LACHRYMAE Quibus
Viri admodùm Reverendi & Excellentis
simi DN. JOACHIMI LüTKEMANNI S. Theologiae Doctoris
Ser enissime Bnunsvicensium & Luneburgensium Duci DOMINO AUGVSTO à
Consiliis, Confessionibus & Concionibus Sacris primariis
atque in Celsnis Ejus dem Dìtionibus Ecclesiarum Super intendentis
Generalis simi & Coenobii Riddageshusani Abbatis Obitum praematurum
sed beatum prosequuntur AMICI ARGENTORATENSES.
VVOLFERBYTI, Typis JOHANNIS BISMARCI, ANNO M DC
LVI.
ANte diem Lütkmanne cadis, tua lumina claudis Ante diem; ô cordis portio magna
mei! Te quondam juvenem summo complexus amore, Quod meruit pietas ingeniumque,
fui. Post hòc crevit amor mage, quò documenta dedisti Virtutis passim plura sub
in de tuae. Relligione et enim fulsit probitateque pectus: Candore & nudâ
simplicitate tuum. Accessit Zelus coeli & patientia constans, Quodvis quae
didicit pertolerare malum. Haec ego dum reputo, dolor ingens occupat artus,
Occupat, & vires colligit usque novas. Nam Tetam festinata nunc morte
cadente, Christiadum coetus magna columna cadit. O veniat, qui jacturam mox
sarciat istam! O veniat! votis annue Christe meis.
Memoriae desider atißimi in Christo Fratris c ergòinter suspiria scribeb. Argentorati
Johannes Schmidt, SS. Theol. Doct. Prof. Ordinar. Conventus Eccles. Praeses &
ad Div. Thomae Praepositus ibid.
UMbra fuit, que te mihi cor sociavit in unum,
In Sophiae quondam doctè agitata domo. Umbra fuit, quaete GUELFORUM duxit in aulam
Suada pia, in sacrâ saepe notata domo.
UMbra fuit,
quam tu posuisti, mille periclis
Et totidem curis obsita vita brevis.
Sat fuit Umbrarum! nunc luces Solis
adinstar,
Inque domo Uraniae splendida stella
micas.
Pauper ego Umbrarum, nam sic
vocitantur Amici,
Quam colis, ad Lucem totus anhelo tuam.
Ita maestissimo lessiz
Amicum desideratissimum prosequitur
Joh. Conradus Dannhavver D.
Memoriae & Honori
Viri admodum Reverendi
Excellentissimi Amplissimi
JOACHIMI LüTKEMANNI, DOCTORIS THEOLOGI, DE ECCLESIA Christi praeclarissime
meriti,
Post Illustria operum nobilis simorum monumenta
Inter meditationes in Jobum publice è suggestu recitatas acerba morte
erepti.
BEate LüTKEMANNE, cura Numinis Ter-optimi secretior, magnum decus Ecclesiae,
praelustre sidus Guelphicae Aulae, PIORUM spes amorque PRINCIPUM; Quàm copiosa
pectus in sedit Tuum Sapientiae vis caelitis; quàm dulcibus Ab ore rivis sacra
fluxerunt Tuo Oracla! seu sublime Providentia Rectrix vocavit in Theatrum
Tesuum; Divina seu carmen Tibi Benignitas Fuit, tot aeternas, tot augustas opes, Tot delicatas, tot
salubres omnibus Dapes parans praebensqueue, Gustu praevio Tuo, nec ille finis.
Hiiobi ardua Poësis, & canora manè sidera Te vindicant socium sibi è
vestigio. Hinc coetus ille, qui doceri sueverat Verbis disertis ac Tuà
praesentiâ, Nunc, LüTKEMANNE, gloriae discit Tuae Fulgore perstrictus: nec
exempli Tui Lumen sequi cunctatur; ut coelo petat Gustata terris Te monente
munera, Et manè nullâ terminandum
vesperâ In jubilis consummet immortalibus.
Scrib.
J. Henr. Boeclerus.
Viri Plurimum Reverendi, Amplißimi, Excellentißimique Dn.
JO ACHIMI LÜ
TKEMANNI, SS. Theol. Doctoris
celeberrimi &c.
Patroni ac Hospitis quondam sui
benevolentißimi.
TE, magne Lütkemanne, luget & gemit, Ingentis ex fato tuo sibi coscius Damni,
orbis eruditus & pius, tuae Quem gloria virtutis illustraveras. Dolor hic ad
omnes pertinet: me, praeter hunc, Privatus urget; optimum quo prosequi Olim
hospitem, jus est. Favoris benevoli, Beneficiorum & praestitorum memoriam
Dies mihi nulla eximet, vel Nestoris Aequare si daretur annos. Sis licet Vivendo
laudem consecutus maximam; Moriendo major tamen es: amplam
gloriam Qui tam beata clausula perfecerit; Per aestuantes gaudiis & ignibus
Caelestibus Gantus precesque ferreae Victor triumphatorque mortis & simul
Valido impetu nunc saevientis Diaboli. Vir magne, concedat Deus lenem ossibus
Tuis quietem, animaeque reddat
ea suae, Aetherio ab axe clangor orbem buccinae Cum personabit ultimae. Interim
piâ Veneratione, quam diu artus Spiritu Mei calebunt,
ego parentabo Tuis O jam beatae sedis incola, manibus
Ultimi honoris cultusque causa fecit
Samuel Schallesius, Lat. Ling. in Gymnasio Argent. Praeceptor.
über das Grab.
DEr grosse Lütkemann! Was soll ich weiter schreiben? Die Hand liegt gleich
erstart. Mein Vater / solt denn Ihr Von unsern Häupten weg so etlen? soll denn
hier Nicht Euer Leben mehr den Glauben Christi treiben / Den Rechten
Seelentrost? Doch es muß heilig bleiben Aleinzig GOttes Will! Euch wird die
Himmelsgier, Bey Christo stets zu seyn / erfült. Der Kirchen Zier Durch Eurer
Schrifften Safft auch ewig will bekleiben! Nu / was foll weiter ich? Die swache
Hand kaum kann: Hier Ruht dem Leibe nach / Der grosse Lütkemann.
In tieffschüldiger Ehrerbïetunge mit vielen hertzen threnen vnnd
ewigdanckverpflichtetem Gehorsame
Aus Sträßburg den 14. Jen. 1056.
Samuel Voß.