Lateinische Briefe Athanasius Kirchers an Herzog August - Transkription und Quelle

BA-II-5-351 (1650-01-18) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Princeps

[2] A quo tempore virtutum tuarum fama, non prosapia minus, quam sapientiae splen[3] dore et magnificentia propagata in hoc orbis theatro personuit; earundem abdita [4] quaedam vis et potestas, et nescio quis magnetismus tantum animo meo praevaluescant. [5] ut vel hominem caeteroquin tibi ignotum et longa locorum intercapedine dissitum [6] nescio tamen quibus occultae energiae catenis attractum me serenissimo conspectui tuo [7] stiterint: dum opus hoc Musurgicum Celsitudini vestrae exhibeo ingenio tuo sane [8] Regio etsi indignum ex affecto tamen intimo, quo in literatos ac sapientiae fama [9] commendatos Principes feror, oblatum haud displiciturum confido. Inveniet ni fallor [10] Celsitudo vestra, quo laudabilem et Principe dignam ingenii sui curiositatem satiet. [11] habebit in hoc, quo curas severiores consono -dissonorum miscella temperet. [12] Tuarum itaque partium erit, eo illam acceptare affectu, quo author exhibet. Quod [13] si Serenitati Vestrae haud displicuisse comperero, operam dabo; ut obelisci, hoc [14] anno in Urbe erecti, interpretationem, specimen novum a bis mille annis ab omnium [15] seculorum Philologis ardenter desideratum, pari affectus pronitate, transmittam. Quod, [16] dum facio, nihil restat, nisi ut a Deo Optimo Maximo Tibi quidem Princeps Inclyte, prospe[17] ritatis abundantiam, mihi vero ab utroque & gratiae & benevolentiae continuationem, obtineam. [18] Vale sapientiae Decus, Germaniae Columen & Principum Idea.

[19] Romae 18 Januarii Anno Jubilaei 1650. [20] Serenitatis vestrae [21] humillimus Servus [22] Athanasius Kircherus




BA-II-5-353 (1651-03-04) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Princeps [2] DomineClementissime

[3] Amasis Rex Aegypti, ut suum erga Polycratem virum sapientissimum [4] ardentem amoris et benevolentiae affectum vividius exprimeret Diphteram [5] Herodoto teste ad eum misisse fertur, tanto phrigiae acus arteficio ador[6] natam, tam ingeniosa literarum, sub variis sacrarum animantium formis ex[7] hibitarum textura digestam elaboratamque, ut et oculi, quo tanta rerum [8] varietate oblectarentur et intellectus, quo ad tam insolentis et mysteri[9] osi operis structuram distinerentur, copiosum haberent argumentum, adeoque [10] in diverbium emanarit Diphtera Amasis iis potissimum attributum, qui [11] suos in clientes ardentioris praebent benevolentiae et cordintimae affectionis [12] indicia. Idem ego Serenissime Princeps de tuis non ita pridem ad me [13] transmissis literis, omni humanitatis genere instructissimis, affirmare ausim. [14] Quas simul ac aperui, fateor, ad tam mirificos characterum ductus [15] et oculos, et ad tam arcanam epistolae structuram intellectum, haud pa[16] rum haesisse attonitum: dum singula pensiculatius trutinando, eane ma[17] iori styli elegantia, an ductuum characteristicorum venustate constaret, [18] dispicere non valuerim; conclusi tandem ejus hujusmodi thema condi[19] tionis esse, ut non nisi ab insigni quopiam Sapientiae Genio dictatum, [20] unanimi vero Charitum conspiratione exaratum, videri possit. Vicisti me [21] sapientissime Princeps, vicistime, atque adeo quidem ingeniosa illa benevolen[22] tiae tuae significatione tibi me devinxisti; ut exinde totum tui me, et juris, [23] et aeris ex aequo feceris. Nec mirum, cum, ut prudenter quoque Plutarchus adver[24] tit magnarum mentium Tui similium proprium sit, pusillorum levidensia, et quan[25] tumvis tenuis Minervae opera magni facere, depraedicare, eorumque conatus aliquid magni [26] esse putare, tum ad eos in diffidentiae semita nutabundos, exstimulandos; tum ad alios || [27] in bonarum artium exemplum trahendos. Cum itaque haud absimili aestimationis censu [28] Tuae iam dudum innotuerim Celsitudini; meum erit, operam meam eo tibi pacto comprobare [29] ne tuus in me meaque aestimationis conceptus irritus fuisse videatur; satagam vero cum[30] primis ut semper quodpiam, qualecunque illud tandem studiorum meorum emolumentum, [31] veluti benigna Serenitatis vestrae exstimulatione protrusum capias. Unde Obeliscum [32] Pamphilium, in meae erga clementiam vestram observantiae veluti arrham quandam pro[33] xima oportunitate transmitto; donum tametsi perspicacissimo Celsitudinis vestrae ingenio dispar [34] minime tamen illud, si affectum, quo offertur, ponderes, displiciturum confido; cum [35] id, nescio sane, maiorine meo merito, an caesaris benignitate et clementia, eam in Augustae [36] maiestatis oculis gratiam invenerit, ut Oedipum opus 20 annorum lucubratione elaboratum, suis [37] sumptibus summa sane liberalitate, et Caesarea mente digna munificentia, quantocyus praelo subdi [38] praeceperit; Quod mox ac praelo omnibus numeris absolutum, manumissum fuerit, Tuae serenitati [39] propediem summae meae in Celsitudinem vestram affectionis testem transmittere non omittam. Quod [40] si in praediviti tuo librorum gazophylacio ad exornandum hieroglyhice instaurationis opus [41] quicquam reconditum fuerit, aliquam mihi occasionem oblatam gaudebo, ut quanta Augusta illa [42] tua in iis, quae bonum commune concernunt, rebus communicandis liberalitas, quantus in bono Reipublicae [43] Literariae promovendo zelus fuerit et sollicitudo, posteritati comprobare valeam; Porro Deum [44] Optimum Maximum supplex oro, ut Celsitudinem vestram bono communi natam diu superstitem servet. [45] Vale decus literarum et sapientum Principum speculum et me meaque ut cepisti, clementiae [46] tuae radiis fovere et animare ne desinas.

[47] Romae 4 martii 1651. [48] Serenitatis vestrae [49] humillimus et indignus servus. [50] Athanasius Kircherus. [51] Manu propria




BA-II-5-354 (1651-07-28) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Princeps

[2] Lator harum Doctor Fridericus Callistus, nomine et re, omni virtutum [3] genere clarus, causa fuit, ut secundis hisce litteris Serenitatem vestram [4] denuo interpellarem, et sicuti is Celsitudini vestrae comendatissimus est; [5] ita merito in meo singularium amicorum albo haud infimum locum invenit. [6] Dolet is, doleo et ego, tam ex abrupto eius ab Urbe discessum; exiguo tempore [7] hic moratus est, quo inter innumera visu et observato dignissima, pauca [8] tantum vidit. nec mirum, Roma, si Anagramma spectes, et Amor, et Mora [9] est; Rerum pulcherrimarum spectatoribus non usquequaque satisfit; nisi stu[10] dioso amori accesserit mora, qua singula exacte discernere possint. [11] Unus annus ad minus requiritur, ad omnia antiquitatis, qua sacrae, qua profanae, [12] monumenta, ceteraque raritatis, curiositatisque argumenta, rite perlustranda. [13] Susceperam eum iam in rerum Serenitatis Vestrae communicandarum discipulum; [14] sed sors non tulit, ut quae eidem communicanda decreveram, complerem. [15] Portat is secum Obeliscum Pamphilium, quem et in meae erga Serenitatem Vestram humi[16] lis observantiae testem deponet. Ubi Oedipus, quem iam Caesaris iussu et [17] sumptibus luci paro, a praelo exierit, faciam, ut propediem unum trium tomorum [18] ad Serenitatem Vestram exemplar destinetur. Caetera ipse oretenus referet. Nihil igitur [19] restat, nisi ut Serenitatis Vestrae cum tota gloriosa sua domo divinae protectioni commendem, [20] hoc unicum desiderando, ut me solito suo favore et gratia porro fouere non de[21] sistat. Vale seculi nostri Decus, et literatorum principum exemplar.

