De Castro Digital

Hrsg. von Katharina-Luise Förg, Manuel Förg und Mariacarla Gadebusch Bondio

[1]
RODERICI à CASTRO LUSITANI
Philos. ac Medic. Doct. per Euro-
pam notissimi.

MEDICUS-POLITICUS:
Sive
DE OFFICIIS MEDICO-POLITICIS TRActatus, quatuor distinctus Libris:
IN QUIBUS NON SOLUM BONORUM MEDI-
corum mores ac virtutes exprimuntur, malorum verò fraudes et imposturae
deteguntur: verum etiam pleraque alia circa novum hoc argumentum utilia
atque jucunda exactissimè proponuntur.

Opus admodum utile medicis, aegrotis,
aegrotorum assistentibus, etcunctis aliis litterarum, atque adeo po-
liticae disciplinae cultoribus.

Cum duplici indice, uno capitum:
altero rerum praecipuarum.

ANNO In der Bayerischen Staatsbibliothek München haben sich zwei Ausgaben des Medicus-politicus (Hamburg 1614) erhalten, von denen eine die gleiche Titelseite wie das Exemplar in der Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel enthält. Die Titelseite der anderen Ausgabe weicht davon im Bild und marginal in der Textführung ab: Anstelle des Signets des Druckers Georg Ludwig Froben wurde in dem anderen Münchner Exemplar Rodrigo de Castros Wappen, auf dem Kopf stehend, gedruckt. Das Wappen findet sich auch in einigen Ausgaben von Rodrigo de Castros Werk De universa mulierum Medicina (Köln 1603, Hamburg 1603) und später im Werk Monomachia sive Certamen Medicum (Hamburg 1647) seines Sohnes Benedikt de Castro. Siehe hierzu Gadebusch Bondio/Förg 2020. clɔ. Iɔ. C. XIV.

Signet des Druckers

Hamburgi, Ex Bibliopolio Frobeniano.
[2]

LIBRORUM ELENCHUS.

1. Oppressis priùs senticosis errorum tribulis: repressisque oppugnantium telis, Medicina suo loco collocatur, ejus origo traditur, et respectus ad alias facultates.

2. Medicus necessariis imbuitur disciplinis, instrumentis aptis munitur, bibliothecâ selectâ, et fortunae bonis convenientibus.

3. Vitia appunguntur medico inprimis fugienda, virtutes prosequendae commendantur, amictus ipsius, vultus, ingressus, mores, actiones, et reliqua quae ad circumspectionem ac prudentiam utilia sunt, referuntur.

4. Quae inprimis ad medici ornatum facere videntur, quid de fascinatione, philtris, et salutatorum operâ sentiendum sit, exponitur: humani corporis cum aliis rebus similitudines, causae rerum abditae, facetiae, testificandi modus, musicae usus in morbis, et pleraque, alia proponuntur.

A 2r

AMPLISSIMIS, CLARISSIMIS,
et Sapientißimis Viris,
Dn. VINCENTIO MOLLERO J. U. L. PERITISSIMO,
et
Dn. HIERONYMO VOGELERO,
FLORENTISSIMAE REIPUBLICAE
HAMBURGENSIS CONSU-
libus vigilantissimis.
RODERICUS à CASTRO PHILOSO-
phus ac Doctor Medicus,
S. P. D.

Amplissimi, Clarissimi, et Sapientissimi Domini Consules. In omnibus facultatibus id semper operae pretium existimavi, ut earum professores, aut novi aliquid invenirent, aut certè jam inventa, perfectiora, politioraque redderent: Perinde ratus optima quaeque ad summum fastigium perducere, aut inferiora, dummodo utilia sint, de novo inculcare. In hâc verò quam à rudibus annis sum professus, medicâ disciplinâ posteaquam ea, quae semiperfecta videbantur, ad finem perducere tentavi in opere de mulierum medicina; nunc reliqua artis praecepta majoribus relinquens, ipsius medici vitae instituta documentis comprehendo, rem quidem arduam, novam, et laboriosam, quam tamen non sine fructu perfecisse existimo. Itaque orsus A 2v ab ejusdem studiis, et genere disciplinae, ad medico virtutes amplexandas, fugiendaque vitia me confero: nec tamen in omnes virtutum, aut vitiorum locos egredior, sed in eos duntaxat, qui maximè videntur medicis peculiares: tunc deinde mores candidiores moneo, et statuta medicis servanda propono, ac fraudes detego quorundam, quibus haud dubiè odiosus noster hic labor erit. Sed non est novum malis, odisse benè monentes: sanctius tamen colenda veritas, quam ut non asseratur, eorum metu, quibus placuisse, culpa et vituperio non careret. Molestus est medicus furenti: non tamen propterea neganda est infirmo medicina. Cordatos verò et optimos medicos officii sui admoneo, caeteros interdum paulò acrius reprehendi, tum ut ipsi foeditatem morum suorum, veluti in tabella depictam, intueantur, et erubescant, ac desinant erubescenda facere: tùm ut boni se ab illis vitiis procul abesse gaudeant, et operam dent, ut longiùs etiam recedant, ac intimas virtutis sedes penetrare queant, iis quidem documentis et moribus, quibus et Deo grati et hominibus, praestantissimae disciplinae pristinum suum decus restituere adnitantur.

Porro id in hac jam ingravescente aetate mihi faciendum putavi, tum ut publice utilitati consulerem, tum quia liberos habeo, quos in eadem professione, Deo auxiliante, erudiri decrevi: Atque ea, quae praeveniente fortasse morte voce tenus à me audire non poterunt, nec in scholis inculcantur, scriptis consignare studui, ut tùm ipsi, tùm caeteri medici, qui posthac fuerint, earum legum exemplar habeant, quas nec ipsi plerumque tenent, qui in hac professione diutissimè incanuerunt. Erui ea non solum ex iis scriptoribus, quos probo vehementer, et sequor libenter, sed A 3r praecipuè ex propriis inventis experimentisque. Ita quasi hortulum ex nativis, et aliunde translatis plantulis concinnavi, ne aut sine auctoritate novitatis contemptu opus vilesceret aut, citra novitatis gratiam, situ exolesceret.

Eadem vero, veterem secutus morem, vobis, Viri amplissimi, nuncupanda, dedicandaque censui, ut politicae disciplinae cultoribus maximis, quo vitae genere, per gradus virtutum, et dignitatum vobis jamdiu gloriam immortalem, patriae verò eximium decus et ingentem felicitatem peperistis. Ut enim innumera alia vestrarum laudum luculentissima encomia subticeam, quinam unquam Reipublicae corpus, ex tot membrorum compagine consolidatum felicius prudentiusque gubernârunt? qui moderatiùs rexêre, et in officio tot et tam varias nationes suavius continuerunt? quod quidem prudentiae civilis, et politicae disciplinae praecipuum et maxime peculiare opus est. Altera hujus instituti causa fuit, ut posteriores medici vobis acceptas referant eas leges, quae sub vestro patrocinio publici juris factae sunt. His accedit singularis erga vos, Viri clarissimi, et hanc amplissimam Rempublicam à multis jam annis animus meus, cujus ut testimonium aliquod exhiberem, cum alia ratione nequeam, et me imparem esse sciam summae vestrae erga me benevolentiae atque propensioni, tandem litterarum, quarum estis natura sitientissimi, publico monumento id efficere decrevi. Sic frondibus coronantur divorum altaria, et mola litant, qui thura non habent. Nec vero mihi vitio vertetur, si politissimis viris politica offero, quasi velim lumen soli mutuari: non enim hoc ago; quin poA 3vtius propterea vobis haec nuncupanda fuerunt, à quibus lumen et splendorem capere possent. Et ea semper fuit litterarum excellentia, ut eas qualescunque, dummodo virtutem, et publicam utilitatem spectent, apud se foveri, sibique dicari summi viri honestum et gloriosum putârint. Tantò idipsum aequiori animo vos laturos confido, qui quoties à gravissimis reipublicae laboribus respirare licet, quidquid subsecivi nanciscimini otij, id totum studiis litterarum assidue impenditis. Unde factum ut nullae nunquam insignes animi dotes in ullius reipublicae moderatoribus, vel singulae existiterint, quae non confertim omnes in vobis clarius eluceant. Ab earum tamen enumeratione et vestris nobilissimis elogiis, ob res domi forisque praeclarè gestas, supersedeo, gnarus modestiae vestrae, qui virtutes laudari, quam vos ipsos potius vultis. Si quid tamen attigi, id quidem factum, quia celebrari virtutes nequeunt, quin pariter commendentur ij, qui in ipsis plurimum praestant atque excellunt.

Caeterum feliciter cum Medico-politico agi existimabo, si eum in vestram protectionem susceperitis, ita nimirum commendatum satis, ac probatum se esse intelliget, ubi judicio vestro acerrimo politissimoque non displicuerit. Si verò in quibusdam aliter contingat dicta, indicta sunto. Et quia argumentum, quod tracto nullis unquam seculis, uti dixi, à quopiam ex professo tentatum fuit, pronior ad veniam mihi via relinquetur, interdum, ut fieri potest, non animo sed humanâ caligine coecutienti. Quod si uti ab animo, vobis deditissimo, profecta sunt, ita, ut spero, vestro favore aspersa, tutataque fuerint, nil utique erit, quod verear virulentum malignantium livorem, et rugosos censores facile contemnam. Valete.

[7]

INDEX CAPITUM

Capita Libri primi. 12.

I.

Operis argumentum et auctoris institutum

fol. 1

II.

Medici ac medicina definitio: eumque rationalem esse oportere.

3

III.

Medicum virum bonum prudentemque et esse et dici oportere.

4

IIII.

Empiricorum secta refutatur.

8

V.

Methodicorum seta proponitur atque convellitur.

12

VI.

Explicatur atque reijcitur chymicorum secta.

14

VII.

Adversa eos qui nec medicinam nec medicos reipublicae necessarios esse contendunt.

20

VIII.

Plures adversariorum rationes adversus medicinam et medicos ulterius refelluntur.

24

IX.

Medicinam à Deo esse: explicatur locus Ecclesiastici.

29

X.

Medici scientiam nobilem esse, et quem in scientiarum ordine lucum teneas.

34

XI.

Medica ars cum militari confertur, et cum agricultura.

38

XII.

Iurisprudentiae, et Medicinae comparatio.

42
Capita Libri secundi. 15.

I.

De disciplinis medico necessariis.

53

II.

Astrologia an utilis et medico necessaria.

57

III.

Medicum chirurgum esse oportere.

65

IV.

Indecens esse medicum seplasiarii munus exercere

69

V.

Quem locum in medicina singulae praedictarum disciplinarum obtinere debeant

72

VI.

De origine et progressu artis medicae

74

VII.

Medicina agriculturae comparatur: et qua ratione sit excolenda differitur

77

VIII.

De triplici doctrinarum genere

83

IX.

Quinam auctores sint evolvendi, et qualis esse debeat medici bibliotheca

84

X.

An experientia ratione, et medicus senex juvene praestantior sit

92

XI.

Rationi auctoritatem esse praeferendam

94

XII.

Ars cum natura et cum prudentia naturali confertur

97

XIII.

De consuetudine et num eius in curatione habenda ratio sit.

100

XIV.

Fortuna cum arte confertur, et quid illa sit explicatur

103

XV.

An integrae valetudinis medici valetudinariis sint utiliores: et divites iis qui tenuioris sunt fortunae

107
Capita Libri tertij. 24.

I.

Quae potissimum vitia medico declinanda sint

110

II.

Avaritiam et invidiam medicis maxime fugiendam esse

113

III.

Quibus virtutibus medicum inprimis praeditum esse oporteat

121

IV.

De medici amictu, vultu, et ad aegrotantem ingressu

124

V.

Medici primus accessus ad aegrotum: quaeque in ipso circumspectio cautio, solertia et providentia servanda sit

128

VI.

Utilissima quaedam praecepta circa actiones medici erga patientes

131

VII.

De providentia et cautione medici circa prognosticum; ratione cuius aliquot casus repentini et insperati recitantur.

135

VIII.

Quatenus et quibus in rebus aegrotis sit gratificandum.

138
[8]

IX.

Liceatne medico aegrum fallere valetudinis gratia.

142

X.

De Uromantia sive inspectione urinarum. Plures agyrtarum fraudes: et vulgi errores deteguntur.

146

XI.

Exercitatio judicandi ex urinis: seu de cautelis servandis in urinarum inspectione.

149

XII.

Quae sint aegrotantium, quaevè assistentium partes in morborum curatione.

155

XIII.

Ut medicus se gerere debeat cum iis, quibus mens non constat.

159

XIIII.

Non esse accedendum ad aegrotos nisi rogarint: qui verò rogant quatenus visitandi sint.

162

XV.

Liceatnè medico auxilium denegare postulanti.

165

XVI.

An expediat ingratos contemnere, et medicum interdum alias artes exercere.

169

XVII.

Sintne deplorati penito relinquendi.

173

XVIII.

Non esse suscipiendam curationem morborum incurabilium: et quinam illi sint.

175

XIX.

Uno eodemque tempore plurimos non esse in curationem suscipiendos.

178

XX.

De medicorum consultationibus, utiles an sint? et qua ratione exercendae.

180

XXI.

Ut se gerere debeat medicus in accipiendo praemio.

187

XXII.

Ampla medicorum stimendia.

192

XXIII.

Possitnè medicus ob male administrata medicamenta in jus vocari aut poena aliqua affici.

195

XXIIII.

De veri ac falsi medici agnitione.

200
Capita Libri quarti. 16.

I.

De fascinatione.

205

II.

De philtris.

215

III.

De Alexicacis sive salutatoribus.

223

IV.

Corpus humanum miram cum coelo ac mundo inferiori similitudinem obtinere.

231

V.

De triplici mundo et quod uniuscujusque in homine pulcherrima imago reperiatur.

235

VI.

Corpus humanum mirificam cum republica bene ordinata similitudinem repraesentare

238

VII.

De abditis quarundam rerum proprietatibus.

242

VIII.

Facetiae an gravi et prudenti medico conveniant.

248

IX.

Qua ratione morbum simulantes deprehendi queant.

251

X.

Testificandi methodus circa eos quibus venenum fuit exhibitum.

254

XI.

Ratio testificandi in vulneribus capitis, et in iis, qui aquâ fuerunt suffocati.

256

XII.

Quomodo amissa virginitas, et alterius utrius conjugis sterilitas deprehendatur.

259

XIII.

Declarandi ratio circa emptitios servos.

263

XIIII.

Ut demonstratur, non minus utiliter quàm honeste atque prudenter in morbis musicam adhiberi: ipsius encomia praemittuntur.

265

XV.

Notantur et rejiciuntur musicae abusus.

268

XVI.

Musicae excellentia atque praestantia rationibus, auctorum suffragiis, et experimentis comprobatur.

270
Finis Indicis Capitum.
[p. 1]

Roderici à Ca
stro Lusitani Philoso
phiae ac Medicinae Doctoris

per Europam notissimi
medicus politicus,
sive
de officiis medico-politicis:
Liber Primus.

Operis argumentum, et auctoris institutum.
Caput. I.

Quicunque medicas tractationes hactenus scripserunt, id unum sibi proposuerunt, ut aut in theoria aut in praxi, aut certè in utraque medicinae parte medicum apprimè instituerent: Omniaque artis potius ipsius praecepta, quàm medici perfecti circumstantias prosequerentur. De ipsius artificis prudentia generositateque (uno excepto Hippocrate, qui pauca quaedam hac de re scripsit) perexiguam aut ferè nullam mentionem fecerunt: Vel quia minus necessariam esse existimârunt:Oeconomia sive politia medica quid. vel quia â natura et non ab arte provenire nec ullis praeceptionum cancellis contineri posse crediderunt. Idque Arabs Avicenna sentire videtur, sic enim eius verba intelligo, dum, posteaquam totius medicinae partes retulit, quidquid (inquit) supra hoc est, incomprehensibile est: cum sit Dei et naturae donum medici prudentia, sine qua universalis doctrina ex libris comparata nullius est momenti, quippe quae in medicina discuntur, omina ferè medici prudentiae relinquuntur determinanda: Quod tamen Hippocrates, nomine profectò satis idoneo, oeconomiam circa aegrotantem vocavit. Nam cum mitti sanguinem, aut propinari pharmacum, aut emplastrum admoveri, aut tale quidpiam medicus facere jubet, medicam artem exercere: cùm verò fe[p. 2]nestras sunt aut januas aperire, aut claudi; lectum aegroti huc, aut illuc verti; hos haberi ab ingredientibus sermones; haec nunciari; haec caelari; et ipse ita, aut se gerit, oeconomiam quandam adhibere videtur.simile. Quemadmodum enim in vita omnia opportuna possidere, vestes, vasa, servos, ad jugum idonea animalia aedes, frumentum, legumina, vinum, oleum aliaque id genus ab eorum convenienti usu, quam oeconomiam vocant longe differt: sic et in medicina artem discere, et iis, quae quis didicit, apposite uti non idem est. Et certe quanquam prima illa cura, quae ad medicinalia instrumenta pertinet, majoris sit momenti, tamen hanc postremam non exigui esse censeo. Quippe multi alioqui praestantissimi, et suae artis peritissimi medici cum ad hanc oeconomiam sive politiam exercendam malè se comparent, adeò fiunt multis ingrati, et odiosi, ut ob hoc ipsum evadant inutiles: alij contra non admodum periti, ita huic curae sese accommodant, ut perpauca, quae alicujus momenti sunt, facientes, plerisque non parum utiles esse videantur.Artium et virtutum seminaria hominib. â natura indita. Quoniam igitur non artium duntaxat seminaria, verum etiam omnium virtutum, nedum prudentiae ipsius, igniculi quidam mortalibus â natura inditi, certis quibusdam regulis ac praeceptis magis elucent, et perficiuntur, quibus qui caret, tametsi artem calleat medicinae, non tamen generosus nec prudens medicus mihi videtur; idcirco quid intersit inter medicum, ac prudentem, politicum, generosumque medicum, et praeclara arte dignum: simulque, quibus artibus hanc sibi laudem comparare queat, expedire: et quae sit optima medicinam factitandi ratio, quantâ potuero diligentiâ prosequi, et explicare decrevi: idque non tam spe perficiendi propositum hoc egregium, quod vix quisquam antehac tentare ausus fuit, quàm animo frangendi glaciem ac reliquis praebendi ansam perficiendi id, qoud inchoamus: et vereor etiam, ne si id, quod cupio, perficerem, eumque medicum expressero, quales omnes esse vellem, summum nimirum ac perfectissimum, tardem (quod de oratore dixit Cicero) studia multorum bonorum qui desperatione debilitati experiri id nollent, quod se assequi posse dissidant. Veruntamen horum teneat quisque eum cursum, quem poterit, non enim solus Homerus in poetis locum habet, nec solus Hippocrates in medicis, aut in philosophis Aristoteles, sed dummodo ab hac generositate non deficiant, mirabitur semper summos medicos posteritas, inferioresque probabit, quia magna etiam sunt ea, quae sunt optimis proxi[p. 3]ma . Quidquid tamen est, de quo ratione, ac methodo disquiritur, id ad ultimam perfectissimamque sui generis formam redigendum est.

Medici ac medicinae definitio, eumque rationalem esse oportere.
Caput. II.

Ut itaque recepta jam methodo incipiamus, qua omnium sapientum decreto â definitione rei propositae tractationis cujusque tela ordiri consuevit Medicus est vir bonus medicinae peritus;Medico definitio. Bonus quidem ut sit, Hippocratis jusjurandum exigit, ipsaque artis professio et humaniorum literarum studia, quae colit, ipsum ad virtutem instituunt, qua ubi stimulari coepit, nullis parcit laboribus, nil recusat subire, quo perveniat ad agnitionem veritatis, nihilque habet prius aegrotantium salute, quam ut assequatur omnem, quantam potest, adhibet diligentiam, et legendo, percunctando, conquirendo studet medicinae peritus esse, ut aegrotos valeat à morbis vendicare:Medici munus et finis. hoc enim proprium ejus munus est, et finis; nullumque alium, quà medicus est, sibi proponit. Si namque alia de causa medicinam exercet, ut lucri, vel honoris, aut gloriae causa, is non simpliciter medicus, sed, sumpto à fine cognomine, medicus ambitiosus, gloriosus, quaestuosus, aut aliter appellabitur; qui autem verè dicitur medicus, benignitate atque humanitate ad medendum incitatur.Medicina pars sapientia. Hac de causa olim medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio et rerum naturalium moraliumque contemplatio sub iisdem autoribus nata sit, iis nimirum, qui quieta cogitatione et virtutibus corporum suorum vires maxime munierant, ideo multos ex sapientiae professoribus artis medicae peritos fuisse [p. 4] accepimus clarissimos verò ex iis Dioclem, Chrysippum, Praxagoram, Pythagoram, Empedoclem, Democritum, ac Hippocratem, qui omnium primus memoria dignus, vir, et arte, et facundia insignis, a studio sapientiae disciplinam hanc separavit, post quem plerique alij sic artem hanc exercuerunt,Medicorum secta olim tres. Medicina definitio. ut etiam in diversas curandi vias processerint, Empiricam nimirum, Methodicam, et Rationalem, quam in medici definitione intelleximus, definirique, quantum ad propositum attinet, poterit, ars cum ratione, et experientia faciendae conservandaeque sanitatis. Hanc clarissimi omnium prosequuntur: nam altius quaedam agitare conati, rerum naturae sibi cognitionem vendicarunt, tanquam sine ea trunca, manca, ac debilis medicina esset; quin etiam corporum naturam exactè cognoscendam esse censent: signorum vires, causarum differentias, potionum, ciborum, aeris, reliquarumque circumstantiarum facultates expendunt, atque ab omnibus, quae spectari possunt, curationum indicationes investigant: Ex quibus patet medicinam Rationalem omnium propè rerum scientiam et cognitionem complecti: abditarum insuper continentiumque causarum noticiam, nec non naturalium actionum, et partium interiorum cognitionem, ut tandem quid secundam, quid adversam faciat valetudinem, intelligant, et (ut paucis dicam) tàm naturalium, quàm non naturalium, et praeternaturalium rerum integram scientiam.Quatuor sunt qua rationalem medicinam constituunt. Unde fit, ut quatuor sint, quae rationalem medicinam obsignant, naturae inspectio, causarum cognitio, signorum aestimatio, et indicatio curativa. Hanc autem medicinam eam esse affirmant, quam Apollo primus invenit, scripsit apud Graecos Hippocrates, demonstravit Galenus,Dogmatica cur appellata; Et quae fuerint rationalium diversa dogmata. ad cujus usque tempora Dogmatica fuit appellata, propter varias, quae inter sectatores eius excitatae sunt, opiniones: nam morborum rationem Herophilum in humiditate: Erasistratum in transcolatione sanguinis â venis in arterias: Asclepiadem in obstructione foraminum insensibilium: Hippocratem in spiritu, collocâsse scribit Celsus. Liquidò autem constat: tam rationem quam experientiam ad medicinam esse necessariam, quibus quasi cruribus duobos suffulta pulcrè incedat.Ingenui medici qui. Qui tamen utranque in consilium, adhibent, ingenui illi ac optimi medici sunt, quibus principes, magistratus, ac reliqui viri, qui aliquo in loco salutem suam habent, secùre uti debent, admoniti, multos esse, qui cum se praeclaro rationalium medicorum nomine venditent, re tamen ipsa Empiricorum et Methodicorum more negotium medicum tractent, [p. 5] qui quidem non sectatores, sed adulteratores artis, ac ipsius desertores sunt appellandi. Rationales vero medici partim experientia, partim ratione nituntur, quarum illa à sensu, haec ab intellectu initium sumit: et ut experientia invenire omnia nequit, ita nec sola ratio, aqua, uti à potiore ejus parte, nomenclaturam acceperunt.

Medicum virum bonum prudentemque et esse, et dici oportere.
Caput. III.

Occasione eorum, quae de probitate medici capite superiori diximus, et de quibus in posterum etiam luculentius differtabimus, se offert examinanda eorum opinio, qui medicum natura ispa nec virum bonum esse affirmarunt, neque prudentem, cujus erroris vel potius furoris Petrus Apponensis,Consiliatoris error. Conciliator dictus, ut multorum aliorum autor fuit, dicens, medicos ut plurimum esse malorum morum, tùm quia obscuro genere plerumque nati ampliori fortuna tument et contumeliosi fiunt: tum etiam, quia artis medicae pars curativa Scorpioni et Marti sit subiecta, quorum proprietates in malum tendunt: conservativa vero Tauro, et Veneri, in omnem luxuriam incitantibus: Itaque quae astra perfectos medicos, eadem improbos homines facere, idcirco natura probum medicum malorum esse morum. Atque ideo medicum vocat invidiae pelagus, detractionis organum, ambitionis perforatam clepsydram, alieane veritatis contradictorem, garrulum, propriae ignorantiae constantissimum defensorem, et inexcusabilem aegrorum neglectorem: et experientiam in plerisque ferè omnibus idipsum confirmare affirmat: et si qui videantur minimè mali, eos inutiles prorsus atque inertes esse tum ad medicinamMali Medici mores., tum ad quamcunque aliam rem peragendam, quos propterea vulgares homines solidè dctos esse existimant, quia in reliquis mundanis actionibus parum exercitatos esse vident. Absit tamen, ut quisquam sibi persuadeat medicum virum malum esse oportere. Nam quod prudentem esse medicum perfectum omnino conveniat, id in posterum latius sumus ostensuri: immo huic tantùm rei hunc dicavimus tractatum: et medicum natura [p. 6] prudentem esse oportere, dixit Hippocrates: et fieri nullo modo potest, ut qui perfectus medicus fuerit, idem sit vir imprudens. Ad quae vis enim munia, quantumlibet vilissima, ut rectè perficiantur, prudentia requiritur, et aurifaber vel sartor prudens reliquos antecellit. Tantò magis medicus ipse, cujus perfectio non solum in medicis actionibus consistit, verùm etiam in oeconomia atque prudentia, quam si non habet in iis, quae ab incunabulis didicit, quî fieri poterit, ut eam obtineat in medica arte, cui jam grandior factus se tradidit. Idcirco acturi postea luculenter de prudentia medici, nunc ad Conciliatoris Confutatur Conciliatoris opinio. perniciosissimum errorem, quo ad ejus probitatem, confutandum nos convertamus. Asserit is medicinam Marti esse adscriptam, qui omnibus fere planetis sit odiosior, irremunerationis, iurgii et omnis iniquitatis planeta; ex quibus ille et ipsius asseclae ineptimissimè concludunt, medicum bonum necessario virum esse malum. Quae tamen omnia facilè convelluntur ex iis, quae paulo post disputabimus, dum astrologorum male consarcinatas fabulas abundè repudiabimus. NamPrimum argum. contra Conciliat., si (ut ibi multis et validissimis rationibus comprobabitur) omnis judiciaria astrologia vana est, et inutilis; infirma procul dubio et falsa sunt, quaecunque ab ipsa deducuntur. Sed enim fieri non potest, ut qui ad humani generis omnium maximè beneficentissimam artem, et in qua humanitatis officia potissimum elucent, natus sit, idemque prius philosophus quam medicus, genituram habeat, quae ad malum inclinet, nisi et eandem philosophus habuerit, quod nemo sanae mentis concedet.Secundum. Imò si numeremus medicorum omnium clarissimos et quasi ipsius artis parentes, insigni quadam morum probitate paeditos fuisse inveniemus, Hippocratem dico, Galenum, Avicennam, Celsum, et alios ab omni antiquitate commendatos, quos numen designatos habuit, ut provinciae medicae quemque suo tempore praeficeret, quorum genituram si vim in hoc negotio habere concedamus, magnam eam profectò fuisse certum est, subindeque non minus ad virtutes quàm ad medicinam inclinare; ex quo concluditur, medicum bonum virum malum esse non posse, imo pugnantia quaedam videretur, ut malus sit ille in cujus probitatis ratione ratio tota sui ministerii consistit.Tertium arg. Deinde quis artem omnium maximè beneficam à natura et coelo ita institutam comparatamque esse dicat, ut perfecta, nisi malitiosa, esse non possit, seque malis potissimum tractandam exercendamque exhibeat? Quid? Quartum arg.quod medicus corrigit in aliis animi affectus depravatos, et ad sanitatem eos deducit, [p. 7] ad id enim dicati sunt libri Galeni de cognoscendis curandisque animi affectibus, multique alij eminentissimi viri ad emendandos saepe mores temperamentum corrigunt. Hoc autem quod in aliis medicus facit, in se ipso negliget, si quando pravos mores abigat aliorum, et malorum ipse esse debeat: quod credere sit insanire. Verum-enimverò siquispiam adeo sit stellarum aspectibus addictus, ut contendat, Martem illum et Scorpionem ingenium promittere sagax, callidum, acutum, et ad quaevis promptum, quod tùm ad alias artes perdiscendas, tùm etiam ad ipsam medicinam aptum sit, quodque nisi educatione bona regatur, in deteriora facile se vertat: id perinde est ac si dicat, perspicacis ingenii et docilis, non autem malorum necessariò morum medicum esse: quod propterea non magis in medicum, quam in aliarum scientiarum professores cadere posset. 5. arg.Ad haec tametsi largiamur, genituram illam, quae medicinae, atque adeo sanationi praeest, pravitatem morum introducere, vires fortasse suas in Empirico, aut methodico, agyrta, vel circumforaneo ostendet, aut si quod aliud est medicorum à philosophia remotum genus, non autem in eo, qui philosophiae inprimis studio viget, cujus non postrema de moribus instituendis pars est; is enim philosophiâ duce atque magistrâ, beneficium nativum retinebit, abjiciet, si quae erat, morum pravitatem. 6. arg.Denique non videtur consentaneum, ut arti, cui fidere maxime oporteat, à rerum providentia mali mores, qui nocendi paratissima sunt instrumenta, quasi comites assidui perpetuo conjuncti sint. Errat itaque et turpissimè errat, qui autumat, medicum alium esse, quam virum bonum, non tàm quod per legitimam philosophiam velut iter prius fecerit, quàm quòd medicum esse, naturae statim bonitatem quandam importat. Insultent igitur, si fas est, illae astrorum vires, si quae in hac re exeruntur, in Aponensi ipso, et ipsi similibus, qui pro se muti, adeo garruli existunt in medicos eruditos, quasi et ipsi aliud sint, quam medici, minimè advertentes, quidquid in medicos dicitur, in seipsos potissimum redundare, qui dum malitiose quorundam crimina declinare nituntur, iisdem magis implicati à bonorum medicorum coetu alienissimi fiunt. Insultent etiam in illis, quos diximus, pseudomedicis, Empiricis, et malè feriatis hominibus, lucro tantummodo deditis et ambitioni, quorum tamen artificum mores, si artifices ii dici merentur, in beneficentissimae, fructuosissimaeque artis detrimentum aut in ignominiam eorum, qui ejusdem veri, ac genuini sectatores sunt, redundare, minime poterunt: illi enim sunt, qui saepenumero disciplinam [p. 8] humano generi alioqui utilissimam, et saluberrimam in odium, et invidiam multorum pertraxerunt: ijs illud convenit: proculite prophani, quia sancta canibus committenda non sunt. Urgeret fortasse aliquid illud, quod de propensione afferunt, Astra inferre possunt propensionem, non necessitatem.si tantum astris tribuendum esset, quod refutabimus, sed propensionem duntaxat inferret, non necessitatem, uti de Socrate proditum est, qui naturae pravitatem animi culturâ superasse fertur. Sed enim medicinam superius diximus fuisse olim sapientiae non solum sororem, sed ipsius sapientiae comitem; vel igitur astra naturam et vim mutasse dicendum erit, vel fuisse illos maximos morum probitatisque magistros morum depravatorum. Simile.Quod sane bonorum eruditae aures aversantur, nam quemadmodum famulae et ancillae domi tumultuantes, ubi hera comparuit, consternatae quiescunt, sic animi affectiones ad sapientiae medicinaevè conspectum sese subducunt, et penitus evanescunt.

Empiricorum secta refutatur.
Caput IIII.

Porro autem non defuerunt, qui venerandam illam atque honestissimam medicinae formam commentis ad fabulae ostentationem aptis mutare, et aut ipsius odio, aut quia eandem assequi non potuerunt, turpiter foedare, et ejus pulchritudinem penitus delere tentaverunt, quorum dogmata breviter recensebimus: quia non sufficit futuro medico perfecto solidam sibi artem comparare, sed oportet eundem errores aliorum, eorundemque absonas opiniones cognoscere, ut quomodo illis sit occurrendam, quovè fundamento convellendae perspiciat, ac rectum veritatis tramitem secure tenens, eorum tela declinare queat: et ea est veritatis vis, ut per ea, quae ei adversantur, clarius splendeat. Ideò illud in Scholis tritum, hic libenter audio, contraria juxta se posita magis illucescunt. Primi igitur ex adversariis sese offerunt quidam, qui ad perfectam medicinae cognitionem experientiam duntaxat satis esse existimarunt, arbitrantes, nihil rationalem disciplinam ad medicinam pertinere. Empiricae autores. Introduct. cap. 4.Hi ductore Serapione vel, ut Galeno placet, Philino Coo, quem postea sequuti [p. 9] sunt Apollonius Glaucias, Menodotus, Heraclides Tarentius, et ex latinis, Celsus, ac Plinius secundus, et plerique alii, qui ex ipsa professione sese Empiricos appellarunt, evidentes causas, ut necessarias, tan tummodo amplectuntur. Empirica species tres.Empiricae autem tres sunt species: prima incidentia dicitur, dum inconsultò ad experiundum acceditur. Secunda Empirica ex proposito nominatur, quando vel in somniis admoniti, vel aliqua opinione ducti aliquid sponte experitur: tertia imitatrix, dum quidvis eorum, quae opem attulerunt aut noxam, rursus in iisdem affectibus aut experimur, aut declinamus, quae quidem ultima species ipsorum artem maxime constituisse videtur. et quia ipsis Empiricis interdum affectus incogniti occurrunt, vel quorum non habent satis explorata remedia, instrumentum quoddam commenti sunt ad invenienda praesidia, nempè transitum ad similia, nimirum ab affectu ad affectum: à loco ad locum: ab auxilio ad auxilium, et suam sectam contra rationalem stabilire conantur. Argumenta Empiricorum adversus rationales.Primò, quia obscurarum causarum (ut ipsi dicunt) et naturalium actionum inquisitio supervacanea sit, quoniam incomprehensibilis natura sit, idque patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordiâ, cum nec inter sapientiae professores, nec inter ipsos medicos conveniat, quorum, si rationes perspicere velimus omnium sint non improbabiles: Sicurationes ab omnibus languentes perductos esse ad sanitatem. 2.Secundò, quia differant, pro naturâ locorum, genera medicinae, et aliud opus sit Romae, aliud in Aegypto, aliud in Germania, cum tamen si morbos eadem causa ubique faceret, remedia quoque ubique eadem esse debuissent. 3.Tertiò, quia saepe causae apparent morbi, lippitudinis nimirum, aut vulneris, neque tamen ex his patet medendi ratio, cum igitur hanc saepe non subjiciat evidens causa, multò minus eam posse subjicere interna, quae in dubio est; Ideoque ab exploratis potius petenda praesidia esse et expertis, sicuti in caeteris artibus: neque enim (inquiunt) agricola aut gubernator disputatione sit, sed usu. 4.Quartò quia neque inter initia à quaestionibus istis deducta fuerit medicina, sed ab experimentis: aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios in ipsa febre aliquid edisse, alios paulò ante eam, alios post remissionem eiusdem: optime vero ijs cessisse, qui post finem febris comedissent, in quibus ac similibus diligentes homines notasse, quae plerunque melius responderent, deinde aegrotantibus ea praecepisse: Sic medicinam ortam, nec post rationem medicinam esse inventam, sed post inventam medicinam rationem esse quae sitam [p. 10] . 5. Experientia laudes.Quintò, quia vel ratio idem docet quod experientia, vel aliud: si idem, supervacanea ratio est: si aliud, contraria experientiae, quae normae vice semper habenda est, et omnis demonstrationis initium, solaque omnium rationes omnes evertere potens, esseque potius imbecillitatem intellectus sensui repugnare, neque enim quae evidenter patent et revera extant, ea fieri non posse dicendum est, ideoque absurdissimam esse eam rationem, quae refutare nititur ea quae, sunt evidentia, veluti experimenta, quibus ad curandi rationem, uti ipsi obtrudunt, nihil plus conferat. 6.Sextò, quia cum nulla nova genera morborum reperiantur, nulla etiam nova medicina desideretur; quod si novum mali genus incidat, non propterea medico de rebus obscuris cogitandum, sed protinus videndum, cui malo id proximum sit, tentandumque remedia similia illis, quae vicino morbo saepe succurrerunt, quia non intersit, quid morbum faciat, sed quid tollat. 7.Septimo, quia non pertinet ad rem, quomodo, sed quid optimè digeratur, neque quomodo spiremus, sed quid gravem tardamque respirationem expediat, ac tandem non ingenio, facundia, aut eloquentia sed remediis morbi curentur, quae si quis elinguis usu discreta norit, majorem medicum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit. 8. Anatomes usum visuperat.Octavò, quia crudele videtur, vivorum hominum alvum atque praecordia incidere, quod rationales faciunt, cum praesertim ex ijs, quae tanta saevitia quaeruntur, alia non possint omnino cognosci quae talia in eadavere non sunt, qualia in vivo corpore fuerant, ut color, laevor, mollities, durities: alia possunt etiam deprehendi sine scelere: itaque prudentem medicum et salutis humanae praesidem aequum esse, non crudelitate caedem, sed misericordia sanitatem moliri. Atque hi videntur quibusdam, haud absurda omnino sentire, neque enim (quod quidam putant) medicum dicunt consilio ac judicio non egere, sed latentium causarum conjecturas ad medicinam non pertinere. Solutiones ad Empiricorum arg.Verum enim vero istius modi argumentationes facile est dissolvere: et suppositis iis, quae superius secundo capite, diximus, et inferius etiam cap. 6. et 10. lib. 2. copiose dicturi sumus, ad primum respondemus, neminem posse scire, quomodo morbos curare conveniat, qui unde ij sint, ignoret: eum vero rectè curaturum, quem prima origo causae non fefellerit, quia si medicus nesciat, quomodo spiritus trahatur, et alimentum per corporis partes distribuatur, et quomodo arteriae modò [p. 11] sese submittant, modò attollant, quae ratio somni, quae vigiliae sit, denique quomodo reliquae actiones naturales et ipsa concoctio fiat, nunquam poterit occurrere morbis inter haec nascentibus: quind saepe in pectoris affectibus adstringentia, in ventriculi verò et Empirica incommoda.jecoris morbis simpliciter emollientia cum summo languentis discrimine adhibeat, unde etiam ad id quod tertium in ordine erat argumentum solutio patet. Nam secundum minoris est momenti, quam ut longa indigeat refutatione neque enim natura loci mutat medicamentum aut curativam indicationem, sed illam auget aut imminuit. Ad quartum quod attinet, vero simile non est, veteres seu priscos illos veritatis et Medicina quomodo inventa.operum naturae indagatores maximos, quidlibet aegris inculcasse, sed naturali discursu cogitàsse quid maxime conveniret, et id usu explorasse, quod ante conjectura aliqua monstrasset, neque profecto interest, an initio pleraque explorata sint, si à consilio tamen coeperunt, ut postea citato capite luculentius planum fiet, ubi etiam sumus ostensuri rationem et experientiam mutuas sibi operas praestare invicem in medicina, quo quintum corruit argumentum. Sextum, commentitium plane est et vanum, ac contentionis potius aestu allatum ab Empiricae sectatoribus, quam quia ignorarint nova morborum genera indies incidere, in quibus nihil adhuc usus ostenderit, ac propterea necesse esse animadvertere, unde ea coeperint, sine quo nemo mortalium cur hoc quam illo utendum sit medicamento, poterit unquam invenire, et procul dubio constat, Novi morbi saepe invadunt.tametsi rarius, aliquando tamen novos morbos invadere, cùm nostrâ et patrum nostrorum aetate sudor Britannicus et Venerea lues majorem Europae partem afflixerint, tum etiam Germaniae oras maritimas scorbutus, Plica Poloniam, morbus Ungaricus utramque Pannoniam saepissime infestaverint, et adhuc infestent: ex quibus corruit septimum etiam argumentum, quod quia longe lateque â veritate dissidentia medicis rationalibus imponit, solutione magis indignum est quam firmum. Anatome quâ moderatione utilis.Sed enim ultimum luxatis etiam insistit pedamentis, quia cum in interioribus partibus dolores fiant et morbi, nemo his adhibere poterit remedia, quae ipsas ignoret, necessarium ergo est incidere cadavera saltem brutorum hominibus similima, eorumque viscera et interiora [p. 12] scrutari, atque idcirco Herophilus et Erasistratus nocentes homines, â principibus ex carcere acceptos, vivos inciderunt, ut considerarent, spiritu adhuc manente, ea quae natura clausisset, eorumque posituram, figuram, magnitudinem, ordinem et processus singulorum. Neque his crudele fuit hominum nocentium eorumque paucorum suppliciis remedia populis omnibus innocentibus quaeri. Nos vero ut vivorum hominum dissectionem perhorrescimus, ita cadaverum praesertimque brutorum necessariam esse censemus: neque enim cum dolor intus accidit, scire potest quid doleat, qui interiora non cognoverit: aptiusque extrinsecus imponuntur remedia, compertis internis sedibus.

Methodicorum secta proponitur atquè convellitur:
Caput V.

Sed examinemus jam seu potius rideamus methodicorum sectam, qui auctor Themisone contendebant, nullius causae occultae, aut etiam evidentis, notitiam quidquam ad curationem conducere, neque eius, qui morbo laboraret, temperamenti, aetatis, habitus, naturae, consuetudinis, reliquorumque omnium confiderationem ad medicinam conferre: et compendiaria quadam methodo artem concludentes, folisque contenti commuitatibus, satis esse dicebant, si neglectis causis omnibus tàm conjunctis quam procatarcticis quaedam morborum communia intuerentur, Methodici duo duntaxat ponebant morborum genera. atque duos duntaxat esse morbos, fluxum scilicet et clausum, subinde duo remediorum genera, adstringens et laxum: interdum etiam tertium mixtum, cùm altera parte parum, altera nimium excernunt aegrotantes, adstrictos igitur affectus laxandos, fluidos sistendos, à quacunque illi causa processissent; si verò mixtum vitium esset, vehementiori malo occurrendum: Horum observationem medicinam esse, quam propterea definiebant Medicinae definitio secundum methodicos contemplatricem methodum quandam eorumque quae morbis communia sunt, ideoque methodici nuncupabantur, scilicet, uti fieri solet, sectae pravitatem praeclaro nomine obuelantes, et neque rationalibus, neque Empiricis [p. 13] annumerari volebant, cùm ab illis diffentirent eo, quod in conjecturâ rerum latentium medicinam esse non admittebant: ab his verò, quod parum artis esse in observatione experimentorum credebant, et quod in evidentibus Empirici observatione, ipsi vero indicatione uterentur. E quorum numero Thessali temeritas. Thessalus eo etiam temeritatis Romae progressus est, ut sex tantum mensium curriculo traditurum se totam artem medicam profiteretur, citra ullam aliarum disciplinarum institutionem. Horum tamen deliramenta quàm documenta eadem facilitate contemnere licet, quâ afferuntur: quia quos rabidus canis momordit, si statim ulcus ad cicatricem ducatur, non administratis prius remediis, quae ab ipsius causae procatarcticae indicatione sumuntur, convulsos omnes animam exhalare videmus: servari autem eos, quibus juxta indicationem illius adhibita fuerint remedia, et ulcus dilatatum, unde causae cognitionem necessariam esse convincitur. Causae procatarcticae cognitio interdum necessaria. Remedia differunt pronaturae regiones. Deinde quia experentia monstrat, nec senectute confectis, nec admodum pueris venam secandam esse, ac sub Cane et ante Canem laboriosas cunctis hominibus esse purgationes, easdemque aut alias copiosas et confertas evacuationes non tolerare eos, qui Septentrioni subiacent, aut Aegyptum aut plagam meriodionalem incolunt: qui verò inter hos sunt medij, manifestam ex venae sectione utilitatem sentire: Sed et oculum inflammatione obsessum diversam curationem requirere ab ea, quam inflammata auris postulat, et ab iis omnibus diversissimam gutturis inflammationem. At quorsum ego plures rationes accumulabo? cum unica istorum communitates convellere potis sit, quod tum sudores, tum urinae, tum alvi dejectiones, atque adeo sanguinis fluxiones per nares, in morbis utiliter saepe oriantur, quas quidem evacuationes methodici cohibere conarentur, juxta eorum regulas, quae semper vocant morbum in fluxu, ubi humores uberius excernuntur: Criticae excretiones cohibendae non sunt. Fluxio à quibus causis fiat. Rationales vero hasce criticas excretiones meritò nullo modo supprimendas censent, quia per eas id, quod laedit, evacuatur. et insuper quia non solum ex rarefactione meatuum superflua fit evacuatio, quod ipsi putabant, verùm etiam ex tenuitate ipsius contenti, aut copia aut impulsione internorum, aut externorum attractione, vel quolibet alio vehementi motu. Unde liquet tum in causis, rum in curatione morborum, tàm methodicos, quam Empiricos longissimè aberrâsse, qui tamen â tempore Hippocratis fortissimi rationalis medicinae ducis, per multa secula viguerunt, Serapione Themison Methodicae sectae auctor. Themisone que [p. 14] autoribus, qui hasce prauas sectas in magnum generis humani praeiudicium invexere: et tantisper grassati sunt, quo ad tandem Galenus eorum acerrimus debellator, veterisque et Hippocraticae medicinae rationalis strenuus propugnator harum sectarum radices avulsit, et penitus exterminavit. Eas et Rationalem Ausonius tetigit, dum inquit:

Triplex quoquè forma medendi,
Quae Logos, et Methodos, cuiquè Experientia nomen.

