Complectens quám breuissiME IPSAM CONIVGII IN PARADISO INSTITVTIONEM, ET EIVSDEM mysteria: in gratiam Reuerendi, pij ac docti viri Domini IVSTI GIGANTEI Alueldensis, verbi diuini in pago LESSA, prope Liechtenbergam arcem, ministri: matrimonium contrahentis, cum honesta ac pudica virgine CATHARINA, honesti ciuis Gandesemij NICOLAI BODENERI filia &c. gratulationis loco conscriptum à
IO HANNE SOTEFLEISCH SESEMIO.
Henricopoli IMPR IMEBAT CONRADVS CORNEVS.
Anno.
AD SPONSVM.
IVSTE veni, CATHARINA venit, quae prima maritum
Te faciet, thalamos dum subit illa tuos,
Casta venit, pudibunda venit, pietatis amatrix,
Mitis, honesta, hilaris, pulcra, fidelis, amans.
Est pudor in vultu, nitor aureus occupat artus,
Cum niue decertant brachia, colla, manus.
Omnia quae teneram possint ornare puellam
Illa tenet, nulla garrulitate tumet.
Flagrat amore tui, meritos desiderat ignes,
Adpetit amplexus nil nisi IVSTE tuos.
Pacta placent vestrę placet & coniunctio vitae,
Complacet aeterno flamma pudica DEO.
Felix ille quater votumque supra omne beatus,
Cui pia contingit nupta virago viro.
Hanc igitur cupidis amplecti Sponse lacertis
Quid dubitas sociam, suscipe dante DEO.
Si benè suscipies, benè si tutaberis illam,
Addisces proprium corpus amare tuum.
Est caro nam de carne tua, de sanguine sanguis,
Deque tuo pariter nomine nomen habet.
Tu quoque Sponsa tuum reuerenter dilige Sponsum,
Sit vir, sit Dominus, sit caput ille tuum.
Vota DEO date, vita diu, per fata superstes
Vestra sit in multos, prosperiora dies,
Nec non duret amor, longosque adolescat in annos,
Ingenua crescat prole beata domus.
DIS TICHON CONTINENS ANNVM ET diem quo celebratae sunt nuptiae.
IanVs bIs qVInos ortVs VbI feCerat orbI, pVLCra sVbIt ConIVnX IVste CVbILe tVVM.
IOANNES MOLLERVS Alueldensis.
CARMEN NVPTIALE.
QVis me coniugij miro de foedere carmen
Dicentem, dubium ferre iuuabit onus?
Qnis mihi monstrabit socij mysteria lecti?
Aut quis suscepti muneris autor erit?
Ite procul Veneres, mentitaque turba sororum,
Occupet hos numeros non nisi castus amor.
Delphorum valeat quondam regnator Apollo,
Quo duce Musarum leniùs vnda fluit.
Numinis hoc opus est, quod coepto, numine fretus
Committam liquidis vela ferenda Notis.
Illud inauditas humanis auribus, & quae
Miretur ratio stulta, recludet opes.
Maximus exoritur, rerumque grauissimus ordo,
Ingenium possint quae superare senum.
Nec benè suscipitur tantum iuuenilibus annis
Munus, adhuc plena dum ratione carent.
At mihi, constantis thalamo dum grator amici,
Sufficiet seriè pauca notâsse breui.
Spurcities omnis, ruditasque effrenis abesto,
Carminis in cepti regula CHRISTVS erit.
CHRISTVS item magno Sponsae qui flagrat amore,
Atque cani nostro carmine Sponsus amat.
Coelitùs igne tuo torpentes vre medullas,
Meque laborantem, spiritus alme, iuua.
Sumimus vtiliter te fortunante labores,
Quo sine nîl rectum, quo sinc dulce nihil.
Tu Dux coniugij, tu casti fotor amoris,
Tu iungi thalamo pectora bina facis.
Tu fabricam triplicis certo moderamine Mundi,
Tu quicquid Vario perstat in orbe, regis.
Te sine nîl viuum superest, nîl denique firmum,
Te sine nîl crescens planta vigoris habet.
