat atque dolaverat, extipiebat, ut expoliret atque persiceret. Erat ille Philosophicis ac Theologicis doctrinis instructus, Graecis ac Latinis literis doctus, poëticae facultatis ita peritus, ut non cum aequalibus suis solùm, sed cum majoribus etiam natu poëtis, compararetur. Has ille disciplinas, in instituendo doccn loque prudentissimus, juventutem edocebat, et quotidianis domi suae disputationibus exercebat, ac saepius, quod umbratili illâ institutione didicerat, in pulverem et solem cogebat educere: cujus rei magnam illi facultatem dabat insignis Academia, quaesuis in aedibus, magno literatorum omnium, qui essent Florentiae, concursa celebrabatur. Quae verò ingenia fortunae culpâ, ne emergerent, oppressa cernebat, suis ipse opibus ac facultatibus, quibus erat affluens, subievabat; libros, vestem, cibos, habitationem, omniaque ad necessarium usum

[Image Nr. 00166 / S.146]
illis praebendo. Haec de praeclaro hoc viro Erythraeus, qvi in exemplum omnibus opulentis proponi debet. Nomen verò ejus Academiae non prodidit Erythraeus. Fuere illic Apathistae, qvorum socius fuit Joh. Nardius: Aetherei, Ineguali, Peregrini, Immobili, Infocati, Alterati, Rinovati.

Neapoli Academici Otiosi à Joh. Baptista Manso Villae marchione instituti, qvi generis splendore et artium studiis clarissimus summam laudem in eo ponebat, ut honestis adolescentibus se ducem praeberet, qvem proinde cum Strozza comparat Erythraeus, Pinacoth. III. n. 13. ita tamen, ut hunc longè praeferat. Strozzae institutio, teste illo, iis tantum disciplinis continebatur, quae animum adolescentis quadam humanit ate expoliunt; at Mansi in juventute erudienda industria multò progressa est longius: etenim non solum iis excultos disciplinis efficiebat, quas diximus, eos, qui se ipsi commiserant, verum etiam aliis prope centum artibus instructos ornatosque reddebat; eqvos frenis regere, sibi dicto audientes facere, in gyrum compellere, in cursus cogere; tum ad ludondum arma suscipere, ut, ludiera illa armorum tractatione edocti, discerent, quemadmodum iis uti deberent, cum ea ad pugnandum essent sumpturi; tum, saltare, citharizare, ad chordarum sonum psallere, atque ea omnia facere, quae sine reprehensione à viri nobilis persona abesse non possunt: et ideo praecipuus fuit autor, Neapoli collegium Nobilium instituendi, ubi adolescentes nobiles iis studiis operam darent, quibus eos aequum erat impertiri: praeterea, in eadem urbe, Otiosorum Academiae unà cum aliquot aliis initium dedit. Erat praeterea vitae integer, voluptatum et illecebrarum fugiens, humilis, officiosus. Qvibusdam ad rem attentior visus est, sed honesto tamen fine: nam heredem omnium bonorum suorum Seminarium Nobilium reliqvit, ac qvantum in se fuit, cavit, ne inopiâ qvis à studiis avocaretur. De hâc Otiosorum Academia legendus et Crass. Elog. Hominum literatorum part. 1. p. 310. Fuere hîc Ardentes, Errantes, Sirenes, Intronati, Assetati, Svegliati.

Fuere et caeteris Italiae partibus suae Academiae. SENAE: Accesi, Auvalorati, Cortefii, Desidiosi, Intronati, Travagliati. VERONAE: Constantes, Olympici, Refloridi, Temperati, Filarmonici. RAVENNAE: Excitati, Informes. BONONIAE: Indomiti, Nobiles, Obtusi, de la Notte, Gelati, Sonnachiosi. FERRARIAE: Intrepidi, Elevati. In aliis Italiae locis: Illustres, Uniti, Invaghiti, Occulti, della Penna, Solliciti, Freddi, Addormentati, Innominati, Adagiati, Offuscati, Caliginosi, Insensati, Ostinati, Raffrontati, Catenati, Immobili, Assorditi. Filoponi, Nascofti, Assilati, Aggiustati, Agitati, Arisophi, Auvolti, Concordi, Consusi, Cospiranti, della Chiave, Estravaganti, Fenici, Filareti, Filomati, Filomeli, Gjoviali, Grandi, Hortolani, Illuminati, Incitati, Industriosi, Ingenui, Intenti, Intricati, Partenii, Pianigiani, Puliti, Secreti, Racchiusi, Riposti, Rischiarati, Risvegliati, Rozzi, Sabei, Schiumati, Sicuri, Spensierati, Sventati, Trapassati, Transformati, Unanimi, Uniformi, Uranii. Instituit qvoqve Mediolani Academiam, exqvitissimâ Bibliothecâ Ambrosianâ instructam Cardinalis Fridericus Borromeus, de qva Stephan. Menoch. Trattenement. erudite. part 3. c. 5. Refert etiam inter Italiae et qvidem Florentinas

[Image Nr. 00167 / S.147]
Academias Johann. Ferr. Theatr. d' Imprese part. 2. p. 444. Academiam della Lesina, sive subula; non dixerim, an verè, an per jocum, an per errorem: neqve enim ex verbis ejus hoc colligi potest. Prodiit alioqvin apud Italos elegans et facetus liber, cui titulus: la samosissima compagnia della Lesina, ubi proponuntur varii modi, qvibus qvis per sordidam parsimoniam ditescere possit, instrumento hoc pro insigni Euclionibus applicato, qvo familiari etiam sermone tales notare solemus. Illic qvasi Collegium aliqvod fingitur: dantur certa praecepta pro novitiis et initiandis, instituuntur consultationes super hoc argumento. In Linguam Gallicam liber ille conversus, ac Paris. 1618. in 120 editus; unà cum altero, cui titulus, la Contra-Lesine, ou Compagnie de la marmitegrasse, addita comoediâ, les Nopces d' Antilesine, ubi praecepta prioribus contraria de munificentiâ exercendâ habentur. Nihil sanè lepidius fingi potest. Ridulum alioqvin pro vera Academia insigne, etsi aeqvè inepta nomina et symbola multi sibi sumserunt. Multa est Johann. Ferri Theatr. d' impresi. part. 1. cap. 22. circa horum symbolorum convenientiam vel inconvenientiam ostendendam industria. Sollicitè enim intentiones Academicorum distinguit. Sumuntur enim ab actione, passione, principio, conditione, imperfectione, perfectione, fine, loco, affectu, exercitio. Disquirit ulteriùs, qvomodo insignia et cognomina Academicorum sub generali qvodam conceptu instituenda, ut qvivis socius sibi insigne et nomen sumere possit, qvod sub generali contineatur. Nam habent et sua singuli socii nomina et insignia. Verum illae difficiles nugae videntur, et sapientioribus in risum illa cognomina cessere. Pinellum certè, Patavii viventem, ut jam suprà diximus, deterruerunt, ne cuiqvam nomen Academiae daret, qviab omni ostentatione et pompâ erat alienissimus Rolandus qvoqve Maresius lib. 2. ep. 43. cum consilium Academiarum Italicarum probat maximè, ac Capellanum laudat, qvod Cardinali Richelio autor fuerit ad similia Collegia in Galliâ instruenda, titulos tamen illos, ut ineptos, rejicit. Nthil, inqvit, in iis mihi displicet, praeter cognominae planè absurda et ridicula, quae sibi assumunt Itali; quod cur faciant, prorsus ignoro: sed utilitas ex eo manifesta est, primùm, quod declamando, et orationes habendo, veterum Sophistarum morem renovant, varia, unde libet, argumenta desumentes, quae pro viribus ingenii tractent. Qua exercitatione ad dicendum se comparant, et eloquentiam non parùm alunt: deinde, quod Poëtarum suorum aliorumque scriptorum opera severâ lance examinant, et quid in iis laudandum, quid vituperandum, collatis sententiis judicant. Quod ad benè de literis judicanàum plurimùm confert. Sed incomparabilccommodum in eo est, quod illuc scripta sua in medium afferunt, ea omnium examini subjiciunt, quae quisque liberè reprehendendi jus habet. Haec verò emendatio est optima, tot eruditorum virorum judicio facta: ex quâ etiam conseqvuntur, ut posteà emendatius scribant. Nec verò quis haec tanquam parva contemnat, qvod in linguâ vulgari fiant. Quamvis enim Latina eruditorum lingua existimetur, tamen ipsieruditi, patrii

[Image Nr. 00168 / S.148]
quisque sermonis non minimam curam habere; sed in ea scriptis elegantibus amplisicando et exornando, multam operam ponere debent, Romanorum exemplo et aemulatione, qui, licet sermo Graecus uberior esset, tamen linguam suam, ut inferiorem, despectui non habuerunt; sed locupletiorem et comtiorem omni ope efficere contenderunt. Quanquam, quid prohibet ejusmodi coetus etiam ab eruditis viris, qui Latinè tantum scribunt, institui? Imò, si instituantur, utilissimum fore arbitror saltem ad operum emendationem, quae aliquando praecipitatâ editione, tanquam nullum amicum doctum habeant, cujus consilio utantur, inemendata emittunt.

Deistis Italiae Collegiis porrò tenendum est, idem eorum, qvod vocabulorum ait Horatius, fatum esse:

Multa renascuntur, quae jam cecidere, cadentque Quae nunc sunt in honore.

Bononiae è 24 Academiis non nisi tres hodie supersunt. Academicorum numerus alibi certus, alibi pro arbitrio. Sunt, in qvibus non admittuntur, nisi Nobiles. Electiones instituuntur suffragiis secretis. Admittuntur Cardinales, et Exteri qvoqve interdum invitantur, qvi meritis illustres. Qvaelibet Academia Directorem habet, principemqve suum, simulque Protectorem, qvi vel fundator ejus est, vel ex illius familiâ. Locus certus solet assignari pro conventibus, vel in aedibus fundatorum, vel alibi. Etiam matronae larvatae interdum accedunt: nam et illae in poësi se exercent, scripsitqve Laurentius Legatus Museum Poëtriarum cum Iconibus, teste Gregor. Leti, Ital. regn. part. 3. lib. 2. p. 185. Admittuntur auditores acceptâ certâ tesserâ. Unus Academicus in multis Academiis admitti potest. Suntque, qvi vel 15. Academiarum membra sunt, solentqve viri doctrinâ insignesad hos honores invitari: Qvo enim doctiores socii sunt, eo majoris famae est Academia.

Excitarunt haec Italorum exempla etiam Gallos, ut et ipsi Academias erigerent. Capellanus Richelio earum autor fuit. Ipso ergo dirigente instituta est hoc titulo: Academie Fran, oise. Caeteri enim tituli, qvi aliis placuerant, l' Academie des beaux esprits, l' Academie de l' Eloqvence, l' Academie Eminente, per allusionemad Cardinalitiam Richelii dignitatem, à Richelio ipso rejectisunt. Displicuit illa titulorum affectatio, qvae Italis familiaris est, qvod et innuit, qvi ejus Academiae historiam scripsit, Dn. de Pelisson. Ita enim de hoc titulo: Au choix de ce nom qvi n' a rien ni de superbe, ni d' etrange, elle à témoigné peut-estre moins de galanterie; mais peut-estre aussi plus de jugement et plus de solidité qve les academies de delà les monts, qvi se sont piquées d' en prendre ou de mysterieux, ou d' ambitieux, ou de bisarres, tels q' on les prendroit en un carrousel, ou en une mascarade: comme si ces exercices d' esprit estoient plûtost des debauches et des jeux, qve des occupations serieuses. Laudat proinde Academiam Florentinam, qvae caeteris omnibus antiqvior est ac simplex, qvod sine ullâ affectatione nomen assumpserit. Idem autor eodem in loco promittit, se aliqvando de Italiae Academiis earumque cognominibus

[Image Nr. 00169 / S.149]
scripturum. De illo qvoque Gabriel Naudaeus, qvem ille citat in Dialogo suo, de Mascurat agere videtur. In hac verò Gallicae Academiae historia habetur 1. Origo ejus. 2. Literaead Richelium pro impetranda protectione cum [Griechischer Text] Academiae. 3. Privilegium Regium. 4. Statuta, dies, locus, forma, conventus. 5. Institutio ipsa et qvae post illam contigerunt. 6. Memorabilia qvaedam, qvae circa hoc negotium evenerunt. 7. Academicorum singulorum historia. Prae caeteris in hac societate definitum fuit, ut elegantia et nitor Gallicae linguae illustraretur. Cui fini Lexicon ad exemplum vocabularii della Crusca conficiendum proponebatur. Ideam ejus Lexici adornavit Capellanus, qvae habetur pag. 98. ejus libri. Vaugelas et Faret huic labori destinati; sed cum tardè res illa procederet, uti sanè non est ille anni unius sed plurium labor (Vocabularium enim della Crusca qvadragesimo demum anno absolutum est) saepè incitatus est à Richelio Vaugelas, cui pensio eam ob causam certa constituta fuit. Aliqvando Richelius eum his verbis compellavit, Monsieur, vous n' oublirez pas du moins dans le Dictionaire le mot de Pension; Cui argutè statim respondit Vaugelas: Non Monscigneur, et moins encore celuy de reconnoissance. Sed irritus postea ille labor fuit, neque unqvam lucem aspexit. Multae super Comoedia Cid in illa velitationes institutae: editum est singulari libro de illa ab hac Academiâ judicium, ab aliis iterum impugnatum. Non defuere etiam in optimum hoc Academiae consilium malevolorum Satyrae. Inter alios Abbas de S. Germain, qvi omnia Richelii consilia reprehendit, publicè eam impugnavit. Scripta qvoque adversus illam Comoedia est, de qvibus omnibus legi potest Autor ille p. 46. Plures et ante et post illa tempora Parisiis conventus eruditoru~ instituti sunt, qvibus de variis rebus actum est, de moralibus, civilibus, naturalibus. Sed ea dissertationibus meris tantum absolvebantur. Hujus generis est illa Academia de Primaudaye, et Recueil General des questions traietées és conferences du Bureau d' Addresse, sur toutes sortes de matieres, par les plus beaux esprits de ce temps, qvi liber An. 1660. editus. Celebrantur hodieque tales conventus, qvibus de variis rebus physiologicis, philologicis etc. disseritur. Qvae sub Directore Bourdelotio acta sunt, à Gallesio sunt edita sub titulo Conversations de l' Academie de Monsieur l' Abbé Bourdelot, contenant diverses recherches, observations, experiences et raisonnemens de Physique, Medecine, Chymie et Mathematique. Paris. 1673. in 12. Addit pro appendice dissertationem, qvae qvasi Praefationis Ioco esse possit, qvâ agit de origine Academiarum, earum utilitate, ac speciatim de Academiis Parisiensibus. Sunt Parisiis Academiae pro scientiis, artibus, omnis generis argumentis, sunt publicae, sunt privatae; sunt, qvae multis; sunt, qvae paucis sociis constant. Rex è doctissimis totius gentis aliqvam constituit, qvâ de rebus Physicis, Medicis, Chirnicis, Mathematicis agitur: Secretarius ejus Gallesius. Laudatur alia primi Praesidis eâ dissertatione, alia, qvae titulo Delphini insignita est; sed qvae nunc dissipata: cui Viri praestantissimi

[Image Nr. 00170 / S.150]
interfuerunt, vehementerque Gallesius eam sublatam dolet, consiliumque perfectae Rhetorices, qvod ex illo Collegio sperabatur, interversum. Laudantur illi apud Justellum, virum doctissimum, apud Thuanum, Dn. de Braeh, Dn. Marion, Patinum, Turnierum, Rohautium, Dn. de Laubnay, Dn. Denis, Dn. de Fontenay, conventus. Qvid in singulis laudari debeat, prolixè illic legi potest. Prae caeteris tamen omnibus Burdelotianam Academiam commendat, cujus instituta, argumenta, de qvibus disseritur, omniaque, qvae illuc pertinent, magnâ diligentiâ recenset. Cadomi qvoque praeter universitatem celebrem, duas Academias commemorat Gallesius, qvarum altera Physica et Mathematica tractat, à Rege ipso instituta; altera humaniora. Haec à Dn. de Brieux curata fuit; illius, jam ante Regiam confirmationem, ab Hueto Delphini informatore, Viro celeberrimo, fundamenta jacta sunt.

Magnus ex his Collegiis speratus semper fuit pro augendis scientiis fructus, qvod qvidem verum est; neque enim credi potest, qvis ex sermonibus ultro citroque habitis, et ex conversatione eruditâ fructus redundet. Verùm, qvoniam non unius auspiciis res illa agitur, sed omnia in commune conferuntur, ex ipsâ tamen illâ collatione [Griechischer Text] qvaedam oritur, qvae magis implicat opiniones et judicia de rebus: ne qvid dicam de disputationibus, qvae per se veriti indagandae obsistunt. Eqvidem non nego, magnam lucem in veritate explorandâ suboriri posse illi, qvi profundo ingenio eoque perspicace et [Griechischer Text] praeditus est, si multorum ille cogitata et experimenta solus audiat, illa ad judicii normam exigat, atque ex illis conclusiones sibi formet. Ille per [Griechischer Text] et combinationem rerum et experimentorum ad illa perveniet ingenii sui [Griechischer Text] , in qvibus alii stupebunt. Officit enim in Collegiis illa multitudo sententiarum uniformi conceptui, neque ad certam adeò metam dirigi potest, nisi fortè id sagaciorum auditorum vel lectorum singulari tacitoque judicio relinqvatur; Qvi sibi solis sapient, neque in publicum illa conferent. Nunqvam, ubi communibus suffragiis res agetur, aliqvid boni solidique extundetur; unius viri non cerebrosi ac opinatoris aut pervicacis ingenium qvasi lumine qvodam omnia pervadet.

Qvare aliter rem in Physiologiae et Matheseos studiis instituerunt Angli, qvi novam Societatem pro excolendâ philosophiâ naturali instituerunt auspiciis Regiis, certis qvibusdam rationibus et legibus, qvae apud Thomam Spraat in Historiâ ejus societatis Regiae habentur, Anglicâ et Gallicâ linguâ edita. Jamdudum talis Collegii ideam aliqvam dederat Baco Verulamius, in elegantissimâ illâ fabulâ novi Atlantis, ac historiae naturalis certam methodum in novo organo aliisqve suis libris praescripserat. Origo societatis ejus ex eo est, qvod in Academiâ Oxoniensi primùm viri qvidam ingeniosi privatum aliqvod experimentale studium susceperunt; inter qvos fuere Sethus Wardus, Boylius, Wilkins, Christophorus et Matthaeus Wrenii, Wallisius, Willisius etc.

[Image Nr. 00171 / S.151]
viri ingenio et scriptis omnes celebres. Illa cum perveniret ad Gallos fama, ipsi Academiam Parisiensem, qvae in linguae Gallicae culturam instituta erat, ad studium rerum naturalium transtulerunt. Oxonio Londinum rerum naturalium studium deductum est, cum viris istis Londinum abeuntibus, ad qvorum numerum accessio facta à multis Londinensibus, tam proceribus qvam Philosophis et medicis, usqve dum regiis auspiciis illa societas Ann. 1660. excitata est, teste Diplomate regio, qvod privilegia, insignia, sceptra, sigillum iis tribuit. Anteqvam illa omnia adornabantur, prodiit scriptum aliqvod ab Abrahamo Covvleo, Poëta insigni, et in caeteris philosophiae et medicinae partibus insigniter erudito, qvo suppeditabat consilia pro philosophiâ experimentali propagandâ: (Reperitur inter poe~mata ejus Anglica. p. 43.) Bene hîc qvidem omnia comparata habebantur: Sed qvoniam is sumptus nimios impendi volebat in singulos officiales, eorumqve numerum nimis auxerat; praeterea onus informationis illis imposuerat, inconveniens illis videbatur ejus consilium seqvi. Neque enim certos reditus habet illa societas, nisi aliqva donaria ex libertate procerum, et qvae à singulis sociis, cum primùm recipiuntur, et deinde in singulas hebdomadas conferuntur. Qvare dubito, an illa designatio officialium et impensarum, qvam dedit in Gammarologia suâ cap. 3. Sachsius satis sibi constet. Ex illo tempore certatim aliae nationes in eadem studia conspirarunt, Florentini, Germani, Dani etc. de qvibus in Polyhistore Physico pluribus agetur.

Multorum etiam extant de variis Collegiis consilia. Collegium Psychosophicum proposuit singulari libro de Psychosophiâ Johannes Joachimus Beccherus, ad commodam et tranqvillam vitam agendam. Collegium Hierosophicum Spizelius in suo Felice Literato pro piâ et beatâ vita delineavit. Academiam Universalem Philadelphicam seu Collegium Samaritanorum pro officiis charitatis erga pauperes et afflictos praestandis adornare voluit Justinianus Traulou, in qvod consilium annotationes qvasdam paratas habuit Hieronymus Welschius. Ad veritatis in Philosophiâ naturali et mathesi inqvisitionem ut multa Ehrenfried Walter von Tschirnhaus proponit, ita Collegium aliqvod pro indaganda veritate singuiari modo instituendu~ svadet, in Medicinâ mentis part. 2. p. 203. qvem huc ex illo adducam. Si quinqvaginta pluresve curiosorum veritatis amatorum, initâ concordiâ contribuerent, haud magni singulis eorum annuatim constaret, ut tantum conferant, qvantum sufficeret, ut qvis, qvi sibi habitum seu facilitatem acqvirendi veritatem, nova et nova semper inveniendi comparavit, plus brevi tempore praestet, qvam multis seculis alii: prosiant qvippe doctorum virorum exempla, qvi à nemine adjutitanta etiampropri marte ediderunt specimina, qvantae de nostris antecessoribus frustra per multa retro secula huc usqve fuerunt sperata. Atqveita alii vitae suae negotia possent proseqvi, et sibi absqve labore veritatem acqvirere, ac summâ frui voluptate, qvâ mens in ejus asqvisitione afficitur. Qvo vero

[Image Nr. 00172 / S.152]
hoc negotium faciliùs procedat, posset lege sancitâ in hoc collegio caverï, ut, si aliquid ejus societatis membrum absqve liberis et consanguineis ad studia aptis è vivis excesserit, definita hereditatis portio cedere: bonarum artium cultoribus, pro societatis arbitrio distribuenda. Hujusmodi plura possent constitui utilissima: adde, qvod desiderium illud sciendi doctorum nostritemporis non mediocre ob tot singularia hoc #vo detecta in suspicionem adducit, fore, ut eorum plurimi, qvia otio veritatem per se ipsos investigandi carent, id munus iis sint necessariò delaturi, qvos scient aliqvid hac inre posse facere, haud ita à qvovis alio praestandum, tandemqve ad haec hisqve similia salutaria consilia, acti sciendi ardore, confugere cogentur. Si autem hac qvo spe frustraremur, non desunt sapienti, siqvidem tale qvid appeteret, tot aliae viae satis opum ad isthaec necessariarum colligendi, etiam ab ignorantibus, si placet, et vulgi turbâ. Veluti si is, qvi primus Telescopia invenit, operam dedisset, ut in celeberrimâ urbe, in qva multi habitant novitatis avidi, cuivis objecta è longinqvo per telescopium conspecta, sub tam sensibili apparere specie, celato artificio, ostendisset, idqve vili accepto à singulis pretio, haud difficulter ingentes hoc invento pecuniae summas potuisset lucrari. Sic hand difficile foret artis inveniendi perito plurima comminisci, qvae, tecto artisicio, magis admiranda apparerent, qvam omnia ea, quibus multa saepe lucrari videmus. Ita variis insuper modis (qvos de industria subticeo, cum viro ingenioso, si ad ea se velit applicare, neqveant esse ignota) majorem opum copiamper alios possent colligere, qvam ad eorum institutum reqvireretur. Plura hîc de Collegiis variorum Ordinum sacrorum et similibus cumulari possunt. Sed illa nunc extra institutum nostrum sunt.

CAP. XV. DE CONVERSATIONE ERUDITA.

DOctrina de Conversatione in re civili et lit er ar iâ utilis. Ejus quaedam disciplinae da#ur, hactenus non exculta. Homiletice Erudita Autoris Ejus lineamenta prima ex Aristot. Rhetor. II. Notitia sui praemitti debet. Ingeniosorum multae [Griechischer Text] recensentur. Ambitiosi. Contentiosi. Nugatores. Fuci, Crabones, Apes. Notitia aliorum ratione temperamenti, aetatis, fortunae, gentis, conditionis, virtutum, morum, affectuum etc. consideratae. Regulae in conversatione Eruditorum, I. ratione opinionis excitandae: 1. Honesiatem vultis, verbis, facto exprime. 2. Eruditi famam aucupare, et esto. Eremitae literarii. 3. Viros magnos venerare, mortuos et vivos. Ciampoli insania. Principes eruditos honore prosequamur. 4. Ostentator modestus esto. Ridicula [Griechischer Text] exempla. 5. Defectus tuos absconde. Declaratur è Verulamio et Ficheto. 6. Arcana tibi serva 7. Cave contemni. II. proponuntur Regulae ratione impedimentorum in conversatione tollendorum: quorumgener alissima est: Ne sis molestus. Reg. I. Ut homo est, ita moremgeras. Declaratur exemplis. 2. Obsequiosut

[Image Nr. 00173 / S.153]
esto. Disputaces et contentiosi intolerabiles. 3. Affabilis esto. Tristes et morosi à conversatione alieni. H. Cardani ridicula exceptio peregrini. Exempla humanitatis in Pinello et Grutero. 4. Garrulus ne esto. Ridiculum Garruli exemplum. 5. Curiosior, quam decet, ne esto. 6. In Jodicando praeceps ne esto. Modus conversandi. Conversat o magnum informationis subsidium. Barbosae conversatio cum Bibliopolis. Colloquia Literatorum. Perturbationes studio excitatae interdum utiles. Pinelli modus indag andi inclinationes hominum. Ejusdem et Pauli Sarpii modus not andi è colloquiis observata. Peregrinatoribus magna è Colloquio doctorum utilitas. Certum interrogandi artisicium etiam arcana detegit. Critice Socratica. Conversatioper epistolas, Pinelli et Maliabecci studium eâ in re laudatur. Finis Homiletices Eruditae, Scientia et Fama.

Muséa et Collegia, de quibus superiore capite egimus, eam ob causam institui solent, ut ex conversatione eruditorum mutuâ res literaria augmentum capiat. Conversandi ergo ratio qvaedam habenda est, quae utin omni hominum societate, ita et literatorum illa, omnia moderatur, et ut in rebus civilibus indigentiam, ita in doctrinis ignorantiam nostram solatur. Operae sane pretium fecerit, optiméque de orbe erudito mereretur, qvi artem conversandi cum hominibus ad certas regulas revocaret, et in quoddam suis vinculis connexum systema conpingeret: Hactenus enim inter desiderata referendus est ille labor. Etsi enim habemus, qvi de officiis scripsere, tamen non tamlatè patet illa tractatio, et ad justitiam actionum tantùm refertur, non vel ad utile, vel ad decorum. In his conversandi ars consistit, prudentiaeque civili ad latus jungi debet, qvae sine illâ rudis futura est acingrata, et nonnunqvam fine suo frustrabitur. Sed illa in solo [Griechischer Text] consistere plerisque creditur, ac infinitè vagari, ut in ordinem redigi non possit. Qui tamen errare mihi videntur; cum ipsa negotia civilia accuratè satis praeceptis comprehendi possint. Quam diligentissimè hic excutiendum [Griechischer Text] et [Griechischer Text] Morum ac Affectuum, in qvibus omnis rerum cardo versatur, ex qvorum affectionibus ad personas, negotia, loca, tempora, applicatis, illae conclusiones formandae sunt. In consilium adhibendi Physiognomici scriptores, Porta, Camillus Baldus in Physiognomica Aristotelis, libro de propensionibus hominum, libro Italico de Conversatione, Scipio Claramontius de conjectandis latentibus animi affectionibus, et plures alii, qvi vel incertis, vel fugitivis dissertationibus de hoc argumento scripsere. ita feliciori pede hâc in re progredi possemus, et tandem artem certis constantem principiis hinc efformare. Qvae cum saepe mecum perpenderem, non inglorium aut inutile opus credidi, si qvis, qvae in universum de conversatione dicuntur, ad rem literariam applicet; in qvâ post meditationem nostram omne punctum fert Conversatio, quae et ipsa novis meditationibus viam stornit. Pro mente excolenda laboramus; illi ut benè sit, etsi divinâ gratiâ et nobis ipsis praecipuè indigeamus; tamen alioru~

[Image Nr. 00174 / S.154]
etiam opera reqviritur, ut sapere rectè possimus; quemadmodum ad corpus hoc sustentandum ope et auxilio aliorum carere non possumus. Quare titulo HOMILETICES ERUDITAE librum mihi scribendum aliqvando proposui. Verùm cum spes mihi inchoare longas in hâc varietate et multitudine rerum, qvibus distringor, atque lubricâ hâc meâ valetudine, non liceat; integri libri materiam in paucas pagellas contraham, si fortassis illa studiosa juventus, cui omnis meus labor servit, sibi profutura arbitretur.

Primùm qvasi solum omni huic contemplationi substernendum est, quod sum~us rerum civilium Magister Aristoteles libro secundo Rhetoricorum nos docuit, qvi Oratorem civilem formaturus ea ipsi praecepta in moribus et affectibus hominum explorandis dedit, ut non auditoribus suis tantùm, sed omnibus, cum qvibus conversatur, placere, eorumque qvod in societate civili potissimum est, gratiam sibi conciliare possit. Inprimenda ergo sunt animo penitus, et altis qvasi radicibus defigi debent, illa de moribus et affectibus axiomata: qvae qvasi [Griechischer Text] sunt, unde omnis haec tractatio velut in ramos suos dispescitur. Elegantissimam in summâ brevitate horum axiomatum [Griechischer Text] dedit Vir Cl. Vincentius Placcius in Excerpto suo Rhetorico de Inventione Affectuosae probationis Oratoriae; Cujus ille pleniorem [Griechischer Text] pollicitus est. Addi his possunt Theophrasti characteres, et quicqvid in Historicis, Comicis, Satyricis [Griechischer Text] est, et ad mores vel affectus pertinet. Praeterea et ii, qvi vitas eruditorum scripserunt, sedulò legendi, quaeque in illis occurrunt exempla, cum his praeceptis conferenda sunt. Quorum aliqua in suo Felice literato aliisque scriptis collegit Spitzelius. Cui jungi possunt, qvae de Infelicitate literatorum Tollius, Valerianus, Canonherrius scripserunt. Nam ex conversatione non rectè institutâ omnis illa eruditorum infelicitas oritur, ut proinde ex alieno periculo praecepta et regulas, ut saepe fieri solet, nobis ipsis formare possimus.

Ut aliqvam hujus HOMILETICES ERUDITAE delineationem demus, prima ac praecipua in Notitiâ sui opera poni debet. Nunquam cum aliis rectè conversabitur, qvi se ipsum non satis exploraverit. qvod, ut difficultatis plenissimum est; ita, ne hac in parte nos ipsos fallamus, omni studio providendum est. Omnis inter duos minimum conversatio vertitur, qvorum alter ita comparatus esse debet, ut gratiae aliorum capax esse possit; ne qvid sit, quod animos avertat; sed qvod alliciat, et in favorem nostrum rapere videatur. Qvare non solum virtutibus omnibus instructus esse debet, qvi familiaritatem virorum doctorum qvaerit; sed illos naturae in se in stinctus ita temperabit, ut nemini molestus, omnibus suavis deprehendatur. Omnes ergo ingeniorum morbos et defectus illum priùs exploratos habere oportet, ne suâ culpâ impingat; et sicubi in aliis deprehendat, moderatiùs ferat, iisque bonis obviam irerationibus in se ipso discat. Ingeniorum ut vultuum variae sunt figurae, quae, nisi frenis coërceantur, ac judicii censurâ in ordines redigantur, in sylvestrem naturam abeunt, ut arbores sibi relictae, si cultura

[Image Nr. 00175 / S.155]
nulla accesserit. Hic verò in seipsos descendere debent ómnes, seque ipsos explorare, ex Stoicorum sententiâ, qvali genio utantur. Praecipuum hîc in sui ignorantiâ erratum est, si ingenii nostri vires vel defectus non rectè expendamus, si nimiá nostri fiduciá viribus majora aut incongrua affectemus, si non in certo vitae instituto acqviescamus.

Est sanè qvidem magna ingenii vis, si singulares qvosdam instinctus, qvos natura nobis inseminavit, seqvamur. Illa qvibusdam intelligentiae amplitudo est, ut nihiltam excelsum et eximium sit, qvò non pertingat. Sed rara admodum in illâ selicitate constantia est: nam vel malè subductas vitae rationes habent, vel in scopulum aliqvem ex improviso impingent ingeniosi homines, qvi illos fortunis omnibus evertet, aut per totam vitam miseros reddet. Qvare nisi prudentia ad clavum ingenii sedeat, [Griechischer Text] omnia erunt et evanida. Aliqvi, qvi ineptae Polymathiae morbo laborant, in sylvas et in horrida tesqva dilapsi, semper in labyrinthis haerebunt, nunqvam in viam [Griechischer Text] , nunquam ad metam pervenient, similes illis, qvi ingurgitando negotium qvidem ventriculo facessunt, nihil verò in succum sanguinemque convertunt. Aliqvi ad abstrusa et recondita feruntur magno qvidem conatu, sed robore impari, in qvibus postea fatiscunt et hebetantur. Alii nimis vasta moliuntur, de qvibus illud Horatianum dixeris: Conantur tenues grandia, coelum ipsum stultitiâ petunt, cum vel ipso animi, vel fortunae pondere in terram deprimantur, aut Phaetontaeo supplicio insanas spes luant. Nulla est tetrior ingenii pestis, qvam si philautiâ vitiosâ inficiatur. Illa in omnes vertigines et scopulos abripiet, ac ipsum exitium struet. Etsi enim honesta sui fiducia non improbanda est, neque sine illâ qvicqvam praeclari suscipi potest; tamen esse in illâ modus debet, et ne infinitè vagetur, coercenda est. Eò nonnullorum excrescit è fiducia nimiâ ambitio, ut sinistro aliorum judicio in extremam incidant insaniam: Qvod Barlaeo accidit, qvi ob praelatum sibi Spanhemium in maniam incidit, seque ipsum in puteo suffocavit, qvod de eo Sorbierius refert epist. 64. extatque apud Duportum Musarum Subsecivarum lib. 1. de eo epigramma. Spectat et huc Vincentii Gramignae exemplum, qvi ex pudore et verecundia, qvod ad difficile argumentum non respondisset, totius triennii silentium sibi ipsi indixit, teste Erythraeo, Pinacoth. I. n. 44. Infelicissima semper ingenia existimavi, qvae sibi solis sapere volunt, atque omnia antiqva, tot seculorum et sapientum suffragiis probata, è sedibus suis convellunt: Qvae qvidem strepitus movent, sed perennes famae plausus non referunt: Qvemadmodum Cometae oculos qvidem omnium in se convertunt, sed post aliqvot dies. vel menses corporum suorum lumen absumunt. Illis accenseas, qvi non nisi peraliorum contemptum emergere laborant; cum magna nomina impugnant, atque ex Herostrataeis conatibus palmam sibi acqvirunt. Qvidam ita animati sunt, ut non Junonem, sed nubem, amplecti malint, qvorum studium omne non in disciplinas ipsas earumque verum [Griechischer Text] , sed in [Griechischer Text] fertur. Qvicqvid illi vel in maximè seriis rebus suscipiunt, omne ludicrum et

[Image Nr. 00176 / S.156]
ineptu~ est, et vel in subtiles, vel eruditas, vel difficiles nugas resolvitur. Qvi Historiae studiu~ colunt, cum maximus ex ea in rem civile~ fructus redundet, in inanes qvasda~ rituum observatiunculas dilabuntur. Qvi Physica tractant, proutilissimis et praestantissimis doctrinis, in florum, concharum similiumque rerum inanes speculationes abripiuntur: qvorum Anthomanian et Conchomanian ridet Welschius Hecatosth. I. Obs. 84. reduviam potius, qvam caput curantium. Sunt qvaedam in singulis disciplinis ineptiae ac, ut ita dica~, praestigiae, qvibus vanissima capi ingenia solent, cordatis prudentibusque viris semper explosae. Sed qui illis delectantur, doctissimi Fabulatoris dictum audiant: Nisi utile est, quod facimus, stulta est gloria. Qvot sunt, qvi incerta omnia seqvuntur! cum, si uno solo habitarent, omnium ferre suffragia potuissent. Nunc verò, si non in omnibus ridendos fe praebent, mediocrem aliqvam vel tenuem doctrinam ridiculâ pompâ ostentant. Non incommodè omne studiis incumbentium genus cum tribus comparaveris, Fucis, Crabronibus, Apibus. Fuci sunt homines ignavâ operâ, philosopha sententiâ, compilatores vel dolosi vel inepti, vani scientiarum ostentatores, agyrtae, aretalogi. Crabrones sunt feroculi illi, qvi, ut docti videantur, aliis insultant; cumqve prodesse nullâ re possint, strepitu tantùm molesti sunt. Apes sunt, qvi illud doctrinae et sapientiae mel è variis floribus congerunt, et bonae famae fragrantia orbem eruditum implent. Hic se ergo ipsum qvis examinet, an inter fucos et crabrones, an vero inter apes locum sibi esse velit.

Notitiam sui Notitia aliorum seqvitur. Nam qvise ipsum rectè exploraverit, et ad Lydium lapidem virtutum et decori examinaverit, rectiùs de aliis judicare poterit. Considerari ergo illi Eruditi, cum qvibus conversari cupimus, debent, 1. ratione temperamenti, sunt enim Melancholici, sanguinei, biliosi, phlegmatici. 2. Ratione aetatis, ut juvenes, senes. 3. Ratione sexus, ut viri, virgines, feminae. 4. Ratione fortunae ut Divites, nobiles, potentes, scriptis clari, pauperes, miseri, exules, inventores novarum rerum, secretorum possessores. 5. Ratione gentis et patriae ut, Galli, Itali, Germani, Septentrionales etc. 6. Ratione conditionis, status, officiorum ut Eruditi, Principes, in autoritate positi, Heroës, Literarii, Politiei, Aulici, Academici, Milites, Privati, Mercatores, Eremitae literarii et solitarii, Sacri Ordinis homines, Monachi, ICti, Advocati, Medici, Philosophi, [Griechischer Text] , Peregrini, Cives. 7. Ratione virtutum, vitiorumque his oppositorum, Morum, item Affectuum; ubi Aristotelis illa tria capita spectari debent: Qvi, erga qvos, qvibus ex causis. Spectabimus hîc Religiosos, Atheos, superstitiosos, hypocritas, ambitiosos, magnificos, superbos, maledicos, contemptores, adversarios, feroces et ingenii tyrannici, Luxuriosos, Voluptuarios, Affabiles, Urbanos, Morosos, Tristes, Avaros, liberales, veraces, mendaces, dolosos, assentatores, severos, crudeles, injustos, invidos, calumniatores, imprudentes, intempestivos, garrulos, inconstantes, molestos, credulos, suspiciosos, diffidentes, temerarios, vindictae cupidos, meticulosos, obstinatos, pusillanimes, curiosos, extemporales,

[Image Nr. 00177 / S.157]
[Griechischer Text] , qvos activos dicere solemus, industrios, incuriosos, laboriosos, beneficos, hospitales, gratos, ingratos, qverulos, mansuetos, ebriosos, cavillatores, [Griechischer Text] , gloriatores, modestos, occupatos, iracundos, [Griechischer Text] , varios, mirabiles, admirantes omnia, insociabiles, gloriae contemptores, rusticè verecundos, in diem viventes, tergiversatores, [Griechischer Text] , perplexos, subtilitatum affectatores, et si qvi praetereasunt: qvorum singulorum ingenia ad conversandi rationem expendenda. Possunt enim illi mores et affectus considerari, vel ut per se tales, vel cum respectu ad personarum conditionem, unde certum qvasi temperamentum omnis conversationis est. Sed noshîc summa tantùm rerum vestigia seqvimur, et qvoniam exhaurire argumentum hoc totum non licet, paucis tantùm axiomatibus praecipua complectemur.

Summum hoc in omni conversatione tenendum est, ut aliqvam de nobis opinionem excitemus, et nemini molesti simus: qvorum alterum animos erga nos inelinat, alterum impedimenta tollit; Unde tandem favor et amor conseqvitur, cujus excitandi varii qvoque aliàs modi sunt generales, qvi ad omnem, non solius eruditi, conversationem pertinent, et hîc qvasi praesupponi debent. Ut opinionem aliorum nobis excitemus, haec praecepta observanda sunt. I. HONESTATEM VULTU, VERBIS, FACTO, EXPRIME. Nihil magis allicit animos, qvam bona mens, qvaeper se virtute suâ, qvasi qvodam magnetismo, trahitur. Qvi versutisunt, callidi, simulatores, tricatores, litium seminatores, qvorum vitae genus in istis rebus versatur, qvae multum fallaciae conjunctum habent, eos suspectos plerumque habemus, cum semper ab illis insidias metuamus. Praeterea homines omnes ad sucum et ad speciem compositi, ad qvaestum intenti, pessimae vitae et morum, abalienant à se omnium bonorum hominum animos; qvibus accensendi sunt Athei, qvi cum Deum non venerantur, nihil in humanis sanctum habebunt, atque ab omni conversatione meritò removendi sunt. Pietas verò et honestas contrà mirificè hominum favorem excitant, et amplissima saepe beneficia etiam ab ignotis extorqvent. Qvi magnorum arcanorum possessores sunt, ad familiaritatem non admittent, nisi homines probos. Amabunt tales Discipulos Praeceptores, promptioresque illi in erudiendis bonis erunt, qvâm in distortis et pravis ingeniis. Qvis non laudat illam in Salmasio generositatem, qvi vel amplissimi stipendii spe adduci non potuit, ut Richelii historiam scriberet, qvod ipsi multa essent adversus animi sententiam et in veritatis praejudicium scribenda, de qvo apud Patin. Epist. 2. Honestas illa non ex factis tantùm, sed ex ipso etiam vultu, gestu et verbis elucere debet: ex his en im statim de animo judicatur. Non possumus nisi cum fastidio excipere illos homines, qvos [Griechischer Text] Graeci appellant. Autor est Aelian. l. 3. var. hist. Platonem cavillationem et irrisionem qvandam in vultu Aristotelis notasse, unde ad impudentiam natum censuit. Eam vultus honestatem velab oratore suo Rhetores requirunt, Cic. l. 2. de Orat. Ad conciliandam benevolentiam haec adjuvant in Oratore, tenitas

[Image Nr. 00178 / S.158]
vocis, vultus, pudoris signisicatio, verborum comitas. In Pompejo Plutarchus laudet [Griechischer Text] vultum non medioc riter gratiosum, quique tacitis nescio quibus illecebris hominum studia benevolentiamque pelliceret, atque adeo praeveniret ejus orationem. Chrysostomus de S. Meletio loqvens [Griechischer Text] . Erat summa voluptas frui illo sancto vultu. Vidimus nonnunqvam solo aspectu persuasisse Oratores: Habitat enim in vultu animus, qvi, si bonus ac honestus est, radios ex ipsâ illâ vultus compositione spargit, qvi se aliorum animis ingerunt. Qvidni ergo in conversatione erudita idem fieri possit, ubi mutuis modestisque colloqviis animi ipsi inter se coëunt et miscentur. Omnis enim, ut Cic. de Orat. l. 3. ait, motus animi suum quendam à natura vultum habet, et sonum, et gestum: totumque corpus hominis, et ejus omnis vultus, omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita sonant, ut àmotu animi quoque sunt pulsae.

II Axioma nobis sit: ERUDITI FAMAM AUCUPARE, ET ESTO. Qvi eruditorum amicitiam ambit, ipse eruditus esse debet: Qvemadmodum enim, ut Graeco proverbio dicitur, [Griechischer Text] , ita sua qvoque sunt eruditis commercia et consortia, qvae non nisi vario doctrinae sapientiaeque coagulo coalescunt. Non sufficit inanis aliqva eruditionis species, qvibus imperitis qvidem imponipotest, viris prudentibus et doctis non item. Ipsa qvoque eruditio thesauro abscondito similis; qvae nisi in publicum proferatur, ut aliis qvoque de eruditione nostrâ constet, nos ipsi ab eruditorum orbe qvasi divisi vivemus. Ac sunt nonnunqvam homines, qvi vel sui diffidentiâ vel generositate qvâdam nimiâque fiduciâ et aliorum contemptu, secessus qvosdam amant, ut sibi sapere possint; sive vanâ aliqvâ philautiâ inducti id faciant, sive qvod ad arcanorum sapientiam admissi caetera vulgaria aspernentur. Qvos ego Eremitas literatos dicere soleo, qvi cum se ipsos ab omni hominum vel eruditorum socie tate sejungent, ad conversationem eruditam animum nunqvam applicabunt, neque aliis, qvi amicitiam eorum ambiunt, facilè aures dabunt; nisi forte iisdem moribus sint, et ad easdem artes et scientias eodem instinctu ferantur. Ut ergo constet esse te eruditum, vel specimine aliqvo, qvod alii tibi potius extorqveant, qvam tu aliis obtrudas, vel erudito colloqvio ostende. Saepe uno arguto et eleganti epigrammate plus famae qvidam sibi pararunt, qvam vastis alii libris, in qvibus multum laboris, parum ingenii est et judicii.