Explicatur, atque rejicitur chymicorum Secta:
Caput VI.

Uti nunquam defuerunt, qui benè ordinatam rempublicam rerum novitatibus infestarent: ita in medicorum conventu, deletis iam, et repudiatis superioribus sectis nostro hoc seculo quarta medicorum haeresis pullalavit non Spagyrica illa, quae artificiosa medicamentorum praeparatione eam medicinae partem auxit, quae pharmaceutica nuncupatur, sed Paracelsica, orta à Paracelsus monarchiam in med. affectavit. Theophrasto Paracelso, qui rejectis veterum rationibus, principiis, et causis, nova principia et novas causas excogitavit, et ut in medicina monarchiam affectaret, novam sectam constituit, diversus per omnia ab Hippocratis et Galeni placitis, quorum philosophiam et medicinam convellere, et pro iis novam quandam magno ausu subrogare conatus est: Tantumque rerum speciositas apud novitatis studiosos valuit, ut brevi totam ferè Europam infectaverit, adeo ut plerique mortalium rejectis salutaribus consiliis, ejusdem ignea medicamenta suo magno malo experirentur et experiantur indies. Ipsius verò sequaces ex eo quod ignorant (variant enim omnes inter se, et pauci eorum artem uspiam constare, aut ullis niti fundamentis affirmant) non parum lucri faciunt, quia, ut sunt, qui malunt nova dicere quàm vera: Nova placet ad tempus. ita non desunt leuviora pleraque ingenia, quibus ad tempus saltem eadem sunt jucunda, quae tamen negligunt cum novitatis gratiam amittunt aut damnum experiuntur. Caeterum volunt hi chymici vocari â chymia arte, sic nuncupata ἀπὸ τοῦ χεῖν quod fundere significat, quasi fit ars fusoria: vel certè ἀπὸ τοῦ χυμοῦ, quod est succus, quandoquidem ignis [p. 15] ope metalla fundit, et in liquores transformat, et ut Mantuanus cecinit:

Est etiam cujus vecors industria vanas
Quaerat opes, ubi nullus opes invenit ab aevo,
Aes lavat herbarum succis, et vertere in aurum
Aestimat.

Chymia unde orta fingatur. Hanc verò artem ab Hermete Trismegisto Aegyptiis communicatam, Arabes ab iisdem susceptam excoluisse comminiscuntur, et addito suae linguae articulo al Alchemiam cognominâsse, ipse vero Paracelsus dixit, quasi congregatricem ἀπὸ τοῦ συναγείρειν quod congregare significat, è cujus scholâ progressi sunt, qui chymicorum septa trasgressi, à regia medicinae via in quosdam erores, ambages et somnia Paracelsi quasi ipsius mystagogi dilapsi sunt. Hi in ipsa universitatis rerum principia turpiter impingunt, et posthabitis, quae per multa saecula magnorum virorum speculationibus inventa, et quotidianis experimentis comprobata sunt, ipsi superbâ quâdam philautiâ nova fingere, et in audita ac partim absurda, partim quidem improbabilia arrogantissime praesumunt: Paracelsi error primus. Elementa rerum naturalium principia non esse: sed 2. Matrices. matrices quasdam et nuda corporum receptacula, quae non ex ipsis elementis constent, sed ex hisce tribus, Sale, Sulphure, et Mercurio, in quae nimirum resolvantur. 3. Tertiò, ab his tribus omnia bona et mala, sanitatem nimirum et morbos, suboriri, sanitatem quidem, si in unum coeant, et consentiant; morbum, sirupto foedere dissolvantur, aut dissentiant. 4. Quartò, medicum debere in omnibus corporibus eorum trium compositionem, statum, et dissolutionem cognoscere, et primò in majori mundo probare arte spagyrica et Ignis res occultas in lucem profert. igne, qui res occultas in lucem profert, deinde accommodare majoris mundi dispositionem homini seu mundo minori, dicto microcosmo, quia re ipsa, secundum speciem, in se compectitur quaecunque in toto mundo superiori continentur: Elementa videlicet, meteora, mineralia, metalla, vegetabilia omnia, ac demum ipsa sydera: quemadmodum enim in superiori mundo astra sunt, ita in ipsa homini sphaera Sol etiam, Luna, Saturnus, Venus, Mercurius que, ex quorum motionibus fructus santatis, morborumque nuncij deducantur. et quod in superiori sunt fulmina, Tonitrua, grandines, [p. 16] pluviae, calores, frigora, siccitates: Morbi meteoris correspondere ex chymicis in homine sint febres, epilepsiae, hydropes, catharri, paralyses, apoplexiae. Subinde, cor, cerebrum, pulmonem, hepar, Ventriculum; ad auri, argenti, ferri, plumbi, familiam referunt. Alios morbos ad metalla referunt. Lepram vero, elephantiasin, halopeciam, scabiem, morphaeam, cancrum vitrioli, aluminis, nitri, salis gemmae, colchotaris, tartari, dispensationibus, adscribunt, et sic etiam de vegetabilium prosapia sentiunt. 5. Spiritus mechanici chymici. Quintò, generationes omnes, et mutationes â femine fieri, ope spirituum mechanicorum, et tincturarum (uti vocant) quae in ipso continentur universae anatomiae suae speciei, qui tamen spiritus inter se contrarij sint, et pugnas excitent. Signatura. Sextò, vires medicamentorum adscribendas non esse qualitatibus evidentibus, quae steriles signaturae sint, et accidentia, nec ullam habeant cum astris morborum confluentiam: sed proprietatibus consubstantialibus, et arcanis viribus, in quibus praedestinatio (ut inquiunt) sanationis vigeat. 7. Septimò, in omnibus corporibus venenum, et partes excrementitias contineri, quas natura ipsa caloris nativi virtute separare contendat: ita verus medicus, et sedulus imitator ipsius naturae eodem artificio, hoc est, ignis ope, venenum omne, omneque inutile ab utili separare debeat. 8. Octavò, similia similibus curari, non contrarijs, ut morbos mercuriales mercurio, sulphureos sulphure. 9. Anatomia morborum. Nonò, singulas res suis formis, et imaginibus praeditas esse, in quibus vera illa anatomia sit sita, quam ubi cognoverit medicus, sciet etiam anatomiam morborum, et concordantias eorum, quae cognata sunt, et conjungi debent: nam quod prodest matrici, praeditum esse matricis anatomia, et in hoc omnium morborum illius curationem contineri. Medicina definitio secundum chymicos. Ita quidam definiunt artem hanc cognitionem concordantiae microcosmi cum macrocosmo. Ex his concludunt, sine chymiae praesidio medicinam vel nullam esse, vel exilem possidere majestatem: veram autem medendi artem illam esse, quae absolvitur bene movendo naturam philosophum verò seu naturae consultum medicum definiunt Medici definitio secundum chym. virum prudentem, movendi naturam peritum: Naturam movere difficile. naturam esse concedunt morborum medicatricem, eandem vero movere omnium rerum difficilimum, et in quo totius medicinae cardo potissimum vertatur. Sed enim magnificè gloriantur, naturae consultum medicum totius naturae harmoniam indefesso studio contemplari, in terris viventem coeli monimenta perrumpere; et transplantationum leges (utar enim eorum vocabulis) Natura mundana. naturam mundanam continentes sedulò inquirere, quia ad bene movendam naturam, nil quicquam [p. 17] stabile adhiberi possit, nisi probè omnia majoris mundi opera cum minori conferantur, et concatenata rerum in superiori inferiorique orbe inter se conspirantium series probe teneatur et ad scopum dirigatur. Chymicorum errores. Denique verbotenus dogmaticos se esse affirmant, et ratione, ac experientia niti, cum tamen morbos, causas, et symptomata confundant, methodum medendi, et indicationes more Empiricorum rejiciant ac diaetandi ordinem: immo medicinam experientiam esse dicant non quidem fortuitam, sed certam, hoc est, arte chymica partam per ignem, quo inveniantur tres illae primae substantiae, et quae sint naturae proprietates, et conditiones per totum mundum et in omnibus creaturis.

Ex hisce splendidissimis vel potius obscurissimis principiis egregiam suam sapientiam constare affirmant, quam tamen barbaris, peregrinis, et ignotis vocabulis obvelant, ne indignis, ut ipsi dicunt, Chymici cur suam doct. obscuris terminis tradant. tam insigne Dei donum à superis revelatum communicetur, revera tamen ut vulgarem et vacillantem doctrinam in ijs, quae minus intelliguntur, magnum aliquid ac reconditum inclusum habere hominibus persuadeant. Nec his contenti variis etiam convitijs insurgunt in Galenum, Avicennam, Platonem, et Aristotelem, ac reliquos Asclepiadeos. Chymicorum arg. contra rationales med. Primo enim humores non dari edisserunt, quia nusquam conspiciantur. Secundò idonea quibusque morbis remedia eos non novisse, nec etiam graviores affectus unquam sanasse, sed pro incurabilibus reliquisse: saniosam articulorum aquam in podagra eos latuisse, et ossiculum triangulare quod in syncipite comitiali morbo insaniaque laborantium reperiatur; quod omnis generis affectus ex humoribus tanquam proximâ et continente causa excitari affirment, contrariisque curandos esse tradiderint; quod nulla fere propria singulorum morborum medicamenta habeant; quod eorum pharmaca tàm simplicia quàm composita inefficacia omnino sint, aut certe absurdè praeparata, siquidem artis chymicae fuerint imperiti, sine qua nullum medicamentum salutare, sed venenosum potius et nocivum esse mordicus contendunt. Denique ab Aristotele multa impie dicta et à liberali disciplina aliena, aetatem posteriorem priori amplius laborasse, et dum ipsae scientiae cum ingeniis crescunt, multos Ethnicorum turpissimos errores abstersisse.

Solut. sup. arg. Non sunt autem minus futilia argumenta, quibus suam constituunt sectam, quantumlibet magnifice et ambitiosè, quàm inania illa et inutilia, quibus Asclepiadeam evertere contendunt: humores enim [p. 18] sanguine misso singulos separari videmus. Nec ipsi aliquid novi dicunt, dum Sal, Sulphur, Mercurium, et spiritum in rebus ponunt, sed vocalis perperam ludunt, eandem enim mixtionem et conspirationem efficiunt sanguis, pituita, bilis, et melancholia, ex quorum bonâ temperaturâ sanitas, dissidio morbus oriuntur. Sal, Sulphur et Merc. elementa esse nequeunt. Elementum quid. Elementa illa quatuor esse nequeunt, cùm simplicia non sint, nec ex ipsis mixta corpora constituantur: Est enim elementum corpus simplex, ex quo quidquam primum coalescit, quodque distrahendo compositum ultimum offenditur, et divisioni minimum est, nec in diversas species dividi potest, quod tamen nec Sali, nec sulphuri, nec Mercurio potest convenire. Eorum vero, quae diximus, medicus rationem considerat, et supernis lationibus subjecta esse non negat; nec generationes à femine fieri, et ab spiritu, qui in eo est, proportione respondente elemento stellarum; Vires medicamentorum unde. Vires medicamentorum plerumque qualitatibus primis, interdum etiam occultis proprietatibus tribuit, potissimum autem frigori et caliditati, quae sensum tactus inprimis feriunt. Excrementitias partes in omnibus rebus reperiri apud Hippocraticos legimus; Venenum in omnibus reperiri nec legimus nec admittimus: Venenum quid. Est enim venenum, quod dissidio et inimicitia naturam nostram depeculatur atque depascitur, quod tàm longè abest à natura excrementi, ut pleraque sint excrementitia, quae familiaritate substantiae corpus alant et in ipsa Excrementa quaedam alunt. excrementi generatione perfectio rei sita sit, ut videre est in foemina, et sanguine in ipsa redundante, ex quo colore tantum mutato suavissimum fit puellulis nutrimentum; neque ex pane aut vino destillato Chymicus unquam efficiet adeo familiare salutatevè hominibus edulium aut potum, ut panis ipse et vinum quantumcunque igne separentur aut sublimentur. Similia similibus curari non possunt. Similia similibus curare absurdum plane, et ab omni philosophia alienum est nam quod plenitudo morbum efficiat nemo negat, quod autem evacuatio sit ejus curatio quis compos mentis inficiabitur? pariterque si morbus ex refrigeratione fiat, curationem per calefactionem esse: si ex calefactione, per refrigerationem. Annon si propter nimiam evacuationem morbus contingat, reficere protinus convenit? an verò largius effluente sanguine per nares, aut ex utero muliebri, aut ex ulcere ulterius evacuabis aut ulteriori inedia excarnificabis patientem? Dari tamen medicamenta, quae quadam Facultates tertiae. facultate unicuique corporis particulae, seu iuvandae, seu laedendae, addicta sint, facile concedimus, ut salvia [p. 19] cerebro, buglossum cordi, eupatorium jecori. Nec etiam, quod isti affirmant, ignis ope venenum, et inutile ab utili semper separatur, et ad benignitatem substantiae reducitur: quin potius calidorum vim auget, et in igneam ac venenatam naturam convertit. De Arist. judicium. Aristotelem pleraque ad pietatem parum concinnè scripsisse fatemur, quae tamen ad hominis et rerum naturalium compositionem, quarum fuit scientissimus parum attineant; neque id mirum videri debet in homine divinarum scripturarum lumine destituto; sed videant ij tàm egregij theologi, qui illa, quae ad rem, de qua agimus, in ethnicis tantopere reprehendunt, quo autore quovè pudore possint illa adstruere principia rerum, quorum nulla in divinis scripturis sit mentio, praesertim ubi divinus Insacris lit. non inveniuntur principia rerum quae a Chymicis ponuntur. Vates accuratam inferioris orbis creationem describit; aut quâ ratione quavè majori religione Paracelsus ab spirit. malignis remedia petit. Paracelsus ab spiritibus malignis remedia morborum arte magicâ comparari jubeat, quod facit in libro de morbo comitiali contra expressum Dei praeceptum, quod viros prudentes ac pios non potest non graviter offendere. Satius igitur fuisset et reipublicae medicae consultius, si Paracelsus cum suis intra chymicorum officiorum septa se continerent, nec à verâ philosophiâ, ex qua nata est medicina, in praestigiosas ambages dilaberentur. Nec inficias imus, quorundam remediorum ritè praeparandorum eam artem rationem nobis suppeditare, et qui hoc praestat, hunc verum ac industrium Chymistam appellamus, et ut artis non infructuosum ministrum amplectimur, qui ibi incipit, ubi desinit physicus, et in concinnandis remedijs se exercet, Verus chymista quis. ac remediorum formas sua dexteritate artisficiosè praeparat, quo sensu jam parum distabit Chymicus, ab eo, quem vulgò medicamentarium seu pharmacopoeum, ab aptandis diversis remediorum formis in medendi scopum utilissimum requisitis, appellare consuevimus. Eos verò qui in ipsa universitatis rerum principia impegerunt, et novam ac superstitiosam medicinam secuti, ex natura rerum deprompta pincipia susque deque habent, perhorrescimus, et eorum infaustos successus cum maximo mortalium detrimento indies videmus atque dolemus. Verum nec hosce eorum errores, nec superiùs allata deliramenta nos hic persequenda suscepimus, quae quidem detexisse et inculcasse, refutasse sit, adeo per se vana sunt et pernitiosa, voluimus tamen sectam inculcare nescientibus, maxime futuro medico perfecto, ut inter spinas calceatus incedat. [p. 20]

Adversus eos qui nec medicinam nec medicos reipublicae necessarios esse contendunt.
Caput VII.

Hactenus cum internis hostibus nobis contentio fuit, qui quoniam assidui, importuniores semper censentur, et quia domestici, perniciosiores, quippe qui melius norunt nocendi vias, et probabliorem fucum faciunt: tales fuerunt Empirici, Dogmatici, et Chymici, qui se legitimos esse medicos profitentur, cum tamen non sint. Nunc ad evertendos eos orationem convertimus, qui aut idiotae et imperiti, aut aliarum facultatum professores, erga medicos tamen malè affecti, plus nimio suis affectibus indulgentes, ea condemnant, quae ignorant, et in medicinam, ac medicos plurimis insurgent argumentis. Primum arg. ex dissensione medicorumPrimum desumunt ex sectarum varietate, et quod ejusdem sectae medici plerumque inter se dissentiant, ex quo putant, eorum dogmata minime constare? atque inde suboriri tantam illam medicorum inter se pugnam, ut quod unus saluberrimum, id alter protinus perniciosum esse contendat: et hac ratione factum, ut jam Hippocratis tempore divinationi ars ipsa medica compararetur, siquidem augures eandem avem ad dextram faustam, ad sinistram vero infelicem putant, et similiter dum exta victimarum inspectant, inter se dissentiant. Solutio.Sed non advertunt esse hominum ingenia varia, idcirco variare interdum medicos, citra patientis periculum, in mediis, non tamen in fine, quem omnes sibi proponunt, sanitatem, et ad eandem per varia media atque remedia pervenire possunt. et certè si propterea medicina culpanda esset, eâdem operâ philosophia ipsa, omnium bonorum inventrix altrixque, damnanda inprimis foret, nusquam enim alibi discordiarum tantum reperies atque sectarum, atqui eò tamen interim tendunt, ut, quo ad fieri potest, à veritate non discedant. Ita rejectis iam atque explosis quibusdam opinionibus, quibus priora secula fuerunt obfuscata, planum iter labore suo ad philosophiam nobis effecerunt Quales in philos. Plato et Arist. tales in med. Hip. et Galenus.Plato et Aristoteles, et quales ii duo in philosophia extitere, tale in medicina Hip[p. 21]pocrates et Galenus, quos omnes benè sentientes libenter sequuntur. Ita factum, ut posteaquam horum duorum principum medicina ratione inprimis stabiliter nixa, tum deinde experimento suffulta, totque deinceps aetatibus doctissimorum virorum judicio recepta, autoritate testata, concors sit, et inter se minimè dissona, nisi cum rerum incidunt dissicultates, sed ne tunc quidem, licet in rebus dubiis ambigentes, tandem inventa veritate dissentimus. Idcirco qui veteres et orthodoxos medicos discordiae, et ob discordiam inscitiae insimulant, hi vel quae sit medicorum discordia ignorant, aut in medicos male affectos se esse, aut in arido illo magnis rebus obtrectandi argumento ingenij famam quaerere fateantur necesse est. 2. ex usu gentium quarundam.At dicunt gentes aliquot institutis suis medicinam aspernantur, nec ante Hippocratem quicquam de re medica scriptum reperitur, quo tamen tempore homines diutius vivebant: nec Babylonij, ut Herodotus et Strabo scribunt, medicos habuerunt, sed aegrotos in forum producebant, ut quisque quod in illo morbo probatum haberet, gratis inculcaret, quod etiam Aegyptios, et in Hispania Lusitanos factitâsse legimus. Sed quae fuerunt gentes illae? Solutio.Scythae, Sarmatae, Babylonij, Aegyptij, Lusitani, quo tempore pulcherrima etiam institua, mores, et leges, quae apud alios vigent, imprudenter nondum admiserant, ut neque politiorem legum, morumque institutionem: atque hae quidem gentes tametsi sine medicis degant, non tamen sine medicina. Gentes aliquot sine medicis degunt: non tamen sine medicina.Verumenimverò in bene instituta civitate inter clarissimas arte suus semper medicinae locus fuit, et si quae rudis adhuc et barbara natio odio habuit medicinam, eadem exutâ rusticitate cum aliis praestantissimis artibus recepit statim medicinam, quae potissima sit artis medicae laus, quam videmus agrestium et ferocientium hominum consortium respuere. Quo nomine quam maximè vituperatam cupiunt medicinam, laudanda magis venit; nec enim dedecori ipsi est, quod à barbaris civitatibus non intromittatur, quas ipsa volens semper fugitet, ab humanioribus honorificentissime habita, apud quas et prudentiores principes summos consecuta fuerit honores, et propositis ubique praemiis sustentata, ut infrà dicendum est. lib. 16.Strabo refert Indos olim nullas artes exquisite discere solitos praeter medicinam: et ex Germanis (quod alterum erat apud philosophorum genus, cum alii Bracmanes dicerentur) medicos fuisse multos, et eos quidem post sylvicolas honoratissimos, ut qui circa hominem philosopharentur, cuncti illos hospitio libenter suscipebant, et quilibet rogatus [p. 22] necessaria gratis liberaliterquè erogabat. ex fallacia, et periculo experimenti. Solut.Tertium cudunt argumentum ab experimenti fallacia atque periculo; qui tamen apertè cavillantur. Non enim Hippocrates artem fallacem periculosamque esse dixit, sed experimentum, idque propter humani corporis, circa quod versatur, praestantiam, quod evidens est nobilissimae artis argumentum, quae non sine periculo adipiscitur, quia non corium, lignum, lapides, aut vilem aliquam materiam tractat, in qua impunè liceat experiri. Argutantur ulterius, fiduciam plus posse quam in medico collocaverit aeger, quàm artem ipsam; sed hoc potius optimi medici indicium est, qui talem se praestiterit, ut omnium maxime ei aegrotantes confidant, et futurae salutis spem concipiant. Ut enim victus, aer, et medicamenta conferunt; ita etiam animi perturbationes nocent; animi compositio, hilaritas, et confidentia conducunt, ut postea clarius apparebit. 5. Ex noxâ quorundam Medicam. Solut. Evidens fructus parva noxa praeferendus.Nec majoris momenti est, quod effutiunt, rarò invenire medicamentum, quod aliqua ex parte non noceat; quod tantùm admonere medicum videtur, ut evidentem usum parvae noxae praeferat, aut majorem partem demat, quod debita prae paratione mixtioneque fit, et plurima tamen sunt, quorum recte exhibitorum insignis usus sit, citra manifestam noxam. 6. Ex fortuitis curat. Solut. Fortuna et casus plus habet virtum in Empirica quam in rationali.Quod autem de casu dicitur et fortunâ, quam plurimum valere in rebus medicis plerique existimant; nos in Empiricâ, ut antea diximus, et in re militari magnam fortunae vim cerni concedimus, minimum vero in medicina rationali, in qua ratio semper dominatrix et rectrix potissimas partes sibi vendicat, 7. Ex artis inconstantia.His accumulant artis inconstantiam, et de nihilo plerumque petitas ac vacillantes conjecturas, et diligenter quamvis praestentur omnia à medico, aegritudinis saepenumerò contumaciam et assistentium negligentiam, tum multa alia, quae fortuito intervenientia medicum quantum vis industrium et expertum frustrantur sine suo, quae omnia artis incertitudinem apertissime arguunt et illam à legitimo artium consortio abdicare videntur; Quibus respondemus, medicinam Mathematicis quidem certitudinibus non uti, quamvis plurimis evidentiis, illis finitimis, sed plerumque conjecturis ijs, ex quibus diligenter collectis sagax et acutum medici ingenium plurimum firmitudinis capere possit: Artis inconstantia unde.Quidquid vero incertitudinis ei inest, sed ex finis frustratione, de cujus interdum possessione medicus dejiciatur; artium quarundum nobilissimaru exemplo: nam neque imperator victoriae compos semper fit, [p. 23] nec civilis Magistratus pacatam reddere civitatem suam potest, sunt enim res, quae tractantur, vagae et inconstantes: at propositiones, quae artem constituunt, certae sunt, quae certam ipsam reddunt. 8. Ex artifium indignitate.Violentius premit quod de artificum indignitate, et de malorum quorundam medicorum erratis, ac vitijs, deque ipsorum imposturis, jactantia, avaritia, praemiorum pactione, veneficijs, contentiosisque disputationibus in medium producunt, quae malorum sunt omninò morum indicia eius, quem esse virum bonum oportere, jam antea diximus. Solut.Sed praeterquam quòd artificis defectibus in artis indignitatem redundare non debet, urget illud quidem, sed contra hujus artis sophistas duntaxat urget, qui talia perpetrant, et impostores potius quàm verae medicinae cultores appellandi sunt. Malorum medicorum magnus numerus. Similitudo.Est enim maximus eorum numerus qui artem alienam occupare nituntur. Ut enim aurum libentius adulteratur, quam vilius aliud metallum, ob insignes dotes et ingentem spem lucri: sic naturâ comparatum esse videmus, ut optimae quaeque artes à noxiis hominibus, qui insignia mutant, crebriùs impetantur, crimine inprimis atroci et maxime puniendo, cum periculum insit in nullo mendacio majus, quàm si Ornatus medicum non facit.medicum se esse profitenti statim credatur. Non enim ubi quis pomposâ mulâ, aut generoso equo, digitis annulatis, complicatis chirotecis et holosericatus incedit, medicus statim is est, sed qui emensis philosophiae medicinaeque summo cum studio et labore curriculis experimenta postea prudenter adhibuit: Medicus legitimus qualis.atque idcirco disquirendum semper, quae certa appareant veri ac legitimi medici indicia qualem hîc delineamus: quaeve adulterini notae sint, de quo infra cap. ult. lib. 3 quem adversariorum telis confodiendum libenter tradimus, ut ignavum fucos pecus à praesepibus arceant, nimirum à legitimo optimorum medicorum consortio. Plinij dicteria in quos medicos quadrent.Quibus Plinii, Aponensis, et aliorum multorum dicteria quadrant: hi enim sunt, qui, ut ait Plinius, jurarunt inter se necare omnes medicinâ, et hoc ipsum mercede faciunt, ut eis major adhibeatur fides: hi sunt terrae filij, qui se huc ex carceribus egestatis, aut ex fulloniâ, ut inquit Galenus, sutoriâvè aut sartoriâ emissi, tanquam ad asylum quoddam egesserunt, ut ille medicinae pestis Thessalus, Medici mali cur crebriores.de patris textrinâ prodiens, et quia non ingenuus et qui melius artem callet, sed qui adulari aptius novit, apud quosdam in pretio est: hinc garrulitatem medicorum accusant quidam, alij contentiosas consultationes: Dicteria quorundam in medicinam.medicinam appellantes post bellum auxilium, [p. 24] et mortuorum medelas, tarditatem remedij jucosè cavillantes. Alius medico dixit, apium secum ferre ad coronandum mortui sepulchrum: nec defuit, qui se medicorum turbâ perire exclamavit, quia evenit plerumque, ut deterior pars suffragiorum numero praevalens vincat. Alius cum plures vidisset medicos conferentes de genere morbi, nec bene inter se concordes, tot, inquit, vultures super unum cadaver? Ideo fati se ope evasisse, non medici, quidam protulit: alius incolumem ad senectutem pervenisse, quod medici nunquam opera usus fuisset, mali nimirum et ineruditi. et esset profecto non solum aegris, sed totius artis existimationi, ac famae conducibilius, ut Praestat medicos non habere, quam malos habere.medici potius operâ respublica careat, quàm ut malo medicos adhibeat. Ex eodem enim hoc improbitatis fonte in artis ignominiam redundarunt multorum nequissimorum adulteria, et veneficia, infanticidiaque sceleratorum quorundam hominum, sub quorum persona carnifex potius damnari, quam commendari medicus potuisset. Admonitio ad principes et civitates.Quae si hac quoque tempestate flagitia contingant, detestemus ea quidem et principes ac civitates eadem longissimè extrudant, retentis bonis et ingenuis medicis, ne meritò explosâ malitiâ, inscitiam non minus noxiam immeritò introducant.

Plures adversariorum rationes adversus medicinam et medicos ulterius refelluntur:
Caput. VIII.

Cum superioribus argumentis nihil se proficere animadvertant adversarij, conglomeratis copijs in artem medicinam et medicos impetum faciunt. Hominum, inquiunt, 1. arg.malitia et avaritia ex medicina mercimonium et nundinationem quandam fecit, ac reconditam artem ex eâ re, quae communis omnibus esse debuisset. Priscos illos antiquiores seipsos invicem 2.curâsse simplicibus medicamentis sibi notis, non istis, uti ajunt, compositionibus detestandis, quas nec ipsi medici, nec patientes intelligant. Addunt perniciosissimum esse medicos in republica habere, 3.quia post eorum usum homines ob majorem vivendi licentiam breviorem vitam [p. 25] vivere consuevêre. Afferunt in exemplum principes ut plurimùm brevissimae vitae, quorum tamen mensis semper medici adstare soleant: et rusticos longae vos, quibus cum medicis nunquam omnino res fuerit: Ac propterea Aesculapij templum fuisse extra urbem extructum, ut intelligeretur, eos necessitate, non voluntate medicinae aliquid tribuere. Romanos antè medicos non admisisse, 4.quàm omnium rerum luxum, cujus noxa operâ medicinae depelleretur. 5.Mortales tunc primùm sui curam neglexisse, cum eandem medicis tradiderunt: qui quidem lucro intenti ut artificium ostentarent, salutaria, et notissima remedia negligentes, inauditis mixtionibus hominum mentes praestigiarint, ac fictionibus dediti à omnibus a communi usu recesserint. 6.Hinc mundarum immundarumque rerum mixturae, hinc destillationes, sirupi, electuria, pharmaca, quae neque antiqui usurpaverint, nec ipsis in mentem unquam venerint: hinc consuetudo exhibendi aurum, lapillos, immo etiam, ut strutiocamelis, ferrum ipsum hominibus devorandum: hinc usus theriacae, mithridatij, quam compostiones ad minimum igrediantur 54 simplicia, pleraque etiam venenosa, quorum rationem, concordantiam, et temperamentum, naturam monstrasse non sit verisimile: nec debere, medicos gloriari ea invenisse, et simplicia quaedam, ut rhabarbarum, cassiam, ambram, Zibetum, moscum et similia, quorum illa corpori humano, haec animae etiam nociva plerumque sint. 7.Ac propterea invenisse medicos barbara et incognita vocabula, à graecis et latinis per omnia diversa, nova etiam signa, et novos characteres, quae alijs hominibus sint omnino incognita, adeo negotium medicum, quod cunctis in propatulo esse debuisset, obscurare tentaverint. 8.Adhaec homines non videri peioris esse conditionis quàm bruta ipsa, quorum tamen pleraque medicamenta suis morbis utilia norint, utpote Cervus dictamnum, chelidoniam hirundo, aper origanum et similia. Plura itaque committi errata copiâ, quàm committerentur penuriâ medicorum. Nec opus esse plures contrahere aegritudinis in studiis literarum et in perdiscenda medicina, quàm ipsa curare possit. 9.Naturam esse morborum medicatricem, agricolam, et nautam usu fieri, non studijs; non igitur oportere paucorum hominum et eorum quidem ambitiosorum arbitrio reliquos omnes esse obnoxios, eorum pedibus ambulare, ad eorum nutum moveri, et ex eorum appetitu cibos capere, neque consultum videri, ut ipsi sint arbitri valetudinis vitaeque humanae. 10.His adjungunt (ut nil nugarum desit) [p. 26] mirum videri, ut cùm theologus aut jureconsultus et reliquarum facultatum professores de sua professione interrogati tempus ad respondendum soleant plerumque postulare, soli medici subitò resondeant etiamsi à mille patientibus interrogentur, pluris, ut ipsi nugantur, facientes erroris confessionem, quam errores ipsos, quorum jam et malorum successum, qui ab ijsdem originem trahunt, praemeditatam habeant excusationem, inordinatam scilicet languentis vitam, morbi malitiam, aut novum humoris impetum. 11.Denique quamplurimos viros insignes medicos nunquam admisisse, et nihilominus vitam ad ultimum perduxisse senium: Asclepiades Prusiensis solâ diaeta curabat.solâ diaetâ Asclepiadem Prusiensem curasse summâ cum laude, quae ad hanc spectant medicinae partem, hominibus esse â natura quasi indita, et usu comprobata, quilibet enim novit quibus edulijs sit utendum, quando et in quâ quantitate, hoc probè ab hominibus observari, ijs exceptis, qui ultrò inordinatè vivere consueverunt. Cum igitur in hac, quae est praecipua, medicinae parte sine valetudinis paedagogis homines vivant, nihil obstare, quò minus id ipsum in aliis fieret, et invicem inter se singuli inculcarent, quae salutaria esse noverint.

Haec etsi absurda sint et à communi sensu abhorreant, tamen suos habent apolausores, quia non desunt naturae aliquae adeo monstrosae atque distortae, ut admirentur peregrinas opiniones, vel quia gloriosum putant alijs contradicere, vel quia novitatis studio falsa et absurda quaeque propugnare decreverunt, quantumcunque stolide, ac sophisticè errent, quod fortassis esset ferendum, nisi seriò se non errare contenderent. Nam ut misam faciamus Catonis procacitatem et garrulitatem Plinij, non defuerunt patrum nostrorum memoriâ qui, eorum grammaticalem inscitiam renovarent, ex quorum numero Ferdinandus Nonius graecus commentator. Ferdinandus Nonius humanorum literarum in academia Salmanticensi publicus olim magna cum laude professor, qui edito in lucem scripto, in hunc finem, et medicinam, et medicos omnes perdere, aut procul ultra Thulen orbisque fines ablegare conatus est. Responsio ad superiores argumentationes. Iis verò, qui veritatem amplectuntur, et in eâ acquiescunt, perfacile erit illorum rusticam pertinaciam castigare, et vanitatibus respondere, quae ad duo potissimum capita reduci possunt: primum, experientiam satis esse ad morbos profligandos et hoc nos jam superius adversus Empiricos plurimis et validissimis rationibus abunde confutavimus: secundum, medicinam non esse tanquam artem ali[p. 27]quam constituendam, nec medicos in benè ordinatâ republicâ necessarios, satiusque videri, si quilibet sui corporis ac valetudinis habeat, rationem. Verum haec omnia commenta perfectus medicus exsibilare potuisset hoc uno verbo: falsa sunt; et risu magis explodenda quam verbis: et vereor, ne si ad singula respondere tentavero, videar in supervacaneis collocare diligentiam: perstringam tamen quàm brevissimè quaedam, ne pernitiosum ac pestiferum dogma ulterius serpat, aut aliquando revirescat, et rudioribus saltem lapis sit in via.

Et quidem, ut superius diximus, si gentes quaedam et Romani medicinam non habuerunt, interim dum barbari fuerunt, et inculci, posteaquam ipsis innotuerunt aliae disciplinae, medicinam etiam amplexi sunt, et fuit maxima Dei providentia, ut cum luxu introduceretur, nempe cum noxâ medela. et tantum abest, ut medici à bene ordinata repub. expulsi unquam fuerint, ut quidam nugantur, quin potius, ut scribit Suetonius, Caesar medicos civitate donaverit, ut libentius urbem incolerent, et in magna quadam sterilitate peregrinos omnes urbe expulerit praeter medicos. Neque verò medici intemperantiae auctores sunt, sed remedij ejusdem latores. Nec propterea reprehendendi videntur, quia sui laboris honorarium accipiant, siquidem ex lege divina et humana Merces mercenario debetur. mercenario merces sua debetur, et vult Deus, ut non obturetur os bovis triturantis. Mirum autem et planè delirum est, quòd volunt, homines nullis praeceptis, nullâvè arte ad medicinam duci, cum constet, quàm sit experimentum ratione destitutum periculosum: Experimentum ratione destitutum periculosum. mutantur enim omnia aetate, temperamento, tempore, et multis alijs rebus, quas medicus cognoscat necesse est, earumque causas tàm occultas quàm manifestas, quibus accuratè cognitis, post philosophiae notitiam oportet insuper ut probe calleat naturas et proprietates herbarum, arborum, fructum, lapidum, animalium; et caeterum rerum quae, in usum medicinae trahi possunt, ut in applicatione nullum committat errorem. Disciplina et regulae medicinae sunt omninò necessariae. Haec autem fieri non possunt sine disciplina et regulis, quarum comprehensio ars ipsa est, alias omnia confunderentur: neque enim omnes experiri omnia possunt, nec experta à se ipsis recordari. Immo et ipse nauta et agricola, quos in exemplum adduxerant, suas habent regulas, et suos canones, quos sequuntur, quae omnia etsi medicum non efficerent praestantiorem tamen facerent, profectò prudentiorem promptioremque. Medicina cur ars sit. Et propterea est ars medica, quia naturam consi[p. 28]derat patientis, medicamenti, et morbi, quorum omnium rationem reddere potest, neque id ad morbos duntaxat profligandos, verumetiam ad valetudinem conservandam. Medica ars necessaria. Est igitur ars medica necessaria, quae ratione et experientiâ constet, fuitque sanè non malitiae aut avaritiae, sed Dei inventum, ad conservandam et instaurandam hominis, quem fecerat, valetudinam: neque hoc latuit plerosque mortalium qui medicinae inventionem ad suos Deos retulerunt. Compositiones medicamentorum utiles. Porro iniquum prorsus est quod de remediorum compositionibus obtrudunt, quarum inventio potius laudanda, et pro maximo Dei beneficio habenda erit, qui complicatis grassantibus morbis componendi etiam medicamenta hominibus communicavit rationem, quam si antiqui non ade usurpârunt, in eo ipsis sumus superiores; nec quia nova contemnenda, nec etiam quia simplicia utilia, propterea composita utiliora esse desinunt, quorum ingredientia se invicem adjuvant, et qualitates intenduntur aut contemperantur pro medici intentione. Vino aquam miscemus, ut salubris fiat, oleo acetum: Quod in cibis condimentum in medicamentis mixtio est. Medici cur interdum utantur peregrinis vocabulis. Characteres medici cuius sint usus. Singulae artes suos habent terminos. Notariacae figurae. Sixtus Senensis. Alfonsi dictum egregium. Asclepiadis astus. et quod in cibis condimentum, in medicamentis mixtio est. Illud autem omnem superat malignitatem, quod dicunt, medicos de industriâ vocabula invenisse peregrina, ut artem obfuscarent, quod potius faciunt, quia non suppetunt interdum alia notiora, saepè etiam ut servent proprietatem et originem ipsius vocabuli. Nec minus ridiculum est, quod de characteribus blaterant, quippè quod vitandi laboris et compendij gratia fit, et habent singulae artes suos terminos, ac peculiaria vocabula et scribendi notas, ut animadvertere licet in jurisprudentia et astronomina, praesertimque in Theologorum figuris Notariacis, uti vocant, tàm literatis, quàm illiteratis, utpote Asterisco, Obelo, Ceranio, Limnisco, Apile, Gehennon, et multis alijs, de quibus Sixtus Senensis in Bibliotheca sancta copiosissime diputavit. Quod autem effutiunt, nec medicinam esse perdiscendam, nec disciplinas ad eandem necessarias, nostrâ non indiget confutatione, quia (ut verbis Alfonsi Aragoniae regis utar) vox est bovis potius quàm hominis, nec magis convincit, quàm si quis virtutes omittendas dixerit, quia labore parantur. Nihil etiam mirum, si Asclepiades orandi magister, nec satis in ea arte quaestuosus, ut Plinius refert, ad medicinam propterea se convertens meditata oratione omnia abdicaverit, ut necesse erat homini, qui nec id antea addidicerat, nec remedia noverat ratione usuque praecepta, totamque propterea medicinam ad facilima revocare studuerit, abstinentiam cibi, exercitium modera[p. 29]tum , et frictiones, quae cùm unusquisque sibimetipsi praestare posse intelligeret, faventibus cunctis, ut essent vera quae facilima erant, universum prope humanum genus circumegit in se, ut solent, qui libertatem in alijs promittunt: trahebat enim mentes artificio mirabili, multaque blandimenta excogitavit, aliaque multa jactabat, dictu grata atque jucunda: atque ita leges salutis humano generi ad placitum dedit, quas tamen postea abrogavere multi, ita ut penè perierint cum autore.

Medicinam a deo esse, explicatur locus Ecclesiastici.
Caput. IX.

Iam verò eorum, qui medicinae detrahunt, quidam ipsas medicamentorum facultates negant: Obiectiones aliquot diluuntur. quidam esse quidem, sed homines earum certam scientiam non habere: alij temporis diuturnitate defecisse cavillantur, neque esse medicamentorum vires, quales olim fuerant, sed languisse omnes. Sed hi facile coguntur manibus dare, siquidem in propatulo est, admotione rerum quarundam homines laedi, putà impensè refrigerantium aut calefacientium, quod si laedere haec possunt, possunt utique prodesse, contrarias affectibus qualitates inducendo, ideoque quibus alia nocent, alia utilia erunt: et rursus si talia sunt, quorsum illa fecit Deus, nisi, ut eorum cognitio ad homines perveniret? dedit igitur Deus in ipso mundi exordio facultatum earundem scientiam, quam, quia exolescebat, concessit postea Salomoni, quem de omnibus scripsisse sacrae testantur literae ab Hyssopo usque ad Cedrum, ex cujus scriptis pleraque sunt derivata ad Graecos, Arabes, et Latinos: Quod etiam testatur Ecclesiasticus dicens: Ad agnitionem hominum virtus illorum: et dedit eorum scientiam hominibus altissimus . Elanguisse verò earum vires, commentitium est atque profanum: neque enim elanguit tota terra, etiamsi concedamus per vicissitudines longâ culturâ, seminatione, aut defectu ejusem, vel aliâ quâpiam ratione, alias terrae partes debilitari, alijs foecundioribus redditis, neque enim una particula languescit ita atque senescit, ut non possit vires resumere et rejuvenescere, siquidem circulo quodam abeunt et redeunt omnia: Omnia in circulum redeunt. ita sit quae [p. 30] ex uno loco antiquitus deportabantur, jam ex alio potiora asportentur, et contrà, dummodo ea producere possit: non enim omnis fert omnia tellus. Quodsi adhuc minoris virtutis esse vegetablia contendant, mortalium robur etiam imminutum esse fateantur necesse est, atque adeo eandem nunc servari virium proportionem, quae tunc erat.

Medicamenta hodie aequè valida atque olim. Aliorum arg. His et alijs quamplurimis de ponte dejecti medicomastiges, cùm in humani praesidia non inveniant, ad aras confugiunt, et stultâ quâdam religione affirmant, medicinae opera necessaria non esse, eò quòd sanitas et morbus, vita et mors penes Dei volutatem sint: immo contraria divinis institutionibus medicinae praecepta esse, siquidem â jejunio revocant, lucubrare non finunt, et à meditatione homines abducunt: hujus rei perspicuum videri documentum, quod in litteris sacris nulla fiat medicorum alicujus nominis mentio. 2. Paralip. 16. Immo Asa Rex reprehenditur et peccâsse dicitur, quòd vexatus dolore pedum vehementissimo, in infirmitate suâ non quaesiverit Dominum, sed magis in medicorum arte fiduciam posuerit. Responsio ad arg. Verùm haec omnia nullo negotio refutabimus, si ab eo quod ultimum est, initium capiamus. Nec enim propterea reprehenditur pius Rex, quod medicum adhibuerit, sed quoniam majorem in arte medicâ quàm in Deo confidentiam collocaverit, ubi obiter notandum, artem ibi medicinam appellari, quod ad institutum nostrum non parum momenti affert, eò autem humana caecitas interdum pervenit, ut ipsis scripturae sanctae locis adversus veritatem abuti non vereatur. Medicorum mentio in sacris literis. Medicorum ibi crebram fieri mentionem, in sacris elogiis versatis compertum est. Gen. 50 Nam Josephus mandavit servis suis medicis, ut corpus patris sui Jacob defuncti aromatibus condirent: Exod. 21. et inter leges, quas Deos populo dedit, haec etiam extat, ut si quis percusserit proximum suum, operas ejus, et impensas in medicos restituat: ex quo liquidò constat, medici salarium justum esse et antiquissimum. Ezech. 47. Et Ezechiel propheta enumerans commoditates ligni pomiferi terrae sanctae, erunt inquit, fructus eius in cibum et folia eius medicinam . Quod si medici per ea tempora non adeo fuerunt celebres, raritati id tribuendum aegrotantium, quorum frequentia ad medicorum celebritatem non parum facit: ideo in Graeciâ olim praestantissimi, et hodie etiam in Hispaniâ, Galliâ, et Italiâ, ubi pleraque morborum agmina, praestantiores, quàm in alijs locis, in quibus salubrius vivitur ob soli salubritatem, et coeli clementiam. At enim ut pleraque alia scripturae loca omit[p. 31]tam , in quibus medicorum mentio fit, unus ille celeberrimus est, in quo ECCLESIASTICUS omnia superiora argumenta, quasi jam tum temporis vulgaria essent, soluere et apertissimè refutare videtur, dicens: Eccl. 38. Altissimus creavit medicinam de terra et vir prudens non ahorrebit illam, nonne à ligno dulcorata est aqua amara? ad agnitionem hominum virtus illorum, et dedit hominibus scientiam altissimus, honorari in mirabilibus suis. In his curans mitigabit dolore, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis. Pax enim Dei super faciem terrae. Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te. Averte à delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum. Da suavitatem et memoriam simul egenis, et impingua oblationem, et da locum medico. Etenim illum Dominus creavit, et non discedat à te, quia opera eius sunt necessaria.