Me quoque coelestis suffultum Flaminis aura,
In proprij laudem nominis ipse iuua.
Sed quasi nunc dubitem, quin haec iustissima vota,
Quem volui, finem sint habitura, gemo?
Absit: at illius mirandi foederis autor,
Egregium potiùs sponte iuuabit opus.
Cultus enim Domini est hic maximus: Ordior ergo,
Et sequor ostensam per freta longa viam.
Cùm DEVS ex nihilo, verbo mediante creâsset
Omnia, quae coelum, mundus & aequor habent,
Singulaque egregio iussisset in ordine, certo
Stare loco, & proprias obtinuisse domos:
Aëra proposuit volucri, dedit aequora pisci,
Sidera conuexum iussit habere polum.
Pinguia currebant pictis animalia campis,
Quaerebantque sibi per fera lustra cibos.
Mox etiam placido contemplane omnia vultu,
Conspicit ex voto singula facta DEVS.
His sed adhuc animal deërat praestantius vnum,
Cuius ad imperium cuncta parata forent.
Quodque creatoris donatum sumine, rectum
Nosceret, & promtè vellet honesta sequi.
Indidit ergo luti massae spiracula vitae,
Verbaque subiecit vix duo: Fiat homo.
Factus homo est, qui ne solus consorte careret,
Ipsius ex costa facta virago fuit.
Hanc DEVS ad somno defunctum duxit Adamum,
Ac thalami consors haectua, dixit, erit.
Addit & his vltrà: Vobis sit subditus orbis,
Cunctaque, quae tellus, pontus, & aura creant.
Vna tamen medio quae prominet arbor in horto,
Mortali non est contemeranda manu.
Quod si quis vetita decerpet ab arbore fructum,
Ille scelus tantum vindice morte luet.
Talibus auspicijs, & tali tempore coepit
Coniugium, quo non crimen & error erant.
Pectore tunc Dominum poterant agnoscere toso,
Atque creatorem concelebrare suum.
Tunc monitus summi poterant explere Tonantis
Semper, & ipsius iussa verenda sequi.
Vbertas aderat cunctarum maxima rerum,
Quas dederat cornu diuite diues humus.
Errabant homines viridis per gramina campi:
Conscia nullius mens pia labis erat.
Anxia non vllis trepidabant pectora curis,
Nec senium, nec adhuc mors violenta fuit.
Blandus in amborum regnabat, & aureus ignis
Corde, nec in terris impius ardor erat.
Esto procul Venus hinc, scelerati mater amoris,
Et quos coniugij lex veneranda latet.
Huius enim summum signatur imagine foedus,
Quo sibi nos iunxit Filius ipse DEI.
Erue tanta mihi mysteria, Spiritus alme,
Erue: non miserum destituisse decet.
Nostra salus latet hîc, spes est hîc nostra sepulta,
Terminus hîc fidei, vitaque nostra sita est.
Nam veluti Sponsus Sponsae correptus amore,
Ipsius intuitu gaudia mille capit.
Scilicet & tacitis absumitur ignibus absens,
Votaque pro cara virgine saepe facit:
Sic etiam summi Patris indubitata propago
Humani generis CHRISTVS amore flagrat.
Diligit, ornat, alit, fouet, excipit, appetit, ardet,
Et nihil hoc ipso carius esse potest.
Sed quis noster amor? quae nostris flamma medullis
Insidet? insani nempe furoris amor.
Felle, dolisque caret rarò, quam suscipit orbis
Flammula, nec tetra labe vacare solet.
At CHRISTI sincerus amor, praecordia tangit,
Nec simulat fuci vim, neque crimen habet.
Diligit indignam constanti pectore Sponsam,
Constanti cupiens rursus amore frui.
Insuper & fragilis tolerando Crimina nuptae
Sustinet, in Sponsum qualia saepe patrat.
Nam sancita thori quondam sacra pacta iugalis,
Ausa libidinibus commaculare fuit.
Nec puduit foedo Satanae supponere foedum
Corpus, & impuro pectore furta sequi.
Hinc illam spreto potuisset iure cubili
Pellere, & erepta dote fugare foras.