[22] Romae 28 Julii 1651 [23] Serenissimae Celsitudinis Vestrae [24] Servus humillimus [25] Athanasius Kircher




BA-II-5-355 (1660-01-03) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Princeps et Dux.

[2] Accepi tandem singulare et eximium in Electro ludentis Naturae miraculum, [2] quo Serenissima Vestra Celsitudo humilis et pauperis Servi sui Musaeum cohonestare non [3] est dedignata; Unde illi tam eximae benevolentiae tanto obstringor abundantius, [4] quanto pluris facienda est tanti Principis humanitas sincerusque in immeritum [5] Seruum suum adfectus. Exponam illud in Musaeo, argenteae inclusum capsulae, ad [6] aeternam Serenitatis Vestrae memoriam, veluti suae in me meaque studia intimae pronitatis, et [7] munificentiae Cedro perenius monumentum. Ex iis sane, qui hucusque illud conspexere, [8] nemo fere fuit, qui exoticum hunc Naturae partum non admiratus sit; adeo quidem, [9] ut plures, ceteroquin rerum physicarum haud imperiti, vix tamen sibi persuadere potuerint, [10] Naturae id industria elaboratum, quod tantum monstraret in artificii structura ingenium. [11] Ut proinde non dubitem, quin Musaeum imposterum ingentem ex novo curiosiorisque Supellectilis [12] additamento splendorem, Serenitas vero vestra inde gloriam et existimationem perennem apud omnes [13] sit consecutura. Gratias itaque ago, quas possum maximas, tum pro praesentis Doni oblatione, [14] tum pro Effigie Serenitatis vestrae nuper ad me transmissa; quae primo Musaei mei loco affixa [15] uti ectypon refert Maiestate splendidum; ita nullum non in sui admirationem contemplationemque [16] allicit. Vale Princeps serenissime Imperii Decus, eumque qui te tuaque unice suspicit et vene[17] ratur, unum ex Tuis esse patiare.

[18] Romae 3. Jan. 1660 [19] Celsitudinis vestrae Serenissimae [20] Servus humillimus [21] Athanasius Kircher




BA-II-5-356 (1660-06-13) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Sacri Romani Imperii Princeps et Dux

[2] Utinam sicuti vellem, ita possem, illa verborum grandiloquentia exponere incre[3] dibile animi mei tripudium, quo me delibutum sensi ex dono illo pretioso et [4] prorsus regio, quo meam quantumvis indignam personam nullo meritorum fulci[5] mento instructam Serenitas vestra ex sola magnae atque heroicae mentis amplitudine [6] cohonestare non est dedignata; certe aureo Opis liquore, Smaragdino Her[7] metis palimpsesto, coelesti Charitum penna tum ad grati animi affectum, tum [8] ad regiam Serenitatis vestrae magnificentiam quadamtenus exprimendam opus foret. [9] Verum enim vero uti id conditionis meae tenuitati et inopiae non licuit; ita [10] eo saltem quo possum modo, inviolabilem voluntatis meae in Vestram Serenitatem [11] συμπάθειαν hisce non tam depingendam, quam ieiuna verborum expressi[12] one innuendam, duxi. Donum tantae excellentiae est, ut sicuti in eo conficiendo Ars [13] et Natura pretium cum Venustate, conflixisse videntur, ita nemo quoque sit, qui [14] non vel ad primum eius obtutum, in admirationem rapiatur, in cuius medio redivivi [15] Apellis penicillo adumbratum vividum Serenitatis vestrae ectypon, non nisi Phoebum [16] Crystallino Musarum choro stipatum, Apollinea mentis fulgore omnia irradiantem [17] scite et eleganter exhibet. Tandem opus inaestimabilis muneris, quemadmodum unani[18] mi Charitum conspiratione elaboratum est, ita triplici quoque aureae catenae nexu comple[19] tum, ad heroicarum virtutum amplitudinem, qua Serenissimus Celsitudo vestra pollet mira quadam analogia [20] non sine mysterio alludit. Munus itaque nullo aestimandum pretio, in hoc urbis et orbis [21] Theatro stat stabitque in perennem tanti tamque munifici principis memoriam, omnibus [22] Musaeum meum visitaturis Romanae Curiae proceribus, ceterisque magni nominis viris, ad [23] exemplum, ad vestrae vero Serenitatis laudem et gloriam numquam interituram. || [24] Ne vero tanto Serenitatis vestrae in me adfectui defuisse viderer; ad nonnullam ani[25] mi mei gratitudinem attestandam, mittam Serenitati vestrae proxima occasione novum Linguarum [26] Artificium, non ita pridem a me adinventum; quod post Imperatorem et Serenissmium Archi[27] ducem Leopoldum, uni Serenissimae Celsitudini Vestrae communico; Intitulatur opus, Lingua[28] rum omnium ad unitatem reductio; et in hoc potissimum consistit, ut quis, unica qualicunque [29] tandem lingua instructus, cum omnibus gentibus et Nationibus mundi ultro citroque [30] reciproco quodam Commercio correspondere possit; Quod uti Caesari et Serenissmiae Ar[31] chiduci mirifice placuit; ita quoque Serenitati vestrae haud displiciturum confido. [32] Vale serenissime Princeps, Sacri Romani Imperii decus et columen.

[33] Romae 13 Junii 1660 [34] Serenissimae Celsitudinis Vestrae [35] Servus humillimus et dedicissimus [36] Athanasius Kircher




3-5-Aug-4f-29 (1660-10-02) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Sacri Romani Imperii Princeps et Dux

[2] Mitto tandem Serenitati vestrae iamdudum promissum Linguarum omnium in unam reductarum [3] artificium, quod tamen nisi multiplicatis exemplaribus adhuc usui esse non potest. Sed tamen si [4] deus vitam mihi viresque dederit integro tomo comprehensum luci me commissurum confido; tunc apparebit [5] nullum gentem esse, quae huius sibi comparati operis subsidio cum altera qualibet correspondere non queat [6] sola et symbolica scriptura omnibus communi. Aliud modo prae manibus habeo ad Caesaris instantiam paratum [7] opus, quo contraria via proceditur. Quemadmodum enim prius a Cirumferentia ad centrum , id est ex uni[8] versitate linguarum ad unam proceditur, ita hoc a centro ad Circumferentiam id est ab unica lingua nota in uni[9] versitatem linguarum et idiomatum procedit. adeo ut quilibet quacumque tandem lingua earundem quantumvis etiam [10] ignarus {et scribere et} ad se exaratas literas intelligere queat; estque modus arcanumque steganographicum nobilissimum [11] quod libenter Serenitati vestrae transcriptum mitterem, nisi expensa id paupertati meae permitterent, sed sisto [12] calamum ne Serenitatem vestram gravioribus deditam negotiis superflua garrulitate interpellem. Nihil igitur [13] restat, nisi ut Serenitati vestrae ingentia nullo non tempore in me indignum servum suum beneficia collata chartariis hisce [14] muneribus recompensem; quod semper me facturum polliceor; Vale magne Sacri Romani Imperii princeps et dux meque una [15] sub favoris tui umbra protegere ne desistas.