Medicamenta non prosunt nisi quibus Deus vult. Ut igitur contrarijs argumentis respondeamus pauca quaedam praemittenda: Primum, medicamenta non nisi eis prodesse, quibus Deus salutem operatur, qui sine illis, quibus virtutem dedit, mederi potest, cum sine ipso illa non possint. Morborum causa sunt interdum peccata. Deinde, morborum causas interdum esse in peccatis, ut ex ECCLESIASTICO colligitur, dicente; Qui delinquit in conspectu eius, qui fecit illu, incidet in manus medici; et propheta inquit: Non est in civitate malum quod non fecerit Dominus . Ad haec morbos ut plurimum causas habere naturales, cùm enim Deus vulnerat aut sanat, morbos infert aut salutem, causis utitur secundis, nisi quando Miracula raro fiunt. miraculo se operatur, quod rarò accidit. Morborum divisio in faciles et difficiles. Tandem morborum alios esse adeò faciles, ut solvi sine medicamento possit: aleos adeo difficiles, ut nec à naturâ, nec à medicamento vinci possint: medios alios difficiliores, quorum alij à naturâ non nisi medicamento adiutâ superari queant, alij quidem possint sed difficulter.

His breviter appunctis, resondeo, in morbis optimum esse, Deum priùs placare, deindè etiam utile et necessarium medicamentis uti. Si enim duplex est morborum ortus, divinus unus, alter naturalis, duplicem esse medelam omninò oportet. et hoc est quod superius dicebat ECCLESIASTICUS: Locus Eccl. explicatur. Fili, in tua infirmitate ne despicias te ipsum, id est, non negligas tui curam, aut desperando de recuperanda valetudine, aut de eâ nimiâ securitate praesumendo. Sed ora Deum et c. ac si diceret, precibus ad Deum confuge, declarans te ei maximè fidere eumque primum esse autorem recuperandae sanitatis, immo vitae tuae deinde recede à delicto, nam etsi propter peccata populi dat DEUS et [p. 32]morbos et malos medicos, tamen, ut habetur apud EZECHIELEM, Ezech. 18. impietas impij non nocebit ei, in quancunque die conversus fuerit ab impietate sua: tunc deinceps impingua oblationem eleemosynas pauperibus elargiendo, juxta illud Ps: Beatus, qui intendit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum dominus : hoc est in ipsa infirmitate et periculo tàm corporis quàm animae; nam medela à Deo est, non solùm quia ab eo sunt vires herbarum, per quas curatio fit, sed etiam quia effectus et operatio medicorum auxiliorum à Deo pendet, quem semper, medici praesertim, rogare debent, ut dirigat eorum actiones, et easdem in salutis portum deducat. Ex quo convincitur eorum tumida arrogantia, qui se hunc aut illum curâsse solent jactare Homo enim plantat, homo rigat, homo visitat languentes, et remedia adhibet: Deos verò dat incrementum, Deus curat, et sanitatem largitur. Potius ergo dicant medici, hunc aut illum visitâsse, et remedia adhibuisse, datorem vero salutis Deum per manus eorundam curâsse patientes. 12. Aeneid. Quod etiam Ethnicus VIRGILIUS insinuare monereque videtur, dum medicum Japim post restitum sanitati Aeneam ita loquentem introducit:

Non haec humanis opibus, non arte magistrâ
Proveniunt: neque te, Aenea, mea dextera servat,
Major agit Deus: atque opera ad maiora remisit .

Et Mesues lib. de Medicinis part. sic incipit: Sanat solus languores Deus et de frugalitate solij producit in largitate sua medicinam.

2. pars prop. Sequitur secunda propositionis nostrae pars, utile etiam esse et necessarium medicamentis uti, cui ECCLESIASTICUS ipse adstipulatur, dicens: deinde da locum medico Nam si Deus illum creavit, procul dubio necessaria sunt opera ipsius, et insuper, si uti diximus, morbi alij curari omnino nequeunt, alij sunt adeo faciles, ut non indigeant curatione: medijs sive difficilimis necessaria sunt medicamenta, utpote quibus natura sola impar sit, à medicamento tamen adiuta superior evadat: facilioribus vero utilia: nam etsi vinci à naturâ sola possint utilis tamen medicina est, ut ipsa natura minus laboret, et noxa inposterum non relinquatur. Non enim de facilimis, sed de ijs loquor, qui in genere difficilium morborum faciliores sunt, de quibus prodiderat 1. delocis 3. Galenus, eos duntaxat externo indigere auxilio, quos natura prae magnitudine vincere non potest. Meritò ergò dixerat ECCLESIASTICUS, medicum esse honorandum, honoribus nimirum ei debitis: debep. 33tur autem medico inprimis, ut in republica in precio habeatur; Honor qualis medico debeatur. Medici boni publicis stipendijs sunt alendi. Aegrotantium munus. deindè, ut ex publico honestum habeat stipendium, ut pauperibus prodesse, et arti suae commodius vacare possit, ne unquam ut mercenarij medici vivant, sed eos tanquam vitae parentes cuncti venerentur: eisdemque obedientiam praestent patientes, propter necessitatem ipsorum, quibus utilia sunt medicorum consilia, ut obiter aegroti officij sui moneantur, et agnoscant suarum esse partium medicis obtemperare. Ex dictis clare jam constare arbitror utrumque esse necessarium, Deum orare, recedere à delicto, offerre oblationem: et deinde medico locum dare, quie opera ejus sunt necessaria. et constat quidem nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilare, qui eam custodiunt, frustra tamen Deum ignavos invocare, cùm vigilantibus, et bene consulentibus, ac laboriosis libentius adsit, ac ijs prosperè omnia cedant. Sic Jacob timens fratrem offensum ad se venientem cum quadringentis viris, precibus prius ad Deum fusis pro liberatione à tanto periculo, tum demum misit nuncios cum donis, quibus eum placaret: Auxilium à Deo implorandum: et praesidia humana non omittenda. quo actu monemur, fiduciam quidem in Deo esse collocandam, ab eoque inprimis auxilium implorandum, facienda tamen, quae fieri decet in praesidium salutis, ne ea praetermittentes, Deum tentare videamur. Quamvis enim Dei auxilio potissimum nos confidere, ac niti conveniat, nihilominus tamen humano consilio, industria ac diligentiâ faciendum nobis est, quidquid fieri potest, ad declinanda mala, et pericula imminentia, et ad superandas res arduas atque difficiles. Nec enim expectanda sunt Dei miracula, ubi suppetit humana ratio, et facultas evadendi ex periculis. Sic gubernator videns insurgere tempestatem, Dei auxilium implorat, nihilo segnius interim clavum moderans et antennam detrahens. [p. 34]

Medici scientiam nobilem esse, et quem in scientiarum ordine locum teneat:
Caput. X.

Ut proprium est divinitatis, ex malis bona elicere: ita humanae malitiae peculiare, nodum semper in scirpo quaerere, et bona in deteriorem partem interpretari. Sic quia ECCLESIASTICUS dixit, medici opera esse necessaria, et medicum honorandum propter necessitatem, arguunt plerique, artem medicam ignobilem esse, ut quae non nisi propter necessitatem sit honoranda. Quibus favere videtur ARISTOTELES, qui de prima philosophia disserens, inquit, caeteras scientias magis eâ necessarias esse, nullam verò meliorem; si igitur artium omnium ea est melior, quae minimè necessaria, sequitur, ut ipsi argutantur, eam esse ignobilissimam, ac minimo honore dignam, quae maxime fuerit necessaria. Honor aut ignobilitas artium unde.Solutio tamen est, honorem aut ignobilitatem artium non ex necessitate esse metiendam: nam sunt actiones naturales in corpore humano, et artes quaedam mechanicae in civitate necessariae: est et actio Solis in mundo, et principis in republica a pernecessaria, sed hae nobilissimae sunt, illae admodum viles. et rursus philosophia prima, et artes aliae mechanicae, utpote quae ad ornatum vel fucum faciunt, minimè necessariae; illa tamen optima, hae inutiles et abjectae, saepe etiam pernitiosae; necessitas igitur sola nobilitatem non valet efficere, nisi alia accedant, virtus praesertim, cui, quia est boni semper effectiva, laus debetur, ut ARISTOTELI placet: ad laudem verò sequitur honor ut posterius quiddam atque praestantius: itaque propriè laus virtutis est, quae boni cuiuspiam semper est effectiva, honor verò ejus dignitatis, quam virtus peperit. Medicus cur honorandus.Quia igitur medicus laudari debet, quoniam medicina virtute comparatur et exercetur, estque magni boni effectiva; idcircò etiam in honore haberi debet, ac tantò majori, quantò majorè dignitatem conciliat. Dignitas artis unde.Nascitur vero dignitas artis ex nobilitate subjecti et finis, subjectum vero medicinae est corpus humanum, omnium substantiarum corporearum praestantissima: finis sanitas, summum bonorum omnium, qui ad corpus spectant. 1: Rhet. 5.Ideò ARTISTOTELES recensens honoris causas primo loco ponit facultatem benefaciendi in ijs, qui pertinent ad salutem vitam que tuendam; quis igitur nisi infeliciter natus honorem lacesseret ejus, qui salutis artifex in eo Deum imitatur, et vices ejus agit, siquidem salutem, quam ille, ut princeps et Dominus, donat, hic ut oeconomus et minister procurat atque despensat. p. 35. Metaph. reliquis scientiis praest.Non ergò quia non necessaria propterea dicit ARIST. primam philosophiam esse caeteris scientijs meliorem, sed propter subjectum ipsius, nimirum substantias separatas et rerum divinarum cognitionem, de quibus agit: neque ECCLES. vult eò nobiliorem artem esse, quò magis necessaria, sed medicinam honorabilem, quia praeter caeteras sui dotes necessaria etiam est, necessitas enim, quà necessitas, non minuit sed potius auget honorem. Nec desunt, qui hunc locum separatè legant, ac si diceret: Altera lectio loci Ecclesiast.honora medicum propter virtutes, beneficentiam, et artem, quam callet: deinde propter necessitatem creavit eum altissimus, hoc est, scientiam ipsius et salutares herbarum virtutes, quibus utitur. Neque etiam quod medicinae osores ulteriùs obijciunt, indignum quidpiam videri debet, quod vilia quaeque et immunda, utpote faeces, lotium, purulenta carcinomata, tetri bubones, menstrua, sputa, sudores sub medicinae tractationem cadant, qui dedecent, ut ipsi putant, virum philos. et ingenuum. Resp.Nam haec et similia non tàm sorditiei et ignobilitati artis medicae sunt tribuenda, quam virtuti, ac sujecti praestantiae. Simile.Ut enim Sol nullam amittit dignitatem, quia radios suos super lutum aliaque obscoena mittit, ut illuminet terram: ita nec medicus, si haec adspiciat, ut introducat, preciosissimam sanitatem, et potest ingenuus medicus ea, quae videri cuipiam sordidiora possent, mancipijs suis obeunda committere: Idcirco nunquam obstitêre, quo minus nitidissimis semper principum, Regum, Imperatorumque mensis, medici inspectores adhibiti, ornamento ipsis fuerint, quos intimos semper habeant, non ut satellites, qui latum tueantur, sed ut vitae suae moderatores, ad quorum nutum vivant, Medici imperatoribus imperant.quique soli meritò soleant Imperatoribus imperare.

Obiectio alia.At dicet aliquis, quisnam honor inesse potest merae arti et illiberali, utpote uni ex ijs, quae opus constituunt et, quod magis mirabere, non novum quiddam et de integro formatum opus, in quo nobilitas quaedam spectaretur? Nam sunt qui vile tantum resarciendi et collapsa instaurandi officium medicinae tribuunt, ut resarciendorum calceamentorum seu vestium munus. Quibus suffragari videtur Galeni locus.Galenus, qui in libro de con. art med. posteaquam dixit duplices esse factivas artes, quasdam quae res ipsas conficiant; alias qui labefactatas instaurent, medicinam in earum numero potius collocavit, qui rem jam factam reficiunt, quam quae aliquid quod prius non esset edunt. Respons. Artis scientiaeque ratio in quo sita.Responsio hallucinari eos, qui nomen artis non nisi vilioribus tribui arbritrantur, artemque opere, scientiam contemplatione definiunt, quò fit ut neque artis neque scientiae rationem intelligant: contemplatio enim non scientiae, sed theor. scientiae rationem constituit, ut opus practicae, teste Arist. qui Cap. 1.2. Met. scientiam dividit in theor. cujus finis sit sola contemplatio ac veritatis cognitio; et practicam cujus finis opus sit. [p. 36] Scientia nomen multipliciter sumitur.Porro scientiae nomen multipliciter accipitur: 1.primo modo, quo sciri quidquam possit in universum, quo quidem pacto vilissima quaeque ars, aut noxia, aut sophistica ipsa, ut coquendi, ut adulandi, ut lenonia, et pleraeque aliae scientiae vocari solent, sive bono, sive malo cedant. 2.Secundo modo scientia sumitur, ut artem quandam, atque scientiam denotat, utilem et proficuam, et tunc definitur Scientia definitio. Scientia et ars ut differant.scientia sive ars multarum de una re comprehensionum seu habituum collectio, ad finem aliquem utilem vitae: qua quidem ratione dubium non est, medicinam artium omnium esse pulcherrimam ac praestantissimam. 3.Sunt tamen qui tertio modo scientiam constituunt, in rerum cognoscendarum investigatione: artem verò in applicatione ejusdem cognitionis ad materiam, ut si Artes sciendi, et scientiae faciendi.Geometriae et Arithmeticae naturam in contemplatione constituas, scientiam dicunt: si verò jam castra agrosque metiaris, aut accepti et expensi rationem subducas, ad materiam descendendo, artem: Ita tamen, ut priores illas artium nomine interdeum appellare liceat, posteriores scientiae: vel potius eas artes sciendi, has faciendi scientias: quique illas callent, utrosque Geometras et Arithmeticos: non aliter quam physicos hodie vocant, tàm qui medicam artem exercent, quàm qui de rerum natura philosophantur. 4. Scientiae presse sumpta definitio. Medicina scientia est.Quarto modo pressius sumitur scientiae nomen pro habitu, qui demonstratione gignitur: et hac etiam ratione medicina scientia est, utpote in qua multae fiunt demonstrationes: nimirum, quod contraria contrarijs curentur: quod homo ob id doleat, quia unum non est, sed ex contrarijs compositum: et quod, qui crescant, plurimo egeant alimento. Praeterea quia illa est verè scientia, quae in certo aliquo subjecto versatur, de quo proprias affectiones per propria principia demonstrat, quae omnia medicinae conveniunt. Artium sive scient. divisio.Adhaec quia artes sive scientiae dividi solent in superiores, scilicet physicam, metaphysicam, ac tres agentes ethicam, oeconomicam, et politicam: et in inferiores, quae liberales et serviles comprehendunt, quarum illae dicuntur quatuor mathematicae, et tres sermocinales, serviles septem efficientes, hoc disticho comprehensae.

Lingua, tropus, ratio, numerus, tonus, angulus, astra:
Rus, nemus, arma, ratis vulnera, lana, faber.

Nemini autem dubium esse debet, quin ut theologia ad metaphysicam, Jurisprudentia ad politicam; ita medicina ad physicam reduci debeat, qua ratione non scientia duntaxat, sed superioris ordinis [p. 37] scientia dicenda est. Obiectio.Quod si contendas, in medicina inutilia esse, quaecunque ad curationem non diriguntur, quantumvis pro sola contemplatione accipiatur; atque ita practicam esse, quia nostra intentio rerum naturas non immutat: Solut.Huic ego lubens assentior, sed id nulla medicinae iniuriâ fieri censeo. Non enim praeferri debent scientiae, quae nudam contemplationem spectant, ijs, quae unà cum ipsa speculatione ad opus utile descendunt. Scire, inquit philosophus, est propter ipsum operari, et qui praxin theoriae conjungit, perinde est ac si fructus ex arbore colligit: quid autem utilius ac fructuosius ipsa corporis sanitate et valetudinis conservatione?

Neque verò tàm vile ministerium tractat medicina, ut qui diductos calceos resuit, aut laceras vestes resarcire conatur, quod fuerat in contumeliam allatum. Est enim praestantius quidpiam corporis sanitatem instaurare, quàm integram etsi preciosissimam vestem de novo conficere: ut si quis collapsam coeli partem resarcire potuisset, non vilis is artifex esset, sed egregius, et qui divinitatem quandam prae se ferret. Medicina interdum facit, qua natura non potest.Sed enim medicina potius naturae ipsius socia ac ministratrix, una reficiendis conservandisque operibus ejus praeest, et plerumque quae natura ipsa efficere non potest, perficiunda sibi proponit, ut sextum digitum secare, et quidquid superadditum corpori est. Tum si quae aliae artes opera resarciunt, aut non solùm lucri causa servatum non cupiunt, aut interiri statim exoptant: contrà quam medicus non solum labefactatam ulla ex parte valetudinem instaurare, sed eandem efficere et conservare conatur, ita ut non in sanitate morbum, sed in morbo sanitatem procuret, et ut illa homo diutissimè fruatur, ac à morbis quâvis ratione praeservetur. Mali medici popularem auram ut captent.Nihil enim moror, quod contrarium faciant mali quidam medici, qui plus iusto faciundae semper medicinae intenti, undique conquisitos aegros sibi occurrere cupiunt, et ad aucupium suum trahunt, popularem quandam auram hac utique ratione sibi captantes, seque aegrorum frequentiâ interdum etiam ementitâ venditantes apud omnes, nec unquam se pro medicis gerentes, nisi res sibi sit cum morbis, qui si prorsus nulli sint in corporibus sanorum, quocunque tandem pacto accersere non dubitent, ne non semper aliquid agere videantur, cum potius in assequenda sanitate, quâ in summâ quiete homines fruantur, laborare debuissent, Boni med. ut boni politici officium.boni ducis ac politici exemplo, qui in bello non aliud quaerit, quàm pacem, in pace verò cavet diligenter, ne quid moveatur, quo amitti pax ipsa possit. p. 38

Medica ars cum militari confertur, et cum agricultura.
Caput. XI.

Age vero et siquidem medico honorem in reipublicâ deberi absolutè prodidimus, quem inter reliquas disciplinas locum respectivè habere debeat, accuratè dissertemus: Tria reip. membra. à quâ disquisitione facilè me explicabo, si praemisero, tria esse republicae membra principalia, rem litterariam, militiam, et agriculturam: Tres praecipuae disciplinae. deinde verò rem litterariam tres praecipuas disciplinas comprehendere, Theologiam, Jurisperitiam, ac medicinam: quibus aliae inferioris notae ministrant, et quasi sualternae sunt; tres nimirum sermocinales grammatica, rhetorica, et dialectica, ac utraque philosophia naturalis atque moralis. Quia vero, ut postea palàm fiet, ars bellica irascibili nostri corporis facultati, litteraria agnoscitivae seu rationali correspondent: Medica ars militari praestantior. luce meridianâ clarius est, rem litterariam subindeque medicinam, quae una ex praecipuis partibus sapientiae est, tantò militiae anteferendam, quantò ipsa cognoscendi ratiocinandique vis irascibili censetur praestantior. Agricultura laus. Post quas agriculturae honor debeatur antiquitatis et naturae, ea enim fuit prima mundi ars, et maximè naturalis: instituit enim eam Deus in ipso mundi exordio. nam scriptum legimus: Gen. 3. Emisit Dominus Adam de paradiso voluptatis, ut operaretur terram, de qua sumptus est . et paulo antè posuerat eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum . Itaque haec prima omnium et in statu innocentiae homini injuncta est, et post peccatum sola ei indicta: naturali enim ordine prima occurrit agricultura parando victui, degendaeque vitae necessaria. Idcirco Sapiens: Eccles. 7. Non oderis, inquit, laboriosa opera, et rusticationem creatam ab altissim o: et ARIST. agriculturam dixit omnium artium esse justissimam, ut quae citra cujusquam injuriam et ingenti cum utilitate omnium exerceatur, non enim ab hominibus aut volentibus, ut cauponaria et aliae mercenariae artes: aut ab invitis, ut ars bellica, commodum suum et lucrum quaerit; et est earum rerum, quae sunt secundum naturam; nam secundum naturam est educatio omnium à matre, quare etiam hominibus est à terra: Mercatura. contrà vero [p. 39] mercatura mercium praeter naturam: foeneratio verò etiam contra naturam, quia facit, ut pecunia pecuniam pariat, quae tamen natura sua sterilis est: Usura cur prohibita. et ideo usurae probibitae, ne homines intenti avaritiae deserant actus honestos et industriosos, et ne deserantur culturae agrorum. Agricult. ad pietatem facit. In pastoralis vita justa servitus et dominatus repraesentatur. His adde, quòd cultura terrae mirabiliter animum nostrum excitat ad observationem et admirationem divinae providentiae, pastoralis verò, quae altera agriculturae pars est, maxime honesta et quieta fuit semper habita, et à multis magnisque vitijs remota. Ideo commendatur in Patriarchis sanctis, qui pecorum nutritores erant â pueritia sua, et ipsi et parentes eorum: et merito quidem. Nam in ea procul dubio exprimitur justa servitus, et justa dominatio, cum pecora homini serviunt et homo pecoribus dominatur. Est autem maxime secundum naturam, ut rationalis creatura dominetur irrationali; servum autem hominem homini vel iniquitas fecit, vel adversitas. et exprimit insuper pastoralis vita certum quoddam gubernandi genus: Pastores plerique reges. idcirco puto divinum virum MOSEN, et priores populi Israelitici ductores, atque etiam reges, Gedeonem, Saulem, et ipsum prophetam simul atque regem Davidem à Deo constitutos, ut prius essent pastores et gubernatores pecorum, quò tantò suavius atque prudentius possent populos gubernare: et proceres illos Romanae nobilitatis et antiquitatis viros ex agris ad imperia et regna accersiri mos fuit. Xenophon dixit, nil sibi tàm regale videri, quàm studium agri colendi. Cyrus agriculturae deditus. Cyrus Persarum rex ingenio praestans et gloriâ tanti imperij, clarissimus, agrum ipse sibi conserebat, arboresque sua manu satas in ordinem disponebat. Longum esset alios recensere principes viros, qui manibus triumphalibus agros colere consueverunt, et tranquillitatem rei rusticae cognoscentes, depositis imperijs et imperatoria purpura ad illam se contulerunt. Merito igitus 2. Georg. VIRGILIUS in laudes honestissimae hujus ac pacatissimae vitae sic exclamat:

O fortunatos nimium, sua si bona norint,
Agricolas, quibus ipsa procul discordibus armis.
Fundit humo facilem victum instissima tellus.

ET 2. Carm. HORAT.

Beatus ille qui procul negotiis,
Ut prisca gens mortalium,
Paterna rura bobus exercet suis. et c.

Ad Ruffin. CLAUDIAN. vero

Hic radiant flores, et prati viva voluptas.
Ingenio variata suo: fulgentibus illic [p. 40]
Surgunt strata toris: hic mollis frangitur herba,
Sollicitum curis non abruptura soporem:
Turba salutantum latas ibi perstrepit aedes,
Hic avium cantus, labentis murmura rivi.

Et vero scitu dignum est, quod primo de re rustica CATO refert, priscos olim laudare solitos bonum quem(que), bonum agricolam, bonum colonum, et qui ita laudabatur, amplissimè laudari existimabatur. Sed redeo ad militarem disciplinam, et certè bello nihil magis ferinum esset, nisi compararetur ad tuendam pacem, quâ homines vacare possint sapientiae bonique ac veri contemplationi, et ipsius Dei vero cultui. Sed enim propter quod unumquodque talè, illud magis talè, si igitur bellum est laudandum propter sapientiam et intelligentiam, haec ipsa profectò praestantior honorabiliorque erit ipso bello: neque tamen omnes litterarias artes bellicis omnibus anteponimus, ut grammaticam imperatoriae, sed praecipuas praecipuis, mediocres mediocribus, et infimas infimis. Imperatoriae militaris cum medica arte similitudo. Habet enim utraque reipublicae pars bellica nempe et litteraria partes multas dignitate dispares. Quod si interdum militaris cunctis litterarijs artibus se praefert, id quidem propriâ suâ et consuetà vi facit, dum manibus arma gestat, inter quae silent leges et rationes. Facilis tamen nobis hic victoria erit, quia rationibus potiùs, quàm armis contendimus.

Ducis optimi munus. Medici boni munus. Neque tamen diffitemur, maximam esse Imperatoriae militaris cum arte medica similitudinem: ut enim Imperator suos habet chiliarchas, centuriones, manipularios, et decuriones: ita medicus perfectus chirurgos habet, pharmacopoeos, vulnerarios, et ministros alios, quorum etiam artes callet easque exercet, si quando necessitas urget. Quâ etiam ratione norunt Imperatores arcu uti, jacula vibrare, cominus gladio aut hastâ pugnare, verùm non ut imperatores aut reges haec omnia praestant, sed per alias artes Imperatoriae ac Regiae ministras. et ut in militari finis, pax ipsa est, aut certe victoria, quam pax statim sequatur, et dux optimus ijsdem artibus victoriam ex hostibus reportabit, et partam tuebitur pacem, aut praesentem firmabit, aliquid semper faciendo pacis causa: sic quidquid à medico, quà medicus est, quocunque tempore, et quacunque artis parte fit, id sanitatis semper causâ fit, et ut corporis totius functionem justam atque aequam, veluti corporis pacem quandam, obtineat. et ut dux in parandâ victoriâ instrumentis utitur bellicis, hastis nimirum, jaculis, gladijs, ac bellicis tormentis: ita medicus phar[p. 41]macis , ustionibus, ac sectionibus. In pace ne quidquam, quo amitti pax ipsa possit, invehatur, diligenter cavet bonus imperator, seditionum semina tollit, intestinis discordiis multo ante praevisis, inchoantibus, nedum erumpentibus occurrit: eâdem ratione sanitatis defensor medicus, ne quid, à quo amitti sanitas possit, committatur, sedulò praecavebit, et affectionum causis ante visis, inchoantibus morbis, antequam erumpant, sese opponit. Porro si quid timendum ab externo hoste sit, hoc non ignorabit prudens imperator, et aut pacem tempestivè componet, aut fines tuebitur suos, arces muniet, longissimeque venienti hosti sese opponet: sic externis morborum causis perspectis, providus medicus diaetam praescribet, nociva omnia vitabit, corporis arces, hoc est, partes principes robarabit. Conjunctae inter se admodum sunt artes gerendi belli, et conservandae pacis, ita ut illi potissimum commendentur, qui domi forisque re bene gestâ, et belli et pacis artibus floruerunt, partâque bello victoriâ et firmatâ pace ad hujus studia se converterunt: ita profecto conjunctissimae sunt artes profligandi morbos, et valetudinis conservandae, ut ille potissimum medicus commendetur, qui tam curatricem, quàm conservatricem artis partem callet, partâque corporis sanitate et firmatis ipsius functionibus ad eas conservandas semper intentus est. Econverso, qui bello tantum clari duces pacis artes neglexêre, aut nescivêre, quivè non in bello pacem, sed in pace bellum quasiverunt, inter politicos referri minimè possunt, aut debent. Audiant in Aeneam sic loquentem apud Maphaeum:

Nunquam acies, nunquam arma libens in proelia movi,
Sed vestris actus furiis defendere toto
Optavi et licuit Troianas robore partes.

Sed ut illi potius bellorum studio sanuinarij pacis otio neglecto, et interturbatâ quiete, in quâ desides et inglorij vivere suspicantur, ut habeant quo spiritus suos alant turbulentos, frementis artiquè Martis tumultum ubique quaerunt: ita pro medicis prudentibus aut politicis habendi non sunt, qui nunquam se tales existimant, nisi res sibi semper sit cum morbis. Ratio fortuna plus potest. Denique in eo ars medica et militaris similes videntur, quod pari pensu ratio plus posse in utraque videatur quàm fortuna. Ut enim militaturi licet non ignoremus, quàm fortuna in bello dominetur, fortem tamen ac militari virtute praeditum Imperatorem deligimus potius quàm fortunatum: ita profectò etiam, si[p. 42] casu saepè ac fortunâ quâdam contingat sanitas, sive ea temere, sive ab inexperto aliquo introducatur; Medici qui eligendi. medicos semper tamen prudentes viri eligunt potius scientissimos quosque ac expertissimos, quam temerarios, et fortunatos, quique casus etiam plerumque insuetos ex adverso occurentes, et morbos antea non visos, neque auditos ratione ducti superare noverint: non si quae alia ars, medicina sane omnium maximè ratione nititur potissimum, experientiâ stabilitâ, sine quâ manca futura semper sit; ex quibus ut ratio temeritatem respuit, sic experientia casum, quem inexperientiae filium esse novimus.

Iuris prudentiae et medicinae comparatio:
Caput. XII.

Illud porrò perdifficile nobis videtur, ac minimè tutum, jureconsultos in certamen vocare, quibus neque arma desunt, brachium nimirum seculare, nec rationum momenta, ex authoramentis praesertim deducta. Iureconsult. arg. Tentabo tamen eâ, qua potuero, modestiâ acerrimam illam et agitatissimam inter medicos et jureconsultos de priori in repub. loco controversiam ventilare, ac citra invidiam dirimere: propositis priùs rationibus illorum, quibus principatum in republica sibi deberi instantissimè contendunt. 1. Primò, inquiunt, jurisprudentia versatur circa administrationem justitiae, quae maxima est omnium virtutum, Hespero et Lucifero formosior: suntque jurisperiti justitiae sacerdotes, boni et aequi profitentur notitiam, aequum ab iniquo, licitum ab illicito separant, bonos non solùm metu poenae, verùm etiam praemij exhortatione efficere homines cupiunt, ideo Iurisconsulti domus oraculum civit. domus iurisconsulti oraculum dicitur totius civitatis, sine quo recte feliciterque habitari non potest civitas, neque hominum vita incolumis, quieta beataque esse: 2. Deindè, quia medicina sanitatem solam spectat vel conservandam vel recuperandam: legalis vero scientia ad publicum bonum sit comparata, publica verò utilitas privatae semper praeferenda sit, et propterea medicis jureconsultos, qui non singulorum hominum, sed totius reipublicae vitam ac sanitatem, hoc est, justitiam tueantur. 3. Insuper, quia, ut in prooemio Digestorum scriptum est, omnes aliae artes vilissimae sunt respectu scientiae lep. 43galis . His addunt ipsius scientiae à quibusdam allatam definitionem, nempe Jurisprudentia est rerum divinarum et humanarum notitia, iusti atque iniusti scientiae , et quod vitae ac necis potestatem habere videantur. Ex quibus concludere nituntur, se circa animam, medicos vero circa corpus versari, ideoque à subjecti nobilitate nobiliores esse. 5. Sed enim argumenta c. 7 et 8 superius contra medicinam allata, repetunt, quibus accumulant medicorum dissensiones, laborem corporalem in visendis aegrotis, manualem operam in chirurgiâ, quae tertia est medicinae pars: et quod operae suae mercedem accipiant; et medicina de terra sit, justitia vero de caelo prospexerit, ut illud interim omittam, quod à quibusdam satyricè in eorum subsidium affertur, pronunciatum olim fuisse, ut praecederent fures et carnifices sequerentur. Tiraquelli alia arg. 6. His adjungit Tiraquellus, quod in eodem loco legislator medicorum et artificum mentionem fecerit, et alibi liberalem artem à medicina separaverit, et quòd medicorum unà cum servis mentio fiat: Ita Iosephus mandaverit servis suis medicis, ut corpus Iacobi condirenet. Imo si Deo placet, neque obstetricibus digniores esse medicos, vult Tiraquellus, quia in Decretis dictum sit; si duobus vel tribus vel pluribus relicta fuerit optio notarii aestimentur 20. solidis, medici ac obstetrices 60. audiat praeses provinciae obstetrices, quae utiquè medicinam exhibere videntur. Sed et Lege placet, parabolanos petere non posse, scribitur, ubi Accursius et Tiraquellus per parabolanos medicos intelligunt. His atque similibus argumentis jureconsulti litem hanc jamdudum sibi adjudicatam esse credunt.

Verumenimverò medici ad ea minimè muti, suas etiam opponunt rationes, et eas quidem validissimas: Medicorum rationes. medicinam dicunt facultatem esse liberam, ac libere agere, cùm ratio dictat, non tamen exlegem, sed quae rationibus leges suas accommodet, non rationes legibus: Medicina facultas libera est. Econverso jurisprudentiam duram servire servitutem, legibus addictam, ad aliorum quorundam, eorumque diversorum, saepè etiam inter se pugnantium nutum conditis, quas negligere aut praeterire piaculum sit et capitale. Deinde quia praeterquam quidquid sunt, id totum ex alterius arbitrio pendet, haerent etiam, in scripto, in voculis, in litteris, rem ipsam nunquam spectantes: testium autorumque tantummodò multitudine decertant: et autorum suorum voluntatem aut jussa, contra omnem omnium rationem, ad extremum usque, per aequa, per iniqua, mordicus tuentur, quos cum medicis ex commentario conferre liceat, quos apud solide doctos nullo in loco esse omnes norunt. Iureconsulti dictis aliorum insistunt. 1. Itaque medicos per causas [p. 44] et rationes res suas tractare: jureconsultos aliorum dictis insistere, unde illud apud ipsos solenne est: Erubescimus, cum sine lege loquimur. 2. Secundo quia difficilius subindeque honorabilius sit, de multis agere et praestantissimis rebus, quàm de paucis et minus praestantibus: agit verò medicus de coelo, de elementis, de anima, de homine, deque caeteris omnibus, quae in mundo reperiuntur: cum tamen jura omnia tria duntaxat respiciant, vitae honestatem, alterius laesionem, et tribuere unicuique quod suum est, quae cum accidentia sint corporum, de quibus medicus tractat, accidens verò semper ignobilius subjecto, cui inhaeret, propter instabilitatem; consequens est medicinam subjecto nobiliorem esse jurisprudentiâ. 3. Tertiò, quia sanitatem sibi finem proponit, quae teste Plutarcho, ac nemine refragante, est maximè divinum, longeque blandissimum vitae condimentum, non enim de fidejussione, stipulatione, aut jure haereditario, quae solùm pertinent ad tuendam rem familiarem, medicina agit: sed de propulsandis morbis, tuenda valetudine, et servanda vita, quae nihil est mortalibus preciosius. 4. Med. subjecto praestantior iurisprudentia. Cicero locus pro Murena. Quartò, quia medicina secretiores causas investigat, idcirco ad ejus consequutionem logicâ et philosphiâ omnino opus est, cùm tamen sola grammaticae cognitio ad jurisprudentiam sit satis, ideoque dicebat Cicero adeo difficilem rem non esse, quoniam perpaucis ac minimè obscuris litteris contineretur: atque adeo triduo se jurisconsultum profiteri posse. 5. Quintò, quia scientia una nobilior est alterâ, vel propter subjecti nobilitatem, vel propter demonstrationis certitudinem, vel propter utrumque simul: atqui corpus humanum praestantissima haud dubiè est corporearum omnium substantiarum, et reliquae substantiae, de quibus medicus tractat, accidentibus praeferuntur: idemque per causas et rationes investigat, quae certissima est cognoscendi ratio, è contra vero jureconsultus logicâ et philosophiâ destitutus, ob idque 6. Ethic. cap. 5. Prudens quis esse potest. etsi indoctus non tamen sciens. Pleraque regna carent jureconsultis. ARIST. jurisprudentiam neque artem esse dicebat neque scientiam, quilibet enim prudens esse potest, etsi indoctus, non tamen sciens. Plato vero indicium male constitutae reipublicae esse affirmat, si multi in eâ jurisconsulti inveniantur, et pleraque sunt regna atque imperia, quae ipsis utiliter careant, ut Orientalium fere omnium, ad quorum imitationem eos etiam ex universa Pannonia Mathias Corvinus expulerit. 6. Sextò, jureconsultos de anima non agere dicunt neque de ipsius virtutibus, cum illius tractatio ad philosophiam naturalem pertineat, haec ad moralem: conducere quidem admittunt reipublicae moderatoribus cognitionem virtutum ac vi[p. 45]tiorum ad benè gubernandam rempublicam, hanc tamen reliquos jureconsultos non habere sicuti habuêre legislatores. Neque tamen concedunt jurisprudentiam esse rerum humanarum divinarumque notitiam, nisi quatenus inter homines externis ritibus exercentur, potiusque definiendam boni et aequi notitiam, licitum ab illicito discernentem, idque auctoritate Definitio jurisprud. ex Budaeo. Budaei. et Celsi. unde ejus finis propriè ad operationem tendit, non ad speculationem, est enim philosophiae actiae pars; sed nec semper justi et aequi patrocinium suscipere ajunt, cum saepius alter affirmativam, alter negativam partem rei judicandae defendant, unde fit, ut eorum unus in justum semper tueatur, prout pars hunc aut illum convenerit prius, idque per plures dies, menses, et annos, lites interdum data opera protrahentes, quo ad miserorum nummi penitus exhauriantur ac eloculentur, tantum abest ut bona publica et privata defendant.

Ad argumenta contra medicos resp. Ad ea vero quae in medicorum contumeliam ulterius afferebantur, respondent medici: suas controversias in unum semper finem tendere, nimirùm sanitatem, quam diversis remediis utpote sanguinis missione, vel purgatione, sic aut sic factâ, consequi possint, neque unum morbi, alterum naturae causam unquam tutari: easque dissensiones unâ die, saepe etiam unâ horâ componi. Labor corporalis non praeiudicat medici nobilitati. Multo minus laborem corporalem medico praejudicium afferre, quia non nisi ex accidente illum suscipiant, quoniam aegri ob debilitatem ad ipsos venire nequeunt: non aliter ac cathedrae moderator docere non potest, nisi quotidiè abeat in Lyceum, cujus tamen officium docere sit, non abire: nobilitatem verò artis non spectari ab eo, quod per accidens, sed quod per se facit, aut patitur artifex. Porro elegantiorem medicinae partem, à quâ chirurgia et pharmaceutica separantur, victus ratione, et ex syngrapha pharmacis, aut consulendo jubendoque, quod sine omni sorditie fit, exerceri. Quid? Nihil inter est, an mercedem accipiat artifex sed ex qua arte. quod neque quod suae operae mercedem accipiant, nobilitati detrahit: nam et milites merent et duces, et ipsi imperatores, neque ad nobilitatem interest, mercedem recipias an non, sed ex quâ arte recipias: nec medicus lucratur, quà medicus, sed quà paterfamilias victus familiae quaerit, ex arte honestà et nobili. Immo propter utilitatem finis, quem sibi proponit, et nobilitatem artis, quam tractat, magna semper à magnis principibus illis fuerunt assignata stipendia, ut viri alioqui mediocris fortunae artem nobilissimam decenter exercerent. Nec merces illa dicitur, sed honorarium, et quia [p. 46] quantum quisque dederit, non poterit exaequare beneficium medicinae, propterea medicus munere illo honoratur et gratitudinis signo. Quaecunque vero à Tiraquello adducuntur argumenta, elevatae videntur autoriatis, quia nemini licet sibi jus dicere et judicis ac partis vicem gerere. L. generalis. C. nequis. Nemo potest esse et pars et judex. In legibus ordo non spectatur. Juris loca de medicis explicantur. Ne tamen ejus contumeliae dicteriaque in medicos gratis illata videantur, ad primum respondent, in legibus nullum spectari ordinem, ut ex ipsis constat: L. nec enim ordo. ff. de solut. et libert . Deinde, si, quia in eodem textu artificum et medicorum mentio fit, sequeretur, medicos esse mechanicos, idem de valetudinarijs dicendum esset, quorum etiam ibidem mentio facta est. Concedit princeps aulicis omnibus privilegium, ut absque lumine per civitatem cum armis possint discurrere, nec propterea aulici omnes sunt dignitate aequales, et econverso. Med. altioris ordinis est quam artes liberales. Quod autem liberalem artem separaverit jureconsultus à medicinâ, factum aut quia medicina altioris ordinis sit, ut superiori capite diximus: aut si inferiorem esse intelligat, de Empiricâ plane à Theoricâ separatâ, intelligatur: qua etiam ratione procuratores viles ab eodem jureconsulto nuncupantur. Neque ullum praejudicium medicis afferre potest, quod in eadem lege cum servis nominentur, nec servos aliquando fuisse, principum nimirum, quorum etiam viri nobilissimi et ipsi jureconsulti servi sunt; vel si aliàs medici in numero servorum collocentur, quia fortassè bello capti, coacti serviebant eodem jure principes etiam, nedum nobiles et medici ipsi, servire coguntur. Id vero, quod glossator ait, medicos non esse majoris precij quàm obstetrices, omnino repugnat verbis ipsius decreti, quae sunt majoris auctoritatis, ubi medici nobiliores fuerant declarati, quae sunt majoris auctoritatis, ubi medici nobiliores fuerant declarati, quàm jureconsulti, quam nobilitatem glossator ipse, insertis illis verbis, voluit attenuare: In lege verò, si duobus vel tribus, medici non aestimantur ut obstetrices, sed favere quodam obstetricibus conceditur eadem portio, quae medicis, quod potius in honorem medicorum, quam in eorundem ignominiam cedit, siquidem etiam mulierculis, quia medicinam exercere videntur, eadem portio attribuitur, quae medicis fuerat concessa, et idem jus cum professoribus artium liberalium, quae omnia ad medici dignitatem pertinent: quippe qui non solum sint honorandi, verum etiam eorundem ministri atque ministrae obstetrices, qua ratione principum servis domini privilegia communicantur. Immò, inquiunt medici, si ab adversariis desumptis telis liceat pugnare, quae propterea erunt majoris efficaciae, [p. 47] medicos juresconsultis digniores esse constat ex ipso Decreto, ubi sic sciptum legitur; nec medico plerique reddere volunt honorem suum, nec operario mercedem: et paulo post: advocatus autem vendit iustum patrocinium, iureconsultus verum consilium, ubi de medicis mentio fit, tanquam de viris honorandis, de jureconsultis, uti de mercenarijs. et l. 4. § sed obstetrices medicorum, inquit, eadem est causa, quae professorum, nisi quod iustior, cum isti saluti hominum, illi studiorum curae incubant: Medicis extra ord. ius dicendum. ideo medicis ipsis extra ordinem ius dici debet: ubi per medicos Ulpianus eos intelligit, qui viâ naturali medentur, non Empiricos, qui de genere medicorum non sunt tenendi. et paulò pòst inquit imperator: audiant praesides provinciae obstetrices, quae utiquè medicinam exhibere videntur; vides tanti fieri medicinam, ut obstetricibus, etiamsi vile exerceant munus, quia tamen eam quodammodo imitari videntur, idem jus concedatur, quod artium professoribus. Sed enim ex constitutione Imperatoris 10. Cod. Lex celebris imperatoris Constantini de medicis et doc. legum. CONSTANTINI sic scriptum legimus: Medicos, grammaticos, et professores alios litterarum, et doctores legum una cum uxoribus, et filiis, nec non et rebus, quas in civitatibus possident, ab omni functione, ab omnibus oneribus, vel civilibus, vel publicis, immunes esse praecipimus; et nequè in provinciis hospites recipere, nequè ullo fungi munere, nequè ad iudicium deduci, nequè eximi, vel exhiberi, vel iniuriam pati: ut si quis eos vexaverit, poena arbitrio iudicis plectatur: mercedes etiam et salaria eis reddi iubemus, quò facilius liberalibus studiis et memoratis artibus multos instituant . Archiatr. aequales ducibus, et principum vicariis. Et L. 6. C. de comitibus et Arch. medici principum, dignitate aequales ducibus et vicarijs constituuntur sub his verbis: Archiatri intra palatium militantes, si comitivae primi ordinis nobilitaverint gradus, intra vicarios taxari praecipimus.