III Praeceptum est: VIROS MAGNOS ET DOCTRINA ILLUSTRES VENERARE. Non de vivis tantum, sed et de mortuis hoc dictum puta. Infelicissimi ingenii signum est, si qvis viros totius orbis eruditi et multorum seculorum suffragio probatos suo judicio de famae possessione deturbare velit. Sunt, qvi, ut famam aliqvam aucupentur, magnis et illustribus viris bellum indicant. Gigantum fraterculi, vel potius Pygmaei. Aversabuntur omnes hominem talem, licet interdum eruditionem non damnent, perpetuaque infamiae macula

[Image Nr. 00179 / S.159]
etiam post fata illos comitabitur. Praeterea non magnae tantum arrogantiae ac malitiae hoc signum est, sed et inscitiae. Solent enim plerumque tales homines praecipiti aliqvo judicio ferri, cum accuratè non legerint et expenderint omnia. Multos vidi, qvi juventâ audaces impugnarunt homines illustres, qvos postea, etiam meliora monitos, mutare sententiam puduit. Erat his moribus Joann. Ciampolus Florentinus, qvem Erythraeus Pinacoth. II. num. 19. describit, qvi cum ab ineunte aetate magnus esset aestimator sui ipsius, et contemptor aliorum; cum multam sibi invidiam pararet ob nimiam loqvendi libertatem; ob intimas atque apertas cum iis amicitias, qvorum voluntates ab iis, qvorum ipse temporiin servire debebat, alienae existimabantur; et ob mimicam scurrilitatem, qvâ aliorum vultus moresque exprimeret; mortuis qvoque et tot seculorum plausu aestimatis viris acerbè insultavit. Virgilium et Petrarcham eo nomine felices appellabat, quod tot seculis principes Poëtarum habiti essent, cum nihil in eis nisi humile atque vulgare inveniretur, nec comparandi quidem essent ad eos, quisuâ aetate florerent. Die quodam cum per urbem rhedâ veheretur unà cum Gaudentio Paganino, aliisque eruditis hominibus, occasione arrepta, coepit ita in Virgilium et Horatium invehere, ut diceret, nemini unquam iriquiùs Poëtae nomen fuisse comparatum, quam illis; etenim nullo esse homines ingenio, nullá eruditione, nullis literis, et, quod rem continet, nullâ inventione, sed puerorum similes, qui tum primùm in scholis versus facere discerent: contra se divino quodam munere omnes poëtae numeros fuisse adeptum, in quo omneseae virtutes conspicerentur, quarum alii essent expertes: Quodcum Paganinus ferre non posset, stomachans è rhedâ se ejecit, neque deinde ausus est, eò, ubi ipse esset, accedere. Plures ejus viri, utut aliàs ingeniosi, sed obstinati, tumidi et affectatoris, ineptias illic recenset Erythraeus. Testis tanmen idem est, paulum ante suum è vita discessum totam suae sententiae rationem mutasse, eosque Poëtas in veterem dignitatis locum, unde opinione sua deturbaverat, reposuisse. Solet enim idem hujus indolis hominibus fatum esse, qvod Phrygibus, qvi serò demum sapiunt, per totam vitam [Griechischer Text] , qui non nisi [Griechischer Text] et inanibus rebus ac ineptis delectantur. Qvod si idem faciant in vivis, pro foenore inimicitias omnium reportabunt. Omnes ad viri talis conspectum, velut ad rabidi canis occursum, horrebunt, et cane pejus et angue vitabunt. Novi virum egregiè doctum, sed in omnes penè hujus seculi illustres viros maledicentissimum. Qvam ob causam nemo illum respicit, neque amicitiam ejus ambit. Nam cum nemini parcat, easdem ab illo injurias omnes metuunt. Praeterea inscitiae ac imprudentiae opinionem excitat: Cum enim reprehendi aliqvem vident, qvi omnium judicio in coelum extollitur, prudentiores hominem indoctum habebunt, qvi id fecerit. Ut enim de pictore, sculptore, fictore nisi artifex judicare; ita nisi sapiens perspicere non potest sapientem. Insipiens ergo, indoctus et homo malus est, qvi bonos et doctos reprehendit. Qvod si ad doctrinam insignem illustris qvoque dignitas accesserit, major illis reverentia debetur, qvo magis illi fortunas doctorum augere possunt. Principes eruditi enim, siqvidem

[Image Nr. 00180 / S.160]
verè eruditione excellant, aut prudentes sint, [Griechischer Text] semper amabunt, eosque ut suae laudis praecones venerabuntur. Qvi eruditioni suae diffidunt, alios, qui se ingenio et eruditione superant, odisse solent, ut Nero poëtas sui temporis. Verum Urbanus VIII. et Alexander VII Pontifices, Poetae ipsi praestantissimi, ad optima munera viros ingeniosos et Poëtas vocarunt, ac cum ipsis familiariter conversati sunt. Legimus in praefatione Epistolarum Patini, Magnates Patino aureum nummum (Louysd or) obtulisse, singulis vicibus orbiculo supponendum, quoties ille cibum unà capere vellet: Quam ille tamen conditionem fastus aulici impatiens respuit.

IV Axioma hoc est: OSTENTATOR MODESTUS ESTO. Quemadmodum superbia et fastus nos ab aliis lejungit, ut consortium nostrum sugiant, ita cum nimis abjectè de nobis sentimus, per nostram negligentiam aliis qvoque negligimur. Quare non adeò improbanda est decora ostentatio, sed quae ab omni jactantia, ab ineptiis remota ac plena modestiâ sit. Quod si famam expertus faventem fueris, eamque fueris promeritus, non tuo tantum, sed et virorum bonorum judicio, secundum Horatii sententiam, quaesitam meritis sume superbiam. Est eniw quaedam honesta philautia, quae in sui fiduciâ consistit. Magna vero famae in alliciendis animis praerogativa est: Quare famam non tantùm honestè aucupari debet, ut praecepto primo diximus, sed et modestè ostentare. Est qvaedam in omnibus negotiis, civilibus inprimis, oftentatio, quam ut in Mutiano laudavit Tacitus, et ab illo reqviritur, ita et erudito quaedam sui ostentatio necessaria erit. Egregia planè sunt, qvae de omni etiam virtutis ostentatione agit Verulamius l. 8. de Augm. scient. c. 2. etiam nobis hocin loco profutura; quae illic legi possunt. Abesse verò omnis fastus et ineptiae debent, ne vel odiosi fiamus vel ridiculi. Fastum talem cum asperitate conjunctum in Mottaeo Vayero deprehendit Patinus, qui de eo epist. 15. aut ant Stoique que homme du monde, homme qui veut étre loiié et ne loiie jamais personne, fantasque et capricieux, et soupçonné d' esprit dont etojent atteints Diagoras et Protagoras. Ineptam illam [Griechischer Text] aliquot exemplis nobis Erythraeus optimus characterum in viris literatis observator depinxit. In eorum genere qui esse primiomnium rerum volunt, nec sunt, Belinontes Cagnolus fuit, de quo ille Pinacoth. I. num. 8. ridiculam plane historiam recenset. Homo gloriarum plenissimus sibi persuadebat, in toto orbe terrarum celebratum suum nomen esse; ac si liter atus qui spiam ipsi advente~ti continuo non assurrexisset, elatus iracundiâ, hisce hominem verbis accipiebat: Itane? Abbas Cagnolas eversae Aquilejae et tantorum carminum au tor, tuam potuit notitiam effugere? non sit verosimile. Et quo tempore Cardinalis à Balneo aulae ludus erat, cum die quodam in Humor istarum coetum se intulisset, et amatoria quaedam carmina ab aliis, ut ipse dicebat, confecta, qui in ejus disciplina educatus esset, senex candidissimus recitasset, omnium inse risus excitavit. Quamobrem ille inflammatus irâ: Quiaridetis, inquit, insani? ego sum ille Abbas Cagnolus, omnium qui sunt ex hoc numero multò antiquissimus, quique ex dirutae Aquilejae poëmate tantam mihi gloriam

[Image Nr. 00181 / S.161]
famamque collegi, ut nullus in terra vivat, cujus nomen sit apud omnes illustrius et clarius. Quibus auditis omnes ita voces, ita palmarum intentus, ita sibilos profuderunt, ut ad eos compescendos nihil Augustini Mascardi, qui tum Academiam Princops regebat, jussus atque autoritas planè valeret. Ridicula planè et misera fuit Jacobi Claveri [Griechischer Text] , qvam idem Erythraeus Pinacoth. I. num. 3. describit: Suo tempore sacris initiatus, mittebatur quotannis feriis esurialibus in aliquem pagum, divinarum rerum interpres; atque etiam excipiendarum consessionum provinciam accepit; quae res illi conjungendae cune multis amicitiae causa fuit, utque cupiditatem laudis et gloriae, quâ aestuabat, expleret. Nam tribunal, unde consessiones excipiebat, ostiolo templi propinqvum habebat, qua discipulis à scholis redeuntibus transeundum necessario erat; ibi tanquam in statione manebat, et quemcunque adolescentem ingenio praestare audivisset, humanissimis verbis excipiebat, laudibus esserebat, suam illi operam pollicebatur, ac postea in cellulam deductum juglande, melle condita, reficiebat: quibus blanditiis eò hominem adducebat, ut promitteret, se ejus laudes, quas ipse sigillatim enarrabat, vel prosa oratione vel carmine, celebraturum, ac per hanc rationem à multis, qui postea in literis clari et magni extiteru~t, non in elegantes versus suam in laudem expressit: nec minus audacter poëtarum hujus ac superioris aevi principes est aggressus, videlicet Annibalem Carum, Torquatum Tassum, Benedictum Varchium, Julium Caesarem Stellam, Porphyrium Felicianum; quorum scripta in ipsum carmina leguntur: haec ille postea in duo volumina collecta edidit, quorum alterum Latina, alterum Hetruscapoëmatiacontinet; et utrisque praesix a est ejus vita, oppidò ridicula. At voluit homo cupidus laudis vivens gloriola sua frui: quibus rebus perfecerat, ut tota urbe celebratum suum nomen esset. Induxit etiam, nescio quem, Religiosae ejusdem familiae rerum gestarum scripterem, ut suae ipsumhistoriae summis laudibus ornatum insereret. Longèsubtilior illorum [Griechischer Text] est, qui gloriam de spretâ gloriâ aucupari solent, de quo Antonin. Imperat. [Griechischer Text] . lib. 12. §. 27. [Griechischer Text] , fastus de fastus contemptu instatus omnium est maximè intolerabilis; ubi praeclaras Gatakerinotas vide. Omnis ab ostentatione et laudis cupidine affectatio abesse debet, quae in erudito omnia corrumpit. In verbis, factis, scriptis, conversatione et ubique se exerere solet: Quam ut effugiat, omni prudentiâ providendum est. Vir eruditus erat Alexander Burgius, sed unum illi objiciebatur vitium, referente Erythraeo Pinac. I. n. 67. quod nimis eruditi famam affectaret: nam obvios in viâ amicos sententiâ aliquâ, aut verbis ex Ciceronis epistolis desumptis, salvere jubebat: unde apud eos, qui eum non nossent, poedagogispeciem non poterat effugere. De hoc affectationis vitio, qvod Gallis pedanterie dicitur, multa eruditè Autor artis cogitandi in Disc. primô: Recenset nonnullos hujus vitii in ernditis characterismos Bailletus in libro de Judiciis doctorum tom. 1. part. 1. §. 2. De variis in parandâ famâ artibus et praestigiis extat elegans Johann. Comirii Oratio Poêmatibus ejus annexa, quae hoc nostrum axioma mirificè illustrabit.

V Axioma est: DEFECTUS TUOS ABSCONDE. Ut ostentare

[Image Nr. 00182 / S.162]
in tempore virtutes, ita defectus suos occultare, Viri prudentis est. Ut ille Politicus omnium optimus est, qvi imprudentiae suae errores tegere novit; ita ille vir Eruditus prae caeteris habebitur, qvi defectus suos callidiùs celare novit. Tres defectuum latebras, ut vocat, Verulamius constituit: quarum prima illi est Cautio, qvando iis rebus abstinemus, qvibus pares non sumus, cum audaces se omnibus rebus ingerant, ac prudentiorum risui se exponant. Secunda est Praetextus, cum defectibus nostris benigná aliqua interpretatione viam sternimus, quasi aliunde provenientibus, aut aliò tendentibus. Tertia Considentia, cum illa contemnimus, qvae ipsi asseqvi non possumus. ut mercatores, qvi suas merces, licet ignobiliores, extollunt, aliorum pretium im~inuunt. Singula haec, ab illo prudentissimè observata, etiam in re literaria atque conversationeerudita usum insignem habent, qvae satis per sesine ulteriori elucidatione intelligi possunt. Idem in arcanâ suâ studiorum methodo cap. 14. diligentissimè inculcavit Alexander Fichetus, qvi inter alia studiorum mysteria etiam hoc proponit: Defectus majori studio tacendi sunt. Etsi enim fasces praemodestiâ summittendi sunt, prodenda tamen non sunt apud alios, quae videntur nocitura: notitiam enim defectuum illico sama malum velocissimum centumspargit linguis; ac ut sunt ita comparati à naturâ mortales, ut aliorum sic malis et inopiâ gaudeant, ut curiositategestiunt ea cognoscendi, magnâ samamcredulitate excipiunt, magnâque despicientiâ notatos proseqvuntur et contemptu. Neque ergo memoriae defectus, nec difficultas componendi, nec studendt molestia, nec capitis aut oculorum imbecillitas, nec ingenii tenuitas in medium est proserenda. Qui non habet facult atem Orationis extemporaneae, quam in Oratore exigit Quintilianus, ille conversatione crebrâ debet abstinere, aut domo paratas afferre in medium materias, quod etiam illi praestant, qui pedanea in coetibus valent eloquentiâ: satius tamen est, ut pulpito et rostris contenti sint, ne decrescant, seque ipsis minores esse videantur. Caeterum nunquam in publicum prodeat disputaturus, peroraturus, aut aliud quidpiam praestiturus, nisi paratus eximiè, et ad concitandam admirationem instructissimus. Vel unica minus ornata minusque compta disputatio hominem capite minuit et samâ: omnium autem maximè elabor ata sit oportet, quae prima est, quia ab eâ successus et opinio pendet. Conseqvitur ergo ex his, qvoniam opinionem bonam imminuit defectuum imprudens revelatio, illam conversationi impedimento esse, ac proin sedulò viro docto evitandam.

VI Axioma est: ARCANA STUDIORUM TUORUM TIBI SERVA. Etiam hoc ad prudentiam in conversatione literatorum necessarium maximè est. Majori admirationisunt, qvorum modi et caussae ignorantur. In omnibus negotiis, commcrciis, artibus, aliqva arcana sunt et recondita, qvae sibi servant, qvi ista tractant: propalatis enim illis evilescit illorum pretium, et simul vel lucrum, velhonos, vel qvodcunque illis commodum decedit. Qvare si tibi singulares in aliqvá scientiâ profectus sint, et occultâ qvadam arte parati, qvam alii ignorent, eveniet, ut eâ manifestatâ levem rem aestiment, qui antea mirati sunt, cum se eâdemid essicere ratione posse credant. Huc pertinet illud Alexandri Ficheti praeceptum

[Image Nr. 00183 / S.163]
in arcan. studior. method. cap. 10. Magnâ arte sama sustinenda, servandumque arcanum silentiariorum ope Geniorum: Nam etsi specimen eruditionis semper sit dandum in publico, remotâ ambitione praestitâque humanitate; illud tamen, quo praestas aliis, aperiendum non est, ne coronam tibi tuam praeripiant, tuisque graculorum more plumis se convestiant: sit tamen aliquid, quo emineas; sit aliquid, quod suggeras et proseras inauditum, parcè et modestè, ne prodigas tua, tuisque te spolies: sat est, si agnoscant ex ungue Leonem. De Hebraicis, Arabicis, de Jurisprudentia, Medicina, Historia, et aliis arcanis, salis modo inspersis, quanta lateant, suspicentur. Tu verò et laudibus et argutis interrogationibus, et blanditiis erue arcana eorum, si potes: sapientiae genus est hoc genus doli boni. Huc etiam pertinet arcanum illud maximum, ne cuiquam adversaria, notas et dictata tua pervolvenda permittas: ne cuiquam dixeris, quo studeas modo, quâ dicas aut conscribas arte, quos habeas arcanos libros. Namea, quae latent, suspicione semper et curiositate insitá mortalibus majoris siunt. Vidiego virum doctum, habitum contemptui, quiae fenestris apertis scribebat, habendum alioquin in pretio et admir atione maximâ, si studendi modum arcani majestate obvelasset. Haec Fichetus, et me qvidem judice rectè, praecipit: nam qvod de scriptis celandisait, verissimum est, ac novi ego hâc ratione viris doctis multos laborum suorum periisse fructus, cum alii eorum sylvas pro lubitu caederent, atque ex paratâ materiâ, qvae vellent, aedificarent. Qvam enim facile est, in varias rem figuras convertere? ut eorum videatur, qvod aliis manifestâ fraude subductum est. In scientiis ipsis autearum methodo arcana dissimulata majorem laudem conciliant. Quae non Mnemonices beneficio prodigiosa praestita sunt tam apud veteres, qvam apud recentiores? qvae admirationi omnibus fuere, anteqvam illa ars propalata: Nunc verò post manifestata ejus artis arcana, aestimatio qvoque ejus reiperiit.

VII Axioma est CAVE CONTEMNI. Generalissimum hoc est praeceptum, qvod priora continet, et si qvae alia sunt, qvae superioribus non comprehenduntur. Qvi enim opinionem de se excitaturus est, is omnia illa fugere debet, qvae in contemptum adducere possunt. Contemptibiles autem nos reddunt omnia illa vitia, qvae in oculos incurrunt; sive illa ab animo, siveà corpore, sive à Fortuna, aut ipsâ conversatione oriantur. Qvi intellectu peceant et ideo contemni solent, sunt homines simplices et stulti: Reperiuntur enim etiam in eruditis, qvi non in ipsa rerum luce et actione versantur, caetera non indocti, multi homines imprudentes et simplices, qvalis ille fuit Marcellus Marchesius, apud Erythraeum Pinac. I. n. 69. Cui nauta qvidam de campanis è templo Franciscanorum furto sublatis imposuerat. Ubi tamen id notandum, homines simplices usui interdum sagacioribus esse in rebus curandis, qvibus ipsi operam commodare nolunt. Contemptum etiam provocant illi, qvi omnia admirantur, in sermone affectatores, imprudentes, rerum suarum imperiti, homines in nugis occupati, voluptuarii, ridiculè ambitiosi, rusticè verecundi, audaces et temerarii, homines gloriosi, assentatores, superciliosè graves, in diem viventes et his similes, de qvibus videatur

[Image Nr. 00184 / S.164]
ulteriús Vinc. Placcius Excerpto II. Rhetor. Tit. 2. §. 6. Plura hominum eruditorum ob stultitiam contemptorum exempla vide apud Erythraeum Pinacoth. II. n. 65. in Fortunato Scaccho, et eadem Pinacoth. n. 45. in Antonio Maraffa, et ibid. n. 4. in Francisco Balduccio. Ubi jam ergo haec praecepta sedulò observaverimus, facilè per conversationem nobis amicos parabimus: qvi multis qvoque aliis modis parari possunt, qvos in libro suprà laudato notavit Placcius. Ita Tit. 2. §. 20. num. 2. describuntur personae jucundae et delectabiles, ibid. §. 16. n. 2. Personae venerabiles. Ibid. §. 14. de Benevolentia paranda canones proponuntur, qvae optimè ad praesens applicari negotium possunt.

Ad alterum caput procedimus, qvo impedimenta opinionis de nobis excitandae removemus: cujus summa haec est: NE SIS, VEL VERBIS VEL FACTIS, MOLESTUS. Molestiae verò cum multae possint esse causae, qvas enucleatè satis proposuit V. Placcius Excerpt. I. Rhetor. Tit. 14. nos illa praecipuè nostro scopo applicabimus. I Canon sit. UT HOMO EST, ITA MOREM GERAS. Explorandi sunt omnium animi, cum qvibus conversari cupimus, ne illis dissimilitudine morum molesti simus, sed nostros ad eorum genium temperemus. Qvemadmodum in sonis non concinunt chordae, nisi certis proportionibus sint temperatae; ita et in animis fieri solet. Nihil dici, nihil fieri debet, ex qvo offendatur, qvisqvis ille sit, cum qvo conversationem qvaerimus. Id verò artis est, ut modestâ qvâdam et circumspectâ colloqvendi ratione animum tuis moribus adversum paulatim inclines. Rectè praecepit Verulamius: animum occasionibus et oportunitatibus obseqvi debere. Ingenium versatile, ut politico ita et erudito, esse debet. Si cum ambitioso et superbo homine tibi res est, acerbis reprehensionibus in furorem conjicies, sed molliore sermonis circumductione paulatim ejus animum compones. Memorabile est illud Socratis exemplum, qvi Glauconem juvenem tumidum, ad civitatis regimen aspirantem, multis argumentis et tricis et interrogationibus eò tandem redegit, ut suam in illa re imperitiam agnosceret: describitur à Xenophonte lib. 3. Memorab. p 133. et à Schradero Comm. in Aristot. Rhet. lib. 1. cap 4. ut insigne artificii Oratorii specimen proponitur. Cum Politico et qvidem in rebus civilium negotiorum conversaberis? alia sumenda persona est. Hic [Griechischer Text] interdum opus est: Ceremoniis et ritibus indulgendum, de qvibus alii solliciti non sunt. Elegantia enim moris civilis et aulici, de qva Boclerus singularem dissertationem scripsit, hîc omne fert punctum. Qvomodo cum invidis agendum, id eleganti libello nos docet Benedictus Menzinus Florentinus libro de literatorum hominum invidiâ. Praeclarum extat Budaei exemplum in ejus vitâ à Ludovico Regio scriptâ, qvomodo is cum adversario suo Leonardo Portio aliisque rem suam instituerit. Ferocium hominum mores utcunque ferendi, ac illi sibi ipsis relinqvendi sunt. Erit, cum sui illos mores ulciscentur. Habent et populi suos mores, ad qvos peregrinus se componere debet, si illorum velit gratiam aucupari. Ita Italorum et Gallorum

[Image Nr. 00185 / S.165]
eruditorum mores proponit Gregor. Leti in Italiâ regnant. part. 3. lib. 3. p. 228. et seqq. qvorum discrepantiam observare eruditus conversator debet. Galli non adeò omnia ad animum admittunt, et faciles in amitiis sunt, ducente illos civilitate qvadam et libertate naturali, sine ceremoniarum affectatione. Itali verò ad amicitiam tardiores, arctiorem ineunt amicitiam. Galli ex levi occasione eam solvunt, facilè resumpturi. Itali tardiùs ab illa discedunt, ita ut vel nunqvam, vel serò et rarò, ad eam redeant. Infinita propemodum sunt, qvae notari ad hoc axioma possint: ac inprimis vir eruditus sibi hoc commendatum habeat, ut commendavit sanè qvàm maximè Verulamius libro suprà citato. Interest inprimis, inqvit, honoris literarum, ut homines isti pragmatici sciant, eruditionem haud qvaqvam aviculae, qvalis est alauda, similem esse, quae in sublime ferri et cantillando se oblectare soleat, at nihil aliud: quinimò ex accipitris potius genere esse, ut qui in alto volare, ac subinde, cum visum fuerit, descendere, et praedam rapere novit.

II Praeceptum est: OBSEQVIOSUS ESTO. Obseqvium semper amicos parit. Pulchrè describit hominem obseqviosum Terentius Andriâ Act. I. Sc. 1. v. 35. Homo com~odus ille aliàs dicitur. Respuit conversatio omnes qvi sunt contentioso et disputaci ingenio, et qvi censuram sibi in alios sumunt. Pulchrè Qvintilianus lib. II. cap. 1. Habet mens nostra sublime qviddam et erectum et impatiens superioris: ideoque abjectos aut submittentes se libenter allevamus, qvia hoc facere tanqvam majores videmur, et quoties discessit emulatio, succedit humanitas. At qvi se supra modum extollit, premere ac despicere creditur, nec tam se majorem, quam minores caeteros facere. Qvàm sit in rebus civilibus necessarium obseqvium minorum erga majores, et qvidnam illâ arte obseqvii effici possit, pulchrè docet Boclerus dissertat. polit. 3. Institutionibus politicis additâ, et commentar. ad libr. I. Annal. Taciti ad cap. 2. annotat. 11. Fichetus inter arcana sua etiam hoc proponit cap. 10. Adsit comitas et ingenuitas, blanda conciliatrix animorum, quae tamen vulneri non pateat, neque latus nudet aliorum simulationi et calliditati, horum pesti temporum venenoque conversationis. Sit silentium sermone potius, nisi de ignor antiae suspicione periclitemur. Sit in audiendo patiens animus, auris benevola, laus liber alissima; nec vultu aut nutu laedatur amicitia, quae etiam pietate condiri debet. Morosa non sit, neque contentiosa conversatio, sed blanda veritati assentiens: molestissimi sunt enim odiosissimique mort alium, qvi contradicunt semper, ut Aristoteles est effatus. Hanc in Petavio disputacitatem damnat Patinus Epist. 2. qvem molestum, maledicum et mordacem hominem vocat, qvi nunqvam scripserit, nisi alium refutaturus. Campanellae cum Theologo disputatio acrior omne malum accersivit, ut prolixè recenset Erythraeus, Pinacoth. I. n. 21. Absit à literatis omnis ferocia, qvae Musas earumque cultores non decet. Singulare hujus ferociae exemplum in Thoma Dempstero fuit, cujus mores graphicè Erythraeus Pinacoth. I. num. 9. describit. Sunt etiam in eruditorum genere, qvi metui malint, qvam amari. Adversus hos feroces, opiniosos, morosos, disputatores, qvi contendet, ex insanis plerumque insaniores reddet. Sed sunt

[Image Nr. 00186 / S.166]
tamen et in illis, qvi cedendo asperiores fiunt; ubi animos et lacertos illis objeceris, mitescunt.

III Praeceptum est. AFFABILIS ESTO. Nihil magis animos allicit, qvàm si qvis se omnibus placidum exhibuerit. Qvi in Graecis epigrammatis [Griechischer Text] appellatur, h. e. ferae et flexijugae frontis, ut Themistius Orat. 9. Procopium describit [Griechischer Text] , demisso semper in terram vultu, semper tetricus, et contr actum supercilium habens, is ut ab omni conversatione, ita et ab eruditâ, removendus. Sunt tamen interdum homines, praesertim profundis speculationibusim~ersi, Theologi severiores, Poedagogi, morosiores et superciliosi. Qvidam etsi per se tristioris ingenii, adscititiam tamen humanitatem in conversatione habent. Qvidam tristiores videntur, qvàm re verâ sunt, qvod de Vincentio Gramigna notat Erythraeus Pinacoth. I. n. 44. Tristitia atque severitas, qvam praese ferebat in vultu, dabat iis, qvi non essent experti, occasionem suspicandi, eum esse amicum minus suavem et commodum; sed expertis nihileo videbatur humaniùs et jucundiùs: atque amicitias, quas semel cum aliqvo susceperat, qvippe qvas non lucrum, non ambitio, non vitiorum societas conciliaverat, sed virtutis amor studiumque conjunxerat, usque ad extremum spiritum integras illibatasque conservavit. Singulare morositatis, imò stultitiae, exemplum Cardanus dedit; de qvo Hilarius Pyrckhaimerus in libro de ratione peregrinandi refert, cum illum salutandi gratiâ adiret, interrogatum ab illo fuisse, num pecuniam afferret; Cum ille se praeter necessarios ad iter nummos qvicqvam attulisse negaret, respondit Cardanus; se non curare transalpinos, nisi nummos adferrent. Ex eo tempore, inqvit ille, non Cardanum ampliùs, sed [Griechischer Text] , vocabam. Sed condonandum hujus hominis ingenio qvicqvam fuit, qvi, utut doctissimus, multa tamen alia stultitiae suae specimina dedit. Summa contrà fuit Pinelli humanitas, qvâ ille viros doctos excepit: Ita enim vitae ejus scriptor Gualdus de illo: Moris ipsius fuit, omnes, qvi eum vener ant salutatum, ad infimos usque scalarum gradus comitari, domesticos ut libet atque familiares. Irascebatur quippe ineptis qvibusdam, qvi, nescio cujus existimationis magis qvàm amicorum rationem habentes, sanctissimum amicittae nomen inani verborum gesticulationumque observatione polluunt. Addi huic debet Jani Gruteri exemplum, cujus singularis humanitas atque hospitalitas à Balthasare Venatore in Panegyrico illi scripto omnibus in exemplum proponitur. De Budaei facilitate, qvi ne injurias qvidem ad animum admisit, videndus est Ludovicus Regius in ejus vitâ.

IV Praeceptum est: GARRULUS NE ESTO. Qvam gravis in conversatione garrulitas sit, Horatius Satyra lib. 1. secundâ festivissime depinxit. Molestissima est viro docto temporis jactura, qvod cum sine fructu sibi per garruli alicujus ineptias perire videt, indignè illud feret. Adscribam hic hominis garrulitate, qvamvis non indoctâ, molesti imaginem ex Pinacothecâ Erythraei primâ, num. 158. Erat is Angelus Angelotus ita loqvax, ut, qvibuscum una esset, nullam sermonis partem relinqveret. Imitabatur, inqvit Erythraeus, homo Camers

[Image Nr. 00187 / S.167]
veteres Graeculos; nam qvocunque in loco, qvoscunque inter homines, sive cum uno sive cum pluribus versaretur, sciscitabatur ab eis, qva de re vellent audire; neque fas erat illis recusare, qvin rem aliqvam in percunctando ponerent, de qva argutissime disputaret: et ubi qvempiam in via convcnerat, qvem inter et ipsum vel levis saltem aliqva notitia intercederet, se illi invito atque aliud agenti comitem addebat, ac vim prope imponebat, ut aliqvid ab ipso percontaretur, de qvo maximè vellet audire; neque antea divelli ejus à latere poterat, quam inchoat am disputationem perorasset conclusissetque: atque olim me admodum adolescentem, qvem semel cum amico colloqventem suo viderat, atque eadem opera, ut mos est urbanorum, salutaverat, cum feriis Bacchanalibus solum euntem aspexisset, est audacter aggressus, atque, óte, inqvit, volebam, ut vales? quid agis? quo is? Ego, neque qvid agam, respondi, nec, qvo me conferam, scio: nam cum pigeret otiosum domi manere, ejeci me soras, ut saltem oculos hominibus personatis, tota debacchantibus urbe, delectarem, ac molestas ab animo cogitationes ejicerem; neque decretum aliquem locum habeo, quo me praesertim ire expediat. O te felicem, inquit ille, auspicatò domo foras pedem extulisti; non poteras, sitotam urbem perreptasses, oportuniorem hominem învenire, qvi suavibus alloquiis, atque eruditis disputationibus, omnem tuo ab animo molestiam abstergeret. Sed qvoniam advenienti mihi ad sinistr am sors cum obtulerat, id qvod ego non animadverteram, advolavit illico ad dexteram, atque, Demus primum, ait, operam, ne merito insermones hominum vituperationemque veniamus; nam qvos de nobis sermones dabimus, qvos populo risus praebebimus, sime, te tanto aetate majorem, et, qvod refert, tanto literis doctrinaque superiorem, tecum in via ad laevam incedentem aspexerit? age vero, mihi quaestiunculam, de qva tuo arbitratu loquar, impone; sed illud qvaere, quod sit amoenum, lepidum, jucundum, Bacchoque dignum, cui sunt hodie Dionysia. Ego, qvi in eas me tricas devenisse conspicerem, unde qvemadmodum expedirer, non inveniebam, demitto auriculas, et qvo aliqvid responderem, Dic, ajo, de amore, ex Platone praesertim, qvem tibi prae caeteris Philosophis audio esse in amore atque deliciis. Osapiens, inquit ille, postulatum, et aetatula isia, qvam obtines, dignum: nam sit verosimile, tibi, ut caeteris adolescentibus, amorem in corde versari, tuumque animum apud aliqvam lepidam, venustam, tuique similem adolesentulam, cupidinis clavo desixum haerere; age dum, Amor sit nostri sermonis materia, sed ille purus, defaecatus, nobilis, mellisque foecundissimus, ad qvam saciem cupio esse eum, qvo ardes, non ille impurus, inhonestus, qvique amarum ad satietatem usque aggerit. Ac coepit primum definitionibus explicare, qvid esset amor; tum causas enumeravit, unde amor ortum haberet, qvos vel conferebat in astrum, cujus imperio, ut Plato voluit, duo subjicerentur, vel ad statum coeli syderumque revocabat, in qvo illi nati essent, vel similitudini geniorum assignabat, vel ad candem temperationem corporum aut morum convenientiam, aut ad formarum simile in utrisque exemplar referebat, deinde alia non parum multa subjiciebat, plena illa qvidem doctrina, et qvadam prope admir abili varietate rerum ac copia, sed qvae mihi, tum in variis nugis occupato, odium et fastidium crearent. Neque is tantum garrulitate molestus, sed in aedes per beneficium admissus, ut

[Image Nr. 00188 / S.168]
ipsi gratuita esset habitatio, non nisi per lites aut per vim ejici' potuit: qvam ille historiam prolixè ibidem describit.

V Praeceptum est: CURIOSIOR, QVAM DECET, NE ESTO, Oderunt nimis curiosos viri prudentes, obest qvoque conversationi, et fructu, qvem ex illâ percipere poteramus, nos defraudat. Qvo enim curiosius qvis in omnia inqvirit, eò magis animi sensa celat alter, qvi sibi insidias strui videt. Occultis hoc rationibus, non apertis, agendum est. Describit hoc hominum genus Phaedras lib. 2. cap. 5.

Est Ardelionum qvaedam Romae natio, Trepidè concursans, occupata in otio, Gratis anhelans, multa agendo nil agens, Sibi molesta et aliis odiosissima.

VI Praeceptum est: IN JUDICANDO PRAECEPS NE ESTO. Qvàm multi in hunc scopulum impingunt! Censurâ nihil odiosius est, qvâ maximè, etiam cum non putamus, offendimus. Si qvae sunt inter viros doctos lites, rectius faciet, qvi in neutram partem inclinet, aut omnibus denique rerum momentis benè perpensis, judicium aliqvod modestè et dubitanter interponat. Accidit saepe, ut liberum ac temerarium de re aliqvâ vel homine judicium injuriam suam alius interpretetur. Etiam à laudatione qvorundam nobis temperabimus; et à reprehensione, nisi accuratè nobis de ejus judicio constet, cujus conversationem qvaerimus. Atque haec de altero capite dictasunto: Verùm rerum magister usus plura nobis suppeditabit.

Procedimus nunc ad Conversandi modum, qvâ ratione scilicet conversatio instituenda. Conversamur verò cum praesentibus per colloqvia, cum absentibus per epistolas. Nihil verò ad informationem commodius est, qvam freqvens cum viris doctis conversatio, qvae est disciplina omnium optima, et in sensus magis incurrit, qvam taediosa illa per lectiones et meditationes via. Consilium illud praeclarum Ficheti est in Arcanâ studiorum methodô cap. 3. Compendium scientiae unicum est Vir aliquis eruditus ad unguem, qvem subinde consulas ut magistrum, qvi viam velit compendiosam, qvam serò invenit, ut ait Seneca, tibi demonstrare, pretiosos indicare libros, fontes aperire: sed rarus est, qvi hoc velit, qvia plena fastidii opera est; aut qvi possit, magnis enim impensis sit. Certè si qvem offenderemus hujusmodi meliore met allo formatum mystam, qvi sores templi clausas aperire velit, nae paucis mensium flexibus multorum annorum spatia consiceremus. Hoc de maximis arcanis est unum. Hunc tu hominem demeridie vel accensâ face quaere et pervestiga; hunc eme velaureo mundo, si potes. Verissimè haec Fichetus; nam, ut demonstrat Campanella Metaphys. part. 3. lib. 17. cap. 1. homines eam conseqvuntur vitam, qvam per educationem habent; et ostendit Tschirnhausius in Medicinâ Mentis part. 2. pag.

[Image Nr. 00189 / S.169]
79. et seqq. per conversationem in omni vitae genere plura disci, qvam per lectionem librorum. Lectio tamen librorum non inutilis, si non habemus, cum qvo conversemur. Ideoque vel sola illa cum Bibliopolis et Bibliothecariis conversatio insignem nobis usum praestabit. Narrat Erythraeus Pinacoth. II. n. 18. qvàm Augustino Barbosae conversatio cum Bibliopolis utilis fuerit ad vastos libros scribendos, cum nullos ipse haberet. Clenardus qvoqve praeclarum in Informatione Grammaticâ per conversationem specimen dedit, de qvo libro secundo plura. Ac proposuit Montaigne olim consilium, qvomodo civitas aliqva eruditorum institui possit, ubi solo usu et conversatione lingva latina addisceretur.

Colloqvia et [Griechischer Text] literatorum ad scientiam multum conferunt. Ac possunt illae per interrogationes bene ordinatas ita institui, ut arcana interdum explorentur. Verulamius hîc prudens temperamentum et mediocritatem qvandam praescribit, in libertate sermonis et in taciturnitate. Freqventiùs libertatem usurpabimus, at, cum res postulat, silentium: Libertas siqvidem in sermone etiam alios invitat et provocat, ut pari libertate erga nos utantur; ut taciturnitas fidem conciliat efficitqve, ut velint homines secreta sua apud nos tanqvam in sinu deponere. Nonnunqvam praeter libertatem oportuna qvaedam importunitas aliqva extorqvet, si nimirum vel contentione nostra, vel simulatione et fictione, perturbationem in alterius animo moveamus. Ipsa testatur experientia, inqvit Verulamius, paucos admodum reperiri, qvi erga arcana sua tam sidi sint, qvin interdum ex iracundiâ, interdum ex jactantia, interdum ex intimâ erga amicum benevolentiâ, interdum ex animi imbecillitate, qvi se mole cogitationum onerari ampliùs non sustineat, interdum deniqve ex alio qvopiam affectu intimas animi cogitationes revelent et communicent. Ac ante omnia sinus animi excutit, si simulatio simulationem impulerit, juxta adagium illud Hispanorum: Dic mendacium et erues veritatem. Ille toties nobis laudatus Vincentius Pinellus singularem habuit modum indagandi hominum inclinationes ex variatione narrationis. Si qvid novi accidisset, refert Gualdus, rei seriem amabat ab omnibus, quotquot cum invisebant, cognoscere, quasi tum primùm inaudivisset. Afficiebatur enim varietate illâ narrationis, qvam ipse callidus verborum aestimator in sermonis autore, cui amoris odiive caussae adessent, deprehendebat. Neqve hoc sinc sructu. Eruobat namqve latitantem saepenumero veritatem, eventusqve causas acu, solerti scil. ratione, tangebat. Eodem consilio rumorum, si qui percrebuissent, autores investigare consueverat, qvod hâc ratione disqvirere se posse confideret, verine an falsi quidquam continerent. Idem Pinellus, ne fructus, qvos ex amicorum congressu perceperat, ulla abriperet oblivio, cum illi abiissent, secedebat in cubiculum interius, ubi, qvae praeclara in colloqvendo animadverterat, in commentarium manu sua referebat. Imò et

[Image Nr. 00190 / S.170]
cum amici adessent, nunqvam non illi ad manus fuit calamaria theca, ut summa rerum, qvae plauissent, capita, ne exciderent, annotaret. Idem de Paulo Sarpio refert Fulgentius, qvi vitam ejus scripsit p. 86. edit. Gallicae. Quand il se trouvoit avec un homme eminent en quelque science ou art particulier, il l' interrogoit de tous les points d' icelles avec tant de douceur, qu' il apprenoit tout ce qu' il en sçavoit, sans pourtant, que ce rare personage se trouvast importuné de ses demandes, ny qu' il se pleignist de son trop de curiosité. Qvantum ex illa cum literatis conversatione utilitatis redundet, exaggerat epistola ad Nicol. Heinsium 43. lib. 1. Maresius. Illic de Peregrinatorum ex his colloqviis commodo pluribus agit, atqve Heinsio eo nomine gratulatur. Morem, ita scribit, illum vestrum valdè comprobo, qvi Belgis omnibus et Germanis communis est, per cultiores Europae regiones peregrinandi, priusqvam certo in loco pedem figatis, officioque aliqvo, vel grata matrimonii compede vos illigetis. Nam praeter externarum linguarum notitiam, et prudentiam, qvae ex illo per varias provincias discursu acqviruntur, aliud etiam commodum vos [Griechischer Text] consequimini: doctos nimirum vires, qvi ubicunque degunt, salutando, cum illis amicitiam contrabendo, eorumque consuetudine et colloquio fruendo, ex quo nonnunquam plus utilitatis hauritur, quam ex librorum lectione. Qua in re tu tibi non defuisii: sed quicquid est apud nos hominum eruditorum, dum in Italiam is redisque, videre, alloqui, quin et eorum benevolentiam conciliare, cura tibi fuit non postrema. Cui commodo aliud addendum est, vobis qvodam modo peculiare, scilicet Bibliothecarum excussio, librorumque rariorum, praesertim verò manuscriptorum sedula conquisitio: Fatendum est enim vos et Germanos indefesso prae caeteris labore inliterarum studiis versari, et in emendandis restituendisque ope veterum codicum bonis autoribus diligeniem operam insumere; Qvo nomine omnium ubique studiosorum gratiam demeremini. Qvanti ex colloqvio in peregrinatione fructus capiantur, docuit Monconisius, in cujus Itinerario multa habentur in re naturali, mathematica et aliis, elegantissima observata. In rerum sanè naturalium cognitione multum illa conversatio lucis accendet, cum ex plurium colloqviis, per artem, qvam vocant combinatoriam, elicere multa possimus. Athenis olim et Romae hujusmodi [Griechischer Text] freqventabantur, ut ex Gellio et Plutarcho constat. Refert Petrus Crinitus Politianum Savanorolam, Picum Mirandulam et alios celebres viros, qvi Florentiae tum degebant, hujusmodi [Griechischer Text] freqventasse. Scipio qvoqve Claramontius in libro de conjectandis latentibus animi affectibus libr. 9. c. 8. §. 5. de vi interrogationum in secretis extundendis agit, qvâ arte qvoque judices utuntur. Ita Chremes apud Terentium repetita interrogatione Menedemum inclinavit ad causam aerumnae suae aperiendam. Sunt aliqvi interrogandi arte adeò excellentes, ut reos interrogationibus ad confitendum adigant, qvod Tranqvillus Ambrosius de proccssu informativo libr. 1. cap. 2. num. 5. testatur. Illa vetus per interrogationes disputandi ratio fuit, qvibus ita teneri et constringi potuit adversarius, ut nullo [Griechischer Text] elabi potuerit. Ac tradit Aristoteles VIII. Topicorum

[Image Nr. 00191 / S.171]
Dialecticam nos docere [Griechischer Text] . Laudabat hanc in Laurentio suo interrogandi solertiam Athenaeus lib. 1. [Griechischer Text] . Neque viles neque abjectas sanè quaestiones obijciens, aut quaecunque accidissent, sed qvemadmodu~ maximè convenit cum critica quadam et Socraticâ scientiâ, ita, ut omnesquaestionum illarum seriem admirarentur. Critica Socratica hic ab Athenaeo appellatur, qvae in argutis interrogationibus consistebat. Qvare et Demetrius Phalereus genus orationis vocat [Griechischer Text] , qvod esset per interrogationes conceptum. Hujus critices specimen in Glaucone Socrates dedit, de qvo suprà diximus. De hâc Critice multa se in libro de Criticâ dicturum promisit Casaub. Animad. in Athenaeum lib. 1. c. 2. p. 5. qvi tamen lucem non vidit. Qvicquid ergo ex his colloqviis nobis notatum fuerit, id ad usus nostros seponendum, qvod magnorum ausuum esse rudimentum potest. Nata illinc sunt Scaligerana, Perroniana, Thuanaea, Colomesii illa opuscula literaria, Ultrajecti apud Petr. Elzevirium An. 1669. edita; qvibus adjicitur libellus Gallico sermone, cui titulus: Recueil de particularités, in qvibus multa de eruditis familiariter à Vossio aliisque suppeditata, laudato semper autore, vir ille effutivit, qvae insignis sanè temeritas fuit. Multa tamen in his sunt mendacia, qvale illud de Casparo Barthio horrendum, qvi concubinam suam Rheno suffocaverit, qvod ejus cum Scriverio amores deprehenderit, et plurima alia.

Cum absentibus conversamur per epistolas. Illa homines conversatio sola ingenii similitudine conjungit, cum se nunqvam viderint, qvo affectus saepe plus qvam praesentium conversatione incendi solet. Tegit epistola et ceìat omnes illos defectus, qvi fortè in moribus aut formâ colloqventis apparent; solus hic animus loqvitur, seque nudum exhibet. Fuit Scaligero et Casaubono Heroibus literariis freqventissimum literarum commercium, neque tamen unqvam sed viderunt. Narrat Patinus Epist. 136. Casaubonum saepius iter Batavum meditatum, jamque ducentos aureos huic itineri destinasse; verùm semper impedimenta qvaedam objecta fuisse. Scaliger illum saepè exspectavit, atque haec ad illum scribit: Tui erit arbitrii in mediâ hyeme venire, quam luculento foco expugnabimus, qvi nunquam desiciet in cubiculo, quod tibi adornabo: quodtamen nullum praeter te ornamentu~ habebit. Diligentissimus in hoc commercio literarum fuit Pinellus, cujus insigne studium, qvod exemplo omnibus esse possit, ipsis illius autoris verbis, qvi vitam ejus scripsit, apponam: Instruxerat ille praeclarum hanc discendi cupiditatem ope multorum, qvi eâdem voluptate assicerentur. Hos non in Italiae Europaeque urbibus modò, sed et in oppidis vicisque selegerat, quorum industriâ continenter uteretur, ad quos epistolas schedulasve oportunè missitaret. Illud sanè in Pinello mirandum, quânamratione ipsi per imbecillam valetudinem liceret tot rerum meminisse, tot negotiis sufficere. Et verò hanc ille sibi praeter caeteras methodum praescripscrat, ut perlectis amicorum lite; is earum capita compendiaria via in codicem referret. Hunc sibi proponebat responsurus

[Image Nr. 00192 / S.172]
sepositis epistolis, in quarum mox tergo adnotabat nomen ejus, qui scripsisset, annum, diem, locum et negotiorum indiculum. Harum sasciculos singulis hebdomadis in cistulas transferebat. Adliteras cum demum responderat, selectas in manipulos cogi, annorum, mensium, septimanarum, dierum habitâ ratione digeri, et in unum secludi imperabat. Consaeverat insuper tabulas sibi quasdam consicere, in quas referret ea omnia, quae ipse ab amicis, quae ipsi ab eo vicissim postularent; descriptisque summis negotiorum petentiumque nominibus, uno intuitu discernebat, quid actum esset, quid agendum restaret: ac confecta nomina inducebat, postquam rescripta cum codice contulisset. Nostro tempore Antonius Maliabeccus soris multis per totum orbem literatum virorum doctorum amicitiis innotuit; domi ex omni gente virorum doctorum concursus est: De cujus insigni humanitate, admirabili eruditione videatur Gregor. Leti Ital. regnant. part. 3. libr. 4. p. 423. Insignis est ex omni illa conversatione, vel per colloqvia vel per literas, omni ex parte utilitas, atque adeò hic de Fine conversationis eruditae tractatio suscipi possit. Ille vero duplex est; nam vel scientiam solam, vel Famam, venamur. Qviscientiâ solâ contentus est, minori apparatu indiget; qvi famam etiam ambit, qvaedam [Griechischer Text] in subsidium vocat. Etsi veram virtutem et, qvae super illa fundatur, conversationem fama ultrò seqvitur. Multis sola cum eruditis conversatio ad famam prodest, qvemadmodum Pompejo Garigliano, de qvo haec Erythraeus Pinac. I. n. 39. Dicebat saepe in Academia Humoristarum, more suo, ex tempore, summâ Academicorum aliorumque frequentiâ: inde emanavit ejus nominis fama in totam civitatem. Nemo erat Cardinalis, nemo vir princeps, nemo paulùm literarum cupidior, quin eum videre cuperet, alloqui, adire, quin domum suam invitaret. Adeò amplissimum virtutis proemium ipsa virtus, et sua sapientiam et doctrinam fama, semper comitatur.