[16] Romae 2 octob. 1660 [17] Serenitatis vestrae [18] Servus humillimus et deditissimus [19] Athanasius Kircherus

{Serenissimo Sacri Romani Imperii Principi ac Domino Domino Augusto Duci Brunsvic et Luneb. Domino meo clementissimo. }




BA-II-5-358 (1663-06-20) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Sacri Romani Imperii Princeps et Dux.

[2] Mitto Serenitati Vestrae iam dudum promissam desideratamque Polygraphiam [3] Novam et Universalem, id est Linguae Universalis inventum, Caesaris iussu editum. [4] et quemadmodum illud in gratiam, recreationem, usumque Principium destinatum [5] est; ita quoque inter ceteros Serenitati vestrae magno huius operis [6] promotori, uti ex variis huius Libri locis, et potissimum in Appendice operis patet, [7] consecrandum duxi. Acceptabit ni fallor Serenitas vestra eo id animo, quo [8] alia a me ei transmissa acceptare non est dedignata: erit id tum meae in [9] Serenitatem Vestram gratitudinis; tum beneficiorum, nullo non tempore in meam indignam [10] personam collatorum perenne mnemosynon. Iungo hisce alia exempla[11] ria vicinis principibus, et Sacri Romani Imperii Electoribus, prout inscriptio, singulis facta [12] docet, distribuenda. Si forsan quidpiam hac mea praesumptione debitae principum [13] Venerationi contrarium commissum fuerit; id certe insitam Serenitatis Vestrae clementiam [14] facile mihi condonaturam, confido; neque enim hac opportuniorem occasionem, qua nempe [15] tuto et brevi ad eos, quibus inscripta sunt, Principes deferrentur, inveni: mea vero [16] paupertas et indigentia ab expensis, in librorum transmissione faciendis, exolveretur. [17] Quidquid sit si haec Serenitati Vestrae haud displicuisse comperero, satagam, ut brevi [18] hisce multo nobiliora, iam praelo parata, communicentur. Vale Sacri Romani ImperiiPrinceps et [19] Dux, Literatorum Decus et Gloria, eumque, qui Heroicas animi tui virtutes unice suspi[20] cit et admiratur, tuo gratiae favore ne dedignare.

[21] Romae 20 Junii 1663 [22] Serenitatis Vestrae [23] Servus humillimus et obsequissimus [24] Athanasius Kircherus




BA-II-5-359 (1664-08-31) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Sacri Romani Imperii Princeps et dux

[2] Legi summa animi mei voluptate, serenissime Celsitudinis vestrae litteras, et summopere [3] admiratus sum, Serenitatem vestram tantum adhuc aeris, tantum in decrepito paene aetatis statu spirituum [4] gerere, ut Steganographicum meum epistolium labore confectum, propria ingenii vi e suis [5] tenebris evoluere sibi complacuerit; est hoc utique in robusto pectore ad complures adhuc [6] annos duraturi vivacissimi spiritus signum luculentissimum. Quod ut sit, a deo optimo maximo [7] quam obnixissimis precibus efflagito. Quae deinde in epistolio meo non recte intellecta vide[8] bantur, scite sane emendata fuerunt ab eo, cui id imposuerat Serenitas vestra, praeterquam quod vox [9] {NB} (celeres) non ad praecedens verbum (volucres), sed ad sequentis hemistychi verba vox [10] (Cereris) referenda sit, videlicet, Cereris quot grana per agros. [11] Ad Steganographiam vero, quod attinet, qua Serenitas vestra me indignum servum suum honorare non [12] fuit dedignata; illam sane uti novo modo dispositam inveni, ita non parum visa fuit in se [13] difficultatis continere; explicavi tamen eam hoc verborum tenore, (Nomen costae meae Sophia [14] Elisabetha). id est nomen Serenissmiae Tuae Coniugis, quam inter ceteras Germaniae Principes [15] faeminas, tum eruditione, tum caeteris virtutibus conspicuam haud secus ac inter viburna [16] Cypressum eminere non sine doctorum admiratione intelligo. Felix sane coniugium, ubi voluntas una [17] ingenii eadem pronitas virtus et sapientia iunguntur in unum. Congratulor utrique de hoc tam [18] singulari divini muneris beneficio. [19] Mittet intra breve tempus JansoniiHaeresElizaeus Weyerstraden mundi subterranei iam a praelo [20] liberi omnibusque numeris absoluti me nomine exemplar, et cum aliud Serenetati Vestri tanto benefactori [21] modo offere non liceat, acceptabit id Serenitas Vestra eo animo, quo alias a mea pauperitate [22] ipsi transmissa acceptare non est dedignata. [23] Restat dubium a Serenitate Vestra mihi propositum paucis explicandum, quod est de etymo Cobra; sciat itaque [24] Serentitas Vestra La piedra dela Cobra, in lingua Lusitanica aliud non significare quam lapidem serpentis. || [25] Cobra enim in dicta lingua serpentem seu colubrum notat, cuius vox corrupta Cobra est, quasi [26] diceres Colubra, ut proinde dictus lapis non ab aliqua Indiae regione, sed a Colubro [27] intra cuius viscera reperiri scribitur, nomen suum sumpserit. [28] Vale Serenissime Princeps Sacri Romani Imperii decus et gloria.

[29] Romae pridie Kal. Sept. 1664 [30] Serenissimae Celsitudinis vestrae [31] Servus humillimus et devotissimus [32] Athanasius Kircher




BA-II-5-360 (1664-10-31) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Sacri Romani Imperii Princeps et dux.

[2] Utinam quemadmodum vellem, sic possem quidpiam summo beneficiorum cumulo, quo [3] me indignum servum suum tantum non opprimit obruitque Serenitas vestra, condignum reddere [3] certe non me minus ad rependendum impigrum, quam Serenissima Celsitudo vestra [4] ad dandum experiretur. Verum, quia pauperitatis meae atque impotentiae probe mihi conscius [5] nil tanto largitori congruum reperio, nihil aliud mihi superesse video quam ut excessi[6] va tantorum ubertas meritorum, queis non meam duntaxat tenuis conditionis personam, [7] sed et universam Rempublicam Literariam iam dudum aeternum tibi obstrinxisti, serae posteri[8] tati immortali nominis tui honore et gloria innotescat; gratias itaque Serenitati Tuae ago quas [9] possum maximas pro tanto tamque profuso mangificentiae suae exhibito 200 Imperialium specimine. [10] Librum quoque de Templo Salomonis, quem Tua in bonum publicum cura et sollicitudo ex tene[11] bris in lucem propriis expendis edi curasti, summa aviditate evolui; Opus sane egregium, [12] quodque Literarius Orbis, ob reconditarum rerum notitiam, non possit non summe aestimare. [13] Mundus Subterraneus si nondum ad Serenitatem vestram appulerit; certe intra exiguum [14] temporis spatium, uti Iansonius mihi scribit, eius se serenissimo adspectui oblatum iri confidit. [15] Eidem quoque Iansonioscripsi, ut Ars Magna Lucis et Umbrae, quam denuo praelo subiecit, Tuae [16] Serenitatis glorioso Nomini inscribatur. Habeo iam prae manibus Librum novum, cui Titulus est, [17] China Monumentis, qua sacris, qua profanis, nec non artis et naturae miraculis illustrata; quem [18] dictus Jansonius quadruplici Linguarum genere, Latina, Gallica, Germanica, Belgica, se impressu[19] rum significat. Alterum de occultis Numerorum Mysteriis: Quos deo dante sequentur Ars [20] Combinatoria; Iter Hetruscum; Veteris Latii admiranda. aliique in divinae providentiae [21] sinu repositi. Quae Serenitati Tuae ne pennam meam tua Liberalitate concitatam otio torpescere || [22] crederes; sint omnia qualiacunque tandem ad divini Numinis gloriam, et Reipublicae Literariae emolumentum. [23] Fruor hic saepius conversatione [24] Serenissimi Principis Ioannis Friderici ducis Luneburg.; fruiturus et utique serenissimi fratris Episcopi Osnabrugensisqui nudius tertius una cum serenissima uxore sua Romam appulit. [25] Verum ne Serenitas vestra diutius interpellem, eum serenissimum manum osculo {ei} , a deo [26] Optimo Maximo vitam longam, et tandem numquam defuturam in caelesti Patria felicitatem obnoxiis [27] queis possum precibus ardenter efflagito. Vale Principum Decus et huius Saeculi inter Princi[28] pes illustre Virtutum exemplar.