Sic utrinque instructas armatasque medicorum et jureconsultorum acies, eorundemque hinc atrociter provocantium, illinc paribus armis iniuriam propulsantium proritatos exacerbatosque animos componere pro virili tentabimus, minimè curantes aut livorem Tiraquelli aut Hippolyti Obitij aliorumque parum modestam vehementiam, quod ut accuratius fiat, praemittamus, Iurisprudentia duplex. jurisperitiam duplicem esse, alteram Architectonicen illam quidem, quae ipsa leges statutaque condit, estque quaedam omnium nostrum imperatrix, quae respublicas administrat, civitatumque multarum ac nationum status legibus suis firmat, aut in melius commutat: Legislatores. Quam quidem sunt Solon, Lycurgus, Draco, Plato, Aristoteles, Paullus, Scaevola, [p. 48] Ulpianus, et plerique alij receptissimae, autoritatis clarissimi viri, quorum ingens extitit numerus, philosophi illi ac verè politici scientiaeque polititcae scientissimi, qui nutricem habuerunt philosophiam, quos medici tanquam majores suos perinde atque alios philosophus suspiciunt, colunt, ac venerantur: quippe scientiâ nixi, et habitu constabilito ratione ducti scripserunt: Alteram litigiosam illam, quae in agendis causis versatur. Medicina Architectonica. Similiter etiam Architectonicen esse medicinam quandam, et imperatricem, non solum quòd multos dicto oboedientes habeat, verum etiam ac longè quidem magis, quod Architecti, regisque atque imperatoris optimi more rectam secum rerum suarum validamque, atque inconcussam rationem constituens, menteque eam atque intellectu stabiliter firmans, leges ipsa sibi medicas dicit, easdemque ad regionum, locorum, aetatum, sexuum, habituum, consuetudinum, condtionum omnium diversitatem moderetur, Artium dos praecipua. quandoquidem ea artium inprimis dos sit, vel omnium nobilissima, ut ratione nitentes et stablili intellectus habitu firmatae, dare se in usum omnem queant, quidquid tandem obveniat novum, insolitum dissuetum. Ita antecessores nostri Hippocrates, Galenus, Avicenna ad exemplar artis medicae, quam mente animoque puram atque exactam servabant, leges medicas, quas hodiè habemus, litteris mandarunt, à nobis ad peculiares rerum occurrentium usus accommodandas. et quemadmodum illi jureconsultos deinde habuerunt, qui nihil aliud quam edicta sua sequerentur, et nihil novare auderent, nec liceret quidem: Medici de scripto qui. sic nostri nacti sunt medicos suos de scripto, qui satisfecisse arbitrentur, si ad occurrentem morbum ad hunc aut illum auctorem se conferant, quem perfunctoriè perlustrent, et inde transscriptam compositionem adaptatam admoveant. et quod apud jureconsultos legulei et causidici sunt, litium quàm litterarum peritiores, id apud medicos circumforanei, Chirurgi, et Empirici. Differentia inter medicos et juris peritos. Distant tamen medici rationales ac docti, à doctis jureconsultis hodiernis, quia medici universam artis ideam, methodum, ac rationem peculiaribus quibusque casibus indies occurrentibus prout ipsis visum sit, ex artis ratione accommodare liceat; illis non liceat: in quo potissimum artium scientiarumque omnium cardo ac ratio vertitur. Exempli gratiâ: Lex est, qui extra ordinem in hostem pugnaverit, capite mulctetur, provocatus pugnavit, victoriam reportavit, capite tamen luat est necesse, legis tamen conditor, si viveret, praemio afficeret victorem. Deinde lex jubet, ut quem duo aut tres testes condemnave[p. 49]rint , damnetur, judex aliud novit, quàm testes deponunt, eorum tamen depositioni stet oportet. Ediverso Hippocratis est praeceptum, inediam ad septimum usque diem quibusdam in casibus protrahendam, nunc non facimus, nam nec Hippocrates ipse, si viveret, his moribus, his regionibus, faceret, quia vires non ferunt.

Quorundam ratio componendi hanc controversiam. His ita expositis ac benè perceptis, quidam, ut dirimant hanc controversiam, dicunt, partem eam juris peritiae, quae versatur in gubernandâ republicâ, haud dubiè medicinae esse praeferendam, ac de eâ dictum ARISTOTELIS esse intelligendum, cùm 2. Ethic. inquit: Facultatem civilem honorabiliorem esse, ac praestantiorem medicina: causam assignant, quia haec de servandâ corporis valetudine agit, et si quando de temperantiâ, ac de cohibendis animi affectibus, id quidem refert in corporis sanitatem: civiles vero scientia de formandis moribus, et continendis hominibus in officio, quod praestantius sit quàm bene valere: atque hanc partem consules profiteri et principum consiliarios. Alteram vero jurisprudentiae partem contentiosam illam quidem ac litigiosam immeritò ab hominum ambitione et ignorantia medicinae praeferri, quia haec non, ut civilis, agit de reip. statu ac bonis moribus, sed de singulorum jure: eorum verò quae lite possunt detrahi aut tribui, nil esse cum vitâ conferendum; de eripiendis enim aut concedendis animi bonis (quae sola vitae praeferuntur) nunquam fuit inter homines disputatio orta; praestabilior est igitur ea ars, quae curat, ne homo ante fatale tempus intereat, quàm quae, ne illi quippiam suorum bonorum injuria detrahatur, quod solum profitentur causarum patroni verbis aut scriptis, et omnium infimi procuratores. Reprobatur superior respondendi ratio. Qui tamen respondendi modus non videtur totam difficultatem exhaurire, nec penitus sedare controversiam, quia de publicis professoribus harum facultatum nihil determinat, quorum jureconsulti nec consules sunt nec regum consiliarij, multò minus causidici aut procuratores: medici vero non ex commentario, neque Empirici. Itaque ibi potissimum licet rem cum re conferre, scientiam cum scientiâ, non autem cum scientiâ ministerium. Quoniam verò ut plurimùm ibi medici saltem in speculatione doctiores sunt, eo quidem nomine, et quia magis â praxi recedunt, quam Tiraquellus aliquam medicinae inurere maculam putabat, ipsis jureconsultis nobiliores censendi videntur; Medicina hodie diligenter exculta. tunc deindè, quia in rebus suis illi plerumque à medicis consilia pe[p. 50]tunt , medici verò ab illis ad rem suam prorsus nulla, quod propterea accidit, quia parentem utriusque philosophiam medici calleant, non jureconsulti, ideoque artificiosissima sit et fuerit semper habita medcina, nunc verò ab optimis auctoribus adeo eleganti methodo constituta et exculta, ut nulla artium videatur cum illa posse methodo et constitutione contendere, nam ut jurisperitiae plurimum in alijs largiamur, certe methodo longo spacio à medicinâ relinquitur. Medico neminem laedere est propositum. Cels. in Epist. ad Calistum Hipp. 1. Epid. Adhaec quia medico bene semper facere sit propositum, neminem verò unquam laedere, si quidem intra artis suae rationem consistendum sibi decreverit, ut enim Celsus scribit, scientia sanandi non nocendi est medicina: et Hipp. ad haec, inquit, duo te exerceas, morbis ut prosis, vel saltem non noceas, non quemadmodum artifices alij, potissimum jureconsulti, qui ut etiam diligentissimè finem suum consequantur, neque quicquam ab officio discedant: tamen diversae partis hominibus adversantur, dum suis favent.

Cur usu receptum, ut jureconsulti medicis digniores habeantur. Quod si usu receptum est, ut in academijs digniorem jureconsulti occupent locum, id consuetudini tribuendum, natae, uti reor, ex eorum fastu, qui numero et potestate superiores, ad clavum sedentes, sibi superiorem locum vendicârunt, et partes ipsi ac judices litem sibi facile adjudicârunt: Nam et Rectores et Gymnasiarchas plerumque ibi agunt, medicis interim sua contentis professione, parumque solicitis de inani gloriâ, quam ut minus seculares ipsorum habitum et disciplinam dedecere arbitrantur; quae tamen consuetudo, lite pendente, vi potius quàm latâ sententiâ introducta, medicis prasentibus aut futuris ullum praejudicium afferre minimè debet, quia antecessores nostri, qui eam coniventiâ quadam permiserunt, simplices fuerunt possessores, et bonâ fidei commisso neutiquam obnoxia erant, quin potius à divinis elogijs à legislatoribus ipsis et imperatoribus astignata Praecedentia medicorum. Medicinae dotes. praecedentia medicis sit, ut ex superius allegatis abundantissimè liquet: idquè ob artis praestantiam, nullâ ignobilitatis aut ignominiae notâ unquàm commaculatam, naturae comitem, et operum ipsius naturae instauratricem, quae nihil quam ingenuitatem, ac beneficentiam quandam ex se spiret, et nunquam labores pro alijs subire vereatur: ipsa sibi saepe damnosa, fructuosissima verò humano generi, quaeque alienae calamitatis miserta, multis maximisque difficultatibus se opponat, ut collapsos oppressosque mortales allevet, et minimè corporis ministerio, sed mentis habitu, qui imperare sciat, constet. [p. 51]

Valesii lapsus. Non tamen ad id moveor Valesij argumento, majori fortasse in medicam professionem affectu, quam circumspectione adducto: existimat enim, medicos olim esse oportuisse prius eos, qui ad Regiam dignitatem eveherentur, quod deducere nititur ex verbis Esaiae locus explicatur. Esa. 3. ubi sic scriptum legitur: Apprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui, et dicet, vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua: Respondebitque in die illa, dicens, non sum medicus, et in domo mea non est panis, neque vestimen tum, nolite me constituere principem populi : ubi in Ebraeo contextu pro voce medicus est kazin quae vox curatorem significat, seu reip. gubernatorem, non autem medicum physicum, quem Ebrei dicunt rofeh. Valesius verò ex ignorantia linguae pro medico physicum intellexit, cùm potius curatorem intelligere debuisset: et verbum tihijeh ibi positum de futuro est, non de praesenti, atque ita totus sensus erit: non sum medicus sive curator, hoc est, non novi has cala mitates curare, quia remp. gubernare non sum assuetus: et in domo mea non est panis, nec vestimentum, id est, non sum opulentus et potens, quae tria ad regiam dignitatem requiruntur: non igitur ero gubernator vester. Nec aliter Pagninus et cum eo Arias Montanus, uterque Hebraicae linguae scientissimus, et plerique alij vocem illam vertunt. Neque legimus populi Israelitici reges, praeter unum Salomonem, medicos fuisse: et plerique eorum admodum oueri sceptrum obtinuerunt. Atenim certum procul dubio est, plures aliarum nationum pricipes, animadvertentes scientiae dignitatem, Medicinam fuisse professos, Reges et principes medici plerique. Saporem nimirum, et Gygem Medorum reges, Habidum Arabum, Mithridatem Ponti: Mesuem etiam medicinae autorem celebrem Regis Damasci nepotem fuisse, Avicennam Cordubae principem pleraque Medicinae opera scripsisse, et Isacum regis Persae filium adoptivum; et ex pontificibus Romanis Nicolaum quintum, et Joannem 22. suis scriptis eandem medicinam illustrasse.

Parabolani non erant medici. Reliquem est, ut scrupulum diluamus, quem Tiraquellus, et Accursius de Parabolanis ingesserunt, quos medicos esse censent, sic dictos, quia multis utantur parabolis, hoc est, multa loquantur et garriant: Cum potius ita nominentur hospitalium famuli, qui infirmis assistere solent, à medicis omnino diversi, ut ex eadem lege apertè colligitur, cujus haec sunt verba: sexcenti parabolani ad huiusmodi solicitudinem eligantur, exceptis honoratis et curialibus ; ubi glossa per honoratos medicos intelligit; et Alciatus eidem sententiae subscribens, [p. 52] Parabolani qui. Parabolanos plebeos quosdam homines esse dicit, qui servituti ecclesiarum et hospitalium deputati erant, quales hodiè per universam Hispaniam fraterculi quidam visuntur diversorum ordinum, ineruditi illi quidem, sed qui hospitalium curam utiliter inprimis profitentur, uti Assistentes Romae. Romae aegrotantium assistentes. Quod si in lege, si duas: medici agyrtae et circulatores vocantur, Empirici illi quidem et circumforanej sunt, qui coetu hominum circumdati fabulis ipsos oblectant et temerè medici ibi appellantur, cùm nihil minus quàm medici sint, quo nomine generosos ac sapientes intelligimus, et eorum Medici elogium. elogium extat in sacra pagina sub his verbis, Scientia medici extollet caput eius: coram principibus in admirationem habebitur. Medicus modestus et meditabundus. De ijsdem dixit Hipp. oportere medicum animum habere modestum, non solum quoad taciturnitatem, sed etiam circa reliquam vitam probe compositum, et vultum meditabundum, tantum abest, ut garruli et loquaces dici debeant: cui VIRGILIUS subscribens de Japi medico, cujus superius quoque meminimus, ait:

Illi ut depositi proferret fata parentis,
Scire potestates herbarum, usumque medendi
Maluit, et mutas agitare inglorius artes.

Ubi artificiosissimus poeta medicinam artem vocavit mutam, quia in eo laborandum magis, ut fideliter curemus, quàm ut subtiliter disseramus, siquidem morbi, ut Celsus scribit, non eloquentiâ, sed remediis curantur, et non vocibus, sed rerum essentijs et viribus expelluntur. In quem sensum dixit DAMASCENUS, convenire medicum efficacem esse in opere, non loquacem. et certè ut inania vasa maxime tinniunt: ita, quibus minimum inest scientiae, hi sunt loquacissimi: et e converso ut egregius jaculandi artifex statim scopum petit: ita sapit, qui pauca loquitur, sed ad rem. In multiloquio non aberit peccatum, inquit sapientissimus Rex, ideoque labi pedibus, quàm linguâ securius semper fuit medico praesertim quem gravis, sed minimè morosa taciturnitas decet. Perperam igitur grammatici quidam locum hunc de artis ignobilitate interpretantur, quasi muta, id est, ingloria sit, cum muta à Virgilio nuncupetur, quod tota ejus vis in remedijs potius, quàm in facundiâ collocetur: Dixit autem illum praetulisse reliquis donis ab Apolline sibi oblatis augurio, citharae, et sagittandi peritiae artem medicam, elegisseque eam inglorium exercere, innuens infelicitatem illius temporis, quo jacebat praeclarissima ars: De qua re Galenus etiam, qui post illum claruit, sae[p. 53]pissimè conqueritur, et quod nemo propè eâ tempestate huic persimili veritatis inquisitioni esset deditus: sed pecuniam et civilem potentiam ac inexplebiles voluptatum delicias omnes eò usque suspicerent, ut si quis sapientiae quodvis studium sectaretur, eum pro insano haberent: nempe haec vesanorum conditio est, ut malè faciendo velint bene fecisse videri, et sapientes ijs stulti videantur, quia ipsi stultissimi sunt.

FINIS LIBRI PRIMI.

LIBER SECUNDUS

De disciplinis medico necessariis.
Caput I

Medicina sapientiae coniuncta.DEMOCRATES sapientiae cognitionem dicebat medicinae sororem esse, quia ut sapientia animam ab affectibus liberat, ita medicina morbos à corporibus aufert: et verò primus omnium Hippocrates hasce duas facultates disjunxit, eò quòd in alterâ rerum tantummodò contemplatio spectetur, quae finis illi sit: altera se operi peragendo accingat, interea tamen minimè alteri alterius usum interdicendo, quod et ille assidue praestitit, medica philosophicis conjungendo: et patrum nostrorum memoria plerique etiam praestiterunt, quos summos theologos unà, et consummatissimos medicos fuisse accepimus. Quoniam verò sapientia Sapientia definitio.rerum divinarum, humanarumque scientia est, et medicinae contubernalis, propterea multa optimo medico, et vero Hippocratis imitatori sunt necessaria, et plerique quidem Cosmographia.Cosmographiam et Astrologiam exigi arbitrantur, ut noscat medicus ex [p. 54] locis et temporibus indicationes desumere: Arithmetica.Arithmeticam etiam, quia saepe proportionibus utitur ac insuper ad ineundam dierum criticorum rationem, horumque subducendum rectè numerum: Musica, et geometria.nec desunt, qui ad cognoscendos accuratè rhythmos in arteriis musicam exoptent· ex Geometria illud etiam deduci dicunt, in rotundum acta vulnera difficilius curari. Quae tamen omnia mihi minus necessaria medico esse videntur, quia quae inde ad medicam artem desumuntur, communi quadam notione scire satis sit: nam vel puer rectum dierum numerum inire poterit, et idiota vulnera ea, in quibus major carnis deperditio est, longiori tempore ut requietisque rationes deprehendi, atque haec omnia citra id, quod artium harum fundamenta teneamus. Linguarum peritia medico necessaria.Verumenimvero linguarum peritia omnino opus est: nam sermone latino non potest medicus carere sine magnâ turpitudine, graeco nec sine turpitudine, nec sine artis dispendio· non enim habemus materna lingua medicorum monumenta, sed graecè, latinè, et pleraque Arabicè; at enim nostra hac aetate linguarum etiam vulgarium notitia utilis, ut diversarum nationum et gentium aegrotos possit medicus visitare atque unumquemque suâ linguâ alloqui. Rhetorica.Rhetorica insuper, quae moestos aegrotantes solari, timentes erigere, iratos placare, furentes coercere possit: Quia etiam in arte medica usus persuadendi insignis sit, ut contra voluntatem quamvis, non tamen citra utilitatem suam aegri persuasi, ac ipsa dicendi vi coacti multa faciant, quae facta esse expedit, sitque ideo ad sanitatis recuperationem plurimum valitura dicendi facultas. Simile.Ut enim machinas et instrumenta bellica ad expugnandas urbes solemus usurpare: sic rationes ad ejiciendos de sententia sua aegros, stantes plerumque â morbis contra medicos. Immo sententiolâ unâ appositè dictâ hoc ipsum saepius assequemur, si praeterea accedant illa, quae ad persuadendum maximè faciunt, virtus ipsius medici, prudentia, benevolentia, et auctoritas. Dialectica.Est insuper maximus usus dialecticae, quae ad rationem definiendi, dividendi, et argumentandi viam aperiat, ob idque ingentem de se medico largitur utilitatem, ubicunque ratiocinandi vis aliqua occurrerit; occurrit autem saepius tum in quotidianis consultationibus, tum in lectione auctorum artificiosè scribentium, praesertim Hipp. et Gal. nat. et arte dialectici.Hipp. et Gal. in quorum libris expressam hujus artis formulam ac regulas animadvertere licet: neque id ingenij tantummodo beneficio, ut quidam putant, sed arte potius et rationcinandi instrumento adjuncta ingenij [p. 55] perspicuitate, non tamen omisso studio ac diligentia, ita ut quod illi dicunt de ingenij bonitate, verum omnino sit, falsum autem quod artis expertem faciunt. Est itaque legitimo futuro medico necessaria dialectica, ut quaecunque dixerit, scienter dicat, non contentus opinione quadam, quamquam rectâ, quâ opinari quidam potest, rerum tamen medicarum sciens esse non potest. Anatomes utilitas.Tum deinde Anatomes et oculorum inspectio medico pernecessaria est, ut quae sola loca malè affecta indicare valeat, et admirabilem hominis fabricam naturamque ante oculos ponere: quemadmodum enim qui res gestas in regno, provinicia, aut civitate narrare vel cognoscere velit, ipsius loci situm, montes, flumina, ac demum Anatomes et geographiae similitudo.Geographiam omnem tenere accuratissime oportet, à quâ propulsandum longe lateque bellum et introducenda conservandaque pax sit: ita nulla alia nobis parata via, per quam ingredi in rem medicam expeditius possimus, quam per Anatomen, et usum partium corporis humani: quantumvis homini parcendum esse concedamus, et in similibus brutorum cadaveribus laborandum. Cum enim maxima anatomes exercendae causa sit functionum, quae in usum aliquem tendant, cognitio, eas hoc pacto investigare optimè licet, cùm nullas esse in homine actiones, quae non eaedem ab aliquo uno reliquorum animantium edantur, praeter eas, quae ad ratiocinationem spectant. Similitudo structura humani corp. cum aedificijs.Adhaec quia sicut ex lapidibus, lignis, lateribus, coemento domus: ita ex partibus humani corporis constructa et composita constare sanitas solet. Ut igitur architectus ignoratis partibus, quibus subsistere domus possit, nil unquam promoturus in arte sua sit: sic nec medicus in corpore humano quidpiam praestare potest, nisi omnium ejus partium anatomen probe cognitam perspectamque habeat. Herbaria et simplicium cognitio.Huic proxima est simplicium medicamentorum cognitio, quippè quae materiam et instrumenta artifici subgerit ad operandum; idcirco simplicium nomina et notas tenere, et in illarum cognitione exerceri perutile est, ut sine quibus medicina esset penitus inutilis. Quâ in re licet futurus nunquam finis sit, si investigare omnia velimus, locis plerumque ac regionibus longè dissita, praestat tamen aliquid à puero statim cum animi relaxatione, quasi per lusum, cognoscere, ut semper summae aliquid accedat radicum, herbarum, metallorum, catharticorumque, et quidquid hujusmodi est, ut materiam rerum harum, cum usus venerit, diu ante sibi visam cognoscat. Ulteriorem vero de his investigationem sequentibus annis reservamus, quibus maximum simplicum [p. 56] numerum, eorundemque vires addiscat, herbarijs praeceptoribusque in hanc rem operam undique conferentibus. Philosophia naturalis usus in medicina.Requiritur praeterea philosophia naturalis, quae medicinae principia de suo largitur, haec enim docet corporis naturam et morborum generationem, in qua potissimum vellem medicum multum profici, semper enim, uti initio diximus, conjuncta fuerant utriusque studia, et tametsi paulò pòst in diversa distracti, quasi partiti laborem, quidam medici, alij philosophi dicti sunt, videmus nihilominus apud plerasque nationes physicos vocari, tàm medicos quàm philosophos. Physici tam medici quam philosophi dicuntur.In hac igitur tantisper medico immorandum quoad familiaris jam factus, et ad medicinae adyta intromissus reconditissimae simul ac fructuosissimae artis praecepta capere possit: non enim unquam rectè tractandum corpus suscipiemus, nisi illius naturam antea noverimus. Philosophia moralis.Admodum etiam conducit altera philosophia, quam Ethicam vocant, sive moralem, haec utique animi perturbationes sedat, quae sunt corrumpendae valetudinis causae infestissimae, humores et spiritus conturbando, corpus alterando, ac vires dejiciendo, siquidem tales perturbationes morborum symptomata sunt, interdum etiam causae, quae et morbos et symptomata augent: Anima et corpus suos morbos invicem communicant. Optimum praeceptum.quippe anima et corpus suos morbos in se mutuo transfundunt, ideoque Galenus librum edidit, cui titulum fecit: Quod animi mores corporis temperaturam sequantur, et alterum De cognoscendis curandisque animi affectibus, cujus praeceptum illud potissimum esse arbitror, ut qui corporis salubritate frui velit, animum primum componat, deindè corpus et animum simul moveat, quod praeceptum ut omnibus perutile est, Simile.ita literarum cultoribus, qui profundis contemplationibus saepe detinentur, pernecessarium. Corporis curatio non benèfit absquè animae curatione.Ut enim neque oculos sine capitis curatione, neque verò sine corporis curâ caput unquam rectè sanandum aggredimus: ita neque corporis curationem absque animae curatione ritè moliemur: et vero ut bonum corporis temperamentum probitatem morum largitur, ita compositi mores corpori semper temperamenti bonitatem conciliant, quroum alterum philosophiae moralis, medicinae alterum proprium est munus. Frequentius tamen experimur, affici corpus ob animi affectus, quàm corporis vitia in animum penitus redundare. Corpus facilius alteratur quam animus.Videmus enim quàm citò irati animi signa, aut moerentis, aut exultantis in corpore appareant, pallor, et subtristis vultus, et cum hilaritate interdum risus ac similia: At non dederit tam repente de se argumentum animus in affecti corporis commercium tractus. Sic[p. 57]uti igitur ex duobus malis, quae in unum conveniunt, pessimum semper aliquid constituitur: ita ex duobus his bonis studio nimirum philosophiae moralis, qua animo consulitur, et medicinae, quâ corpori, optimum aliquid constituatur necesse est; totius nimirum compositi optima valetudo et morum animi pulcherrima harmonia.

Astrologia an utilis et medico necessaria
Caput. II

Quaestio haec inter antiquos sapientiae studiosos jamdudum versata est: habet autem duo membra, unum, an Astrologia utilis sit: alterum, an medico necessaria: utrumque plurimis argumentis contendunt Astrologi. Astrolog. Argumenta ex sacris literis. Primò, ex loco Genesis, ubi scriptum est: Fiant luminaria in firmamento coeli, et sint in signa et tempora, et dies, et annos : nam quatuor anni tempora accessu et recessu Solis definiuntur: et dies est circuitio Solaris: hora, vigesima quarta pars eius circuitionis: annus, motus integer Solis per zodiacum: et mensis Lunae motu circumscribitur. et Judicum libro capite quinto: De coelo dimicatum est contra eos, stellae manentes in ordineetcursu suo adversus Sizaram pugnaverunt: et Psalmista inquit: Coeli annunciant opera manuum eius, quod illi interpretantur, praenunciant opera, quae Deus facturus sit. Arg. ex philos. Deindè, quia corpora inferiora, auctore Aristotele, sunt subjecta lationibus superiorum, nam videmus et herbas, et plantas, et omnia vegetativa verno tempore revirescere, tabescere autumno, Lunam etiam apertè movere corpora inferiora, ut apparet in cetis et conchylijs, ac in ossium medulla, quae crescente Lunâ plena sunt. et insuper Galenus in libris de diebus decretoriis affirmat, Lunae operationem efficacissimam esse non solum in corporibus aegrotis, verum etiam sanis, et ipsius vires, ut planetae terrae propinquioris, plurimum agere in haec inferiora, non ut validioris reliquis planetis. Ex his concludunt, magnam esse astrologiae necessitatem ad considerandum naturae motum et aspectum astrorum, ac certiùs de diebus criticis praedicendum, immo scientiam astrorum totius medicinae principium esse, nec fidendum medico, qui Astrologiam non calleat, ut minime perfecto. [p. 58]

Astrologia duplex. Ut hanc disputationem dilucidè expediamus, sciendum prius; duplicem esse Astrologiam, alteram, quae Astronomia dicitur, et docet planetarum, ac siderum longitudinem, latitudinem, declinationes, Eclipses Solis, et Lunae conjunctiones, oppositiones, et quidquid ad sphaeram, et planetarum theoricam spectat, cui conjuncta est Cosmographia, Geographia, ars navigandi, et componendi Horologia, ac instrumenta Mathematica. Astrolog. Judiciaria duplex. Altera Astrologia judiciaria nuncupatur, quae de judicijs agit et eventibus futurorum, de siderum qualitatibus, elevatque figuram quibuslibet temporibus, et juxta situm et aspectum signorum ac planetarum judicare contendit de rebus dubijs. Porro hujus adhuc duplex est genus, physicum unum, alterum fictitium et imaginarium, quae tripliciter inter se differunt: Differentia inter iudiciari, phys. et fictitiam. primum enim physicas tantum stellarum influxiones impressionsque observat, quae sensu et demonstratione physica comprobantur, ut lumen motumque errantium siderum, ac praecipue Solis, ex cujus accessu et recessu ad nos generationes et corruptiones fiunt: contrà verò fictitia observat influxiones quasdam constellationum imaginarias, hoc est, afflatus quosdam sidereos, qui neque demonstratione, neque experimento deprehendi queant, ut peculiares et occultae proprietates, quas varijs astris adscripsere, veluti Veneri, afflatum libidinis; Marti, irae ac furoris: Lunae, insaniae; Capri corno, vim quae nascentes sub eo reges efficiat; Andromedae, impressiones infaustas exilij, captivitatis, carceris et similia. 2. differentia. Secu. differunt physica et fictitia judiciaria, quòd physica actiones et impressiones siderum primo et per se solis corporibus imprimi ostendit, animis vero nequaquam, nisi per accidens, contingenter, et indirecte, hoc est, quatenus humane voluntates corporis passionibus sponte sua consentiunt, ut cum corpus humanum solaribus radijs exhaustum animum non reluctantem ad bibendum in ebrietatis vitium pertrahit: fictitia vero judiciaria vires Astrorum primò animo applicat, quae etiam invitum ac repugnantem hominem ad navigationes, bella, carceres, caedes, vitia, ac virtutes afflatibus suis agunt. Tertiò, differunt, quia physica judiciaria abstinet à certa et determinata praedictione singularium eventuum praesertim cujusque hominis: Planetarij vero suos cuique particulares actus, eventus, successus faustos aut infaustos certò praenunciare contendunt, ut quod ille sit à latronibus occidendus, alius ruinâ, alius fulmine moriturus, hic domi, alter in agro, quae tamen â fortunâ fiunt, et contingentia sunt, in quibus astra nihil praecise possunt: nam hoc ipsum casu aut fortunâ aliquid fieri nil aliud est, quàm sine certa causa fieri. Fortuna et casu aliquid fieri quid sit. At hi non solum haec, verùmetiam civitatum et regnorum augmentum vel ruinam religionumque mutationes et alia hujusmodi arcana supernaturalia astrorum illustrationibus subjiciunt, sed et donum [p. 51] prophetia, virtutem miraculorum, efficaciam supplicationum, futurae vitae statum, et dominium in daemones, impiâ quâdam temeritate astris tribuere non verentur. Astrolog. subjiciunt astris reg. et religionum mutationes. Ita blaterant, ascendente Geminorum sidere Saturno Mercurio que sub Aquarioa junctis in nonâ caeli plagâ, nasci prophetam: Jovem vero religionibus praecipuum patronum praeficiunt, et juxta ejus cum caeteris planetis commixtionem hanc aut illam efficere: Sic jactant astrologi, et praesertim Albumasar, eorum Coryphaeus, nullam fuisse apud homines unquam mutationem legum, nullius prophetae nobilis adventum, nullam novae relitionis introductionem, nullas magnorum regnorum vicissitudines, denique nullum insignem et memorabilem eventum, quin magna aliqua conjunctio siderum praecipue verò Saturni et Jovis praecesserit.

1. Conclusio. His ita praehibatis, sit prima conclusio: Astrologia judiciaria fictita seu potius divinatrix non solum nullo pacto confert arti medicae, verùm etiam nociva est, et in sacris literis saepissimè damnatur, ut suspecta augurij et aruspicinae gentilium, vanaque et superstitiosa. Locae scripturae sac. adversus judiciarios. Ideò JEREMIAS inquit: A signis Coeli nolite metuere, quae timent gentes; ESAIAS Babyloni concionatur: Defecisti in multitudine consiliorum tuorum, stent et saluent te Augures coeli, qui contemplaban tur sidera et supputabant menses, ut ex eis annunciarent tibi ventura . Vides, quod pacto Astrol. hosce vocat Augures. et de ipsis Moyses scripsit: Non auguramini: voluit enim Deus, ut ab omni aliâ, praeter veram prophetiam, populus suus abstineret, praesertim adivinationis specie, quiâ Chaldaei homines impij utebanturea proptera dixerat IEREM. citato loco: iuxta vias gentium nolite discere.

Nec solum in sacris literis, sed etiam apud Ethnicos scriptores ut noxia ars saepius damnata est: Leges adversus astr. judiciarios. Taciti locus de astrologis. Ita sub Claudio imperatore de mathematicis Italia pellendis factum est senatusconsultum, ut est apud Tacitum, qui eos genus hominum vocat petentibus infidum, sperantibus fallax, quod (inquit) in Civitate nostra et vetabitur semper et retinebitur. et ideo Jureconsultus maleficos cum mathematicis conjungit, ubi omnes per mathematicos Astrologos intelligunt Genethliacos, de quibus Mantuanus ita cecinit:

Qui numeran t stellas, et se com prendere fata
Posse putant stulti, verum dementior istis,
Naturam quicum que Dei scrutatur; et audit
Figere in immensam lumentam debile lucem.

Nam ut in libro Sapientiae est, difficile aestimamus, quae in terrâ sunt, et qui in prospectu sunt invenimus cum labore, quae autem in coelis sunt, quis investigabit quo dicto monemur cognitionem rerum futurarum, quae in potestate Dei sunt, non esse hominibus procurandam, nec Deo gratum esse, si quae ille occultavit, ea velint nimis studiose curioseque rimari, qui etiam cognoscere nequeant. Argute igitur Astr. hosce Anaximenis ancilla non aspernando dicto castigavit: hic enim cum sidera [p. 60] inspecturus domo exivisset, immemor situs loci, dum coelum intuendo astra explorat, incidit in subjectam foveam, cui ancilla: miror, inquit, qua ratione, quae in coelo sunt, scire praesumis, cum, quae sunt ante pedes, nequeas praevidere. et hi sunt qui cum omnibus omnia occultissima saepius se dicturos profiteantur, quid interea in proprijs aedibus fiat, saepissimè ignorant, quos ita taxavit Morus Anglus, astrologum castigans, cujus uxor parum pudicè vivebat:

Astra tibi Aethereo pandunt sese omnia vati,
Omnibus et quae sunt fata futura monent;
Omnibus ast uxor quod se tua publicat, id te
Astra (licet videant omnia) nulla monent.

Denique nullus unquam fuit insignis, ac memorabilis vir, magnitudine ingenij, praestantia doctrinae, prudentia, vel morum integritate clarus, qui horum natalitia, tanquam meras nugas, non contempserit: vulgus tantummodo credulum, et nova audiendi noscendique curiosum, et levissima quaedam ingenia, lucri magis, et inanis gloriae quam veritatis cupida, fastidiosa rerum utilium, novarum avida, his gaudent, et eis libenter fidem, et aures praebent. Similitudo. Est enim Chaldaeorum sapientia telae aranearum similis, quia ut in hanc si culex aut musca inciderit, explicare se non potest; valida verò animantia casses rumpunt, et infirmos laqueos dissipant: ita levia, tenuiaque ingenia in illa haerent, validiora offensionem habere non possunt, nec vanitatibus irretiuntur. Chaldaeorum sapientia cur diccatur. Rationes contra astrolog. judiciariam. Dicitur haec sapientia Chaldaeorum, quia sacerdotes Babyloniorum in illâ potissimum erant versati, adeo ut receptum jam olim fuerit, ut simpliciter Chaldaeus, astrologum significaret, sicuti Arabs latronem, et Chananaeus mercatorem: Aegyptij postea ei dediti inprimis fuerunt, maximè Alexandrini. Sed age scientiae hujus vanitatem rationibus ostendamus. Prima. Prima sit, quia necesse est, scientiam omnem resolvi in principia, quae per se nota sint, aut in aliâ scientiâ demonstrata, aut cognita experimento, aut à primâ veritate revelata, quorum cùm nihil Astrologiae judiciariae contingat, eam non esse scientiam, sed inane commentum certum est. Reliqua Chaldaei facilè concedebant, experimento tamen non esse cognitam inficiabantur: Quia verò videbant, quàm longum esset, quo habitu, quâ formâ, quavè positurâ stellarum aliquis nasceretur: ac postea longis temporibus, cum ipsae illae eodem in loco eodemque habitu forent, eadem quoque caeteris eventura existimarentur, quae priore illo evenissent, Mira Chaldaeorum nugae. mirâ quâdam nugandi [p. 61] mentiendique licentiâ gloriabantur, habere se siderum rerumque caelestium scientiam, et observationes horum fecisse per quater centum septuaginta annorum millia: ac rectè quidem id ipsum comminiscebantur, tot enim aut pluribus erat opus, ut singularum figurarum observationes perdiscerentur: Siquidem toto anno magno, quem quadraginta novem millibus annorum definiri dicunt, coelum totum vix ad eandem penitus redit figuram. Aegyptiorum figmenta. Postquam autem rationem siderum comprehendit Aegyptus, amplius quàm centum annorum millia numerari Aegyptij dicebant, et ut inredibili suae vetustati fidem facerent, Reges eorum partim ex Dijs, partim ex hominibus usque ad Regem Ptolomeum patrem Cleopatrae, supra septuaginta annorum millia regnâsse in Aegypto futiles homines et mendaciorum prodigi asseverabant, ut scribit Mela, Diodorus Siculus, et Diogenes Laertius. Verum adeo futilia haec omnia sunt, ut à nobis confutari non sit opus, siquidem scimus, et facta pagina aperte testatur, ab exordio mundi ad hanc usque diem sex millia annorum nondum effluxisse. Secunda ratio. Secunda ratio, quia sicut se res habet ad esse, ita quoque ad sui cognitionem, hoc est, per quas causas sit et est, per easdem cognoscitur; ad generationem autem effectuum particularium non solum concurrit coelum, quae est causa universalis, sed etiam causa particularis: igitur coeli efficientia est indeterminata ad producendum particularem effectum, et determinatur per causam particularem, ideo dixit Arist. Sol et homo generant hominem . Tertia ratio. Tertia ratio, quia necesse esset geminos qui uno tempore concepti et nati sunt, similimos omnino semper fore; quod tamen plerumque falsum esse videmus, quoniam saepe saepius vitae genere et exitu, immo etiam gloriâ rerum gestarum dispares sunt. Quarta ratio. Quarta ratio, quia plurimi eodem tempore, eâdem regione, eodemque siderum aspectu, ex diversis parentibus generantur, de quibus Astrologus ex observatione siderum eadem praenunciare tenetur, cum simul concepti et nati sint, ac sub eâdem constellatione, conta tamen observamus in his maximam ingeniorum, studiorum, morum, religionis, eventuum, denique vitae ac mortis dissimilitudinem et utique quam plurimos uno eodemque praelio occumbere, qui sub varijs stellarum aspectibus nati fuerant. Quinta ratio. Quinta: quia omnis ars sive scientia versatur circa res, quae semper aut frequenter contingunt, ut in ed docetur; praedictiones vero Astrologorum ferè sint vanae, et non nisi rarissimè verae inveniuntur; non igitur ex arte aliqua aut certis observationibus proficiscuntur, sed [p. 62] inconsultè ac temerè, et mirum est, quod cum caeteros homines unum mendacium suspectos faciat, et semper mentiri postea praesumantur, in his tamen una fortuita veritas publicis et crebris mendaciis fidem facit et semper vera dicere incauti homines sibi persuadent. Historia. Quocirca cum Petro Castellae regi quidam ex horocopo magna imperia summamque felicitatem praedixisset, rebus postea desperatis, quaerenti regi, quomodo vaticinij fides constaret, acutè respondit: Coelo rigente, si quis in balneo lauet, sudaturum nihilominus. Astris studia vitae, moreque plus posse signifinans: atqui id est, quod econverso communiter dicitur: vir sapiens dominabitur Astris. Sexta ratio. Sexta ratio, si haec divinatrix astrologia vera esset et certa, propter materiae, quam tractat, coeli nimirum ac siderum dignitatem, nobilissima pars esset philosophiae, ac propter futurarum rerum praenotionem, vitae potissimum ac mortis, quas res noscendi avidissimi sunt mortales, in precio semper habita esset; Philosophi insignes iudiciariam contempserunt. cùm tamen omni tempore (quod ante tetigimus) â praestantissimis quibusque philosophis derisa fuerit et contempta; quod maximum profesto est argumentum, futilem et inanem ab ijsdem fuisse judicatam. Socrates futurarum rerum cognitionem hominibus non esse procurandam, apud Xenophontem affirmat: Pythagoras, et Democritus, qui Chaldaeorum, Aegyptiorumque sacerdotes adierunt, ut occultiores disciplinas ab ipsis cognoscerent, divinatricem tamen et judiciariam Astrologiam vel discere ab illis neglexerunt, vel certè nunquam ea usos fuisse ex eorum scriptis satis constat. Aristoteles vir magnus, et qui multa scripsit, nullum unquam de hac ipsa verbum fecit, ut nec Hipp. et Galenus in libris proprijs et genuinis, quin potius multa extant in eorum scriptis, quae eandem Astrologorum doctrinam planè convellunt: Scientiâ non comprehenduntur quae per accident fiunt. ut est illud, futurorum contingentium nullam esse definitam veritatem: et quae per accidens fiunt, non posse ulla scientia comprehendi: coelum non aliter agere in haec inferiora quàm per motum et lumen coelestia signa per alias causas averti ac impediri posse: Avicenna negat, Astrologis credendum esse in divinatione futurorum: Cic. de divinat. Cicero laudat eos, qui totam hanc Astrologiam repudiârunt: Ptolemeus ipse, quem artis hujus principem dicunt; non est (inquit) putandum, omnia à superis causis derivari necessitate quadam inviolabili, ut nulla alia vis, quin ita operentur, obsistere valeat: et in Centiloquio: Soli numine divino afflati praedicunt futura particularia.

Explicantur loca. sacr. lit. pro astrologis allata. Ad loca sacrae scripturae ab Astrologis pro se allata responsio est, [p. 63] facta quidem esse astra in signa, et temproa, non quasi significationem praebeant hominibus imminentium casuum, sed quia Solis praecipuè et Lunae motu tempora definiuntur, ut antea diximus, agitur enim ibi de signis denotantibus diversitates tempestatum, anni, diei, ac noctis. Stellas manentes in ordine et cursu suo adversus Sisaram pugnavisse, sic Josephus enarrat, quod hujus conflictus tempore magna procella exorta fuerit, tantumque aquae oculis Cananaeorum effusum, ut bellica instrumenta usui esse non possent, quod auxilium cum colitus fuerit missum, de coelo dimicatum esse dixit; missus autem fuit per Angelos, defensores populi Israelitici, quorum princeps est Michael, ut habetur in lib. Josuae et Danielis, et ij dicuntur et ordine et cursu suo mansisse, hoc est, in sua Hierarchia: firmamentum autem annunciare opera manuum Dei, idem est a pulchritudinem hujus visibilis fabricae indicare excellentiam invisibilium operum ipsius et mundi supercoelestis. Quae verò ex Arist. et Galeno allata fuerant, nihil contra nostram conclusionem faciunt, nec inde susidium aliquod Astrologis accedit, quia de motibus et illustrationibus plantarum tantummodo agunt, non verò de judicijs, ex quibus judiciaria quoslibet effectus, etiam contingentes, ex causis remotissimis praedicere contendit sine formidine contrarij, quam cunctis mortalibus nedum medicis illicatam esse prodidimus.

Secunda conclusio. Sit igitur secunda conclusio, ea Astrologiae pars, quae coeli revolutiones et Astrorum contemplatur ac inde praedicit aeris salubritatem, temporum vicissitudines, animantiam morbos, et annonae caritatem, reliquis hominibus non prohibitam, medicis verò si non necessariam, saltem exercendis ingenijs aptam, et ad ipsorum ornamentum utilem esse. Attamen locum inter perfectos medicos ijs etiam esse sinimus, qui intra medicinae limites versati omniaque ipsius artis diligenter rimati fuerint, eidem tantummodo intenti, in qua utilitas spectatur maxima, tametsi non magnopere curent ea, quae propemodum supervacanea sunt, nisi quis vigore ingenij tantum valeat, ut hujuscemodi rebus intentus esse possit, citra minimum dispendium studij medicinae: ne non necessarijs deditus, ea relinquat, sine quibus ad justam medicinae metam pervenire non licet.

Tertia conclusio. Praedictio non ex sidere sed ex motu humoris facienda est. Tertia conlusio, ad praedicendum de diebus criticis, sanguinem minuendum, potionemvè exhibendam, non tàm ex aspectu siderum indicatio sumenda est, quae causa fuisset remotissima, quàm ex continente et conjuncta, hoc est, ex ipsa humoris in corpore tunc saevientis naturâ, et ex ipsius naturae insultu contra humores, quorum alij [p. 64] secundo die; alij tertio, quidam etiam quarto, et interdum per tardiores accessiones recurrunt, ex quarum vi, si cum aegri facultate rite conferatur, totius curationis praedictionisque summa consistit. Recte igitur et sibi et aegris medici consulent, si quoties vacuandum videtur, lotium potius quam astrum inspiciant. et arteriarum pulsationem magis quam stellarum configurationem observent. Quod si plus credatur Ptolomeo, docenti coelum inspiciendum, quàm Hipp. praecipienti pharmaca eodem die in valdè acutis morbis exhibenda, dum turgent, vitam multi priùs finient, quàm coelum conjunctionem. Medicorum quorundam error. Chirurgorum abusus. Sunt itaque superstitiosi et noxij infirmis medici illi, qui relictâ pulcherrimâ hac curandi praedicendique ratione, de morbis judicare praesumunt, secundum Lunae et aliorum planetarum in signis Zodiaci stationes: nec non Chirurgi, qui in vulneribus idem observant, hoc est, stellas eis praesidentes, et inde praenunciant vulnus sanari posse, aut contrà. Astroatri notantur. Ubi etiam notandi veniunt Astroatri illi, qui singulis annis ex hac astromantia, quasi in tabellâ, ex quâ descripti dies peti possint, quibus cum aegris agere liceat, nobis praescribere volunt, qua die pharmaco, phlebotomia aut cucurbitulis utendum sit. Astrorum enim, uti diximus, non tanta vis est in haec inferiora, quin aliarum causarum concursu plerumque impediatur, nimirùm à materiae dispositione, et concoctione humorum, ex quibus dierum criticorum observationes longe magis dependent, et ex morbi statis temporibus, ac symptomatibus, quàm ex astris, ut videre ext per multa Hip. passim. Gal. 2. de dieb. crit. Auic. f. 2. 4. tr. 2. c. 1. Signorum differentia. Hipp. Gal. et Avicen. loca, quibus passim idipsum confirmatur. Vocant hanc medicinae partem veteres σημειωτικω, quam recentiores doctores multis commentarijs illustrarunt, ex quibus constat, quaedam, quae salubria dicuntur signa, valetudinem attestari integram: alia degenerantem jam et affectam, quae neutra nuncupantur: alia succumbentem et evictam, quae insalubria: et quaelibet aut commemorativa sunt, aut demonstrativa, aut praenunciativa, sive prognostica. Non igitur de ijs medicis, qui haec exactè norunt, et in doctrina Hipp. apprime versati sunt, ac plerumque vera praedicunt sed de illis alijs Astromanticis et temerarijs, qui nihil minus sciunt, quàm quod profitentur, verum esse veterem illum sermonem exisitimo; praestare à sexaginta medicis quàm à sex iureconsultis damnari. [p. 65]

Medicum Chirurgum esseoportere
CAPUT. III.