CAP. XVI. DE SCRIPTORIBUS AD REM LIBRARIAM ET HISTORIAM LITERARIAM PERTINENTIBUS.

TRansitus ad Autorum enarr ationem. Ejus occasio. Vogleri Introductio in notitiam Autorum. V. Placcius ejus supplementum promisit. H. Conring it Opuscula. MStum de eruditionis à C. N. propagatione et de Scriptoribus. Bartolini comm. de libris legendis. Autor Gallicus Anonymus de cognitione bonorum librorum. Censura ejus. Periculosa de Autoribus judicia. Benjaminis Prioli aliorumque conatus audaciores. Photii Bibliotheca [Griechischer Text] . Varia de eâ judicia. Ejucdem Nomocanon. Glossarium MStum. Jacobus Gaddius libro de scriptoribus non Ecclesiasticis majora viribus audet, Labbeide eo judicium. Antonii Possevini Bibliotheca selecta, et apparatus sacer. Claudii Verdierii Censio Autorum stulta et temeraria. In patrem suum ille

[Image Nr. 00193 / S.173]
maledicus. Leo Allatius ex illo multa cepit libro de Erroribus magnorum virorum in dicendo. Recensentur aliqua judiciorum stultorum de Virgilio praecipuè et Horatio specimina. Theophili Raynaudi Erotemata de bonis ac malis libris. Bailleti et Patini de eo judicia. Patinus illum malè Conringio praefert. Scriptores Ephemeridum literariarum. Autoris consilium. Anglorum, Gallorum Ephemerides. Tanaq. Fabri Censura Ephemeridum Gallicarum. Dionysii Medici Memoriae. Gallesii continuatio Ephemeridum. Romanae, Florentinae, Venetae Ephemerides. Nazarii laus. Acta Eruditorum Lipsiensia laudantur. Cornelii à Beughem Indices. P. Baelii Excerpta Reip. Literariae. Mercure scavant. Bibliotheca Universalis Historica. Ephemerides Parmenses, Hamburgenses. Georgii Richteri Crises Melanchthontanae commendantur. Elogia Thuanaea cum notis Antonii Teissieri. Tobiae Magiri Eponymologium criticum. Bailleti judicia doctorum de praecipuis libris laudantur. Ejus de judicio serendo cautiones. Excerpta Scaligeriana et Peroniana. Prima Scaligeriana. Qvibus autoribus congesta et digesta. Judicia et sermones doctorum samiliares, invitis autoribus, non temerè edendi. Collectio dicteriorum Ciceronis à Quintiliano, Melanchthonianorum dictorum à Camer ario et Sibero reprehensa. Trajani Boccalini, Adami Eberti, Relationes è Parnasso. Danielis Bartoli Character hominis literati. Theophili Spizelii libri. Vinc. Placcii de Anonymis, Deckeri de scriptis adespotis liber. Conringii liber de Antiquitatibus Academicis laudatur. Historiam Universalem Academicam inter desiderata ponit Autor. Du Boulay Historia Academiae Parisiensis. Antonii Wood Academiae Oxoniensis Historia, commendatur ad Philosophiae et Thcologiae Scholasticae historiam. Lambecii Commentariide Bibliotheca Vindobonensi. Gabr. Naudaet Additio ad Historiam Ludovici XI. Typographia Germanis à Naudaeo vindicata.

QUae hactenus dissertavimus, qvasi vestibula et aditus ad totam hanc tractationem faciunt. Nunc ad Autores ipsos perveniemus, qvorum recensionem non magnô apparatu et pompâ instituemus; sed praecipua qvaedam de iis monebimus, qvae [Griechischer Text] studiosis in primis prosutura existimamus. Neque enim Nomenclatoris hîc partibus fungimur, qvi et vitas, et tempora, et libros autorum justâ serie recenseat, qvô labore alii defunguntur; sed ad solum nos usum respicimus, qvem in cognitione rerum sibi praefixum habere bonarum literarum cultores debent. Cum primùm scholis privatis illa proponeremus, pleraque, qvae in seqventibus de autoribus dicemus, ex memoriâ, sine ullo libro commentario aut operosâ meditatione, nobis depromptasunt, ut optimè norunt, qvi tum illis intersuere. Non displicuit ille viris eruditis, utut extemporalis, labor, qvi ejus editionem saepissimè ursere, et nunc qvidem juventutis praecipuè commodo illa publici juris facimus; interjectis nonnullis, qvae sub manu, cum illa concinnaremus, nata sunt. Praecipuos igitur. tantùm autores enumerabimus, neglectis illis, qvi levioris momenti visi sunt

[Image Nr. 00194 / S.174]
Qvi enim omnem scriptorculorum istorum saburram colligere velit, Heliogabalum imitari videretur, qvi, ut Romae vastitatem ostenderet, omnes è tota urbe aranearum telas coacervari jussit. Amplissimum certè negotium per tam vasta Autorum spatia diffundi: prudentiae praeterea res est, ex illo numero seligere optimos. Viae denique compendium est, pro illis, qvi haec studiorum spatia decurrunt, ut Hodegetas inveniant, qvi digitum intendant. Nos jam primùm de Autoribus, qvi ad rem librariam et literariam in genere consideratam pertinent, agemus. Praemittemus verò Autores compendiarios: nam ut compendia nobis faciamus, prodest aliorum compendia nosse; et qvidem primô locô hîc ponemus

VALENTINUM HENRICUM VOGLERUM, Professorem Medicum Helmstadiensem, cujus extat universalis in notitiam cujusque generis bonorum Scriptorum Introductio, Helmstadii An. 1670. in 4. edita. Vir fuit ille doctissimus, et vastum hoc argumentum [Griechischer Text] proposuit. Rudimentum ergo non spernendum est, et qvasi ichnographia magni operis. Generatim agit de modis, qvibus scriptorum notitia possit acqviri, et omnes inde autores illos recenset, qvi de scriptoribus certarum disciplinarum, nationum, summariam recensionem instituerunt. Sed multa tamen in illo desideres. Nam in generali illâ Synopsi non o nnia complexus est, qvae dici poterant. Ejus supplementu~ meditatur Vincentius Placcius, Gymnasii Hamburgensis Professor, vir clarissimus. Id qvoqve è Voglero discimusè cap. 5. istius libri, extare Herman~i Conringii Opus eruditum de universâ eruditionis à nato Christo propagatione, ejusdemque de scriptoribus com~entarium privatis lectionibus ab illo conceptum, qvi multorum com~oda adjuturus esset, eô judice, silucem viderit. Verùm compendiarius planè libellus ejus est, qvem vidi, de eruditionis propagatione, com~entariolus Chronologicus, in qvo per singula secula qvinque illa capita proponit. 1. De scriptoribus Ecclesiasticis et Judaicis. 2. De scriptoribus Philosophicis. 3. De Jurisconsultis. 4. De Medicis. 5. De Historicis, Oratoribus et Poetis: Qvem ego qvidem extemporalibus ipsi dissertationibus natum suspicor, multis accessionibus augendum, ut est ipse Vogleri liber longè locupletior. Verum de Scriptoribus com~entarium nullum hactenus vidi.

THOMAS BARTHOLINUS alterum ab illo locum occupet, magni vir nominis, non inter Medicos tantùm, sed inter Polyhistoras et Philologos. Is sub extremam aetatem Bibliothecae Academicae Hafniensi admotus occasionem nactus est, com~entarium de libris legendis scribendi, editum Hafniae An. 1676. in 8vo, Dissertationibus septem. Parvae qvidem molis liber est, sed in qvo qvasi constipata sunt utilissima de libris monita et notitiae ad multas disciplinas utiles. Dissertatione primâ multa habet de Academiae et Bibliothecarum Hafniensium incrementis: secundâ de autoribus supposititiis, anonymis, plagiariis, de autorum patriâ et aetate, singularum nationum et autorum genio, vitis autorum: tertiâ, de linguis scriptorum, scriptoribus Milessorum et versionibus:

[Image Nr. 00195 / S.175]
qvartâ, de scribendi ratione veteri et novâ, MStis antiqvis Romanis, Danicis, Islandicis, Editionum meliorum notis, Typographis, voluminum formâ: qvintâ, de titulis librorum, variis librorum argumentis, methodis etc. sextâ, de lectione librorum, de arte mnemonicâ, de Excerptis instituendis, Indicibus variis, Lexicis: septimâ, de electione librorum, et judicio circa scriptores, notis et siglis etc. Opus tamen hunc librum lecturo aliqvâ Autorum notitiâ: nuda enim nomina velut per lancem Satyram congesta tyrones facilè morantur. Prodeattertio loco

AUTOR GALLICUS ANONYMUS, de la connoissance des bons livres, ou examen de plusieurs Auteurs. Liber ille sine autoris nomine prodiit in 12mo. Amstelodami 1672. Magnifica multa promittit titulus, cum pompâ et apparatu institutus; sed exigua sunt, qvae in illo libro tractantur, et in censuram qvorundam Autorum Gallicorum desinunt; cui fini destinatus ille liber videtur, eamqve ob causam nomen Autoris omissum, ut invidiam à se declinaret. Prolixus est in judiciis de fabulis et Romantiis Gallorum: qvae potissimam libri partem occupant. Regulae, qvas ponit de bonis Autoribus cognoscendis, admodum sunt generales. Judicium ille de libris in stituendum dicit, ratione autorum, tituli, argumenti: eâqve occasione de qvibusdam Gallicis scriptoribus, eorumqve virtutibus et vitiis agit. De Comoediis, de Poësi Gallicâ, de eloqventiâ Gallicanâ in stylo soluto et ligato. Qvibus totus ille liber absolvitur, atque ita in urceum exit, cum amphoram titulus promiserit. Qvare rectè de eo judicat Bailletus in Judic. Doctor. tom. 2. part. 1. p. 169, cet ouvrage n' a point augmente l' estime, qve le Public a concüe de son habiletè, ce ne sont quae des discours vagues, dans lesqvels il semble battre l' air, sans sçavoir à qvoy s' en tenir. Autorem hujus scripti nominant Memoriae Gallicae, à Dionysio Medico scriptae, Sorellum, qvi Bibliothecam Gallicam scripsit, de qvo in seqventibus; et verosimile videtur. Videor enim mihi in utroqve scripto parem judicandi solertiam deprehendere, et ipse liber statim in initio mentionem Bibliothecae Gallicae facit.

Praemissis autoribus illis, qvi generatim de judicio circa libros instituendo agunt, ad ipsos illos procedimus, qvi judicia de autoribus scripserunt. Hic qvidem ex antiqvioribus occurrunt Cicero, Dionysius Halicarnassaeus, Qvintilianus, Longinus, qvi datâ occasione autorum veterum nomina recensent, deqve iis judicant. Periculosae plenum opus aleae suspiciunt, Qvintiliano judice, qvi de Autoribus judicia in publicum edunt, qvod et Rolando Maresio lib. 1. ep. 41. visum est. Meminit illic Erasmi, qvi in Ciceroniano de sui et superioris aevi scriptoribus judicia dedit, non sine summâ sui invidiâ: Item Justi Lipsii, qvi Bembum aliosqve severo examine expendit. Hoc deniqve ejus de his censuris judicium est: Omni certè laude hoc proseqvendum est, modò cum modestia fiat et in pridem functis, sine odio et gratia: qvorum causae procul habentur, cum de iis judicatur, qvos videre, qvibusqve proinde invidere non licuit. Sed id in justo opere et ex professo facere, fortasse nimis

[Image Nr. 00196 / S.176]
invidiosum sit: nimirum summorum virorum qvasi censorem agere. Tantum epistolis aut Criticisoperibus illas censuras admisceri vellem. Qvanqvam ejusmodi judicia sic, ut dixi, exercita nontam censurae, qvam laudationes dici debent: qvibus, qvid in unoqvoque egregium videatur ac laudabile, ingenuè adnotatur, obiter verò tantùm, si qvid aliquando iidem peccaverint. Benjamin Priolus, qvi Historiam Gallicam ab excessu Ludovici XIII. scripsit, in appendice istius libri promisit judicia de scriptoribus Graecis et Latinis. Verùm qvae judicia exspectanda ab homine, qvi ipse exiguo judicio praeditus, in amplissimo suo argumento ineptè versatur? Nihil est enim istâ historia, si dictionem, si argumentum videas, qvod placere doctis possit. Ridicula planè illa operi subjuncta epistola vel excusatoria, vel defensoria. Qvàm stulta illa Lipsiani styli affectatio: ac passim occurrunt è Lipsii Politicis ac aliunde consuti centones. De Johanne Baptista Capono refert Gregor. Leti Ital. regn. part. 3. lib. 2. pag. 97. moliri illum libros XII. de erroribus clarorum scriptorum Latinorum, et alios de erroribus clarorum scriptorum Tuscorum, sed post mortem demum edendos Refert et Bailletus de Judic. doctorum, tom. 7. part. 1. p. 172. esse à Dn. Des-preaux Boileau judicia de viris doctis conscripta, qvae tamen hactenus non vidi. Idem eodem loco, pag. 293. mentionem cujusdam societatis facit le Port Royal, qvaevariorum librorum censuram, sed audaciorem, instituerit, de qvâ hactenus nil mihi constat. Inter illos censores, qvi aliqvam aetatis praerogativam habent, ponendus nobis primus est

PHOTIUS, Patriarcha Constantinopolitanus. Hujus viri magna fuit eruditio. Vixit seculô post Christum natum nonô. Ejus extat Bibliotheca [Griechischer Text] , sive lectorum à Photiô librorum recensio; sed non supersunt, nisi 279. codices, qvos recensuit. Casaubonus tamen epist. 164. meminit, MStum integru~ extare apud Henricum Stephani. Habentur in hôc opere Excerpta ex autoribus illustria, inter qvae sunt multa deperditorum autorum fragmenta. Adjicit qvoque judicium de autoribus, qvod genus scribendi primus ille suo tempore instituisse videtur. In Latinam linguam conversum est hoc opus ab Andreâ Schotto, editumque Augustae Vindelicorum 1606 in fol. Graecus Textus solus cum Emendationibus Hosschelii 1607. prodierat, suasu Marci Velseri; Graecè verò ac Latinè excusum fuit Genevae apud Paulum Stephanum An. 1611. tum deinde Rotomagi. Utraque editio in folio. Fuisse virum hunc suo tempore doctissimum nemo Historiarum peritus ignorat: qvanqvam ab Henrico Spondanô, aliisque Pontificiis scriptoribus, ut homo sacrarum literarum rudis traducatur, qvod ab invidia profectum est Antonius Possevinus in Bibliothecâ suá selectâ lib 5. cap. 16. contemptim de Photio judicat: De Bibliotheca Photii, quam multi, et ii etiam perdocti, aut Graecam aut Latinam optarunt, nolim quenquam admodum angi, et in Apparatu Sacro sub voce Photii multos in illo errores notat. Notum enim est ex Historiâ Ecclesiasticâ, qvaetum lites fuerint inter Ecclesiam Orientalem et Occidentalem agitatae. Qvoties librum illum legimus, toties insignes periisse libros, qvorum

[Image Nr. 00197 / S.177]
ille argumenta recenset, dolemus. Honorificè de hoc libro sentit Lipsius Cent. 5. Misc. Epist. 89. Heins. prolegom. in Aristarch. sacr. Voss. l. 2. Hist. Graec. cap. 25 Calixtus in apparatu Theologico, immensae qvidem lectionis et variae eruditionis virum vocat, sed vitae minus probatae. Multa in ejus laudem Schottus in praefatione, ubi Photium Hermogenis Ideas in Critice autorum seqvi ait. Occasio hujus Bibliothecae scribendae haec fuit: Dum in Assyriâ legationis munere fungeretur pro Basilio, Tarasius amicus ejus per literas à Photio petiit, ut, qvae subsecivis horis legeret, secum communicaret: Qvare in hunc commentarium omnia illa, qvae legit, retulit, et ad amicum suum transmisit. De Photio vide Elogium apud Capaccium lib. 2. Elogior. p. 330. Editus qvoque ab illo Photio est liber adversus tyrannidem Pontificis Romani. Hujus viri utinam omnia haberemus, multa nobis superessent vetustoru~ autorum Fragmenta. Extat tamen praeter hanc Bibliotheca~ scriptus Nomocanon, cum notis Theodori Balsamonis, et Johannis Zonarae, editus à Jacobo Gothofredo et Bevereggio in Synodico illo magnô. Extant et Epistolae ejus cum versione et notis Richardi Montacutii. Scripsit qvoque Glossarium Graecum, qvod hactenus MStum est, latetque in Bibliothecâ viri illustris Marqvardi Gudii, cujus editionem multi hactenus frustra urserunt. Est et alterum MStum in Bibliothecâ Oxoniensi, cujus editionem moliuntur illic viri docti. Magno commodo foret hoc Glossarium literatoribus et Historicis; multa enim ex autoribus deperditis depromsit, qvorum laciniae etiam venerationi esse debent. Qvod ad notitiam singularem hujus viri attinet, legantur Andreae Schotti in Bibliothecam ejus Prolegomena. Aliqva etiam summatim recitat de Historiâ ejus Böclerus, in libro de rebus seculi noni et decimi, sub Ludovico II. p. 157. Verum Glossarii illius nulla apud eos fit mentio. Hactenus enim non nisi duo illa cognita sunt exemplaria. Subjungo Photio, velut ejus simiam,

JACOBUM GADDIUM, Florentinum, virum Nobilissimum, è Familiâ illustri Italicâ. Is opus edidit de scriptoribus non-Ecclesiasticis, Tomis duobus comprehensum, sed qvi non unô tempore, nec integri, prodierunt. Tomus enim primus Florentiae 1648. in fol. editus; Tomus II. à litera L. ad literam S. Lugduni Ann 1649. eâdem formâ editus, unde difficulter illi libri junctim poslunt comparari. Magnificus librorum illorum titulus est, ut solent plerumque esse verborum prodigi, qvi rerum sunt parci. Judicia interponit de autoribus saepè temeraria et futilia, ne qvid de maledicentiâ ejus dicam, qvâ viros doctissimos saepè im pugnat, praecipuè Germanos; ipsi qvoque Photio non parcit, in qvo taxat nimiam Plutarchi recensionem, cum illud studio fecerit autor ille. Qvae enim non sunt in Plutarcho notatu digna? in qvibus prolixitatem ejus nunc qvidem damnari ineptum est: nam siperiisset ille Autor, ut multi alii, nemo non ipsi egisset magnas gratias. Abbas Ghilinus in Theatro suo hominum literatorum, invidenda illi Elogia suspendit: sed Philippus Labbaeus rectius de eo format judicium, vocando Sciolum Florentinum in libro ejus de scriptoribus non-Ecclesiasticis

[Image Nr. 00198 / S.178]
pag. 878. qvi de rebus sibi penitus ignotis judicium, qvo ferè semper caruit, ferre voluit, in qvisqviliis undeqvaque corradendis operosum: qvi, qvot verba habeat, tot propemodum mendacia. Idem integrum librum de Gaddianis aberrationibus se scripturum promiserat. Scripsit Gaddius penè Bibliothecam librorum in in variô doctrinae genere, ut solent homines, qvò ineptiores sunt, eò magis esse [Griechischer Text] , qvi chartis illinunt, qvicqvid in buccam venit. Ejus opera recenset Gregorius Leti, Ital. regn. part. 3. lib. 4. Occurrunt tamen in his nonnulla saepeè MStis notata, aliaque curiosiora superstitiosâ diligentiâ congesta, qvae inter tot alias ineptias ad usus nostros seponere possumus: ut nullus liber tam malus est, in qvo non sit aliqvid boni. Fuisse aliqvando mente captum Gregor. Leti refert. Extat et

ANTONII POSSEVINI è Soc. Jesu Bibliotheca selecta et Apparatus sacer: cujus viri non estaeqva apud doctos aestimatio. Sunt, qvi illum in coelum ferunt laudibus; sunt, qvi illum compilatore~, non multae curae et judicii habent. Bibliotheca selecta 18. libris constat. Multa hîc pertinentia ad rationem studiorum, et rei literariae in universum, interponit judicia, in qvibus multa reprehendit Jacobus Gaddius: Sed non magni faciendum est ejus judicium, ut qvi saepissime ineptus autorum censor est. Verum tamen est, vagis et longè qvaesitis excursibus fatigare illum lectores. Sixti Senensis Bibliothecam sanctam passim vellicat, qvae tamen viris doctissimis in pretio est, de qvo nos alio loco. Apparatus ejus sacer majore in pretio nonnullis habetur, multaque habet de scriptoribus veteribus et novis judicia, ex aliorum saepe sensu formata. Utilissimum tamen ille laborem suscepit, in qvo aliqva condonari debent. Bailletus suadet, ut correctio errorum ab aliqvo viro docto suscipiatur. Annectit Catalogos MStorum, qvae ad res Ecclesiasticas pertinent, magno studio ex omnibus eruditi orbis Bibliothecis conqvisitos; cui si similes in caeteris disciplinis collectiones haberemus, magno profectò usui esset. Judicia ejus de Machiavello magnam ipsius oscitantiam et imprudentiam arguunt, ut ostendit in Praefatione Principis Machiavellici Conringius. Ultima editio Bibliothecae selectae prodiit An. 1607. Coloniae, in folio. Apparatus sacer ibidem 1608. Referendus itaque hic autor est ad scriptores rei literariae criticos, qvalis Photius est, et qvi è recentioribus Photii methodum seqvuntur Ephemeridum scriptores. Inter illos criticos nomen qvoque, sed invitá planè Minervâ, profiteri voluit

CLAUDIUS VERDIERIUS, Filius Antonii Verdierii, cujus extat supplementum in Bibliothecam Gesneri, et plurima alia lingvâ Gallicâ. Is librum scripsit exiguum magnificô hôc Titulo: Censio autorum omnium veterum et recentiorum. Qvis non de locuplete penu hujus Pantosophistae praeclara omnia, et tanti promissoris hiatu digna, sibi sponderet? Sed miserè ille corvos deludit hiantes: Nam ubi censuram suam exercet, manifestam hominis phrenesin facilè deprehendas. Vel ex ipsâ libelli fronte non falsam metoposcopiâ conjeceris

[Image Nr. 00199 / S.179]
hominis dementiam, qvi triginta circiter foliis tam vastum argumentum exhaurire voluit. Si non aliunde, vel ex eo colligas insaniam, qvod ipsi parenti suo, viro docto, in laudes filii sui tam prolixo, non parcat. Nam in Bibliothecâ suâ Gallicâ Antonius Verdierius Pater sub voce Claudii filii sui varia carmina Gallica etiam cum elogio recenset, et ille tamen ingratus et maledicus filius de Patre suo pag. 171. ita: Erravit fortasse Antonius Verdierius pater meus, qui Gesnerum secutus Bibliothecae supplementum fecii etc. Porrò de eo: Laboris hâc in re inesse satis, qvamvis industriae parum, nemo est, qui neget. Adversus illum censuram scripsit Caspar Scioppius, qvi et ipse certare cum aliis potest maledicentiâ; non vero seorsim excusus libellus ille, sed additur libro, cui titulus: Catulli casta carmina, selecta à Raphaële Eglino Iconio, cum ejusdem Vindiciis adverlus Josephum Scaligerum. Editus est liber Francofurti An. 1606. in 120. Nescio tamen, qvifactum sit, ut Leo Allatius disceptatione suâ de Erroribus magnorum virorum in dicendo, Romae 1636. editâ, non exiguas ex hujus Verdieri censione lacinias in hunc suum libellum transtulerit, laudato interdum, sed dissimulanter, autore, interdum praeterito. Nam certè majori judicio ingenioque Leo Allatius erat, qvam ut è miserâ istâ Verdieri censione judicia illa emendicaret. Si qvis aliqva ejus stultitiae specimina velit, dabimus illa in gustum: Statim in initio operis, 18 paginis multa sunt inepta de Grammaticis veteribus judicia, p. 43. Romans Gallorum ex voce Gallicâ Normans stultâ plane derivatione deducit. Pag. 50. et seqq. in Virgilio reprehendit voces barbaras, qvodque utatur phrasi non latiná, ut AEn. 3. cum Poëta ait: Anchisen facio certum; cum dicere debuisser: facio certiorem. Sceleratum qvoque frigus, et sceleratas faces more Mantuano dixisse Virgilium, unde in eo deprehensa sit Mantuanitas. O acumen omni pistillo obtusius! Qvam ridiculum est ejus de Horatio judicium pag. 57. qvod in Hexametris duriusculus sit, et versus ut plurimum inexcultè per monosyllaba desinere faciar, qvo nihil sit absurdius, qvod de poëtica arte multa praecipiat, qvae ipsenon observet; qvod Satyras suas Sermonum appellatione minùs idoneá depresserit: Satyram enim eâ gravitate et majestate, qvâ concionator in pulpito adversus hominum vitia, prorumpere debere; cum sermo familiaris qvaedam loqvela sit. Non novit bonus ille vir genium Satyrae, qvem nemo unqvam feliciùs Horatio expressit, ac de industriâ hoc illi Carminis genus qvaesitum; neque aliam satyris esse indolem, qvam qvae ridendo et familiari sermone verum dicat, non gravitate concionatoriâ, qvae cum Satyrarum scriptoribus stultissimè componitur. Ejusdem com~atis est, qvod pag. 100. artem omnem oratoriam, ut generi humano perniciosam, damnat, et pag. 103. et 104. praeclaros illos Aristotelis Rhetoricorum libros cavillatur. Nihil dicam de insanâ ejus in Leges et JCtos censurâ à pag. 110. usque ad p. 131. Verum de eo judicium qvoque tulit Bailletus de Judic. Doctor. tom. 1. pag. 2. et pag 517.

THEOPHILUS RAYNAUDUS, Vir multae lectionis et scriptionis, Jesuita: nam omnes ejus libri 20 tomos in fol. complent, qvi ante aliqvor annos junctim

[Image Nr. 00200 / S.180]
editi in Gallliâ, testibus Ephemeridum Scriptoribus. Is librum inter alios scripsit, cui titulus: Erotemata de malis ac bonis libris, deqve justa aut injusta eorum conditione, editum in 4to Lugduni Ann. 1653. qvod argumentum ipsi integrum volumen parere potuit, qvanqvam non aliter, nisi morali ratione, tractaverit. Magna scilicet horum hominum sollicitudo est de admittendis sive tollendis et expurgandis libris. Multae in hôc opere ab ipso afferuntur minutae qvaestiones, unde parum fructus pro literariâ notitiâ, nisi qvod obiter nonnulla inspergat. Verum scilicet hîc Horatianum illud est:

Cum flueret lutulentus, erat, qvod tollere velles.

Eandem materiam ante ipsum tractavit Gabriel Puhtherbeus, cujus extat libet Theotimi titulo, seu, de tollendis et expurgandis malis libris, Parisiis An. 1549. in 8vo editus. Sed noster ille pleniùs tractat hoc Argumentum. Instituit certas librorum classes, ut Haereticorum, Atheorum, Magicorum, superstitiosorum, obscoenorum, infamium, supposititiorum, furtivorum. De singulis multa habet, qvae disqvirat. Sed ille, dum suâ in alios libertate censendi utitur, ipse in censuram Ecclesiasticam incurrit, atqve in Indicem illum Prohibitorum qvaedam ejus opera relata sunt. Et fuit sanè intolerabilis illa audacia, qvâ referente Bailleto in Judic. Doctor. tom. 1. part. 1. cap. 13. p. 102. censuram libertinam et impiam in Symbolum Apostolorum scripsit, aliosque in religionem Christianam injurios plane libros: Qvam inter illos, qvos Gallicâ voce Chicaneurs dicimus, refert. Guido Patinus magnis illum elogiis ornat. In Epistola 92. vocat illum hominem prodigiosae scientiae, qvi omnia norit: nunqvam se, ait, aperire ejus libros, qvin aliqvid ex eo discat. Epistolâ 122. Rainaudum cum Martino Schoockio et Hermannno Conringio confert, ita tamen, ut utrumqve à Rainaudo eruditione vinci contendat: Qva in re Viri ejus judicium minimè amplecti possum. Longè enim profundior eruditio et limatius in Conringio, qvàm in Rainaudo, judicium. Qvod qvi discernere non novit, nae is vel parum judicandi solertiâ valet, vel partium studio ducitur. Parum qvoqve aptè cum Schoockio confertur Conringius in hâc trigâ principe loco nominandus.

Referendi huc qvoqve sunt SCRIPTORES EPHEMERIDUM LITERARIARUM in variis Nationibus, quatenus non nudos tantum Nomenclatores, sed et enarratores et judices se exhibent. Jam XX propemodum anni sunt, cum consilium non nemini suppeditarem, ut singulis saltem mensibus, (ut in rebus politicis fieri solet) varias de rebus literariis ex totâ Europâ conqvisitas relationes publicaret, usus eorum operâ, qvibus magnum est cum Viris celebribus literarum commercium: Qvod non ad libros tantùm, sed et ad omnia cogitata et inventa aliasqve historias literarias extendi vellem. Ac factum nunc est, ut singulari qvodam impulsu animi eruditorum in hoc rei literariae studium acti fuerint. Sed scopos sibi diversos proposuerunt. Angli enim ad res Physicas se totos converterunt, nova experimenta et Autores Philosophiae moralis

[Image Nr. 00201 / S.181]
enarrando, cui fini apud illos instituta fuit Socienas Regiae, cujus auspiciis Henricus Oldenburg, ejus Secretarius, in publicam lucem protulit, qvae illâ in Societate proponebantur. Eorum pars in Latinam linguam conversa est: promiserat et ipse Autor integram versionem, cujusnunc laboribus fata intercesserunt; illam telam nunc pertexit Hoockius. Galli non intra naturae fines se continent, sed latiùs evagantur; omnis enim generis Autores novos recensent. Primus è Galliâ illam operam sumpsit Hedovillius, cujus liberiora judicia bilem moverunt eruditis, ut Tanaqvil Faber singularem librum scripserit adversus illos Ephemeridum Scriptores, cui Titulus Journal du journal, ou censure de la censure, in qvo salsè exagitat novos illos Criticos. Qvare circumspectè magis rem suam instituerunt, et judicio omni abstinuerunt, solâ recensione contenti. Postea res illa ad Dominum Gallesium, ad Abbatem Roqvium, ad Dominum Dionysium, Regium Medicum, delata est, qvorum labores unô fasciculô comprehensi sub titulo Journals des scavans prodierunt. Recusi illi libri in Belgio fuerunt; sed accessisse hîc qvaedam à falsariâ manu qveruntur Galli. Qvae ab aliis notata in his Ephemeridibus fuerunt, legi possunt apud Baillet, libro toties laudato, com. 2. p. 57. et seqq. Pars aliqva istarum Ephemeridum in lingvam Latinam conversa est à Nitschio. Coeperunt qvoqve Itali Gallicas convertere in suam linguam, et ipsi Gallorum exemplo tales scribere Ephemerides, et qvidem Florentini se exercuerunt praecipuè in Physicis et Mathematicis. De libris apud illos nihil habetur. Sed ii jamdudum laborem hunc abruperunt; Romae verò Franciscus Nazarius, Vir doctissimus, ean dem qvoqve palaestram ingressus est, de qvo multa praeclara scribunt Autores, qvi ejus librum legerunt. Prodiit verò etiam ille sub Titulo: Giornali de' Letterati. Rarò tales libri ad nos perveniunt. Caspar Bartholinus in Praefatione libri sui de Tibiis veterum hoc illis elogium suspendit: Francisci Nazarii Ephemerides tantam librorum cujuscunqve scientiae et lingvae variet atem, tamque distinctam notitiam complectuntur, ut singularia corundem, qvae ipse laboriosè solus perstringit, clarius et solidius ab ipsis seorsim Autoribus haberi neqveant. Ex illis Ephemeridibus multa transscribunt Galli, nonnunqvam etiam Angli. Veneti qvoque Ephemerides tales instituerunt: Sed et hae cum Romanis jam diem suum obierunt. Harum nationum exemplo incitati etiam Germani et Dani, acta qvaedam Philosophica et Medica instituerunt, sed intra Physicae et Medicinae limites se continent. Anno 82. in Academiâ Lipsiensi Viri aliqvot docti laudabili consilio negotium hoc susceperunt, ut acta eruditorum publicarent, qvibus non libros solùm in omni doctrinae genere, ex omni gente, novos recenserent, sed et inventa nova physica et mathematica undique conqvisita proponerent. Optimè illa res hactenus cum eruditi orbis applausu successit, estque ejus rei fructus longè maximus. Ego certè Germaniae atque illustri huic Academiae de illo consilio gratulor, qvod exteris qvoque, quibus nostra rarò ad palatu~ sunt, nunc placere incipit,

[Image Nr. 00202 / S.182]
ut jam in Gallicam qvoque lingvam acta illa convertantur. In ordinem illa redigit vir non literarum tantûm famâ, sed et singulari in his industriâ spectatissimus, mihique amicissimus OTTO MENCKENILIS, manum jungentibus aliis inclutae Academiae Professoribus, praecipueque viro omni eruditionis apparatu instructissimo, Dn. CARPTZOVIO, urbis Senatore amplissimo. Nolo hîc dicere de Mercuriis librariis, qvi singulis mensibus in Angliâ, singulis semestribus in Belgio, prodeunt; qvem morem etiam Galli imitantur, qvi singulis Ephemeridibus Catalogos aliqvos librorum subnectunt, qvibus continentur digna indigna relatu. Neque illud silentio hôc locô praetereundum est, Batavum qvendam CORNELIUM à BEUGEM pollicitum esse Universale aliqvod ex omnibus Ephemeridum scriptoribus compendium, qvo continebuntur et nova inventa, et libri varii generis: Qvod ubi prodierit, judicium de illo labore formari poterit; qvi profectò non à jejuno ac proletariô ingenio, sed à viro rerum omnium, qvae ibi tractantur, perito, suscipi debet. Specimen aliqvod ejus rei in libro dedit, cui titulus: la France scavante, Gallia erudita, Amstelodami 1683. in 120 impresso. Sed nec ille vel titulo, vel exspectationi aliorum, labor satisfecit: titulos tantùm ephemeridum, non materiarum specialium ponens, qvos secundu~ tres classes, temporis, alphabeticae seriei, et generalium materiarum distinxit. Vide de illo Bailleti judicium loc. cit. Scripsit de Physicis, Medicis, Historicis ac Politicis libris Catalogos, sed qvi ab anno 50. ad nostra tempora prodierunt, de qvibus seqventi capite. Plures hinc ad eadem rei literariae augendae consilia dilapsi sunt: nam Roterodami vir Clarissimus PETRUS BAELIUS, Historiarum et Philosophiae Professor, edidit Gallicâ linguâ librum, cui titulus: NOVELLES DE LA REPUBLIQVE DES LETTRES, qvem Latinâ linguâ ita ipse effert: Excerpta Reipublicae literariae. Magno illa studio ac industria congesta fuit; sed sine aliqvâ censendi audacia: qva laborat, qvi antea ejusdem generis librum scripserat cum titulo: LE MERCURE SCAVANT, cujus duo tantum vel tres menses prodierunt, qvique cum illis Baelii Excerptis vendi solet. Nunc qvoque Amsterodami, ne hac qvoque gloriâ excideret urbs celeberima, viri eruditi novum genus Ephemeridum instituerunt, sub titulo BIBLIOTHECAE UNIVERSALIS HISTORICAE. Universalem vocant, qvod qvoscunque libros, cujusque gentis, disciplinae et linguae recensent; Historicam, qvod sola narratione contenti omni judicio abstinent. Acta Lipsiensium ejus praecipuum autorem aliàs incognitum nominant, Johannem Clericum. In iisdem qvoque Actis Lipsiensium, Mense Jan. Ann. 1687 EPHEMERIDES ERUDITORUM PARMENSES exhibentur, è qvibus excerpta qvaedam speciminis loco proponuntur. Nuper admodum prodierunt qvoqve Ephemerides, qvae Politicam et literariam historiam conjungunt. Hamburgi qvoque à curiosioribus ejus loci viris doctis nuper institutae EPHEMERIDES LITERARIAE in ipso ortu suo suppressae, à qvibus illud memorabile prae caeteris omnibus visum est, qvod Londino nunciabatur, exprimentum de liqvore [Griechischer Text] ,

[Image Nr. 00203 / S.183]
seu de Aqvâ vorticosa, qvae se ipsam in gyrum torqvet, à R. B. Societati Regiae expositum, qvod occasionem maximis suppeditare meditationibus possit, multumque arcani recondere videtur.

Egimus de iis, qvi idsibi proposuerunt, ut judicia de autoribus scriberent. Sunt, qvi nonnunqvam judicia de autoribus scriptis suis immiscent, è qvibus alii excerpsere. E scriptis Melanchthonis GEORGIUS RICHTERUS, Sacerdos Gorlicensis collectionem talium judiciorum instituit, libro Islebiae 1597. in 8. edito, cui titulus: Crises Melanchthonianae de eligendis optimis qvibusqve in omni disciplinarum genere autoribus. Eratsuo tempore Melanchthon communis Germaniae Praeceptor, ejusqve doctrinae longè latèqve diffeminabantur. Qvare qvae in illius scriptis de Autoribus bonis habentur judicia, magno usui esse discentibus poterunt: nam non solùm de Oratoribus, Poêtis, Historicis, sed et omnium qvoqve disciplinarum scriptoribus sana et solida hîc colliguntur judicia, tironibus non solùm, sed et Doctoribus ipsis profutura. Vener abile merito Melanchthonis omnibus eruditis nomen esse debet, in qvo uno viro plus doctrinae et sapientiae fuit, qvam in toto sciolorum multa et magna crepantium grege.

Habentur in THUANI historia, ducente ita temporum ac annorum serie, varia de viris doctis judicia et elogia, qvae in unum aliqvod volumen cum caeteris memorabilibus Gerhardus von Stöcken in Thuano suo enucleato collegit. Illa qvoqve de viris doctis judicia seorsim sub titulo Elogiorum Thuanaeorum Londini 1671. in 8. edita. Multum illis tribui debet ob singularem hujus viri candorem, qvi procul ab omni partium studio fuit, et perspicacissimam ejus in judicando solertiam. Novissimè haec judicia in Gallicam linguam convertit Teissierus, suaque additamenta adjecit, qvibus de vitis virorum doctorum multa monentur, et aliorum etiam de scriptis judicia, è variis hujus generis autoribus, colliguntur. Editus est liber ille duobus tomis in 120 Genevae An. 1683. sed idoneis indicibus destitutus.

TOBIAE MAGIRI Professoris Francofurtani, viri docti, extat qvoque Eponymologium criticum, ut vocat, qvô habentur Elogia et Censurae virorum celebriu~ è variis autoribus collectae. Tenuis primùm is labor erat, et qvasi rudimentum qvoddam, Polymnemoni ejus, libro optimo, praemissum, postea seorsim in 4 to editum auctumve Francof. An. 1644. Novissimè Anno scilicet 1687. cura Christiani Wilhelmi Eybenii duplo, qvam antè, auctius in lucem missum est. Hoc qvasi Indice uti possumus, ad qvem plura ejus generis, qvae sparsim apud viros doctos legimus, judicia conferri possunt: sed separanda sunt Encomiastica à veris judiciis.

Talia cum apud omnes Autores de Viris doctis judicia magno studio collegisset BAILLETUS, Bibliothecae Lamonianae praefectus, in vastum aliqvod opus labor ille ipsi succrevit: nam aliqvot jam tomi prodierunt operis

[Image Nr. 00204 / S.184]
istius, cujus tituius; Jugemens des scavans sur les principaux ouvraeges des Auteurs. Tres primum tomi Paris. 1685 in 120. prodiere, et nunc qvartus de Pôetis accessit, cujus qvinqve sunt partes, An. 1686. editus. Omnium ille, qvi hactenus de hoc argumento prodiere, absolutissimus dici commentarius potest: nam non aliorum tantùm judicia Vir ille doctissimus magno studio congessit; sed sua qvoqve passim immiscuit, in qvibus multa sunt egregia. Multae qvoqve de autoribus, Gallis praecipuè, illic habentur notitiae, qvas frustra alibi qvaesiveris. Totus ille primus tomus in praeliminaribus occupatur, ubi de instituto suo et omni ratione judicandi multa et utilia et erudita proponit. Hic de libertate, necessitate censendi, de virtutibus boni judicis literarii, judicandi solertiâ, scientia, perspicacitate, modestiâ; de vitiis in judicando, praecipitantiâ, affectatione sive Pedantismo, (ut vocat,) cavillatione (chicanerie) malignitate, amore et odio, philautia, agitur, in qvibus singulis ad specialia descendit. Agit deinde de praejudiciis librorum ab antiqvitate, à charactere sacro vel profano, à dignitate Autoris, ab autoritate ejus, à titulis honorum, (qvos singulatim recenset) ab inclinationibus Autoris, à natione et patriâ: ubi de singulis gentibus, atque inter alios de Germanis, de qvibus sinisteriùs judicat. Qvam enim invidiosum hoc! les Allemans sont tousjours Allemans. Qvasi non et apud caeteras gentes homines inepti essent, neqve apud Germanos Viri docti. Sed de his in Germanos convitiis alio loco pleniùs à me dicetur. Agitur porrò de praejudiciis, ab Autoris temperamento et moribus, ab aetate, à praecipitantiâ et lentitudine, à titulis libri, ubi multos veteres et recentiores in Censuram, aliqvando tamen asperiorem, vocat; à circumstantiis, pretio et raritate, freqventi editione, remuneratione librorum. Immiscentur variae dissertationes de libris posthumis, anonymis, vastitate et exilitate librorum, de compendiis, de Polygraphis: Qvae omnia multum ad variam doctrinam conducunt. Recenset hinc Typographos, Criticos, Historicos, Interpretes, Grammaticos, et tandem Poetas magno multoque apparatu. Sed in his adjumento illi fuere integri, qvi de Poëtis prodierunt, à Gyraldo Vossio, Crasso, Borrichio etc libri; in qvibus nos ita procedemus, ut, qvae aliis dicta sunt, suis autoribus relinqvamus, et digitum tantùm in illa intendamus: ea verò, qvae à nobis ipsis notata sunt, diligentiùs proponamus. Ubi caeteris prioribus tomi accesserint, in magnam molem excrescet liber; sed tamen ob summam utilitatem commendari prae caeteris omnibus debet: etsiautor, qvâ est modestiâ, ipse tantùm pro rudimento perfecti operis haberi velit.

Enarravimus judicia de viris doctis ab aliis collecta, subjungemus his judicia virorum doctorum illis sublecta: inter quae referri debent EXCERPTA SCALIGERIANA ET PERRONIANA. Libelli hi prodierunt è Bibliothecâ Isaaci Vossii: fuerunt verò illa olim consignata à fratribus Puteanis, cum in Belgio apud Scaligerum viverent, in bonos viros ac integras nationes saepe injuriosa.

[Image Nr. 00205 / S.185]
Multa illic sunt congesta de libris et viris doctis judicia, per ordinem Alphabeticum disposita, digna atque indigna relatu, nonnunqvam maledica et falsa: qvae postea descripsit Claudius Sarravius, curiae Parisiensis Senator. Neque enim dubito, illis qvicqvam accessisse à malignâ manu. Multa tamen illic habentur ad rem literariam Historiamque ejus temporis noscendam utilia. Postqvam primùm edita fuerunt haec Scaligeriana Hagae Comitis An. 1666. in 8 vo Gröningae postea in lucem venerunt alia Scaligeriana, An. 1669. in 120 qvae prima vocantur, cum praefatione Tanaqvilis Fabri, et ex ejusdem Bibliothecâ: omnia verò Latina linguâ afferuntur, cum altera illa intermista sint multis Gallicis Dissertationibus, prout ex ore loqventis exciderunt. Multa illic conqveritur de misero suo statu Faber, historiamque primorum Scaligerianorum hanc recenset: Sex septens menses sunt, ex qvo Fr. Sigonius, Jurisconsultus apud Augustoritenses celeberrimus, haec Scaligerana manu descripta ad Bibliopolam misit, uti ederentur et publicarentur. Rogavit porrò, ut inspicerem: inspexi; et quaedam sanè ad ea parabam scribere, quae non omnibus fortassenota sunt; sed totum id consilii, ut abjicerem, multa fecere. Cur autem Prima voc averim (nam hunc cis titulum feci) ubi libellum legeris, sacilè intelliges; Scilicet altera illa Scaligeriana, quae abhinc duobus tribusve annis prodiere, recentiora sunt. Doctrina autem in his tanta est interdum, tamque recondita, ut qui meliorum liter arum studiosi sunt, nullam satis magnam CL. Sigonio gratiamre ferre possint, qui nec operae suae pepercit, nec sumptibus, ut schedas et adversaria Vertuniani sibi compararet et describeret. Groningensi editioni adduntur altera, ut vocantur, Scaligeriana, qvae priùs prodierant; Sed illa in non paucis interpolata. Plenior horum Scaligerianorum historia habetur apud Guid. Patin. Epist. 154. qvi non à Puteanis fratribus, sed à qvodam Vassano haec consignata tradit: qvam hîc integram Gallicis, ut ibi habetur, verbis apponam: J'en ai céans un manuscrit. C' est un Livre fort curieux, mais un peu dangereux. Je le sis transcrireily a 30. ans sur l' original que m' en prétérent Messienrs du Puy, quietoient mes bons Amis et de fort honnêtes-gens. Voict de lamaniére que le Livre a été fait. Un jeune homme qui n' avoit pas 20. ans, nomme Jean de Vassan, de Champagne, Huguenot qvi avoit étudie à Gen ve prit à Paris des Lettres de recommendation du grand Casaubon pour Joseph Scaliger, et s' en alla en Hollande. Ce Jean de Vassan étoit n#lveu de Mrs. Pithou grans amis de Scaliger, qui étoit visité toutes les semaines par toute sorte de genssavans. Jean de Vassan écoutoit tout ce que disoit Scaliger et l' ecrivoit. Dela vint ce Livrequi est aujourdui dans la Biblioteque du Roi. Jean de Vassan etant de retour deson voyage, fut fait ministre, puis par lemoien du Cardinal du Perron et d' une bonne pension, se sit Catholique, mais la pension n' allant pas bien, ilse sit Moine Feüillan, et avant que d' y aller sit present de ce manuscrit à Mr. du Puy. PERRONIANA per eosdem fratres Puteanos, vel per eundem forte Vassanum, è Cardinalis Perronii qvotidianis sermonibus congesta sunt, in qvibus nonnulla ejusdem argumenti, qvae meliùs inter se cohaerent, ut Scaligeriana. Sunt in illis multa eximia, etsi de Cardinali Perronio contemptim judicet Patin. epist. 10. Eadem à Cl. Sarravio descripta edita Genevae apud Petr. Colomesium Ann. 1669.