[29] Romae 31. Oct. [30] 1664 [31] Serenissimae Celsitudinis Vestrae [32] Servus omnium humillimus et devotissimus [33] Athanasius Kircherus




BA-II-5-362 (1665-02-21) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Sacri Romani Imperii Princeps et dux.

[2] Utinam uti vellem, sic possem, animi mei gratitudinem atque officiosae voluntatis [3] promptitudinem ob novum praestitae munificentiae specimen sufficentibus verbis explicare; certe [4] aliquid praestitisse videri possem. Sed excessus ille serenitatis vestrae, quo me prosequitur liberalitatis [5] et benevolentiae tantus est, ut omnem mihi eripiat dandi potentiam, quare eum consultius [6] silentio supprimendum, quam magnae mentis in Serenitate vestra robur nimis ieiune parceque describere. [7] Gratias itaque habeo quas possum maximas pro tanto munere, pro tanto beneficiorum cumulo, quo [8] me tantum non dulciter oppimere nititur. Certe nil mihi reptare video, nisi regis huius pectoris [9] magnificentiam apud seram gratamque posteritatem perennare satagam. [10] Mundus subterraneus iam a praelo manumissus, proxime, uti Jansonius mihi scribit, Hamburgum, ad [11] Matthaeum Weberumet per hunc ad Serenissimam Celsitudinem vestram compendiosa via destinabitur, quem [12] uti sereno Serenitatis vestrae ingenio iudicioque limatissimo quadraturum confido, ita quoque, nisi mea me [13] fallet opinio, minime displiciturum. Observationem quoque Cometae, hic Romae peractam, iam haud dubie [14] ab Agente Georgio ab Ankelen, viro humanissimo, acceperit. Interim ab Astronomis Romanis in Cingulo [15] Andromedae, proximae Cassiopeiae, novi Cometae quoddam rudimentum, seu potius Embryo detectus fuit [16] qui obscurae adinstar nubeculae se spectandum praebet; quem et Astronomos Serenitatis Vestrae observare velim. [17] Quid Deus Optimus Maximusper nova haec caeli monstra nobis indicet, conditor omnium solus novit; nostrum erit [18] divinum iustitiam incessantibus precibus fatigare, ut signa malorum portenta in bonam christiani [19] orbis convertat. Iungo hisce novam Saturni et Iovis phasin, quam Iosephus Campanus tubo 55 [20] palmorum, a se constructo, detexit. ex quibus colligitur Comites hucusque, circa Saturnum visos, [21] non esse sidera, sed lucidum orbem, quo sapientissimus Orbis Opifex Saturni globum circumdare sibi [22] complacuit; quem ob finem adeo nobis incognitum est, quam abdita eius Consilia nobis cognita esse, noluit, [23] atque solum admirari eius opera, qui comprehendere non possumus. Vale Serenissime Sanctae Romani Imperii Princeps, Imperii Decus et [24] gloria, nec non Literatorum Maecenas munificentissime.

[25] Romae 21 Feb. 1665 [26] Serenissimae Celsitudinis Vestrae [27] Servus omnium humillimus et devotissimus [28] Athanasius Kircherus




BA-II-5-363 (1665-03-27) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Sacri Romani Imperii Princeps et Dux

[2] Quanto indignam meam personam honore prosequatur Serenissima Celsitudo vestra luculento indicio [3] comprobavit, dum observationem meam circa currentis anni Cometam, non nisi obiter, et impolito [4] stylo peractam summo meo rubore publici iuris facere non est dedignata. Quod si praevidissem, [5] forsan quidpiam incomparabili Serenitatis vestrae merito dignius excellentiusque concinassem. [6] Quicquid sit, accepto illam, ea qua par est, gratiarum actione. et ne tantae benignitati [7] ingratus videar. Mitto hisce Serenitati Vestrae aliam observationem a Collegii Romani Mathematico [8] perfectius exactam, una cum nova physiologia de natura Cometarum, in qua, quicquid [9] curiosum desiderari potest excussum reperitur; et, quemadmodum ob multas causas, sub meo nomine [10] publicae luci committendam, non censui; ita quoque, ut multorum Procerum sollicitantium desiderio [11] satisfieret, uni ex privatis meis Auditoribus, in Italicam Linguam traductam, suo nomine edendam, [12] commisi. quem et, uti ingenio et calamo promptus est, ita quoque plenam satisfactionem dedisse, [13] confido. Vale Serenissime Princeps, Sacri Romani Imperii fulcimentum.

[14] Romae 27 Martii 1665 [15] Serenissime Celsitudinis Vestrae [16] Servus humillimus et devotissimus [17] Athanasius Kircherus




BA-II-5-365 (1665-03-08) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Sacri Romani Imperii Princeps et dux.

[2] Mitto tandem Serenitati vestrae novum a me editum opusculum cui titulus [3] Historia Eustachio - mariana, iam dudum promissum. cuius argumentum uti [4] Libri frons luculenter ostendit, ita quoque supervacaneum duxi id fusioribus verbis explicare. [5] Locus in in eo describitur, tum conversione D. Eustachii martyris ad Christum; tum Eccle[6] sia deiparae, ibidem a Constantino Magno Caesare fundata Ecclesia apud Ecclesiasti[7] cos Scriptores celeberrimus; quem hucusque incognitum, et non nisi fama Historicorum [8] notum praeteritis annis, antiquitates Veteris Latii exploraturus in altissimi Praenestini [9] Montis inaccessa paene solitudine, non tam casu, quam divini Numinis ductu detectum, [10] hoc praesenti Opusculo Orbi manifestandum, censui. Quicquid sit, Serenitas vestra [11] illud eo acceptabit affectu, quo alia a me sibi oblata pro sua excessiva humanitate [12] et benevolentia acceptare non est dedignata. Vale Serenissime Princeps Sacri Romani Imperii decus et gloria.

[13] Romae 8 Martii 1665. [14] Serenissimae Celsitudinis Vestrae { [15] Mitto aliud exemplar Serenissimi Principi Johanni Frederico , quem iam audio [16] in defuncti Fratris locum successisse; Vestra Serenitas rogo dignetur illud [17] opportuna occasione ad eum transmittere; et excuset meam importunitatem [18] quam non nisi ex summa, qua erga Serenitatem Vestram confidentia sum excu[19] satam norit.} [20] Servus humillimus et devotissimus [21] Athanasius Kircher.