Medicina prior medico.A Medicinâ, quae propter languentes inventa est, medicus denominatur, ut Hippocrati placet, libro de veteri medicina, nam artifex ab arte, quam profitetur, deflexum sortitur nomen, 1. de sanit. tuend 8. Medici duplex significatum.Galeno auctore. Nomen autem medici non solum medicos physicos, sed et Chirurgos complectitur: sic Hipp. eos, qui fractis, luxatis, atque adeo vulneratis manu medentur, medicos appellat. Quidam prestius sumunt nomen medici pro eo, qui victus ratione et medicamentis duntaxat curat: In quo sensu Hipp. dixit: Neque verò calculo laborantes secabo, sed viris Chirurgiae operariis eius rei faciendae locum dabo: quibus verbis medicum à Chirurgo apertè distinxisse videtur: et 2. theis. tract. 6. 1. 2 Chirurgia 3. med. pars.Avenzoar: non est, inquit, medici honorati manibus operari, sed suis ministris officio relicto medicinâ et cibo aegrotantibus auxilio esse debet . Quae ut penitius intelligantur praefari oportet, Chirurgiam tertiam partem esse therapeuticae, quae morbos, qui in solutione continui, aut in partium externarum moderatione consistunt, tollit sectione, ustione, restitutione in naturalem situm, et medicamentis extrinsecus admotis. Quibus in rebus tria potissimum sibi proponit, ut breviter, ut citra dolorem, id est, jucunde, ut maxime tutò curet. Tutò autem curabit, primò, si absolutionem operis consequatur; secundò, si cubantem non laedat, morbis, inquit Hipp. vel prosis, vel saltem non noceas: Tertiò, si vitium non facile revertatur.

Deindè, medici olim aut à loco denominabantur, et ita quidam Gnidij, alij Rhodij, alij Itali dicebantur, ut 1. meth. 1. Gal. refert: hodie vero graeci, latini, et Arabes. Aut à sectâ, et sic Empirici, methodici, aut rationales dicti fuerunt, clinici vel diaetarij, ut refert Mercurialis hodie dogmatici, et Chymici: et ab autore ipsius sectae alij Hippocratici, seu Galenici, seu Asclepiadaei: alij Erasistrataei, nunc Galenici et Theophrastici. Aut certè à parte corporis: fuit enim in Aegypto, et in aliis locis usitatum, ut singuli singulos morbos curarent, et ita alij ocularij, alij auriculares, vel dentales dicebantur, quod Empiricis duntaxat conveniebat.[p. 66]

Romae etiam Galeni tempore artem medicam in membra innumera resecabant, ita ut alios ocularios, alios auriculares vocarent: et sic peculiari suo nomine medicos reliquarum partium seu morborum, totque in summa medicos faciebant, quot sunt humani corporis particulae, neque Galeno à ratione alienum videtur, si ea ars, quae omnium maxima sit, tot in se admittat sectiones, si modo in maxima civitate, utpote Romae vel Alexandriae pro unaquaque harum affectionum aliquis reperiatur, qui inde dicatur medicus. In oppido tamen exiguo non posse quemquam victum sibi parare, qui tantum suffusiones pungeret oculorum, aut hernias incideret, unde hujuscemodi medici urbes graeciae tum temporis mutare cogebantur, quod hodie eosdem Empiricos factitare videmus.

Chirurgiae effectus evidens. Porro autem Chirurgiae effectus inter omnes medicinae partes evidentissimus est, siquidem in morbis internis potest plerumque dubitari, secunda valetudo medicinae an naturae beneficio contigerit: deindè per medicamenta, quibus in internis utimur, quamvis saluberrima sunt, sanitas interdum frustra quaeritur, et sine his non rarò consequitur: at in ea parte, quae manu curat, evidens est plane utilitas: Chirurgia antiquissima medicinae pars. 2. Iliados. immo hanc constituunt plerique vetustissmam, quando priores illi viri Homerico carmine laudati Podalirius et Machaon Aesculapij filij, Agamemnonis castra secuti, solis vulneribus medebantur: et Chiron Centaurus multò ante Chirurgiam illustraverat, ab eoque Chirurgiae nomen subortum esse quidam referunt: tametsi potius à χεῖρ quod est, manus, et ἔργον hoc est, opus, nomen tractum esse videatur: quasi dixeris, operationem manualem, et largè sumpto vocabulo quodcunque manuale opus significat: strictè vero etiam recepto modo pro opere medici manu peracto. 1. de usu par. 7. de dig. ex puls. 1. Chirurgia Hip. exercuit. Meges Chirurgus. Chirurgiae libri ab Hipp. Hippocratis candor. Chirurgiam Galenus exercuit in juventute. Plus tamen ab ipso parente totius medicinae Hipp. quam à prioribus illis exculta est, ac deindè professores suos habere coepit, quorum eruditissimus MEGES fuisse dicitur. Enimvero huic arti propriam admovisse manum Hipp. legimus, nec Chirurgi nomen dedignatum: juvenem etiam capite vulneratum curasse, ac libros scripsisse de capitis vulneribus, de ulceribus, de officina Chirurgica, ac de articulis : et à futuris capitis se deceptum interdum, ingenuè fatetur, more magnorum virorum, et magnarum rerum fiduciam habentium. Sed enim Galenus eosdem Hipp. libros Chirurgicos diligenter interpretatus est et eam artem proprijs exercuisse manibus constat, nam sibi vigesimum annum agenti gladiatorum curam Romae feliciter demandatam esse scribit, tametsi postea anno aetatis suae trigesimo se[p. 67]cundo ab opere manuali destitit, ut ipsemet prodidit, munus hoc Chirurgis committendo. Ex quibus locis contendunt plerique nostri aevi, indecorum esse, medicum physicum Chirurgiam exercere: Chirurgum medicum esse non decere quibus rationibus quidam persuadent. Differentia inter medicum et Chirurgum. Deinde, quia unus medicus solus in pluribus medicinae partibus non possit excellere. Ad haec quia videntur differre maximè medicus et Chirurgus, nam is, ut monet Celsus, adolescens esse debet, aut certe adolescentiae proprior, manu strenua, stabili, nec unquam intremiscente, eâque non minus sinistrâ quàm dexterâ promptus, acie oculorum acri claraque, animo intrepidus, immisericors, sic ut sanare velit eum, quem accipit, non ut clamore ejus motus magis, quâm res desiderat, properet, vel minus, quàm necesse est, cesset. Econverso medicus mits, benevolus, et aetate provectus, reliquis anteponendus, cùm ad artem ipsam perdiscendam de brevitate vitae humane conquestus fuerit Hipp. et medicum senem, qui multa observaverit, expetet, et qui sapientiam ac philosophiam utramque cum medicina conjunxerit, et illam ad medicinam, subindeque medicinam ad sapientiam transferre noverit, denique talis esse debeat, qualem Hippocrat. ipse depinxit in libro de decenti ornatu et nos postea accuratè delineabimus.

Conclusio.Quibus tamen non obstantibus, medicus perfectus, de quo agimus, Chirurgus sit omninò oportet, aut certè ipsam artem Chirurgiae exactissimè calleat, tametsi eam manibus non exerceat: nam callere artem perfectè non potest, qui tertiâ ipsius parte sit destitutus ac non omnes, tanquam sibi pedissequas, conciliaverit. et quidem constat ex lib. 29. c. 1. Clinici medici. Cit. et Gal. 6. meth. 2. decomp. secundum locos.Plinio, unum eundemque antiquitus fuise medicum et Chirurgum. Quod si postea Romae medici Clinici (sic enim physici â Plinio dicuntur) à Chirurgis sejuncti fuerunt, id quidem non aliter fiebat, quam quà ocularij nuncupantur, qui oculis tantummodò medentur: non tamen quia empiricus hanc aut illam partem corporis tractat, medicus eandem tractare non novit. Fuit et altera Romani instituti ratio, quia operosum erat pro quocunque ulcusculo medicum consulere, procedente tamen tempore quaecunque manus operâ perficiuntur, aggredi coeperunt. Chirurgia tamen primùm Medicinae pars est habita; et ambae sub ijsdem natae sunt autoribus, nec Chirurgiae alia, quàm medicinae praecepta, nec aliae demonstrandi sunt leges. Postea vero ut unius Medicinae dignitas splendidior evaderet, rationis facultatem liberalem assumentes medici, quidquid manuum operâ geri solet, ad Chir. ac Pharm. [p. 68] artis ministros transtulerunt. His prima cura fuit luxata ossa reponere, fracta dirigere, et in suam sedem compellere: ferramentis quoque aperire, secare, urere: tunc deinde vulnerum ulcerumque, ac suppurantium tumorum curatio illis est relicta: omnium tamen origo ferè ex interiori causa trahitur, cujus observatio, atque curatio planè est medica, imò omnium, quae foris existunt, atque geruntur, rationem medicus tenet, Circa Chirurgiam diversis in locis diversa consuetudo. Germaniae, et Lusitaniae consuetudo. Hispaniae, Galliae et Italia mos.qui Chirurgi opus dirigit, Chirurgus vero ipse manuum usum, et exercitationem praestat. Utramque consuetudinem diversis in locis adhuc hodie servari videmus: nam maximo abusu per totam ferè Germaniam barbitonsoribus praestantissimam hanc medicinae partem concreditam cernimus, idque ferè in Lusitaniâ observatur: Econverso vero in Hispaniâ, Galliâ, et Italiâ medici Chirurgi inveniuntur, qui omnia ac singula artis praecepta, tùm ad manus operam, tùm ad victus rationem rectè instituendam, tùm ad corpus pro necessitate evacuandum, sufficienter callent. et tametsi plerique eorum medici sint physici, Chirurgiam potius exercent, quando unus solus in pluribus excellere omnino nequeat: Chirurgiae Cathedra in Salmanticensi academia. Andreas Valcacer Chirurgiae professor.idcirco laudabili quidem instituto in celeberrima Salmanticensi Academiâ Chirurgiae cathedra amplissimo assignato annuo salario fuit constituta, in qua meo tempore professor erat peritissimus ANDREAS VALCACER praeceptor meus exercitatissimus, quo nemo melius scripsit de vulneribus capitis et pectoris: quique (quod citra invidiam dictum sit) me praeter caeteros honorificè excipiebat, quoties ejus auditorium ingrediebar, quod tenentur frequentare saltem per biennium omnes ac singuli futuri medici, aut doctoratus insignia consecuturi: ex quibus postea, quorum animus magis ad Chirurgiam inclinat, Chirurgi vocantur: qui verò à manus operatione et horrido ulcerum aspectu abhorrent, ut mihi accidit, medici appellantur, tametsi subinde calleant Chirurgiam: ex horum numero protomedicus eligitur in aula, protochirurgus vero tàm ex horum, quàm ex illorum ordine, recepta iam consuetudine, eligi solet.

Error quorundam medicorum detegitur.Ex dictis deprehenditur eorum medicorum error, qui hanc medicinae partem callere dedignantur, aut quia contemnunt, aut quia medico non conferre, atque adeo indecoram esse existimant: delicatuli illi quidem, qui eam medicinae partem exercere dedecorosum putant, quam tamen magnum Hipp. et sapientissimum gravissimumque Galenum, nec non Podalirium et Machaonem Aesculapij filios non solum calluisse, sed [p. 69] etiam summo cum honore exercuisse constat; injusti verò, qui eam artem callere praedicant, cujus tertiam partem omnino ignorant, et cum doctoris nomine glorientur, ea tamen quae ipsorum ministri exercent, ipsi penitus non norint. Neque enim quia medicus physicus victum aut pharmacum praescriberre novit, aut Chirurgiae operationes, statim aut coquus aut pharmacopoeus, aut minister dicendus erit. Nam si aliquis doctoris officium praestet, et nihilominus phlebotomo scitè utatur, et manum operi Chirurgico admoveat: perinde id fuerit ac si navis rector remigare noverit et malum scandere: aut si belli dux militis officio interdum fungatur. Non enim simpliciter, ut servo dominus, qui satis habeat imperare, ipse eorum, quae jusserit, inexpertus, sed ut imperator militi, qui quaecunque praeceperit, ea exacte calleat, et si opus sit, exequenda agrediatur: omnia tamen propriè fecisse dicatur, sicuti recte ab architecto factam fuisse domum dicimus, non ab operarijs, et confecisse imperatorem bellum non milites.

Indecens esse, medicum seplasiarij munus exercere.
CAP. IIII.

Pharmacopoei munus à medico distat longius quàm Chirurgi. Similitudo.NUnquam tamen admitterem, ut medicus seplasiarij officium exequatur, cum hujus munus longius, quam Chirurgi à medici officio distet (siquidem propius curationem ipsam attingunt Chirurgi operationes, quam pharmacopoei). Sic enim fiet, ut medicus nil aliud quàm medicus sit: ministri vero id, quod sunt ministri: quam enim proportionem architectus ad alios fabricatores fabrosque, quibus ipse praeest, eandem habet medicus ad suos ministros. Hi autem sex potissimum sunt, 6. Epid. 5.3. Medici ministri sex.Galeno autore, pharmacopoeus, ad quem herbarij, unguentarij, cataplasmatumque confectores, fomenta ministrantes: coqui, qui clisteres infundunt: qui venas incidunt, ad quos reducuntur ij, qui cucurbitulas affigunt et scarificant cutem: assitentes reliqui et obstetrices. Ars medica medicis dignior.Sic medica ars medicis ipsis dignior est, medicus verò artibus ministrantibus: illae ministris.

Galenus seplasiariam exercuit.Quod si antiquitus Demetrius Antonini Caesaris Archiater propria manu Theriacam praeparasse legitur apud Galenum, qui et ipse mortuo Demetrio seplasiariam in aulâ exercuerit, et multorum medip. 70camentorum compositiones concinnaverit, ibi certè duo in homine uno officia videre licuit, seplasiarij ac medici, hoc est, imperantis et ministri. Nostro autem medico satis fuerit, si sua instrumenta exactè noverit, non ex libris solum, verùm etiam oculari inspectione, eorundemque vires et graduationes, ut pharmacopoeum suarum partium admonere possit, et ejusdem errores deprehender, si fortè contingant. Pharmacopoei partes.Sunt autem pharmacopoei partes, cognitio materiae medicae, electio, collectio, repositio, conservatio, trituratio, coctio, et compositio: quibus accedunt destillatio, sublimatio, exaltatio, et calcinatio, in quibus interdum errores committunt non sine maximo languentium dispendio atque pernicie. Errores in cognitione.In cognitione quidem, quia emunt ab herbularijs aut mulierculis simplicia, quae non agnoscunt, atque ita alia pro alijs plerumque sumunt, praeter medici institutum. In Electione.In electione insuper errare contingit, dum viliora aut adulterina emunt, et in compositionibus usurpant, ideoque mirum non est, si aut inutilia saepe evadant, aut etiam nociva: nam ex uno pravo ingrediente nedum ex multis totum compositum depravatur, ut lib. de Antid. de theriaca de comp. per. gen.Galenus saepius monet. In collectione.In collectione vero, quia intempestivè colliguntur, atque adeo vel ante tempus putrescunt, vel corrumpuntur, vel nondum suas vires habent, aut etiam amiserunt, ut Dioscorides annotavit in prooemio sui operis. In repositione.In repositione etiam saepius errare solent, quia vel non tantam copiam servant, ut ad omnes compositiones inposterum sufficiant, atque ita coguntur saepe alia pro alijs substituere maximo periculo, unde ortum proverbium fuit, cave â quid pro quo pharmacopoei: aut coguntur ob defectum quaedam omittere in compositionibus, ideoque sine frustrantur. Medicamenta suas habent aetates.Et verò neque ante integram insolationem succi et aquae reponi debent, aut sirupi ante debitam concoctionem ab igne removeri, et, quod primum omnium est, nulla debent mediciamenta ultra debitum tempus in officina asservari, contra artis documenta, quae singulis medicamentis tàm simplicibus quàm compositis suas praescribunt aetates, ultra quas aut vires amittunt, aut nociva fiunt, et ideo penitus rejicinda sunt. Errores in trituratione.In trituratione etiam monendi sunt, ne festinanter simul triturent, quae seorsim trituranda fuerant, et aut crassius aut tenuius, quàm regulae praescribunt, praesertim in compositionibus. In decoctione.In decoctione verò ne simul injiciant, quae celerius et tardiùs concoqui solent, quorumvè vires facilius evanescant, et ideo ad fidem adhiberi debent. In compositione.In compositione errari facilimè ac perniciosè potest, cum citra pondus et mensuram simplicia permiscntur, aut [p. 71] deteriora propter sumptus seliguntur. Denique in destillatione, calcinatione, sublimatione, digestione, fermentatione, circulatione, exaltatione, et reliquis Chymicis operationibus cavendum semper, ne aut cruda maneant simplicia, plerumque venenosa, aut igneam omnino contrahans naturam, et humanis corporibus plane deleteriam.

Sit insuper pharmacopoeus diligens et artis suae observantissimus, et neque candelis, vino, facibus et mercibus alijs officinam oppleat, quibus à veris artis operibus distrahatur. Saltem mediocriter dives sit, et ab avaritiâ sordibusvè planè alienus, ut et commodas aedes, et hortum habere possit, et optima medicamenta coemere. Ministros insuper habeat vigilantes, peritos, et probos, et qui latinè optimè calleant: et ex probatis dispensatoribus norint medicamenta componere: nec temere conficiant receptas, non intellectas: in conficiendis vero opiatis, theriaca, aut nobilibus alijs medicamentis medicum adhibeat aut medicos, et unum atque alterum virum doctum senatorij ordinis, ut sint suae sedulitatis et industriae testes: medicamenta non vendat absque medici recepta, cui nihil addat aut demat: praesertim verò narcotica aut venenosa vulgaribus neutiquam concedat. Praxin medicam non exerceat, sed consulentes ad medicum dirigat: taxationem verò communem vel â Magistratu ordinatam fideliter servet. Non sit aleae aut similibus lusibus deditus, neque compotationibus aut venereis rebus implicatus, ne veneficia ab ipso extorqueri queant, ideo coelibi semper praeferrem maritum, et cui cum conjuge recte conveniat: demum sit mundiciei studiosissimus, pius, humanus, placidus, et erga pauperes liberalis, et arithmeticae peritus, ut pondera simplicium, ac proportiones computare queat, quando videlicet antidoti alicujus pars aliqua requiritur, ut quantum sit accipiendum uniuscujusque calculare queat. [p. 72]

Quem locumin medicina singulae praedictarum disciplinarum obtinere debeant.
CAPUT. V.

Videor mihi medico necessarias disciplinas percurrisse, quae tamen non ad omnes medicinae partes pari necessitate desiderantur: nam philosophia naturalis, Logica, Rhetorica, et Anatome ad theoriam spectant: herbaria ad praxin Chirurgia ipsius medicinae integrans pars est: moralis philosophia, praesertimque prudentia, ad Therapeuticam et curandi rationem potissimum confert. Nil enim magis expetendum medico est, quàm cum probitate naturali conjuncta prudentia: siquidem qui corpus curare vult, animum componat necesse est, et summâ non solum in faciendâ medicinâ, sed in humanis actionibus utatur circumspectione. In his igitur medicum omnino versatum esse oportet: in alijs verò quantum sat fuerit, ad ipsius medicinae ornamentum, pro uniuscujusque ingenij dexteritate. Medicorum quorundam abusus. Verumenimvero condolendum profecto est, quo pacto haec omnia quidam hodierni medici praestent: quippe philosophiam naturalem plerique ignorant, anatomes et herbarum noticiam iniqua partitione à medicina separant, illam Chirurgis, hanc pharmacopoeis relinquentes: linguarum peritiam simulant, verborum quae memoriter didicerunt ex latino aut graeco autore rapidâ prolatione: Pro eloquentia lividam rependunt mordacitatem; Ethicam Philosophiam nec verbis nec operibus complent, siquidem neque quo pacto componendus sit animus sermone proferre, neque morum exemplo commonstrare norunt. Ignominia cur medicina illata. Unde fit, ut non immeritò audito medici nomine, avari, invidentissimi, et gloriabundi hominis nomen plerique mortalium audire affirment: usque adeo quorundam culpa ad omnes medicos in omnium opinione translata est, et à pravis artificibus in universam artem vitium transfusum, ut probus quisque vir, et ingenuus ac peritus medicus unumquemque cupiat officii sui esse memorem, aut sese ex medicorum numero deleri. Boni medici votum. Fontes ignominiae med. Avaritia, invidia et superbia. Quae omnia medicinae opprobria ex duobus fontibus scaturiunt, invidiâ cum avaritiâ, et cum superbia conjunctâ ignorantiâ: de primo libro tertio, disputabimus, de secundo non immerito dixit Galenus, indelebile vitium esse. [p. 73] vehementem ignorantiam, praesertim si cum superbiâ conjungatur et tunc à Graecis Philautia dicitur: Boni medici candor. quibus tamen ingenium cum maturo judicio, animi candor, veritatis studium, indefessusque labor opponuntur, et quemadmodum, quibus hae sunt cordi, nihil ad ipsam veritatem comparandam grave fit: Rudiorum medicorum mores. ita homines rudiores protervè vituperare nunquam desinunt, quae desperant se posse consequi, et ingeniosiores arcuato vulnere proscindere, nec tamen dimittentes clanculum quae condemnant, sed invidiâ quâdam in propatulo arguendo, quae bona esse vident, eademque postea usurpando, ut ingratitudine quadam inde lucrum faciant, quo omnes suas actiones metiuntur. Ita maledicâ linguâ famam doctioribus rapere nituntur, et ea suffurari, quae dare non possunt, sed ipsi egent. Precor illis bonam mentem, solidiorem doctrinam, et probos mores, ut deposito odio, et invidia, et contempta inani gloria ac vili lucro, desinant alijs maledicere, et veritati incumbunt, nihil dissimulantes quod sciant: aut vituperantes, quod ignorent. Artes ad med. pedissequae. Artes medicinam constituentes. Medicina quinque parte integrantes. Artes med. ornantes. Similitudo. Sed his omissis, quae cognoscere potius, quàm emendare licet, ad pensum redeuntes, concludimus, quasdam ex praedictis artibus esse, per quas eundum omnino sit in medicinam, ut Rhetorica, Dialectica, et utraque Philosophia, in quibus tamen non inhaerendum, sed quae postea futurae semper sint medicinae pedissequae: aliae vero sunt, quae ipsam artem constituunt, anatome, Chirurgia, herbaria et quinque medicinae partes; physiologica, quae agit de rebus naturalibus; ὑγιεινή quae de rebus non naturalibus; pathologica, quae de rebus praeter naturam; symiotica sive pronunciativa, quae de signis; et Therapeutica, quae salutarium remediorum usu morbos expugnat. Reliquiae artes liberales, aut quaecunque aliae, quae rationalem medicinam propius non attingunt, non nisi ornamentum illi afferunt. Ut in aedium aedificatione tectum, parietes, et fundamenta requiruntur ad usum, superficies non necessariò depingitur aut adornatur; et pocula deaurantur interdum, quod et si non fiat, non minus utiliter aut commodè uti illis ad bibendum possimus. Oeconomia artem constituit et ornat. In primis tamen et ipsam constituunt, et ejusdem ornamenta dici merentur, quaecunque decoram et favorabilem faciunt: atque haec sunt, quae nos pertractanda suscepimus, et ad philosophiam moralem potissimum pertinent, nimirum ut comiter eam medicus exerceat, liberalis artificij sui largitor, bonorum suorum non parcus, affabilis urbanus, non contumeliosus, beneficus in omnes, pauperum et divitum eandem habens rationem, quibus accedant [p. 74] decens habitus corporisque totius mundities. Reliqua namque ut Geometria, Astronomia, Geographia, rerum et animalium historia, et quaecunque hujuscemodi sunt, tametsi ad ornatum faciant, extra artis pomaeria possunt hospitari, ut reliqua, quae supra artem fuerint, aut incomprehensibilia, aut eius naturae, ut cadere in artis rationem non possint. Est enim ars medica suis limitibus contenta, et medicus perfectus ille, cui nihil desit ad rei medicae summam. Alter quorundam medicorum error. Idcirco errant illi, qui medicinae adjungunt non necessaria, relictis illis, sine quibus ad justam medicinae metam pervenire non licet. Etsi enim maxime commendatos habeam eos, qui, cum possint, supra artem addiderint ea, quae ad artis ornamentum faciunt, sua tamen laus relinquitur ijs, qui intra medicinae limites laudabiliter versantur.

De origine et progressu artis medicae.
CAPUT. VI.

Concepit medicinam necessitas, solertia peperit, aluit ratio, promovit usus, longaque demum experientia consummavit, atque absolutam perfecit. Ex quibus quidam sibi persuadent, neque prius fuisse medicos, quam aegros, neque hos unquam sine illis: Prinicipia medicinae tria. Triaque fuisse principia medicinae, unum inventionis necessitatem et experientiam: alterum, constitutionis, hoc est, redigendi in artis formam, experientiam simul ac rationem: tertium interpretationis vel traditionis rationem ipsam, et naturalem speculationem. Initio medicinae quando. De tempore autem, quo primum medicina incepit, non adeo constat: dicunt Apim Aegyptium indigenam, priusquam Io veniret in Aegyptum, artem medicam invenisse. Clemens Alexandrinus eam postea Aesculapium amplificâsse scribit, et Podalirio ac Machaoni tradidisse: quoad tandem postea magnus Hipp. eam praeceptis comprehendit: quae vero ab Hipp. totius medicinae parente inventa sunt, qui utique unus instar mille auctorum nobis esse debet, ea postea Galenus, ipsius artis vastissimum pelagus, explanationibus suis illustravit, ita ut nulla sit medicinae pars, quam ille non invenerit; nulla quam hic ad summum non excoluerit. Itaque primus Dux et auspex totius medicinae ac philosophiae graecae Hip. exstitit. Chronologiae scriptores praesertimque Eusebius affirmant, Hip. quando vixerit. natum fuisse Hipp. anno mundi 4760, quo tempore Esras propheta viguit, natus in insulâ Coo inprimis clarâ: vixit annos 104: duos habuit filios Thessalum et Draconem quo[p. 75]rum uterque filium nomine Hipp. suscepit, ut Galenus saepius refert. Tam igitur Thessalus quam uterque nepos Hippocrates in arte medicâ multa scripserunt, quae in operibus magni Hippocrat. inserta circumferuntur: eum tamen, de quo loquimur, nemo ante Galenum exactè intellexit: ejusque libri, tanquam divino emanaverint ore, ubique celebrantur, idemque per universa Galeni opera varijs nominibus commendatur. Hipp. Encomia. Verax enim ab ipso appellatur, probus, magnus, omnium philosophorum et medicorum princeps, Magister, diligentissimus, nobilissimus, dux et auctor omnium dixciplinarum, maxime admirandus, divinus, senex venerandus, vir qui nihil frustra unquam dixit aut scripsit. Plato vero in Protagora illum vocat Aesculapij successorem: Macrobius in somnio Scipionem. Virum appellat, qui tàm fallere quàm falli nesciverit. Galeni laudes. Morbi ars medicina prius fuerint. Hujus ergo opera praecipua suis commentariis illustravit Galenus, vir etiam in minimus diligentissimus, ac nunquam satis pro dignitate commendatus. Siquidem verò necessitas medicinam invenit, morbos prius quam medicinam fuisse crediderim, quod innuere Plato videtur, dum Promethum fabulatur ob ingruentia malorum nostrorum agmina, ut alicunde rebus humanis opem ferret, furtim de coelos unà cum igne subductas artes detulisse. Non enim assentior Horatio dicenti:

Post ignem aetherea domo subductum
Macies et nova febrium terris incubuit cohors.

Illud quidem existim, medicinam experientiâ prius inventam, tum deindè ratione suffultam, postquam primum in lucem prodire coepit, doctissimorum virorum autoritate testatam coaluisse. Medicinae initium antiquissimum Alij (quibus libentius subscribo) tantae excellentiae facultatem altiorem originem habuisse putant, et fieri non potuisse, ut homo abditas stirpium naturas, facultatesque investigare potuerit, nisi prius à maximo omnium rerum opifice fuisset edoctus. Quod Hipp. in libro de veteri medicina testatur, dicens: primi inventores iudicaverunt artem dignam, quae Deo adscriberetur, quemadmodum etiam est receptum . Idem sentire videtur Galenus, cum artium inventiones vel Deorum filijs, vel quibusdam eorum propinquis, quibus dij primum artes omnes communicârunt, acceptas refert. Rejectis igitur Ethnicorum figmentis, omnium creatorem Deum optimum maximum plantarum et caeterarum rerum omnium facultates Adae primo protoplasto indicasse, eique illarum cognitionem infudisse arbitramur, quod consonat cum verbis ECCLE[p. 76]SIASTICI dicentis: medicinam à Deo esse creatam, quam vir prudens non abhorrebit. Salomonis liber naturalium. Ita ferunt Salomonem edidisse naturalium disputationum opus ingens, admirabili rerum omnium sapientia refertum, cuius fit mentio libro tertio Regum sub his verbis: et disputavit Salomon super lignis â Cedro, quae est in Libano usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete, et disseruit de iumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus , hoc est, ut expositores ibi declarant, de vi, naturis, et moribus illorum, et quo tempore nascantur, et cur non omnia in unaquâque terrâ proveniant, quod opus in Hierosolymitano incendio, facto per Nabusaradan conflagravit. Graeci medicinam unde hauserunt. Georgius Cedrenus in compendio histor. narrat, Graecos Iatrosophistas suffuratos esse materiam et argumenta artis medicae ex hoc opere, quod quidem Ezechias Rex de medio substulit, offensus, ut idem auctor scribit, negligentiâ populi Hebraei, qui morborum remedia ex his scriptis petens, sanationem eorum à Deo flagitare negligeret. Ars medica quomodo inventa. Fuit itaque ab Adamo propagata rei medicae noticia, ac subinde hominum industriâ adaucta, quod cum postea animadvertissent sapientes, novissentque maximam hujus facultatis praestantiam, et utilitatem, noscentes herbarum vires morborumque naturas, disquirere rationes coeperunt, quaenam earum quibus morbis, sumptâ à naturâ uniuscujusque indicatione, prodesse possent, et ad caetera, de quibus ars medica tractat, investiganda studium applicuerunt. Quo tempore accenso inflammatoque animo ad gloriam, ut multiplex erat generosissimae cujusque ac sapientissimae mentis impetus et intentio, utque varia erant ea, quorum studio capiebantur, quamplurima disciplinarum genera perpolita sunt, partim studio cognoscendi, ut naturalis philosophia, quae ortus causasque operum naturae scrutatur: et Theologia, quae animi sublimioris impulsu in res divinas acerrimè intenta est, ac illas sempiternas, immutabiles, separatas substantias, nulloque sensu comprehensas, quoad fert humana fragilitas, contemplatur: mathematica illustris illa quidem et demonstrandi subtilitates certissima, partim necessitate, ut medica facultas ad propulsandos infestissimos humani generis hostes morbos, et adversam valetudinem, vitamque incolumem et ab omni aerumna, languoreque liberam quàm diutissimè transigendam.

Brutorum quorundam natualis instinctus. Caeterùm rationis vices subit in quibusdam brutis animalibus ipse naturalis instictus et superior natura, quâ plantas noxias effugiunt, salutaribus utuntur, interdum ad suos etiam morbos curandos, ita ut in quadam medendi parte nobis etiam pro magistris fuerint. Nam cervi Di [p. 77]ctamnum herbam, extrahendis sagittis utilem, quod vulnerati eius pastu telum exegissent, sagittarum vulneribus mederi ostenderunt, ubi ferrum vulneri inhaeserit. Iidem percuss à phalangio, quod est araneae genus venenosum, cancro sedendo sibi medentur: Testudo Cunilam herbam demonstravit: mustela, rutam: accipiter, hyeratium: columba, verbenacam: ciconia, origanum: hirudines ehelidonium visui saluberrimam esse, vexatis pullorum oculis illa medentes: et alia denique animalia innumeras herbas invenêre, ut simplicium scriptores affirmant: nec solum herbas, sed alia insuper auxilia medica. Nam Hippopotamus assidua satietate oboesus primo vere exit in littus, et venam sibi in crure acutarum arundinum ictu secat, atque cum satis sanguinis effluxit, corpusque onere levatum sentit, ulcus obturat luto: et purgationem mille modis sibi moliuntur bruta. Ibis volucris in Aegypto rostro sibi infundit clisterem ex aqua marina, et pleraque alia animalia herbas nobis ostenderunt, ut apud lib. 8. c. 17. Plinium videre est.

Medicina agriculturae comparatur et qua ratione sit excolenda disseritur.
CAPUT. VII.

Ad medicum consummatum futurum spectat, non solum noscere, unde orta sit medicina, verum etiam studia sua ita disponere, ut ad perfectionem artis possit pervenire. et verò ille idem, quem graecae medicinae parentem esse diximus, lib. de lege. Hippocrates, comparat medicinam agriculturae, et ejus quidem sententiâ natura nostra velut ager est, dogmata praeceptorum veluti semina: institutio à puero convenit cum tempore opportuno ad semina in arvum mandanda: locus in quo disciplina contingit seu academia et medicorum scholae sint veluti ambiens aer, à quo è terrâ nascentibus nutrimentum accedit: industria autem cultura est: Medicina quibus ducib. comparetur. tempus haec omnia corroborat, ut perfectè enutriantur. Ita qui medicinam rectè sibi comparare voluerit, his ducibus voti sui compotem fieri oportet, naturâ, doctrinâ, loco studijs apto, institutione à puero, industriâ, et tempore. Natura. Natura quidem, quia, ut Platonis fert sententia, sunt omnium discipli[p. 78]narum seminaria ex naturae fontibus profecta, nihilque summum at perfectum in disciplinis usquam apparet, quod non illam ducem sit secutum, jure igitur optimo naturam propitiam et ad disciplinas capessendas propensam in futuro medico requirimus, cujus naturae dotibus qui fuerit destitutus, ad hujus artis summum fastigium sibi aditum esse praeclusum intelligat. Natura igitur repugnante irrita omnia fiunt: si vero natura ad optima viam demonstret, artis doctrina facilè contingit. Natura quid. Per naturam intelligo hoc in loco naturalem quandam inclinationem, quâ quis hanc, alius illam artem promptius libentiusque sequitur. Sunt enim nobis ingenita omnium cognitionum semina quaedam, quae pro varia corporis constitutione aliquando perfectiora, et puriora, nonnunquam impuriora et minus perfecta apparent, minuuntur, hebetantur, interdum etiam aboleri conspiciuntur. Oportet igitur propensione illâ praeditum esse, qui artem medicam perfectè assequi voluerit. Quamvis enim repugnante naturâ, labore summo et multis vigilijs, aliqua consequi liceat, summum tamen culmen nunquam attingitur: Summos natura artifices, mediocres ars efficit. quia summos natura artifices, mediocres ars efficit. Porro hujus rei igniculi se detegunt, quasi que elucere videntur, ea aetate, quae voluntatem nondum repugnantem habet, et suae naturae dutum prorsus sequitur; non enim parum refert, si quis seipsum, suasque propensiones agnoscat, et quo magis natura, animo, et ingenio propensum sese animadvertit, eo studia sua convertat. Notum est enim, quam felicitur provenire soleant, quantumque semper frugis afferant quicunque terrae quasi volenti mandantur, si diligens praetera cultus accedat. Intellexit hoc poeta cum ceinit:

Nec verò terrae ferre omnes omnia possunt,
Fluminibus salices, crassisque paludibus alni
Nascuntur, steriles saxosis montibus orni,
Littora myrtetis laetissima denique apertos
Bacchus amat colles: aquilonem et frigora taxi:

Et paulo antè, cùm dixerat:

India mittit ebur, molles sua thura Sabaei,
At Chalybes nudi ferrum, virosaque pontus
Castorea.

Et has leges imposuit natura et locis et hominibus, ut inficiari nemo possit, alium jurisprudentiae, alium medicinae, alios alijs artibus magis idoneos videri. Hinc est, quod Aristoteles dixerit, homines libentius ea studia atque artes aggredi, licet viliores, ad quas nati atque apti sunt, quod sperent sese in illis magis excellere posse, cujus excellentiae à naturâ ama[p. 79]turâ amatores sumus omnes, et propterea, naturam expellas furca licet, ipsa recurret. Quidam astris hanc propensionem adscribunt, ut pro eorum varietate varia nobis studia infinuentur, inter quos 4. de Med. Averroes et Alexandrinus: alij ad corporis temperaturam hasce omnes animorum nostrorum vires et propensiones referunt, è quorum numero lib. deform. med. stud. Mercurialis. Utrique circa decimum quartum aetatis annum hanc in nobis inclinationem efflorescere affirmant. Hi, quia jam pueri intellectus, quem peragendarum rerum ducem obtinemus, ab humiditate primae aetatis magis expeditus sit: illi, quia post Lunam, quae primam aetatem gubernat, humore suffusam, Mercurius puerum excipiat, cui litterarum artiumque studia ingenerat.

Natuarae altera acceptio. Intelligo etiam per naturam ipsius corporis et animi vegetam constitutionem, auspicatò enim medicinae operam navabit, qui corpore vegeto et sano fuerit, et ad perferendos artis immensos labores aptus, nil enim laude dignum sine continuis laboribus; laborare autem nemo potest, nisi sano et valido corpore. Sed enim in corpore imbecillo non poterit esse sensuum acumen, quod omnis perfectae cognitionis initium est: idcirco in futuro medico quàm fieri potest acutissimum esse naturâ oportet. Sensuum acumen in medico necessarium. Requiritur enim oculorum acies, ut primo statim occursu qualis nam sit aegroti vultus, facilè dijudicet medicus, et ex cutis colore atque urinae, subjecti succi capiat testimonium: eâdemque perspicacitate ulcera et alios affectus introspiciat in penitioribus corporis partibus, auribus, palato, naribus, ad quas partes hebetior oculorum acies pervenire minimè posset. Maxima est etiam vis odoratus, ut quo deprehendas, sitnè vitiata corporis et humorum temperies, an inculpata et corruptionis expers: sic virulentus elephanticorum odor, quem toto corpore exspirant, nobis maximum corruptelae argumentum praebet, et faetida axillarum et oris exhalatio propensam ad putredinem corporis totius aut ventriculi constitutionem demonstrat, atque idipsum in sudoribus, urina, pure, sputis, cernere licet. Gustus etiam exactus requiritur, quia ad illum tum alimentorum, tùm medicamentorum judicium ex saporum varietate sit referendum, in quibus potissima artis medicae materia versatur. Tactus insuper sit perfectus, quo varias hominum temperaturas exploret, tum multiplices recessus, et pulsuum differentias, arteriarumque motus et rhythmos varios. Auditus inprimis expetitur promptissimus, ut sine quo neque praeceptoris dogmata studiosus percipere, nec medicus jam [p. 80] factus aegroti et assistentium relationes, à quibus praecipuè sumitur faciendorum indicatio. Utranque naturae acceptionem veteres considerâsse existimo, qui non omnes indifferenter ad medicinam admittebant, sed quorum natura apta videbatur.

Doctrina qualis esse debeat. Per doctrinam intelligo dogmata praeceptorum, et optima illa est, quae viva voce hauritur: habet enim aliquid latentis energiae, nec est compendiosior via discendi, quàm audire loquentes professores et artifices. Nemo enim tantum una hora legere potest, quantum alius dicere, et quae multo tempore coniecit, exiguo spacio tibi communicat. Praeceptores quales. Itaque eximios artis medicae professores sequatur, illorumque dixciplinae se totum committat futurus medicus, ex quibus etiam praecipuos sibi eligat et familiares, eruditissimos quosque viros, ac longo rerum usu expertos, quos sibi benevolos omni ratione efficiat, eosque sequatur, diligat, ac veneretur, quò facilius non solum in publicis auditorijs ab ipsis instituatur, verumetiam sciscitari, et cum illis conversari, ac quaecunque arcana vel etiam recondita habent quodammodo extorquere possint. Libri qui nam utiles. Et nihil est, quod aequè ad comparandum bonum habitum, et studia confirmanda ac locupletanda conferat, atque assidua cum sapientissimis praeceptoribus et amicis doctis conversatio: ut econverso, sicuti à bonis bona discuntur, ita ex malorum consuetudine praesens bonitas amittitur. et quod de praeceptoribus dixi, idipsum de libris seu auctoribus legendis intelligendum est: non enim quilibet sunt amplectendi sine delectu, sed qui per multa secula à viris doctis probatissimi fuerunt. Quoniam si secus fiat, duo gravissima incommoda sequuntur, primum quod doctrina nec firma, nec probata animis inducitur: alterum quod quidquid temporis consumitur in hisce legendis, praestaret in optimorum lectione insumere, qui autem illi sint, inferius docebitur. Academia. Per locum aptum Academiae sunt intelligendae, quae ad excolendas artes fuerunt institutae; ideo in celebriori aliqua academia, ubi potissimum medicinae facultas tum temporis floreat, prima jaciat fundamenta medicinae per justum temporis spatium, quae postea per universum vitae spatium jugiter excolat. Repetitiones. Nec verò satis est praeceptores audire, sed ea, quae ab ipsis perceperunt, domii repetere, et diligentissimè relegere, quae scriptis concepta fuerunt, ut iteratione firmius infigantur, familiariaque et quasi domestica fiant. Simile. Ut enim cibus ingestus nisi in ventriculo, hepateque, et venis probè concoquatur, partibus corporis assimilari nequit, sic lectio non repep. 81tita parum utilitatis affert. Est praeterea alius repetendi modus non exigui emolumenti, et qui ad ingenium acuendum memoriamque confirmandam plurimum conducit, si videlicet cum alijs studiosis audita conferantur: haec enim repetitio quasi altera enarratio, et, ut ita dicam, ruminatio est: et confert mutua haec collatio, ut si quid excidit uni, alter subjiciat, atque in memoriam revocet. Quisquis etiam plura observasse videri studebit et aemulatio haec attentionem audiendi suscitabit.

Aetas. Per institutionem à puero aetatem convenientem innuit Hipp. et certè â pueritia medicae artis studia inchoasse, quicunque in ea praeclari et magni viri evaserunt, certum est: ideo Soranus Ephesius: aetate sit, inquit, illa quidem, ex qua maximè è parvis homines transeunt ad magnitudinem, quod est in annos undecim, haec enim aetas est apta ad sumendam sanctam artem medicinae. In adolescentia verò praecipuos faciat progressus, quandoquidem si ulla ars inter humanas habetur, quam tempestivè addiscere, et assidue exercere oporteat, una utique medicina est, cui vel mediocriter addiscendae vix totius humanae vitae cursum sufficere posse prodidit Hipp. et testatur experientia. Industria. Per Industriam studia intelligo, quibus natura ipsa excolatur, quae parum proderit, nisi laboribus sit exculta, et frequenti meditatione excitata: nec solum laborandum est in eo, ut studeamus, sed ut ordine minimè praepostero studeamus. Plantas â pueritia medicus cognoscat. Ad industriam etiam pertinet ut praeter assiduam conversationem cum viris doctis et probatissimis auctoribus, vere et aestate in hortos prodeat, in quibus opera naturae conspiciat, nunc etiam in campos, nunc in sylvas, quae sponte varia plantarum genera producunt, interdum etiam in montes: non enim (ut paulò antea dicebamus) omnis fert omnia tellus, sed alia alijs in locis felicius proveniunt, quorum non solum appellationes, sed ocularis inspectio medico est apprimè necessaria. Crebrò itaque plantas videat et omnium aetatum ideas agnoscat, quasdam decerpat, et domum ferat ac reponat, ut hyberno etiam tempore easdem inspiciat, et quod natura tunc temporis denegat, industriâ compenset. Tantus hujus rei et publicae utilitatis amor Galeno et praeclaris alijs viris fuit ingenitus, ut nullo laboris metu, nullis periculis deterriti, in longissimas regiones navigârint, eo duntaxat animo, ut quae legitima et syncera, quaevè spuria et adulterata essent medicamenta, certò dignoscerunt, et eas notas scriptis mandarent. Pharmacopolia med. ingrediatur. Neque etiam parum facit ad rem hanc crebrò ingredi pharmacopolia, videreque simpliciae et composita, quae apud medicos hoc [p. 82] tempore in usu sint, qua anni statione colligantur, quomodo praeparentur, serventur, reponantur, et quo pacto alia atque alia ad hominum salutem componantur. Studiis quandiu incumbendum. Quamdiu autem studijs sit incumbendum, nulla certa praescribi potest ratio, quia quidam sunt qui ob corporis imbecillitatem labores stuiorum diu continuare nequeunt: alij qui tametsi totâ vitâ libris invigilent, nullum inde damnum percipiunt. Remissiones Med. quales. Idcirco quique metiatur proprias vires, sicquè animum et corpus exerceat, ut neutrum alterum offendat, sunt enim remissiones in studijs necessariae, quae alacriorem animum ingeniumque vividius reddant, ac nisi adhibeantur, ipsius vires promptitudoque judicij flaccescit, nam arcus,

Quem nunquam cesses tendere, lentus erit.