[Image Nr. 00206 / S.186]
Sunt et per eosdem fratres Puteanos Thuanaea qvaedam Excerpta consignata, sed minoris momenti; in qvibus nulla de autoribus judicia, sed mera Historica occurrunt. Ad hoc exemplum memini ab Amicô meô fuisse consignata Conringiana judicia, qvae ille ex familiari cum ipsô conversatione notaverat. Malè profectò de virorum illustrium famâ merentur, qvi omnia eorum dicta factaque sine ullo delectu in publicum protrudunt: ut fecit Colomesius in Opusculis suis literariis; ubi habentur qvaedam relationes Gallicae de variis doctorum rebus et institutis secretioribus, minimè propalandae. Qvintilianus jam olim lib. 6. cap. 3. eos reprehendebat, qvide jocis Ciceronis tres libros collegerant, inque iis qvaedam frigidiuscula retulerant, qvae tantum virum non decebant. Utinam, inqvit, Quintus et libertus ejus Tyro, aut alius, quisquis fuit, qui hos hâc de re libros edidit, parciùs dictorum numero indulsissent, et plus judicii in eligendis, quam in congerendis studii, adhibuissent: minus objectus calumniantibus foret. Ita Adamus Siberus in epistolis p. 475. indignè fert, Manlium qvendam omnes sermones Melanchthonis congessisse, qvos velin mensâ, vel in scholâ, vel in via effutivit: cum delectus ei fuisset habendus optimorum. Idem conqveritur in vitâ Melanchthonis Camerarius: De iis, qui etiam dicta et sermones quotidianos atque familiares ipsius collegerunt, et ausi sunt cum suis commentationibus divulgare, quid dicam? Isti verò neque studio, neque judicio, neque omnino consideratione aliquâ congerentes, quae ne audiissent ipsi qvidem, sed ex aliis fortuitò cognovissent, stolidasua temeritate sese quidem infamarunt inprimis; Sed et Philippi Melanchthonis nomini maculae aliquid asperserunt, et multorum bonorum virorum futilem atque nugatoriam, vel indecoram quoque et indignam, mentionem inculcantes, indignationem illa ossensione concitarunt. Verùm in hujus seculi impudente licentia hoc scilicet ad alia innumer abilia mala apponendum, et dandum est insulsae hominum vanitati, et existimationis seu lucelli quoque aucupio, cum permitt antur siantque impunè alia, cùm flagitiosiora tum sceler atiora. Idem de Lutheri sermonibus judicium esto, qvos illo invito et nesciente ediderunt nonnulli. Fuere qvoque qvi Satyricâ qvâdam ratione judicia de Viris doctis eorumque actionibus proposuere, ut Trajanus Boccalinus in Relationibus suis è Parnasso; qvem tamen verum autorem multi non habent, ut suprà vidimus. Hunc imitatus est ADAMUS EBERTUS, cujus extant L Relationes è Parnasso, Hamburgi 1683. in 8 vo. editae, ubi de rebus literatis et civilibus nonnulla per fictas illas narratiunculas proponuntur.

DANIEL BARTOLUS, Italus, Vir ingeniosissimus, varios libellos scripsit Italicâ linguâ, cultu orationis penè nimios. Inter illos est liber de Literatis eorumqve virtutibus, et vitiis, qvi in Germanicam linguam qvoqve translatus est. Conversus est etiam in Linguam latinam, cum hôc titulô: Character hominis literati. Multa in illo arguta sunt de scriptis Satyricis obscoenis, plagiis etc. sed ad eloqventiam magis, qvam ad Historiam spectant: nam belli elegantisqve ingenii lusus circa singula capita apud illum habentur. Scripsit et alios libros, qvorum in eloquentiâ Ecclesiasticâ usus est, de qvibus infrà plura. De eodem argumento THEOPHILUS SPITZELIUS egit: aliqvot

[Image Nr. 00207 / S.187]
enim libros de virtutibus et vitiis eruditorum scripsit, qvos undiqvè è vitarum Scriptoribus et Encomiasticis collegit Tituli sunt: Literatus, selix et infelix. Similiter qvoqve FRANCISCUS RIDDERUS scripsit Historiam de Eruditione, scriptione, libris, et Bibliothecis; led non nisi mera illa Collectanea sunt undiqve congesta.

VINCENTIUS PLACCIUS de scriptoribus Anonymis et Pseudonymis egit; optimum fuit consilium Viri doctissimi, cum hoc sibi eligeret argumentum, qvod ante eum nemo occupaverat. Extabat tenuis qvaedam scheda Gaisleri de mutatione nominis, cujus posterior pars agit de scriptis Anonymis, sed parum est pro hujus argumenti vastitate. Suscepit idem consilium jamdudum Bibliothecarius Bibliothecae Oxoniensis HIDE, à qvo tamen nihil hactenus in lucem editum est. Nemo igitur operae pretium fecit, praeter Placcium; qvanqva~, ut ipse non diffitetur, festinatus ille labor sit et imperfectus, nam ipse nunc Supplementum altero tanto majus promisit. Augeri sanè ille labor multis modis potest, et magnum habet in totâ Historiâ literariâ fructum. Multa latent sub larvâ falsi autoris volumina, qvorum interdum tenuis notitia est. Admittuntur enim qvandoqve libri in lucem, qvorum Autores longè alii sunt. Referendus qvoqve hîc est DECKERI liber de scriptis adespotis jam tertiùm An. 1686. Amsterodami editus.

Ad historiam literariam pertinent et illi, qvi de Academiis scripsere. Hic primô locô mei itò poni debet HERMANNUS CONRINGIUS, vir [Griechischer Text] , qvi, ut jam suprà indicavi: de Antiqvitatibus Academicis librum singularem scripsit. Ejus postrema editio multa habet additamenta, qvae penc altero tanto superant priorem editionem. Liber est doctus, et in hôc argumentô penè unicus: nam, qvi aliàs in hoc negotio versati sunt, jejunam tantùm opera~ praestiterunt, et in generalioribus occupati, aut in iis, qvae ad jura Academica spectant, praecipua tamen Historica, primasque originesne attigerunt qvidem. Hornius qvidem in dissertationum suarum Historicarum et politicarum 31. agit de Academiarum per occidentem instauratione: sed levia illa sunt et superficiaria. Conringius qvoque ipsein specialioribus deficit: Historia enim specialior Academiaru~ ab aliqvo deducenda hactenus desideratur: Nam, qvanqvam Franciscus Junius, Muddendorpius de Academiis Germaniae, alii de Academiis specialibus, e. g. de Parisiensi, Oxoniensi, Patavina, singularibus libris egerint; qvanqvam et Gregorius Leti de Academiis Italiae in Italia sua regn. non modica inspergat, reverà tamen omnis ille labor mancus est et sterilis. Optandum esset, ut hanc operam sibi leposceret Vir prudens et doctus, et qvemadmodum Conringius generalia Academiarum, ita specialiora tum è variis de hoc Argumento Scriptoribus, tum ex suâ experientiâ concinnaret. Et sanè, qvemadmodum olim Aristoteles Rerump. historiam contexuit; qvid ni simili ratione liceret Academiaru~, qvae sunt literatoru~ Resp. Historiam tum è Politicis, tum ex historia literaria, principia contexere? Praeclarum sanè hoc et illustre Argumentum, de qvô nemini hactenus

[Image Nr. 00208 / S.188]
in mentem qvicqvam incidit; cui operi tamen exaedificando multa possint suppeditari hinc illinc subsidia, modò qvis prudentiam et peritiam huic rei commodet. De his Academiarum juribus et privilegiis in universum Autor qvidam Hispanus scripsit vastum Volumen. De Academiis Galliae, ac speciatim de Parisiensi qvidem du Boulay historiam scripsit, Bailleto tom 2. p. 170. nominatam, sex spissis in folio voluminibus, mihi verò nunqvam visam. Ita verò de iis judicat autor ille, multa qvidem in illis haberi impertinentia, sed utilissimum esse librum ad notitiam scriptorum, qvae publicarunt Viri docti in Gallia; exterorum qvoqve, qvi in hâc Academiâ vixerunt. Multa quoque illic memorabilia coacervari ait, quae alibi frustra qvaerantur. De Belgii Academiis singulares etiam libri conscripti sunt, linguâ et latinâ et vernaculâ, qvorum tituli in Catalogo Thuanaeo videri possunt. Emundus Richerius, Vir inter Gallos doctissimus, de optimo Academiarum statu librum elegantem scripsit, in 8 vo Parisiis Ann. 1603 editum. Ex his similibusque Autoribus confici idoneum corpus possit.

ANTONIUS WOOD, Anglus, scripsit Historiam et Antiqvitates Universitatis Oxoniensis. Liber editus est in folio 1674. Oxoniae. Qvi cum diligentissimè recenset antiqvissimae Academiae Oxoniensis originem et progressum, operosus estin Theologiae et Philosophiae scholasticae historiâ percensenda. Cum enim in antiqvissima Academiâ Parisiensi haec caput extulerit, indeque in Academias Britannicas propagata, ejus hîc historia pleniùs proponitur. Magni itaque usus ad hunc scopum liber ille est, ex qvo praeterea cognoscas Academiarum tum temporis in Europâ statum, qvae ad Parisiensis Britannicarumque Academiarum formam institutae videntur. Insignis ex illo notitia haberi potest virorum doctorum, qvi vel in hâc Academiâ vixerunt, vel ex illâ prodierunt, qvorum aliàs notitia haberi non potest. Magna potuisset Conringii libro ex hoc opere accessio fieri; sed ille librum isto tempore nondum impressum ad hos usus applicare non potuit. Potest et his addi Boeclerus in Commentario de seculi 9. et 10. rebus, qvi sub singulis imperatoribus brevissimè recenset statum literarium.

PETRUS LAMBECIUS, vir doctus et Polyhistor clarissimus, Hamburgensis olim Gymnasii Rector, postea Consiliarius et Bibliothecarius Imperatoris, ad historiam literariam non parum subsidii attulit; de qvo jam suprà multa diximus. Prodromum ille qvidem Historiae literariae scripsit, sed vel ex titulo ipso apparet, non nisi partem ab ipso tractari: neque enim sufficiebat Vir unus tam im~enso operi, cujus concinnatio non unum aut alterum annum, sed totam ferè hominis vitam, reqvirit, ideoque post primam illam Prodromi editionem nihil ulteriùs edidit; sed ad Bibliothecae Vindobonensis historiam, et Catalogos scribendos, vastos et laboriosos, accessit; cujus operis magna jam tum prodierunt volumina, docta qvidem et operosa, sed multis illuc non pertinentibus rebus referta, cum in excursus abit Autor, non qvidem inutiles et indoctos, sed alii loco et

[Image Nr. 00209 / S.189]
tempori opportuniores. Rectissimè de eo judicat Bailletus Tom. 2. pag. 256. Autorem hunc vastos illos com~entarios in arctius contrahere spatium potuisse, si majorem sumptuum qvam magnificentiae rationem habere voluisset. Non displicet tamen ejus consilii ratio, qvod manum Historiae literariae ultimam imponere noluerit, qvàm completó Bibliothecae Vindobonensis Catalogo. Sed ipse spe suâ excidit, cùm fata tam longinqvo operi intercesserint.

GABRIEL NAUDAEUS, Gallus, Vir doctissimus, Bibliothecarius Cardinalis Mazarini, inter scriptores Historiae literariae recensendus est, cujus extant sctipta, magnô ingeniô et doctrinâ elaborata. Is Gallicâ linguâ librum scripsit, cui titulus: Addition a l' Histoire de Louys XI. Parisiis editum Ann. 1630 in 8 vo, oppidò rarum, quô continetur praecipua pars historiae literariae illorum temporum, non per Galliam solùm, sed et per alias Europae partes. Vocat additionem, quoniam illic pertractat partem à reliqvis Historicis intactam. Incidit autem hujus Regis historia in illa tempora, qvibus incepit [Griechischer Text] literarum per totam Europam: occasione illâ disquirit in originem artis Typographicae, candidèque Germanis vindicat divinam artem, qvam Batavi sibi tribuere voluere, per sum~am erga Germanos invidiam; qvorum argumenta illic refutat: legendus est cap. 7. Frustra itaque est Boxhornius cum omnibus suis argumentis, qvi peculiarem de artis Typographicae origine librum pro Batavis suis scripsit. Idem Vir clarissimus Bibliographiam Politicam scripsit; ubi de politicis scriptoribus judicat; aliumque, cui titulus Mascurat, ubi de iis scriptis judicat, quae sub Cardinali Mazarino edita sunt.

CAP. XVII. DE SCRIPTORIBUS BIBLIOTHECARIIS.

SCriptores Bibliothecarii vel de methodo Bibliothecae instituendae agunt, vel historiam Bibliothecarum proponunt. Richardi Buri Philobiblion. Bessarionis epistola. Gabr. Naudaei dissertatio de instruendâ Bibliothecâ. Hottingeri Bibliothecarius quadripartitus. Ejus indices librarii. Claudii Clementis Museum. Justi Lipsii de Bibliothecis Syntagma. Ludovici Jacobi Tractatus de Bibliothecis. Judicia de illo. Gallicae Bibliothecae non caeterarum nationum Bibliothecis praeferendae. Ludovici Jacobi plures libri Bibliothecarii recensentur. Lomeier de Bibliothecis, in vetustis diligentior, quam in recentioribus. Ludovicus Jacobus indiligentia notatur. Jodocus à Dudinck. Gallesii Tractatus de Bibliothecis exiguus. Spizelii Dissertatio de re Bibliothecariâ. Cardonae, Puteani, Majoragi, Heinsii de Bibliothecis scripta. Mutius Pansa. Angelus Rocha. Zoilus Ardelio de Bibliothecâ Vaticanâ. Vindobonensis Bibliotheca â Lambecio descripta. Bibliothecae Oxoniensis Catalogus à Jamesio et Hidano scriptus Quid in hoc desiderandum. Anglicae Bibliothecae caeterae. Bibliotheca Guelferbytana

[Image Nr. 00210 / S.190]
ab H. Conringio laudata. Bibliothecae Regiae Gallicae nova et plenissima descriptio laudatur. Qui de variis Bibliothecis sparsim egeruns. Collegii Parisiensis Societ. Jesu Bibliotheca laudatur.

CUm supra cap. 3. de Re Bibliothecaria egerimus, ac plurima ejus argumenti tetigerimus; nunc hoc loco Scriptores Bibliothecarios recensebimus: Nam, qvoniam Bibliothecae locupletis ordinata cognitio non parum facit ad historiam literariam cognoscendam; non immeritò scriptores Bibliothecarios iis, qvi ad historiam literariam pertinent, subjungimus. Qvidam ex illis scriptoribus vel de methodo instituendae Bibliothecae agunt, vel historiam Bibliothecarum, seu universalem seu particularem, proponunt. De illis primùm agemus, etsi jam tum cap. 3. eorum quoque mentionem fecerimus.

RICHARDUS à BURI, Episcopus Dunelmensis, et Eduardi III. Anglorum Regis Cancellarius, et Thesaurarius Regni, librum scripsit, cui titulum fecit: Philobiblion, qvi rarissimus est, et in paucorum manibus versatur; inquô ille rem Bibliothecariam commendat, et modos ostendit, qvibus adornari Bibliotheca possit. Seorsum ille editus non facilè comparet in Bibliothecis; sed iteravit editionem ejus Melchior Goldastus, addiditque centurias epistolarum Philologicarum, qvas ille collectas junctim edidit Francofurti in 8 vo Ann. 1610. qvibus multa continentur notabilia. Additur qvoque Bessarionis Patriarchae Constantinopolitani et Cardinalis Tusculani Epistola, ad Principem Senatumque Venetorum missa An. 1469. qva Bibliothecam suam omnis generis libris instructissimam eidem Senatui defert ac donat. Richardi verò illius liber, etsi dictio genium istorum temporum sapit, tamen eleganter scriptus est, ac multa proponit rei Bibliothecariae arcana.

GABRIELE NAUDAEO nemo vixit suo tempore [Griechischer Text] Bibliothecariae peritior; cujus extat libellus ad Praesidem Memmium, scriptus hôc titulô: Advis pour dresser une Bibliotheque. Multa sunt in hoc tenui libello notabilia, tum quod ad erectionem, tum qvod ad conservationem Bibliothecae attinet. Richardum de Buri saepissimè in exemplum proponit. Multa illic de officio Bibliothecariorum, qvalitate librorum, et similia, quae recentiores qvidam de hoc argumento scriptores strenuè exscribunt. Prolixus in ejus laudes est Maresius lib. 2. Epist. 32.

JOHANNES HENRICUS HOTTINGERUS, Theologus Reformatorum [Griechischer Text] ; Orientali literaturâ praecipuè celebris, librum scripsit titulo Bibliothecarii quadripartiti. Qvatuor partes hujus operis fecit: prima agit de Bibliothecarum instructione, et officio Bibliothecarii, aliisque nonnullis, quae spectant ad modum contexendi Catalogos Bibliothecarios, qvorum potissima pars excerpta ex Nau laei scripto suprà dicto. Notanda sunt inprimis, qvae de Locis communibus Bibliothecariis instruendis proponit. Ita enim Bibliothecam suam

[Image Nr. 00211 / S.191]
institui jubet, ut ipse ejus ordo possit esse instar locorum communium. Illic varias recenset variorum Autoru~ methodos, qvibus tandem suam addit [Griechischer Text] p. 79. Qvae omnia sic satis bona sunt, nisi qvod ordo nimium laboriosus videatur, et in ipsâ Topothesiâ librariâ difficulter semper observari possit. Praestat itaque, si Bibliothecae eâ fermè methodô, qvâ utuntur Collegii Jesuitici Parisiensis Patres, in Systemate Bibliothecae ab illis editô, aut qvalis habetur in Catalogo Bibliothecae Thuanae, dispositae bonos Indices subjeceris. Deejus Indicibus librariis plura diximus cap. 6. qvò lectorem remittimus. Reliquis tribus partibus scripta Theologorum secundum certas classes disponit, quae omnia utiliter et cum fructu legent Theologiae Studiosi. Utilis qvoque esse potest in primâ ejus libri parte cap. 3. Bibliotheca Anglorum Theologica contracta.

CLAUDIUS CLEMENS, Jesuita, scripsit librum', cui titulus est: Museum s. Instructio Bibliothecae, tam publicae, qvam privatae. Editus est Lugduni Ann. 1636 in 4 to. Multa coacervat hic Autor ad hoc argumentum: est in alienis potiùs occupatus et generalibus, in externis', qvae spectant ad ornatum Bibliothecae, in picturis et similibus. Scilicet ille phaleras tantùm, non Pegasum ipsum curat: Rectè de illo Bailletus tom. 2. p. 273. Ily a quelque erudition, mais il y a trop de babil et trop de ce qve nous appellons fatras et s' il avoit eu plus de jugement, il auroit renfermè tout ce qu' ily a de bon danscet ouvrage, en unfort petit livre. Additur qvoqve descriptio Bibliothecae Hispanicae Scorialensis, et ad studia lectionemqve librorum paraenesis.

JUSTI LIPSII primô locô debebat fieri mentio, sed qvoniam in re Bibliothecariâ potiùs ungues et reduviam curat, qvàm caput, vel plané etiam omitti poterat, et ad Scriptores antiqvarios rejici. Scripsit Syntagma de Bibliothecis, in qvô de ritibus variis et antiqvitatibas circa rem Bibliothecariam agitur. Hunc librum postea unà cum aliis ejusdem argumenti excerptis antiqvariis edidit Maderus, praemissâ de ante-diluvianis Bibliothecis Dissertatione. Eundem Lipsii librum cum insigni auctario editurus erat maximinominis Medicus Hieronymus Welschius, ut testatur in ejus vitâ Schrockius. Sed hujus et multorum aliorum spes praematurâ hujus viri morte intercidit.

LUDOVICUS JACOBUS primus est, qvantum memini, qvi de Bibliothecis, antiqvi noviqve temporis, aliqvid scripsit. Fuit Carmelita: Gallicâ linguâ librum, Parisiis Ann. 1644. editum, scripsit, cui titulus: Traictè de plus belles Bibliotheqves publiqves et particulieres, qvi ont esté, et qvi sont à present dans le monde, id est, Tractatio de optimis Bibliothecis, publicis, privatis, quae fuerunt, hodieque supersunt in orbe. Magnam hîc rem agi credideris: sed si, quod res est, dicendum, amphoram titulus instituit, liber exit in urceum. Qvod ad veteres attinet Bibliothecas, plura ab aliis jam tum dicta sunt; In Novis recensendis ultra notitias, qvas è paucis autoribus hausit, nihil novi affert. In Italicis Thomasini, in Anglicis Pitsei, in Belgicis Sanderi, in Germanicis Melchioris Adami vinetacaedit. Quiautores,

[Image Nr. 00212 / S.192]
si Thomasinum et Sanderum excipias, [Griechischer Text] illa attingunt, et casu in eorum mentionem incidunt. Nam, qui è Melchioris Adamivitis omnem rei Bibliothecariae Germanicae notitiam metitur, ut facit Ludovicus Jacobus, è turri Achivos judicat. Ex quâ rerum peregrinarum incuriâ vel despicientiâ natum hoc ipsi judicium est, plures Bibliothecas in unâ Lutetiae urbe, qvam in Angliâ, Hispaniâac Germaniâ integrâ reperiri. Scilicet et hîc verum est, qvod veteri verbo dicitur: [Griechischer Text] . Neqve tamen Patriae suae Bibliothecas illâ, qvâ poterat, diligentiâ recenset, qvanqvam majorem illis curam impenderit. Josephus Scaliger in Excerptis refert, suo tempore 80 perfectas Parisiis fuisse Bibliothecas, cum Londini tantum 12. fuerint. Memorat et de eo Bailletus tom. 2. pag. 273. quod parum diligentiae et judicii in opere hoc adhibuerit; multa incerta aliorum fide credulus ipse adducat. Inde factum, ut numerum Bibliothecarum auxerit, quas ille pro locupletibus venditat, qvae vix inter mediocres locum inveniunt. Bibliothecam S. Victoris ille ob MStorum copiam in coelum extollit laudibus; Sed Scaliger in Excerptis qvicqua~ in illâ boni esse negat, neque sine causa Rabelesium satyrico illam sale defricuisse. Sed dici tamen in ejus defensionem potest, qvod ipse in praefatione ad lectorem Autor pro imperfecto opere habeat. Condonandum affectui ejus in patriam est, quod Parisinas Bibliothecas caeterarum gentium vincere existimet. Etsi enim illic locupletes illae sunt, comparari tamen cum tot nationum Bibliothecis nequeunt, ubi non fungi et verveces habitant. Laudat tamen ejus curiositatem Bailletus, ibid. pag. 98. et accuratiora ab illo sperare nos potuisse ait, si super vixisset. Edidit idem Bibliothecam Pontisiciam, in cujus primâ parte agit de libris, quos Pontifices scripsere; alterâ de iis, qvi vitas et elogia Pontificum scripsere. Bibliothecam qvoque Cardinalem et Carmeliticam promisit, eodem modo instructam: quae anlucem viderint, non constat. Idem Bibliothecam Feminarum, quae literis et libris inclaruerunt, an absolverit, incertum. Extat qvidem in illum librum inter Epigram~ata Naudaei aliquod, quod pag. 53. legitur; sed fortassis illud in libru~, velaffectum vel ineditum, scriptum est. Praemitti huic solet librô Naudaei dissertatio de Bibliothecâ instruendâ; qvam ob causam factum est, ut totum de Bibliothecis librum Naudaeo adscripserit Lambecius, Comment. de Bibl. Vindob. lib. 1. pag. 115. qui tum optimi amici fuerunt, ut ex vitâ Naudaei Epistolis ejus praefixâ patet.

Post illum de Bibliothecis in universum singularem librum publicavit, jam secundùm editum, JOHANNES LOMEIER, Ecclesiae Deutechomiensis Pastor, Vir doctus qvidem, sed cui tamen non iste ad manum fuit apparatus, qvo opus erat de hoc tam vasto argumento aliqva scripturo; qvod ille limatius ornatiusqve nobis, qvam Carmelita ille, dedisset, si sylvam operi educendo instructiorem habuisset. Nam et in summa illius percursatione etiam curam qvandam et [Griechischer Text] ostendit, ne Ludovici qvidem Jacobi subsidiis adjutus, cujus ille librum apud Bibliopolas

[Image Nr. 00213 / S.193]
Amstelodamenses et Francofurtenses frustra qvaesitum, nusqvam reperire potuit, ut ipse testatur. In vetustioribus accuratior est Lomejerus, Gallus verò ille indiligentior. At verò in recentioribus recensendis parcior est Lomeierus; qvanqvam interdum aliqva, qvae Galli istius manum fugerunt, et illic apparent. Gallus ille, ut in Bibliothecis, qvâ publicis, qvâ privatis, recensendis diligentior est, illis praecipuè, qvae in collegiis monachorum latitant, multas tamen, tam publicas qvam privatas, praetermisit, easqve celebratissimas, è qvibus nunc tantùm viciniores nomino, Augustam illam Wolfferbytanam, Slesvicensem nostram, et Hamburgensem, qvae profectò inter tot alias recenseri debebant: ne qvid de remotioribus dicam, et de privatis. Qvanqvam enim hae non sunt perpetuae; nam vel ad alios possessores transeunt, vel venditionibus distrahuntur, earum tamen notitia propter ipsos libros habenda est. Gallus, ut indiligentiam suam in Germanis Bibliothecis excusare possit, ad fontes sibi nobisqve incognitos ablegat. Non dubito, inquit pag. 226. plures esse easque bonas in Germaniâ Bibliothecas, verum cum illarum nulla mihi hactenus notitia sit, remitto lectorem ad libru~ Jodoci Dudingii de Bibliothecis: qui, cum ad manus meas hactenus non pervenerit, ad rei Bibliothecariae cognitionem nullum nobis usum praeberepotest. Et ille tamen in hâc rerum suarum tenuitate et angustiâ, Germaniae, Hispaniae, Belgiique opes contemnere audet prae Galliae suae thesauris. Illum verò Jodocum à Duding non nisi è catalogis et indicibus novi, frustra à me hactenus, utut maximâ diligentiâ, quaesitu~. Fuit verò iste JODOCUS à DUDINCK, Canonicus Resensis, et Pastor Vinensis ad Rhenum, cujus liber Coloniae apud Jodocum Kalckofen, An. 1643. in 8. magnifico sanè titulo prodiit: Palatium Apollinis et Palladis, sive, Designatio praecipuarum Bibliothecaru~ mundi, veteris novique seculi. Non habuit ipsum, neque vidit Labbeus, qvi in Bibliothecâ Bibliothecarum p. 109. è Valerii Andreae Bibliothecâ Belgicâ libri titulu~ cum aliis ejus autoris libris recenset. Ne mentione~ quidem ejus facit Lomeierus, ut vel ex eo, ignotum ipsi hujus viri fuisse nomen, appareat. Testatur verò Bailletus tom. 2. pag. 272. dedisle illum Dudingium ideam Bibliothecarum praecipuarum superficiariam, ut vel ex eo appareat, non visum fuisse Jacobo librum, ad cujus pleniores opes nos ille ablegat. Addi superioribus potest Mutius Pansa in libro Italicè scripto de Bibliothecâ Vaticanâ An. 1590. Romae in 4 to edito, qui suo inargumento hospes alibi semper vagatur, et reliqvarum gentium librariam et literariam rem recenset, neutri horum, quos recensui, quantum ego quidem animadvertere potui, cognitus.

GALLESIUS, Autor Gallicus, An. 1680. librum edidit, cui titulus: Traite de plus belles Bibliotheques du monde. Magnos ille titulus strepitus facit; sed pro thesauris carbones. Exiguus liber est, novem scilicet foliis constans in 120. Pleraque exscripsit è Lomeiero, quem vix nominat: quo in judicio [Griechischer Text] mihi video Bailletum, qvierrores quoque Lomeieri retinuisse notat. Ludovici Jacobi nomen in illo non deprehendi. Historia de impressis primis libris jejuna est et tenuis, ac

[Image Nr. 00214 / S.194]
longè plenior apud Naudaeum in Additione ad historiam Ludovici XI. Epistola ejus de instituendâ Bibliothecâ nihil novi habet, qvod non plenius Naudaei dissertatio proponat. In Parisiensium Bibliothecarum recensione fortè aliqva nova habet.

THEOPHILI SPITZELII extat liber, cui titulus: Sacra Bibliothecarum illustrium arcana detecta: editus Augustae Vindelicorum An. 1668. in 8 vo. De hujus consilio alibi pluradico: Hôc locô tantum ejus mentio fit, qvia Dissertationem praeliminarem libro suo praemisit, qvâ in universum de Bibliothecis agit, quae continet notabiliora quaedam, ex suprà memoratis autoribus excerpta; quibus addidit nonnulla, quae ipse vel in peregrinationibus observavit, vel aliàs notavit.

Ex Nicolai Antonii Bibliothecâ Hispanicâ discimus: Johannem Baptistam Cardonam, Valentinum, multiplici divinarum et humanarum rerum prudentiâ celebrem, in Patribus ope manuscriptorum restituendis occupatum, libellum de regia Sancti Laurentii Bibliothecâ scripsisse, ubi consilium cogendi omnis generis utiles libros, et per idoneos ministros fuctuosè callidèque custodiendi proponit: cui adnexa sunt qvaedam de Bibliothecis ex Fulvio Ursino, deque Vaticanâ ex Onuphrii schedis: Qvilibellus junctus est ejus de expurg andis haereticorum propriis nominibus, et de Dipthycis, Commentariolis, qui omnes simul editi Tarracone 1587. apud Philipp. Mey in 4 to. Scripsit et Puteanus librum de usu Bibliothecae, et qvidem speciatim Bibliothecae Ambrosinae, Mediol. in 8. 1606. editum, aliumque cui titulus: Auspicia Bibliothecae Lovaniensis An. 1639. in 4 to. De Petri Blanchot ideâ Bibliothecae Universalis jam suprà diximus. Habentur apud Majoragium et Heinsium Orationes hujus argumenti. Extat et hujus generis epistola á P. Bertio scrita, et Catalogo Leidensi addita.

Subjicimus generalibus illis de Bibliothecis Scriptoribus speciales aliqvos, qui scilicet singularium Bibliothecarum Historiam scripserunt. Inter Bibliothecas Christiani orbis principatum obtinet Vaticana, cujus historia à Scriptoribus aliquot tradita est; sed secretiora ejus et MSti codices nunquam patuerunt. Josephus Scaliger, tum in epistolâ ad Gruterum scriptâ, tum in Excerptis illis, quae Fratres Puteani congesserunt, non magnoperè aestimat Bibliothecam Vaticanam, illique praefert Florentinam Parisinam Regiam: quâ de re plenius agit Conringius in Biblioth. Aug. p. 37. 38. 39. Illius opes crevisse dicuntur è spoliis Bibliothecae Electoralis Palatinae: sed alii hoc in dubium vocant, qui existimant, inter Cardinales quosdam direpta fuisse arcaniora ejus Bibliothecae.

MUTIUS PANSA, cujus jam supra mentionem fecimus, Italicâ linguâ librum scripsit, cui titulus: Ragionamenti Della Libraria Vaticana, quô in libro agitur de Origine et renovatione Bibliothecae Vaticanae: ubi et vetus illa fabula recoquitur de Bibliothecae primordiis à D. Petrô institutis, quam operosè refutavit Conringius in libro de Bibliothecâ Augustâ. Qvod ad ipsam Bibliothecam attinet, parum ab Autore illo adfertur, quod memoratu dignum: nam in Digressionibus

[Image Nr. 00215 / S.195]
totus est, quae planè ad hoc argumentum non pertinebant. Immiscet multa de picturis hujus Bibliothecae, de literis et Alphabetis, de literarum artiumque autoribus, de Bibliothecis aliarum gentium; quibus non erat hîc opus. Qui ejusdem Bibliothecae Historiam scripsit, Angelus Rocha, cujus extat eâ de re Commentarius, Romae Ann. 1591. in 4 to editus, eodem modo procedit, totus in excursibus et dissertationibus, ad rem, quam tractat, non pertinentibus. Quis verò ille sit Zoilus Ardelio, cujus meminit Janus Nicius Erythraeus in Pinacoth. I. n. 133. dicere non possum: nam nomen illud fictum est, et testatur Erythraeus, ipsum scripsisse de Bibliothecâ Vaticanâ, caeterùm hominem fuisse maledicum et nequam. Operae pretium profectò fuerit, legere hujus hominis characterem; qui doctus quidem fuit, sed ob summum fastum et maledicentiam, cujus illic ridicula specimina narrantur, omnibus invilus. Adeò parum ornant literae, nisi virtutibus ipsae ornentur. Referrihoc exemplum ad caput nostrum 15. de Conversatione eruditâ potest.

Alterum à Vaticanâ locum meritò VINDOBONENSIS BIBLIOTHECA tenet, cujus magna olim fama fuit; et major nunc excitata est à LAMBECIO, laboriosis de illâ Bibliothecâ commentariis. Nam ipse penè Bibliothecam de Bibliothecâ scripsit, ac jam tum prodiit, si rectè memini, Tomus vel 8. vel 9. et vix ad mediam ejus partem pervenit, cum fata ipsius laboribus injecerunt manus. Quousque hactenus Lambecius pervenerit, compendio recitat Spizelius in Dissertatione praeliminari Sacr. Bibl. arcan. §. 13. Prolixus nimis est in Digressionibus, in Delineationibus rerum supervacanearum, in alienis multis ingerendis; quae, ut molem, ita pretium libri citra necessitatem augent. Caeterùm de MStis codicibus multorum autorum longa illic est disquisitio, quae prodesse interdum possunt ad notitias autorum; interdum lectorem ultrà, quàm par est, fatigant.

BIBLIOTHECA OXONIENSIS, sive Bodleana, à primô ejus fundatore ita dicta, magni nominis est, et merito quidem, libris quà impressis quà MStis opulenta. Ejus Historia cum aliis nonnullis hujus Academiae Bibliothecis tradita est ab Antonio Wood lib. 2. de Historiâ et Antiquit atibus Bibliothecae Oxoniensis, p. 45. Ejus Catalogum dedit Thomas Jamcsius geminum, alterum secundum seriem Bibliothecae, alterum secundum seriem rerum dispositum. Sed magnis postea accensionibus locupletata, ultra veteres suos indices excrevit; nam praeter alias Seldeniana Bibliotheca, Orientalibus scriptis et Manuscriptis referta, addita est. Quare novus nunc Anno 1674. prodiit Catalogus in folio â Thomae Hide, Bibliothecario, confectus, novem annorum opus; sed in illô nulli habentur MSti Codices, et praeterea Catalogus tantùm secundum seriem autorum, non secundum seriem materiarum, formatus, ut erat vetus ille Jamesii. Restaret itaque altera haec pars Indicis materialis, qui mole aequaret priorem illum Catalogum; sed tamen magni usus esset. Rectè judicat Bailletus in Praesatione Indicis Bibliothecae Lamonianae:

[Image Nr. 00216 / S.196]
Illa ipsa, quae Thomae Hidano arrisit, methodus, ut ad studiorum utilit atem minus necessaria, ita nec sola debuit adesse, sed posterior, cui priorem argumentorum sive rerum ordinem, utpote longè utiliorem, praemitti oportere, nemo non intelliget: plerique enim mortalium ad rerum studia animum adjungere solent, ad Autorem vix unus et alter. Qvare in confectione Indicis Bibliothecae Lamonianae potius ad argumenta ipsa, quamad autores respexisse se ait Bailletus. MSti Codices Bibliothecae Oxoniensis numero penè aequare dicuntur impressos: an illorum Catalogus aliquando edendus sit, incertum est. De forma hujus Indicis plura habet Thomas Hide in Praefatione hujus Catalogi. De singularibus ac memorabilibus hujus Bibliothecae legatur Monconisius in Itiner ario, part. 2. pag. 51. Londinensem Regiam ego olim ipse vidi, sed quae et tum et olim negligentiùs habita. Vide Arnoldi ad Richterum epistolam, inter Richterianas, pag. 483. Scaliger in Excerptis suis vehementer laudat omnes Anglicas Bibliothecas â MStorum copiâ; praesertim in Historiâ; sed eorum negligentiam accusat, qui, cum Catalogos publicarint, decies tamen iis plura omiserint: imò qui nunquam excudant bonos libros veteres, sed tantùm vulgares. Quanquam nunc illi in vetustis autoribus edendis cum Gallis aliisque gentibus certare velle videntur.

BIBLIOTHECAE GVELFERBYTANAE Historiam singulari libro persecutus est HERMANNUS CONRINGIUS, ad illustrem Boineburgium seripto, sub titulo Bibliothecae Augustae. Scripserat ad Augustum Ducem Boineburgius, petieratque editionem Catalogi, et ad hoc negotium Hermannum Conringium deposcebat. Hâc occasione inductus libellum hunc ad ipsum misit Conringius, in quô ostendit Bibliothecae illius singularia, ac septem ejus, ut vocat, admiranda, de quibus legi ipse potest. Bis mille in eâ adservantur MSti Codices, et centena sedecim millia aliorum voluminum. Illi è ruderibus Bibliothecae Budensis collecti. Multa admiscentur ad rem Bibliothecariam in universum pertinentia, tam vetera quam recentiora.

Sperare nos Bailletus tom. 2. pag. 251. jubet pleniorem aliquam Regiae Bibliothecae historiam, quae è Bibliotheca Medicéa in Galliam translata primùm crevit, de quô Conring Biblioth. August. pag. 24. Primùm enim novus Catalogus MStorum Codicum conficietur, longè Labbeano plenior et accuratior, atque singulorum exactum rigidumque examen criticum instituetur. Addentur brevia eorum summaria, cum recensione historicâ de cujuscunque MSti codicis fortunâ et conditione. Spondet ille maximum ex hoc labore fructum, cum nullus hactenus illi similis labor ullâ in gente visus fuerit, sive magnitudinem operis, sive excellentiam ejus spectemus. Quod cum ab unô perfici opus non possit, duodecim vel tredecim viris doctrinâ et judicio singulari praeditis totum committetur negotium, ut illi partitis inter se operis agant. In tria illi dispescentur Collegia, quorum unum in Manuscriptis Hebraicis aliisque Orientalibus; alterum in MStis Graecis,

[Image Nr. 00217 / S.197]
tertium in MStis Latinis versabitur. Scilicet ille verus est aliquo Hercule Musageta ac maximo Rege # labor.

Bibliothecarum aliarum publicarum integrae non prodierunt, quod sciam, historiae, nisi quòd à scriptoribus alia tractantibus [Griechischer Text] inspergantur aliqua, quae ad Historiam liujus vel illius Bibliothecae pertinent. Ita de Bibliothecâ Vaticanâ in Itinerariô suô parte secundâ, capite 10. agit Franciscus Schottus. Est et Onuphrii Panvinii de eâdem Bibliothecâ Fragmentum. Item Antonii Cicarellae de eâdem Bibliothecâ descriptio, quae habetur in vitâ Sixti V. historiae Platinae subnexa, editionis Coloniensis 1662. De Bibliothecâ Regiâ Hispanicâ S. Laurentii extant Balthasaris Corderi Epistolae duae praefixae Cyrilli Alexandrini Homiliae XIX in Jeremiam Prophetam, Antverpiae editae An. 1648. Est et Claudii Clementis ejusdem Bibliothecae descriptio addita ejusdem Museo in 4to, Ann 1635. edito Lugduni. Extat ejusdem Bibliothecae Catalogus scriptorum ineditorum, et Manuscriptorum Alexandri Barvoetii: qui cum rarior sit, Labbeus in Novae suae MStorum Bibliothecae supplemento tertio inseruit, cum aliarum Bibliothecarum Catalogis Manuscriptis. Recudi quoque Maderus cum caeteris curavit Bibliothecae ipsius structuram, ac omnia ornamenta graphicè describit Monconisius Itinerarii sui parte 3. pag. 46. De libris tenuiter judicat Scaliger in Excerptis, pag. 61. Videri quoque de eâ potest Spizelius in Dissertatione praeliminari Sacr. Biblioth. Arcan. §. 14. et Conring. Bibl. Aug. pag. 140. Alexandri Brassicani de Regiâ Budensi Bibliothecâ MStis locupletissimâ, miserè à Turcis direptâ, extat Epistola, praefixa Salviano ab ipsô edito. Sed nuperá Budae recuperatione aliquae ejus reliquiae receptae, quarum Catalogum Pflugius promisit. De Bibliothecâ Florentiná Monconisius Itinerar. part. 2. pag. 480. Idem Ibid. pag. 443. de Bibliothecâ Vaticanâ et pag. 291. de Bibliothecâ Electoris Palatini, ubi de cimeliis et nummis, qui in istâ Bibliothecâ asserventur, Bibliothecâ Mediceâ à Sigismundo Regali, à Sylverio Florentino et Petro Francisco Minozzio epigrammatibus celebrata, qvae Lugduni prodierunt 1673. Privatarum Bibliothecarum historiae, qvod sciam, non extant: referas fortè huc Epistolam Naudaei, quam scripsit, dehortatoriam, de non distrahendâ Bibliothecâ Mazerinianâ, cujus singularia recenset Conring. Bibl. Aug. pag. 118. Extat Collegii Parisiensis Societatis Jesu Bibliothecae Systema, quô traditur Bibliothecae ejus historia, ortus, et incrementum; est dispositio elegantissima, ut ideae loco esse possit Bibliothecam aliquam adornaturo, vel Historiam literariam [Griechischer Text] et per Synopsin consideranti. Certè sola Bibliotheca illum in modum disposita Locorum Communium instar esse possit. Quem in usum Bailletus quoque commendat, tom. 2. pag. 275. qui illic Garnierum ejus Systematis autorem vocat.

[Image Nr. 00218 / S.198]

CAP. XVIII. DE CATALOGORUM SCRIPTORIBUS.

CAtalogorum notitia necessaria. Variae Catalogorum formae. Philippus Labbeus et Teissierus indices Catalogorum scripserunt. Conradi Gesneri Bibliotheca et Pandectae laudantur. Adversus acriorem quorundam censuram defenditur. Scaliger illum magni fecit. Varia ejus librorum compendia et supplementa recensentur. Michaëlis Neandri Pandectae et Praefatio. Bolduani Catalogus Historicus prae caeteris laudatur. Ejus, ut et Draudii, labores imperfecti. Methodus Draudii laudatur. Königii Bibliotheca non praestat, quae titulus promittit. Martini Lipenii Bibliothecae reales omnium Facultatum. Quenstedtii Diaelogus de patriis illustrium virorum. Gallorum cura in libris suae gentis consignandis. Claud. Fauchet. Dn. de Casanova. Antonius Verdierus. Crucimanius. Hic à primâ juventute Historiae Bibliothecariae Gallicae se totum impendit. Andr. du Chesne s. Quercetani Catalogus scriptorum Galliae Historicorum et Typographicorum. Sorelli Bibliotheca Gallica. Ludovicus Jacobi Universalem Bibliothecam Gallicam moliebatur. Labbei Chiliades Historico-Chronographicae. Italorum imperfecta in scriptoribus suis recensendis opera. Historia Lynceorum Fogelii. Gregor. Leti de scriptoribus Italis collectanea. Hispanorum scriptorum Catalogi. Nicolai Antonii insignia de gente suâ merita praedicantur, caeterisque in exemplu~ proponuntur. Batavorum negligentia notatur. Scriptores quidam, Sanderus, Dessclius, Swertius, Meurssius, Miraeus recensentur. Mercurii Officinales Waesbergiani. Anglorum magna inhis negligentia. Balei, Pitsei, Leighi, Lilii, Woodi imperfectus labor. Dempsteri Scotorum scriptorum recensio. Albertus Bartholinus Danicorum scriptorum Catalogum dedit. Joannis Molleri Cimbria literata laudatur. Johannis Schefferi Suecia literata. Staravolscius de Polonorumscriptis. Germanae gentis Historia literaria desideratur. Melchioris Adami, Wittenii, Reiseri labores, de vitis Germanorum. Bibiotheca Ordinis Jesuitici et Cisterciensis laudatur. Certi nominis scriptores à multis collecti. Spachii Nomenclator Philosophicus. Vosssii indesessa in autorum recensionibus opera. Supplementae Vossiana à variis scripta. Scriptores librorum Theologicorum, Juridicorum. Thurmanni, Cornelii à Beughem labores promissi. Medicorum scriptorum Catalogi. Varii Bibliothecarum publicarum et privatarum indices recensentur. Catalogi Officinales scriptorum certi temporis. Catalogi Miscelli. Cinelli Bibliotheca Volante. Mercurii literarii.