Ast magìs emicuit vehemens & amabilis ardor,
Quo miseros itidem ceu sua membra fouet.
Nam cum res hominum lapsas non posse videret
Restitui, solitum vel reparare decus.
Nec foret in coelis, tristi nec in orbe patronus,
Qui sua suggereret turpibus ora reis:
Sola DEI proles nostros miserata labores
Tam praestans pessum non tulit ire genus.
Ac potius tristem tristi pro crimine poenam
Maluit, ac duram sponte subire necem,
Corpus vt vnitum sibi conseruaret amicae,
Quam toties caro fouerat antè sinu.
Nec viduum coelebs sine coniuge duceret aeuum,
Desertamque suo rege videret humum.
O amor, ô bonitas, ô Sponsi maxima CHRISTI
Gratia, perpetuo carmine digna cani.
Squalet enim facies rugosa senilibus annis,
Nec mores miseram, nec bona forma probant.
Corpore nîl toto pulcrum quod possit amari
Restat, & in quaeuis crimina prona ruit.
Nititur in vetitum semper monstrosa voluntas,
Ac sequitur motus irrequieta suos.
Mens etiam Sponsae leuis, auersata monentis
Iussa fugit Sponsi, iussa fugitque DEI.
Ipse tamen tetro vitiorum pondere tetram
Ambijt, ac precibus mille petiuit anum.
Scilicet & thalami consortem summus amator
Fecit, & ipsius totus amore flagrat.
O amor, ô bonitas, ô Sponsi maxima CHRISTI
Gratia, perpetuo carmine digna cani.
Mortalem coelestis amat, massamque creator,
A Eternus luteum diligit autor opus.
Deformem speciosus, & omni crimine purus
Diligit infamem, connubioque petit.
Quid magìs à facto fuit admirabile mundo?
Quid magìs hoc ipso pectora nostra iuuat?
Saepius haec animo primus reputauit Adamus,
Saepe etiam natis rettulit illa suis.
Aut solus tacita cumulans pia gaudia mente,
In tanto CHRISTI munere laetus erat.
Daemonis insidias etiam, durosque labores,
Quos intentabat Mors truculenta metus,
Pectore magnanimo contemsit, & ardua coeli
Sidera suspectans, talia verba dedit:
Quòd minus atque minus timeam commissa nefandi
Criminis, hoc munus, maxime CHRISTE, tuum est.
In te laetatur mea mens, viresque resumit,
Ac Satanae spernit non peritura dolos.
Nam memini tristis culpae, tristisque reatus,
Quo poenae merui triste subire genus.
Debúeram subitò, cara cum coniuge mortem
Oppetere, ac vacuum linquere prole solum.
Tu nisi Iustitiae minuisses ipse rigorem,
Pluris inexhausta ne bonitate foret.
Ereptumque nigri duris ex faucibus Orci,
Fecisses iterum patris amore frui.
Cur autem sobolis tenuit me cura creandae?
Aut cur me tenuit posteritatis amor?
Me miserum: nondum genitos perijsse dolendum est,
Ac sceleris tanti crimen Adamus habet.
Ah, quoties aliquis melioris commoda vitae
Perspiciet, facinus dicet & ipse meum.
Seque fuisse volet primum: sic integer esset,
Sic hominum felix, & sine labe status.
Non facilè agnoscent miseri, quàm suaue sit illud:
Ceu DEVS, hoc fructu vescere, cuncta scies.
Tu mihi testis eris, quia non nocuisse volebam,
Sed potius nostrum condecorare genus.
Hei mihi, quò cecidit benè res sperata? iuuare
Quos volui, & summis exhilarare bonis?
Turpiter his nocui, laeta pro sorte reponens
Crimen, & in sedem prosperitatis, onus.
Quum tamen intueor gratae mihi coniugis ora,
Ac pueros, casti pignora cara thori:
Laetor & exultant imis mea viscera fibris,
Coelestis vitae, coniugijque memor.
Noster enim thalamus monstrat sub imagine parua,
Quantus in humanum te genus vrat amor.
Talia quotidie secreta mente reuoluo,
Quum rigido durum verto ligone solum.