Tempus diei studiis aptum. Haec tamen remissio non adeo sit diuturna, ut in desidiam convertatur. Matutinum vero studium potissimum utile est, quoniam corpore vacuo spiritus magis liberi pellucidioresque sunt, quibus ingenij animorumque operationes perficiuntur. Est etiam hora vespertina non inutilis, ante coenam videlicet; quando ventriculus cibis non gravatur, quia ventriculo pleno ciborum vaporibus, non solum animus torpet, et caligine quadam obducitur, vaporèsque ipsi ingenia hebetant, tardant, et judicij puritatem corrumpunt: verum etiam valetudini studia nocent. Medicinae per totam vitam incumbendum. Oportet autem non solum in adolescentiâ et juventute, verumetiam ad extremum usque senium medicinae incumbere, cum vix tota vita sufficiat ad artem hanc perfectè discendam: et ipsi contingat, quod reliquis artibus, quae nisi assiduè excolantur, ut segetes, marcescunt. Itaque perijsse putandum est, quidquid temporis consumitur in alijs studijs, ni ad studia medicinae dirigantur. Hipp. Baldi, et Bravi egregia dicta. Hippocrat. in Epistola ad Democritum de se affirmat, ad finem medicinae non pervenisse, etiamsi jam senex esset. Baldus interrogatus in quâdam causâ, consulere non posse repondit, quia per triduum libros non viderat. Petrus Bravus praeceptor meus, qui luculentissimis commentarijs Hippocrat. prognostica illustravit, et cujus pleraque alia doctissima extant scripta in arte medica, posteaquam ultra viginti annos professor fuisset in Salmanticensi Academià, cum semel aliquid mihi referret, quod ei cum esset stuiosus acciderat, verbum corrigens (inquit) cum auditor essem, nam studiosus adhuc sum; et merito quidem: non [p. 83] enim ut, qui subsistit in via, minus proficit, sed ut navis retroacta aestu, ita intermissa studia relabuntur.

De triplici doctrinarum genere.
CAPUT. VIII.

Conveniunt medico, ut superiori capite copiosè disseruimus, natura perspicax, praeceptores docti, ingenua educatio, labor continuus, veritatis amor ardentissimus, et ordo in studijs. Simile. Ut enim melior concoctio fit circa cibos ordinatè ingestos: sic ordinatâ doctrinâ annutrita medicina facultates suas eximias perfectius exhibet, minimeque extraneis humoribus infectas. Hunc ordinem Graeci methodum vocant, et nil magis videas â quibusdam intonari, cum tamen nihil minus sciant. Methodus quid. Ad confusionem tamen vitandam methodus seu ordo servandus omnino est: art. med. c. 1. 1. ethic. c. 1 Cicero viam appellat artem et rationem discendi: Galenus ordinatam doctrinam: et ab Eustathio definitur habitus, qui cum ratione progreditur. Triplex autem est methodus seu ordinata doctrina. Methodus resolutiva. Quemadmodum enim in reliquis naturae operibus unum est principium, et unus finis: sic in artibus, quae naturam, quoad fieri potest, imitantur. Igitur si proposito fine per resolutionem fit processus usque ad primum principium, ut ab homine ad substantiam, et in medicina à rebus praeter naturam, morbo nimirum, causâ et symptomate, ad res naturales et non naturales, dicitur methodus resolutiva: Compositiva methodus. si vero à primo principio idem fiat processus usque ad finem, methodo id fiet compositiva, ut cum à substantiâ progredimur ad hominem et à rebus naturalibus, ut ab elementis, temperamentis, humoribus, et partibus et c. ad res non naturales, et praeter naturam, atque ad ipsam curationem morborum. Definitiva. Quod si definitione totum comprehendatur, et per ipsas partes explicetur, methodus insurgit definitiva. Neque utique audiendi sunt, qui quartam methodum constituunt, quâ per divisionem totius ad ultimas species descenditur in quibus Plato quiescendum esse dicebat, non, inquam, sunt audiendi, quia dum totum dividitur, et per suas partes divisas traditur, methodus necessario sequitur resolutiva, aut compositiva. Praestantior methodus quae sit. Porrò ut resolutiva superat dignitate, quia exorditur à fine, et causa finalis est maximè principalis; definitiva compendio et brevitate ad memorandum valde accommodata: sic compositiva reliquas antecellit facili[p. 84]tate et ordine, ita fit, ut docendarum artium modum, viam, et rationem facilius componendo assequamur semper. et est diversum invenire artem, constituere et docere. Invenitur quidem, resoluendo magis, nam finis notio, inventionis initium est: constituitur componendo: docetur utroque modo; commodius tamen et aptius eorum, quae per resolutionem inventa sunt, compositione. Sed in definitione quoque ordo explicatione partium, quibus definiti constituitur natura, inter se cohaerentium, reperitur, quod quidem praestat, non solum ut tradi docerique artes hâc viâ queant, sed ut rerum distributione quâdam suo loco dispositarum facilè repraesentetur recordatio ad promptè de his memorandum. Quo fit, ut unicuique methodo dos sua quaedam insit, resolutioni, quae à notioribus incipit, inventio: compositioni, constitutio, ut quae à facilioribus initium sumit: definitioni, memorandi facilitas.

Quinam auctores sint evoluendi, et qualis debeat esse medici bibliotheca.
CAPUT. IX.

Sistat se jam oportet in artis medicae limine futurus medicus, et divino numine implorato si ad summum medicinae fastigium pervenire contendit, non quoslibet scriptores amplectatur, sed (uti diximus) probatissimos: Ii verò illi sunt, quos longa temporum series approbavit, Graecos, Latinos, atque Arabes: Graeci. quorum Graeci totius medicinae, quae apud nos extat, parentes censentur, quippè qui illam invenerunt, provexerunt, ornârunt ac mirum in modum locupletârunt: Hipp. dico. Platon. Arist. Theophrast. Diosc. Galen. Aret. Oribasium. Trallan Alexand. Paul. Atque Aetium, et ex recentioribus, Actuarium. Ex quibus quidem Hipp. utatur, quasi inventore et antesignano. Galeno vero non solum ut propagatore et explanatore certissimo, verum etiam placidissimo semper ad medicinae penetralia introductore. Hippocrates. Est enim Hipp. magnus profectò atque adeo maximus medicinae parens, et in quo artificij totius semina insunt: sed cujus animi sensa, praeclara illa quidem, verum concisâ nimis brevitate, at aetate illâ fortasse usitatâ litteris tradita fuerunt; hujus itaque magni viri aphorismi, prognostica, prorhetica, et Epidemiorum libri, ac de morbis acutis non solum perlegendi [p. 85] saepius sunt, sed memoriae commendandi. Galenus. Galenus vero is est quem nocturnâ diurnâque manu versare oportet, ejusque opera accurate evolvere, ex quibus justam concipere medicinae notitiam possis. Nec semel legisse sat est, sunt enim libri, quorum lectio non solum iteranda, sed saepius repetenda erit: ac tum demum versari quis in eo poterit, non tamquam peregrinus, sed tanquam familiaris, si, quantum dabitur ad medicinae studia temporis, totum id propemodum in hujus autoris creberrimam lectionem collocaverit. Est enim hic instar omnium, ex cujus operibus exsurgit absolutissima Idea quaedam, quâ quis non tam Galenicus, quam medicus bonus dici possit: is enim primum sectarum sui temporis rationem, et quae cui praeponi deberet, in clarissimâ luce posuit. Deinde etiam Anatomen, ac sanitatis, et quae ad eam pertinent explicatissimam formam, morborumque omnium differentias, et ex eodem Hipp. deductam methodum, quae nulla antea fuerat: signorum insuper naturam, et exactam sanitatis tuendae, ejusdemque recuperandae rationem, ac demum numerosam instrumentorum medicaeque materiae supellectilem. Sic ut, qui in ipso diligenter versatus fuerit, necesse non habeat, aliena inquirere: Hipp. et Galenus praecipui medicinae auctores. et si rectè loqui velimus, Galenum tantùm atque Hipp. medicinae auctores debeamus appellare. Nam post ipsos quicunque scripserunt, viri certe non contemnendi, inventam ab ipsis artem excoluerunt.

Latini.Ex latinis medicinae scriptoribus commendantur inprimis Cornelius Celsus, Scribonius Largus, Plinius Secundus, Quintus Serenus, Caelius Aurelianus, Theodorus Priscianus, inter quos Celsus primum sibi vendicat locum, propter singularem et succinctam doctrinam, quae ipsis Latini Hippocratis nomen dedit. Arabes.Arabum insuper scriptorum usus est valde necessarius, Avicennae inprimis, Averrois, Rhazae, Abenzoaris, Mesuae, et Serapionis, qui potissimum commendandi sunt, tùm ab optimâ doctrinâ, tùm à rebus multis, atque optimis medicamentis, quorum nobis auctores extiterunt. Est igitur praeposterum judicium eorum, qui Arabes et inde ductas familias tenebris opprimere conantur: quamvis enim tempore iniquo floruerunt, quo desertae ac sepultae meliores disciplinae penitus jacebant, digna tamen luce aeternâque memoriâ nobis reliquerunt. Non igitur ita unius Galeni auctoritati simus addicti, ut in ejus verba jurare videamur, quod faciunt ij, qui omnes Arabes ac barbaros contemnunt: siquidem veris philosophis ac medicis ea liber[p. 86]tas esse debeat, ut apum more optima quaeque eligant. Perinde enim est, quis dixerit, sive Graecus, sive Arabs, sive Hebraeus, sive Latinus fuerit, modo verum dixerit: non enim relitionem docent, sed medicinam. Amicus Plato, amicus Socrates, magis amica veritas; et ex illaudato solo laudatae fruges saepenumero proveniunt. Razae et Avicennae opera. Fernelius.Nec desunt viri praestantes, qui ordinem in scribendo, quem Galenum nullum servare constat, Averroi tribuant, et Avicennae, quorum incultam dictionem animadvertens Fernelius, superiori seculo eorum nomina obscurare decrevit, edito egregio atque eleganti opere, quo universam fere medicinam complexus est, absolute quidem, si de Crisibus et diebus decretoriis tractationes ex Galeno aut aliunde suppleas: ac morborum curationes ex Razâ vel Avicenna, et si novas aliquot opiniones, quas interdum inserit, diligenter examines. Librum autem scripsisse videtur, sperans fore, ut aliquando in Academiis loco Avicennae enarraretur, quod tandem post mortem in Germania obtinuit, nam

Pascitur in vivis livor, post fata quiescit.

Delectus librorum Galeni. Quoniam verò autorum medicinae praesertimque Galeni plurima et varia scripta extant, delectus quidam inter ea agendus est. Sunt enim eorum, qui multa scripserunt volumina instar latissimi campi, ubi ferè semper cum tritico lolium, aliaeque inutiles herbae nascuntur. Qui libri Galeni potiss. evolvendi. Ideoque qui citra temporis jacturam solidam doctrinam acquirere vult, assiduè evoluat oportet libellum de constitutione artis medicae, atque, in quorum altero ordine resolutivo, in altero vero definitivo tota medicinae facultas breviter comprehenditur. Deinde libros de usu partium corporis humani, in quibus sanè et ingenium, et judicii acrimonia, doctrinaeque et prudentiae magnitudo cum maximâ medicorum utilitate apertissime elucent. His accedat librorum de sanitate tuenda assidua lectio, potissimùm verò evolvendi saepius sunt libri de differentiis et causis morborum ac Symptomatum, ut qui discendae faciendaeque medicinae philosophiâ jam instructis viam sternant latissimam, principiaque statuant, quibus ad perfectionem artis pervenire queat, quia totum medicinae negotium adversus morbos est atque sympotmata, idcirco libri de differentiis febrium, familiares etiam sint oportet, et maximè libri de locis affectis, qui à Galeno jam aetate provecto conscripti, jure optimo tùm doctrinae praestantiâ, tùm praestantissimarum rerum explicatione magnifieri debent, ut qui appositis[p. 87]simè internorum affectuum, quod difficillimum est, et sedes, et veram originem aperiant. Jam vero methodus medendi seu Therapeutica tanti est omnibus artem discere atque facere aggredientibus, ut sine ipsâ vix quicquam boni in medicinâ fieri possit: sive enim omnium morborum notitiam, sive vertam curandi rationem, sive utilem praesidiorum copiam requiris, ab hisce methodi libris comparabis, quos Galenus, etiam jam senior factus, maturè et ordine in lucem edidit: nec inutiliter leguntur libri duo ad Glauconem, in quorum altero de febribus, altero de tumoribus praeter naturam eleganter disseritur. Huc pertinent libri de curandi ratione per sanguinis missionem, tum et iam, quibus pulcherrima insunt medica praecepta. Subinde libri de Crisibus ex quibus et morborum tempora, et Crisium differentias, earundemque signa cognosces, quae ad prognosticum (quod medicum admirandum inprimis facit) perutilia sunt: Ac tandem libri de simplicium medicamentorum facultatibus , qui perinde medico sunt necessarii, atque ignis et aqua vitae humanae, et reliquis artificibus instrumenta, quae hi libri singulari foecunditate medicis suppeditant. His finit mi sunt libri de medicamentorum facultatibus secundum locos et secundum genera, in quibus de pluribus morbis breviter disquiritur, et consciendorum medicamentorum regulae singulari diligentiâ traduntur. Vt enim Galenus in librum Hipp. de alimento auctor est, in omni arte primum oportet esse artificem, deinde opus aggrediendum est: artificem autem esse in eo positum est, ut primùm et maximè totius materiae, quae arti subjecta sit, simplices facultates cognoscas: mox verò ipsarum mixtiones, quot qualesque sint. Sed enim commentaria ipsius Galeni, prorhetica, epidemios et in libros de victus ratione in morbis acutis (quae omnia uno seorsim volumine edita libenter viderem) singulari sedulitate sunt evoluenda, ut in quibus inexhaustus quidam medicinae thesaurus sit reconditus. Atque hi sunt, reliquis non neglectis, Galeni libri, in quibus medicus se crebrò exerceat oportet, et ex quibus incomparabilem utilitatem et magni medici nomen reportabit; tribus breviter animadversis: Animadversio 1. primum (quod supra innuimus) ne existimet quispiam, Galenum nunquam falli, et propterea in ipsius verbis quasi oraculis jurandum esse, si praesertim à posteriore aliquo auctore solidis rationibus id elevatur, de quo agitur. [p. 88] 2. Alterum ne deterreatur medicus, quotiescunque animadvertit, Galenum sibi contraria scribere, qui enim variis temporibus atque ob varias occasiones tot scripsit, in quibusdam sibi interdum contrariari necesse est: quo in casu exploranda semper erit potior ac verior ipsius sententia, quaeque pluribus in locis legitur, et rationi magis consona videtur. 3. Tertiò rejicienda semper esse pleraque convicia, et acerbiora verba, ac inutilia, in quae plerumque prolabitur, alios refutandi libidine atque pruritu, quo fere semper laborâsse videtur: quod in cunctis scriptoribus rejiciendum semper est, et peregrina theoremata opinionesvè, si quae apud ipsos reperuntur. Neoterici scriptores. Quoniam autem nostrâ et majorum aetate viri exisisterunt praeclarâ sapientiâ conspicui, qui artem medicam, quisque in suo genere mirificè excolueruât, amplificârunt, et suis commentariis illustrârunt: eorum etiam scripta evolvere medicus interdum debet, ita tamen, ut non quoslibet, sed eos duntaxat, in quorum operibus probata doctrina, genium, et in scribendo dexteritas elucent, ad quae quatuor potissimum requiruntur, Quatuor perficiunt scriptorem bonum. materia, res, nervus, et phrasis sive stylus: quibus si flores accedant, ad utilitatem fortasse parum, ad jucunditatem verò plurimum juvant. Horum ego scriptorum aliquot breviter annotabo, ne in his, qui somnia sua potiùs, quàm praeclarum aliquid scripserunt, sumptus et tempus medicus inaniter consumat, et bibliotheca ipsius paucis sed selectis instruatur, et exornetur potiùs quàm oneretur. Itaque praeter Graecos, Arabes, et Latinos, quos superius recensuimus, qui tanquam principes priorem locum obtineant oportet, ut sine quibus medicus nullus sit: Pro eorum majori explicatione recurrere interdum licet ad recentiores, et Anatomici. in anatome quidem locum habebunt Andreas Vesalius Bruxellensis, Rufus Ephesius, Realdus Columbus, Gabriel Fallopius, Valverdius, Joannes Vaseus, Andreas Laurentius. Scriptores materiae herb. In herbaria Dioscorides, et ejus praecipui commentatores, Mathiolus Senensis, Andr. Lacuna, Leonardus Fuchsius, Adamus Lonicerus, Amatus Lusitanus, Rembertus Dodoneus, Matthias Lobellius, et singularis vir Joannes Ruellius, qui mirificum scripsit opus de Historia plantarum, nec non Carolus Clusius de plantis in utraque India nascentibus. Chirurgi. In Chirurgia laudantur inprimis Guido de Cauliaco, Joannes de Vigo, Tagautius, Andreas Valcacer, Ambrosius Pareus, Antonius Calmeteus, et Johannes Fragosus, siquis ejus utilia opera ex Hispano in latinum sermonem vertat. [p. 89] Qui totam medicinam uno opere comprehenderunt. Porro inter eos, qui totam fere medicinam uno opere complexi sunt, praeter Avicennam et Averroem supra jam nominatos, excelluerunt Isac filius adoptivus Regis Arabiae, Nicolus Florentinus, Joannes Fernelius Ambianus, Joannes Gvinterius Andernacus, cujus de utraque medicina duo extat volumina, Christophorus à Vega Hispanus, Joannes Gorraeus Gallus in suis medicis definitionibus, Valleriola in locis communibus, Ludovicus Mercatus in indicationibus medicis, et Georgius Bertinus Campanus, qui viginti libris universam medicinam feliciter comprehendit: et Areteus Cappadox de dignotione, et curatione morborum tàm acutorum, quàm diuturnorum. Hist. naturalis scriptores. In Historia naturali praeter Aristotelem de Historia et partibus animalium adsint etiam Plinius, Aelianus de varia historia, Conradus Gesnerus de animalibus, Guilelmus Rondeletius de piscibus. Expositores Hipp. et Galeni. Qui verò alioroum opera utiliter ac luculenter exposuerunt, Galenus primus est, uti diximus, in opera Hipp. deinde etiam Hugo Senensis, et Jacobus de Foro Livio in aphorismos Hipp. et artem medicam Galeni: Gentilis de Fulginio, et Jacobus de Partibus in opera medica Avicennae: his accedant Antonius Musa Brasavola, Jeremias Brachelius, Leonardus Fuchsius, Hollerius, praesertimque Ambrosius Nonius Lusitanus in tres priores lib. aphorismorum Hip. Benedictus Victorius Faventinus, et Joannis Brauci Petrasitani doctissima et luculentissima commentaria in Hipp. prognostica: Franciscus Valetius in libros Epidemiorum: Thomas Rodericus à Vega Lusitanus in artem medicam Galeni, in libros de locis affectis et de differentiis febrium: Ludovicus Lemosius in methodum medendi: Joannes Valeriola in libros de morbo et symptomate, Stephanus Atheniensis in lib. 2. ad Glauconem. Quaestionarii. Quaestionarii, seu qui medicas controversias cum laude scripserunt, sunt Petrus Aponensis, qui propterea Conciliator nuncupatur: Franciscus Valesius Covaruvianus in controversiis medicis: quibus consimiles sunt, Sylvatici controversiae, enarrationes Valleriolae, et summa Matthei de Garbo. Qui consilia et Epistolas scripserunt. In consiliis et Epistolis medicinalibus excelluerunt ipse Hugo Senensis, Bartholomaeus Montagnana, Joannes Baptista Montanus, Joannes Manardus in Epistolis quae plurimâ et singulari doctrinâ sunt refertae, quibus adjungere licet Joannis Cratonis consilia et Epistolas, ac quaecunque tum hisce tum Matthioli Epistolis adjunctae circumferuntur, et Solenandri consilia. Practici. Ex practicis ante omnes praeter Avicennam sint in promptu Matp. 90thaeus de gradibus, et Herculanus uterque copiosissimus autor, ille ex plurima doctrinâ, hic ex facilitate remediorum inprimis commendatus, quibus consimilis Mesues est: Leonardus Jachinus gravis et nervosus scriptor, Donatus Antonius ab Altomari Galeni allegationibus insignis, Joannes Hollerius, Jacobus Silvius, Gulielmus Rondeletius, Gordonius Valescus de Taranta, Joannes Gvainerius omnes ex ubertate remediorum commendati: Nec contemnendi sunt Leonellus, et Victorius Faventinus, Paschalius, Guilelmi Varignanae Empirica: Antonius Benevenius de morbis rarioribus, Joannis Scenchi et Francisci Valleriolae observationes, Amati Lusitani centuriae, et curationes Foresti. De morbis particularibus. In particularibus verò morbis Julius Palmarius de morbo Gallico, et morsu canis rabidi: Ludovici Mercati: et nostrum de universa mulierum medicina opus: Hieronymus Mercurialis, et Leonellus Faventinus de morbis puerorum, et in aliis particularibus tractationibus medicis, Petrus Bravus de curandi ratione per medicamentum purgans, et Botallus de sanguinis missione. Dispensatorii. Dispensatorii, qui varias compositiones, tàm ab aliis descriptas, quàm Magistralies descripserunt, sunt Mesues, Luminare majus Manlii annotationibus illustratum, Lumen Apothecariorum, et Thesaurus Aromatariorum, Valerius Cordus, Jacobi Weckeri dispensatorium generale et speciale: Noribergense insuper, et Augustanum dispensatorium, Evonymi secreta, et Quercetani pharmacopaea restituta. Victus rationis scriptores. De diaeta tam universali quam particulari laudabiliter scripserunt: Ishac, de quo antea fecimus mentionem, hujus liber praesertim cum copiosissimis scholiis Petri Hispani, qui postea Pontifex Romanus creatus fuit, et Joannes XXI. nominatus, utilissimus est. Sed enim de victus ratione febricitantium potissimum pulchram et eruditam edidit tractationem Brutus Lusitanus, Dionysii filius. Atque hi sunt spectabilis inprimis doctrinae scriptores, quibus medica bibliotheca instructa sit oportet. Quod si alii pro temporis aut studiorum ratione digni videantur, sapientum consensu poterunt eorum numero adjungi. Illud tamen utilissimum fuerit, quemcunque noverimus in hac vel illâ tractatione medicâ, aut morbi curatione excelluisse, ejus nomen in locos communes referre, à capite usque ad pedes deductâ serie aut eos, qui singulariter scripserunt de morbo aliquo sive novo, sive rariori, ut oblata occasione non sit necesse cum laborioso temporis dispendio omnes evolvere autores, sed scopum statim petas: qua in re quidquid ego non sine magno sudore p. 91 hactenus observavi, aliquando, si Deus vitam prorogaverit, medicinae cultoribus candidè ac minimè gravatè communicabo, idemque velim faciant, quicunque publicam utilitatem promovere cupiunt.

Autores alii extra med. quos medicum ad manus habere oportet. Poetae. De re rustica. Historici.Sunt insuper alii autores, ad quos divertere interdum liceat, non uti civi, sed veluti peregrino: ex poetis quidem, Homerus, Virgilius, Lucretius, horum enim testimonia clarissimi ac vetustissimi scriptores citare etiam consueverunt: Praeterea de re Rustica Marcus Cato, Marcus Varro, Palladius, et Columella; ex Historicis Herodotus, Strabo, Theodorus Siculus, Titus Livius, Tacitus, Iustinus, Plutarchus, et ex neotericis Thuanus de historia Gallica, Ioannes Mariana de Hispanica, Saxo Grammaticus de Danica, Sleidanus de Germanica, Tracagnota de Italica, Emanuel Meteranus de Belgica, Paulus Jovius de rebus Turcicis, Petrus Bizarus, et Ioannes Thomasius Minadous de historia Persica, Barrus, et Petrus Maffeus de Indica, nec non Damianus de Goes, et Petrus Martyr, Michael Neander de populis septentrionalibus, Iosephus de historia Iudaica: et novi orbis historia à variis autoribus scripta, ac relationes universales Ioannis Boteri, inprimis verò historia sacra Regum et Machabaeorum. Quibus succisivis horis operam dare erit utilissimum, tùm ad ornandam ditandamque medicinae facultatem, tùm ut apud aegros, quibus praesunt interdum viri principes, consulares, aut litterati, ea, quae olim contigêre, hodiernis actionibus possis accommodare. Politici. Diarium seu loci communes.In quem usum pleraque etiam scripta politica nostro hoc politicorum feracissimo seculo prodierunt, in quibus omnibus semper diligenter observandum, si quae ad medicorum mores, vel ad medicam materiam, vel etiam ad medicam artem exornandam amplificandamque inveniantur, eaque in duplex diarium reponenda, in quorum altero loci communes medicinae scribantur, in altero aliorum autorum sententiae, quae utique saepius relegantur, ut memoria complectantur facilius. Simile.Est enim danda opera, ut non sicuti mercatores alieno aere magnificè negotiantur, ita nos bonis alienis, sed propriis abundemus: Doctrinae custos memoria: libri repositoria.et pleraque in memoriam, tanquam doctrinae thesaurum custodemque sidissimum, recondamus, quia hanc semper nobiscum gerimus: libri vero sunt repositoria, quae nec semper circumferendi, neque ubique evolvendi occasio datur. Nec vero sententiae solum et centones ediscendi, sed quaedam sunt scripta, quae integra memoriae mandare necesse est, ut aphorismi et prognostica Hippoc. [p. 92] Ad memoriam quinque faciunt. Memoria cur pueri valeant. Simile.Quinque vero ad memoriam plurimum faciunt: Primum, si aliis curius et perturbationibus animus sit vacuus, idcirco pueros memoriâ valere Plato dicebat in Tymaeo. Secundum si, quae memoriae sunt commendanda, iterum atque iterum animo volvantur: nam et ventriculus cibos quos cum delectatione suscipit, arctius complectitur, et melius concoquit. Tertium, est ordo, de quo supra capite 8. Disputationes cur institutae,Quartum, crebrae non solum repetitiones, sed etiam de rebus, quas legimus collationes cum aliis, ac disputationes, quae duplici de causâ instituuntur, primò propter exercitationem, secundò propter investigationem comprobationemque veritatis. Quintum, promptuaria jam dicta, in quae loci communes, causae, signa, et simlia quaepiam reponantur: interdum etiam in epitomen redigere ea, quae tibi familiaria esse cupis, ad memoriam excolendam plurimum facit. Disputationes quales esse debeant. Logomachia vitanda. Simile.Caeterum disputationes collationesvè graves esse decet, argutas, nervosas, et ad deprehendendos aegrorum astantiumque errores, sagaces, et ab omnibus nugis alienas, potissimum autem à λογομαχιᾳ seu quaestione de nomine: cavendum quoque ne alienis quaestiunculis, quae ex parergis oriuntur, à principali quaestione abducamur, ne nobis accidat quod noctu iter facientibus, qui dum igniculos vagos in agris discurrentes sequuntur, longissimè à viâ removentur. Quamobrem ad πάρεργα παρέργως respondendum, et propositae rei investivatio diligenter urgenda. Atque haec quidem, etsi juvenilia videantur, minimè tamen omittenda fuerunt, quia non sunt contemnenda, quasi parva, sine quibus magna contare non possunt.

An experientia ratione, et medicus senex juvene sit praestantior.
CAPUT X.

Medicina duplici crure incedit. 8. Secund. loca 7. Vt duplici viâ ars medica inventa est, ita duobus cruribus incedit: qualem enim facultatem in ambulando utrumque crus exhibet, talem in medicinâ rationem et experientiam habere Galenus protulit, quae, cùm altero destituatur, claudicet, ut quae uno crure inituntur animalia. Idcirco exoptatur meritò medicus ille, qui cum rationalis artis peritiâ exercitatiop. 93nem in operibus conjunxit. Medicus juvenis. Ac propterea plerique existimant, medicum juvenem ad curandum omninò esse inutilem, quoniam diutinam exercitationem, quae ante canos non venit, nondum habere potuit. Quis enim multifidam dogmatum sectionem verè cognoscere poterit, citra exercitationis constantiam, cum medici dicentibus quidem attendant oportet facientibus incumbant, ideo dicebat Damascenus, nulli credendum esse etiam studioso medico, nisi aetatem habenti, et experto, quia multi anni viderunt multa, et ut in proverbio est, medicus novus, novum Caemuterium. et certè praestant juvenibus senes, ut ad res alias omnes, quae in prudentiâ et judicio sitae sunt, ita vel maximè ad artis medicae opera. Verumenimvero fieri etiam potest ut juvenis in medicis praeceptis scientissimus, et in operibus mediocriter exercitatus, tàm in medendo, quàm in docendo reipublicae sit utilissimus; si modo mente canescat, quamvis non mento, nam cani hominis sapientia ejus, qui in brevi aetate tempora multa complevit. Medici senes. Econverso saepè fit, ut senes plerique in neutrâ medicinae parte versati, annorum numerum opponant, ac longum usum, qui citra ullam observationem in visendis aegris, non vero in arte medica, consenuerunt: Inutilitssimi quidem, et quos non possis sperare fore aliquando seniores, quippe qui in ipsa senectute juvenes sint: quibus illud Aegyptij sacerdotis ad Solonem apud Platonem in Thimaeo accommodari potest; Graeci semper pueri estis, nec quisquam è Graecia senex. Tantò verò hi inutiliores sunt ijs, qui manus medicas nullis aegrotantibus admoverunt, quantò deterius est, erroribus assuevisse, quàm ab operibus abstinere. Tales utique evadunt ij, qui cum juvenes adhuc parum in studijs litterarum profecissent, repente ad ipsa opera sese transtulerunt, lucro inhiantes, fidentesque artis medicae conditioni, qua nihil, quod circa aegrotantes erratum est, à medicis exigit jus civile, et, ut inquit Plinius, medico tantum hominem occidisse impunitas summa est. Qui differant medici juvenes à senibus. Conclusio. Ut plurimum tamen aetas quidem juvenilis tolerantia et officio praestat: senilis vero sapientia et judicio. Itaque concludamus medicum pluris semper facere debere rationem, quam usum et experientiam, ut qui rationem semper secum afferat pro symbolo sui, illâ semper subnixus potissimum incedat operisque successum expectet; Differentia inter medicinam et alias artes. Contrà atque aliae artes, in quibus minus exigitur rationis, plus usus: cujusmodi est navigandi peritia, in quâ ut rationes ejus omnes teneamus, plus tamen semper usus valet: econtra vero in medicinâ non tàm observatione fretus debet esse medi[p. 94]cus , quae nihil aliud, quàm res antea visas perspectasque sub oculos ponat, quae non eadem facie semper recurrunt, subindeque fallunt, nisi praestantissimâ omnium ratione nitantur, quae diligenter rerum naturis perspectis, novum cujusque rei occursum non perhorrescat. Et vel in medio ignotissimi maris deprehensa ac symptomatum procellis jactata sciat vela facere, clavum dirigere; et navis semper suae cursum pro ventororum sive accidentium ratione tenere. Inde est, quòd bonus theoricus semper possit esse bonus practicus, non è converso. Bonus theoricus an semper nobus practicus. Ex dictis constat, rationem experientiae praevalere, ac propterea non semper senem medicum juniori esse praeferendum: juvenem autem cum potissimum postponendum, qui etsi theoriae peritus sit nullam tamen hactenus adhibuerit exercitationem, sitque (uti ajunt) nauta tantùm ex commentariolo. Atque ita liquet, licet plerumque non tamen usquequaque verum esse illud, quod communiter dici solet, medicum sufficientem ad cognoscendum morbum, sufficere etiam ad eum curandum.

Rationem auctoritati esse praeferendam.
CAPUT. XI.

Argumenta pro auctoritate. Superest, ut aliquot quaestiunculas discutiamus, jucundas inprimis atque frugiferas, ex quibus quaedam, quae ad perfectionem artis conducunt, medico patefiant: languentibus vero, quem potissimum medicum eligere expediat, facile innotescat. Princeps ipsa sit, debeatnè habere plus ponderis in disputando, aut etiam in applicatione remedij auctoritas, an ratio. II. meth 5. Erasistrati et Erophili discipulorum mos. Galenus discipulos Erasistrati et Erophili adeo fuisse magistrorum sententijs addictos scribit, ut quidquid ipsi dixissent, ex tripode dictum existimarent, ideo de quacunque re interrogati respondèbant, ipse dixit, qui respondendi modus peculiaris fuit etiam Pythagoricis, ut lib. de nat. Deorum. Cicero refert. Socrates etiam apud In Hippia. 1. Elenchorum. Platonem nullum inscitiae evidentius argumentum esse dicit, quam si quis data opera à sapientibus viris dissentiat: quorum dicta amice potius sunt interpretanda, quam acerbè calumnianda aut rejicienda. Aristoteles discentem credere oportere dixit: et argumentum sumendum esse à viris probatis. Quatuor sunt quae fidem faciu(n)t. Lib. de senectute. Lib. 1. 6. 6. Quatuor enim sunt praeter demonstrationem, quae fidem faciunt, prudentia, virtus, benevolentia, summaque viri sapientia in eâ arte, de quâ disputatur. et tàm Cicero, quàm Quintilianus, summop. 95rum virorum auctoritatem pro ratione esse docuerunt. Quid? quod jureconsulto religio est, quidquam sine legis auctoritate affirmare: unde illud: erubescimus, cum sine lege loquimur.

Conclusio. Argumenta contra auctoritatem. Quibus tamen non obstantibus, plus fidej rationi, quàm auctoritati adhibendum esse censemus: et ratio est, quia auctoritas perinde est, ac cereus nasus, quem facilè vertas, quocunque velis, sinistrâ interdum interpretatione, et nullus est tam absurdus error, quin defensorem nanciscatur. Unde magna semper inter philosophos et medicos confusio orta fuit; non enim tam absona somniavit unquam febriculosus senex, quae non aliquis philosophorum dixerit, ut Persius asserit. Anaxagoram refert 2. meth. 2. Galenus dixisse, nivem non esse candidam, ita qui sensum negare vellet, idipsum asseverans, haberet tamen sui erroris auctorem. Non ergo debemus in verba alicujus jurare, sed veris philosophis ac medicis ea libertas esse debet, ut optima quaeque rationis ductu eligant, quae ubi suffragatur, perinde est, quis dixerit, sive Graecus, sive Arabs, sive Romanus, modò verum dixerit. Error quorundam. Alter est extremus eorum error, qui virorum sententias, eorum praesertim qui artis sunt principes, et antesignani, pro libidine sua rejiciunt, adductis interdum eorum, qui inferioris classis sunt, somnijs, saepè etiam deliraments. Arabes medici non sunt reijciendi. Hinc etiam colligitur absurda eorum vanitas, qui omnes ad unum medicos Arabes, praesertimque barbaros de gradibus dejiciunt, et praeter unum Galenum caeteros omninò contemnunt. Esto quidem amicus Plato, amicus etiam Socrates, sed magis debet esse amica veritas: nec utique tam auctoris in disputando, quàm rationis momenta, quaerenda sunt: nec rursus ita acquiescendum auctoritati, quin ratio adhibita confirmare videatur auctoris mentem: nec denique tantum praejudicata opinio unquam ponderis habere debeat, ut etiam sine ratione valeat auctoritas, unde illud Horatij:

Nullius addictus iurare in verba magistri.

Simile. Sed enim Plato eos, qui testimonijs utuntur, simles esse dicit imperitis convivis, qui pecunia tibicines conducunt, quorum modulatione convivia sua celebrent· et in Gorgia veritatem in disputando non ex teste, sed ex argumento, esse ponderandam: et in Charmide considerandum esse, verènè dictum sit, non quis dixerit: quidnam refert, inquit, O Socrates, ex quo audiverim? nihil profecto, nec etiam considerandum, quis dixerit, sed utrum verè dicatur. Lactantius Firmianus in l. de origine erroris rationem omni auctoritati praefert. Ex quibus liquet, auctoritatem per se nihil, aut certè [p. 96] parum fidei ad probandum habere. Probationes inartificiosae quae. 1. Rethoricum. Artificiosae. Probationum enim, ut inquit Aristoteles, aliae sine arte sunt, aliae vero artificiosae: sine arte sunt testes, leges, pacta, quaestiones, et jusjurandum: artificiosae verò, quae ratione ac viâ à nobis excogitantur. Itaque argumentum artificiale, quod etiam internum appellatur, est quod ex sese fidem facit: inartificiale verò econverso, quia extra naturam ipsius rei est. Errant interdum viri magni. De praeclaris viris modeste pronuntia(n)dum. Quocirca velim medicum perfectum eo animo libros legere, ut existimet, potuisse etiam magnos auctores errare: nam labuntur aliquando. et indulgent viri magni ingeniorum suorum libidini, fallique et fallere possunt: et sunt in pulcerrimis corporibus sui etiam naevi. Modeste tamen et maturo judicio de praeclaris viris semper pronunciandum, ne quis damnet, quae fortasse non intelligit: ac si in alterutram partem declinandum sit, omnia placeant satius est, quàm multa rejicere. Nam, ut recte Lib. de sanit. tuend. c. 5. 2. de simpt. c. c. 3. Galenus inquit, et paulo ante tetigimus, veterum dicta diligenter sunt inspicienda potiùs, quàm hostiliter insectanda. Caeterum si actoritati, prudentia, probitas, benevolentia, et summa viri in arte, de qua agitur, sapientia conjungantur, haec profecto omnia simul vim habebunt artificialis argumenti: unde fit, ut auctoritas Hipp. in medicina summa sit, Euclidis in Geometria, Aristotelis in philosophicis, de quibus illud exploratum habemus, nil fere scripsisse, quod citra rationem fuerit scriptum. Arg. inartificialia, quomodo fiant artificialia. Quamobrem argumenta inartificialia, quae per se nihil aut parum possunt, adhibitis personarum circumstantijs fidem interdum faciunt. Rationes verò non semper exactissimae requiruntur, sed quales subjecta materia postulare videbitur. Maximus quidem auctoritatis usus cernitur in civilibus: philosophi tamen ac medici non solum testimonijs et rationibus acquiescunt, verum etiam sensus probationem adjungunt, et hanc tanquam veriorem stateram justam et aequalem, quae non fallat, ut inquit Avenzoar, interdum magis diligunt, quia circa res à materiâ non separatas versantur, quae auxilio sensus intellectum perficiunt. Experientiae, laudes. lib. 1. c. 4. Quapropter libenter hic audio experientiae encomia, à nobis superiùs allata, quibus digitum attollit Avicenna dicens, ubi aliud ratio, aliud experientia indicant, uni tum experientiae innitendum esse, et Galenus in omnibus artibus ijs, quae sunt rectè excogitata, accedere vult ex eventu testimonium, in quem sensum Lucretius inquit:

Sic itidem, quae sentimus, sentire necesse est.

Rationi enim fides adhibenda est, si quae demonstrantur, conve[p. 97]niunt cum ijs, quae sensu percipiuntur, rebus, ut sentit lib. 3. c. 10. Aristoteles in opere de generatione animalium. Itaque si quando satis cognita habebuntur, sensui magis, quàm rationi, credendum est: siquidem rationi fidem adhibemus in his, quae conveniunt cum rebus sensu perceptis.

Ars cum natura, et cum naturali prudentia confertur.
CAPUT XII.

Pro naturâ argumenta. Superiori quaestioni consimilis alia sese offert, ars an natura potentior sit? negant plerique omnes, quicquam posse artem humanam, quod vires excedat naturae: quod si quis affectibus producitur, qui superet naturam rerum, vel divinum esse, vel prodigiosum, quia omnis ars naturam imitatur, tantum abest, ut possit naturae perfectiones adaequare. Quis enim (inquiunt) comparet depicta lilia cum veris; Daedali volatum cum alitibus: et haec quidem in genere. Tum deinde ad medicinam descendendo, natura, inquiunt, est morborum curatrix· nec aliud medicus bonus unquam molitur, quam ipsam adjuvare, aut imitari: neque enim medicamento caro in ulcere restituitur, aut pars glutinatur, sed naturae opera haec sunt. et medicamenta arte applicita non aliud praestant, quàm removere illa, quae ipsius actioni obstant. Naturae encomia. 9. de plac. 8. 1. de nat. fac. 13. 1. de locis 2 Propterea haec ipsa natura erudita ab Hipp. nuncupatur, docta, medica, sufficiens, et justa: hanc vocat Galenus facultatem corporis dispensantem. Haec licet consilij et rationis sit expers, motus tamen edit certos, et constanti ordine definitos, ut ratione et consilio quasi niti videatur: haec ordinata quaedam res est, quae motiones suas statis circuitibus perficit. haec sibi ipsi leges imponit, quas nunquam evertit, sed constanter et immutabiliter exequitur: Error a materia est non a natura. haec sola crises molitur, dum humores concoquit, secernit, excernit: haec vias etiam occultas invenit, quibus morborum causas expellit: haec tandem unica est morborum medicatrix. Quod si errare interdum contingat, id â materiae contumaciâ et ejusdem varietate fit. Quaecunque enim in corporibus nostris contingunt mala, tumultuantis potius et deficientis materiae opera sunt, quàm sapientis naturae, quam Anaxagoras mentem appellavit, et Hipp. ipse fatalem vitae et mortis necessitatem, quia, ut in proverbio est, nobiscum oritur, quod nobiscum moritur [p. 98]

Naturae acceptiones variae apud philosophos.Verum priusquam quidpiam statuamus in hac difficultate, operae precium erit, videre, quid scriptores per naturam intelligant. Equidem hujus vocabuli octo praecipuas reperio apud philosophos acceptiones, primò enim accipitur pro nativitate seu generatione nascentium: secundò, pro principio intrinseco sive activo, sive passivo: tertiò, pro offentia et quiditate (ut ita loquar) uniuscujusque rej; et harum trium acceptionum meminit lib. 5. c. 4.Aristoteles in opera methaphysico: quarto, accipitur pro proprietate et inclinatione naturali uniuscujusque ab Hippocrat. in libro de lege, ut initio hujus libri copiosè disseruimus: quintò, pro essentiali ordine rerum concurrentium ad perfectionem universi; sextò, pro natura universali, id est, pro causis activis totius universi, tàm spiritualibus quàm corporalibus: septimò, pro Deo ipso quatenus disponit et distinguit causas secundas in actionibus naturalibus; octavò, pro nativâ quâdam prudentiâ in rebus gerendis, quâ ratione incidit quodammodo cum quartâ acceptione, Ciceronis placitum.et in eo sensu Cicero affirmat, multò plus tribendum esse naturae, hoc est, naturali prudentiae sine doctrinâ, quam doctrinae sine prudentia, concludens optimum esse, quando simul conjunguntur: Ego inquit, multos homines excellenti animo ac virtute fuisse, et sine doctrinâ natura ipsa habitu prope divino per se ipsos et moderatos et graves fuisse fateor: etiam illud adiungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina, quàm sine naturâ aluisse doctrinam: atque idem ego contendo, cum ad naturam eximiam atque illustrem accesserit ratio quaedam confirmatioque doctrinae, tum nescio quid praeclarum ac singulare solere existere . Quintilianus. 2. Rhet. 20.Idem sentit Quintilianus, dicens: Nam si parti utrilibet alteram detrahat, natura sine doctrina multum valebit, doctrina multa esse sine natura poterit: sin ex pari coeant in mediocribus quidem utrisque maius adhuc naturae credam esse momentum, consummatos autem plus doctrinae debere quàm naturae putabo. Simile.Sicuti enim terrae nullam fertilitatem habenti nihilominus agricola profuerit, et è terra uberi utile aliquid etiam nullo colente nascitur; at in solo foecundo plus cultor, quàm ipsa per se bonitas soli efficit: Autoris sententia.sic ille, qui licet optimè dixisse videatur, in consummatis magis exornari naturam arte quàm artem natura, intelligendus mihi videtur de Rhetoricis, politicis et alijs humanis actionibus, non de medicis, in quibus magis ars per naturam, hoc est, per naturalem prudentiam, quàm naturalis prudentia per artem, fit illustris, et opportuna praestare valet: tametsi inficias non imus, in medico perfecto artem per naturalem prudentiam, et [p. 99] hanc per artem ita intendi et exornari, ut ad perfectionem nihil desideretur. Naturae acceptiones apud medicos.Et illae quidem sunt philosophorum theologorumque naturae acceptiones. 2. aph. 34. 3. aph. 2. 4. aph. 3. lib. de marasmo. c. 3. lib. de alimento, 9. de plac., 8. 1, de facult. n. 2, de sym. c. I. II. meth. 3. II. meth. c. 11.Ab Hipp. verò et Galeno variè etiam sumitur naturae vocabulum. Primò, pro temperie, secundò, pro facultate formatrice: tertiò, pro anima vegetante: quartò, pro omni facultate, quae animal gubernat: quintò, pro calore naturali sive insito, quem etiam vocant calidum innatum et humidum radicale, qua ratione medica appellatione potissimum naturae vocabulum sumitur, et ex tribus constare Galenus dixit, ex spiritu nimirum, partibus solidis, et carnosis, quemadmodum tria fuerant in prima hominis conformatione, sanguis, semen, et spiritus.