POst Bibliothecarios scriptores veniunt Catalogorum scriptores, qvorum accuratior notitia ita necessaria est Polyhistori, ut mapparum Geographicarum cognitio peregrinaturo. De eorum utilitate et jucunditate multa Conringius sub initium epistolae de Bibliothecâ Augustâ disserit, qvibus hoc argumentum praecipuè illustratur: et Spizelius Diss. praeliminari Sacr. Biblioth. §. 11. 12. 13.

[Image Nr. 00219 / S.199]
Disponi verò solent Catalogi vel secundum personas, vel secundum materiaru# ordinem. Utrique vel sunt perpetui, qvi omnes omnium disciplinarum autores indicant; vel temporales, qvi certi alicujus temporis autores tradunt. Perpetui vel sunt universales, qvales modo diximus, omnium scilicet scientiarum et temporu~; vel particulares, respectu vel nationum certarum, vel ordinum, vel scientiarum, vel Bibliothecarum, earumque vel publicarum, vel privatarum, qvae vel spectant ad viros doctos, vel sunt officinales, vel respectum certi nominis habent etc. Scriptores temporarii scribunt de certi temporis libris, vel ordinealiqvo, vel sine illo.

Vestibulum ante ipsum nobis hîc qvasi Hodegeta et Janus Patulcius excubat PHI LIPP US LABBEUS, vir, qvi in texendis Catalogis totam penè vitam consumpsit. Is Bibliothecam Bibliothecarum, cujus ideam ad calcem novae Bibliothecae Manuscriptorum adjecerat, scripsit, librum olim rarum, Parisiis 1664. in 8. editum, deinde auctiorem Rotomagi, novissimè Anno 1682. Lipsiae in 12. recusu~, editione qvartâ, ut titulus habet, juxta exemplar Rotomagense. Vocat autem Bibliothecam Bibliothecarum, qvod recenseat omnes autores, qvi Catalogos Catologorum ediderunt, et de Bibliothecis, vitis et elogiis scripserunt. Adjecit Bibliothecam nummariam et Mantissam antiqvariae supellectilis, qvae continet autores antiqvarios et nummarios. Huic postremae editioni additus est Seldeni liber exiguus de nummis. Primùm autores omnes confuse ponit, hinc subjicit indices distinctiores eâ serie; Primus repraesentat Autores secundum artes et scientias dispositus: Secundus autores, qvi de libris per nationes distributis scripsere: Tertius enumerat Bibliothecas sodalitatum et collegiorum: Qvartus Miscellaneos de variis argumentis: Qvintus scriptores de homonymis: Sextus Polygraphos enumerat: Septimus recenset nomina et cognomina Bibliopolarum et Typographorum: Octavus agit de Bibliothecis secundum varia cognomina. Adduntur Indices Nominum et Cognominum. Imperfectus ille labor est, et augeri multis modis potest. Illum altero tanto auctioremse editurum Vincentius Placcius jamdudum promisit. Nunc verò Antonius Teissierus, idem scilicet, qvi Elogia Thuanaea cum commentario edidit, auctiorem hunc librum dedit sub titulo Catalogiautorum, qvi librorum Catalogos, Indices, Bibliothecas, Elogia, Vitas, Orationes funebres, scriptis consignarunt, Genevae An. 1686. in 4to. impressum, cui seqventianno aliud auctarium accessit. Ille verò, cum Labbeus autores plusqvam 800. non recenseat, autores plusqvam 2050. et Vitarum et Orationum funebrium scriptores 1200. enumeravit: patriam et professionem, ubi Labbeus omiserat, addidit; ac duos praeterea indices, omissis tantùm injuriis, qvibus ille optimis autoribus insultat.

CONRADUS GESNERUS inter universales et perpetuos Catalogorum Scriptores principatum obtinet, Vir maximis suis laboribus optimè de Rep. literariâ meritus. Fuit enim et vertendo et colligendo omnium diligentissimus. Injurii sunt et ingrati in bonum virum exteri qvidam, qvi ejus scripta passim tr#ducunt

[Image Nr. 00220 / S.200]
ut non satis accurata, et solô labore, nullô verò ingenio, spectanda. Qvod familiare solet esse in Germanos convitium omnium exterorum; qvi, si non haberent à Germanis congestas rei literariae opes, angustiùs certè secum habitarent. Adeo (qvae Vossii praefat. in Theolog. Gentil. qverela est) laudis nihil sperandum, qvocunque etiam judicio adhibito, propter ambitiosulos istos in strenua inertiâ et ingenii et facundiae laudem solis sibi vindicantes, aliis relinqventes duntaxat laboris gloriam, cum Arcadico, ut loquuntur, pccore communis. Etiam Gaddius, tenuis et jejunus Scriptor, minutam diligentiam in illo reprehendit, qvi ipse montes parturiendo non nisi mures parit. Rolandus qvoqve Maresius in Epistolis suis Philologicis, opere docto, Gesnerum alicubi ut Locorum Communium Scriptorem exagitat, cum Gesnerus et Gesnero similes inter eos sint, qvi sylvas serant, ut habeant alii, qvas caedant et excidant. Non nego qvidem, naevos inesse et errores ejus Autoris scriptis, sed illos facilè absorbet improbus labor ac insignis ejus utilitas. Aeqviùs de Viro isto Jonsius Histor. Philos. lib. 3. cap. 20. et Bailletus tom. 2. p. 15. judicat. Considerandum enim, qvot qvantisqve laboribus unus vir districtus fuerit, Physicis, Medicis, Philologicis; qvanta seculi istius ob meliorum editionum defectum imperfectio. Qvin potius tota ipsi posteritas ob summa illa et Herculea in re literariâ merita obstricta est. Infinita propemodum sunt et incredibilia, quae vir ille nondum L annos natus, cum moreretur, in omni studiorum genere perfecit. Unus penè Bibliothecam scripsit. Qvam honorificum Jul. Caesaris Scaligeri de Gesnero fuerit judicium, ex iis literis Sylvii, J. C. filii, Scaligeri colligas, quae in Siberianis Epistolis pag. 459. habentur, qvibus ille Gesneri amicitiam ambit, eumque rogat, ut suo testimonio paternorum scriptorum splendorem gloriamque augeat. Tuam, scribit ille, autoritatem tanti facio, ut nullius amicitiam magis petam, alium magis colam neminem. Addi his potest praeclarum candidissimi scriptoris Thuani elogium histor. lib. 38. qvi mortem ejus omnibus seculis deplorandam, ob insignia in universam rem literariam merita, vocat; praetereaque incredibilem ardorem in rei literariae studio juvando depraedicat: qvi sub extremu~ vitae spiritum è lectulo surrexerit, ut, qvae vivus publicare non poterat, post mortem suam edenda designaret. Edidit ille Bibliothecam sive Catalogum Universalem, Tiguri apud Froschoverum Ann. 1545. in folio, secundum Alphabetum et nomina autorum. Illum Catalogum in epitomen redactum, aliis verò autoribus locupletatum, edidit Josias Simlerus, apud eundem Froschoverum bis editum. Ante Simlerum qvoque Conradus Lycosthenes in Compendium traxerat, qvod mancum omnino est, et exigui usus: neque enim notat vel formam librorum, vel locum et annum editionis, vel nomen Typographorum, qvod in Catalogorum concinnatione necessarium est. Hinc editus est cum majoriauctarió, sed operis Gesneriani Compendio per Jacobum Frisium, Tiguri Ann. 1583. Scripserat et auctarium aliqvod, sed breve, Antonius Verdierius, Bibliothecae Gallicae Scriptor, qvô continentur autores, qvos praeteriit Gesnerus, qvique post ejus

[Image Nr. 00221 / S.201]
tempora editi cum Bibliothecâ Constantinopolitana. In hunc notulas MStas Bonaventurae Vulcani apud amicum qve#dam meum extare novi Jam olim qvoqve Gesnerus eundem hunc suum Catalogum secundum ordinem artium et scientiarum disposuerat: qvi liber majori usui est, et Locorum Communium instar esse potest. Qvi itaque rei literariae et librariae cognitionem perfectam habere cupit, binos illos libros habeat, alterum illum secundum Alphabetum personarum dispositum, à Jacobo Frisio editum An. 1583. et alterum ab ipso Gesnero sub titulo Pandectarum publicatum Ann. 1548. qvem in compendium qvoque redegit Frisius. Robertus etiam Constantinus Indicem fecit super Bibliothecam et Pandectas Gesneri: Gulielmus Canterus fecit notas in Bibliothecam Gesneri per Simlerum contractam. Hallervordi Bibliotheca curiosa nihil aliud, qvam supplementum Gesneri est, huncque titulum in Typographi gratiam assumpsit.

MICHAEL NEANDER, Vir doctissimus, et communis Germaniae Praeceptor, Philippo Melanchthoni coaevus, qvimulta tum in linguis tum in artibus scripsit, in catalogo lucrubrationum suarum Erotematibus linguae Graecae addito promisit Pandectas variorum Autorum et Scriptorum, qvod opus ab illo editum non est. Ipse argumentum illorum hoc recenset: Referuntur primò Bibliothecae insigniores ac instructiores, qva ab initio in mundo fuerunt, et si qvae adhuc hodie maximè celebratae sunt, omneqve genus scriptorum publicatorum, ac in Bibliothecis etiam num ubicunqve terrarum latentium, temporis etiam injuria deperditorum; eorum etiam, qvorum vel nomina solummodo apud veteres reperiuntur. Horum omnium scripta ac libri reseruntur secundum materias ac argumenta, qvae tractarunt secundum artes, scientias, professiones ac faculiates: indicato etiam tempore, quando floruerint: simul etiam, qvando et ubi locorum cujusqve scripta sint excusa: numero qvoqve chartarum in plerisque indicato, quo faciliùs de pretio siat judicium; Censuris etiam doctorum virorum additis, ut sciatur, quo loco cujusque scripta sint habenda, omnibus ordine suoque loco posit is ac distributis, ut in quacunque arte ac quacunque materia scriptorem requiras, mox quaesito loco pro uno innumeros reperias, ut ad hibito judicio potiorem, ac quem seu ipse maxime probes, seu aliis praecipuè probatum fuisse intelligas, postea deligas. Vel ex illa recensione apparet, qva~ praeclaro opere, qvod ipso Gesneriano praestantius fuisset, exciderimus. Rudimentu~ tamen ejus videtur doctissima illa et prolixa Praefatio editioni Erotematum Graecae linguaeposteriori praemissa, ubi per Synopsin et perpetuam dissertationem omnium artium et scientiarum scriptores, qvà antiqvos, qvà sui temporis, recenset. In hac enim, ut ipse autor in titulo promittit, tum multa alia copiosè dicuntur, tumpraecipuè narratio copiosae ac longa instituitur de Bibliothecis vetustis, temporumvaria injuria vastatis et consumptis: de libris deperditis innumeris ac optimis, in omnibus linguis, artibus, disciplinis ac sacultatibus. Commemorantur etiam Bibliothecae, hac etiamnum aetate rara libronum MStorum supellectile in variis orbis terrae locis instr#ctae, ac hoc nomine celebratae: cum indicatione autorum et librorum praecipuoru~ Graecorum et Latinorum, veterum acrecentium, extantium adhuc et publicatorum, distributis

[Image Nr. 00222 / S.202]
singulis optimo ordine secundum linguarum, artium, disciplinarum ac facultatum genera: ubi de autore et argumento et orationis genere, ac quo loco quilibet autor habendus sit, plerumque adolescentes admonentur. Edita sunt haec erotemata Basileae 1565. in 8. Invenies illic nonnunqvam judicia memoratu digna.

Post Gesnerum non adeò feliciter hanc telam pertexuere nonnulli. BOL. DUANUS, Pastor aliqvis Pomeranus, Bibliothecam librorum, suô tempore editorum, confecit; sed destitutus ad illam rem necessariis subsidiis, habitans qvoque loco incom~odo, et ad notitiam libroru~ sibi comparanda~ non satis apto. E Catalogis Francofurtensibus excerpsit, qvi nonnunqva~ mendaces, et non nisi titulos ostentant. Prae caeteris tamen eminet ejus autoris Bibliotheca Historica, bono ordine digesta, cujus ordinis et digestionis ratio ab ipso autore in Praefatione prolixè proponitur. Rudimentu~ non sanè spernendum notitiae Historicae praebere poterit, qvod suppleri è Bibliothecae Thuanae et Cordesianae Catalogo potest, de qvibus infrà dicetur.

Ejusdem commatis Autor GEORGIUS DRAUDIUS est censendus, cujus extat Bibliotheca classica per omnes Facultates, itidem è Catalogis Francofurtensibus congesta. Solum ille Nomenclatorem, et ne qvidem fide dignum, agit, in qvô reperias nonnulla planè falsa; libros, qvi nunqvam editi, et in ipso conceptu parturientis cerebri suffocati. Inepti sunt, qvi libroru~ Catalogos scribunt è Catalogis. Oculata hîc fides et judicium praesens reqviritur. Laudanda tamen methodus est, quâ utitur: qvam ob causam majori esse usui potest, qvam caeteri indices, etsi accuratiùs instituti.

KONIGII Bibliotheca Vetus et Recens edita est Norimbergae ab Enteris in folio Ann. 1678. Non facile memini, majori apparatu venditatum esse ullum librum, qvam hunc; qvia, ut tit ulus praefert, totius orbis literati opes, ab ipsis incunabilis ad nostra usqvetempora, pollicetur. Sed totus ille liber exiguâ plane industriá congestus, è Catalogis variis undiqvaque et undiqve corrasus. Historia, qvae breviter annectitur, nonnunqvam de viris doctis falsa est: libri affinguntur qvibusdam, de qvibus nunqvam fortè illi cogitarunt: Omnia manca sunt et mutila. Nam de viris celeberrimis, qvi hodiè vivunt, vel nuper desierunt vivere, leviora qvaedam scripta referuntur, praeteritis dignioribus.

MARTINUS LIPENIUS, Scholae Lubecensis Conrector, scriptis qvibusdam in lucem editis clarus, Catalogos librorum in Jurisprudentiâ, Medicinâ, Theologia, Philosophia, congessit, secundum materias distinctos, qv od à multis hactenus desideratun. Libri omnes per intervalla in folio editi, typoque grandiore, unde moles et pretium qvidem librorum augetur, sed com~oditas notandi praetermissa relinqvitur. Reliqvis tamen praestare Biblioth. Philosophica et Theologica videntur Indices Autoru~ Alphabetici adjecti. Utilissimus labor esset, si omnes autores veteres et novos secundu~ materiarum titulos accuratè dispositos haberemus. Sed fieri vix potest, ut in istis argumentis omnibus absolutu~ numeris haberi opus possit: nam [Griechischer Text] novique labores semper hîc locu~ in veniunt.

Haec de scriptoribus universalium Catalogorum dicta sunto. Veniamus

[Image Nr. 00223 / S.203]
nunc ad scriptores Catalogorum particularium: inter qvos primum locum tribuamus iis, qvi certae alicujus nationi# et autoris libros recensent. Sunt verò inter illos nonnulli, qvi personis contenti omittunt scriptorum accuratam enarrationem, inter qvos est JOHANNES ANDREAS QVENSTEDT, cujus extat Dialogus de patriis illustrium virorum, omnium ordinum ac facultatum, qvi ab initio mundi per universum terrarum orbem usque ad annum 1600. claruere. Non contemnendus liber est, qvanqvam non satis plenus, nec in recensendis scriptis accuratus. Errores Geographicos aliosque in illo notat Bailletus tom. 2. p. 25.

Incipiemus à Gallis, qvae gens, ut prae caeteris ad ostentationem facta est, non omisit hanc qvoque nominis sui gloriam, exemplo Graecorum et Romanorum, apud qvos non defuerunt, qvi gentis suae scriptorum elogium editis libris celebrarint. Valde enim ad existimationem nationis pertinet ingenii gloria, qvae libris et inventis aestimaeur, ut patriae specimina victoriis et factorum historiis. Provincialium Poëtarum Gallorum Historiam Claudius Fauchetus, Vir illustris, recensuit peculiari libro. Nam po#tic# gloria# prae caeteris nationibus, penè in ipsa barbarie, excelluerunt Galli; unde didicerunt et exemplum sumpserunt Itali. Certè apud Gallos singulares ludi poëtici suerunt instituti, qvibus ipse Rex praesidebat, et victores in hoc certamine coronabat. Horum ludorum memoriam ex ipsis Antiqvitatis ruderibus produxit Dominus de Casa nova, Vir illustris et doctissimus, cujus extat singularis de hoc argumento liber, in 4to editus: De qvibus pluribus etiam egimus in Dissertatione nostrâ de Germanicâ Poësi, capite de Galloru~ Poësi. Franciscus Petrarcha, argutissimus Italorum Poe#ta, multum Provincialibus istis debet. Hujus Faucheti Historiam suo libro inseruit ANTONIUS VERDIERIUS, Claudii Verdierii, de qvo nos suprà, Pater. Summâ hiccurâ recensentur libri, Gallico non solum idiomate scripti, sed et Latino à Gallis: qvanqvam parcior in his fuerit, et diligentiorem tractationem labor ille reqvirat. Editus est ille liber, titulo Bibliothecae, Gallicâ linguâ, Lugduni Anno 1585. in folio. Praefatio libripleniùs consilium ejusexponit. Est omnino in pretio habendus; qvanqvam Bailletus multos in illo defectus notet.

FRANCISCUS GRUDAEUS CRUCIMANIUS, ut illum Nicolaus Antonius vocat, sive SIEUR DE LA CROIX DU MAINE, idem argumentum tractavit post Verdierium, cui tamennihil se debere profitetur. Habuit qvidem in animo hic autor vastum opus Bibliothecae universalis condere, ut patet ex Epistolâ ad Regem scriptâ, qvâ ideam proponit perfectae alicujus Bibliothecae, per pluteos suos instar Locorum Communium disponendae; sed methodus ejus est planè [Griechischer Text] , neque certa scientiarum capita seqvitur: titulos enim variè inter se miscet. Habuit qvoque affectos alios libros Bibliothecarios de Gallicis scriptoribus aliisque; sed qvi nunqvam sunt editi, et post mortem ejus distracti fuerunt, teste Ludovico Jacobi in Tractatu suo de Bibliothecis; ubi de Bibliothecis Gallicis agit. Fuit verò inter duos illos controversia, de sublectis sibi per plagium notatis suis: nam uno penè eodemque tempore libri illi prodierunt. Crucimanius tantùm

[Image Nr. 00224 / S.204]
Gallicos recenset isto libro, qvieodem titulo editus Paris. in fol. 1684. Latinos peculiari libro reservaverat, qvi tamen nunqvam editus. Memorabile omnino est, qvod ipse de se Crucimanius in Praefat. Bibliothecae Gallicae. Ie diray que dés l' an de mon âge dix-septiesme, scavoir est, en l' an de salut 1569. estant enuoye en l' Université de- Paris, pour faire profit aux lettres, l' estois si curieux d' avoir toutes sortes de livres non seulement en Grec, Latin et autres langues, et sur tout en François, qu' en fin l' amas que ĵ en sais estoit sigrand, que le Catalogue d' iceuxse monstroit tenir plus d' un juste volume. De façon qu' il me prit dés-lors une enuie de mettre à part les Grecs et les Latins, et d' un autre coste les François, où Autheur qui auoyent escrit en nostre langue, sans parler des Italiens, Espagnols et autres. Alibi dicit, se commentariorum septingenta vel octingenta volumina anno aetatis 27. in omni genere scientiarum collegisse. Promittit qvoque librum Gallicâ linguâ, cui titulus La Recherche des Bibliotheques ou Cabinets les plus renommez de France avec la declaration des livres rares, medailles, pourtraits, Statues ou effigies, pierreries, ou autres gentilesses, ou gentilles curiositez, quise voyent és maisons des Princes et autres, qui sont amas de telles magnisicences. Sed nihil post mortem ejus eorum apparuisse, testis est Lud. Jacob. p. 675. qvae fortè destructa et dissipata fuere.

ANDREAS DU CHESNE, sive QVERCETANUS, scripsit Gallicâ linguâ Bibliothecam Autorum, qvi scripserunt Historiam et Topographiam Franciae secundum ordinem temporum et materiarum. Editus est ille liber in 8vo Parisiis Anno 1627. et, si rectè memini, post illud tempus auctior in lucem venit. Sed apud illum nihil invenias praeter Gallicos autores, et qvidem Historicos et Geographos: Poterit tamen inservire Historiam Gallicam secundum tempora et autores nosse cupientibus.

SORELLUS, Historiographus Regius, Vir doctus, cujus extant multi libelli ab ipso editi, Gallicâ omnes linguá, ut Scientia Universalis, de qvâ infrà dicemus, et alius liber de perfectione hominis, qvi in linguam Germanicam conversus est à Barone de Stubenberg: scripsit librum, cui titulus: La Bibliotheque Françoise, qvo comprehendit Autores, qvi Gallicâ linguâ scripserunt, aut è Latinâ et Graecâ in Gallicam linguam verterunt varios autores. Sed eorum, qvi linguâ Latinâ scripserunt, nulla hîc sit mentio, nec omnium, qvi lingvâ Gallicâ. Praecipuè illos tantum Scriptores recenset, qvi agunt de Eloqventiâ, Philosophiâ morali, Poëtas, Oratores, Grammaticos et Historicos Gallicos. Ita autem versatur in illorum Autorum recensione, ut judicia sua passim interponat. Habuit vero ille in animo, ut ex Bailleto tom. 2. pag. 168. patet, Encyclopaediam aliqvam ex Gallicis tantùm autoribus concinnatam dare, cum sine Graecae Latinaeqve linguae subsidiis ad perfectam rerum cognitionem pervenire nos posse crediderit, qvod vanum ejus merito consilium Bailletus vocat. Ejus characterem describit Patinus epistolâ 45. ubi multa ejus scripta recenset, et pene 20 habere inedita volumina narrat. Caeterùm, qvi inter Gallos de omnibus Autoribus scripserit, nemo hactenus repertus est. In animo hoc habuit Ludovicus

[Image Nr. 00225 / S.205]
Jacobus, uti diximus, qvi vastum opus qvatuor in folio voluminum meditatus est; qvorum duo eos, qvi Latinâ linguâ, caetera, qvi Gallicá scripserant, comprehendere debebant. Ille vero Titulus operis: La Bibliotheque universelle de tous les Autheurs de France qvi ont escrits en qvelqve sorte de sciences et de langues, qvod ille Ann. 1638. inchoaverat. Jam verò eo mortuo, qvid huic operi factum sit, non constat. Edidit ille qvidem singulis annis, ab Anno 43, nisi fallor, incipiens, libros Parisiis editos, sub titulo Bibliographiae Parisinae, et finit Anno 1662. qvo scripsit Bibliothecam Gallicam universalem, id est Catalogum omnium librorum per universum Galliae regnum ab anno 50 excusorum. Videatur Labbeus in Bibl. Bibliothecarum. Sed nulla illic talis Bibliothecae, qvam promisit, et qvae veré ita vocari poterat, mentio fit. Extat et qvarundam regionum apud Gallos, Virorumqve in illis illustrium, enarratio. De qvibusdam Bailletus tom 2. pag. 184. Habuit qvoqve in animo Universale aliqvod opus Philippus Labbeus, homo ad Lexica et Catalogos conficiendos à naturâ factus, testaturqve de illo Nicolaus Antonius in Praefatione Bibliothecae Hispanicae his verbis: Vixisset hujusmodi natus laboribus Labbeus, haberemus absolutissimam hujus gentis ad miraculum doctae, è Chiliadibus Historico-Chronographicis notitiam. Qvod si continuus Scriptorum illorum Catalogus dari possit, non dubito, illum mole superaturum caeteros omnes. Ut enim ingeniosa gens est, et scribax; ita magna, ut puto, illorum Autorum apud illos messis erit.

Gallos excipiant Itali; magna apud illos Virorum doctorum semper copia, tum praecipuè, cum evigilarent iterum ex profundô multorum seculorum lethargô. Multae apud illos à praecipuis Viris institutae Academiae et Collegia, de qvibus supra# cap. 14. Singulis Collegiis certae erant leges. Scribuntur à singulis membris libri, qvorum omnium Historiam si haberemus, non parum prodesset ad rem literariam. Solam Lynceorum historiam adornabat Martinus Fogelius, Professor Hamburgensis, vir doctissimus; sed ille im~aturâ morte abreptus ineditum opus reliqvit. Multi è Collegiis illis prodierunt egregii libri, qvorum exigua, et plane nulla, apud nos est notitia. Extant nihilominus particulares singularium urbium Bibliothecae vel Catalogi, qui si conserantur omnes, integrum fortassis aliqvod corpus constituere possint. Nolo in illis recensendis prolixus esse, praesertim cum Labbeus in suâ Bibliothecâ Bibliothecarum et Teissierus plurimos jam tum recensuerint, ubi illorum nomina et librorum tituli legi possunt: nam singularia, qvae in illis moneamus, non habemus. Videndus qvoqve de iis est Bailletus Tom. II. à pag. 138. ad pag. 146. ubi nonnulla virorum doctorum de iis judicia habentur. Facit et Academiarum illarum et Academicorum mentionem Gregorius Letus, in 3. part. Italiae suae regnantis, non qvidem perfectam planè et absolutam, sed tamen, qvod ad nostra tempora spectat, sic satis accuratam. Ipse verò, ut videtur, potiùs aliunde doctus qvam suâ experientiâ omnia scribit, ac pleraque excerpit è notitiis privatis. Neque enim omnia Italiae loca eâ, qvâ fieri debebat, curâ indagavit, in qvibusdam locupletior, in plerisqve strictior

[Image Nr. 00226 / S.206]
et parcior. Prodesse tamen extero potest labor ille, utut imperfectus, Italiam studiorum gratiâ adituro. Nam in autorum, qvi hodiè vivunt, nominibus recensendis satis diligens est. Mallem illum omnes illas notitias et memorias, unde ipse hauserat, notasse.

Veniemus ad Hispanos, apud qvos olim exigua fuit scribendorum libroru~ cura, nisi qvod Andreas Schottus in librode Bibliothecis, et claris Hispaniae viris, Francofurti in 4to An. 1608. edito; et Valerius Andreas Taxander in Catalogo clarorum Hispaniae scriptorum, Moguntiae An. 1607. in 4to editô, aliqvam in illô argumentô operam posuerunt, sed minus accuratam. De illis videatur Bailletus tom. 2. pag. 150. 151. 152. Post illos tandem prodiit NICOL AUS ANTONIUS, Hispalensis, JCtus, Ordinis S. Jacobi Eqves, Canonicus, Regiorum negotiorum in urbe et curiâ Romanâ Procurator generalis. Is maximis laboribus congessit, tum è Catalogorum universalium scriptoribus, tum è gentis suae Nomenclatoribus, qvi tamen perpauci sunt et planè non accurati, Bibliothecam, cui titulum facit. Bibliotheca Hispana, sive, Hispanorum, qui usquam unquamve, sive Latinô, sive populari, sive aliâ quâvis linguâ scripto aliquid consignarunt, notitia, his, quae praecesserunt, locupletior et certior, brevia elogia, editorum atque ineditorum librorum Catalogum duabus partibus continens, quarum haecordine quidem rei posterior, conceptu vero prior, duobus Tomis de his agit, qui post annum secularem 1500. usque ad praesentem diem floruere; prodiit Romae, Anno 1672. in folio. Praemissa est luculentissima Praefatio, qvae agit de totô hôc colligendi autores negotiô, exponit sua et aliorum consilia, et qvasi per lancem saturam recenset magnâ diligentiâ autores omnium nationum Bibliothecarios. Liber ille omnes, qvotqvot sunt hujus argumenti, scriptores accuratione et diligentia# vincit; nam et elogia addit, et libros editos adsignatô tempore et loco, unà cum ineditis, sollicitè recenset. Multa enim in illô librô invenias maximè memorabilia, ex ipsis Bibliothecarum recessibus producta. Adjecit Indices, pulcherrimô ordine, secundum disciplinas congestos. Primus est Index cognominum. II. Patriarum. III. Ordinum Ecclesiasticorum. IV. Munerum Ecclesiasticorum. V. Munerum Secularium. VI. Materiarum, qvi caeteris amplior, et in XXIII. Classes dividitur. Liber ille Ideam subministrare potest omnibus in aliis gentibus simile qvippiam tentaturis. Antiqviores Hispaniae scriptores peculiari libro reservavit.

Dolendum est, adeò incuriosos esle in rerum suarum notitiâ Batavos, cum apud illos plurima lucem videant, tam Latinâ qvam Belgicâ linguâ scripta, qvoru~ Catalogum locupletiorem texi, interesset publicè SANDERUS de scriptoribus Flandriae 3. libros, de scriptoribus Gandavensibus alios tres, duos de Brugensibus scripsit. Idem de MStis qvoque egit. Elogia uberiora virorum doctorum sunt in Flandriâ ejus illustratâ, vasto opere. VALERII ANDREAE DESSELII Bibliotheca caeteris omnibus in hoc genere scriptoribus praeferenda est, etsi in multis deficit; ac FRANCISCUS SWERTIUS in Athenis suis Belgicis, qvaedam sibisubrepta qveritur: qvi hoc suo libro de Academiis et Bibliothecis Belgii agit.

[Image Nr. 00227 / S.207]
Sed Valerii Andreae liber multo accuratior est. MEURSIUS eodem titulo Athenarum Batavarum usus solam Academiam Leidensem describit, ejusque Professorum elogia et opera recenset. AUBERTUS MERAEUS, Panegyristes potiùs qvam Bibliothecarius scriptor, in solis elogiis haeret: Quare et Elogiorum Belgicorum titulo liber ejus prodiit. Valerius Andreas in Praefat. Bibliothecae suae duos alios librorum Belgicorum consignatores nominat. Sed imperfecti eorum labores industriâ Valerii Andreae obliterantur. Nunc qvidem prodeunt Mercurii aliqvi officinales librorum, singulis semestribus, non in Belgio tantum sed et alibi, editorum, curantibus Waesbergiis, qvorum diligentia merito laudanda est, non enim nudos tantum titulos sed et argumenta simul exhibent. Sed sera est illorum opera, et à paucis tantum annis inchoata.

Anglica gens Batavis longè fuit negligentior in consignandis ingeniorum monumentis; nihil enim ab illis prodiit, qvod mereatur nominari, cum tamen sint extentqve penè innumera ingeniosissimae gentis in omnibus doctrinis scripta, prodeantque qvotidie, tam Latinâ qvam vernaculâ linguâ, plura. Qvod ad vetera attinet, praeter BALEUM, cujus extant Centuriae Virorum illustrium Anglicorum; et compilatorem ejus PITSEUM, qvi de simili argumento et de iisdem autoribusscripsit, pleraque describendo et interpolando; et qvendam Eduardum LEIGH, qvi populari linguâ de recentioribus autoribus aliqva scripsit; neminem habemus, nisi paucula illa velimus his addere, qvae in Actis Philosophicis habentur. Sed ea tantùm Physica sunt et Mathematica. Baleum pleriqve non bonâ fide in recensione suâ versatum judicant. In Pitseo compilatore multi notantur errores: Burtonus in Graecae linguae historiâ p. 55. impudentem plagiarium nominat. Qvae GEORGIUS LILIUS elogia Anglica scripsit, exigua sunt, et memoratu vix digna. Fuit ille filius Guilhelmi Lilii, qvi teste Burtono p. 56, ut Graecis literis commodiùs operam daret, in Rhodo insulâ qvinqve annos degit. Prodeunt et singulis mensibus Mercurii officinales, qvi defectu aliorum colligi et notari possunt. Extat etiam Catalogus librorum, qvi incendio Londinensi perierunt, ex qvo hunc defectum utcunqve resarcire possumus. Subsidio etiam esse potest ANTONIUS WOOD, qvi in Historiâ Oxoniensi commemorat libros à Professoribus Oxoniensibus, omnibusqve hujus Academiae alumnis, qvi postea ad celebritatem nominis pervenerunt, editos. Catalogus qvoqve Oxoniensis Bibliothecae jungi his potest: Sed nulla tamen in omnibus est plena et ordinata Autorum Anglicorum recensio. Qvi doctorum Scoticae gentis historiam descripsit in Historiâ Ecclesiasticâ Scotiae THOMAS DEMPSTERUS, non satis bonâ fide eâ in re versari existimatur à multis, qvorum judicia collegit Bailletus tom 2. pag. 188. Et sanè hominem fuisse praeferocis et perversi animi, ex iis apparet, qvae de ipso narrat Erythraeus Pinacoth. I. num. 9.

Danorum scripta, sed per catalogum tantùm digesta, breviter consignavit ALBERTUS BARTHOLINUS, cui auctarium accessit à THOMA fratre. Rudes sunt illi labores, qvi per catalogos tantùm ordinati sunt. Meliùs mererentur

[Image Nr. 00228 / S.208]
de publico, qvi secundum seculorum seriem omnia confignarent, et accuratam simul Prosopographiam ederent.

Nunc qvoqve Holsatorum, Hamburgensium et Lubecensium scriptorum historiam laudabili profectò conatu molitur JOHANNES MOLLERUS, Flensburgensis, cujus operis designatio habetur in Cimbriae literatae prodromo, qvi Ann. 1687 Slesvvigae editus est. Opus autem ipsi in 4. partes dividetur. I. serie Chronologica exhibebit Elogia fusiora Scriptorum indigenarum. II. elogia Scriptorum exterorum, qvi apud Cimbros inclaruerunt. III. Alphaberico ordine recensebit scriptores minorum meritorum. IV. aliqvot sectionibus complectetur 1. Scriptores anonymos et pseudonymos, 2. Viros doctos, sed nullis libris editis claros, caeteris tamen nihilo inferiores. 3. Indicem exterorum muneribus publicis non admotorum, qvorum monumentis Historia Cimbrica est illustrata. Praemittet V. Prolegomena, quibus continebunturtum Scriptores Historiae particularis literariae, singularum totius orbis nationum, ordine Geographico, qvorum jam numerus octuplo superat Labbeanum et Voglerianum, tum Cimbrorum in rem literariam merita insignia [Griechischer Text] adumbrata. Subjicientur VI. Indices, ex qvibus primus Alphabotico; secundus vero Chronologico ordine nomina scriptorum sistet; tertius Topographicus suis regionibus exteris singulos viros doctos assignabit; qvartus Tacticus autores ratione munerum et scientiarum distinguet: qvintus Realis, sub materiarum classes scripta Cimbrorum revocabit, non generalibus tantùm titulis contentus, sed et partes scientiarum complexus: sextus memorabilia qvaevis continebit. Eâ vero [Griechischer Text] , fide, industriâ, in hoc opere versabitur, ut caeteris in hoc genere scriptoribus palmam facilè praerepturus sit.

Sueci qvoque nuper suas opes in publicum produxerunt, qvorum scripta hactenus ignorata fuerunt. Fuerunt tamen apud illos nonnulla edita, qvae magnam sanè laudem merentur. Prodiit Anno 1680. Holmiae JOHANNIS SCHEFFERI Svecia literata, sive de scriptis et scriptoribus gentis Svecicae liber, cui accedit Appendix de scriptoribus Finnicae gentis, opus posthumum: sed facilè apparet, autoris ultimam manum operi non accessisse. Novi enim Svecos, qvi ipsi hunc vilipenduntlaborem. Qvae praemittitur ad Lectorem, Praefatio, affert non pauca, qvae ad notitiam rei literariae Svecanae pertinent, qveriturque de iniqvitate hujus loci in libris coe~mendis et imprimendis. SIMON STARAVOLSCIUS qvoque illustrium Polonorum Centuriam edidit.

Utinam in Germanâ gente esset, qvi hoc patriae suae pietatis officium praestaret, colligeretque accuratam scriptorum et autorum suae gentis historiam; certè numero vinceremus omnes, non aeqvè dicam pretio. Scribunt enim multi, imò vomunt libros; qvibus ut excuteretur è manu calamus, publicâ autoritate provideri deberet. Hinc contemptus nostrae gentis apud gentes nasutiores, qvae tamen, si rem accuratiùs pensitaveris, multum Germanorum diligentiae debent. Id certè vel ipse livor fatebitur, absque Germanis vix tantos in re literariâ progressus

[Image Nr. 00229 / S.209]
facturas caeteras nationes, qvae Germanos qvadantenus Poedagogos nactae sunt: qvod aliqvando ostendam Dissertatione singulari de meritis Germanorum in rem literariam. Supersunt multi libri, tam Latinâ qvam vernaculâ linguâ scripti, qvi in pretio haberi merentur; qvi si notarentur accuratiùs, non parum hoc tum ad gloriam, tum ad utilitatem faceret. Coepit qvidem MELCHIOR ADAMI aliqva de vitis Theologorum, JCtorum, Medicorum et Philosophorum com~entari, qvi in nostrâ gente aliqvod tamen operae pretium fecit; qvanqvam longè à perfectâ Historiâ absit: in elogiis prolixior est, in scriptorum reeensione non adeò accuratus. Eandem telam continuavit HENNINGUS WITTE, Gymnasii Rigensis Professor celeberrimus, vir doctus et amicus noster, qvi è Program~atibus Academicis elogia et scripta collegit; addidit et exterorum nonnullorum vitas, laudabili qvidem operâ. Sed vix uni homini tam vastum argumentum exhaurire licet, qvod adeò operosum est, et literarum commercia penè infinita postulat. Nunc ille Diarium Biographicum instituit, in qvo Scriptores seculi XVII praecipui concisè descripti. Postea REISERUS Theologorum aliqvot et Philologorum è nostratibus vitas et scripta recensuit.

Vidimus de Bibliothecarum scriptoribus secundum nationes consideratis; locum ab his occupent, qvi agunt de Bibliothecarum scriptoribus respectu certi ordinis. Eorum posset vastus Catalogus texi; sed nolumus operosi esse, cum jam tum illos recensuerit Philippus Labbeus in Bibliotheca Bibliothecarum, Indice tertio, et Teissierius. Legendus est Bailletus tom. 2. à pag. 118. ad pag. 138. Prae caeteris omnibus laudanda est ordinis Jesuitici Bibliotheca, qvae plenè et copiose scripta est post Petrum Ribadeneira, à Philippo Alegambe Bruxellensi, qvae edita est Antverpiae in folio Anno 1653. Prodiit denuò auctior illa Bibliotheca Nathanaelis Sotwelli operâ, ante aliqvot annos Romae: plura de illo libro singularia notavit Bailletus, qvae hîc non repetam. Com~endari qvoque debet Bibliotheca Scriptorum sacri ordinis Cisterciensis, à Carolo de Visch adornata, cujus editio secunda plenior Coloniae Agrippinae 1656. in 4to prodiit. In hac memorabilis omnino est illa Johannis Caramuelis Lobkowitz operum, tam editorum qvam ineditorum, recensio, ab ipso autore consignata, et hîc inserta à pag. 178. ad p. 200. ubi multa occurrunt notatu dignissima. Incredibile est, qvantum autor ille librorum scripserit unus in omni scientiarum genere: in qvibus lecretiora etiam qvaedam, et vulgo non animadversa, et singularia qvaedam cogitata continentur. De caeteris legi Bailletus potest.

Certi nominis scriptores, nescio qva minutâ diligentiâ, in unum corpus collecti à multis. In Graecorum Historiâ tum Johannes Meursius, tum Leo Allatius diligentes fuerunt. Ille de Alypiis, Antigonis, Aristoxenis, Philostratis, Ptolemaeis, Pythagoris scripsit: hic de Simeonibus, Psellis, Philonibus, Nicétis, Methodiis, et Georgiis: qvi ultimus liber in corpore Bizantinae Historiae Georgii Acropolitae additur, continetque multa memorabilia de libris ab iis autoribus scriptis,

[Image Nr. 00230 / S.210]
qvi nome~ Georgii habuere. Non pauca habet ille liber ad notitiam historiae Ecclesiasticae, praecipuè Orientalis, pertinentia. Ita de claris Jacobis scripsit Ludovicus Jacobi: de claris Philippis Philippus Labbeus: de claris Theophilis Theophilus Rainaudus: de claris Antoniis Sanderus.

Inter Catalogorum particularium scriptores recensendi et hi sunt, qvi de scriptoribus, respectu ad scientias habito, scripserunt. Inter eos primô locô numerabimus ISRAELEM SPACHIUM. Ejus extat Nomenclator scriptorum Philosophicorum atque Philologicorum, qvo habetur succincta recensio eorum, qvi Philosophiam omnesque ejus partes qvôvis tempore aut idiomate usque ad annu~ 1597. descripserunt et illustrarunt, methodo secundum locos com~unes ipsius Philosophiae institutâ, cum duplici indice, unô rerum alterô autorum, collectus et digestus Laudanda est viri hujus industria, qvam in seqventibus temporibus adhibuit nemo. Ordo secundum Philosophiae partes com~odus est, et magni usus. Idem autor scripsit et Nomenclatorem Medicum, simili ratione digestum; qvi rudimentum praebuit illis, qvi posteà majores de re Medicâ Catalogos scripserunt.

GERHARDI JOHANNIS VOSSII indefessa diligentia in his argumentis praeferri omnibus debet. Extant ejus opera de Historicis Graecis et Latinis, nunc mendosè recusa, qvem diligenter exscripsit Martinus Zeilerus, qvi secundum Alphabeti ordinem autores disposuit, et aliqva de recentioribus historicis addidit. Supplementa Vossiana scripsit Malincrotius, qvi praetermissos à Vossio Historicos Graecos singulari dissertatione adjecit: sed in alterâ editione Vossii pleraque qvae notaverat Malincrotius, addita fuerunt. Scripsit et supplementum Hallervordius, et novissimè Christophorus Sandius, libellô in Bataviâ editô in 12. Reinesius qvoque supplementa ad historicos Graecos molitus est, ut tradit Rupertus in Epistolis Richterianis, pag. 424. Testis qvoque est Sarravius in epistolis pag. 267. Ludovicum Jacobi tale supplementum scripsisse: nam in epistolâ ad Isaacum Vossium scribit, se ipsi partem eorum transmississe, et nunc reliqva, qvae ad Historicos Graecos spectent, transmittere; librum enim ad umbilicum vergere: Sed nihil eorum publicè comparuit. Idem Vossius de Poëtis Graecis et Latinis libellum edidit, sed ad recentiores se non demittit; editus est Amstelodami Anno 1654. in 4to. Poëtas recentiorum temporum Gyraldus Dialogis duobus persecutus est. De scientiis Mathematicis ac autoribus veteribus et recentioribus idem Vossius scripsit. Voluit scribere de scientiis et artibus, cujus [Griechischer Text] est liber de 4. artibus popularibus. Qvae, ut omnia doctissima sunt, ita optandum fuisset, ultimam iis accessisse manum. Non pauca praetervidit: recentiorum illi et exoticorum cura parcior, qvae verò ab illô scripta memorantur, sollicitè satis examinantur.

Astrologorum Elenchum specialem et secundum Chronologiam institutum dedit Ricciolus in Almagestô suô novô. Qvi perfectas singularum Facultatum et scientiarum Bibliothecas et Catalogos scripserint, non habemus: qvanqvam multi qvidpiam tentarint penè in omnibus disciplinarum generibus. Qvod ad Theologiam

[Image Nr. 00231 / S.211]
attinet, sunt qvidam, qvi Theologorum scholasticorum ac moralium nomina consignarunt; qvidam, qvi Interpretum Scripturae; aliqvi generatim de rerum Theologicarum scriptoribus egerunt, tum è Pontifi ciis, tum è nostris et Reformatis. Possevinus et Molanus è Pontificiis Theologicam Bibliothecam scripserunt, et praeterea nonnulli alii. E Reformatis Voëtius, qvi multa immiscet falsa; libri non rectè citati; interdum affingitur multis, qvod ab ipsis scriptum non est; nomina pervertuntur. E nostris, qvi scripserint, vix memini, praeter Bolduanum et Draudium: in qvibus tamen id laudandum est, qvod tam in Theologicis, qvam in Philosophicis, secundum locos materiarum collectanea sua instituerint. Nunc accessit illis Lipenii Bibliotheca Realis Theologica. Calixti Apparatus magnâ rei Theologicae jacturâ in ipso penè initio defecit. Ideam Bibliothecae Theologicae secundum seriem autorum commodè dispescere docuit Hottingerus in Bibliothecariô suô qvadripartitô, ubi autores in ordinem redigit, et potiores in ordine illô recenset.

JCtorum libros qvi in ordinem redegerit accuratum, ab ipsâ Jurisprudentiae [Griechischer Text] nullum habemus. Sunt qvidem, qvi vitas nonnullorum descripserunt, et libros qvoque recensent, ut Baldus, Rutilius, Pancerollus, Fichardus, Bechtholdus, qvi secundum materias juris autores disposuit, qvibus ultimò Martini Lipenii Bibl. Juridica Realis accessit; sed nondum satis factum est huic negotio. Bibliothecam universalem Juridicam molitur CASPARUS THURMANNUS, qvi multâ cum curâ et industriâ hoc in argumento versatus est: nam secundum materias et partes Juris generaliores eam instruet: Bibliothecam processualem, criminalem, testamentariam, contractuum etc. singularibus voluminibus comprehendet, in qvibus ordinem rerum seqvetur. Qvi, si aliqvando prodierit, liber omnium superabit labores. Promisit et Cornelius à Beughem Bibliothecam Universalem Juridicam, sed recentiorum scriptorum, cujus ille specimen dedit, publicata hoc anno Bibliographiâ Juridicâ et Politicâ, qvo continentur JCti et Politici, qvi ab anno 51. usque ad annum 78. in omnibus linguis scripserunt. Prodiit Amstelodami Anno 78. in 120. dispositus est secundum autores liber; huncille laborem per seqventia tempora continuabit, et aliqvâ parte juvabitur res Bibliothecaria hujus viri studiô, si aliqvando in lucem producet, qvos editioni se paratos habere libros scribit. Habebimus ab illo B#bliographiam Universalem omnium Facultatum et artium, Bibliothecam Belgicam omnium scriptorum, qvi unqvam prodierunt in Belgio, Bibliothecam materiarum universalem, Bibliothecam Mathematicam, Historicam, et Chronologiam, Bibliothecam Chalcographicam orbis imperantis et literati, et praeterea plurima alia. Videatur Syllabus libro ejus praefixus.