Sedulus illa meis etiam proponere natis
Sum solitus, quoties rure reuiso domum.
Addo meum scelus, & matris, vitaeque prioris
Commoda, nec colubri tela silere queo.
Nam iuuat in tuto veteris meminisse doloris,
Ac strepitus sola mente videre maris.
Hîc quoque consilium quod tu pic CHRISTE dedisti,
Quasque effudisti supplice voce preces,
Ne genus humanum crudeli morte periret,
Exultans refero, cogito, laudo, cano.
Tristetur Satanas, Satanaeque ignobile regnum,
Quem spes, ac soliti destituêre doli.
Ast ego nunc totus laetor, nunc gestio totus,
Nunc in te solo iubila mille fero.
Aduentusque tui de coelo tempus in orbem
Opperior cupido pectore: CHRISTE veni.
CHRISTE veni, miseros tantis exolue periclis,
Rebus & optatam tristibus affer opem.
Aduenies carnis certè velamine cinctus,
Nostraque (non dubito) crimina morte lucs.
Sed viuus mallem, viuum te CHRISTE videre,
Si mea te coràm fata videre darent.
Quod nisi fortè dabunt, sed me vitalibus auris
Eripient: animo non renuente sequar.
Et tamen in media nequaquam morte timebo,
Cum fore te Dominum Mortis, & esse, sciam.
His senior verbis CHRISTI recitabat amorem
Saepius, in cuius numine tutus erat.
Cui soli totum se commendare solebat,
Denique quo libuit praecipiente mori.
Nec minor & reliquos patres, aliosque Prophetas,
Ora sui Sponsi cernere, mouit amor.
Qui reprobum tanti miserator fecerit orbem,
Ipsius vt caussâ, non neget vsque mori.
Alta sed ad tempus coelorum culmina linquens
Visurus propriam sit vagus exul humum.
Indutusque hominis, quem fecerat ipse, figuram
Luctificum Mortis sit subiturus onus.
Et quia coniugium tam miri foedus amoris
Esse putabatur, consilijque DEI.
In precio thalamus fuit, & gratissimus illis:
Qui duo legitimè corpora iuncta fouet.
Sanctus honor iunctis aderat, castoque cubili,
Nec foedus toties crimine lectus erat:
Sed veluti reliquis vitae pręstantior ordo,
Cultus ab his animo non simulante fuit.
Nempe DEI tanto dignum quem natus honore.
A Estimet, vt nasci non aliunde velit.
O quam saepe sibi DEVS hoc, ab origine mundi,
Gratum prae reliquis esse probauit opus.
Nec desistit adhuc, studio seruare fideli
Ingenui leges, sacraque iura thori.
Prosequitur poenis etenim, iustoque furore
Iustitiae, cunctos, lance iubente, domat:
Pectora qui scelerum nutantia mole gerentes,
Illicitae Veneris furta nefanda probant.
Aspice diluuium, Sodomaeque flagrantia tecta,
Iessęi vatis mille pericla vide.
Pergama cum Thebis, mundi caput aspice Romam:
Omnibus his poenam Cypria foeda tulit.
Praemia coniugibus dedit ampla, pijsque maritis,
Qui licito plenum pectus amore gerunt.
Iussa suae dominae spreuit Cananeus Ioseph,
Vincula nec voluit contemerare thori.
Regia sceptra tulit precium pietatis, & acrem
A Edibus à patrijs reppulit ipse famem.
Sic DEVS, vt castus castorum rector amorum,
Coniugij semper regula certa fuit.
Donec in aeterno decretum tempus adesset
Concilio, & noctem pelleret orta dies,
Illa dies, patrij qua coeli sede relicta
Immundum mundum CHRISTVS adiret inops.
Vt fragili carnis massa vestitus, amatam
Sponsus in hoc Sponsam viseret orbe suam.
O amor, ô bonitas, ô Sponsi maxima CHRISTI
Gloria, perpetuo carmine digna cani.
Nasceris in Mundi fecem DEVS, induis ossa
Paruulus, ex pura virgine natus homo.
(Res miranda satis) nostri compulsus amore
Haec facies? nimis est ille cruentus amor.