Serenissimi Sacri Romani Imperii Principi et Duci Wolfenbüttel




BA-II-5-366 (1665-07-25) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Sacri Romani Imperii Princeps et dux

[2] Celsitudo vestra serenissima novo beneficiorum cumulo adeo me obruit, ut rubore [3] suffusus, quomodo tantae benignitati et munificentiae correspondeam, ignorem. Et quoniam [4] vir Literatus quidpiam dignius et honorificentius agere nequit, quam ut, quorum liberalitate [4] Reipublicae Literariae profuit, eorum quoque merita ad immortalitatem posteritati transcribat. Ne itaque [5] et ego tam profusae et plane regiae liberalitati serenitatis vestrae ingratus videar; opere aliquo [6] insigni meam in Serenitatem Vestram voluntatem exprimendam censui. Siquidem opuscula illa, quae quotannis [7] a me eduntur, leviora semper censui, quam ut ea tam altae Prosapiae Principi, et de Republica Litteraria [8] adeo bene merito dicentur; opus itaque grandius et magnificentius, quod Iter Hetruscum [9] dicitur, primo magno Hetruriae Duci, sed modo, quum dignius non occurrat, mutata intentione, [10] maiori iure et merito glorioso Serenitatis Vestrae Nomini consecrandum duxi; et ne in exse[11] quendo proposito moras necterem, eidem operi limando, augendoque relictis omnibus aliis [12] unice incumbo. ut quantocyus ad Iansonium, (qui illud, solita magnificentia imprimendum [13] instanter iam a multis annis petiit,)amandatum praelo subdatur. Idque facio tanto libentius, [14] quanto iam dudum occasionem aliquam, qua immortalita Serenitatis Vestrae in Rempublicam Literariam praestita {merita} , propensi[15] oremque potissimum in studiorum meorum promotionem affectum, posteritati attestare valeam, [16] sollicitius exquisivi. Si praeterea nonulla ex pharmacopaeio nostro nobilioris essentiae magna [17] cura et ingenio a nostris chimicis praeparatae magisteria ad senile Serenetatis Vestrae corpus fovendum [18] et corroborandum transmisero ea sane acceptare dignabitur animo, quo ille offert, qui [19] aliud non exoptat, quam ut vitam Serenitatis vestri Nestorios in annos vigore horum medicamentorum perpetuet. [20] Impressi hoc anno duos libellos, quorum prior inserebatur Historia Eustachio-mariana, quem haud dubie [21] iam a me transmissum acceperit. Alter de abditis numerorum mysteriis agit, quem pariter propediem [22] ad Serenitatem Vestram destinabo, ubi primum a Johanne Georgio Anchelen Serenitatis vestrae Augustae Vindelicorum [23] Agente intellexero, qua occasione omnia haec tuto et secure transmitti possint. Atque ne Serenitatem vestram [24] negotiorum mole agravatum diutius interpellem, sisto calamum. Vale grande decus principum [25] et unicum exemplar.

[26] Romae 25 Julii 1665 [27] Serenissimae Celsitudinis vestrae [28] Servus omnium humillimus et devotissimus [29] Athanasius Kircherus




BA-II-5-367 (1665-08-01) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Sacri Romani Imperii Princeps et dux.

[2] Mitto hisce SerenitatiVestrae novum hic Romae a me editum opusculum, cui titulus, de arca[3] nis Numerorum Mysteriis: in quo fol. 149 mentionem feci Cryptographiae Serenitatis Vestrae. exiguum [4] sane munusculum, comparatum meritis infinitis, queis me meaque studia promovere non desistit. [5] Opus paulo amplius, et eruditione forsan amplius, cui Titulus, Iter Hetruscum, [6] (in quo Hetruriae Antiquitas, a Noe progenie, in hunc usque diem, describitur; Politicus [7] status exponitur; Miracula Naturae, quae in Montibus, Urbibus, Territoriis, fluminibus, [8] Lacubus, Thermarumque multitudine observavi explicantur) Celsitudini vestrae Serenissimae [9] dedicare constitui. quod et anxie Iansonius iam a multo tempore expetiit. [10] Miseram quoque aliud opusculum Serenitati vestrae, cui titulus Historia Eustachio-mariana, quod [11] num acceperit, nescio. Reliquia vero, quae Serenitati vestrae in ultimis meis me missura [12] pollicitus sum; exequar propediem, ubi primo per quem et qua via illa tuto et secure [13] transmitti possint, a Johanne Georgio Ankelen, fideli suo in Augusta Residente intellexero. [14] Vale Serenissime Princeps; et dignare acceptare munuscula eius, qui semper est et fuit

[15] Romae 1 Augusti 1665 [16] Celsitudinis VestraeSerenissimae [17] Humilis et devotus servus [18] Athanasius Kircherus




BA-II-5-368 (1665-08-22) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Sacri Romani Imperii Princeps et dux

[2] Mitto hisce Serenissimae Celsitudini Vestraepromissum iam dudum munusculum ex pharmacopaeio [3] nostro depromptum, munusculum, inquam, Serenitatis vestrae infinitis meritis longe dispar, [4] unde meam in ei retribuendo impotentiam excusare dignabitur. Reddo pro mea tenui[5] tate et paupertate, quod possum, et quod gratitudinis adfectu debeo innumeris iamdudum [6] beneficiis non tam devinctus, quam prorsus victus. cuius rei testimonium praebebit Opus, [7] quod glorioso Nominis serenissimi Splendori inscribendum decrevi, ad gratae Posteritatis memoriam. [8] Serenitatem Vestram levidense munus eo animo acceptaturum confido, quo pauper et humilis [9] servus suus ei offert, cord-intima venerationis et observantiae efficacia conferto. [10] Reperiet Vestra Serenitas in eadem cistula Sertum Philosophicum, in publica Disputatione Gymna[11] sii nostri Romani a Nobili quodam Polono exhibitum: quod uti absolutissimum Pictoriae et [12] chalcographicae Artis Specimen ab omnibus aestimatur; ita haud ingratum futurum Serenitati Vestrae [13] auguror; quod ad imitandum suis Pictoribus exponatur. Vale Serenissime Sacri Romani Imperii princeps [14] eiusdemque decus et fulcimentum.

[15] Romae 22. Aug. 1665 [16] Serenissimae Celsitudinis vestrae [17] Servus humillimus et devotissimus [18] Athanasius Kircherus




BA-II-5-369 (1666-01-08) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Sacri Romani Imperii Princeps et dux.

[2] Et quodnam tandem indignae personae meae meritum? quaenam praestitae servitutis obligatio? [3] quodnam meritae umquam operae pretium, esse potest? Quod Serenitas Vestra immeritam [4] meam personam tot tantisque beneficiis, tot muneribus, non dicam cumulare, sed et velut [5] obruere non cesset. Ego sane tanta munificentia, et heroici pectoris amplitudine [6] confusus, quid ex novo CCC Imperialium subsidio conferam nescio; quomodo ingentia [7] in me affluenter congesta munera rependam, omnis consilii expers dubius perplexusque haereo. [8] Verum uti haec ex magnae mentis tuae opulentia profluunt; ita quoque fama volante, [9] tantum apud omnes existimationis tuae Nomen acquisisti etiam in hoc Urbis et Orbis Theatro, [10] ut etiam non desint ex Purpuratis Proceribus, qui tantam in regio Serenitati vestrae cordis latitudinem, [11] tam ad benefaciendum profusam obstupescant et depraedicent. eamque in bonis artibus promovendis [12] veluti exemplar proponant, omnibus principibus ad imitandum. ut quid magnum tibi similem [13] Principem deceat, tuo proposito exemplo discant. Restat itaque, ut Serenissimae Celsitudini Vestrae [14] non quas possum sed quas medullitus vellem pro tantis muneribus, gratias agam maxi[15] mas et immortales. Aliud sane ei rependere nequeo; nisi ut non dumtaxat toti orbi, [16] sed et gratae seraeque posteritati monstrem, quanta Serenitatis vestrae in Rempublicam Literarium et in mea [17] potissimum studia promovenda sint merita, et quantae obligationes, contester; Quod in operibus [18] tuo glorioso nominis splendori consecrandis (de quibus iam Iansonium, Librorum meorum [19] Impressorem Amsterodamensem monui {)} me praestiturum confido. ne tamen et ego munusculis [20] vacuus ante Serenitatis vestrae faciem compaream, ipse nonnulla curiosiora, pro meo in Serenitatem Vestram adfectu, [21] proxima occasione transmittam. Vale, Principuum Decus, norma et exemplar. Deumque Optimum Maximum continuis [22] sollicitare precibus non desisto, ut Serenitatem vestram longaevos in annos ad Boni publici emolumentum [23] conservet.