Medicorum scriptorum itidem accuratum Catalogum non habemus De vitis antiqvorum Medicorum in animo habebat scribere Clarissimus vir Johannes Heinricus Meibomius, et eandem telam texere dicitur Aegidius Menagius. Meibomii liber apud filium ejus, Profeslorem Helmstadiensem, Virum Clarissimum,

[Image Nr. 00232 / S.212]
latet, qvi de hôc opere, si rectè memini, publicavit epistolam. Est et in Italiâ qvidam Johannes Baptista Caponus, qvi Historiam Medicam universalem prae manibus habere dicitur, referente Gregorio Leto. Hujus Historiae Universalis libros qvinqvemolitur, qvorum primusest de veteri Medicinâ; secundus de recentiori Medicinae usu apud omnes nationes; tertius desectis; qvartus de Medicis; qvintus Bibliothecâ Medica cum notitia MStorum totius orbis in qvocunque idiomate. Verùm vix hominis unius industria isti labori sufficere videtur. Qvod ad veterem Medicinam attinet, Conringius in Introductione suâ Medicâ strenuè partes suas exsecutus est, quam supplemento suo auxit nunc Cl. Schelhammerus. Sed no#hîc non tam de historiâ, qvam de Catalogis librorum solliciti sumus. Eorum aliqvos dederunt Isr aël Spachius, Brunsfelsius, Schenckius, Robertus Constantinus, Paschalis Gallus, et post illos van der Linde Professor Leidensis, qvi omnium antecessorum labores in unum corpus congessit, additus suis augmentis. Dispositus autem liber est secundum autores, suntque multi in eo errores et defectus, qvorum aliqvos notat Voglerus Introductione in notitiam scriptorum pag. 42. 43. 44. qvi eum autoribus prioribus, Schenkio, Constantino et aliis, multis in locis ipsum contulit, et non satis accuratum invenit. Post illum tecundum materias disponit Catalogum Lipenius; sed magna seges restat recentiorum scriptorum, qvorum nulla in illo librô mentio. Scripsit et Cornelius à Beughem Catalogum novissimorum scriptorum Physicorum et M#dicorum, sub titulo Bibliographiae Physico-Medicae, qvae anno 80. prodiit in 120. De caeteris, qvi ratione scientiarum habitâ Catalogos scripsere, plura habentur apud Bailletum tom. II. â pag. 189 ad pag. 237. et nossuo de illis loco plura commentabimur.

Catalogi Bibliothecarum publicarum aliqvot publicati sunt, ut Bibliothecae Oxoniensis, de qvâ suprà. In Belgiô qvoque prodierunt Bibliothecarum qvarundam Catalogi, ut Ultrajectinae, qvi in folio editus est, et Lugdunensis, qvi in qvarto; qvales vix haberi possunt in Bibliopoliis. In hoc MSta Orientalia enumerantur. In Germaniâ extat Catalogus Bavaricae et Augustanae, qvi rariores sunt. Catalogi Augustanae Bibliothecae non nisi centum exemplaria impressa sunt. In illa Bibliothecâ latent multi MSti Codices, adhuc inediti, qvorum non pauci prodierunt, curante Marco Velsero, ejus Reip. Duumviro, cujus magna apud eruditos est celebritas. De his et Bavaricis Monachii ac Ingolstadiae Bibliothecis videatur Bailletus tom. 2. pag. 243. 244. 245. De Vindobonensi Bibliothecâ Lambecius non Catalogos, sed commentarios scripsit. Gvelferbytanus Catalogus ut ederetur, ursit olim Boineburgius, sed frustra; cujus causas tradit Conringius in Epistolâ de Bibliothecâ Augustâ, ubi multa de Catalogis Bibliothecae ipsius Principis manu, singulari planè curâ et indultriâ, conscriptis. Non memini plures unqvam prodiisse publicarum Bibliothecarum Catalogos. Prodierunt qvidem Excerpta Catalogorum de MStis Codicibus, à Bibliothecariis vel aliis autoribus publicata. Habemus à Thomasino editos Catalogos MStorum, qvi reperiuntur in Bibliothecis Patavinis,

[Image Nr. 00233 / S.213]
tam publicis qvam privatis. Qvales Catalogi utinam plures ederentur per omnes provincias provincias et regiones! Mirè enim prosunt ad MStos Codices indagandos, qvi aliàs facilè pereunt in privatorum Bibliothecis, si illae distrahuntur, vel ad alios possessores indoctos perveniunt; unde saepe ad Bibliopegos et salsamentarios deferuntur. Hafniensium Bibliothecarum ortus et incrementa recenset Thom. Bartholinus in dissertationum de libris legendis primâ, pag. 16. 17. 18. 19. 20. Bibliothecae Mediceae Florentinae Catalogus ab Henrico Ernstio Amsterodami An. 1641. in 8. publicatus. De caeteris nos suprà plura diximus. Scriptores Catalogorum de viris doctis Italicis habet Gregor. Leti Ital. regnant. part. 4. pag. 195. Parte 3. ubi Laurentii Legati libros recenset, notat ejus autoris Lyc um Herculis, sive scriptores Cremonenses: item librum de Pictoribus, Sculptoribus et Caelatoribus Cremonensibus. ejusdem Athenaeum Poëtarum tom. 4. et Museum Poëtriarum cum Iconibus; qvi tamen omnes [Griechischer Text] .

Haec de publicis Bibliothecis earumque Catalogis in hâc summariâ recensione sufficiant. Venimus ad Bibliothecas privatas: Earum Catalogi plures sunt, qvam ut recenseri possint, neque omnes ad manus meas pervenerunt: ex iis tamen celebriores primùm enarrabo, reliqvos qvasi per lancem saturam exhibiturus. Praecipuus inter illos est Catalogus Bibliothecae Cordesianae, qvam instituerat Johannes Cordesius, Canonicus Ecclesiae Lemovicensis, qvi omnes suas opes, et qvicqvid corradere poterat, in Bibliothecam hanc impenderat, vir doctissimus et humanissimus; cujus plenius elogium descripsit Gabriel Naudaeus, qvi Bibliothecae hujus Catalogum ipse confecit, et accurato ordine digessit autores, secundum materias et formam librorum illos dispescens. Praecipuè hic commendari Catalogus debet ob insignem Historicorum, praesertim exoticorum, copiam, qvorum rarior apud nos est notitia; editus est Parisiis in 4to, An. 1643. Hinc commendo Catalogum Bibliothecae Thuanae, cujus jam suprà cap. 5. facta mentio est; et mirificé mihi placet ordo: non enim contentus summis tantum capitibus autor sub specialibus titulis locavit autores, ut statim occurrant, qvi de eodem argumento scripserunt, qvod Locorum Communium instar esse potest: et hujus ideam, notante Bailleto, Draudio debet. Additi qvoque sunt MSti Codices, tam antiqvi qvam recentiores. Qvâ diligentiâ Bibliotheca haec composita sit, Praefatio ejus libri docebit. Addendus qvoque melioribus Catalogis est Raphaëlis Tricheti du Fresne Bibliothecae Catalogus Paris. 1662. in 4to. editus, ob librorum raritatem et selectum praecipuè commendandus. Observavi in illo Catalogo scriptores frustra in aliis qvaesitos. Sed infinita sunt in illo menda Typographica. Theologorum JCtorum Medicorum parcior hîc numerus, sed in omni historiâ, antiqvitate, varia literaturâ, rebus naturalibus, libris qvorum nomina nunqvam penè audita instructissimus ille est, libri interdum non conveniente loco positi Bibliothecae ipsa Regiae accessit pretio 24000. librarum Gallicarum vendita, postqvam ab alio 33000. libras oblatas vidua recusavisset. Anni impressionis diligenter notati magnum habent

[Image Nr. 00234 / S.214]
in libris ipsis eorumque variis editionibus conferendis usum. Qvi vitam Pinelli scripsit Gualdus, diligentissimum iteratarum editionum examinatorem eum fuisse prodidit.

Qvi jam seqvuntur Catalogi, sine ordine nobis recensebuntur. Plerique illorum formati sunt de Bibliothecis, qvae publicè per auctionem distracti sunt; eorum magnus est numerus, seligendi tamen sunt meliores de Bibliothecis, qvas possederunt Viri celebres, Scaliger, Salmasius, Heinsius et alii, si haberi possunt. Ex inspectione enim talis catalogi statim patet Viri industria et judicium in bonorum autorum selectu instituendo. Deinde vel eam ob causam asservandi sunt catalogi isti, ut sciamus, ubi lateant Autores, qvos Viri illi manu suâ notarint. Saepe enim notulae optimis autoribus â Viris istis in margine adjectae, multum lucis ad autorum sensum adferunt. Hinc in Bataviâ tales libri Scaligeri, Salmasii, aut alterius Viri docti manu notati, magno pretio coemuntur. In Amstelodamensi Bibliothecâ habentur Baronii Annales, manu Davidis Blondelli notati, qvos Resp. illa magnis sumptibus emit; Qvae notae, si rectè memini, nuper sunt publicatae. Vidi ipse olim in Bibliopolio Sansonii Geographiam sacram Capelli cum ejusdem Blondelli notis MStis. Bibliothecae Scriverianae Catalogus, qvi Amstelodami Ann 1663 in 4to prodiit, exqvisitissimus est: constat enim selectissimis omnium facultatum et artium autoribus. Scavenianae Bibliothecae Catalogus, qvi Hafniae prodiit, itidem commendandus est; ut et Mulenianae. Scaveniana Bibliotheca Regiae accessit, Muleniana Academicae: Hujus catalogum cum Praefatione et Oratione edidit Bartholinus, Hafniae 1670. ubi multos Catalogos recenset. Optimi autores Graecae et Latinae linguae, optimaeqve ejus editiones habentur in catalogo Pauli Junii, qvi publicatus est Lugduni Batav. 1670. Com~endo ideo hunc catalogum, quod tantùm autoribus illis constet, et paucos alios admistos habeat. Si qvi Chimicorum, Theosophicorum, Mysticorum, imò et fanaticorum qvoqve scriptorum acervum velit, is inveniet in catalogo librorum Serrarii et Bahnsii, qvi prodiit Amstelodami 1670. Non vacat nunc omnes recensere catalogos. In solâ Bataviâ penè integram Catalogorum Bibliothecam reperies, qvos omnes coacervare, superstitiosa esset diligentia et crambe millies cocta. Ad id tamen prodest catalogoru~ multitudo, ut in vastâ aliqvâ sylvâ deprehendantur nonnunqvam aliqva, qvae vel in instructissimis Bibliothecis non habentur. An. 1682 Nicolai Heinsii Bibliothecae catalogus prodiit, Viris doctis in pretio habendus, ob exqvisitos, qvi illic recensentur, libros, tam editos qvam ineditos et MStos, acmanibus Scaligeri, Salmasii aliorumqve Criticorum notatos: Cui jungi potest Bibliothecae Goësianae catalogus Anno 1687 Leidae editus; in quo non rariorum tantùm librorum, sed et magnus nummorum apparatus est. Notariqvoqve possunt et comparari, ubi incideris in illos, Calixti, Reineccii, Pawii, Gothofredi JCti etc Catalogi. Adriani Pavven Catalogus Hagae Comitis Anno. 1654 et ibidem Anno 1656 editus: in qvo multitudo librorum cum selectu certat.

[Image Nr. 00235 / S.215]

Etiam Catalogi officinales non spernendi, ut Catalogus Bibliopolii Elzeveriani, qvi Amstelodami prodiit Anno 1681, in qvo multi exotici autores. Sunt et ab aliis Typographis et Bibliopolis alii publicati catalogi, in qvibus recensendis non ero prolixus. Ii qvoqve, qvi libros impresserunt, typographi certos consignare librorum à se editorum catalogos solent. Extant Catalogi librorum, qvi à proelo Manuciorum, Stephanorum, Plantinorum, Morelli, Cramoisii etc. prodierunt.

Sunt praeterea, qvi certi temporis Bibliothecas scripserunt, qvo referendus est Leo Allatius in apibus urbanis, librô, qvô describit Viros eruditos, Romae tempore Urbani viventes, et eorum scripta recenset. Pertinent et huc Ephemeridum scriptores apud variasnationes, de qvibus suprà diximus. Sunt, qui suorum librorum Catalogos scripserunt, ut Campanella, Gaddius, Cardanus aliiqve.

Sunt, qvi laborem susceperunt colligendi libros qvoscunqve rariores, sine te mpore certo et ordine, prout se inter peregrinandum vel in Bibliothecis obtulerunt. Aliud institutum fuit Johannis Cinelli, qvi ex consilio Viri illustris Magliabechi congerere coepit libellos et schedas singulares, in qvibus nonnulla rariora continentur, varii argumenti, qvorum facilis aliàs jactura est. Ejus specimen unum prodiit Florentiae 1677 in 8vo, sub titulo, Della Bibliotheca Volante, qvi titulus ingeniosus est, per qvem intelligit minutos et hinc illinc errantes libros. Continuavit illum laborem seqventibus temporibus Cinellus. Non est spernenda haec opera, nec nullius usus: Saepè enim excidunt è memoria eruditorum, pereuntque vulgò non animadversa. Velim tamen de contentis et summariis librorum accuratiùs egisset. Retulit et illic nonnullas disputationes de materiis rarioribus, in Germaniae Academiis scriptas. Referri huc qvòqve debent Catalogi Francofurtensessemestres, sed qvi multis imaginariis titulis referti; Mercurii Anglorum, Gallorum et Belgarum menstrui. Qvod optimum certè inventum est ad librorum notitiam parandam: Tales ego Mercurios institui velim in praecipuis Europae urbibus et Academiis, in qvibus libri non tantùm editi re censeantur, sed omnia nova, vel inventa vel cogitata, in re literariâ: Eorum enim collectio vehementer prodesset ad omnis doctrinae incrementum.

CAP. XIX. DE VITARUM SCRIPTORIBUS.

AVitarum scriptoribus magna in historiâ literariâ utilitas. Neminima quidem hic omittenda, quod aversus Maresium asseritur. Peregrinationes doctorum diligenter notaendae. Character animi è minimis cognoscitur. Joachimi Camer arii diligentia in vitâ Melanchthonis laudatur. Exemplo Philiberti de la Mare ostenditur, ne omina quidem et somnia esse negligenda. Memorabilis de Quarraeo historia. Vitarum scriptores

[Image Nr. 00236 / S.216]
antiqui recensentur. Vitae virorum Reipubl. negotiis admotorum multum conferunt ad prudentiam civilem. Eorum aliquae recensentur. Vitas suas qui ipsi scripserint. Commentarii, Memoires. Biographos recentiores qui enarraverint. Vita Peirescii à Gassendo, J. Vincentii Pinelli à Gualdo, Pauli Sarpii à Fulgentio scripta ad rem liter ariam multum conferunt. De Pauli Sarpii eruditione et prudentiâ multa narrantur. Vita Petri Puteani à Rigaltio scripta multa habet ad rem literariam et civilem profutura, Vita Ducis Valentini speculum fraudum politicarum et artium Machiavellicarum. Malorum hominum vitas explorare prodest. Vita Henrici Vii. à Verulamio scripta ad prudentiam civilem commendatur. Vita Melanchthonis à Camerario plenissimè et eleganter consignata est. Camerarii Narratio de Eobano Hesso. Reuchlini Vita à Johanne Henrico Majo scripta Lotichii Poëtae Vita laudatur. Poëtarum Germanorum princeps. Judicia de illo. Forstueri Elogium à Böclero scriptum. Ameloti de Hussaie indigna in illum censura. Singularis de Thomâ Campanella et Forstnero historia producitur. Wallensteinii, Bembi, Contareni Vita. Gratiani liber de vitâ Commendoni et casibus virorum illustrium. Boissardi Vitae et Icones. Hanckii, Imperialis, Crassi, Gualdi, Ghilini, Theveti, Bullarti, Massoni, Capaccii in hoc genere scripta. Qvi de feminis doctis scripserunt. Erythraei Pinacotheca adversus Maresii calumnias defenditur. Sammarthanorum Elogia. Maresii de illis judicia. Patini Elog ia Virorum Gallicorum promissa. Vita JCtorum. Leickheri opera in iis colligendis laudatur. Pelissonii Recensio Doctorum Academiae Gallicae. Architectorum, Pictorum Vitae colligendae. Georgii Vasari de iis liber. Francisci Junii liber [Griechischer Text] de iis. Carolus Dati idem sibi proposuit.

PRaecipuam Historiae literariae partem Vitarum Scriptores constituunt: Cum enim duplex proficiendi in literis via sit, altera per praecepta, altera per exempla; haec posterior priori praeferenda omnino est, qvo magis ipse usus in rem praesentem deducit. Prout enim incidimus in vitam vel Philosophi, vel JCti, vel Medici, vel Politici; ita multa discimus, qvae ad scientias illas spectant, è [Griechischer Text] illo [Griechischer Text] , singularia, de qvibus nunqvam cogitarunt, qvi praecepta tantùm proponunt. Ex illis arcana qvaedam colligi possunt, qvae non scientiam tantùm, sed et prudentiam hominis literati augent. Ut enim in Vitâ Civili, ita qvoqve in vitâ hominis literati, prudentiâ qvâdam opus est in omni negotio. Conversationis sanè eruditae ratio è vitis Virorum doctorum formari qvam maximè potest: Qvam ob causam ego vitas Virorum doctorum et illustrium, qvi vel ad literas vel ad Rempublicam adhibentur, non superficiariâ aliqvâ et jejunâ operâ, sed qvam plenissimè, describi velim, ut vel ipsa [Griechischer Text] in his mihi placeat. Nam vel ex minimis rerum circumstantiis aliqva, qvae in usum tuum erunt, capies. Non placet sententia Maresii, qvi lib. 2. Epist. 5. in Historicis minimorum recensionem indulget, in Vitarum scriptione illam

[Image Nr. 00237 / S.217]
damnat: qvâ in re totus ab illo dissentio. Ille qvidem Suetonii et Nepotis exempla obtendit; at illi compendia tantùm rerum sectantur, et ab iis distinguendi, qvi unius vitam describunt. Ipsa enim methodi ratio reqvirit majorem in unius vitae scriptione diligentiam, qvam in plurium veluti conglobatione: et vel Attici vitâ ostendit Nepos, qvid summariâ aliqvâ percursatione locupletior ac copiosior narratio praestet. Non probatille, si qvis Ducis alicujus vitam scribendam suscipiat, et universam rerum illius tempore gestarum, qvibus ex parte tantùm interfuerit, historiam admisceat. Germanam verò eodem libro Epist. 25. gentem laboriosissimam, ut per contemptum vocat, reprehendit, qvod in ejusmodi elogiis multi sint, et in eâ materiâ, ut in aliis ferè, [Griechischer Text] . Ex his quidam corum, inqvit, parentes referunt, diem, et aliquando horam, quâ nati sunt, et talia, quae in Regibus solùm et in viris maximè illustribus requiruntur. Qvasi scilicet virorum celebrium conditio idem non mereatur, et qvae ille praetermittenda judicat, etia~ inter memorabilia referrinon debeant. Cum enim, qvi panegyricos virorum illustrium scribunt, vel ex artis praescripto non parentes tantùm et nativitatem, sed et majores, ac omne id, si memorabile est, qvod vitam antecessit, oratione complecti debeant; annon ineptum est, eos, qvi vitam alicujus singulatim recensent, qvorum longè uberior tractandi ratio esse debet, praeterire ipsa vitae auspicia? Idem Epistolâ 44. ejusdem librieandem cantilenam canit: Si is, inqvit, de quo scribunt, peregrinationem aliquam susceperit: omne illud ita singulatim describunt, et quos quoque loco convenerit, quosque cum quoque sermones habuerit, cum fastidio legentium commemorant: cum praecipua tantùm, quae in vitâ contigerunt, referre sufficiat, et quales hominis fuerint mores, qualia scripta. Cui vitio otia~ obnoxios esse ait plerosque, qui vitas Ducum rebus gestis illustrium hodie scribunt. Ita ille suo ex ingenio judicat, qvi Atticismi etiam in dictione affectator, in rebus qvoque ipsis sterilitatem amare videtur. Sed ego, tantum abest, ut cum illo reprehendam hos vitarum scriptores, ut laude potius dignos aestimem, qvi eam negotio, qvod tractant, praestare diligentiam volunt, qvam qvilibet paulo prudentior ab illis reqvirat. Qvid enim? an vitio vertam illi, qvi viri cruditi vitam describir, si peregrinationes ejus et cum viris doctis instituta colloqvia recenseat? unde plus sapientiae ac utilitatis lectori, qvam ex qvâvis aliâ narratione, accesserit. Ego, si omiserit, ne excusandum qvidem existimaverim. In vitis verò Ducum ac virorum rerum civilium administrationi admotorum, eo sollicitùs omnia recensenda sunt, qvo magis è minimis saepe circumstantiis inopinata qvaedam consilia et eventus emergunt. Sed nec illa tantùm, qvae praecipua alicui videantur; sed et [Griechischer Text] minimè praetereunda esse existimo, si qvid in illis notatu non indignum videatur. Nam levia illa, qvae Junius Cordus in vitis Imperatorum commemorare solitus est; qvoties processerint, qvando cibos variaverint, qvando vestem mutaverint, ac in ipso Julius Capitolinus reprehendit, nemo cordatus scriptor temerè notabit. Plutarchus optimus vitarum scriptor in Alexandro suo non semper clarissimas qvasque res, virtutes vel

[Image Nr. 00238 / S.218]
vitia repraesentanda ait, sed exiguum subinde factum dictumque et jocum aliqvem, qvi citiùs specimen edat morum, qvam funestissima praelia. Concedendum nobis est, inqvit ille, animi indicia ut scrutemur, ac cujusque per haec informemus vitam: aliis molem rerum et certamina permitt amus. Augustin. Mascard. de arte historicâ tract. 1. c. 3. in eâdem sententiâ est. Quoniam, inqvit ille, indoles et inclinationes naturae cognoscuntur è rebus minutissimis, è responsione inopinatâ, ex actione aliquâ, quae aliis parumad rem pertinere videatur, ex operationibus quotidianis et ordinariis, non hoc indecens vitarum scriptor existimet, si accur atam eorum rationem habeat; praecipuè in sanctorum historiâ, respiciendo ad factum non solum, sed et ad modum, tempus, occasionem aliasque circumst antias. Qvae, si in sanctorum rebus è Mascardi sententiâ attendenda sunt, in vitâ Ducis, Principis, Ministri Regii, prae caeteris observanda sunt, cum in iis verè [Griechischer Text] lateat. Ego certè eam ob causam magni facio vitam Peirescii à Gassendo scriptam, qvod in omnes partes excurrat et se diffundat, qvam noster ille forte in eo [Griechischer Text] damnaverit. Laudandus est Joachimus Camer arius, Heros eruditus inter Germanos, qvod in vitâ Melanchthonis ne qvidem somnia ejus notabilia, ac minima qvaedam praesagia, ostenta, omina omiserit. Etsi enim levia haec habiturus nonnemo sit, tamen non sunt dissimulanda illa providentiae divinae specimina, qvae viris bonis et doctis in vitâ saepè occurrunt; ad qvae respicere omnino debet, qvi vitae historiam scribit: ac optarim ego, exemplorum taliu~ messemextare qvam uberrimam. Tria ego in omnibus literatoru~ vitis consideranda esse existimo, 1. illud, qvod ad scientias sive doctrinas pertinet, vel [Griechischer Text] , vel [Griechischer Text] , in qvo ego ne cogitata qvidem eorum praetermiserim. 2. Qvod ad mores et conversationem. 3. Qvod ad totum illum vitae cursum, qvatenus ille divinâ manu regitur: qvaepars vitae minimè contemnenda est, aut leviter tractanda, ac mirificè lectores afficit. Cum Philibertus de la Mare Senator Divionensis vitam Jacobi Guionii describeret, non indignum suâ narratione existimavit, qvod non Guionio ipsi, sed Qvarraeo Collegae monitum, nescio cujus genii, nocturnum acciderat. Qvam cum mihi historiam recitarit vir Clarissimus, Petrus Axenius, Amicus noster optimus, antea mihi non observatam, qviin commentario suo doctissimo in Phaedri fabulas ad illustrandam libri 4. fabulam 23. de Simonide per Castorem et Pollucem à ruinâ aedium servato adduxerat, hûc apponere, ut rem memoratu dignissimam, volui. Sed me locus admonet, ne rem inauditam hactenus, et ideo seculorum omnium memoriâ dignissimam praeteream; quam, etsi haud pertinere videatur ad Guionios, non absretamen hoc loco referre mihi visum est: seu, quia conscius illius fuit ac interpres Jacobus Guionius; seu, quod vix apud posteros fidem inveniet, nisi testium omni exceptione majorum, et illius inter alios, cui illa contigit, testimoniis et subscriptionibus probata fuisset; eatamen fuit: Foederatorum factione plus justo in Burgundia valente Regiarum partium Praesides ac Senatores Semurium, primarium Mandutiorum oppidum Regis nomine jus dicturi secesserant, cum Divione non liceret; ac inter eos Joannes Quarraeus, qui feliciter miscuer at ernamenta togae artibus belli: Is IV. Calendas Augusti

[Image Nr. 00239 / S.219]
MDXCIV circa secundem diei horam matutinam sibi visus est motu subito expergefieri, et verba quaedam ignota pronunciare, cum famulo propius decumbenti surgere, et lampadem accendere jusso praecepit, ut eademmet verba, quae, ne sibi elaberentur, dentibus quasi retinere videbatur, scripto consignaret in hunc modum: Oug aposondes ton endon distiguion. Quod famulus confestim exsecutus est, neutro eorum, Graecane illa essent, an Arabica, aut alia, sciente. Quarraeus quidem, quamvis abunde iis artibus excultus, quae Viro Senatorio conveniunt, in suis Professionum tabulis, ex quibus haec historia à me excerpta est, scribit ingenuè, se Graeci sermonis planè fuisse inscium. Summo demum mane pergens in Senatum Quarraeus Jacobo Guionio, quicum illi consuetudo intercedebat, obvius sit, et vix salutatum rogat, ut ille verba, quae ex solaeorum asperitate Graeca esse conjectabat, interpretari vellet; quae à Guionio lecta, Graeca statim esse deprehendit, sed minimè ex Homero excerpta, quodputavit novus quidam Philosophus; hac autem ratione describenda: [Griechischer Text] . Quibus et interpretationem addidit verbis totidem: Non repulsuri, qvod intus infortunium. Horumverò cum diu sensum simul perpendissent, et si quid tristius in iis lateret, deprehendere conati fuissent, autor fuit Guarraeo Guionius, ut, quia jam ex illa domo, quam Semurrit incolebat, migrare constituerat, quod illius faetori recurrentem iterum iterumque coeliacum dolorem, quem passus fuer at, tribueret, non longiorem in illa moramtraheret. Sed longè gravius exitium illa verba praetendebant: siquidem post dies octo, cum Quarraeus rei publicae causae Flaviniacu~, Regiarum partium oppidum, perrexisset, domus illa à fundamentis convulsa de nocte repente concidit, fatalique, nec penitus impraevisâ Guionio ruina suas incolas oppressit: cujus rei historiam eleganti carmine (ut audio) Guionius postea cecinit, quo tam charum Regi et Reipublicae caput jure merito è tanta clade ereptum fuisse sibi et bonis omnibus gratulabatur, minimè omissa, ut decuit, Socratis et Bruti geniorum mentione. Memorabilis haec sanè historia est, qvae, etsi ad Guionii personam non pertineret, occasione tamen à Guionio data inductus, minimè praetermittendam existimavit Philibertus de la Mare: atque exemplo aliisfuit, qvomodo in hoc argumento sit versandum. De Guidone Patino refert, qvi ejus epistolas Gallicas edidit, in praefatione carum, adeò illum in vitis eruditorum sagacem fuisse, ut ne minima qvidem inexplorata reliqverit.

Fuere jam tum apud antiqvos, qvi in hoc genere laudabilem opera~ posuere; qvorum pauci adnostra tempora pervenerunt. Philosophorum vitas aliqvi, aliqvi dogmata. aliqui cum vitis simul dogmata scripsere: ac fuere plures saepe, qvi unius Philosophi Historiam tradidere. Ita Gellius Noct. Atticar. lib. 14. cap 3. multos nominat, qvi de Xenophontis Platonisque vitâ et moribus exquisitissimè scripserunt. Justinus Matyr in [Griechischer Text] scriptores Pythagoricae vitae et Historiae citat. Philo Byblius Grammaticus triginta libros [Griechischer Text] , de urbibus, et quos earum quaeque celebres genuerit, teste Suida, de quo Jonssius Histor. Philos. lib. 3. cap. 7. qvi, si hodie extarent, illo judice, multis jam rixis de patria virorum illustrium facile remedium foret. Plures è veteribus Biographis,

[Image Nr. 00240 / S.220]
tam Graecis qvam Latinis, recenset Vossius in Arte Historicâ cap. 7. p. 40. et Wouvverius Polymath. c. 12. qvi omnes temporum injuriâ interierunt. De Agatharchide, an Biographis accensendus sit, videatur Jonssius, lib. 2. c. 12. Qvi Biographi Philosophici supersint, notum omnibus est. Habemus Diogenem Laertium, Eunapium, Hesychium Illustrium, dequibus in Polyhistore Philosophico plura. Imperatorum, Caesarum, Principum in Republicâ viroru~ vitas recensuerunt ex antiqvis Plutarchus, Cornelius Nepos, Svetonius, Hist. Aug. Scriptores. Cum ergò Historia nihil aliud sit, qua~ Philosophia exemplis utens: Vitae vero descriptio singularis historia sit, qvae unius hominis actiones in Republicâ describit, ideò accuratius instituenda est, qvod [Griechischer Text] illum [Griechischer Text] , qvi ex ipsis rerum circumstantiis emergit, evidentiùs ob oculos ponat; ac simul nexum rerum, qvae ab uno illustri viro, si is inter praecipuos sit, gestae sunt, apertiùs demonstrat. Tales ergo scriptores necesse est [Griechischer Text] vel [Griechischer Text] esse, qvi usum rerum magnum habent, qviqve [Griechischer Text] didicerunt; qvâde re tam multa praecipit in praefatione suâ Polybius, in qvam legi aureus ille Casauboni commentarius potest. Est praeterea prudentiae non levis argumentum in iis scriptoribus, qvi exaliorum hominum vitâ, qvid ex usu praesenti sit, ostendunt, aliosqve officii sui admonent. Praeclarè Boclerus in Commentar. ad Cornel. Nepotem medium illud iter vocat, qvo inter potentiorum ambitiones mediâlicet viâ pergere, nec abruptâ per svavitatem incessendi, qvâ accenditur dominandi cupido; nec declivi per adulationem et silentium, qvo Reip. studium negligitur: Obviâ, inqvit, morum similitudine, dum alios legunt, sibi occurrunt ipsi, et in censurâ exterorum, nec opinantes, sua judicari facta intelligunt: nec timenda est indignatio. Vident enim vera narrari, non ludi fabularum colore: ncque odio hic locus; sciunt enim ex officio historici fieri, qvod demimus: solus pudor superest, et tacita conscientiae admonitio, qvae ut non semper ab incepto revocat audacia consilia; ita cautione nonnunqvam temperat. Haec Boclerus rectè qvidem: sed incidunt interdum tempora, ubi hujusmodi institutum scriptori odium et obtrectationem et vel exitium parit, ut Tacitus in Vita Agricolae cap. 1. 2. testatur. Scilicet schola qvaedam civilis prudentiae proponitur in ejus, cujus vitam describimus, exemplo, ut nulla dari plenior informatio possit. Qvid non in vitâ Attici, â Nepote scripta, civilis prudentiae latitat, qvi privatus qvidem fuit, sed multum potuit in Republica? Qvo consilio militi suo diligenter legendos svadet Naudaeus libr. 2, de studio militari, p. 510. eos Biographos, qvi ducum et imperatorum bellicorum vitas scriptis consignarunt. Ex Agricolae Vitâ, à Tacito scriptâ, qvid non discat Vir rebus civilibus vel bellicis admotus? Si vitam Agrippae vel Maecenatis haberemus ab historico veteri consignatam, utilissimum esset ad studium civile nunc eorum res gestas hinc illinc sparsim collegerunt Boclerus in commentationibus de Maecenate, et Agrippâ. J. Caesarem, qvem Svetonius nobis in vitâ suâ expressit, Zevecotius eleganti commentario illustravit, et Stephanus

[Image Nr. 00241 / S.221]
Ambrosius Schiappalaria in vitâ Caesaris Italicâ linguâ scriptâ, Antverp. 1578 in 4to editâ, pulcherrimè et uberrimè suo seculo ob oculos posuit, qvid juventa aut obsint in Republ. cives potentes et locupletes, et obstinati. Qvot non habemus inter recentiores vitarum scriptores, unde multa disci Politico possunt? Ex Vitâ Catharinae Medicae, qvam multa ad res Gallicas pertinentia notari possunt? Vita Villaregii à Pastorio in linguam latinam conversa Ministro Principis proderit. Multi sunt inter Gallos Biographi, de qvibus legendus in Bibliothecâ Gallicâ Sorellus. Sunt et antiqvorum à recentioribus Vitae scriptae: qvi ex fragmentis corpus aliqvod historiae, sed imperfectae neqve satis connexae, concinnant: qvi Philologi potius, qvam veri Politici et Historici, partibus funguntur. Qvi Ciceronis historiam scripserunt, Corradus, Fabricius, aliiqve, ad intelligenda Ciceronis scripta utilem operam instituerunt. Sunt, qvi ipsi suae vitae Historiam texuerunt: nam, Tacito teste, in Vita Agric. c. 1. apud Romanos pleriqve suam ipsi vitam narrare fiduciam potius morum, qvam arrogantiam arbitrati sunt. Nec id Rutilio et Scauro citra fidem et obtrectationi suit. Nostro tempore Thuanus magnae Vir autoritatis candidissimusqve Historicus de suâ vitâ historiam scripsit, in qvâ multa, qvae ad statum publicum pertinent: ac referendi eò sunt libri commentariorum [Memoires Galli vocant] qvos Viri negotiis publicis admoti de rebus suis gestis, qvalis olim Caesar, nostro tempore Galli multi, scripserunt; in qvibus enarrandis diligentissimus est Sorellus. Sunt et alii, qvi non tam ad civilem prudentiae usum, qvam ad historiam ipsam respiciunt: Qvales sunt, qvi in Familiis veterum Romanorum enarrandis operam posuere, laudabilem illam qvidem, sed qvae ad rem nostram non facit. Historiae illiantiqvae magnam lucem accendunt: cujus generis scriptores cum curâ et censurâ suâ enarravit Rupertus in literis ad Albert. Richterum, qvae habentur in Epistolis Richterianis à pag. 465 ad p. 470. Elogiorum qvoqve scriptores propriè huc non pertinent: aliâ enim ratione rem suam instituunt. Qvomodo hi à Vitarum scriptoribnsdifferant, pluribus ostendit Mascardus de artc historicâ tract. 5. p, 528. 529. Nos jam ad Biographos recentiores accedimus, qvoru~ vastissima sylva est. Tot enim sunt Vitarum Scriptores, ut integram penè efficere Bibliothecam possint: qvorum indicem congessit Labbeus in Bibliotheca Bipliothecarum, uberiorem dedit Teissierius; Optimo ordine digestae illae sunt in Indice Bibliothecae Thuanae. Magnum hoc ad solidiorem doctrinam arcanum est Biographos benè habere cognitos, unde non in re literariâ tantùm, sed et civili optima formari prudentia potest. Nos ex istâ sylvâ aliqvas, qvae majori esse usui possunt, decerpemus.

Primo hîc loco à nobis ponetur VITA PEIRESCII à GASSENDO scripta. Magnâ diligentiâ conscriptus est liber iste, continetqve varia memorabilia antiqvaria, philologica, Physica, Politica, qvasi per cumulum congesta. Dum enim perseqvitur omnes viri istius labores, occasione istâ ad multa curiosa,

[Image Nr. 00242 / S.222]
ab illo vel inventa vel notata, dilabitur. Planè in hoc labore exercuit ingenium suum Gassendus; et dum varia Philosophemata proponit et judicia, pulcherrimis subinde contemplationibus totam viri hujus Historiam illustrat, et sub illâ rei literariae tum temporis in Galliâ statum. Optandum esset, ut simili diligentia illustrium Virorum memorabilia consignarentur, qvodfieri non potest, nisi ab amicis et familiaribus, vel nisi ipsi autores vivi rerum suarum Commentarios scripserint, ut fecit Thuanus et alii nonnulli, vel saltem lineamenta ejus duxerint, unde perfectum deducere opus Viri harum rerum periti possint. Idem Gassendus etiam Tychonis Brahaei, Peurbachii, Regio montani, et Copernici vitas descripsit, in qvibus multa singularia ad rem Mathematicam et Astronomicam spectantia.

JOHANNISVINCENTIIPINELLIVITA, scripta est per Paulum Gvaldum Patricium Vicetinum. Fuit vero Pinellus Patricius Genuensis, Vir maximi nominis, Philologus, Polyhistor eximius, magnorum in literas et literatos meritorum, qvos fovit, ornavit, ope consilioqve juvit. Continentur in ejus vitae descriptione multa memorabilia et rara. Magnam habuit Vir ille supellectilem antiqvariam, ut propemodum factus fuerit ad rem librariam et literariam. Multa sunt in illo libro arcana de parandis libris et MStis. Multa habuit Vir ille instrumenta publica et collectanea, qvae ad statum Venetorum spectabant. Qvare post mortem Pinelli [nam vivebat Patavii] Senatus Venetus manum injecit MStis Politicis, arcana status sui continentibus, Bibliothecaeque suae publicae addixit, ne in manus peregrinas devenirent. Prodiit Vita haec Augustae Vindelicorum in 4to Anno 1607, postea recusa est in Angliâ, curante Gulielmo Bathesio, inter caeteras Virorum aliqvot illustrium vitas, pag. 314. Qvod opus Londini prodiit Ann 1681, et praeter Pinelli hanc vitam, Budaei, Hugonis Grotii, Pithaei, Camdeni, Walaei, Petavii, Sirmondi, Petri Molinaei, Henrici Valesit, Jacobi Usserii, Armachani aliorumqve continet.

VITA PAULI SARPII à Patre Fulgentio scripta hîc nominari meretur. Qvantus Vir Paulus Sarpius fuerit, non ignotum esse potest illis, qvi interiorem rei literariae notitiam habent. Fuit ille sacri ordinis homo, Monachus, Minorita, sed summi ingenii. Ejus extat Historia Concilii Tridentini, magnâ prudentiâ et ingenuitate scripta, sub nomine Suavis Polani qvaminter absolutissima historiae specimina numorat Guido Patinus Epist. 170. Totum Reip. Venetae statum moderatus fuit consiliis suis. Vindicavit jura ejus adversus Pontificem, qvâ de causâ summe invisus fuit Pontificiis, et in mortem ejus aliqvoties conspiratum, ut sicariorum manibus per vim vix extorqueretur. Illum enim omnibus haereticis pejorem habuerunt, ut qvi arcanorum Pontificii status proditor erat. Spargebatur de ipso fama, qvod abitum ad Reformatos meditaretur, qvae non omnino de nihilo est: scio enim superesse epistolas manu ejus scriptas, ad Isaacum Casaubonum, qvibus sollicitat ipsum de gratiâ Regis Angliae sibi conciliandâ; si

[Image Nr. 00243 / S.223]
fortè illic fortuna iniqvior ipsum abigeret. Vita ejus conscripta est Italicâ linguâ; postea in linguam Gallicam conversa prodiit Lugduni Bat. in 120 Ann. 1661 sub titulo Lavie du Pere Paul. Multa sunt in hac descriptione memorabilia ad omnem rem literariam: habuit enim excellentissimum ingenium, quod per omnes scientias, artes, et linguas se diffuderat. Promptus erat consiliô, animô semper praesens, extrema vitae pericula summâ generositate contemnens, et, ut breviter dicam, sui temporis Phoenix. Multa enim ille in Physicis et Mathematicis demonstravit extemporali penè solertiâ, quae desperata aliis videbantur. Celebratam apud Medicos circulationem primus ille ante Harvei tempora ostendit, quod cum objiceret Bartholinus Anglis, aegrè admodum tulerunt, ejus inventionis gloriam dubiam sibi reddi. Sed dolendum est, omnes illius Viri chartas periisse, ac distractas post mortem ejus fuisse: nihil enim horum seriò scripsit, et datâ operâ; sed qvasi aliud agendo, cum vacatio esset à publicis negotiis. Illa omnia prolixiùs recensentur in hôc libellô, ac notanda sunt, ut videamus qvàm multae et vulgo ignoratae opes lateant saepe in ingeniis, qvorum vix notitia publica est. Quo magis illorum industria incitanda est, qvi in peregrinationibus suis ad talium viroru~ amicitias admittuntur, ut omnibus artibus è scriniis illorum extrahere conentur, qvicqvid fortè illic delitescit. Qualia multa sunt per Italiam Galliamque ingenia, de qvibus nulla ad nos defertur notitia. Prodierunt Ann. 1673. ejus qvaedam literae Italicâ linguâ scriptae, praepositô Veronae fictô, ut patet, nomine; qvibus continentur intimiora illa Politica superiorum temporumin aulâ Caesariâ, Pontificiâ, et Venetâ, qvibus immiscentur nonnunquam quaedam literata.

VITA PETRIPUTEANI à RIGALTIO scripta, multa habet praeclara. Magna fuit Puteanoru~ olim celebritas. Illi sunt, per qvos Excerpta Scaligeriana congesta sunt. Petrus Puteanus fuit Regi Galliae à consiliis et Bibliothecis. Qvi ejus vitam descripsit Rigaltius, ad multa respexit, tum quae ad rem literaria~ spectant, tum qvae ad res civiles; quanquam intimioribus adeò consiliis admotus ille non fuerit. Non fuit tamenfacilè illo peritior Juris publici Gallicani aliorumque Statuu~. Praecipuè magna ejus cura fuit in colligendis actis publicis. Gallica sola quinquaginta vastis libris collegit, quoru~ titulos hic recenset Rigaltius, unde exemplu~ capere Politicus possit, qvid ipsi agendum sit in scriptis talibus colligendis. Si qvis enim illo modo disposita habeat Imperii Romani Principum jura, qvantum ille thesaurum possideret! Maturè itaqve, atqve adeò ab ipsâ juventute instituendi sunt tales libri Politices Studioso, in qvos velacta ipsa referat, vel si haberi non possunt, ex ipsis potiora excerpat. Pinellus, de qvô suprà mentionem fecimus, Status Veneti arcana penetravit: Puteanus noster Gallicana. Ita omnium aliorum statuu~ res et jura exqviri possunt, si quis cum curâ illud agat. Ille labor praecipuè in Germanis Conringium exercuit, quibus ille initiis, vel ipso non diffitente, tantam sibi experientiam et prudentiam conciliavit. Recusa est hujus vitae historia, inveniturque inter caeteros Vitarum scriptores à Bathesio collectos p. 660.

[Image Nr. 00244 / S.224]

VITA DUCIS VALENTINI descripta est à Thomaso Thomasi linguâ Italicâ, editaqve Anno 1655, Claramontii in 4to. Panditur hîc scelerum et nequitiarum officina: continentur enim in hôc librô omnes illae fraudes et artes, qvibus usus est Caesar Borgias, Dux Valentinus, Alexandri VI Pontificis patris nequior filius, homo astutissimus et tyrannicus, ad imperium Galliae Cisalpinae sibi parandum, quo tamen ille consilio excidit, fatis obstantibus. Hujus Principis ideam Machiavellus descripsit. Liber enim ejus de Principe eo sine scriptus, ut hoc exemplo illum depingeret omnibusque ob oculos poneret. Prodiit et in Gallicam linguam conversus ille liber ante novem annos, editus in Batavis in 120. Inspicere et in malorum hominum vitas, tanqvam in speculum, possumus: non ut discamus ab illis fraudes; sed ut evitare illas sciamus, ne planè simus in technis illis hospites. Videas hîc machinationes machinationibus, dolos dolis oppositos, et variè inter se mistos pro scopô obtinendô. Hoc legenti jucundum erit, characteres causarum et ingeniorum nosse, unde regulas sibi qvisqve suas pro prudentiâ formare poterit, et vitae rationes subducere, qvi in aulâ consiliis praeest, et aliorum evertere dolos, qvi res novas moliuntur, et tyrannidem affectant. Sunt qvidam, qvi malorum hominum vitas non putant scribendas, eoque nomine reprehendunt Tacitum, quod narrando facta malorum Principum parum absit à docente: cum bonorum exempla non solum cognitione boni nos instruant, sed etiam ad imitandum excitent. Verùm cum major hominum pars mala sit, etiam eorum ingenium nosse debent boni.

VITAM HENRICI VII, REGIS ANGLIAE à Bacone Verulamio scriptam, priori subjungimus. Ut enim pessimi tyranni vitam descriptam dedimus sub personâ Caesaris Borgiae, ita optimi Principis historiam [Griechischer Text] libro complexus est Verulamius; qvam ideo seribendam suscepit, ut responderet calumniatoribussuis, qui scholae illum et contemplationibus aptiorem existimabant, qvàm rebus gerendis, ac ut singularem etiam in his peritiam ostenderet. Plenum hoc omnis civilis et architectonicae artis opus; qvô interiora tum regni ipsius Angliae, tum omnis in universum prudentiae continentur. Invenies hîc pacis et belli artes, in praxin ipsam deductas: nam è typo illô [Griechischer Text] plus intelligitur, qvàm ex infinitis praeceptis. Maximi facit hunc librum passim in scriptis suis Boclerus, omnibusque commendat, ut sanè commendari hi libri omnibus debent, in qvibus quisque describitur, qualis in imperio fuerit, et qualis interior ac familiarior vita. Nam [Griechischer Text] et [Griechischer Text] hîc utrumque spectandum est.