Dignàne, quam propter facias ea cuncta, videtur
Sponsa? vide quam sit turpis & aegra malis.
Tu nitidus, fortis, tu magnus, & arbiter orbis,
Illa sed est fragilis, squalida, vile lutum.
Nec tamen electam semel, abijcis optime nuptam,
Quantumuis spreto te, mala multa patret.
Cede prophana cohors, Stygiam pete praeda paludem,
Quae propria specie complacuisse studes.
Nam licet infelix, quauis mediante cerussa,
Huic Sponso fucum fortè parare velis:
Vix tamen efficies, vt nesciat ille, sed olim
Deteget is fuco non remorante dolos.
Sic nihil ornatus homo, sic nihil vtile totus,
Omnia nî Sponsus conferat, orbis habet.
Cuius in expassis manibus tam vasta quiescunt
Pondera, tam mundi nobile perstat opus.
Ergo volens alto delapsus ab aethere, coelos
Liquit, & in terrae vênit ab arce sinum.
Non etenim miseros homines tot ferre labores
Sustinuit, Sponsae quos habet ipse loco.
Sed velut ingenuus, sapiens, & verus amator
In loca de coelis infima lapsus adest.
Mortalesque simul, nostri non immemor, artus
Induit omnino conditione pari:
Excepto tamen hoc, quòd crimine liber ab omni,
Transegit turpi tot sine labe dies.
Suscipit in sese peccati pondus, vt illam
Eripiat, poenam soluere cuius erat.
Asserat & thalamo, quem conspurcare solebat,
Ausa fidem, & Domini fallere iussa sui.
O amor, ô bonitas, ô sponsi maxima CHRISTI
Gratia, perpetuo carmine digna cani.
Ipse sibi placitam non solùm stercore turpi
Eruit, & proprio membra cruore lauat:
Sed donis etiam decorat, coelestibus illam,
Tota sit vt vultu, corpore tota decens.
Nam veluti nuptam vero qui deperit igne,
Suppeditat larga munera grata manu.
Aureaque in niueum suspensa monilia collum
Donat, vt accipiat pignoris illa loco.
Nempe nihil clausa preciosum possidet arcâ,
Quod Sponsus Sponsae, si petat illa, neget.
Non aliter fidum testantia munera pectus,
Electae sociae CHRISTVS habere dedit.
Munera quae nullâ pereant rubigine, nec quae
Sors mala, vel noctu fur rapuisse queat.
Talia non tellus profert, non talia Seres,
Talia non Cyprus, nec niger Indus habent.
Scilicet errorum tetras abstergere sordes
Incipit, & roseo iungit in ore decus.
Corpus abundanti leprâ deforme repurgat,
Pulcraque substituit membra, vigore nouo.
Pręterea vestem propriam communicat vltro,
Cuius splendorem lumina nulla ferant.
Attamen haec olim coelestia dona patebunt,
Iudicio signum buccina quando dabit.
Sed maiora petis referam data praemia Sponsae?
Dic agè, quid maius totus hic orbis habet?
Nuda, suis meritis tumefactum pectus habebat,
Iustitiae propriam subijcit ille togam:
Defunctae vitam donat: pro carcere coelum
Reddit, & in fletus, iubila laeta locum.
Immò quae coeli poterat vix claustra tueri,
Nunc illud didicit iure vocare suum.
Esse suum dicit meriti non lege (quod absit)
Munere gratuito contigit, esse suum.
O amor, ô bonitas, ô Sponsi maxima CHRISTI
Gratia, perpetuo carmine digna cani.
Insuper afflicta veluti consorte maritus,
Non ideo celeri tentat abire fuga.
Nec subitò toruùm videt, aut conuitia dicit,
Nec rabido irarum spargit ab ore faces.
Sed dolet, vt tristis defuncta compare turtur,
Et lacerat teneras vngue notante genas.
Quaque potest iuuat arte, leuat, deponit, & aegram
Vt iuuet, ad Dominum plurima vota facit:
Sic etiam, quamuis Ecclesia forte vacillet,
Turpiter aut animo deficiente cadat:
Non tamen exosam subitò demittit ad Orcum,
(Quod poterat) coeli nec regione fugat.