[24] Romae 8. Jan. 1666 [25] Serenissmimae CelsitudinisVestrae [26] Servus humillimus et devotissimus [27] Athanasius Kircherus




6-Noviss-2f-59 (1666-03-19) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Sacri Romani Imperii Princeps et dux

[2] Recognitio ingentium beneficiorum, quae Serenissima Celsitudo Vestra [3] in quantumvis indignam meam personam munificentia regiae haud [4] dispari, hucusque contulit; nonnullam debitae gratitudinis demonstra[5] tionem veluti iure quodam a me exigere videbatur. Sed quidnam tanti [6] Principis liberalitati condignum rependam non invenio; ne tamen subrusticae [7] ingratitudinis convincar reus; mitto id Serenitati Vestrae quo nihil mihi fuit carius, [8] nil pretiosus, videlicet Quatuor Christi Evangeliorum rarissimum ve[9] tustissimumque codicem, Syriaca lingua, nec non charactere quem estran[10] ghelo vocant, ante annos 745, prout inscriptio eius in fine libri demon[11] strat, conscriptum; Continet autem praeter 4 Evangelia nonnullas [12] perbreves glossas marginales, modo arabica, iam Syriaca lingua, consrciptas. [13] In calce foliorum fere semper Evangelistarum nomina, rubro colore conscripta, [14] reperiet; quibus in occurentium textuum concinnatione consensum concor[15] diamque indicant. Ne vero in reperiundis Capitulis Lector tempus perderet, [16] nos ea iuxta consuetam in Latinis Evangeliis capitulorum seriem et distri[17] butionem, singula suis locis adposuimus, in fine quoque Codicis Evangelii se[18] cundum Iohannem quae deerant, supplevimus. Post haec sequuntur Indices [19] qui quo tempore, die, festisque evangelia, recitari debeant exponunt. [20] Scriptus fuit codex, ubi supra memini, lingua Syrica, qua tempore Christi [21] tota Palaestina vulgo utebatur: unde, qui Linguam Hebraeam norit, hanc sine [22] difficultate intra breve tempus addiscet; maxime si lingua chaldaea, quam [23] thargumicam vocant, exercitatus fuerit; cum haec ab illa, non nisi charactere || [24] differat, ut proinde ad Codicem legendum nil aliud opus sit, quam ut in Chara[25] ctere Estranghelico, qui a Syriaco vix differt, legendo sese exerceat Lector. [26] quod ut maiori cum facilitate fiat; alphabetum hic adponendum censui. Porro [27] textus Evangelicus ubique conformis est ei, qui in Bibliis regiis Plantinianis, Syriace [28] impressis exhibetur. sed haec de Codicis descriptione sufficiant. Qui enim de anti[29] quitate Codicis, de eius scriptore, de loco, patria, oppido ubi conscriptus fuit, plura [30] scire desideraverit, is adeat folium fini Codicis insertum, ubi singula ex Syria [31] in latinam linguam translata reperiet. [32] Addidi huic codici Tomum II Concionum Apostolicarum, quem Reverendissime Pater Gene[33] ralis Societatis nostrae, Pater Joannes Paulus Oliva, proxime editum, meo nomine [34] Serenitati Vestrae offert, qui uti Moralia Argumenta scite et eleganter idio[35] mate Italico tractat, ita quoque Serenissimae Celsitudini vestrae placiturum, confido.[36] Miseram nuper arculam Iathricam iis medicamentis instructam tum ad [37] Senile Serenitatis vestrae corpus corroborandum, tum ad vitam prolongandam peropportunam [37] quam cum haud ingratam fuisse cum intellexissem; mitto hisce alia et sunt olea [38] pretiosa et aquae odoriferae, separatis arculis inclusae, servientes tum ad spiritus [39] contentione studiorum exhaustos instaurandos, tum ad Serenissmae coniugis suae [40] cosmeticum usum; quibus iungo 3 paria chirothecarum ob odoris praestantiam [41] summae apud caeteros omnes aestimationis; Quae uti singulari ingenio et industria [42] hic Romae conficiuntur, ita quoque haud inaccepta futura spero. [43] Atque haec sunt, quae Serenitati Vestrae ad debitae gratitudinis demonstrationem, pro mea tenuitate, [44] rependenda duxi, in quibus acceptandis non tam res ipsas, ceteroquin tanto Princi[45] pi summe improportionatas, quam cumprimis animum meum officiosae voluntatis [46] affectu uberem confertumque, spectet velim. Val Sacri Romani Imperii princeps, principum decus [47] et gloria. meque sub gratiae tuae umbra fovere, studiisque meis, uti facis favere porro ne desiste.

[48] Romae 19 Martii 1666 [49] Serenissmimae Celsitudinis Vestrae [50] Servus humillimus et devotissimus [51] Athanasius Kircherus

|| Alphabetum Estranghelo




BA-II-5-370 (1666-04-02) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Sacri Romani Imperii Princeps [2] et dux.