VITA PHILIPPI MELANCHTHONIS scripta à Joachimo Camerario, in re Ecclesiasticâ et literariâ non exigui momenti est. Qvantus Vir fuerit Philippus Melanchthon, nemo ignorat; pluris sanè aestimandus, qvam vulgò fit. Primus ille in Germaniâ disciplinarum omnium et purioris Theologiae cum Luthero restitutor, nullum eruditionis genus intactum reliqvit, ut in singulis habitare,

[Image Nr. 00245 / S.225]
non peregrinari, videretur. Nervos in illo et impetum reqvirunt nonnulli, sed tamen nec illud extra laudem est. Ut enim habuit ingenium compositum et moderatum, et ab affectatione omni alienum; ita talem se qvoqve in omnibus vitae actionibus et scriptis exhibuit Stylus ipsi purus et limpidus, nonnunqvam humilis, nonnunqvam assurgens: plena tamen ingenii et prudentiae omnia. Ejus Viri vitam descripsit Joachimus Camerarius, Virsuô tempore doctissimus, et intimioribus literis prae omnibus in Germaniâ excultus. Multa disces ex illô, qvae pertinent ad statum literarium et ecclesiasticum: omni enim scenae, quae tum adornabatur, vel praefuit vel interfuit Melanchthon, nomen omnibus Germanis meritò venerabile. His addi possunt aliorum Theologorum Protestantium vitae, tum, qui singulatim prodiere, tum quae ex iis excerpsit Melchior Adami, è quibus sic inter se junctis multa addisci possunt, quae ad statum Ecclesiae Protestantium pertinent, ut Melanchthonis Historia multa continet historiae literariae. Ejus judicia de optimis Autoribus, Patribus, Oratoribus, Poetis, ex omnibus ejus scriptis collegit unô volumine Georgius Richterus, sub titulô: Crises Melanchthonianae, de quo suprà diximus. Ejusdem Camerarii Narratio extat de Eobanô Hesso, qvi fuit suô tempore inter Poetas praecipuus; qvae de compluribus aliis ejus aetatis doctis et eruditis Viris aliqua memorat. Adjectae sunt Epistolae Camerarii et Eobani Hessi mutuae, omnes eruditae, et rebus literariis refertae.

Ad res illorum temporum sacras et literarias pleniùs noscendas omnino JOHANNIS REUCHLINI, Phorcensis Legg. D. qui se Capnionem vocabat, quique Melanchthonis Praeceptor fuit, VITA pertinet. Ille enim, excitatis Hebraicis et Graecis literis, adversus rabiosam Monachorum pertinaciam et Judaeorum quorundam perfidiam januam aperire elegantioribus et purioribus studiis visus est. Ab hoc quasi aurora eruditionis illucescere coepit, unde potiùs à luce Phosphorus, quam à fumo Capnio dicendus. Ejus vitam Georgius Pflugerus, Joannes Murmelius, Paulus Merula, scripsisse dicuntur Teissiero, quos tamen non vidi. Strictim enarravit Melchior Adami: sed nunc plenissimam et uberrimam dedit Joannes Henricus Majus, itidem Phorcensis, et in Gymnasio Durlacensi Profess. P. et in templo primario Pastor: qui primum orationem inauguralem de eo habuit, sed postea prolixis et utilissimis notis illustravit, optimè de cive suo bonisque literis meritus. Editus est liber Durlaci Anno 1687. in 8. ac multa memorabilia continet.

VITA JOHANNIS LOTICHII SECUNDI per Johannem Hagium scripta, non pauca erudita continet. Fuit Phoenix Poëtarum Germaniae Lotichius, omnibus exteris si non superior, certè aequalis. Hujus tamen vel ipsis Germanis penè ignotum nomen est: exteri nullam ejus mentionem faciunt. J. C. Scaliger, cum censuram Poëtarum Germanorum instituit in Hypercriticô suô, ne verbulum qvidem de hôc nostrô, qui tamen omnibus caeteris erat anteferendus. Mi a in illo suavitas et concinnitas carminis, et vix imitabilis, ut mihi superare interdum ipsu~ Ovidium, ac Virgilianam in Eclogis suavitatem unus exprimere videatur. Multa

[Image Nr. 00246 / S.226]
habet vita ejus memorabilia, quae ipsi per Italiam Galliamque peregrinanti obtigerunt; multae in illâ de Viris doctis notitiae. Dolendum, immaturo fato et in ipso flore aetatis, anno scilicet 32. obiisse è philtri reliquiis, quod ipsi in Italiâ propinatum fuit. Solusinter Batavos Heinsius tam candidus fuit, ut aestimaret ipsius ingenium lib. 2. Eleg. 2. quam in obitum Taubmanni scripserat. Ita enim ille non minus honorificè, quam verè:

Hîc sedet et priscos Lotichius ardet amores. Hoc nullum majus gens tua nomen habet. Nec neg at hoc Naso, lateri cui proximus haeret, Nec negat hoc Nemesi nunc quoque junctus amans. Nec negat hoc Veneris puer et Cytherëia mater, In terris alium vix habitura parem.

Non satis pro dignitate viri judicavit Thuanus, qui illi Eobanum Hessum proponit; qvo ille non solùm, sed et omnibus caeteris est superior: Qvod ostendit cognatus ejus Johannes Petrus Lotichius in Promulside Criticâ, sive censurâ super Poëtisnovantiquis, Francofurti Anno 1645. editâ: ubi multis argumentis ostendit, non Eobano tantum Hesso, sed et caeteris omnibus superiorem esse Lotichiu~ Secundum. Qvâ in re, etsi nihil à vero alienum dixit, non deerunt tamen, qui vel immodestiam, vel affectum ejus nimium, hic reprehendant. Videndum etiam est Lipsii de Lotichio elogium, quod legitur tom. 2. operump. 74. lit. B. Illud singulare in hoc viro et propemodu~ divinum est, ac plus quam Poëticum [Griechischer Text] arguit, quod in Elegia 4. libr. 2. ad Joachimum Camerarium scriptâ tristissima obsidionis et expugnationis Magdeburgensis fata integro seculo praedixerit. Res omnino notatu digna, acelegia illa pulcherrima est. Haec ille aurea carmina, quod mireris, inter armorum strepitus ipse miles scribebat.

CHRISTOPHORI FORSTNERI VITAM, vel potius Elogium, scripsit Bo~#lerus. Dignus certè tanto viro Panegyristes. Nam non tantùm in elegantissimissuis in Tacitum com~entariis, quantus vir fuerit, ostendit; sed et in luce ipsâ atque actione prudentiam suam declaravit. Malignè de tanto viro judicat Amelot de Hussaje in judiciis de Taciti commentatoribus, quae Moralibus suispraemisit, cum dicit, familiari illo in Germanos convicio Forstneri Commentarium nihil esse, nisi locos communes, exempla malè saepe adduci, neque quicquam conferre ad politicam. Longè sanius Bo~cleri de eo judicium est, peritioris in isto negotio arbitri, quam est iste Amelotius. Ex hâc ejus vitâ unum hoc memorabile de Thomâ Campanellâ hîc adducam. Non praetereundum est, inquit Bo~clerus, quod in Italia, cum Campanellam inviseret, ei usu venit. Tenebatur ille in custodia, nec ad videndum nisicustodibus arbitris quisquam admittebatur. Plures unà accesserant, et de more aevi libellos colligendis illustribus nominibus destinatos Campanellae in cubiculo tradi jusserant. Postquam inscripserat is, quae voluit, admissos contemplatus, sine haesitatione Forstnerum nunquam antea visum nomine compellavit, manuque prehensum de futuris honoribus et quibusdam

[Image Nr. 00247 / S.227]
aliis eventibus edocuit. Extitit sides praedictis: sive ex liberali et multarum bonarum rerum indice facie feliciter conjectur am facere contigit; sive veterem de divinatione prudentum sententiam, ad hoc quoque praesagiorum genus, monitu exemploque Cardani referre, fas est. Quanquam tutius est in his factascire, causam ignorare.

WALLENSTEINII VITA à GUALDO scripta lingua Italica, et postea in Latinam conversa à Josua Arndio, ejusque notis politicis illustrata, multa continet praeter historiam, quae ad officium Ducis bellici pertinent. BEMBI Cardinalis et CONTARENI VITA à JOHANNE CASA scripta, praeter singularem latinae linguae nitorem, quâ ejus monumenta latina commendantur, multa ad rem literariam et civilem pertinentia tradit. ANTONIAE MARIAE GRATIANI libri de Casibus Virorum illustrium et de Vitá Commendoni ad res civiles commendari debent, quorum singularis etiam in linguâ latiná nitor est.

Multa possent de vitis singularibus, quos autores certi scripsere, dici; sed omnes illas recensere et operosum nimis esset et supervacuum: sufficiet potiores aliquas notasse. Si quis nomina aliorum, qui vitas scripserunt, nosse velit, adeat Bibliothecam Thuanam, Cordesianam, et Teissierii Indicem. Seqvuntur jam illi, qui vitas multorum autorum scripserunt, uno volumine comprehensas, qui plerumque in Elogiis subsistunt, et rarò ad specialia descendunt. Habemus collectas à Joh. Jacobo Boissardo vitas virorum illustrium cum iconibus, qui liber editus est qvatuor partibus Francof An. 1597. Imagines adjecit Theodorus de Bry. Breviter omnia et satis nervosè inde excerpsit Melchior Adami, ut carere, quantum ad Germanos, hóc Boissardô possint, qvi Melchioris Adami vitas habent; nisi quis iconibus delectetur, quae tamen planè nonsunt ad vivum factae.

MARTINUS HANCKIUS scripsit libros duos de Romanaru~ rerum Scriptoribus, tam veteribus quam novis; atque ita ordinavit, ut primò vitam recenseat, secundòscripta, tertiò judicia variorum autoru~. Idem de Byzantinaru~ rerum scriptoribus librum eâdem methodô confecit, Lipsiae editum Ann. 1677. Multa quidem debet Vossio; sed labor tamen non inutilis est, cum sic ordinatè procedat, et varia tamen alia misceat. Indices adjecti secundum seriem temporum et nominum.

JOHANNES IMPERIALIS scripsit Muleum Historicum et Physicum, sive Elogia Virorum literis illustrium in 4to Venetiis apud Juntas 1640 impresla. Bonus ille liber est; multa continet de viris doctis memorabilia, quoru~ Elogia non solùm descripsit, sed et singularia saepe im~iscet. Alioquin Elogiorum Scriptores non tam plenam sidem merentur, quam vitarum scriptores: aliquid hîc interdum affectibus datur; sed si citra partium studium scripta sint, breviter et velut in typô characterem viri literati ob oculum ponunt.

LAURENTIUS CRASSUS scripsit Elogia hominum literatorum Italicâ linguâ in 4to. Editus ille liber Venetiis est, duabus partibus 1668. in 4. continetque varios per orbem terrarum literatos, de quibus ille interdum nonnulla refert, quae alibi non facilè invenias. Nescio tamen, an sincerá omnia fide: credo

[Image Nr. 00248 / S.228]
enim multa illum ex aliorum relationibus hausisse. Recenset ille libros autorum editos ac ineditos, et nonnulla de utrisque judicia saepius inspersit. Notat etiam, ubi inveniri possint MSti quorundam autorum labores; quod utile multis modis esse potest. De Scaligerianis et Salmasianis scriptis multi illic nominantur inediti, de quibus nullam apud alios mentionem fieri vidi. Non pauca ex hoc autore didici, quae faciant ad historiam virorum doctorum. Adjunctae etiam sunt imagines. Scripsit idem Italicâ lingua Historiam Poëtarum Graecorum, et qui in Graecâ linguâ carmina scripsere: quae in folio edita est Neapoli 1678. Alius Nicolaus Craslus Venetorum Patriciorum elogia scripsisse perhibetur.

GALEAZIUS GUALDUS PRIORATUS scripsit linguâ Italicâ librum cui titulus: Scena d'buomini illustri d Italia, qui editus est Venetiis 1659. in 4to quô continentur varii viri illustres ex Italicâ gente, et doctrinâ et fortibus factis celebres: Hos enim viris doctis miscet.

HIERONYMUS GHILINUS scripsit Theatrum hominum literatorum Italicâ linguá, quod Venet. Ann. 1647. in 4. editum est; ac penè eôdem modô ac formâ, quâ Nic. Crassussuos Viros doctos descripsit, libros editos ac ineditos diligenter recenset. Hujus rei magnus usus est in notitia exoticorum Autorum, qui rariores sunt apud nos.

ANDREAS THEVETUS scripsit imagines et vitas virorum illustrium Gallorum in fol. Paris. An. 1648. Gallicâlinguâ. Longè plenior est illic narratio, quàmapud caeteros autores Gallos, qui vitas popularium suorum descripserunt: Quorum omnium Elenchum vide apud Sorellum in Bibliothecâ Gallicâ p. 150. ubi et judicia deiis. Simili ratione ISAACUS BULLART librum scripsit Gallicâ linguâ, magnifico titulo: Academia Scientiarum, quâ Vitae, Elogia, Historica et imagines hominum illustrium, qui à seculis inclaruerunt, continentur. Liber editus est Amstelodami in folio Ann. 1683. duobus voluminibus.

JOHANNES PAPIRIUS MASSONIUS in Senatu Parisiensi et in regiâ Advocatus, edidit Paris. 1656. in 8. Elogia sua, inscripta Petro Segvierio, Franciae Cancellario. Partes duas elogiorum fecit: prima Regum, Ducum et Heroum vitas recenset; altera virorum eruditorum, sed quos Gallia protulit; breviter omnia, nec sine panegyricis coloribus. Invenies tamen nonnunquam, quae ad rem seu notitiam literariam prodesse possunt.

JULIUS CAESAR CAPACCIUS scripsit elogia illustrium mulierum ac Virorum in 4to Neapoli 1608. Ne mulierum qvidem laudes celari debent, qvas et olim habuimus et nunc habemus doctissimas. Non invidiosum Viris esset, hassibi adjungi Veneres. Habuimus Philosophas, Poëtrias. Ante aliqvot annos in Academiâ Patavinâ publicam facultatis philosophicae lauream reportavit cujusdam Procuratoris S. Marci filia Elena Cornara Piscopia: De illâ habetur in Ephemeridibus Gallicis, et apud Gregorium Letum in Ital. regnant. part. 4. lib. 1. pag. 43. et seqq. In Theologiâ eandem petitura erat, nisi obstitisset

[Image Nr. 00249 / S.229]
Cleri autoritas; Indignum enim credebant, mulieri docendi in Ecclesiâ munus conferri, cum sacris literis hoc repugnet. Consilium hoc in animo habuit Capaccius, ut feminarum qvoqve illustrium memoriam celebraret; qvod nostro tempore fecit Thomasius: cujus extant de eruditione feminarum aliqvot dissertationes Lipsiae habitae. Vir doctissimus Otho Sperlingius integrum in Mulierum doctarum gratiam opus molitur, à primis temporibus ad nostra usqve productum. Capaccius gentis suae feminas recensuit et viros. J. B. Eregosus scripsit de feminis, qvi doctrinâ excelluerunt, teste Ghilino part. 1. Theatr. p. 96. Vincentius Placcius de scriptis et scriptoribus juvenilibus ac muliebribus librum promisit.

JANI NICII ERYTHRAEI fictum nomen est; verum, Johannes Victorius Rossius, sive Johannes Vincentius de Rubris. Magnae dignitatis Virin aulâ Romanâ Pinacothecas Virorum illustrium scripsit in 8. qvae nomen qvidem Coloniae praeferunt; sed in Batavis impressae sunt An. 1643. et 1645. Exqvisitus Latinae lingvae nitor in hôc opere est. Multa memorabilia habet circa rationes vivendi et studendi viris eruditis singulares. Multa de eorum controversiis et disputationibus, artibus, technis, libris; qvae omnia illic magnâ cum utilitate et voluptate legi possunt. Ut enim erat Vir et doctus et prudens, ita multa observat in vitis doctorum virorum, qvae non observarunt alii. De illo videtur loqvi Maresius Ep. 27. lib. 2. Nuper Italus tres libros de viris illustribus edidit, fermè omnibus Italis, qui his 50 annis vixerunt. Inter hos vix quinque sunt in literis latinis toler abiles. Sed maligna haec censura est: Est enim optimus labor, et, qvod potissimum est, characteres [Griechischer Text] virorum doctorum magnâ curâ proponit. Qvod si omnes aeqvè fama celebres non sunt, tamen et vulgo ignoratos nosse interest, in qvibus plus interdum sapientiae, qvam in aliis, latitat.

SCAEVOLAE seu GAUCHERII SAMMARTHANI et ABELII illius filii extant Elogia Vitae et alia opera edita in 4. Paris. An. 1653. Fuere viri eruditissimi, judicio solido, et ab omni adulatione remoti. Verùm Oratoris potiùs qvam Historici partibus funguntur. Nihil enim de scriptis illorum habent, qvod tamen potissimu~ hic erat. Characteres et lineamenta potiùs ducunt. Scaevolaob Poëmata sua Virgilianum aliqvid spirantia notissimus eruditis. Qvidam illum omnibus sui seculi Poëtis praeferunt. Varia de iis et Abelii Sam~arthani Poëmatibus judicia collegit Bailletus part. 3. tom. 4. de Poëtis p. 166. et seqq. De his Elogiis ita Maresius lib. 2. Epist. 25. Nostrorumvitas Sammarthanus scripsit versu, quam prosâ, melior, cujus soluta oratio etiampoësin redolet. Eae fere sunt uniusmodi, et in doctorum Catalogum multosè Senatu et alios refert: qui multa scripta reliquerunt, quique alioquin non magni fuerunt in literis nominis. Laudat eo loco Michaëlem Marolium Villa-Lupenlem Abbatem, qvi vitas scribendas susceperit, de qvo nihil hactenus vidi. Promisit et Guido Patinus Epist 133. ad imitationem Sam~arthani, Elogia Gallica: J' ay autresois ramassé bien de mèmoires pour saire des Eloges Latins des François illustres

[Image Nr. 00250 / S.230]
en Sience, à l' imitation de Mr. Scevola de Ste. Marthe, à quoije pourrai travailler l' Hiver prochain pendant les soirèes mais le nombre des malades me fait peur, c' est ce qui fait que je n' ose le promettre absolument. Et in fine Epistolae haec habet: Si Dieu me fait lagrace d' en venir la, je feraimes éloges plus-beaux, plus curieux, et plus historiques qué ceux de Monsieur de Sainte Marthe, ausquels ils ne céderont que pour l' expression. se n'y mettraique d' honnétes gens et dont le mérite fera la dignite.

VITAE JURECONSULTORUM non sunt plenè tractatae. Si veterum haberemus vitas diligenter descriptas, multum hinc lucis accederet Jurisprudentiae: inprimis si commentationes illorum ad leges cum curâ recenserentur, qvantum de iis haberi possit è fragmentis JCtorum, qvae in Pandectis habentur, et ex Oratoribus et Historicis. Si non omnibus numeris absolutum, saltem non inutilem praestitit laborem Johannes Bertrandus, Praeses Tolosanus, cujus extant de Jurisperitis libri duo, Lugduni Batav. recusi An. 1675. in 8vo. Promisit plenius de JCtis veteribus opus Vir doctissimus Aegidius Menagius, ut videre est in Praefatione illâ, qvam praemisit amoenitatibus Juris civilis, qvae nunc auctiores editae sunt. Qvod si illud opus ad finem perducturus sit, gratulabimur orbi erudito. Cura circa recentiores JCtos qvorundam exigua est, ut Joh. Fichardi, Rutilii, et Guidonis Pancirolli, qvi postremus diligentiùs rem suam instituit Ejus de claris legum interpretibus libri quatuor prodierunt Venetiis in 4to An. 1637. et denuo ibidem An. 1655. Germanorum JCtorum vitas usque ad sua tempora dedit Melchior Adami. Speciales qvorundam JCtorum vitas descripserunt Cujacius et Balduing: qvanqvam hic Antonio Matthaei ut plagiarius vapulet: nam elogio Massonii indignatur, qvi ipsum Cujacio comparaverat. Sed de his plura aliô locô. Nuper adeò laudabile consilium suscepit Fridericus Jacobus Leickherus, qvi Lipsiae Anno 1686. Decadem Vitarum integrarum, non in Compendium contractarum, edidit, ut N. Boërii, A. Augustini, F. Hotomanni, B. Brissonii, Pithoei, G. Budaei, A. Goveani, J. Cujacii, J. Bertrandi, G. Pancirolli, qvae à viris doctis scriptae et ab illo notis eruditis illustratae sunt. Promisit plures se ita junctim editurum, qvo non Jurisconsultos tantum, sed viros doctos omnes, sibi obstringet. In Theologorum qvoqve Medicorum et Philosophorum vitis nihil perfectum et absolutum est.

Enarravit qvoque PELISSONIUS vitas eorum et scriptà, qvi Academiae Gallicae interfuerunt, de qvâ singularem ille librum scripsit supra nobis memoratum De hujus Academiae consiliis et censendi ratione multa monet Bailletus Tom. II. p. 163. 164. 165. Idem cujusdam du Saussay Episcopi mentionem facit, qvi collectionem Scriptorum Mysticorum, qvi primo seculo vixerunt, instituerit. Vocat multae lectionis virum, sed simpliciorem et exigui judicii. Eodem loco pag. 171. recensetur Lanovii Historia Collegii Navarraei. Bonciario delata fuit provincia scribendi de viris illustribus Perusinis, teste Eryth. Pinacoth. I. pag. 99. Anglorum, virorum tam illustrium qvam doctorum, aliqvot vitas descripsit Willi am: Winstanleus libro, cui titulus: England's Worthies. Proponuntur hic vitae à

[Image Nr. 00251 / S.231]
Constantino M. usque ad mortem Cromvvelli. Liber Anglicâ linguâ editus est Londini An. 1660. in 8.

Non omittendi qvoqve sunt insignes artifices, Statuarii, Pictores, Musici, Architecti, qvorum vitae etiam notandae sunt. Disputatur qvidem à nonnullis, an eorum Vitae scribi mereantur, praecipuè à Patricio dialogo de Historiâ octavo. Sed rectè contrariam sententiam defendit Vossius de arte historicâ Cap. 17. GEORGIUS VASARUS, tam penná qvam penicillo celebris, scripsit Italicâ linguâ tomis aliqvot vitas pictorum et statuariorum, et architectoru~ illustrium: qviliber editus est Florentiae apud Juntas An. 1568. in 4to. De illo videatur Ghilin. Theatr. part. 2. p. 117. Adeò solliciti etiam Itali fuerunt, ut excellentium artificum vitas descriptione dignas judicarint: Qvod utinam aliis qvoqve gentibus persvaderi posset. Facit enim hoc ad conservationem ipsarum artium et inventorum singularium. Habent enim plerumqve singuli artifices aliqva, qvae ipsorum ingenio debentur: qvae si cum delectu et bonâ fide notarentur, magnum in vitâ civili usum haberent. Ne qvid dicam de commodis, qvae inde ad Mathematica et Physica studia perveniunt. Turpe est, Germanos nostros non esse eâ de re sollicitos, inter qvos magna est artificum industriorum et solertissimorum copia, qvorum ipsa saepe cum autoribus pereunt inventa. De pictoribus qvibusdam in Germanicâlinguâ memoriae qvaedam apud Sandratum extant: sed infinita alia possent colligi. Ingens aliqvod corpus et Systema, qvô omnium pictorum, vet erum et recentioru~, vitas comprehendit, moliebatur Franciscus Junius, qvi olim ipse de picturâ librum edidit. Ostendit mihi ipsi, cum essem in Batavis, librum à se scriptum, satis copiosum et vastum; qvi an unqvam edendus sit, ambigo: Typographum enim, qvi sumptus erogare vellet, invenire non potuit. Nunc fortè vivere desiit vir ille tum temporis octogenarius. Nostrâ aetate Carolus Dati scripsit Vitas Pictorum antiqvorum, Florent. editas Anno 1667 in 4to.

CAP. XX. DE FRUCTU OMNIS HISTORIAE BIBLIOTHECARIAE.

MAgna Historiae. Bibliothecariae utilitas. Hinc universalis aliqva Scientia speranda. Consilia ejus adornandae proponuntur. Qvirini Kulmanni et aliorum promissi labores. Librorum ineditorum investigatio publicè utilis. Eorum multi veris autoribus per plagium surrepti. Inventorum et experimentorum commemoratio. Nova Machina Urinatoria, cujus opeper aqvas ambulare possumus. Ea jam tum à Pegelio et Petro Mormio publicè proposita. Magna ex inventorum historia utilitas. Beccheri liber Germanicus, cui titulus Stulta Sapientia, et Sapiens Stultitia

[Image Nr. 00252 / S.232]
laudatur. Itineraria Monconisii, Tevenotii, Ogerii laudantur Et epistolarum nonnulli Scriptores. Ex Patini Epistolâ inventum singularepro calefaciendis conclavibus producitur. Joannis Pellit consilium pro scientia Mathematica universali adornanda. Idem sieri in ceteris disciplinis potest. Placcio aliqui in hoc argumento libri promissi.

PErcensuimus hactenus Autores Bibliothecarios, qvi vel de Bibliothecis in universum, vel de Bibliothecis singularum Facultatum ac omni re literariâ egerunt; ita tamen, ut non omnes minutias persecuti simus, indicium tamen dederimus, unde illae petendae: Nunc dicemus aliqvid de fructu hujus laboris, ne qvis existimet, intra solam nomenclaturam rem illam consistere. Monuimus jam in ingressu operis, qvantum momenti sit in historiâ literariâ, et qvam difficile sit illius fundum emetiri, qvam difficultatem utilitas infinita solari poterit; Qvare fuerunt non pauci, qvi conatus qvosdam ad rem illam attulerunt, sed irritos hactenus et spe suá destitutos. Non verò adeò desperata res esset, si certô ordine et probè dispertitis operis institueretur. Fuerunt, qvi universales scientias methodô secretâ et singulari excogitarunt, cum crederent, se sum~as omnium rerum rationes animô complecti posse, atque ita universali qvôdam typò omnis doctrinae abdita se comprehensuros. Sed steriles fuisse hos labores jamdudum compertum est: Sola perfectae omnium rerum cognitioni viam sternit Bibliothecaria notitia; qvae, qvamdiu non est tota exculta, non sperari poterit perfecta et universalis omnium seculorum et artium doctrina. At verò rem infinitam postulas, dixerit aliqvis: Imò non est infinita, et satis com~odè finibus suis coercebitur, modò in promptu sint subsidia ad illam rem idonea, Sunt verò ad illa sumptus necessarii à Magnatibus subministrandi, qvod palmarium in hôc negotiô est; Privatorum enim sortem et conditionem conatus illi excedunt: deinde Doctorum ad eundem scopum conspirantium aeqvalis propensio, unius prudentis et docti viriauspiciis ordinata; qvi si laborem illum per disciplinas distinctum susceperint, à pluribus aliqvot annorum cursu faciliùs hoc expedietur negotium, qvam ab unô homine integrô seculô.

Seligantur ergò homines singuli in arte suà et disciplinâ, qvam prositentur, excellentissimi, qvilaborem hunc aggrediantur. Distinguantur primum disciplinae notionales à realibus; in illis intricatior proficiendi ratio est, ob multitudinem sectarum et opinionum, nontamen omnino impossibilis: in realibus disciplinis, ut Physica et Mathesi, qvaeqve illis subordinantur, promptiùs procedere possumus; in singulis verò peculiares qvaedam rationes incundae sunt, secundum qvas institui haec tractatio debeat. Fuit ante aliqvot annos Qvirinus Kulmannus, juvenis ingenio non destitutus, qvi in Prodromô suô qvinqvennii mirabilis, et in epistolis de arte magnâ sciendi, seu de combinatoria, magnô apparatu promisit artes magnas, ut vocat, artem nempe magnam eloqventiae solutae et ligatae, artem

[Image Nr. 00253 / S.233]
magnam sciendi, artem magnam scribendi, linguas discendi, com~entandi, Critices et multa alia: qvae ille, qvasi divinô spiritu edoctus, proponere hominibus voluit, ut essent prodigiorum ac miraculorum instar. Verùm hactenus praeter titulos non vidimus: et fuit ille homo, utut ingeniosus, nescio qvibus fanaticis opinionibus imbutus, qvae infringunt omnem hujus doctrinae apparatum. Erat verò illa non tam speculatione inani qvam lectione diligenti et attentâ veterum ac recentiorum scriptorum autorum absolvenda: qvam viam homo ille spernit in solis ingenii, alioqvin non vulgaris, com~entis subsistens. Pleraque enim illa, qvae ut nova ac divinitus qvasi inspirata venditat, vel ab aliis jam tum designata fuere, vel ex re ipsâ facilè se produnt. Fuerunt et alii, ut Lullius, Paulus Scalichius, qvi singulares rationes com~enti sunt novae ac universalis doctrinae. Sed, cum vetera omnia spreverint, non potuerunt rectô ordine incedere. Com~entitia enim omnia suerunt, et illi [Griechischer Text] , de qvibus lib. 2. plura.

Ut itaque rectiore viâ incedatur, conficiatur Catalogus omnium autorum in singulis disciplinis, atque ille exhibeat Synopsin omnium librorum ejus disciplinae, qvi vel jam publicati sunt, vel adhuc MSti in Bibliothecis delitescunt. De MStis publicâ Magistratus curâ indagandis jam suprà cap. 7. dixi, et nunc denuo moneo: multae enim sunt de surreptis per plagium ineditis libris virorum doctorum qverelae. Legatur de hoc argumento Rittershusii ad Richterum Epistola, qvae habetur in Richterianis pag. 204. Equidem mirari satis non potui, ille ait, tam apud veteres Graecos et Latinos, quàm superioris seculi, viros magni nominis alienae scripta tota transscripsisse, et sine ulla immutatione aut mentione autorum pro suis edidisse. Bodinus lectiones Turnebi in Oppianum pro suis vulgavit. Quid Scioppius Giphanio harpagârit, notum est doctis. Hoc non aeque omnibus, Davidem Origanum Mathematicum libros Georgii Rollenhagii de Prognostico Calendariorum et Nativitatum pro suis edidisse. Arnoldus Clapmarius hoc nomine accusatur ab Eberhardo à Weibe. Optimi Piccarti nostri p. m. scripta in furaces hujusmodi manus incidisse, nemini hîc ignoratur: ut nec illud, ejus lectiones in Tragoed. Senecae hanc ipsam ob causam publicam lucem fugere. Iidem autores secundum tempora et ordinem annorum, qvibus opera eorum primùm excusa, dispescantur; tertiò Catalogus exhibeatur ipsorum operum, Ca talogus secundum ordinem annorum, atque in singulis sum~aria et lem~ata non capitum tantùm, sed et eorum, qvae in capitibus continentur, annotentur. Tales Catalogi si instituantur, exempli gratia in Physicis, primùm autores veteres secundum ordinem et seriem annorum essent numerandi: si illorum integra extent opera, ea in compendium contrahenda brevissimum; si fragmenta, illa etiam suô locô ponenda. Hinc ad generalem physicam progressus fieri deberet, et secundum ordinem rerum notandae essent variorum autorum sententiae qvi veteres consentiunt cum recentioribus, ad unum ordinem referendi. In speciali Physicâ notari ista deberent singula, qvae ad praxin ipsam sunt deducta, qvaeque in naturâ ipsâ ita inveniuntur, notatis semper autoribus et annis, qvo singuli vel libri,

[Image Nr. 00254 / S.234]
velinventa lucem viderunt: qvae si accuratè sint omnia notata, atque indices plenè omnia repraesentent, magna inde nascetur utilitas. Statim enim patebit, qvid cuique vel veterum vel recentiorum circa principia physica in mentem venerit, sive nova constituendo, sive vetera illustrando.

Hinc statim pateret, si nova dogmata ab aliqvo protrudantur in publicum, an illa recocta sint, vel per plagium alicui surrepta, vel novâ qvâdam ratione interpolata. Specialia qvoque inventa unà innotescerent, siqve illa simul proponerentur, ex illô analogismô homini solerti plura inveniendi subministraretur occasio: Dici enim non potest, qvanta sit conceptuum fertilitas. Sola enim com~emoratio illorum experimentorum, et perpetua è principiis deductio similia moliendi, et ex iisdem principiis deducendi, occasionem suppeditat. Fuere nunc, cum haec scribo, qvi Machinae alicujus inventionem proposuere, qvâ non unus tantum homo, sed integri exercitus, sine pontibus impunè per aqvas ambulare, gladiis pugnare, ignes et tela jaculari possent. Publicis relationibus in omnium notitiam res illa venit, ferebaturque Cl. Dn. Wagenseilius hujus inventi artifex, de qvo tame~ alii ante ipsum jam dudum cogitarunt. Qvod clarissimo huic Viro forte ignotum: neque enim illius inventum in dubium voco, et possunt pluribus eadem saepe in mentem incidere. Idem tamen, qvod nemo animadvertit, jam sub hujus seculi initiu~ Principibus et Rebuspublicis, inter caetera sua arcana obtulit Magnus Pegelius, cujus jam suprà mentionem fecimus. Ex enarratione autem circumstantiarum utrinque collatarum idem patet esse inventum. Unde manifesto exemplo videre possumus, qvam multa in seculis prioribus per socordiam hominum neglecta, qvae alio tempore iterum in conspectum producuntur. Ita verò apud Pegelium verba habent pag. 126. Quomodo in Naufragio quocunque submersionis seu interitus discrimen omne semper et ubique certo vitare liceat. Qui item sine sanitatis seu valetudinis aut alio notabili corporis incommodo, adeoque sine aquarum, stuctuu~, procellarum, pluviarum, frigoris pernicioso aliquo impe dimento seu noxa ibidem interea dormire, jacere, sedere, stare, cibum capere, et quocunque velis, te ipsum promovere seu viam dirigere valeas. Res etiam tuas, quae mole seu quantitate non nimia fuerint, vel ex his, quae tibi cariora sunt, unà tecum salvare poteris: imò hominem, quem velis, alium velplures etiam, sisic efformaveris, absque ullo ullius hinc incommodo, simul tibi cohaerentes gratos et suaves sic socios, tibique vitam suam et quicquid una salvarint debentes, aeque liberabis. Praeterea medio hoc eodem, quocunque etiam extra naufragium, pro rerum tuarum firma et tuta conservatione, et pro quietenoctu et aliàs et in navi et in curru et domi uti et frui licebit, seu conjunctim toto simul, seuparte illius una; duabus velquotcunque volueris. Haec omnia et singula omnino sunt et perdurantia et sumptuum faciliorum. Alias si capite seu ore solo aquarum immunis esse cupis, media occurrunt exigua et levia. Illa Anno 1604. scribebat Pegelius, surdis narrans fabulas, neque qvisqvam ad illius oblata arcana, ut fieri plerumque solet, respexit.

Anno 1630. Petrus Mormius in arcanis. Collegii Rosiani detectis p. 42. Ordinibus

[Image Nr. 00255 / S.235]
Belgicis simile inventum, qvod tamen minoris videtur effectus esse, qvam superius illud, obtulit. Ita verò illic: Arcanum mortem arcens violentam triplex est: unum defendit ab aquis, alterum ab armis, à fame tertium. Primum horum non est tantae difficultatis, quin possit excogitarietiam ab obtuso et praepingui ingenio: at quia non est apud incolas hujus patriae usitatum, ubi tot discrimina mortis ab aquis grassantur, maritimis tempestatibus, aliisque fortuitis casibus, judicavimus, nobis indecorum haud fore, si illud publico usui communicandum osserremus. Facillimè instrumentum hoc et portari et admoveripotest; quo quisque mare aditurus muniri debebat; ut, si tempestas, vel nox obscura inter scopulos, aut aliud periculum à nave submergendâ, aut ab hostibus perfringendâ ingruat, eo munitus mergi ingurgitem nequeat; sed saltem stuitando super aquis animam Deo commendandi tempus supersit; aut venti vel manuum remigantium beneficio atque pedum circa littus aliquod serri queat, aut amicâ nave excipi, aut alio quopiam fortunato eventu servari.

Magna profectò haec est Principum et opulentorum hominum ignavia, qvi pulcherrima inventa, solâ avaritiâ ducti, perire sinunt; cum tamen, si vel maximè illa non succederent, comparari tamen qvolibet pretio et in publicos usus reponi deberent. Haberent fortè secula futura, qvod sibi elaborarent, si nostrorum stupor illa non caperet. In tam multisunum experimentum multis congerendis opibus forteinserviret, et impensas largissimo foenore resarciret. Qvam multi in res voluptuarias et vanas exhauriuntur thesauri, unde mera in Rempublica~ et cives damna redundant, cum modicis sumptibus immensae parari utilitates possint. Non exiguum profectò hoc Reipublicae arcanum eslet, si qvis Princeps, vel aliqva Respublica, certos pro novis inventorum praemiis reditus constituerer, qvod et ingenia excitaret, et magno fructu Rempublicam bearet. Qvanta hujus, de qvo agimus, inventi utilitas sit, qvis non videt? Sed nemo tamen hactenus, qvod sciam, inventus est, qviinventorem allicere aliqvo praemio velit. Deniqve et hoc utile erit, inventorum historiam consignare, qvod olim multi fecerunt: nam de inventis scripsere exantiqvis Scamon, Cydippus Mantinensis, Antiphanes, Aristodemus, Aristoteles, Philostephanus, Strato peripateticus, Heraclides Ponticus, Ephorus, Theophrastus, Philochorus etc. de qvibus Jonss. Histor. Philos. lib. 1. cap. 12.

Hoc Joannis Joachimi Beccheri consilium fuit, qvi in libello Germanico variorum inventorum historiam recensuit. Titulus est Stulta Sapientia, et Sapiens Stultitia: duas ergo libri partes facit, qvarum prima, cui Stultae Sapientiae titul#, ea continet nostri temporis inventa, qvae stulta visa omnibus fuere, et felicitertamen successerunt; altera pars, cui Sapientis Stultitiae titulus, de illis in ventis agit, qvae magno molimine et consilio excogitata, in irritum ceciderunt. Elegans liber est, multaque scitu digna continet, aliosque invitare potest, ut similem inventorum recensum instituant. Nunqvam expeditior ad illa perveniendi via est, qvam in peregrinationibus. Si qvis ergo in itineribus diligenter observationes instituat,

[Image Nr. 00256 / S.236]
eas aliqvando editurus, is bene profectò de re literariâ merebitur. Suprà laudavi Monconisium, cui addi potest Thevenotius, qvi multa apud varias gentes vel mechanica vel naturalia inventa consignavit. Laudandus qvoque hâc in re Carolus Ogerius est, cujus extat Iter Danicum, Svecicum et Polonicum, qvod ille Legato Memmio additus Secretarius dictione latinâ nitidâ descripsit. Habentur illic variarum rerum civilium, naturalium, fortuitarum, lepidae narrationes, qvae legentem mirificè delectant. Plerumque et illi, qvi suam scripsere vitam, silentio praeterire non solent, qvae illi memorabilia in vitâ observarunt. Ex Epistolis nonnunqvam talia colligi possunt, praecipuè talibus, qvae Physici sunt argumenti, qvales Bartholinus, Licetus, Sorbierius, scripsere. Nonnunqvam etiam in aliis talia deprehendas Ita in Guidonis Patini Epistolâ 153 recensetur inventum Itali cujusdam pro componendâ ex terrâ qvâdam compositâ massâ inflammabili, citra tamen odorem et fumum, qvâ calefieri qvasi in momento conclave aliqvod possit. Verba ipsa adducere ab hôc locô alienum non est. Il y a ici un Italien qui dit avoir étè mande exprés pour un certain secret, qui est d' une terre composee qui echauffe incontinent une chambre, sans odeur et sans fumée. Plusicurs ont étè nommés pour en voir l' preuve, dont il y a eu deux Medecins, savoir Monsieur Matthieu et moi Mr. Blondel, Guenaut, Brayer et Morisset s y sont aussi trouvés. Nous avons signé que ces boules deterre faisoient un feu beau et clair sans fumée et sans aueune mauvaise odeur. Il nous dit qu'il en donnera un cent pour 10. sous. Chaque boule est plus grosse qu' une bale de tripot. Haec et similia colligenda omni studio sunt, insigni aliqvando usui futura.

In Mathematicis idem consilium dari potest, et dedit jampridem Joh. Pellius, Anglus, in suâ Matheseos ideâ, epistolâ scilicet de meliorando studio Mathematico, qvae reperitur in collectionum philosophicarum Anglicarum qvintâ, qvae Anno 1682. prodiit. Consilia illic suppeditat, qvomodo Pandectae universales Mathematicae confici possint, qvibus colligantur ex Mathematicis libris et inventis, qvae ante nos fuere, et veluti consectaria inde deducantur, citatis sub finem cujusque periodi aut propositionis autoribus antiqvissimis seqventibusque; omnibus nota inusta, ubi velin furtô deprehensi fuerint, vel mutuati suppresso autoris nomine fuerint, velaliorum in venta sibi audacter arrogaverint. His Pandectis ita concinnatis pateret omnibus, qvantum ordinis, soliditatis et perspicuitatis singulis inesset, qvid artifex artifici praestaret. Magno porrò lucro cederet notitia autorum in unum conspectum producta, neque anxiâ esset circa libros inqvisitione opus: tolleretur qvoqve inordinata illorum lectio: qvicqvid peccatur diversis methodis, confusionibus, tautologiis, paralogismis, id simul omne pateret, et constaret omnibus, in qvos lapides offendereqvis possit. Verum enim est, qvod Autor ille ait, etiam paralogilmorum debere esse notitiam, et errorum, qvi à Viris celeberrimis non solum, sed et hominibus ineptis et indoctis commissisunt. Nam et ex errorum notitia veritatis patet via, et plus interdum

[Image Nr. 00257 / S.237]
ex illo, qvod paradoxon videtur, discitur, qvam ex ipsis praeceptis, verâque illa et accurata methodo. Eiet enim ita, ut errores ipsi vitemus, et qvid ex usu nostro reque ipsâ sit, rectius percipiamus. Id non in Mathematicis tantùm, sed etiam omniadeò doctrinâ prodest. In caeteris disciplinis idempraestariposse, qvodin Physicis et Mathematicis, dubium nullum est, modò res ita instituatur, ut veterum recentiorumque Autorum accurata inter se constituatur [Griechischer Text] : qvod ut fiat, primùm autores omnes diligenter notari, tum excerpta accurata secundum ordinem capitum disciplinae institui debent: in iis verò excerptis ordo ille adhibendus, ut omnes opiniones veterum recentiorumque autorum qvasi per indicem notentur, praecipua et palmaria argumenta illis subjiciantur. Qvi labor, si per aliqvot annos continuetur, eò tandem rem redigere poterimus, atsingularum disciplinarum perfectissima Systemata habeamus, qvae in unum corpus compingi deinde possint, atque ita mirificè augeri possit res literaria cum maximô, tam docentium qvam discentium, emolumento: imò ausim ego vel datô pignore ce#tare, si curae isti seriò insisterent Magnates, sumptusque et Bibliothecas suppeditrent, viros deinde doctos, et suis singulos laboribus aptos huic negotio praeficrent, vel uno decennio rem omnem in singulis disciplinis absolvi posse. Qvod si fieret, unus liber in singulis disciplinis pro Bibliothecâ esset, cessarentque omnia #la impedimenta, qvae nascuntur è confusâ tot autorum lectione. Fortè aliqvid hujus rei molitur Placcius, qvi in librorum suorum Catalogo promisit Historiae literariae Compendium Universale, migrationes artium et scientiarum varias summatim exhibens. Idem de ratione status Reip. literariae hodiernae, corruptela atque remediis illius, librum et varia in Verulamii egregios de augmentis scientiarum libros augmenta promisit.

CAP. XXI. DE LOCORUM COMMUNIUM SCRIPTORIBUS.

BIbliothecarum notitia instar Locorum Communium est. Bibliotheca Thuana Locorum Communium ideam proponit Dassiliandri et Johannis Ray peregrinantium diligentia in notandis Viris doctis eorumqve scriptis. Locorum communium studium nonnullis malè comtemnitur. Maresii et Sorelli iniqvior censura resellitur. In Locis communibus concinnandis aliqvis etiam judicio locus est. Ipsorum Autorum interitus à Locorum Communium Scriptoribus qvibusdam creditur. Constantim Porphyrogennetae excerpta. Defectus è nimio Locorum Communium studio. Illi per amanuenses colligendi. Virorum doctorum [Griechischer Text] non contemnendae sunt, Salmasii Opus

[Image Nr. 00258 / S.238]
in Solinum laudatur. Qvidam datâ operâ in unum argumentum omnes Locos communes exhauriunt. Eo nomine notatur Causinus in Aulâ sancta, et Cornelius à Lapide. Martinengi glossa in Genes. cap. 1. Rosselii Comm. in Pimandrum, Mersenni Commentarius in Genesin. Veteres magnam excerptorum curam habuerunt. Vincentit Specula. Zwingeri et Beyerlingii Theatra Vitaehumanae. Polyanthearum Scriptores, Langius, Gruterus. Magirus caeteris praesertur. J. B. Bernardi Seminarium Philosophiae Platonicae et Aristotelica. G. J. Vossii liber de Idololatria et Physiologiâ laudatur. Voëtii Disputationes selectae. Disputationes et dissertationes argumenti rarioris diligenter colligendae. Tassoni Pensieri diversi. Bonifacii Historia Ludrica. Pontani Attica Bellaria et Progymnasmata. Ravisii Officina. Laurentii Polymathia. Welschii Idea antiqvitatum. Jac. Gothofredi Corpus Antiqvitatum Juridicarum. Opera affecta. Galleotii Martii de doctrinâ promiscuâ liber. Ejusdem alter de rebus vulgo incognitis deperditus. Sorbieri Epistolae. Casparis Dornavii Amphitheatrum. Bisciolae Horae succisivae. Majoli Dies Caniculares. Locorum Communium Scriptores titulis adscititiis luxuriant. Menochii Trattenimenti Eruditi. Caeln Rhodigini Antiqvae lectiones. Pancirolli libri Memorabilium. Wattsoni Supplementum. Conradi Lycosthenis Apophthegmata, similia, Auctaria in Officinam Ravisii. Idem facetias Brusonii edidit. Emblematum Collectanea. Giovanni Ferro Theatred Imprese. Philippi Picinelli Mundus Symbolicus. Adagiorum scriptores. Welschii Opus Adagiorumpanglottum. Kuhlmanni Opus Adagiorum Universale. Adagialium Collectio utilis. Er asmi Opus de Adagiis, defenditur adversus Rhodiginum et Verdierum. Jani Gruteri Florilegium Ethico-Politicum. Bibliotheca Exulum. Berlucit Adagia selecta. Josephi Langii Adagia, in certos locos distributa. Jac. Duporti Gnomologia Homeri. Bogani Homerus Hebraizon. Michaelis Neandri LL. CC. Philosophici Graeci, Aristologia, Pindarica, Euripidis, LL. CC. Philosophici Latini. Rottmari et Barlandi Proverbia Virgiliana. Acutè dicta veterum Poëtarum nullius momenti. Adagia Graecorum, Zenodoti, Diogeniani, Apostolii Adagia in aliam linguaman transferripossint? Adagiorum sacrorum scriptores. Hebraica Plantavitii et Buxtorffii. Vorstii adagia Graeca N. Testamenti. Zechneri adagia sacra, similitudines et paralipomena. Detrii et Novarini Adagia sacra. Italica adagia. Angeli Monosini liber de Italicâ linguâ et adagiislaudatur. Julii Varini Scholavulgi. Optima adagii disponendi methodus. Alii adagiographi Itali recensentur. Gallicorum adagiorum Scriptores pauci. Belgica adagia, Hispanica Nunnesii. Mal Lara. Commentarius in adagia Medica Hispanica de Rieros. Anglicorum adagiorum Scriptores. Jac. Howel. Dictionarium Powels. Sermones ex adagiis concinnati. Germanicorum adagiorum scriptores, Franck, Agricola, Friderici, Henischius, Eyering, Lehmannus, Tappius, Winckler. Langstons Poëseos Graecae Medulla. Draxii Bibliotheca Scholastica. Plures Proverbiorum scriptores recensentur. Freigii Ciceronianus. Rivii Loci communes Philosophici. Schielen, Zimmermanni, Ficheti, Benzii et aliorum Loci communes.