Sed potiùs tanto fomentum sumit amori,
Quum videt accliui nos titubare via.
Et leuat, ingenti sese moerore fatigans,
Ac placidus certam fert miserator opem:
Solatur, recreat, seruat, lapsamque reducit,
Et monet, vt rectum cauta sequatur iter.
Quin etiam Sponsus veluti depromit ab arca,
Nunc demum reserans scrinia clausa diu,
Quaeque videt placitura, suae largitur amicae,
Nec proprium quicquam vendicat ipse sibi:
Sic quoque coelestes thesauros sponte recludens
CHRISTVS inauditas pandit amator opes.
Non sibi quae seruet, sed Sponsae donet habenda,
Vt graue de tanto pignus amore forent.
Quas dicam, si quaeris, opes? atrende, videbis.
Aspice tu qualis, qualis & ipse: scies.
Tu miser es peccator, & Orco debita massa,
Ipse sed è coeli sede Redemtor adest.
Mens tua nullius, tristatur conscia recti,
Laetitiam mentis quò ferat, ipse venit.
Spicula te mortis proterrent tincta veneno,
Praeter eum vitę munera, nemo dabit.
Est amissa salus tua, reddet at ipse salutem:
Hinc, velut ex liquido singula fonte fluunt.
Scilicet & nuptae confert, quaecunque cruenta
Immeritae peperit munera, morte crucis.
O amor, ô bonitas, ô Sponsi maxima CHRISTI
Gratia, perpetuo carmine digna cani.
Quin etiam partis vt laeta fruatur in aeuum,
Sint quibus haec medijs accipienda docet.
Ac velut in mundo claues dat Sponsus amicae,
Possit vt amotis promere quaeque seris:
Sic sociae CHRISTVS claues largitur, & arcas
Ordine concedit pandere, quando velit.
Insuper ostendit, quâ singula condidit, arcam,
Nempe sacras Verbi, quod patefecit, opes.
Indè licet Gazas petat, optatamque salutem,
Et contra Satanae tela gerenda dolos.
Ne tamen addubitet: Sponsum sibi cuncta dedisse,
Pignus habet certum, certa sigilla tenet.
Ipse suum corpus per Sacramenta ministrat,
Ipsiusque suo sanguine membra lauat.
Haec sunt ingenui certissima signa fauoris,
His Christus, sese cuncta dedisse, probat.
Qui verò pulcras animum excoluere per artes,
Ac linguas munus condidicere DEI.
Quaslibet hi poterunt subitò recludere Gazas,
Hi claues, quibus haec arca patescit, habent.
His studeat, quicunque DEI proponere verbum
Gaudet, & his vti cum ratione bonis.
O amor, ô bonitas, ô Sponsi maxima CHRISTI
Gratia, perpetuo carmine digna cani.
Deinde velut monitis coniunx parêre mariti,
Si Superûm cordi sunt pia iussa, solet:
Agnoscitque suum caput, ipsiusque parata est
Imperio semper cedere cauta locum.
Et quaecunque videt caro motura furorem
Consorti, veluti certa pericla fugit.
Aut si molliculam velana molestia mentem
Implicat, & tristi fortè dolore premit:
Dilècto queritur, sine quo nîl dulce, marito,
Vnde animus tristis mite leuamen habet:
Non aliter Sponsi dictis Ecclesia CHRISTI
Pareat, ac quoduis iussa capessat onus.
Atque suum caput agnoscat, nec dura repugnet,
Ipsius imperij sed pia frena ferat.
Nam persuasa semel, proprijs facilè omnia dudum
Cedere consilijs, quae minor orbis habet.
Seque bonum per se nullis hortatibus vsam
Cernere, & iniussam complacitura sequi:
Fallitur, & rarò mentis mutare furorem,
Ac regredi poterit numine freta DEI.
Eheu quàm ratio tetris impulsa tenebris,
Desipit in rebus CHRISTE benigne tuis.
Eheu quos sequitur labyrinthos nescia metae,
Aut quanta rabie mens malè sana furit.