[3] Antequam incipiam meum de Calendario mihi transmisso" proferre iudicium, quod a [4] me requirere dignata fuit Serenissima Celsitudo vestra, primo immensas ei gratias [5] ago pro liberis tum propriis omni humanitate confertis, tum aliena manu principum [6] manuscriptis. luculentissimum sane tui in me meaque studia affectus argumentum. Deinde [7] pares tibi sapientissime Princeps, gratias habeo, pro Numismate illo aureo, quo sibi com[8] placuit indignam meam personam singularissimo honorare dono; quod uti ex argen[9] tifera gleba iurisdictioni suae subiecta chimica arte extractum fuit, ita illud [10] non possum non magni fuere, ut proinde illud in Museo meo expositum omnibus Diversarum [11] Nationum Advenis illud visitantibus, veluti rarum quoddam cimelium non sine glorio[12] si nominis Tui perhonorifica mentione demonstratur. Misi praeterlapsa [13] cistulam rebus Romanis, quae a Proceribus magno passim in pretio haberi solent, refertam [14] quam brevi appulsum iri confido. Quid vera et quaenam contineat, literis iam ante [15] octiduum transmissis Serenitati vestrae significavi. [16] Venio iam ad illud, quod Serenissima Celsitudo Vestra a me requirebat, iudicium [17] videlicet meum de Calendario Novo,Comitiis Imperialibus iamdudum exhibito [18] quo Auctor nova methodo et industria praetendit in Unionem cogere tum novi, [19] tum Veteris Styli Calendarium. Legi summa attentione opus, et diligenter adnotavi [20] modum et fundamentum, quo nixus, procederet in Calendario suo, utrique stylo adaptando. [21] Magnae sane molis Opus adsumpsit Author, ut quod intendit, conficiat. Iulianum veteris [22] styli calendarium a scopo aberrare, adeo certum est, quam certum est, et aureum nu[23] merum, et in veram anni solaris magnitudine et consequenter in bissextuum computu [24] multis parasangis, uti dici solet, successu temporum a vero Iulianum computum deficere. [25] Gregorianum Calendarium defectum hunc advertens, ita eum correxit, ut ad 5000 [26] annorum, ab anno 1582 Correctionis Calendarii, uti ex Claviano computu patet, in cele[27] bratione Paschatis ceterorumque mobilium Festorum celebratione, nullus hucusque error|| [28] sit deprehensus, quicquid multi hucusque monstrare conati, non tamen demonstrabant. [29] Quid vero post 5000 annorum futurum sit, viderint, si mundus adhuc [30] durabit, posteri. Venit tandem M. Abdias Trew, peritus ceteroquin Mathematicus, [31] et qui Computisticae Artis rationes probe calleat, hic advertens, quem dixi, in Veteri [32] Calendario defectum, et Novo non omnino favens, ob rationes, quas quilibet sibi facilius [33] imaginari potest, quam ego illas hic adducere. in hoc unicum incubuit, ut modum in[34] veniret, quo veterem stylum, novo saltem, quo ad Festorum Celebrationem, in unum [35] concordaret, mediam viam sectatus; sed, uti dici solet, [36] incitit in Scyllam, qui vult vitare Charybdim. [37] Methodo enim ab eo proposita, et acceptata, necesse foret, et vetus et [38] novum Calendarium destruere, et novum toto caelo differentem, quod ad 400 annos [39] durare non posset condere: cum fieri non possit, ut 3 haec Calendaria, in celebra[40] tione festorum mobilium aequo semper passu tum in Epactis, tum ceteris cyclis, festo[41] rumque dictorum procedant, quod luculentis demonstrationibus comprobare possem, si [42] temporis angustiae id mihi permitterent. Omnia itaque mutanda forent; quae quantam [43] in Christiana Reipublica perturbationem causatura sint, solus ille ignoraturus est, qui [44] tanti momenti negotium non matura iudicii trutina expenderit. Unde docto viro [45] consulerem, ne quisquam de nova illa sua Methodo moveret, cum ea, uti subsistere [46] non potest, ita quoque ab omnibus acceptari nec debeat, nec possit. Neque fieri posse, credide[47] rim, tot differentium Nationum populos privati doctoris rationem acceptaturos postha[48] bito Calendario Gregoriano, quod incredibili cura et diligentia, nec non immensis [49] sumptibus, confectum, ab omnibus praeterea totius Europae universitatum Mathematicis [50] peritissimis examinatum, adprobatum, et tandem unanimi Imperatorum, Regumque [51] Catholicorum consensu et conspiratione, veluti legitimum veridicumque acceptatum fuit. [52] Atque hoc est meum de Calendario Novo iudicium; quod ea sinceritate et candore [53] exhibeo, sicuti solet genuine Germanus veritatis acerrimus vindex. Ego certe [54] Serenitati Vestrae sincere assevero, me tametsi geometrica demonstratione errorem [55] in publico tanti momenti negotio comperire contingeret, malle tamen igno[56] rantiam meam fateri, meamque scientiam potius aeterno supprimere silentio, quam [57] novitate hac Orbem perturbare, animosque mortalium mille tricis involvere. [58] Vale gloriosissime Sacri Romani Imperii princeps, meque, uti soles, gratiae tuae favore prosequi ne desistas

[59] Romae 2. April. 1666 [60] Serenissimi Cesitudinis Vestrae [61] Servus humillimus et devotissimus [62] Athanasius Kicherus




BA-II-5-371 (1666-07-10) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Sacri Romani Imperii Princeps et Dux

[2] Adeo incredibili Serenitatis Vestrae munificentiae excessu confundor [3] ut quid dicam, aut quid paupertas mea condignum referre queat, nesciam. [4] modum quidem quaero, sed eum non reperio. Cesset itaque Serenissima Celsitudo vestra [5] tot me beneficiis obruere, quia meam imbecillitatem cognosco tantaeque obligationum [6] moli, quo me obstringit ferendae nimium me impotentem invenio. Hoc unicum re[7] pendere possum, ut in hoc mundi theatro gloriosi nominis sui dilatandi cura singula[8] ris mihi incumbat; effecique, ut Serenissimus idemque Literatissimus Principum Augustus [9] Dux Brunsvicenis et Luneburgensis tanquam regiae munificentiae prototypon et totius literaturae [10] exemplar omnibus principibus imitandum habeatur; tanta veneratione, ut multi eius effigiem, [11] quae primum in Museo meo locum occupat, ob venerandae senectae nescio quam maiestatem [12] spirantis aspectum sibi depingi curent. Quin vel ipse Pontifex cum a me audisset [13] regium in artium et scientiarum promotione animum miratus dixerit. Accipiant nostri [14] a magnifico sibi principe exemplum et quid eos deceat imitari discant. qui et libenter [15] ad conceptam de sua persona existimationem contestandam aureum quod regibus [16] et principibus mittere solet, Numisma Serenitati vestrae, si sciret, id haud ingratum futurum. [17] Expediam sequenti septimana forsan cistam ad Serenitatem vestram destinandam. In qua Tomus [18] Concionum continetur Reverendissimae Patris nostri Generalis Joannis Pauli Olivae, quem ipse Serenitati [19] vestrae mittit ad suum in eam singularem animi affectum demonstrandum una cum literis [20] eiusdem meis iunctis. praeterea cistae imposui nonnulla novi operis mei, quod Pontifex hic [21] Romae imprimi curavit, exemplaria, et continent Interpretationem hieroglyphicam curiositate con[22] fertam illius obelisci Aegyptiaci, qui non ita pridem intra rudera veteris Minervae de[23] lubri detectus fuit et iam summa magnificentia in eius templi foro erigitur Elephanto impositus. [24] Si Serenitas Vestra expedire iudicet et non ingratum futurum cognorit, poterit unum ad Serenitatem || [25] Saxioniae Sacri Romani Imperii Electorem meo nomine transmittere alterumque Serenissimo Principi et duci Joann [26] Friderico. reliqua pro libitu distribuere dignabitur. addidi hisce vasculum Balsamo Apo[27] plectio, quo Serenitas vestra delectari audio confertum. utatur eo ad senilis corporis [28] robur confortandum, contra omnia Reumata remedium potentissimum. Si serenissimae [29] suae Coniugi placeant aquae odoriferae, chirothecae et ventilabra similiaque Romanarum [30] deliciarum illecebrae mihi id nutu tantum innuisse sufficiat. [31] Ad iter Hetruscum et Artem magnam Lucis et Umbrae, quorum utrumque glorioso [32] Nominis Serenitatis Vestrae splendori inscripsi, quemadmodum mihi scribit Jansonius meorum [33] operum in Hollandia Impressor, propter communem calamitatem statuum, bellorumque tur[34] bines aliquandiu non sine mea displicentia suspensum fuisse utrumque, cum cessante [35] omni commercio et chartae summam penuriam habeant, et typothetae, chalcographi [36] similesque operae militiae asscripti passim diffluant, sperat tamen futurum, ut si quietio[37] rum temporum spes affulserit, opera Serenitati Vestrae dicata expediat. Sed ne amplius [38] Serenitatem Vestram importuno verborum taedio interpellem, sisto calamum, nil aliud exoptans [39] quam ut Deus Optimus Maximus Serenitati Vestraelongam vitam, in commune Reipublicae Literariae [40] emolumentumlargiatur. Vale Principum munificentissime et literatissime, magnum [41] Sacri Romani Imperii fulcimentum. Valeat Domino, imperio, sibi.