[Image Nr. 00259 / S.239]

INter praecipuos Historiae Bibliothecariae fructus est, qvod jam supra diximus, ut habeamus qvasi universales qvosdam locos communes: atqve ita optimae et à praestantissimis autoribus congestae Bibliothecae instructae sunt, ut locorum communium qvasi imaginem qvandam exhibeant. Qvales jam suprà Bibliothecas plures commendavimus, atqve inter illas praecipuè Thuanamillam. Fuit in illa ingens MStorum indubiae vetustatis copia, et in magnâ Autorum sylvâ operosus selectus, ad cujus solam librorum compactionem viginti millia scutatorum nummorum et amplius consumpta sunt. Collecta haec Bibliotheca est Scaligeri, Casauboni, Puteanorum fratrum, Salmasii, Grotii, Sam~arthanorum fratrum, Sirmondi consilio. In peregrinationibus suis Thuanus apud omnes gentes Bibliopolarum angulos excussit, ut optimos secum libros adduceret, qvod à Josepho Qvesnel in praefatione hujus indicis prolixiùs recensetur. Id enim in peregrinationibus eruditus praecipuè attendere debet, ut Viros doctos eorumqve opera inqvirat. Ita Theophilus Dassiliander in Commentario suo Itinerario an. 1585. edito urbes Italiae non describit tantùm, sed et viros doctos eorumqve opera recenset. Ita Johannis Ray in Itinere per Germaniam, Italiam, Galliam, cujus historia Londini An. 1673. Anglica lingua edita est, praeter Observationes Topographicas, morales et Physiologicas, qvicqvid ad Viros doctos, rem literariam, scripta doctorum pertinet, diligentissimè recensuit. Qvoniam ergo ipsae Bibliothecae locos communes praestant, ideoqve et locorum communium scriptores ac collectores Bibliothecariis à nobis accensebuntur. Sunt enim variae doctrinae qvasi promi-condi, neqvetam comtemtim habendi, ut vulgo à sciolis qvibusdam habentur; qvi, nisi ipsi ex aliorum Locis communibus profecissent, arctè profectò secum habitarent.

Sunt inter Gallos aliqvi, qvi omne illud Locorum Communium studium ad ignavos homines ablegandum putant, è qvibus Maresius lib. 1. Epistola 2. alto supercilio nonnullos è Germanis despicit. Hos enim illic tangit, etsi non nominet, Plinium illis opponens, qvi non ingentia volumina ex variis autorum locis consuta dederit, sed qvi de universâ rerum naturâ scribere aggressus rem omnem, qvae propè infinita videbatur, paucis libris et ordine praeclaro complexus sit: cum ex recentibus qvidam minimas ejusdem historiae naturalis partes tot sint voluminibus persecuti. Nimirum, inqvit ille, Plinius autorum, qvos seqvitur, verba, non nisi rarò, idqve breviter, cum opus est, adducit: sed ab illis desumptae materiaestylum tantum suum accommodat, et opus qvasi suo Marte, non hians neqve interruptum, conficit. Longe aliter isti: qvam plurimos siqvidem et prolixos locos in libros suos conferre student: plerunqve etiam gravibus rebus, qva minutias omnes respuunt, spinosas et importunas Criticae disqvisitiones, et Grammaticas, si Deo placet, qvisqvilias inspergunt: à qvibus splendida materies refugit, et non aliter contaminatur, Ac Arretinae violant crystallina testae. Sed futilis haec profectò morosi censoris qverela est: Alia est Plinii scriptio, alia eorum, qvi Locorum Communium collectanea

[Image Nr. 00260 / S.240]
congerunt. Plinius historiam naturalem continuo filo deductam sibi propoluerat; sed caeteri illi Locorum Communium scriptores, si qvidem patribus suis rectè fungi vellent, diligentiùs, et ut rei fides ex relatione accurata constare possit, omnia conqvirere, et lectori judicanda relinqvere debebant. Qvod si fecisset qvoqve Plinius, non laboraret in multis ejus fides. Stulta est verborum parsimonia, ubi rerum qvaeritur evidentia. Nimis in Locorum Communium scriptores iniqvus est Sorellus libro de Cognitione bonorum librorum cap. 2. p. 61. minimè idoneus arbiter, Huarti qvandam sententiam adversus illos pronuncians. Ille scilicet in Examine ingeniorum publica lege coêrcendos putabat homines, magis memoriâ qvam judicio pollentes, ne illi libros scribant: qvales ipse Locorum Communium scriptores interpretatur. Qvasi scilicet nullo illis in libris congerendis judicio opus sit; cum in selectu tamen rerum illud maxime reqviratur, ac interdum eodem judicio praeditus esse debeat, qvi pro usu aliorum qvaedamseligit, qvam qvi ipse selectis utitur. Praevenit enim aliorum industriam, et qvasi ideam omnium animo praecipit, qvi materiam tot rerum argumentis ministrat.

Parata et alia in Locorum Communium scriptores calumnia est. Ajunt aliqvi eorum culpa tot bonos nobis periisse Autores: sive enim diffusi autores in compendium trahantur, pro usu vel publico vel privato; sive centones consarcinentur ex pluribus; sive pro arbitrio in Codicem singularem aliqva memorabilia excerpantur; illa [Griechischer Text] in lucem interdum mittuntur, cum paulatim è memoria hominum dilabuntur vera illa et genuina opera. De singulis illis egit Lomeierus libro de Bibliothecis cap. 8. circa finem, et pleniùs illa exemplis illustravit Bailletus de Judiciis doctorum tom. 1. part. 2. cap. 11. à pag. 449. ad p. 469. Constantinus Porphyrogenneta ex autorum multorum scriptis politicis et Physicis in certas classes, qvae maximè utilia, colligenda curavit, ut de re omni in promptu essent exempla, è qvibus paucula aliqva Peirescius servavit, cujusbeneficio in publicum illa edita sunt. Qvas si eclogas omnes haberemus, utilissima multa ex Autoribus excerpta superessent, quae nunc cum ipsis autoribus interierunt. Praestat saltem aliqva nobis antiquorum autorum relinqvi fragmenta, qvae tamen horum Collectorum industriâ servantur, qvam ut omnis illorum pereat memoria.

Negari id qvidem nequit, esse qvendam etiam Locorum Communium abusum. Nam qvô qvis locos communes magis instructos habet, eò minus chartae parcit, omnia corradit, conscribit, ut magnum librum, magnum malum, pariat. Qvo nomine Germani saepe exteris ridentur, qvi in omnes crimen illud consvetâ sibi maledicentiâ diffundunt. Plurimos sanè nominare possem, qvi eo modo libros conscripserunt, qvi qvidem gloriae parum inveniunt apud eruditos, idqve praemii loco conseqvuntur, ut exscribi sine plagii suspicione possint; et eatenus commendandi sunt, qvatenus illorum insaniâ frui

[Image Nr. 00261 / S.241]
prudentior aliqvis possit. Scribunt illi, non qvod scribi debet, sed qvod potest; imò qvod nec debet, nec potest. Si ad usum transferre velint studia, plerumque hic talia ingenia deprehendas, qualia describit Gabriel Naudaeus in Syntagmate de studio liberali, sub initium. Qvare multi Viri prudentes omne studium, qvod in Locos Com~unes impenditur, ut bonae mentis et judicii corruptelam damnant, qvorum tamen sententia probari mihi nunqvam potuit. Separandus enim usus ab abusu est. Est etiam modus in illâ tenendus, ac parciùs in illo colligendi labore versandum esse suaserim, ne labore insano judicii vis alteretur. Rectiùs aliqvis fecerit, si saepius ad exercitium et usum, cui fini omnia congeruntur, transferat, qvam si magnas inter opesinops eis uti ignoret. Qvare, qvicqvid inter legendum sine incom~odo tuo breviterque tanqvam perlem~a (diffusas enim descriptiones nihili facio) notare potes, notes velim: vel si opibus non destituaris, amanuenses alas non ineruditos, qvibus rem illam com~ittas; sed, qvi tuo judicio in colligendo utantur. Id Salmasius aliique viri praestantissimi fecerunt.

Evenit tamen nonnunqvam, ut et viri eruditi et principe inter literatos loco, in locos illos com~unes uberiùs se diffundant, vastisque digressionibus scripta sua extendant: Qvibus ego ignoscendum omnino arbitror, qvod utilitas sum~a eam, si qva est, culpam rependat. Multum inter est inter indoctorum hominum et doctorum [Griechischer Text] . Hi enim semper utilia promunt; et lectoribus suis com~odant, etiam cum extra oleas vagantur. Qvam ob causam vastu~ illud Salmasii in Solinum opus, qvod ego Oceanum eruditionis Philologicae vocare soleo, mirificè mihi placet: non, qvod non multis abstinere potuisse in illo commentario, ac per leges methodi debuisle Salmasium judicem; sed, qvod ex locuplete penu, velut ex horreo qvodam, liberali manu tot tantasque opes promat, magno usui omnibus futuras. Magnus enim in illo scripto thesaurus et velut aurifodina latet, atque unicè penè nunc profuit illi, qvi vastum Lexicon Philologicum nuper concinnavit, relatis ad literarum classes commentationibus, qvae primùm ad Solini verba alligatae erant. Reprehendit Guido Patinus Epist. 17. hanc in Caussino et Cornelio à Lapide scribendi rationem, qvi omnia cum pulvisculo converrant et in unum librum constipent. Cujus haec verba: Celui de la Cour sainte est verit ablementplein de rapsodies et principalement au 3. et 4. Tome. Ce fut l' avarice du Libraire quipressa ce bon Pére d' augmenter le nombre de ces volumes, asin de gagner davantage, et n'anmoins lc bon homme êtoit épuisé. Il avoir mis tout ce qu' il savoit de bon dans les deux premires Tomes. Un autre Jesuite nommé Cornelius à Lapide en a fait de môme. Il ae commentè presque toute la Bible en 12. Tomes: mais il a mis plus d' erudition dansses deux premiers sur les livres de Moïse et sur les Epitres de S. Paul, qu' il n' y en a dans les dix autres. Il est d' un homme Savant comme d' unsac; quelque plein qu'il soit ils' puise, et enfin demeure vuide, à fort ce d' en tirer. Eodem modo in unum librum omnia constiparunt Ascanius Martinengus glossa magna in cap. 1. Genes. ubi penè omnia qvae ad totam rerum naturam pertinent, congessit; similiter Rosselius commentario

[Image Nr. 00262 / S.242]
in Hermetis Trismegisti Pimandrum, omnes disciplinas ineptè consarcinavit. Marsennus qvoque comment. in Genes. sylvam variarum rerum, sed eruditam, complexus est.

Nos jam ad enarrationem illorum autorum, qvi collectanea et Locos communes scripsere, procedimus. Fuere ejus generis scriptores apud antiqvos non pauci, qvi in certo genere collectanea qvaedam scripsere; etsi universalia ab illis non habeamus. Hujus exempla in utroque Plinio, Gellio aliisque habemus, et argumento sunt librorum Excerptorum apud veteres nomina. Huc spectant libri commentarii, ita dicti à commentando, qvod in memoriam nobis revocent, qvae lecta sunt; Straboni Hypomnemata dicti. Gellius etiam memorias et conjectanea, qvod multa in unum aggerantur, vocari testatur. Qvae JCti digesta vocant, loci communes sunt. Habent et Graeci suas [Griechischer Text] , de qvibus Maussacus in praeloqvio notarum ad Harpocrationis Lexicon, qvod nomen Boclerus excerptis suis Terentianis imposuit, [Griechischer Text] , qvas Latini electa vocant. Tales sunt Stobaei Eclogae. Electorum librum Plinium scripsisse accepimus, de qvibus libris fusiùs agunt Hermannus Hugo libro de primâ scribendi origine cap. 31. et Clariss. Schefferus libro de Stylo, cap. 12. Graeci excerpta epigrammatum [Griechischer Text] nomine appellabant, de qvorum autoribus, colligendi modo multa doctissimus Vavassor libro de epigrammatibus, cap. 16. commentatur. Nunc ad recentiores scriptores descendemus, è qvibus generaliores illos seligemus. nam omnium, qvi qvâcunque in arte et disciplinâ collectanea scripserunt, ratio nunc haberi neqvit; habebitur, cum ad disciplinas illas pervenerimus. Fuere jam tum barbarô illô seculô ante [Griechischer Text] literarum nonnulli, qvi in omni genere collectanea scripserunt, sed cellarum foetores spirantia. Hinctot illorum sunt specula, repertoria, qvodlibeta, deflorationes, qvae vel ipso nomine suô produnt elegantias suas, de qvibus non est ut solliciti nunc simus.

VINCENTIUS BELLOVACENSIS EPISCOPUS primus è luto aliqva~tulum emersit. Fuit ille ordinis Dominicani, natione Burgundus. Ejus extant qvatuor specula, videlicet doctrinale, naturale, morale et historiale. Vastiilli libri sunt, et non contemnendá diligentiâ congesti; sed ubique perlucet istius seculi ruditas. Sub doctrinali speculo comprehendit dogmata Metaphysica, Logica, Theologica. sub speculô naturali comprehendit Physica et Mathematica; totum penè Plinium exscripsit, et omnes autores Geoponicos: in speculo historiali incipit historias ab initio mundi, usque ad annum: Christi 1244. qvas alius usque ad annum 1444. continuavit. Atque haec causa esse videtur, qvod Vindingius in Addition busillis ad Dekeri librum de scriptoribus Anonymis putat, hoc speculum historiale totum ab alio qvodam Vincentio esse confectum. Ejus in historiâ non magna fides est; nota enim est Monachorum in illô genere industria. Est tamen nonnunqvam, ubi in sterqviliniô hôc auri aliqvid apparet. Habuere illi nonnunqvam libros, aut descripsere, qvi ad nostras manus non pervenerunt. In speculo

[Image Nr. 00263 / S.243]
morali habentur omnes illae materiae, qvae ad philosophiam moralem et civilem spectant. Variae qvaestiones circa hoc negotium, qvasi per lancem Saturam, è Scholasticis congestae, aliqvô tamen ordine: sed de omnibus illis libris hoc prenunciandum, qvod Horatius de cujusdam Poëtae carminibus:

Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles.

Profuerunt tamen hi labores illis, qvi postea libros ejus generis ediderunt.

THEATRUM VITAE HUMANAE ZWINGERI et BAYERLINGII vasta exhibent volumina, per omnes rerum titulos deducta, magis tamen ad eloqventiam qvam philosophiam instructa: qvae enim ad scientias pertinent, modico apparatu proponuntur, materiae morales et civiles, qvarum usus in eloqventiâ praecipuus est, majori curâ sunt congestae. Meliùs faciunt, qvi excerpta ad disciplinas, qvà disciplinas, spectantia sejungunt, qvarum singulis singularem ego librum destinari vellem. Zvvingeri theatrum vitae humanae aliqvoties editum est, cujus ille primus autor non fuit: nam â Conrado Lycosthene virô erudito, ab apophthegmatum et similium collectaneis celebri, initia sua accepit. In primis molesta est tam anxia et sollicita rerum divisio, qvae nescio qvam [Griechischer Text] sapit, in hôc scriptorum genere inutilem; distrahit enim animum et oculos inqvirentis. Sub eôdem titulô à Bayerlingio Antverpiae liber ille prodiit, sed accommodatiore ordine alphabetico, et longè auctior. Ille itaque posterior labor praeferendus est Zvvingeri laboribus.

Theatris illis vitae humanae subjungendi sunt POLYANT HEARUM SCRIPTORES, qvorum usus praecipuus est in eloqventiâ et in Dissertationibus scribendis. Continent enim gnomas, apophthegmata, similia, exempla: secundum qvem ordinem Polyantheam suam congessit Langius, cujus extat sub illô titulô liber in foliô editus, non qvidem inutilis, sed ordine illo non satis ad usum accommodatus. Hunc laborem postea continuavit Janus Gruterus, Vir in colligendo diligentissimus, ut testantur tot ejus libri: seqvitur eandem methodum, qvâ usus est Langius; superat vero mole Langii librum, qvi gravatur nimis exscriptione integrarum penè orationum, qvibus integra folia complentur, qvod tamen in Catalogis [Griechischer Text] fieri non debebat. Utriusque libri extat Epitome in usum tyronum. Illos vero utriusque labores longè superavit Joh. Magirus, cujus extat liber similis, sub titulo Polymnemonis, elegans et concinnus, ac pulcherrimo ordine digestus, qvi per se aptus sit enthymemata subministrare orationem aut dissertationem aliqvam scripturo. Magnô sane taedio ac labore sublevat ille qvaerentes, dum sub specialibus titulis adferuntur sententiae ejusdem argumenti. Qvolabore suo penè videtur aliqvâ exparte praestitisse, qvod volebat Schraderus, qvi peeuliarem Thesium et Enthymematum Rhetoricorum librum conficiendum suadet, cui conficiendo vel supplendo mirificè prodesse potest. Id dolendum est, non adjecta fuisse postremae editioni auctaria illa, qvae Autor ille, dum

[Image Nr. 00264 / S.244]
viveret, libro suo adjecerat. Noluerunt scilicet Bibliopolae aere illo redimere, qvod postulabant haeredes, atque ita in lucem ediderunt nulla addita syllabâ.

JOH. BAPTISTA BERNARDUS scripsit Seminarium totius Philosophiae Aristotelicae et Platonicae, editum Lugd. an. 1599. in fol. Si titulo illius libri fides habenda est, opus est admirabile, qvod Philosophorum Graecorum, Latinorum, Arabum, quaestiones, conclusiones, sententiasque omnes integras et absolutas, perspicuâ methodô congestas, complectitur. Non qvidem praestat, qvod promittit titulus; est tamen no~ contemnendi usus liber in evolvendis sententiis Philosophorum, tam Peripateticorum qvam Platonicorum, atque adeò indicis potius alicujus vicem tenet, et de aliqvâ re scripturo subsidia suppeditat. Judicio tamen illum oportet ati suo, qvi ejus operâ utitur, neque temerè illi soli fidere sine collatione ipsorum locorum. Namque in sententiarum congestione saepe nimius est et tautologus, saepe etiam deficit. Laudandus tamen liber est, qvod nullus ipsi similis scriptus est, ideoque in pretio habendus. Et mihi qvidem videtur liber ille non ex lectioneipsorum autorum, qvod fieri debebat, sed ex eorum indicibus compaginatus.

GERHARDI JOHANNIS VOSSII liber de Idololatriâ et Physiologiâ Christianâ inter locorum communium seriptores laudari debet. Penus hic panditur variarum rerum, ut LL. CC. titulo insigniri omninò debeat, non tamen temerè scriptorum, sed optimo judicio digestorum, qvos suâ industriâ ex rerum universitate collegerit. Nam cum de Idololatriâ inscribit, videtur argumentum huic libro qvaesivisse, ne sub collectaneorum titulo nomen ejus vilesceret. Qvod certè ad physica illa attinet, illa non aliâ occasione ipsi nata, nec diffitetur in Praefatione operis. Qvare noctium Leidensium titulo insignire voluit exemplo A. Gellii, qvod tamen consilium postea mutavit, atque suo de Idololatriâ operi velut appendicem adjecit, qvaesito utcunque connexionis argumento. Liber est profectô totus aureus, et magno apparatu rerum refertus. Theologiae Gentilis primordia qvanqvam jecerit Gyraldus, et alii ante ipsum, ipse tamen longè locupletiora et accuratiora dedit illa omnia, suo interposito ubique judicio. Utinam postremam ejus partem de rebus naturalibus ita elaborasset, certè complexum totius universi liber iste sisteret. De hoc libro ita Grotius judicat; Aliis qvidem titulos plus, quam praestat, promittere; hunc vero librum plus praestare, qvam titulus promittit. Penè idem habuisse consilium videtur hujus libri argumento, qvod habuit commentario suo in Solinum Salmasius, in qvem omnes suos locos communes exhausit. Est enim ille Commentarius de omnium rerum nomenclatura Criticus. Optima editio prodiit Amstelodami 1668. in fol. Simile argumentum tractant, quod ad physica illa attmet, rerum naturalium scriptores, ut Gesnerus in omni animalium genere, et Aldrovandus, qui post Gesnerum ampliore theatro illa omnia proposuit, qvanquam plura ex ipso Gesnero

[Image Nr. 00265 / S.245]
ceperit; ne quid dicam de aliis, qui in re metallicâ, gemmariâ similibusqve scripserunt, de quibus suo loco.

VOETIUS in Disputationibus selectis inter locorum communium seriptores referri potiùs debet, quam inter dogmaticos accuratos. Ut enim vir fuit multae lectionis potiùs, quam judicii, ita magno studio cumulavit autores in doctrinâ, quam proponit. Habentur vero varia in istis libris Theologica, Physica, moralia, civilia, historica: Quo nomine prodesse ad omne sludiorum genus possunt. Selegit materias non vulgares, autorumque locos diligenter congessit. Notandi scil. sunt tales autores, qui, velint nolint, largiuntur de suo citra aliquod plagii crimen. similes quippe iis, qui aurifodinas ostendunt, quae deinde ab aliis occupatae justos efficiunt et bonae fidei possessores. Quanquam enim, qui paulò peritior est illarum rerum, facilè subolfacere possit, quibus indiciis profecerint aliqui, obijci tamen illis crimen non potest, quod in com~unes fontes facile sit unicuique incidere. Atque hîc in universum de omnibus disputationibus et dissertationibus monere velim, eas diligenter collatas locorum communium vicem praestare posse: Solent enim plerumque autores earum in omnibus congerendis, quae quacunque ratione ad argumentum pertinent, esse operosi, et maximè singularia congerere. Seligendae verò sunt, quae de argumentis rarioribus scriptae sunt: quarum vastu~ numerum, si quis agat, facilè quis congerat; ac velim eas accuratiùs notari, quod consilium Cinelli fuit in Bibliotheca volante. In Jurisprudentiâ multae sunt exquisitissimorum argumentorum disputationes, quae prodesse JCtis variis in rebus possunt.

ALEXANDER TASSONUS mirabilis ingenii homo fuit, Italus, singularem ex eo laudem qvaerens, qvod optima scripta veterum ac recentiorum communi omnium seculorum et hominum judicio approbata, molestissim et invidiosâ censurâ vexaret, semper in illis qvaerens, qvod carperet et reprehenderet, et nodum nonnunqvam in scirpô. Scripsit Italicá linguâ librum, cui titulus: Pensieri diversi, i. e. variae cogitationes, in qvo multa notabilia et vexata problemata proponuntur, Physica, moralia, civilia, Historica, qvorum rationem indagat. Dignus liber lectu est. Prodiit Venet. Anno 1646 in 4 to. Credo verò hunc librum natum esse primùm autori ex excerptis. Non immunis ab illius cavillis fuit Homerus è veteribus, cujus ineptias 500. sententiis voluit ostendere; Non Franciscus Petrarcha è recentioribus, qvem integro libro castigavit, ab aliis vicissim convitiis, ut par erat, exceptus. Integras in Italia Academias scriptis contumeliosis provocavit. Ut ostenderet ingenium ad paradoxa natum edito libello Carnificis se panegyristen praestitit, qvo aliqvorum risum, aliqvorum indignationem incurrit, in aliqvam certè infamiae partem ipse venit. Eristicorum ejus scriptorum Catalogus habetur apud Leonem Allatium in apibus urbanis, unde desumptus praefigitur huic libro Inter illos libros praecipuè nominari

[Image Nr. 00266 / S.246]
debet, qvem de historiâ Ecclesiasticâ scripsit, in qvâ passim Baronii Annales examinat, et eorum fidem labefactat.

BALTHASAR BONIFACIUS Historiam ludicram edidit. Vir ille penè infinita scripsit, ut solus Bibliothecam faccre possit, diffusae lectionis, nec tamen nullo judicio. Scriptorum ejus Catalogus habetur in ultimô capite Historiae Indicrae. Ipsa verò historia ludicra varia habet ex historiis collectanea, et qvidem selecta, de qvibus non facilè cogitarint alii. Occurrunt non pauca ex naturalibus, ac multa subministrantur de argumentis selectis aliqvid dicturo. Prodiit Bruxell. anno 1656 in 4to.

JACOBUS PONTANUS, Jesuita doctus, Attica bellaria, ut vocat, scripsit, i. e. varia collectanea historiarum, rituum, salium, facetiarum, in qvibus multa occurrunt notatu digna, quanqvam argumenta tamen vulgaria interdum immiscentur. Postrema editio prodiit Francof. 1644. in 8vo. Idem Progymnasmata in lucem edidit, in qvibus per rationem colloqviorum varia proponit in usum linguam latinam addiscere cupientium, ac eorum, qvi antiqvitatum aliarumque rerum notitiam sibi parare velint. Simili modo per colloqvioru~ forma~ alii collectanea varia dedere, ut Torqvemada in Hexaêmero suo, Erasmus Francisci, Harsdofferus in variis scriptis, Martinus Zeilerus in Dialogis suis Germanicis.

JOHANNIS RAVISII Officina liber utilissimus est ad omnem doctrinam. Nam exempla vera, fabulosa sub titulissuis collegit; sed breviter admodum, ne nimiâ mole opus gravaretur. Ad carmen seribendum non parum conducit, ubi exempla fabulosa utramqve paginam faciunt. Horum autem magna ac benè digesta ibi farrago est, et ita compendiose instituta, ut carere illo non possint, qvi exercitia oratoria et poetica tractant. Exiguo illo libro feliciùs uti possumus, qvam diffusis Zvvingeri et Beierlingii libris. Ipsa illa officina dudum non ampliùs comparuit in officinis librariis. Ejus epitome aliqvoties impressa est. Prodiit Genevae 1626. in 8vô. Hoc librô tanqvam locis communibus in hôc genere uti qvis potest, adjectis vel in margine, vel mundâ chartâ interposita, qvae illic non notantur.

JOSEPHUS LAURENTIUS, Lucensis, scripsit Polymathiam, sive variae antiqvae eruditionis libros sex, qvos ille voluit esse tanqvam Pandectas antiqvitatum, tam Romanarum qvam aliarum. Placet sanè consilium istius viri: qvanqvam imperfectum opus, et infinitis modis possit ampliari. Editus primùm est in 4to liber, sed postea plenior in fol. prodiit Lugduni an. 1666. Collectanea illa in stituta sunt sub formâ Dissertationum de materiisantiqvariis, Viris doctis, tam in qvam extra Ita iam, inscriptarum: editio illa in 4to praefationes habet praemissas, in qvibus molestâ [Griechischer Text] semper Lipsianizat, qvas omisit in seqventi editione, qvae loco illarum rebus auctior est. Praeter collectanea nihil praestat ille Autor; rara judicii apparet vis; qvintus et sextus liber per indices et lemmata varias antiqvitates congerit; adjectis autoribus, qvi de iis fusiùs tractarunt.

[Image Nr. 00267 / S.247]
Atqve hîc hactenus intra conatus substitit autor, qvos siperficere aliqvis velit aut possit, qvô ille bonô mactaret rem literariam! Hactenus enim mutila et inania sunt omnia, et ipsum illud Rosino Dempsterianum corpus, qvod in hôc genere tamen unicum penè est. Habuit, cum viveret, tale opus in animo Welschius, Medicus Augustanus, mirabilis doctrinae Vir, elegantis ingenii et judicii, et linguarum penè omnium orientalium et Europaearu~ peritissimus, cujus ille specimina dedit insignia libris in lucem editis, de qvo nos suprà plura diximus. Opera ejus per omnes propemodum disciplinas diffusa, historica, medica, physica fuere singularia. Dolendum est, intercidisse morte ejus praeclara consilia, qvae nunc aestimare meliùs è scriptis jam tum editis possumus, in qvibus omnia eleganti sermone scripta, nihil jejunum, et qvod locos communes sapiat, aut eô filô contextum, quô texere sua plerumqve solent, qvi nunc scribunt in Germaniâ, qvi tamen apud plebem doctorum ut lumina et sidera habentur. Operis illius, qvod Ideam antiqvitatum inscribere volebat, mentionem facit, qvi ejus vitam descripsit Lucas Schrökius, sub titulo Memoriae Velschianae p. 71. et 72. Si qvis hoc in genere doctrinae apparatum aliqvem instituere velit, ille maturè ineunte aetate librum excerptorum antiqvariorum conficiat, et per meros indices et lemmata excerpat adjectis autoribus. Qvod si qvis constanti operâ continuaverit, magnum sibi thesaurum comparare poterit, unde successu temporis opus aliqvod universale prodire possit. Corpus antiqvitatum juridicarum olim in animo habuit Jacobus Gothofredus, JCtus consummatissimus, et nostrorum temporum Cujacius; sed praeter ideam hujus operis nihilvidimus.

GALEOTTUS MARTIUS, Philosophus et Medicus Italus scripsit librum de doctrinâ promiscuâ elegantem Francof. editum in 120 An. 1602. Exiguus liber est, sed continet multa memorabilia, Medica, Physica, Philologica, Mathematica. Dolendum est, intercidisse libros ejus tres de rebus vulgo incognitis, qvos Matthiae Hungarorum Regi inscripserat, à cujus Bibliothecariô Brassicanô cum excudendos accepisset Oporinus Typographus, ab Italô qvodam furtim subrepti sunt, teste Neandro in praefatione illâ, qvam de re Bibliothecariâ agentem praemisit Graecaelinguae Erotematibus pag. 219.

SORBIERIUS Historiographus Regis Galliae, Vir variae doctrinae, Gallicâ linguâ epistolas scripsit varii argumenti, in qvibus occurrunt Philologica, Philosophica, Mathematica, Medica, Historica, Poëtica, ad varios Galliae viros doctos perscripta. Multos habemus autores, qvi in epistolis collectanea scribunt: adevitandum enim locorum communium titulum, talem aliqvam formam libri comminiscuntur autores, ut tamen cum aliqvô apparatu videantur tradere collectanea sua. Multa habentur in illis, quae spectant ad Historiam literariam recentiorum temporum. Caeterùm de epistolarum scriptoribus, sunt enimlongè plures qui sub hôc titulo collectanea congesserunt, integrô capite

[Image Nr. 00268 / S.248]
agemus. Liber ille prodiit Parisiis an. 1660. in 4to. Plura ab illô Virô prodierunt, de qvibus suô locô dicendi erit occasio.

CASPAR DORNAVIUS, Philosophus et Medicus, diligens fuit in nugis, sed eruditis. Aliàs qvidem, Catullo dicente, turpe est difficiles habere nugas, sed pulchrum est habere doctas. Collegit ille ridicula rerum encomia, tam è veteribus qvam è recentioribus autoribus, Graeca, Latina, Germanica. Editus liber ille est Hanoviae an. 1619. in fol. hoc titulo: Amphitheatrum Sapientiae Socraticae Joco-seriae. Multa illic habentur, quae ad honestam animi relaxationem faciunt, et cum voluptate legi possunt. Scilicet juvant etiam mimi in eruditorum theatro: mallem tamen omisisset qvaedam scurrilia Germanica. Ejus exemplo in Batavis prodierunt talium argumentorum scriptores uno volumine collecti.

LAELIUS BISCIOLA Hispanus fuit. Scripsit horarum succisivarum duo volumina in fol. qvae edita sunt Ingolstadi typis Adami Sartorii an. 1611. Varia continet ille liber naturalia, moralia, historica; typis mendosè exscriptus est; pleraqve ex Plinio et ejus compilatoribus, Solino et Vincentio, desumpta. Incidunt tamen nonnunqvam, qvae notari merentur. Referendus est ad Lo. corum Communium scriptores gregarios: nam non ista judicii vis et industria è collectaneis illis relucet, qvae adhiberipoterat et debebat. Multos tales habemus libros, qvi crambem eandem centies recoqvunt, et de chartâ in papyrum seribunt: Eqvibus omnibus si unum aliqvod conficiatur cum judiciô volumen, per me qvidem scriptorculorum illorum [Griechischer Text] .

SIMON MAJOLUS scripsit Dies caniculares, ut vitaret locorum communium simplicitatem. Mirè ingeniosi sunt autores in titulis Locorum communium excogitandis, per omnia scientiarum genera: qvemadmodum Postillarum scriptores, qvorum facilè qvis integrum Lexicon confecerit. Ita Caspar de Reies librum inscripsit Campum Elysium jucundarum qvaestionum, cum collectanea tantum varia contineat; Ramirez de Prado librum miscelliargumenti Philologici inscripsit Pentecont archum, sive, qvinqvaginta militum ductorem, stipendiis Ramirezii de Prado conductum, cujus auspiciis varia in omni liter arum ditione monstra profligentur, abdita pandantur, latebrae ac tenebrae pervestig entur et illustrentur; Qvo nil stultius excogitari potest. Qvia 50. libro capita sunt, ideo pentecontarchum inscribit. Sunt autem omnia Philologica, non qvidem indocta, (nam Sanctium aliqvilibri autorem volunt) sed titulus credo ab ipso Autore additus Thrasonismum Hispanicum sapit. Noster Majolus per modum Dialogi tractat argumenta, in qvae sediffundit. Olim aliqvot tomis in 4to editus erat ille liber, novissima editio Francofurti in fol. prodiit tomis II. Totus liber est qvasi cinnus rerum variarum, filo tamen meliore textus, qvam Laelii Bisciolae liber.

JOH. STEPHANUS MENOCHIUS edidit Italicâ linguâ, tomis sex, varia collectanea, historica, Physica, sacra, moralia, Primum volumen sub ficto

[Image Nr. 00269 / S.249]
nomine Johannis Coronae prodierat Romae in 4to. Ann. 1646. Titulus est, le Stuore, ad imitationem Stromatum Clementis Alexandrini conceptus. Alter tomus ibidem Ann. 1648. prodiit; uti et seqventes annis seqventibus sub Titulo Trattenimenti Eruditi. Selectiora sunt, qvae in his libris habentur, penè eo modo adornata, qvo Philippus Camerarius horas suas succisivas adornavit, et Petrus Mexias varias suas lectiones, qvi liber ex Hispanicâ linguâ nunc in Germanicam conversus est; qvales adhuc plures habentur, qvos recensere omnes non patitur instituti nostri ratio. Sufficiat praecipuos enumerasse. Cum ad disciplinas peculiares ventum est, non obliviscemur illorum, qvi suae disciplinae locos communes scripsere.

LUDOVICUS CAELIUS RHODIGINUS vir fuit doctissimus, rerum naturalium et humanioris doctrinae peritissimus, et, qvod non parum ad laudes ejus facit, J. Caesaris Scaligeri Praeceptor. Extat ejus liber lectionum antiqvarum titulo, qvo continentur multa memorabilia, tam in naturali philosophiâ, qvam in Medicinâ, praecipuè verò in humaniori doctrinâ. Est inter praecipuos Bibliothecarum thesauros, et vario modo utilis: Qvae enim per totam ille vitam collegit, vel observavit, in hunc unum librum videntur congesta, ut non immeritò Cornucopiae vocari debeat. Extremam editionem procuravit Beckensteinius Bibliopola. Prodiit verò Francof. et Lipsiae Ann. 1666. in folio.

GUIDO PANCIROLLUS Memorabilium libros duos scripsit, qvorum prior deperditarum, posterior noviter inventarum rerum est. Eos notis illustravit Henricus Salmuht. Multa continentur in illis memorabilia. Eorum supplementum scripsit Michaël Watfonus, Collega qvondam noster in hâc Academiâ, in libro, cui Titulus: Theatrum variarum rerum, exhibens Excerpta et Annotata in libb. de rebus memor abilibus, Bremae 1663. in 8vo. editum. Illic in prooemio varia referuntur, qvae ad historiam hujus libri pertinent, et ad res, qvae illô librô continentur. Scripsit et Watsonus alium librum, cui titulus: Unio Sapientiae, Bremae Ann. 1658. in 120 editum, qvo habetur Synopsis totius Philosophiae. Est et ille inter locorum communium scriptores referendus; nam coacervat potiùs memorabilia singularum disciplinarum, non dogmaticâ methodô procedit.

CONRADUS LYCOSTHENES vir fuit magnae diligentiae in variis locis communibus digerendis, qvibus penè immortuusfuit. Operi ejus posthumo, ut dixi, manus injecit Zvvingerus, et sub titulo Theatri vitae humanae publicavit, qvibusdam de suis additis. Congessit Lycosthenes sub titulis Apophthegmata virorum illustrium et sapientum, qvi profectô utilissimus labor est, optandumque, ut aliqvis solidum corpus conficeret ex omnibus illis scriptoribus, qvorum permultos in omnibus habemus nationibus, Germanis, Belgis, Gallis, Hispanis, qvod non est hujus loci: plerique autem sic scripserunt, ut secundum personas disponerent, non secundum locos, vel nullo planè ordine congererent. Praeclarus est liber Erasmi, qvi Apophthegmata collegit secundum personas

[Image Nr. 00270 / S.250]
disposita, adjectô aliqvô indice, tum locorum gnomicorum, tum characterum, qvi reperiuntur in apophthegmatibus; qvem librum Pontificii per invidiam tribuerunt Paulo Manutio, eraso Erasmi nomine. Ille enim autor legitur in editione Coloniensi, qvae Ann. 1666. in 120 prodiit. Lycosthenis autem collectanea copiosiora sunt, et sub titulis ordinatiùs posita. Idem similia optimâ methodô digessit sub locorum communium titulis, qvae edita postea sunt à Zvvingero, una cum additâ praefatione de methodô similium inveniendorum. Liber utilis esse potestad orationes, tam civiles qvam sacras: ac operae pretium esset plurima talia colligere, qvae qvasi semina sunt argutarum inventionum. Primùm metaphorae sunt, deinde similia, qvae qvasi metaphorarum evolutiones. Hinc nascitur saepe toti alicui, vel carmini vel orationi, inventio: qvarum rerum si magnam sylvam collegimus, dici non potest, qvantum hoc sit ad ornatum omnem in eloqventia subsidium. Idem, ut hoc obiter memorem, Ravisii Officinam auxit, et in ordinem commodiorem redegit, qvod opus editum est Ann. 1552. in 4to. cujus altera deinde editio prodiit in 8vo. Idem ille Lucii Domitii Brusonii Facetiarum et Exemplorum libros in lucem produxit. Italus ille fuit, qvi sub hoc titulo aliqva collegit, qvae faceta videri poterant, sed tamen pauca: prodiit Basileae in 4to. Anno 1559.

Refero huc qvoque EMBLEMATUM COLLECTORES; Sunt enim et illi, qvi similium locos communes nobis suppeditant: Nihil enim aliud est Emblema, qvam, qvod picturâ repraesentatur, simile. Cum enim simile constet duabus partibus, [Griechischer Text] et [Griechischer Text] ; ita pictura exhibet [Griechischer Text] , lemma autem argutum, qvod ipsi imponitur, [Griechischer Text] . De ratione emblematum conficiendorum autores infrà nominabimus, neque hîc omnes emblematum scriptores nominare animus est, qvorum vasta sylva est; illos tamen recensebimus, qvi in unum aliqvod corpus emblemata collegerunt: qvibus qvi rectè uti norit, multum subsidii inde accipiet ad poematum inventiones, imò ad qvamcunque orationem/, praecipuè sacram. Non, qvod velim, orationes sacras semper incrustari apparatu hôc qvasi theatricô, ut fecerunt nonnulli, qvi integras Postillas emblematicas scripserunt; aut, qvi omnia orationis membra picturis illis emblematicis exornant: hoc enim, nescio qvomodo, videtur affectatum et comicum. Melius erit, si illis utamur tanqvam similibus, qvae apta sunt parere argutas inventiones, cum in meditationes sacras super aliqvot argumenta incidimus. E talibus scriptoribus nominandus est GIOVANNI FERRO, qvi omnes Italorum de Emblematibus labores uno volumine congessit, adjectis qvorundam emblematum iconibus: procedit autem secundum ordinem rerum. Prodiit ille liber Venetiis Ann. 1623. in fol. sub titulo, Teatrod Imprese. Illud verò utilissimum est in hôc librô, qvod indices varios adjecerit, qvibus tanqvam locis communibus uti possumus. Primus est omnium emblematum cum imaginibus et lemmatibus: primùm ponitur imago, res scilicet, qvae depicta est, et illi subjiciuntur omniae

[Image Nr. 00271 / S.251]
lemmata qvâcunque ratione, per totum librum, huic subjecto applicata; ideoque statim videre licet, qvô in tertiô illa inter se conveniant. Alter index, qvi subjicitur, est locorum, sub qvibus ponenda sunt Emblemata, secundum ordinem alphabeticum dispositorum, et sub illis titulis, vel virtutum, vel vitiorum, vel aliarum rerum. Primò ponuntur lemmata, lemmatibus subjicitur imago, unde statim patet uno intuitu, qvae qvalesque imagines ac similia uni alicui loco qvadrent. Si jam in oratione sacrâ in talem locum communem incidas, qvasi sylva qvaedam dabitur similium, qvae novis conceptibus (ut omnis analogismus foecundus est) ansam praebere possunt, qvalia similia conglobata mirificè ornant orationem sacram. Legi potest praefatio huic indici praemissa ab autore. Addidit deinde tertium indicem solorum lemmatum, secundum alphabetum dispositorum: adjecta singula lemmata subjecto ipsi, qvi index in inveniendis lemmatibus emblematum usui esse potest. Qvae, ut argutè sonent, et nervosè proponantur, meditationem saepe longam reqvirunt; Vaide enim facit ad emblematum venustatem. Qvartò adjecit indicem autorum, qvi certis emblematibus usui fuerunt, tanqvam charactere qvodam gentilitio. Qvintò addidit indicem generalissimum, tam rerum omnium qvam emblematum et personarum. Altera pars ejus libri, vel potiùs novus aliqvis liber, qvi inscribitur Umbrae apparentes, ab eôdem autore est. Continuat idem argumentum, in qvô multa de usu emblematum. Hunc laborem hujus Autoris, qvanqvam utilissimum, superat tamen alius Italicâ linguâ ad exemplum ejus scriptus, qvi nunc in linguam Latinam conversus est. Ejus Autor est Abbas Philippus Picinellus, Liber itidem Italicus prodiit Venetiis An. 167. in fol. Latina versio Coloniae Ann. 1681. iterumque Ann. 1687. curante Augustino Eratb. Singulare hoc habetur in illo autore, qvod Emblematum plerorumque lem~ata, è qvibus illa Poëtis deducta sint, ostendat. Solent enim lem~ata à Poëtis desumi sub hemistichii alicujus specie. Elegantissimus liber, et maximè utilis, atque alteri illi praeferendus: Omnium autem rerum classes ordine perseqvitur, qva~ ob causam Mundum symbolicum vocat autor. Indices adjiciuntur quatuor copiosissimi, Lem~atum, Applicationum, rerum notabilium, et locorum S. scripturae. Continentur verô hîc non solum Joannis Ferri, sed multorum aliorum, emblemata, qvorum index praefigitur.

Qvandoqvidem suprà de fimilium collectoribus diximus, nunc non erit incommodum etiam de ADAGIORUM SCRIPTORIBUS dicere. Est enim ille labor pernecessarius et maximi usus. Non est hujus loci de Adagiorum naturâ et reqvisitis dicere: id enim plerique praemittunt scriptores adagiorum suoru~ collectioni. At verum est, multa vocari adagia, qvae non sunt, sed gnomae, sententiae breves: contrà verò longè plura latitare apud Poëtas, Comicos praecipuè et Satyricos, qvae vel adagia, vel adagiorum loco esse possunt. Horum absolutum corpus hactenus nullum habemus. Promiserat is, qvem suprà laudavi,

[Image Nr. 00272 / S.252]
Welschius opus Adagiorum Panglottum, qvod cum ipso intercidit. Quirinus Kuhlmannus promiserat in Prodromo quinquennii sui mirabilis, ut vocat, tale aliqvod adagiorum corpus universale; sed illa fortassis in sumum cum aliis ejus promissis abiere. Meo consilio si standum hîc esset, nollem adeò sollicitè distingui adagia à caeteris sententiis argutis: ratione enim usus et finis conveniunt. Suaserim ego, ut qvis ab ineunte aetate locos communes consiciat Adagialium, qvo referat non tam adagia, qvam illa [Griechischer Text] adagialia, qvae inveniuntur in Poëtis, Comicis, Satyricis, scriptis eristicis, qvod hactenus nemo fecit. Qvanti verò usus res il