Ergo ceu Sponsi simplex mandata capessit
Sponsa, nec est caussas ausa rogare virum.
Sed, quod iussa facit, monitis innixa mariti,
Quem finem facti credit habere bonum:
Sic etiam proprias cohibens Ecclesia vires,
Simpliciter Christo seruiat ipsa suo.
Perspicuoque fidem verbo concedat, & illud
Viribus autoris, non ratione probet.
Nam praestare potest ea, quae se velle recepit,
Nec sinit, vt verbi diffluat vnus apex.
Felix, bis felix, Dominum qui noscere Christum
Amplectique animo non dubitante potest.
Felix, ter felix, ipsi qui subdere totum
Se didicit: Christo qui sapit, ille sapit.
Quod nisi me fallunt stolidae praesagia mentis,
Fulgentis quondam lampadis instar erit.
Tanta nec occurrent mala, quae non vincere possit:
Palma, sed aduersum ceu sacra stabit onus.
Non metuet Satanae technas, mundique furorem,
Nullus ei feruor, nulla nocebit hyems.
Perfida ridebit truculentae spicula mortis,
Sique ruat mundi machina, tutus erit.
Sublatis etenim manibus, simul vndique pressus,
A Sponso certam vindice poscit opem.
Poscit, & auditur, pia cum vix ora resoluit,
Auxiliumque statim fert, tribuente DEO.
Felix, bis felix, Dominum qui noscere Christum
Amplectique animo non dubitante potest.
Felix, ter felix, ipsi qui subdere totum
Se didicit: Christo qui sapit, ille sapit.
Nulla pia deerunt bona, nullaque dona, sed omnem
Ipsius implebit copia diues humum.
Christus enim dulcem casta cum coniuge vitam,
Mille voluptates, gaudia mille dabit.
Insuper exiguus benè credita reddet agellus,
Lacteque ditabit parua iuuenca domum.
Non prostrata cadet viridanti messis in herba,
Horrea sed cupidi vasta replebit heri.
Multaque, spem generis, producet pignora lecti,
Quae patribus vitae taedia longa leuent.
Admoneantque olim fractos aetate parentes,
Semper eos curae non minùs esse DEO.
Grata sibi quàm sit soboles, carique nepotes,
Quique genus sera posteritate trahunt.
Ferreus ille foret, saeuoque immanior vrso,
Qui nullo sobolis flagret amore, pater.
Sed magìs electos, qui sunt Ecclesia, coetus,
Omnia cui subsunt condita, CHRISTVS an at.
Mater enim furiosa potest deponere curam
Eius, quem nisu parturiente dedit:
Aut commota sui per facta ferocia nati,
Saepe bonam mentem mutat amica parens.
Quemque priùs summo complectabatur amore,
Hunc vice conuersa mox negat esse suum.
At coelestis amor nullâ languescit ab irâ,
Nec didicit CHRISTVS deseruisse suos.
Quin, velut à flammae mox cera calore liquescit,
Sic potiùs mundi vis resoluta cadet:
Quàm minimus summo pereat de vertice crinis
Illius, Domini quem tegit ampla manus.
Hic quoscunque lubens recipit, quoscunque tuetur,
Dummodo grata animo supplice vota ferant.
Despicit haud vllum, nisi qui se despicit ipsum,
Spernit & aeterni iussa verenda Patris.
Ac licet interdum duras Ecclesia poenas
Prouocet, ac tetrum promereatur onus:
Non tamen erumpens rapido se fulmine cingit,
Accensusque suo cuncta furore cremat.
Sed patria victus pietate, fideque piorum
Abstinet, ac certa comprimit arma manu.
Magnus amor nostri, bonitasque ipsius, & ardens
Sanctorum gemitus non sinit esse malum.
Saepe quidem numero scelerum deuictus, amico
Hortatu miseros nos reuocare solet.
Scilicet vt nemo pereat, sed triste relinquens,
Dulcius ad coelos ingredîatur iter.
O amor, ô bonitas, ô Sponsi maxima CHRISTI
Gratia, perpetuo carmine digna cani.
Quis maiore pater natos amat aequus amore?
Quis Sponsus Sponsae deperit ora magìs?