[42] Romae 10 Julii 1666 [43] Serenissimae Celsitudinis Vestrae [44] Servus humillimus devotissimus et deditissimus [45] Athanasius Kircherus




BA-II-5-372 (1666-07-24) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Sacri Romani Imperii Princeps [2] et Dux

[3] Fasciculum rerum pretiosarum, videlicet genuinam Effigiem cum tribus Numismatis [4] aureo et duobus argenteis, queis, pro incredibili et incomparabili benignitate et mu[5] nificentia, Serenitas Vestra indignam meam personam ditare sibi complacuit, fida [6] manu accepi. Quae munera quanto penitius considero, toties in me ipso nescio, quo [7] pudore confundor, atque adeo meae me tenuitatis piget, eo, quod tam munifico [8] Largitori paria rependere non valeam. Stupent et admirantur omnes ii, quibus mag[9] nifica illa Numismata ostendi cor grande [10] et plane regium Serenitatis Vestrae; et plane confitentur, similes in Italia Principes non reperiri. Miratus est [11] et Reverendissimus Pater Generalis Pater Iohannes Paulus Oliva, insignes heroicae mentis virtutes, [12] et magnae mentis in benefaciendo opulentiam, affectumque affluentissimae liberalitatis, [13] ut proinde Serenitatem Vestram et satis aestimare nequeat, una cum sincerissimae [14] adfectionis contestatione, nec non honorificentissima eius apud omnes facta [15] mentione; quod ut luculentius praestaret, unam ex ectypis mihi transmissis [16] apud se retinere voluit, ut eam Proceribus Romanis, qui eum frequentur visitare [17] solent, vultus sui venerandam effigiem, Imperio dignam, exhiberet, vere maiesta[18] te plenam. Ostendi et ea Seren. Cardinali Landgravioqui, ut Effigiem sui similibus [19] ostenderet, apud se retinuit; et summopere gavisus est, Principem, proxime sibi [20] sanguine coniunctum, tanti nominis et celebritatis in Urbe esse. Interim ego tria [21] numismata orbiculis, ex ebeno artificiose elaboratis, inclusa intra Musei mei rariora [22] ad aeternam tanti Benefactoris memoriam exponam. et, uti Roma curiosa est, ita, [23] dum haec scribo, complures, sparso rumore, veniunt ad contemplanda Numismata. Inter [24] ceteros fuerunt et Aurifices, qui, aureum examinantes, aurum primae notae || [25] Hungarico non inferius, repererunt. Ut proinde Serenitati Vestrae summopere congra[26] tuler, de talibus thesauris, quibus divina benignitas Principatum suum {cum} tot tantisque naturae [27] divitiis locupletarit. Reverentissime PaterOliva Generalis noster, vir omnino egregius, et Urbis Oraculum, [28] uti sinceritate et candore animi germanum pectus gerit, ita, nescio, qua Sympathica actione [29] feratur in Serenissimam Celsitudinem Vestram, ita, ut quo testetur eam, quum Roma non habeat, vel [30] ex ipsis Indiis adferri curat, forsan suae Serenitati placitura munuscula. Verbo, per[31] amantem et reverentem ipsi per me omni obsequiorum genere, quae eidem defert, con[32] fertam salutem impertitur. Atque haec hactenus. Cistam nonnullis reculis Librisque plenam [33] brevi ad Serenitatem Vestram adpulsum iri confido. Cetera Serenitati Vestrae de 400 [34] Dahler deputato plenius informabit Dominus d'Anckelen, ob, nescio quam, difficultatem, quae [35] intercidit. Vale, Serenissime Princeps, meque meaque studia fovere ne desistas. Scripsi hodie [36] ad Iansonium, ut acceleret Operum, eius glorioso Nomini inscriptorum, editionem.

[37] Romae 24. Julii 1666 [38] Serenissimae Celsitudinis Vestrae [39] Humillimus, et devotissimus obligatissimusque [40] Servus [41] Athanasius Kircherus.




BA-II-5-373 (1666-09-04) | Quelle | Übersetzung | Transkription | Transkription und Übersetzung | Kommentar | Briefe | Home


||

[1] Serenissime Sacri Romani Imperii Princeps et Dux

[2] Literas Serenitatis vestrae solita humanitate conditas ter quaterque osculatus summa animi mei [3] voluptate perlegi. O utinam sicut vellem sic possem semper et in omnibus serenitati vestrae [4] plenissimam satisfactionem dare; certe in eo me perbeatum reputarem, sed ita rerum [5] humanarum conditioni comparatum est, ut in rebus magnis exequendis semper sese nescio [6] quae Remora obiciat, quae desideratum negotiorum nostrorum cursum si non impedit [7] omnino saltem retardet. Verum est, quod Jansonius in extracto literarum in Serenitatem vestram [8] transmisso refert. ITER HETRUSCUM iam in procinctu fuisse ut in Hollandiam missum [9] praelo subderetur, gloriosissimo nomini Serenitatis Vestrae inscriptum; Verum opportuit illud primo examinan[10] dum et studiose censendum tradere Magistro Sancti Palatii Apostoli eo quod nullus liber hic Romae [11] compositus alibi extra Romam possit excudi sine dicti magistri Sancti Palatii approbatione [12] cui nemo repugnare potest. Concernit enim opus illud magnam partem Hetruriae summo Pontifici [13] subiectam et alteram magno duci; magna itaque cautela procedendum est, ne quid in eo occurat [14] quod aut praeiudiciale esse queat aut offendere. Atque haec est causa tantae morae, spero tamen [15] me, ubi revisum fuerit, omnem difficultatem facile superaturum; erit opus valde splendidum [16] et magnificium innumeris figuris confertum, quibus designandis modo totum tempus et sumptus impendo. [17] Desidero enim, ut opus sit proportionatum splendido et summe magnifico serenitati vestrae ingenio, [18] cui dictum opus dedicabitur. Ne igitur Serenitas Vestra meae aut negligentiae aut iniuriae huiusmodi [19] moram adserebat, sed dictis impedimentis, quae praevideri non potuerunt. ego sane ex candore ger[20] mano, et ex affectu, quo sum et semper fui in Serenitatem Vestram, optarem unico die me perficere [21] posse opus, quod eius glorioso nomini inscriptum est. Sed more humano in hisce procedendum esse nemo [22] ignorat. quod itaque differtur, non aufertur. Cistula quam 18 Augusti Romae expedivi rebus a Serenitate Vestra [23] desideratis confertam iam Venetias appulisse intelligo, unde brevi Augustam, et inde ad desidera[24] tum portum appulsuram non dubito. Audio res Hollandorum quotidie in peius ruere ob horrida bella [25] inter eos et Angelos exorta, unde aliam literarii negotii Remoram timeo; accidit omnia itinera Germaniae [26] ob suspectam pestem, tum Venetii, tum Romae esse interdicta; quae res dici non potest, quantum mutuum [27] negotiorum commercium impediat. Sed quis {contra} iustas et rectas divinae voluntatis dispositiones? Dominus est [28] qui quod ordinaverit, non potest non bonum esse, qui solus ex summis malis, summum bonum educere potest. [29] Scripsi iam Jansono, ut quamprimum 4 exemplaria omnia illustrata ad Serenitatem Vestram transmittat ut principibus [30] solitis ea distribuat. Et cum aliud non occurrat me solito favori et benevolentiae gratiosae Serenitatis vestrae commendo.

[31] Romae 4 Sep. 1666 [32] Serenissimae Celsitudinis Vestrae [33] Servus humillimus et devotissimus et affectissmus [34] Athanasius Kicherus

Ad Serenissimam ducem Brunsvicensem Wolffenbüttel





© 2003 Stäcker (Herzog August Bibliothek)