Conclusio prima,His ita praelibatis, aliquot statuemus conclusiones, si praemiserimus, artis et naturae medicè aut philosophicè sumptarum multipliciter posse fieri comparationem, praesertim in octavâ acceptione philosophorum, et in quintâ medicorum. Sit igitur prima conclusio, si solam naturam cum sola arte conferamus, natura potentior est, praesertim in producendis rebus, quae conclusio abundantissime confirmatur ex his, quae in ipso statim hujus capitis limine dissertavimus. Secunda,Secunda conclusio, quando artificium humanum praesupponit naturae vim, quam juvat, aut cujus defectum supplet, tunc plus potest ars naturae subnixa, quàm ipsa sola natura, quia tunc naturalis operatio juvatur et perficitur per humanum industriam. Tertia,Tertia conclusio, si arti tribuantur ea, quae sunt artis, naturae ea, quae competunt naturae, tunc unaquaeque per se satis potens est, nec alterius munus praestat. Naturae et artis propria munia.Ita neque ars unquam ulcus carne implebit, quia est officium naturae: neque natura luxatos artus reponit, vulnerisvè disjuncta labra reducit. Idcirco enim inventa constitutaque est ars tot ac tantis majorum laboribus, ut majus quiddam ac excellentius quàm natura praestaret. Natura solo instinctu. ars cognitione ducitur. Medicus interdum nat. minist. interdum primarius opifex.Sic ex auro, quae naturalis est materia, diversa conficit vasa, et architectura ex lignis et lapidibus aedes ac reliqua aedificia extruit, quae architectari natura nunquam potuisset. Sic ars medica nonnulla majora, interdum et praestantiora, gerit, quam natura queat efficere, ut in praedictis exemplis apparet, quia natura instinctu solo, medicina verò rerum ducatur cognitione ac intelligentia. Unde fit, ut medicus non solum naturae minister sit, sed interdum adjutor, interdum etiam opifex primarius. Sunt tamen [p. 100] nonnulli quibusdam in rebus artificio adeo addicti, ut dona naturalia contemnant artificiosa imprudenter secuti, ita ut eo ipso ingrati evadant et affectati videantur. Vitium quorundam.Solent enim sensibus plerumque et mentibus humanis gratiora naturalia esse, et saepissimè placent magis incondita agrorum naturae ornamenta, altissimae arbores, frutices et campi floribus sine ordine circumvestiti, quàm elaboratissimi horti ab artifice manu perpoliti; et oratio gravis et propria, quàm ornata et compta dictio, quia non ornari ut foeminam, ita etiam naturam interdum ornat.

De consuetudine, et num ejus in curatione habenda ratio sit.
CAPUT XIII.

Lib de motu musc. 7. Eth. 10. et lib. de mem. et remin.Quoniam autem Galenus consuetudinem adventitiam naturam esse scripsit, et Aristoteles consuetudinem similem dicet esse naturae, et tractu temporis in naturae habitum verti, unde Ennius poeta inquit:

Usus longus mos est, ac meditatio crebra
Hunc tandem assero, naturam mortalibus esse:

Propterea num consuetudinis ratio in medendo habenda sit, meritò venit determinandum. Arij Hist. Et meminit Galenus Arij cujusdam Peripatetici, naturâ gracilis, qui cum os ventriculi frigidissimum sortiretur, ita ut ex levissima refrigeratione singultiret, ob idque nunquam fuisset ausus aquam gustare, tandem febre correptus et à medicis praeter consuetudinem coactus potu frigidae uti, subitò fuit exanimatus· contrà quàm alij, qui nisi adacter potus frigidus propinetur, aestuant ac periclitantur. Quatuor consideranda de consuetudine. 21. Prob. 14 Quatuor igitur de consuetudine sese offerunt consideranda, quid sit: circa quae contrahatur: quae sit ejus vis: quando et quomodo mutari debeat. Consuetudinis definitio. Est itaque consuetudo, ut ex Aristotele colligitur, qualitas seu habitus ex frequenti operatione in corpore derelictus, quo promptius agit. Unde liquet, frequentem rerum usum et operationem non esse consuetudinem, ut quidam putant, sed consuetudinis causam efficientem. Contrahitur autem consuetudo: Circa quae contrahatur. primò, circa cibum et potum, sunt enim consueti cibi suaviores, et facilius feruntur, licet naturâ non [p. 101] ita boni, ut Lib. 2. 33. Hipp. prodidit in lib. de victus ratione, cujus rei causa est, quia cibi et potus assueti in ventriculo, jecore, et aliis partibus inducunt dispositionem, quae est causa familiaritatis, familiaritas suavitatis, delectationis, ac facilioris concoctionis, quia non solum cibus et potus immutantur à corpore, sed corpus etiam diuturnitate notabiliter immutant. Circa medicamenta. 4. de sanit. tuend 9. 4. 1. c. 1. Secundò, contrahitur consuetudo circa medicamenta non solum alterantia, verùmetiam purgantia, ideo praecipit Galenus non uno utendum esse medicamento, sed diversis, ne assuescat natura, et vim eorum contemnat: nec standum sendum unam medicationem, cum unâ medicinâ, dicebat Avicenna, duplici quidem de causa, tùm quia minus imprimit, quoniam ab assuetis non fit passio: tum etiam quia inter medicamentum et corpus, reperitur proprietas in una hora et non in alia, nec in alio corpore. Quod si non recedendum à rectitudine ibidem dixerat, prohibuit utique mutationem medicamenti secundum vires, non secundam formam, quae etiam causa est, cur frequens clysteris usus ventrem adstringat. Sed enim venenis etiam mortales assuevêre. Rex Ponti Mithridates venenis assuetus, nullo veneno potuit interfici, et Atheniensem vetulam cicurâ nutritam legimus, ac puellam veneno pastam, ut per eam interficerentur Reges Aethiopiae, tanto veneno perfusam, si 6. 4. tr. 1. c. 2. Avicennae credimus, ut ejus salivâ animalia perirent.

Circa facultates animales.Contrahitur insuper consuetudo circa facultates animales tam internas quam externas. Nam memoria excolendo augetur, et ingenii exercitatione fiunt homines ingeniosiores: et digiti citharoedi consuetudine agilius moventur; nec desunt qui graviores odores vel sonos audire assueti, ex ipsis minus offendantur. Circa fac. naturales.Quid? quod circa naturales facultates, quod difficilius videbitur, etiam assuescimus. Nam instrumenta naturalia propter consuetudinem alacrius et expeditius suas actiones perficiunt. 2. Ethic. 1.Scimus Aristotelem naturalia non assuescere scripsisse, et experientia docet, quantumcunque sursum millies projicias, nunquam lapidem assuescere sursum ferri. Agentia naturalia duplicia.Verùm scire licet, agentium naturalium quaedam esse, quae ex frequenti actione aliquid acquirunt, quod actionem immutat, et haec quidem assuescunt, veluti instrumenta naturalia, in quibus naturales resident facultates, quae ex frequenti alimentorum medicamentorumvè usu adscititiam acquirunt dispositionem, quae familiaritatis, ac delectationis causa est. Alia verò sunt, quae ex frequenti actione nihil acquirunt, quo possint immutari, [p. 102] et haec non assuescunt, ut gravia, quae tametsi projiciantur, nihil levitatis consequuntur. Circa vitalem facultatem consuetudo.Fit itidem consuetudo circa vitalem facultatem, nam qui saepè irascuntur, ex levi occasione excandescunt, et sine causa. Insuper circa somnum et vigiliam, et omnium exercitationum, et evacuationum genera, ac circa morbos ipsos consuetudo contrahitur, nam consueti minus sunt periculosi.

Quaest. an contrariis assuescere possimus.Dignum disquisitione, nec quidem injucundum erit, dissertare, an contrariis assuescere quis possit, quod visum Hipp. et Celso, et nobis etiam videtur: non quod contrarii habitus acquirantur, sed medius, quid nulli extremorum sit similis, et potestate extrema contineat, idcircò à nullo laedatur: quâ ratione temperata corpora non solum à temperatis conservantur, sed à calidis, et frigidis, si adhibeantur successivè. Adhaec etiam quia contrariorum usus robur inducit: Ut cutis, aeri frigido et calido subinde occurrens, durior fit et patitur difficilius.

Consuetudinis vis magna. Magna est igitur consuetudinis vis tàm in conservatione sanitatis, quàm in morborum curatione. Abi ad senem languidum exercitatum, et juvenem robustum dissuetum, videbis senem facilius laborem tolerare. Alios invenies, qui per intervalla diarrhoeam, colicam passionem, vomitum, aut haemorragiam sine ullâ noxâ patiuntur, interdum cum detrimento dimittunt. Consuetudo quando mutanda. Ut igitur temperata natura servari debet, intemperata mutari: sic consuetudo vitiosa mutanda est; non tamen tempore senectutis, aut morbi; sed in juventute, et per sanitatem, sensim quidem contraria adhibendo, et vicissim quiescendum à contrariorum usu, ut natura recreatur. Ex dictis liquidò constat, quando sit consuetudo naturae anteponenda, quando vero non. Consuetudo quando naturae anteponenda. Vel enim consuetudo servat originale temperamentum, et tunc eam servare, est eandem naturam custodire: vel ascititium inducit, ita ut partes secundum qualitates, et secundum substantiam sint immutatae, et introductum temperamentum sit habitus; nec praeter consuetudinem inductam sit alia natura: Vel adhuc permanet antiquum temperamentum, et consuetudine inductum in dispositione duntaxat est, ac tunc etiam (quod majus videbitur) praeferenda est consuetudo, quia novitate vincit, et neque prisca natura, nec vires possunt conservari, nisi ipsa consuetudo conservetur, nam quae ex longo tempore consueta sunt, etsi deteriora, insuetis minus molestare solent, dissueta verò ut plurimum noxia sunt. p. 103

Fortuna cum arte confertur, et quid illa sit explicatur.
CAPUT XIIII.

Divina providentia. Per fortunam varii varia intelligunt, quidam sit, necne, dubitant: alii ne esse quidem existimant, quia divina providentia, sive Deus ipse sit, cujus summae perfectissimaeque naturae nil magis conveniat, quam ut curam et tutelam operis sui gerere et velit et possit: velit quidem, quia optimus est; possit, quia maximus. De fortunâ verò sic acceptâ, nos hic non disputamus, nec quisquam, qui aliquid habeat, non dicam sapientiae, sed sanae mentis, unquam dubitavit à divina providentia omnia supera infera: mortalia immortalia: sublimia et terrena: animata inanimata temperari, moderari, gubernari: nec artem, scientiam, aut naturam cum ipsa posse deberevè conferri. Fortunae definitio in 2. acceptione. Aliter fortunae nomen accipitur, et ab Aristotele definitur causa per accidens, in illis rebus, quae per electionem alicujus gratia fiunt: Ita ut ars et fortuna circa idem versentur, electio vero absque mente non fiat, quidquid autem à fortuna proficiscitur, indefinitum, et praeter rationem sit. Est enim fortuna quid praeter rationem. ratio vero eorum, quae plerumque aut semper fiunt: Foruna causa obscura. Fortuna cur Dea appellata ab Ethnicis. et plerique, ut ipse Aristoteles refert, hac ratione fortunam esse causam humanae menti obscuram dixerunt, sed quae divinum quidpiam atque excellens in se contineret, unde factum existimo, ut ab ethnicis pro Deâ coleretur: hanc enim in omni re dominari dicebant, quamvis cuncta ex libidine magis, quàm ex vero celebret, vel obscuret, propterea Plutarchus: Fotuna coeca, Fortuna, inquit, similis est malo certaminum praesidi, nam saepe coronat illos, quid non vicerunt: et interrogatus Chilo, quid esse fortuna? ait, ignarus medicus, multos enim excoecat, Cicero vero in lib. de amicitia, non solum ipsam fortunam coecam esse protulit: sed etiam eos plerumque coecos efficere, quos complexa est, nec immerito sic appellatur causa illa, quae cum tantâ ignorantiâ agit: tametsi enim à quibusdam laudatur, ab aliis nihilominus accusatur et arguitur, ut volubilis, vaga, inconstans, incerta, varia, et indignorum saepissimè fautrix. Alii qui in ipsius castris vivunt, huic omnia expensa, omnia accepta referunt, et in eorum rationibus sola utramque paginam facit. Sic prout quisquam ab illâ affectus est, ita aut conviciis, aut honoribus colitur. p. 104

De hâc Virgilius XI. Aen.

Multa dies, variusque labor mutabilis aevi
Rettulit in melius: multos alterna revisens
Lusit, et in solido rursus fortuna locavit:

Et Ovidius Metam. 15.

Nil equidem durare diu sub imagine eadem
Crediderim: sic ad ferrum venistis ab auro
Secula: sic toties versae est fortuna locorum.

Fortuna medici quae. Et certè, ut ad medicinam tandem descendamus, quod ad ipsius medici famam et existimationem attinet, aliquid in ipsâ fortunâ sic acceptâ situm esse quibusdam videtur. Accersiri enim ad laborantes lethalibus morbis, aut mali moris: vel ad eos, qui cum maximorum specimen exhibeant, et assistentes magnitudine deterreant, benigni tamen sint: atque horum alterutrum magnatibus accidere, aut plebeis: aut si in aegrotum medicus incidat, qui se dicto obtemperantem praebeat, et assistentes nactus sit gnavos inprimis et industrios, qui praestò semper sint, et externos maximeque temerarios casus provisos habeant, et vitare possint, in casu esse videtur, aut fortunâ. Fortuna in aegro nil habet dominii. Quod vero ad aegrotantis ipsius salutem attinet, parum videri aut nihil in ipsa fortunâ positum esse: Nam haec aut illa remedia, hoc aut illo tempore, circa aegrotantis corpus adhiberi, in medici consilio esse. Fortuna tertia acceptio. Tertiò modo fortuna accipitur pro naturali quâdam prudentiâ, rerum conjecturis accommodatâ, et hac ratione vulgus plerumque medicos imprudentes vocat infortunatos: prudentes verò, fortunatos atque felices. In secundo sensu, Diogenes, ut refert Serm. 148. Stobaeus, dicebat, malle se fortunae stillam, quàm sapientiae dolium: cui quidam ex sapientiae studiosis respondit: pluris sibi esse sapientiae guttam, quàm fortunae pelagus: et sanè ubi plurimum intellectus est et rationis, ibi minimum fortunae, ut rectè sentit Aristoteles in libro de bona fortuna: et Sat. 10. Juvenalis, dicens:

Nullum numen abest, si sit prudentia, sed te
Nos facimus, Fortuna, Deam, coeloque locamus.

Artificiosa sapientia. Illud enim plerique omnes fatentur, ubi artificiosae sapientiae plurimum sit, ibidem non minimum quoque boni successus adesse: nam quò quid ad artificii rationem magis accedit, eò plus ab infortunio recedit: et rursus bona fortuna cum artificii exactâ quadam ratione frequenter conjungitur, quae tunc maximè ab arte provenit, plurimumque in se [p. 105] methodi continet cum rectâ quâdam viâ ac ratione, rerumque ordine insistit; Cum contra in fortunae casibus omnia fiant, ubi quo quid temere magis casu et fortuitò, et absque omni ratione et consilio factum fuerit, eò magis semper ad fortunam referendum esse videatur. Hipp. sententia. Lib. de arte, et de locis in homine. Sic Hipp. fortunam aliquid operae precii facere existimat, ac morbis, qui male curantur, ut plurimum infortunium accedere, qui verò bene, eos bonam fortunam nancisci: et hanc agnoscit inter fortunam et artem distinctionem, quòd fortuna nullius imperio subsit, neque optantis sit ad ipsam pervenire: scientia vero imperata facere cogatur, et sit facile ipsam feliciter assequi, si quis sciens uti velit: Ita quicunque fortunam à medicinâ aut aliâ quâpiam arte expellit, penitus hallucinari: illos enim fortunatè aut infortunatè facere aliquid, qui malè quidpiam aut rectè facere sciunt. In medicinam calumnia. Qui verò medicinam incessunt, et ajunt, illos, qui à morbis apprehenduntur, eosque evadunt, fortunae ope evadere, et non auxilio ipsius artis, si per fortunam divinam providentiam intelligant, parum artificiosè loquuntur, cùm nemini dubium sit, à primâ et supremâ omnium rerum causâ omnes effectus produci ac dependere: nos vero de secundis disputamus, ut Cap. 9. libro primo fusius jam prodidimus. Si vero de volubili et inconstanti illâ fortunâ intelligant, perversè et malignè judicare ex hoc ipso apparet, quòd seipsos arti et non fortunae crediderunt. De casu. Discrimen inter casum et fortunam. Porro non multum à fortuna secundo modo acceptâ Casus differt, quem etiam aliquid esse, et ab ipso multa fieri Aristoteles censet: ita tamen ut casus ad plura sese extendat, et rerum inanimatarum etiam sit ac puerorum, qui electionem nondum habent: fortunam vero solum cerni in iis, quibus competit actio libera, hoc est, in hominibus, cum perveniunt ad usum rationis: casum vero in caeteris rebus tàm animatis quàm inanimatis. Itaque nec bruta, nec pueros ante electionis usum, felices dici aut fortunatos, et hic etiam fortunae nomen interdum sortitur, et nos sub fortunae nomine de eo disseremus: Cas(us) quid. Et est in medicinâ fortuita remedii oblatio, ut sors tulit, quae per se nihil ageret, nisi interventu remedii. Distat autem ars à fortunâ sic accepta, ut à temeritate ratio, ac si idem saepe seorsim ab utraque fiat, diverso id contrarioque modo fit, quippe cum artem raro fine suo frustrari, fortunam seu casum rarò eundem assequi, nemo sit qui nesciat. Lib. 3. c. 1. et 9. Ita intelligendus erit Celsus, cum inquit, In nullo morbo minus fortunam sibi venditare, quàm artem: et saepenumero evenire, ut quos ratio non restituit, [p. 106] temeritas juvet: multa enim à casu fiunt, quae datâ operâ non contingunt. Meth. 6. In quem sensum dicebat Theophrastus: qui de omnibus rationem quaeritant, simul cum ratione scientiam tollere et rationem petere eorum, quorum neque est, neque fuit . Qui methodum, inquit Fernelius, in omnibus nimis pertinaciter exquirit, pariter cum morbo plerumque hominem de medio tollit. Vbi certe viri sapientes per fortunam non intelligunt idoneam adhibendi remedii occasionem seu opportunitatem, quia tunc sub arte comprehenderetur: siquidem artificiosa remedii oblatio non solâ qualitate et quantitate remedii constat, sed et tempore oportuno. Hipp. vero et Galenus semper rejiciunt fortunam ab arte, non tamen illam de medio aut ipsi, aut nos, ut causam secundam, omninò tollimus, sed ad munia tantum sua revocamus, ne se alieno officio arti duntaxat debito admisceat, cùm tàm longè inter se distent, ut ubi plurimum unius, alterius minimum semper insit. Vbi plurimum artis ibi minimum fortuna. Fotuna nunquam fit naturae aut artis pars, Fortuiti casus. Quod si audiverimus aliquando, fortunam sanitatem facere, hoc sic accipiendum erit, ut sicut à naturâ per se, item ab arte quandoque fieri sanitatem dicimus, ita fortunam id praestare posse concedamus: non tamen ut naturae aut artis ipsius pars facta sit, uti apparet in Elephantiasi laborante rustico, viperini vini usu sanato: in muliere hydrope laborante, cui ex praecipiti ab alto casu illisus fuit venter, et ipsa ab aquâ intercute liberata: In architecto qui ex praealtae turris lapsu, claudicationis noxâ discussâ, liberè deinde incessisse fertur: et altero apostemate ventris laborante, qui ab adversario eâ parte vulneratur, materiâ effluente, sanus evasit: et in paralysi affecto, qui cum diu incedere non potuisset, metu et ira perculsus ob aedium incendium, subitò recollectis viribus, à morbo liber evasit, et progredi coepit.

Epilogus. Gentilitatis mos, Vt igitur, quae fusiùs dicta sunt, ad epilogum revocemus, per Fortunae vocabulum (quod ethnicum est atque profanum) gentilitas interdum divinam providentiam intellexit, quemadmodum et per alias gentilitias voces multa divinitatis attributa, tametsi minus purè, adumbrabat. Si vero pro secundâ causâ accipiatur, aut humanam prudentiam, aut casum innuit, saepius verò causam quandam secundam, obscuram tamen humanae menti. Ut enim ab arte sanitas fit, et â naturà: ita etiam ab eâ, quam Aristoteles superiori definitione comprehendebat, et in illis duntaxat locum tenet, quae per electionem agunt, et quibus convenit, benè aut malè agere et secundum propositum, utpote in ho[p. 107]minibus , minimè verò in naturalibus. Nam neque plantae, neque animalia à fortunâ fieri possunt, sed à naturâ, quia non ex cujusque semine quodvis nascitur, sed ex tali, olea: ex tali, homo. Fuit autem fortuna sic appellata à ferendo, quòd temerè et sine ratione feratur. Fortuna rarò, ars saepe fine consequitur. Nobis liceat aut felicitatem appellare, aut casum, et quos ipsi fortunatos dixerâ, nos felices sive beatos. Quoniam autem haec rarò, ars verò saepissimè finem consequitur: idcirco artem multò plus in morbis valere statuimus, quàm casum aut fortunam: et rursus, quia ratio in curandis morbis plus quam temeritas potest, ideo etiam medicos scientes ac expertos fortunatis anteferendos esse decernimus, ut lib. primo cap. 11. copiosiùs palam fecimus.

An integrae valetudinis medici valetudinariis sint utiliores; et divites iis, qui tenuioris sunt fortunae.
CAPUT XV.

Posteaquam accuratè explicuimus, quinam potissimum medici sint anteferendi, senes an Juvenes, scientes an experti; rationibus, an auctoritatibus innitentes, et naturae, an artis ornamentis insigniti: superest, ut duo adhuc dubia quam brevissimè definiamus. Primum est, an medicus bonae constitutionis valetudinario praestantior sit. Praebuit dubitandi occasionem Plato, qui in tertio de republica , medicum eligit, qui ab ineunte aetate praeter discendae artis studium, inter plurimos aegrotantes conversaretur, et ipse omni morborum genere laboraret, naturaque imbecillâ esset: neque enim, ut ipse inquit, corpore curat, sed animo. et sane, qui semper valido fuit corpore, non ita videtur exactè dignoscere posse morborum dolorumque differentias, nec aegrotantibus condolere, et plerosque magnos medicos morbis obnoxios fuisse accepimus. 3. Pop. 3. Hipp. post variam morborum enarrationem de se refert, in eos omnes incidisse, et 5. De san. 5. Galenus minimè salubrem corporis constitutionem ab ortu ipso fuisse nactum, lib. 9. c. 31. Aetius verò in colicos se dolores incidisse scripsit. Conclusio. Quae omnia licet ita sint, tamen ad perferendos studiorum et praxis labores, firma requiritur valetudo ab ortu ipso, et ad existimationem praesertim apud vulgares conservandam oportet, ut medicus sui habeat rationem, [p. 108] Nam qui male sui corporis curam habet, non videtur caeteros benè curaturus, ut Lib. de medico. Hipp. scribit, unde communiter exprobratur: Medice cura teipsum: et inde etiam versiculus, cujus Galenus citato meminit: Aliis medens: at ipse ulceribus scatet. Dieses Zitat aus Galens Werk De sanitate tuenda (5,1,9 = CMG V 4, 2, 136, 2 Koch) geht nach Auskunft der Suda ursprünglich auf Euripides zurück (Fragment 1086 TGF ed. Kannicht: ἄλλων ἰατρὸς αὐτὸς ἕλκεσιν βρύων: „den anderen Arzt, leidet er selbst an Geschwüren“). In der Antike wurde es unter anderem von Plutarch aufgegriffen; im Humanismus war es vielen Autoren, z.B. Erasmus geläufig. Siehe hierzu MacPhail 2014, 64-66, der sich mit literarischen Allgemeinplätzen in der Renaissance beschäftigt. Plato verò non videtur respexisse ad medici doctrinam et decorum, sed ad experientiam et commiserationem tantummodo.

Secundum dubium. Secundum dubium est, praestetnè medicum exilioris fortunae esse, an divitem, quod proposuit hactenus nemo, quod sciam, aut determinavit: nos vero ad examen vocamus. Pars affirmativa. Indigentia quidem ad majorem diligentiam facere videtur, ut servato aegrotante nomen inde et honorem medicus consequatur, pluribusque innotescat, à quibus plurimum capiat emolumenti, quod labores allevet atque molestias, quas ditiores non ita facile subire velint. Adhaec quia difficilimum est, opes tueri sine invidia multorum: quibus autem plures invident, hi ipsorum odia incurrunt, medicus vero ut à multis commendetur, amari ab omnibus necesse est; nam ut unus aut alter alicujus autoritatis laudator satis est ad nomen et famam medico conciliandam: ita si à quibusdam studio, odio, aut fallaciis vituperetur, cunctis odiosus evadit aut saltem in doctrinâ suspectus. Negativa. Nec tamen nulla aut imbellia pro altera parte sunt argumenta: nam opulentia et ad supellectilem librorum, et ad studia prosequenda atque adeundos per orbem viros in arte celebres utilior videtur, und illud:

Haud facilè emergunt, quorum virtutibus obstat
Res angusta domi.

Divites atrociora, inopes viliora committu(n)t. Et candidius artem exercere poterit, qui ex lucro non pendet, et quamvis divites atrociora fortassis, tamen inopes viliora frequenter committere posse videntur ac sordidiora. Quae cùm ita sint, utrumque sanè et extremam inopiam, et affluentiam divitiarum, acerrimum esse apparet mortalibus ad vitia incitamentum: Mediocritas secura est. Prov. 30. atque adeo alteram veluti Scyllam et Charybdin in rebus humanis, ideoque mediam vitae conditionem, et facultatum mediocritatem optabat sapientissimus Rex. Ac certè mediocritas multa arcet flagitia, vitamque facit frugalem, quietam, et jucundam, in quo sensu 4. Polis. 11. Aristoteles nimia civium opulentiâ vel egestate reipublicae statum corrumpi dicebat. Neque enim ditissimi, inquit, neque pauperrimi sunt ad civilem societatem idonei: alteri enim nimis superbi: alteri nimis abjecti fiunt: alteri contemnunt, alteri invident: [p. 109] alteri imperant, ut domini, alteri parent, ut servi: ex mediocribus autem consistens civitas conservatur, eaque optima est, et à seditionibus abhorret. Linguae et opum similitudo. Opulentoru(m) vitia. Nos ut in hac difficultate aliquid statuamus, praemittimus nec diviti opes obesse, si eis benè utatur, nec pauperem egestatem commendabiliorem facere, si inter sordes et inopiam vitia non caveat, ut enim lingua, ita opes optimae sunt, si recte utaris, pessimae, si secus. et est quorundam error sive furor, quò minus egeant, plus semper habere velle: ac metu egestatis sine termino ac modo studere opulentiae. Quamobrem non minus divites medici, quàm pauperes lucro interdum inhiant, quia multis egent, qui multa habent, et magna indigentia plerumque nascitur non ex magnâ inopiâ, sed ex magnâ copiâ: multa enim desiderantur ad tuenda multa, cum tamen eis, qui plurima habent, jacturâ potius sit opus quàm quaestu. Autoris conclusio. Cum itaque nihil omnino in egestate aut opulentiâ situm esse censeamus, quod medicum commendet, tamen illos, qui à bonis et ingenuis parentibus, olim divitibus, sed ad minores facultates redactis, orti sunt, eligendos censerem, quia innatam habent majorum suorum virtutem, et eorundem gloriam sibi proponunt, simulque inopia urget, quae ad exantlandos labores plurimum facit: nec tamen adeo magna in illis esse solet, ut ad supellectilem et studia necessaria desint, et sanè hos plerumque vidimus caeteros longo intervallo superare, et ad medicae artis perfectionem propius accedere: qui si progenitores medicos habuerunt, hanc insuper utilitatem sortiuntur, ut libros habeant, et à pueritia consuetudinem rerum medicarum.

FINIS LIBRI SECUNDI.

[p. 110]

LIBER TERTIUS.

Quae potissimum vitia medico declinanda sint.
CAPUT. I.

Iam verò medici gubernationem aggrediamur, quam sive prudentiam, sive oeconomiam, sive politiam nomines, non magni refert. Prudentiae partes duae. Quoniam autem prudentiae generales partes duae sunt, una, quâ quis secum prudenter vivit, quam Eremiticam vocant: altera, quâ quis prudentiam exercet circa alios, quam militarem dicunt sive oeconomicam: Nos paulò pòst, qua ratione medicus se gerere debeat cum aegrotis, assistentibus, et aliis medicis, nec non cum reliquâ multitudine disseremus, paucis quibusdam primum delibatis de prudentiâ solitariâ, quâ quis virum bonum se praestat. Turpe enim est quempiam multos annos continenter laborare exercerique, ut medicus bonus fiat: ut autem in virum bonum evadat, nil quicquam laboris assumere. Lib. de cog. curandique animi moribus. Porrò Galenus quinque animi affectus inprimis vitandos censet, moerorem, iram, cupiditatem, metum, atque invidiam: qui sane si à reliquis hominibus, à medico multò magis sunt exterminandi, quoniam multitudini exemplo esse debent. Censorem habeat medicus amicum. Quicunque verò tùm in reliquis, tùm in his aliis permiserunt, ut de se ipsis ferrent sententiam, et judicarent, qualesnam essent, eos utique in paucissimis aberrare animadvertimus, ideo vult idem auctor ad hoc, ut unusquisque sese exhibeat dignum, qui egregius ac frugi ab omnibus appelletur, ut aliquem sibi eligat ex singularibus amicis, qui singula errata indicet, quemque censorem habeat admonitoremque ac vitiorum indicem: à quo magis medicus se servatum existimet, quàm si corpore aegrotantem sanasset. E converso enim qui seipsos optimos existimant, nec de se aliis judicium permiserunt, hos in [p. 111] maximis rebus hallucinari conspicimus: quia multi ad summum virtutis pervenirent, nisi jam pervenisse existimarent. At vero quidquid amat, coecum est erga rem quam amat: quivis autem nostrum seipsum maxime diligit: idcirco erga seipsum maxime coecutiat est necessarium. Duplex manitca. Nam cum duplicem manticam è collo suspensam gestemus, unam quidem ante pectus, alienorum: alteram à tergo, nostrorum vitiorum plenam, aliena spectamus semper, propria cernere nunquam possumus. Boni viri partes. Pietas. Haec igitur incommoda ut medicus vitet, ante omnia erga numen pietatem exerceat, quod faciet debitum honorem Deo praestando, amorem, atque etiam timorem: deinde unicuique tribuendo, quae ipsi debentur, oboedientiam nimirum superiori, concordiam pari, aequitatem inferiori. Ipse verò medicus mundiciem servet cordis, continentiam otis, et corporis disciplinam, omnium autem maximè suiipsius se pudeat, nec clàm faciat, quòd palàm pudorem afferre possit. Scientia faces sunt. Virtutis enim laus omnis in actione consistit, et sunt scientiae quasi faces quaedam, quae neque vitia nec virtutes possidentium in obscuro esse sinunt. Ira vitanda. Caeterùm ab irâ prorsus liberari, simul ac quis velit, non continuò potest: comprimere verò illius perturbationis intemperantiam atque insolentiam potest, habens praesertim semper ante oculos, quanta sit eorum, qui irascuntur, deformitas animi, quantaque rursus venustas eorum, qui sine irâ vivunt. Co(n)cupiscentia. Nec minus turpe est, ob amorem venereorum, vinique et crapulae cupiditatem, quae facultatis concupiscibilis seu appetitoriae sunt affectus, indignum aliquid facere, quae sanè libido perduci ad oboedientiam non potest, quemadmodum ira poterat: castigari autem potest, si rebus potiri ac frui prohibeatur, quarum appetens est; nam si potiatur, crescit et fit vehementior. Luxuria. Luxuriam igitur penitus fugiat, nam in moderandâ voluptate sita est continentia, et in laxando frena, ingluvies atque luxuria: vagam igitur peregrimamque venerem prorsus detestetur, et omnem petulantiam, quae homines reddit beluinos ac brutis similes, et animum stupidum et ad sapientiam inertem. et quis quaeso erit, qui conjugem, filias, et familiam fidat medico petulanti, aut qui alieni cubilis corrumpendi amore ardet?

Intemperantia. Decet insuper medicum moderate vesci iis, quae salubria sunt: deinde etiam poculis non certare, sed continenter vivere, et quantò alii plus indies pocula exhauriendo contendunt, tantò ipse modestiâ, [p. 112] probitate, et continentiâ alios superare conetur. Est enim haec concertatio atque aemulatio pulcerrima, neque victoria adeo difficilis. Posteaquam enim quis deligit optimum vitae genus, consuetudo illud jucundum reddit, quantumcunque via sit ab initio laboriosa et aspera. Neque utique est ejusdem viri vini copiam ingurgitare, et autores intelligere: nec possumus opipare vivere, bibere ad saturitatem, veste pulla, rubicundis genis incedere, et speculari ingentia. Tristitia. Tristitia insuper vitanda, quae passio animalis est, media inter iram et timorem, et maximè corpori et animo nocet: nam in moerore animi dejcitur spiritus, ut legimus in Proverbiis: Spiritus tristis exsicat ossa: 1. de Ponto. Unde Ovidius:

Vnda locusque nocent: et causa valentior istis,
Anxietas animi, quae mihi semper adest.

Simile. Nam quemadmodum vermiculi teneris lignis innascuntur maximè, sic dolores mollioribus hominum ingeniis ingenerantur: qui verò ob calamitates tùm animo minimè sunt tristi, tùm re ipsa maxime resistunt; ij praestantissimi sunt habendi: quia ut insipientes tempus, ita sapientes ratio moerore liberat, qui ita futura aestimant, veluti jam accidissent: Simile. et ut via eligenda planissima, ita vita semper tranquillissima. 1. Confes. Ac, ut censet Augustinus, ut memoria quasi venter est animi, ita laetitia atque tristitia quasi cibus dulcis et amarus, ille autem praeferendus. Qui igitur prudentiam consequi volunt, hi ob nullam rerum jacturam, aut casum adversum affici debent. Non tamen volumus, ut omninò affectionibus careat medicus, brutorum more, nec ut rationis expers, sed tanquam virtutis ac philosophiae cultor, ut inquit Epictetus, rationem pro doloris remedio habeat.

Metus. Sed enim metus animosae partis vitium est, quo consternantur homines periculis, praesertim mortis: qui vero recte philosophantur, mori semper cogitant, et mors ipsis minus terribilis est. 3. Ethic. Timor quid. At timor ex mente Aristotelis est expectatio mali cujuscunque impendentis, cujus secundum Damascenum partes sunt segnities, erubescentia, verecundia, admiratio, stupor, et Agonia, quae omnia vitia homines vehementer perturbant. 4. Phars. Is inter caeteros animi motus proximus est tristitiae, de eo Lucanus ita cecinit:

Multos in summa pericula misit
Venturi timor ipse mali: fortissimus ille est,
Qui promptus metuenda pati.
[p. 113]

Fortitudo. Et sunt haec duo vitia tristitia et timor contraria fortitudini, quae sapientes potius decet, ut difficultates sustineant, et impendentibus malis minime fragantur. Calumniis medici maxime expositi. Caeterùm haec sit insuper praecipua medici exercitatio, ut calumnias et contumelias aequo animo ferat: vix enim ullum genus hominum est huic calamitati magis expositum: animo igitur sedato atque composito auditis calumniatorum rationibus respondere aggrediatur, et cum ipsis quàm mitissimè lites suas componat. Gloriae appetentia. Sed et contentionis et gloriae appetitiones (nam de avaritia et invidia sequenti capite disputabimus) animi plane sunt affectus, et pertinent ad honorum et gloriae insatiabilitatem, quam omninò explodere necesse est: nam velle omnibus innotescere, ab immensa proficiscitur gloriae cupiditate: velle autem honorari et suspici, ab inani planè et stulta ambitione. Nec enim unquam tot innotescere poteris, quin multò plures alii te non noverint: praestat igitur citra cupiditatem gloriae, honorum, et contentionis, vitam sine molestiâ transigere, et hos omnes affectus penitus ab animo dispungere, ne si ulla illorum radix relinquatur, rursus aliquid pullulet, quod à nequitiâ et pravitate irrigetur.

Avaritiam, superbiam, et invidiam vitia esse medicis maxime fugienda.
CAPUT. II.

De his tribus vitiis seorsim pertractare statuimus, quia sunt medicis quibusdam quasi congeniti morbi, et hereditarii, ac proinde majori curâ et diligentia indigere videbantur, ut ab eorum animis penitus avelli extirparique possent. Sed quaenam obsecro expeditior erit curandi ratio, quàm si eorum enormitatem (sunt enim foedissima) ante oculos proponamus? Sic enim Spartani ebriis servis in medium productis, filiis suis ebrietatem dissuadebant. Avaritia quid. Est autem Auaritia, graecis φιλαργυρία nuncupata, inordinata habendi cupiditas, et ut Isidoro placet, in libr. Etymologiarum dicitur avarus, quasi auri avidus. Bion sophista omnis improbitatis metropolin avaritiam esse dicebat, quod inprimis animad[p. 114]vertere licet in malis illis medicis, qui propriam utilitatem avara quadam crudelitate et crudeli avaritia languentium saluti anteponunt.

Vir. 3. Aen.

Quid non mortalia pectora cogis
Auri sacra fames?

Sed hi non advertunt, quam fit gravis thesaurus turpis quaestus. Socrates interrogatus, qui nam essent avari: qui turpia lucra venantur, respondit, et amicos negligunt. Periander hominis avari vitam silicernio, hoc est, funebri convivio assimilavit, cum enim habeat omnia, exhilaraturum non habet: et sunt profecto avari beluis pejores, cùm ipsae modum habeant, tunc enim rapiunt, quando esuriunt, praedae satiatae parcunt: Avaritia insatiabilis. insatiabilis vero est sola avaritia, non enim desideratis rebus extinguitur sed augetur: et unde videtur ad momentum flamma comprimi, inde paulo post cernitur dilatari. Quia

Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.

Et ut inquit Horatius.

Crescentem sequitur cura pecuniam,
Majorumque fames.

Et verò pestis haec adeo mortalium mentes exercet ut omnia susque deque habeant, parentes, filios, amicos, viduas, pupillos. Nam avaro homine nihil est scelestius, avarus semper eget, et tam ipsi deest, quod habet, quam quod non habet: nil eo turpius, nihil absurdius, ut videre licet in iis, quae Historia de avaris, et actiones absurdissimae. Lucilius apud Stobaeum absurdissima refert. Phidon quidam avarus, inquit, suspensurus se propter sex chalcos non mortuus est, tanti enim constabat funis, sed aegre ferebat sumptum, et aliam quaerebat mortem velioris precii . Idem Phidon lachrymabatur, non quia moreretur, sed quia minis quinque emerat sepulchralem arcam. Et Hermocrates avarus moriens in testamento seipsum rerum suarum, quibus impensissime adhaerebat, scripsit heredem. Aulus homo parcus, ut ipse Lucilius narrat, natam sibi prolem in mare projecit, cum calculasset impensas, quas viva insumptura fuisset. Sic sunt avari miserè interdum ac turpiter excoecati, qui vero justitiam, animi magnitudinem, et prudentiam sequi volunt, hi non solum ob pecuniae cupiditatem quicquam turpe aut indignum nunquam perpetrant, sed neque ob ullam pecuniae jacturam moerore affici debent; quamdiu, quae reliqua sunt, ad curandum corpus sufficiunt. Finis fortunarum. Est enim fortunarum primus finis non esurire, non algere, nec sitim pati: Quod si plures suppetant, eas in hop. 115nestos usus convertere. Simile. Praestat igitur inexplebilem illam habendi libidinem omninò domare, siquidem non tantum possidere quisquam poterit, quin adhuc multò plura possidenda supersint, et insatiabilis habendi cupiditas ventriculi voracitati à sapientibus comparatur, qua plus quam satis sit cibi ingeritur, non tamen nutrit nisi bene concoctus fuerit: bene autem concoquitur, si modicus: si vero immodicus, morborum causa est: ita animi inexhausta cupiditas plura perpetuò expetit, quàm usus postulat, nec tamen unquam satiatur: quia homines nunquam sibi proponunt eos, qui pauciora possident, sed eos tantùm qui plura, quos etiam superare conantur. Est Lucretius scitè notavit, dicens:

Sed quia semper aves, quod abest, praesentia temnis:

Virtus in nostra potestate est, divitia vero non. Cum tamen satius sit reliquos antecellere in eo, quod nostra sorte simus contenti, quod in nostra manu est, quam divitiis eos superare, quod saepe non exsistit virtutis munus. Nulla igitur in medico, praeterquam temporis, animadvertatur avaritia.

Superbia quid. Absit insuper quam longissime à medico superbia, quae est perversae celsitudinis appetitus, nec sibi nimis placeat, nam verè scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur. Ut enim rectus excellentiae appetitus magnanimitatis, ita excedens est superbiae, et deficiens pusillanimitatis. Est autem odibilis superbia coram Deo et hominibus, quia semper movet et inclinat ad appetitum inordinatum excellentiae propriae, dum vel putat quispiam, habere à seipso solo naturae bona, ingenium nimirùm, intellectum, memoriam, pulchritudinem, vires, aut scientiam et facundiam: vel dum sibi arrogat ea bona, quae non habet, cujuscunque ordinis ea sint: aut quia alios contemnit, et vult ut sibi submittantur, quamvis eum praecedant, qui omnes sunt superbiae effectus, ad quos illicò sequitur laudis cupiditas, honoris, famae, gloriae, et reverentiae, in quibus vana gloria consistit: Vana gloria. vitium quidem medicis plerisque admodum familiare, qui cum aliorum corpora curare praesumant, ipsorum tamen animi inordinato gloriae appetitu semper laborant: Iactantia et novitatum inventio. quem subinde concomitatur magnum symptomatum, vel potius vitiorum agmen, jactantia, hypocrisis, novitatum inventio. Non minus enim peccat, qui novas et inutiles artes invenire praesumit, quàm qui novas epulas, novas vestes, et novos ludos: Praesumptio et ambitio. ad haec pertinacia, discordia, contentio, quae non minus vanae gloriae pedissequae sunt, [p. 116] quàm praesumptio et ambitio, quarum illa appetitus est inordinatus eorum, quae vires vel merita excedunt; haec vero honoris: Curiositas. quibus plerunque accedit curiositas, qua nimis vel immoderatè scire contendimus, praesertim si cognitionem rerum professioni suae necessariarum quis negligit, quo non necessarias cognoscat, ut medicus qui ob studium Poesis ignorat artis praecepta. Medicorum quorundam periculosa praesumptio. Et quamvis mihi non persuadeo, cum superbia aut vana gloria semper conjunctum esse contemptum actualem, subjiciendi se legi divinae, ut quidam exisitimant, tamen medicos, qui audent affirmare, se sanâsse hosce aut illos, cùm solus Deus sit, qui sanat languores hominum, sibi tribuentes ea scientiae dona, relicto ac neglecto eo principio, à quo sunt, hoc periculo maximè implicatos esse censeo. Menecratis medici superbia. Exemplum habetur in illo Menecrate Syracusano Philippi Macedonis medico, qui cum aegrotos quosdam pene conclamatos vel casu vel arte restituisset, proindeque à nonnullis subblandientibus Jupiter cognominaretur, elatior jam hoc nomine, sibique nimio plus placens nullam accipere solitus mercedem, hac tamen mercede contentus erat, ut liberati se esse illius servos faterentur, ut prodiderunt Suidas, et Aelianus: Tantaque fuit arrogantia, ut Jovis cognomentum sibi usurparit et ad Agesilaum illum magnum Spartae Regem scripserit, in hunc modum: Menecrates Iupiter Regi Agesilao salutem dicit. Qui quidem Rex reliquis non perlectis, sed hominis levitate protinus irrisâ ita eidem rescribi jussit: Rex Agesilaus Menecrati sanitatem: verbo utens ambiguo, et quod fere sonat abesse mentis sanitatem. Lib. 12. de varia Hist. Aelianus autem Regem addidisse scribit: consulo, ut ad Anticyram te conferas, significans hominem non esse sanae mentis. Cumque aliquando lautissimum convivium instrueret Rex ipse Agesilaus, aut Philippus Macedo, ut alii referunt, illum invitâsse, seorsimque mensam apparari jussisse, et apponi acerram suffitumque fieri, reliquos autem epulari: Menecratem verò primum gratanter ferre, laetarique eo honore, posteaquam verò paulatim fames obrepsit, et homo esse convictus est, non Deus tùm, vanus et stolidus consurgens, discessit, Philippo ejus gloriam redarguente, et in lucem proferente. Democratis dictum contra superbos. Et sane in hunc et similes illud Democratis quadrat, qui jam senex arcem per quam anhelosus Athenis conscenderet, se facere dixit, quod universi cives Atheniensium solerent, nempe magnum spirare, parùm autem valere. et certè in arrogantia, quemadmodum in armis inauratis, non similia sunt interiora exterioribus: illi vero qui [p. 117] solide docti sunt, tantum abest, ut de se aliquid gloriosè dicant, ut alio etjam dicente erubescant. Qui verò inflantur superbia, vento pascuntur, unde et Propheta: omnes, inquit, pastores tuos pascit ventus, hoc est, superbiae spiritus. et Regius Psaltes: vidi impium superexaltatum et elevatum, sicut cedros Libani, et transivi, et ecce non erat, et quaesivi eum, et non es inventus locus ejus :Quia, ut est apud Esaiam, dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur . Humilitas citra sorditiem commendatur. Praestat igitur medicum citra sorditiem humlitatem sequi, non quae ostenditur aut simulatur gestu corporis, vel fractâ voce, sed quae modesto affectu exprimatur: Aliud est enim virtutem habere, aliud virtutis similitudinem: et cunctis hominibus sola perfectio est suae imperfectionis cognitio. Adhaec Medicus si vult, ut preces, quas ad Deum fundit pro suis patientibus, exaudiantur, consideret illud Regii Prophetae: Respexit Dominus in orationem humilium, et non sprevit preces eorum .