Quàm placet ipsa suo felix Ecclesia Sponso,
Qui cupit hîc Sponsi sustinuisse vicem.
Deformes maculas vultus nihil ille moratur,
Nec, quae commisit, crimina foeda notat.
Immò quicquid habet facies turpissima labis,
Eximit, & quoduis abluit ipse nefas.
Assertamque suo seruat sine fraude cubili,
Erigit infirmam, protegit atque fouet.
Donat & ipsius, quae postulat, omnia votis,
Exceptis illis quae nocitura videt.
Natus vt esuriens panem si fortè precetur,
Non silicem durum patre ferente capit:
Sed potiùs dulces epulas, potumque salubrem,
Sanaque non dubius dona ministrat amor:
Sic DEVS omnipotens mortali maxima Sponsae
Munera, coelestes erogat almus opes.
Ipse ministerium summo quoque liberat aestu,
Illud & in medijs fluctibus vsque tegit.
Hospitium suo verbo, sedemque quietam
Praeparat, ac Satanae dimouet indè dolos.
Protegit à castris multas hostilibus vrbes,
Foedandosque pio sanguine purgat agros.
Coniugij sancit leges, ac dotibus ornat,
Tam sacrum vitae qui coluêre genus.
Aurea tranquillae largitur munera pacis,
Qua sola in terris cuncta vigente vigent.
Et quaecunque vides vsque bona, quaeque tueris
Propria, non alio contribuente tenes.
Aspice: tantus amor, tanta est clementia CHRISTI,
Nos amat indignos: aspice, tanta fides.
Cuius in accepto magìs omnibus ordine signum
Propositum quod sit gratia certa, docet.
O amor, ô bonitas, ô Sponsi maxima CHRISTI
Gratia, perpetuo carmine digna cani.
O status humanae vitae perfectus, & ordo,
Quem stupet Angelici turba beata chori.
O felix hominum genus, in quo lucet amoris
Copia diuini, lucet imago DEI.
Sed stultus, quicunque rei mysteria tantae
Versibus alternis imposuisse volet.
Qualia miramur versuque ornamus honesto:
Qualia vel coeli regia tota stupet.
Omnia non dixi, sed quaedam paucula dixi,
Caetera sunt calamo iure relicta mco.
Si tamen ingenium, rerumque peritia quondam
Creuerit, his animo simplice plura canam.
Interea placido, quod mittimus, accipe vultu
Carmen, & ingenui pignus amoris habe:
Iungere qui sociam casto tibi soedere gaudes,
Inque maritali viuere IVSTE thoro.
IVSTE decus quondam nostrum, nunc pastor ouilis,
Quod proprio partum sanguine CHRISTVS habet.
Hîc vbi LESSA diu celebratae subiacet arci
Quae suo de Claro nomina monte gerit.
Quod superest, castum casto complectere pectus
Pectore, quod castus nunc tibi iungit amor:
Nomine, reque simul castum sernâsse pudorem
Dicitur, ac dignam se tenuisse vicem.
Saepe frequentabat diuini lumina templi,
Cum fieret festo concio sacra die.
Indè reuersa domum patrios iniussa labores
Confecit, Veneris nescia, certa sui.
Ergo futurorum genitor non inscius, ipsi
Costidos egregium nomen habere dedit.
Hanc tibi complacitam solito nunc iunget honore:
Ecce venit thalamo digna puella tuo.
Excipe IVSTE tuum decus, excipe, & oscula fige,
Oscula laetitiae signa futura tuae.
Vtque decet, reuerenter habe, tutare, foueto,
Ac proprij (quod & est) corporis instar ama.
Desino: non etenim, quae dudum nota fuerunt,
Pluribus hîc verbis commemorabo tibi.
Denique coniugium Christo precor auspice felix,
Ille manu valida vos regat atque tegat.
Ille thorum multa foecundet prole beatum,
Nomen vt à longa posteritate feras:
Semina foecundae tollat discordia litis,
Vnanimique diu viuere mente sinat.
Haec ego cum multis facio non irrita vota:
Caetera, cui seruis, det tibi dona DEVS.
![]()