Invidia. Tertium peculiare medicis vitium Invidia est, et ipsa quidem detestanda, nam medici plerumque aliis inprimis invident aut splendidiores conditiones apud principes: aut professionis sublimiora munia, et doctrinae nomen: aut frequentiorem uberioremque practicam: aut feliciores successus et gratiam apud cives. Invidia quid. Est autem invidia dolor ex alienis bonis conceptus, hoc est, ex prosperitate et fausto aliorum rerum successu. Malum profectò intractabile, et quod omnem feritatem immanitate morum superat: miseri sunt semper invidi, non ex proprio malo, sed ex alieno bono, perpetuoque illud in ore habent;

Fertilior seges est, alienis semper in arvis,
Vicinumque pecus grandius uber habet.

Econverso autem eorum felicitas non fit per domesticum et proprium bonum, sed per vicini malum. Ideo Anacharsis sictè, cum ex eo quaesitum esset, cur semper homines dolerant: quia, inquit, non solum mala sua dolent, sed etiam bona aliena. et Socrates invidiam dixit esse ulcus animae: vita carnium, inquit Salomon, sanitas cordis: putredo ossium, invidia. et sanè ut aerugo ferrum, sic invidia animam illius, cui inest, conterit, et invidi suis ipsorum moribus consumuntur. Pulchritudinem gloriae aliorum, quantum in se est, citò corrumpere nituntur: honesta nihilominus, quamvis per invidiam ad tempus obscurentur, tandem soluta iterum clariùs resplendent, cum majori invidorum dolere: Themistocles. Simile. idcircò The[p. 118]mistocles adolescens: nil dum praeclari se fecisse dixit: nondum enim sibi invideri: Nam sicut vermiculi vegeto maximè tritico, et rosis pulchrè florentibus innascuntur: sic invidia maxime invadit bonos viros, et rebus gestis aut doctrinâ conspicuos. Invidentium mores. Divitias non miratur alienas, nisi post calamitatem jam amissas: formam et robur, non nisi post morbum: laudat et defert gloriam et doctrinam possidentis post mortem. Invidia similis Ophtalmiae. Restitit enim vivis semper, defunctos, ut qui jam neminem impediant, benevolentiâ colit: Ophthalmiae simile vitium: sicut enim haec omnibus rebus immodicè splendidis et lucidis offenditur et laeditur: ita invidia aliorum bonis secundisque rebus cunctis exacerbatur atque tabescit. Ut enim Horatius inquit:

Invidus alterius rebus macrescit opimis:

Libentiùs lugentem solatur, quam gaudenti collaetetur invidus, cujus solatium est in summo moerore et dolore, quo cruciatur, videre eum, cui invidet, de gradu felicitatis in miseriam ruere, verum cum maximo suo cruciatu invidendo non solùm non laedit, sed plerumque clariorem et feliciorem facit eum, cui invidet, sibi enim plurimum, cui autem invidet, nihil omnino nocet. Simile. Nam ut viperae dicuntur rupto matris ventre nasci, sic invidia concipientem se animum rodit et corrumpit, et omnia proximi bona, quae per se laetitiae materiam praebent, invidum dolere opprimunt. Simulat tamen gaudium, et secum tacitè rumpitur, quia magnus est simulator, et vir duplex, nam et simulatio invidiae fructus est. Invidus pusillaminis est. Ad haec pusilli animi est invidus, angusti cordis, et vilis ingenii atque abjecti, invidendo enim aliis ostendit se illis inferiorem esse, et suam sorditiem ac tenuitatem prodit, quia quod invidet, non habet, et habere vehementer concupiscit. Quia invidere nemo solet nisi ei, quem se in aliquo meliorem putat.

Invidia inter quos. Caeterùm nascitur invidia ut plurimum inter eos, qui sunt ejusdem nationis, ejusdem aetatis aut professionis, juxta illud Salomonis: zelus hominis ex socio ipsius, quod profectò ita est: Non enim Persae invidet Gallus, aut Afer Germano, sed suae genti quilibet: et in eadem gente non ignotis, sed familiaribus et vicinis, aut ejusdem artis hominibus, aut aliâ de causâ conjunctis, cooevis, cognatis, aut amicis.

Invidia ab odio qui differat. Porro vitium hoc, quod odio similimum videtur, ab eo tamen multis rationibus differt, ut Plutarchus in libro de invidia disserit. 1. Primò, quia malitia hominum generat odium: contrà bonorum abundantia p. 119 creat invidiam: idque malum est causa odii, bonum vero invidiae. 2. Invidia solius hominis. Secundò, odium concupitur etiam in bruta: at invidia solius hominis adversus hominem est. Ps. 138.Tertio, odium saepe justum est, utpote odisse improbos, unde illud psalmistae: nonne eos qui oderunt te oderam, et super inimicos tuos tabescebam (perfecto odio oderam illos) at invidia nunquam justè suscipitur, nec ut res justa laudari potest, ideo nemo fatetur, se invidere aliis, sed quantum potest invidiam, metu, irâ, aut odio caelat. 4. Quartò, talem esse, ut ei invideatur à multis, laudabile ducitur, ideo quidam praeclare agens dicebat: spero invidiam: odiosum verò seu dignum odio esse, semper turpe censetur. 5. Quintò, extrema malitia nihil minuit odium, sed auget: prosperitatis vero excessus non auget invidiam, sed plerumque penitus extinguit, unde solemus dicere, aliquem superasse jam invidiam, hoc est, ad summum gloriae pervenisse. Simile. Nam ut sol quorum per verticem transit, in eos defuso lumine aut exiguam aut nullam umbram facit: ita qui prosperitate elati supra caput aemulorum eminent splendore suo obruunt et offuscant invidentiam. 6. Sexto, adversae res invidiam tollunt, aut certè diminuunt, quia nemo invidet miseris et calamitosis: odium vero neutram fortunam relinquit. 7. Septimò, odium tollitur, ubi quos ut malos oderamus, bonos esse, aut ab eis non esse nos laesos intelligimus, vel si ab iisdem insigni aliquo beneficio afficiamur, ultima enim gratia tempestivè inita solet majus etiam crimen diluere: quae tamen omnia non prohibent sed magis augent invidiam, et aegrè invidus fert, indigere beneficentiae aliorum. 8. Odiu(m) quid. Octavo, ejus, qui odit, animus est malè facere ei quem odit, est enim odium animi affectio propositum habens malefaciendi: hoc autem ab invido interdum remotum est, multi enim domesticis suis et familiaribus invident, propter excellentiorem conditionem, quos tamen perire aut vehementer conteri nollent. Invidia est vitiu(m) mixtum multis aliis. Liquet ex dictis invidiam mixtum esse vitium, et morbum compositum ex odio, dissimulatione, sorditie seu auaritia, pusillanimitate, mendacio, et ambitione, atque adeo contrariam amicitiae, liberalitati, veritati, magnanimitati, atque prudentiae.

Invidia domicilium. Hujus autem sive tabis sive pestis atrocissimique mali remedium potissimum, uti diximus est, subjecti et animi, cui inhaeret, seu domicilii ipsius lugubrem situm cognoscere, quod ita describit 2. Metam. Ovidius:

Protinus invidiae, nigro squalentia tabo,
Tecta petit, domus est imis in vallibus antri
[p. 120] Abdita, sole carens, non ulli pervia vento:
Tristis, et ignavi plenissima frigoris, et quae
Igne vacet semper, caligine semper abundet.

Et paulò pòst ostendens, invidiam non solum animum invidentis vehementer conturbare, sed foras etiam erumpentem corpus ipsius insigniter deformare et affligere, ejus faciem ita accuratissimè depingit:

Invidiae facies.

Pallor in ore sedet, maciesque in corpore toto,
Nusquam recta acies, livent rubigine dentes,
Pectora felle virent, lingua est suffusa veneno,
Risus abest, nisi quem visi fecere dolores,
Nec fruitur somno, vigilantibus excita curis,
Sed videt ingratos, intabescitque videndo
Successus hominum, carpitque et carpitur unà,
Suppliciumque suum est.

Quis igitur sit, cui mens integra, et invideat tali domicilio, aut adeò horrendo aspectu praeditus este velit? Alterum remedium contra invidiam. Medicorum quorunda(m) vitium. Alterum remedium est virtus ipsa, et contemptus bonorum externorum: deinde nihil praeter modum admirari. Medico vero, nec inanis gloriae flagrare desiderio, aut pecuniae: nec existimare tantò minora sibi fieri bona, quantò pluribus dividuntur: hoc enim pede maxime videntur claudicare, et ideo non amant socium in culina, de quibus Prover. 28. Salomon dixit: Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, non erit innocens : et Menander:

Nunquam vir justus dives evasit citò.

Tertium remedium. Denique ut medicus perniciosissimum hoc malum vitet, nunquam occasionem ullius mali cuiquam praebeat: optet omnes felici frui fortuna: nulli verò ex iis, cui prospera contigit, invideat: neque quisquam eorum, qui fortunati habentur, attonitum eum faciat aut tristitia afficiat. [p. 121]

Quibus virtutibus medicum inprimis praeditum esse oporteat.
CAPUT III.

Quanquam nec vitia in universum insectanda: nec virtutes pertractandas suscepimus, tamen vitiis breviter appunctis medico fugiendis, eas etiam virtutes, quae adolescenti futuro medico ad bonum nomen apud omnes comparandum, et tuendum locum, ad quem adspirat, necessariae visae sunt, cursim adumbrabimus. Catalogus virtutum med. necess.Et ut summatim dicam, requiritur in medico prudentia, circumspectio, providentia, cautio, perspicacia: deinde etiam continentia, sobrietas, mansuetudo, modestia sive moderatio, decens ornatus, et quae ludis et jocis modum ponit ἀτραπελία: adhaec taciturnitas, veracitas, gravitas, magnanimitas, liberalitas et honestas: ac insuper amicitia erga notos, erga ignotos affabilitas, civilitas, et decorum secundum aetates, sexus, ac personas. Vitia contraria. Morales scriptores. Platonis philos. nobilium. Arist. cultior. literar.Quarum virtutum contraria vitia sunt, imprudentia, stupor, praecipitatio, inimicitia, astutia, curiositas, et omnes demum excessus tàm voluntatis, quàm appetitus, sive irascibilis, sive concupiscibilis, medico perinde ac exitialis pestis fugiendi, de qua re consulendi sunt morales scriptores, praesertim Plato, et Aristoteles, Plutarchus, et Seneca, ex quibus Platonis philosophia merità nobilium passim dicitur, Aristotelica vero cultiorum literarum; uterque vero magister discendi jure nuncupatur: at Seneca et Plutarchus inter Ethicos magistri sunt operandi et bene vivendi. Sacra biblia.Ante omnes vero sacra volumina diurna nocturnaque manu sunt evoluenda ei, qui ad virtutem prudentiamque contendit, ex quibus facile discet, oportere virum bonum et medicum prudentem cogitationes habere divinas, pavidas, pias: sermonem modicum, honestum, verum: mores graves, benignos, alacres: victu uti temperato, convenienti, frugali: vestitu mundo, honesto, ac decenti: jocis liberalibus, brevibus, et raris: quibus utilia opera semper adjungat, adquae omnia exequenda plurimum faciunt.

Mens humilis, studium quaerendi, vita quieta,
Scrutinium tacitum, paupertas, terra aliena.

Praecepta vivendi.Caeterum ut eorum, quae dicta sunt, quaedam breviter percurramus, sit medicus erga omnium ordinum homines comis et hospitalis, affinibus [p. 122] et consanguineis facilis, reliquis cum gravitate, sed sine morositate urbanus, languentium moestitiam placido et leniente sermone relevet: minime sit amarulentus, sed ad sui similes solers, familiaris, et affabilis, auctoritatem sine fastuoso gestu repraesentet. Nil fictum, nil simulatum in ipso sit, nil humile, nil dejectum, sed sublimem ferat animum supra omnes fortunae minas: ipsi vita studia sint: delitiae vero meditatio: divitiae scientiae: virtus nobilitas. Hilarem in pectore virtutem gestet, sui semper similis, propria satagens, sua caeteris relinquat. Non credat, quidquid audit, nec plane fidem abroget aliis: nec dicat, quidquid scit: nec faciat, quidquid potest, ne si vires suas ultimo conatu intendat, minores experiatur, quàm putaverat. Fallere exigit necessitas, aut falli patiatur potiùs, quàm faciat scelus: bono malum vincat, rarus seipsum vincere magnam esse victoriam. Nunquam insidiosè agat: amet desideretque sola bona: quae vero sunt pravae cupiditatis, nec per errorem contingere optet: forum vitet, et honorum inanes turbas: Non quaerat curiosa, et acuta futiliavè, sed quae optima sint, et quibus perceptis usui esse queat, ideoque conversetur assiduè cum prudentibus, et cum iis, à quibus discedat aliquid boni adeptus: nec adversa molesto animo ferat: quis malus sit et quid ab horum quovis patratum non curet: norit autem bonos, eosque sectetur. Medicus nil debeat.Nil quicquam debeat, sin eò adigatur, quamprimùm liberari properet. Laudet bonos candidè, et linguam obtrectatricem exosam habeat, malos toleret, minoribus indulgeat, pares ferat, ac majoribus cedat, et quod ab aliis expectat, idem promptissimè praestet, singulis et cunctis prodesse studeat, nocere autem nemini. Cum conjuge placide vivat.Cum conjuge in maximâ vivat concordiâ, hoc enim ad dignitatem et bonum nomen plurimum facit. Adversus alios non sit irae tenax, et offensionum, sed ad concordiam facilis: qui enim multos habet adversarios aut offensos, non poterit plurimis esse gratus, nec subinde â multis extolli et laudari, nil igitur tàm medico conducit, quàm ut sit omnibus acceptus. Nec à familiaribus unquam dissideat: sin dissidium intercedat, quamprimum reconcilietur. Seditiones vitet.Demum litium et dissensionum partes semper fugiat, ac sit ad seditiones taciturnus, et ad concordiam, ubi cum honestate possit, sese interponat, dissidentesque reconciliet, ita utramque partem sibi devinciet: amicos tamen in periculo existentes non destituat. Ad responsiones appositum esse oportet, gravem adversus resistentes, ad sermones expeditum, ad occasionem arrip. 123piendam accommodatum, suavi eloquentia praeditum, gratiis affectum, ad veritatem et demonstrationem audentem et confisum. Contentiosus non sit.Contendere tamen intempestivè cum amicis prudenter caveat, ne contra, quàm sentit, studio vincendi contentionem foveat, et cum jactura veritatis decipiat disputantem: aut non citra scandalum ad contendendum stimulet. Superbus non sit. Nec quicquam revelet.Non sit superbus medicus, sed pauperes et divites, servos et liberos, cujuscunque nationis, pariter curet, una enim apud omnes est medicina; domos autem, quas ingreditur, ita ingrediatur, ut ante oculos habeat curam tantummodo laborantis: ea verò, quae in domibus aguntur, et dicuntur, tanquam mysteria caelanda existimet, sic sibi et arti ampliorem laudem acquiret. Denique cum artis perfectione conveniat probitas morum, ut enim ex Erasistrato Soranus refert, felicissimum quidem est, ut et in arte sit perfectus medicus, et moribus optimus: si autem unum de duobus defuerit, melius est modestis moribus, quod in arte deest, repensare, quam morum culpa perfectam artem corrumpere et improbare. Moderatio.Omnes igitur affectus moderandi sunt, non enim in hoc, ut eximantur dolor et voluptas, virtus consistit et vertitur, sed in hoc, ut apti congruique reddantur hi affectus: Simile.quemadmodum nec sanitas sita est in auferendo frigidum, calidum, humidum, et siccum: sed in eo, quod ista omnia temperata insideant: maxime autem vitet medicus malitiam, luxum, et feritatem, nam per haec tria homines pravi fiunt: se mutuò autem injuria afficiunt lucri, voluptatis, et ambitionis causa: totius vero animi ornamentum est justitia, et dolos facile excogitant injusti, sapientia verò similis est arti, vitium corruptelae et artis depravationi. Sapientia arti similis: vitium corruptelae.Non tamen deterreri quempiam oportet, quo minùs seipsum conetur meliorem facere, etiamsi jam senio confectus, sentiat sibi animum vitio ferè inmedicabili deformatum, et existimationem sui minus splendidam: etenim si jam tum supremam illam animi excellentiam et probitatis opinionem singularem assequi perfectè non potuerit, at certe post supremos illos suum etiam locum inter sapientes et bonos obtinebit. p. 124

De medici amictu, vultu et ad aegrotantem ingressu.
CAPUT. IIII.

Postulat rerum ordo, ut medicum ita institutum decenti veste ornemus: ac ejus vultum accurate delineemus, non fuco ullo quidem, pigmentis, aut lenocinio, sed iis indiciis, quae verè possint compositum animum, et reconditam sapientiam demonstrare. Elegantia.Huc pertinet elegantia à quâ gratiosi Asclepiadae olim, hodiè excellentes appellantur medici, et artificem exterius ornat. Vestis. Lib. de off. med. 16.Vestis, inquit, Hipp. sit succincta, distincta, aequè similiter in cubitis atque humeris. Hodiè verò mediocris convenit, et neque valde sumptuosa, comptula, aut luxuriosa, ut arrogantiam indicet, qualis in quibusdam locis medicis in usu est: neque sordida et nimium vilis, ut in aliis civitatibus, ubi medici non tam cynici videntur philosophi, quam simici. Nam mediocritas pluribus semper gratior esse solet, nisi aeger ipse immoderatiùs aut preciosa vestimenta amet, aut sordidis oblectetur, tunc enim à mediocritate ad id, quod aegroto magis placeat, descendito, alias sive pedes medicus incedat, sive mula equitet, quod auctoritatem magis conciliat, non sordidè aut minus lautè, sed ex fortunis petito ornatu incedat, in quo minime excogitatus apparatus conspiciatur, neque superflua curiositas, qualis eorum qui fora frequentant, et in circulis versantur civitatum. Ex vestitu cognoscitur animus interdum.Ex vestitu enim et decenti ornatu, ad modestiam non superfluitatem parato, sed magis ad bonam opinionem et meditationem, animus cognoscitur intra se compositus: tametsi sicut vestis (uti dici solet) monachum non facit, ita neque medicum quamvis splendissimè ornetur, saepissimè enim sub hujusmodi habitu ineptissimi homines et praestigiatores latitant. Nec proptereà volumus, ut humili omninò utantur veste, nam ut conditio exigit, unusquisque vestiendus est, nobilis aliter, quàm plebeus: et medico vestis debetur decora, qualem dignitas sua admittit: Comitatus et diplomata.Comitatum vero et pompam discipulorum professoribus academicis: diplomatum ostentationem, agyrtis relinquat.

Tonsura. Tonsura optima fuerit, si ad capitis sanitatem conservandam fiat, et quamvis principibus non omnibus idem tonsurae genus placeat, tamen medicus nec ad cutem usque detonsus sit, neque comam curiosè [p. 125] nimis nutriat. Antonino imperante omnes ejus familiares abrasi videbantur, ut illum imitarentur: et cum Lucius postea eos mimos appellaret, comam nutriverunt. Mundities. Praeterea manus quam purissimas medicus habeat, et faciem et pilos in barba et capite: ungues vero non sint longiores digitorum summitatibus: Chirurgo neque etiam breviores esse decet, et digitorum elegantia ac subtilitas conveniens est, ut suavis omnibus videatur, et in tangendo subtilior appareat. Horum enim omnium modus decens aspectantibus jucundus est. Figura. Figuram quidem faciei habeat meditabundam ac subtristem, non tamen amarulentam, contumax enim esse videbitur, et omnes odio habens: qui verò in risum exsolutus est, ac nimium hilaris, onerosus interdum judicatur, unde illud: medicus garrulus aegrotanti alter morbus. Gestus corporis. Totius verò corporis gestum neque humilem prae se ferat, ut contemptum mereatur, neque fastu quodam atque arrogantia turgentem, ut invidiam sibi conciliet. Odores. Ab odoribus et unguentis abstineat, quanquam non suspectum odorem habentibus uti poterit: corporis tamen universi odor, et oris praecipuè, si à natura putidus sit, emendetur, et sunt, quibus per incuriam teter halitus accedit, cum caepas et allium redolentes aegros visunt, quod Quinto medico Romae contigisse refert Quinti medici hist. 6. Epid. 4. Galenus, qui à prandio benè potus, vini odorem spirans primarium civem febrientem et capite dolentem invisit, qui odorem aegrè ferens, ut paulò longius recederet, rogavit: cui ille stolidè respondit, odorem aequo animo ferret, nam et se quoque aegrotum ex febri malè olentem sustinere. Hist. alia. Et de altero narrat, cui in Asia axillae adeo foedum odorem exspirabant, ut nullus elegans vir aegrotans ejus accessum ferre posset, oportebat igitur eum prius suo ipsius symptomati mederi, atque ita ad alios curandos sese accingere, ne vulgatum illud ei objiceretur: cura teipsum. et nos aliquot medicos etiam Regios eodem vitio laborantes cognovimus, et de defectu admonuimus, proposito etiam remedio, quod ipsi candidè et gratè susceperunt: Ingratum odorem emendantia. siquidem omnia haec symptomata ad mediocritatem quandam redigi possunt, aut purgatione convenienti, aut si quotidiè amomi vel folii malabatri, aut cardamomi pauxillum ore teneat, ac deinde ad aegrotos se conferat medicus: Betle. potissimum vero Betle Indicum suavissimum excitat odorem. Quae tamen omnia, et praesertim ambra, mosco, aut Zibeto delibutas chirothecas deponat, ad strangulatione ex utero vexatas accedens medicus, nam ex harum rerum odore facilè excitatur symptoma, aut si [p. 126] jam adsit, ingravescit. Nec desunt qui viro gravi indecorum esse putent moscum, ambram, et similia quasi muliebria redolere.

Introitus ad patientem. Bis in die visitetur patiens.Introitus ad aegros placidus esto, isque nec nimis frequens, nec admodum rarus: id fiet, si bis in die accedat, tametsi nonnulli aegri à saepius visentibus afficiantur molestia: alii crebro se invisi magnopere laetantur, et medici non aliter quam Angeli cujuspiam adventum expectant. Accessum igitur suum moderabitur secundum aegrotantis affectionem, et semper gravitatem quandam adjunctam comitati retinebit, ex qua intelligi queat, languentis salutem maximae sibi curae esse. Meminisse insuper in ingressu oportet, et sessionis, et auctoritatis, et breviloquentiae, et responsionis ad ea, quae occurrunt, ac promptitudinis ad ministeria, ut nihil tamen cum perturbatione fiat, visitabit, diligenter iis occurrens, quae per errorem fieri solent. Quidam tamen sunt medici, qui maximè contra hoc praeceptum peccant, et eò usque insaniunt, ut etiam in dormientium conclavia pedibus strepentes, aut vociferantes ingrediantur: ob quae expergefacti aegroti illis irascuntur, et maximè se esse laesos conqueruntur. Providere igitur debet medicus, ut neque intempestivè accedat, neque petulanter, aut cum strepitu, garrulitate, elatâ voce, aut incessu, aut aspectu, aut alio quovis modo indecoro: quidam enim extenti ac patentes introeunt ac sedent: nonnulli fracti et molles: alii incurvi et abjecti, qui omnes excessus devitandi sunt, et inter eos mediocrem esse tentandum est. Sermones. Gal. 6. Epid. 8.Jam verò sermones cum aegris rectè à medico instituantur, sintque graves ac sine soloecismis, docti, non agrestes, neque stolidi, semperque monendi aegri, ut bono animo sint: quidam summè fatui sunt, qualis ille Erophilei medici, qui aegroto interroganti, moriar? hoc carmen respondens succinuisse fertur:

Et Patroclus obiît, qui te praestantior ipse.

Et Calionates medicus ab aegroto similiter interrogatus, moriar? respondit, pulchra de stirpe creatus, ni te Latona creasset. Fatua quadam ostentatio.Novi ego alterum, qui cum una mecum ad patientem medicum etiam ingrederetur, et ille laboriosè noctu dormivisse diceret, recitavit alta voce Hipp. aphorismum: ubi somnus laborem facit, mortale. 6. Epid. 2. 36.Meritò igitur commendavit Hipp. circa aegrotantem oeconomiam, atque in morbo interrogationes, quae narrat, qualia et ut accipiendi sermones. Aegri pusillanimes sunt.Nam aegroti semper sunt pusillanimes, et suspiciosi, et multi medici adeo imprudentes et lo[p. 127]quaces , ut quidquid in mentem venit, narrantes commisceant tristia et atrocia, unde aegroti in tristitiam aguntur, et de suo morbo periculosius aliquid cogitant, timentes ne id, quod narratur, simile quidpiam sit ei, quod ipsi patiuntur: et saepe aliorsum aegri sermones, ac dixerant medici, transferunt, ut si medicus, accidisse, quendam ex potu aut coenâ intempestivâ graviter laesum esse dixerit, ut aeger melius sibi caveat: et aegrotus interpretetur, dictum hoc esse, ut se gravissimè jam et lethaliter affectum esse significaretur. Videat ergò medicus, quae et qualia loquatur, et ut accipiendi sint sermones: consideret, quae ad languentem, quae ad assistentes dicere conveniat: ad medicum enim spectat, utrumque sui officii admonere, non tamen eadem utrisque significare, sed illum exhortari, ut jussis pareat, hos ut diligenter ea exequantur: illi prospera polliceri, his certiora dicere. Itaque ipso audiente aegroto, nunquam periculum significet, etiamsi res planè sit desperata, plurimum enim juvat, ad majorem medicinarum operationem, si firmam salutis spem infirma cocipiat languentis mens.

Asperitas deponenda.Sunt praeterea medici nonnulli, qui asperè erga laborantes se gerunt, et cum illis rixantur acerbè, nec norunt eorum inoboedientiam reducere, et morositatem quodammodo sublevare, qui propterea ipsis odiosi sunt: sicut alii è contrario serviliter adulantes, ob idipsum contemptui saepè fuerunt. Esto igitur, ut inquit Galenus, terminus in medicando, quem non transibit is, qui ex arte generosè contra morbum pugnat, ut tutò medicetur: eius verò, qui dolorem sedat, ut vires custodiat: ubi ultra pergitur, crudelis hominis officium facit, qui una cum morbo vitam quoque homini aufert: qui vero cubantis delitiis subscribit, adulatoris. Et certè, quemadmodum aegro medicum odiosum videri non convenit, ita neque contemnendum, sed humanum, moderatum, et suavem: nisi enim medicum aeger, uti numen quoddam, admiretur, nunquam illius praeceptis obtemperaverit; ideoque aspectu, voce, corporis habitu, et actionibus gravitatem, uti diximus, retineat, aegrotantemque praeceptis morem gerere praecipiat, ut infrà docebimus. Quae verò superius dicta sunt, cuncta Hippocrates comprehendit his verbis: Introitus, sermones; figura, vestis aegrotanti, tonsura, ungues, odores. His enim omnibus apud vulgus captatur opinio. p. 128

Medici primus accessus ad aegrotum: quaeque in ipso circumspectio, cautio, solertia, et providentia servanda sit.
CAPUT V.

PRAEDICTO jam modo medicus ad patientem accedens, nec in tenebris, nec à capite aegri resideat: sed illustri loco adversus eum, ut omnes notas ex vultu quoque cubantis percipiat. Tunc deindè silens oculos in terram vel aegri vultum prudenter defigens, placidè salutans assistentes, et compellans patientem, multiplici interrogatione ad aegrum et astantes facta (solet enim vulgò dici, invisos esse percontatores exceptis medicis) celeri cogitatione communes illos percurrat Scopi 13. à quibus indicationes sumuntur.scopos, sexum patientis, aetatem, temperamentum, anni tempus, aeris constitutionem, corporis habitum, virium robur, consuetudinem, vitae institutum, morbi naturam, ipsius causam, et symptomata, quae omnia trito hoc disticho comprehendi solent:

Ars, aetas, forma, regio, complexio, virtus,
Mos, et symptoma, repletio, tempus et usus .

Quod si primâ illâ accessione ad aegrum, morbi et reliquorum exactam notitiam adipisci nequeat, alterâ saltem aut tertiâ perfectissimè intelliget, nam qui harum rerum ignarus ad quartam diem accedit, non medicus sed molaris lapis à Galeno judicatur. Posteaquam igitur patienter audiverit languentis querelas, et assistentium relationem, forma decubitus erit consideranda, ac respirandi facilitas, et an stertat, vel anxius sit. Quaerenda ab aegroto.Tunc jam prudenter quaerat, an morbus cum rigore, frigore, horrore, pandiculatione, aut oscitatione invaserit: et an calor immodicus aut sudor aliquis fuerit subsecutus: quamdiu jam aegrotaverit, quo cibo usus sit, antequam in morbum incideret, nunquid qualitatem habuerit praedictum morbum excitandi: totaque anteacta vita an sedentaria fuerit, vel laboriosa: appetatnè, an cibum fastidiat et sitiat: vomuerit, an ad vomitum propensionem habuerit, aut mordicationem oris ventriculi, vel palpitationem cordis, maximè si fuerit foemina, tumque [p. 129] etiam accuratè ab aliqua ex adstantibus foeminis senioribus voce modestâ, aut seorsim de menstruis interrogabit. Praeterea an alvus respondeat, aut etiam immodicè fluat: an nimium biberit vel comederit: adsitne vigilia, displicentia, inquietudo, aut mentis laesio aliqua, quam itidem ex sermone deprehendet, si aliud pro alio respondeat: adhaec numquid doleat parte aliquâ corporis, praesertim capite: et an tumorem vel duritiem sentiat hypochondriorum: suppressanè fuerit aliqua consueta evacuatio: tussiatnè nilque effatu dignum ejiciat: an dyalismo, seu nimiâ salivatione vexetur: deinde ad linguam inspiciendam se convertat: et an aliqua praecesserint indicia, quaerat, eaque cum illis, quae medicus antequam aegrotus narrarit, collegerat, conferre oportet.

Pulsus attrectatio.Tunc vero vultu maturo, et ad meditationem composito, ac solicitâ quâdam deliberatione pulsum utriusque brachii quatuor suis digitis decenter extentis attrectet, et obiter carnis temperiem percipiat, exploretque, num vitale robur, cum iis, quae narrantur apparentque, consentiat, et pulsus differentias consideret, tùm secundum omnem dimensionem, tum etiam secundum fortitudinem aut debilitatem, celeritatem aut tarditatem, frequentiam aut raritatem, potissimum verò num aliqua intermissio deprehendatur, aut convulsio, quo in easu illicò inspiciat cutem brachiorum, praesertim pectoris et dorsi, ut de puncticulis, si forte adsint, certior fiat: Vrinae inspectio.postmodum ad urinae deveniat inspectionem in loco luminoso, ad quem tamen radii solares non pertingant, et de eâ interrogabit, quâ horâ fuerit ejecta, et an in eâdem matulâ. Quibus perceptis, ejus differentiam contemplabitur secundum substantiam quidem, an tenuis sit, vel crassa, perspicua aut turbulenta: secundum quantitatem verò an multa vel pauca, respectu potus praecedentis: secundum colorem etiam, et contenta, si arenulae vel filamenta adsint, vel simile aliquid, tacito indicio interrogabit, an dolores sentiat in dorso vel pube. Egestiones et sputa.Quinetiam egestiones videre non recusabit, et sputa, si forte in pelvi sint asservata, ut de naturali facultate certior fiat et de pectoris statu. Admonitio.Oportet tamen videre, quae interrogas, ut scilicet nil omittas eorum, quae ad agnitionem morbi et causae conferre possunt, nec tamen sis nimius, quidvis ubique citra delectum interrogando: sed ita, ut et aegrotus ipse, et qui adsunt, intelligant, te non longè abesse à notitiâ eorum, quorum suscipis curationem, ita bonam de te concipient opinionem, et aegrotus melius obtemperabit, et aget con[p. 130]fidentius . His igitur, quae superiùs dicta sunt, sedulò perceptis, aegroto morbum, et causas ipsius quadantenus expones, ut per te magis, quam per se ipsum ea cognoscat: atque adeo te admirans, sapientem et excellentem praedicabit, ac fidem majorem tibi adhibebit, alacriorque natura contra morbum insurget, eumque facilius superabit. Medicus optimus quis.Est enim medicus optimus, qui plures sanat: plures autem sanat, in quo plures confidunt, et plus valet interdum confidentia aegri de medico, quam medicus et cuncta mediamenta. Idcirco 1. Prog. 1. Praedictio.Hipp. dixit, medicum uti providentiâ optimum esse, eâ autem utitur, dum per commemorationem praeteritorum, et considerationem praesentium, de futuris praenunciat adstantibus et amicis languentis: ea tamen praenuncianda sunt, quae certò eventura cognoveris: ita videbunt, te nunquam esse causam mortis ejus, qui moritur, sed salutis ejus, qui restituitur. Nam ex praecedenti praenotione medicum extollunt homines, et nomen ejus cum utilitate et honore mirificè solent celebrare. Interea verò interrogabit medicus, an patiens usum medicamentorum facilè ferat, vel sanguinis missionis, vel clysteris: et primo hoc accessu laboranti id medicamentum adhiberi curabit, à quò minus abhorrere intellexerit: modò id fiat citra curationis dispendium. Gratificandum aegroto.Ea etiam concedet, per quae morbum nequaquam exasperans, aegroto rem gratam voluptatemque afferat, veluti si fructibus quibusdam vesci saluberrimis, aut gratissimo Julepio uti permiserit, quae omnia cum laborantis utilitate conceduntur, et aegros medicis obsequentiores reddunt. Nam quos libenter aspiciunt, illis magis obtemperant: inde est, quòd cibos fastidienti quidam saepius persuaserunt, ut se ad eos adsumendos cogeret, cùm nullus alius id antea persuadere potuisset: ita pater et mater filio, et vicissim filius patri aut matri, et amicus amico. Confidentia aegri.Et insuper ad aegrotum omnibus jussis oboedientem reddendum magnam vim habet, si pro certo sibi persuaserit, magnam inde ad se utilitatem proventuram. At illis, quos molestè vident aegri, etsi utilia consulant, tamen oboedire recusant. Quinam admittendi ad aegrotu(m).Jubeat igitur ex ministris illos duntaxat adesse, quibus maximè delectatur: et ex visentibus ii, qui gratissimi sunt, solummodo admittantur, et apud ipsum commorentur: alii verò aut cubiculum non ingrediantur, aut diutiùs coram eo non versentur. Quòd si quis accedat illum visurus, salutaturusque, et nuntio accepto praesenti medico aut laetari aut magnopere contristari videatur, tunc medicus cum is ingressus fuerit, quem laborans non libenter aspicit, paulo post aliqua verosimili ratione quietem aegroto conferre dicat, ita fiet, ut omnibus ab eo [p. 131] recedentibus, et una cum non amicis, amici etiam egressi, paulò pòst introire possint. Sensus reficientia.Oportet utique semper medicum ab aegrotantium domesticis perconctari, quibusnam ipsi delectentur, et ea jubere inferri in conclavia, ubi jacent. Sane mollia tactum reficiunt: flores et suaves odores odoratum: rami virides, stirpes, fontes artificiales, et variegata quaedam visum: modulamina ac sauvissimae voces auditum. Ubi notandum quod tum in auditu, tùm etiam in visu quaedam ipsum sensum tantummodo movent: alia per sensum animum etiam exhilarant aut conturbant: ideoque nil eorum, quae tristi animo aeger auditurus sit, ipsi nuntiari debet, sed jucunda omnia atque oblectantia.

Utilissima quaedam praecepta circa actiones medici erga patientes.
CAPUT VI.

Posteaquam omnia, quae superiùs recensuimus, maturè apud aegrotantem medicus consideravit, et eum spe salutis erexit, aliquid praeter diaetam statim ordinabit, ne videatur nauta ex commentariolo, et non nisi ex libro facere medicinam; Potissimum vero ubi post alios medicos fuit accersitus: nam semper tùm temporis de te majus aliquid sperant, quàm alii hactenus praestiterunt. Propterea cognitis prius ex aliis, quae ipsi antea adhibuerint, ad aliud remedii genus, quod tamen tibi videatur efficacius, te converte; ne si eadem repetas, inutiliter accersitus videaris. Ac si morbus fuerit acutus de sanguinis missione, purgatione, cucurbitulis, clystere aut simili alio praesidio cogitandum erit: si Chronicus, de balneo, potione sudorifica, fontanella, chalybis usu, aut stupefacientibus, si dolores vel fluxiones, aut vigiliae immodicae vexant. Admonitio:Verum si ordinato hodie remedio cras accedens senseris patientem meliùs habere, non illico utilitatem medicamento tribuas: quia fieri solet interdum, ut neglexerint, et non sint usi ac te irridebunt, dum tribuis successum pharmaco non adhibito; prius igitur aut per famulum ex pharmacopoeo noscas, an parare curaverint, aut aliter certò id rescire tentabis.

Quod si morbus ex eorum genere est, qui per diaetam solam postulant curationem, eâ ordinata aliquid etiam medicamentorum adhibebis, eorum nempè, quae nocere non possunt et loco diaetae plurimum adjuvare valeant, ne te inertem dicant, et cum tu medicamenta ignoraveris, naturam morbum curasse affirment. Quod tum maxime praestandum, cum patiens p. 132 ex eorum numero fuerit, quibus cum medicamentis res semper esse solent: sunt enim quidam adeo valetudinis soliciti, ut nisi crebro pharmacis utantur, de suâ vitâ actum esse putent. et curationem, quae per alimenta fit, vulgares non tribuunt medico, sed naturae aut coquo, cùm tamen nullibi magis eluceat prudentia medici, ut et boni ducis, cum videt, adversarii vires ex se dissolutum iri, quo tempore majoris virtutis ac scientiae militaris est, si se in castris prudenter contineat, quàm si hostem intempestivè adoriatur. Nec tamen propterea mihi placent medici illi, qui perpetuo intenti lucro, semper volunt videri aliquid facere, quia norunt homines liberalius illis persolvere, per quorum medicamenta restitutos esse existimant. Regula. Quinimmo regula esse debet ei qui salutem aegrotantis sibi proponit, ut si quando aequè benè restitui possit, cum medicamentis aut sine illis, potius abstineat, praesertim ab iis, quae movere aut alterare possunt: tùm ut impensas vitet, tùm ne natura inposterum debilitetur, tùm denique, quia multa mota nocent, quae si non moverentur, non nocerent, et (ut cum Jureconsultis loquar) rs[satius est in actam litem relinquere, quàm post vulneratam causam remedium quaerere. Quippe quibus per alimenta restitui sanitas potest, penitus abhorrendus est usus medicamentorum, unde illud: Quos natura domat, frustra medicina fatigat. Caeterum nunquam duo remedia simul praescribas et languenti electionem permittas, quia tunc vacillat, ac neutri fidit, teque ut minùs constantem accusat. Unum remedium duntaxat proponendum. Nil timide faciendum. Unum igitur ad unum finem oportet duntaxat proponere, quasi in illo solo post DEUM salus consistat. Nec timidè unquam quidquam admonere oportet, sed quòd maturè excogitaveris, id audacter et graviter exequendum curabis: ita fiet, ut nec temerè, nec timidè quidquam administretur. Ut enim timiditas impotentiam, ita audacia ignorantiam artis significat.

Admonitiones aliae.In morbis diuturnis cum unico remedio diu non perseveres, quia natura assuefacta illud contemnit, et uti dici solet, ab assuetis non fit passio. Aegrotantem ultra vigesimum diem non visit bis, si convalescit, nisi denuò rogatus, ut convalescentiae etiam assistas: it valedicere jam velle prae te ferens, numquid tuam praesentiam adhuc requirat, expiscaberis, et non decet medicum prudentem et gravem dimissionem expectare. Quod si juvenis sit medicus, et usque ad vigesimum primum diem patiens neque salutem consequatur, neque convaleat, ut simul alii collegae convocentur, insinuet, nam usque ad hunc dierum terminum libenter se con[p. 133]credunt patientes medico, cui fidunt: deinceps diffidere incipiunt, et si quid mali contingat, calumniantur: si enim intra primos dies quis moriatur, tribuitur viribus aegritudinis: postmodum si pereat, erroribus adscribitur medicinae.

Non oleat phthisicorum sputa, sed per famulum domesticum olendum curet Linguam et palatum, eorum maximè qui lue venereâ aut febribus malignis infestantur, per dierum intervalla inspiciat, quia solent partes illae aut nigrescere, aut malignis aphthis scatere periculum portendentibus. Curet insuper, ne diu patiens supra dorsum cubet, nam ibi, et juxta os sacrum, ac Ischia ulcera ex longo decubitu fiunt, sordida, putria, interdum duratu difficilia. Sudandum ubi ignis carbonum non sit.Jam verò si in praedicta lue aut aliis morbis sudoribus opus fuerit, sudet patiens in cubiculo, in cujus camino vel fornace lignorum ignis accendatur, nequaquam autem carbones, à quorum halitu aeger facile suffocatur, et ab eorum inclusis vaporibus, clausis praesertim januis et fenestris: assistens etiam praestò adsit, qui per intervalla interroget patientem, et accurrat, ubi opus fuerit, aliosque vocet, si quid sinistrè contingat.

Hydropici et empiematici quibus cautelis aperiendi.Hydropicos, empiematicosvè nunquam aperiri jubeat, nisi consentientibus propinquis, patre nimirùm, matre, et liberis, fratribus aut sororibus aegrotantis, praesenteque primario aliquo viro, quibus protestabitur de ambiguitate successus, cum tamen unica illa sit via ad salutem: ejusdemque praecepti meminerit in extirpatione scyrrhi, natae, boscii, et aliorum similium tumorum, ex quorum sectione solet interdum haemorragi sequi incompescibilis. Et quamvis Hipp. non permittit, ut tota humoris quantitas ex pectore aut ventre una vice extrahatur: permittendum tamen, ut major saltem pars effluat, nam post primam curationem plerumque humor peccans ad aliam partem se convertit, et extrahi nequit. Circumspectio cum patiens in extremis est.Si ex pulsu, respiratione, et aliis signis languentem haud diu supervicturum cognoverit medicus, antequam ad ipsum revertatur, de ejus statu certior fiat per famulum, aut honestâ aliquâ occasione praetextu interrogandi, aut admonendi de re aliqua. Verùm si imprudenter aut parum fortunatè revertitur ad domicilium ejus, quem obiisse reperit ex insperato, vel quia diu abfuerat medicus: vel quia in praxi parum exercitatus: vel quia morbus de genere proditorum fuit, in quibus prognostica sunt omninò incerta, vultu ad tristitiam composito, praevidisse quidem obitum poterit insinuare, rediisse ta[p. 134]men , et consolandi gratiâ, ut amicus, et ut cognosceret, qua hora obierit, vel simile quidpiam intra veracitatis limites praetexat. Usus quorundam locorum.At in quibusdam locis nil horum necesse est, quia ubi primùm expiravit infirmus, illicò aut fores clauduntur, aut feretrum, sive sandapila, sindon, vel aliud signum prae foribus adest, quo in casu aedes praeterire licet nullo facto dubitationis vel admirationis indicio. Porrò si quem judicaverit vitae breyioris à primordiis generationis, aut ob morbum aliquem saepius recurrentem, id ipsi non significet; contrahunt enim inde homines odium perpetuum in medicum, et ejus aspectum postea semper exhorrescunt, praesertim si alioqui satis sibi robusti videntur atque longaevi: et, teste 2. De divinat.Cicerone, probi hominis non est amicis impendentes calamitates denuntiare, quas vitare non possint: nec boni medici, quanquam id saepè intelligat, dicere ex illo affectu moriturum patientem: imprudentis verò fuerit, certos quosdam morbos, quos homines vehementer exhorrescunt, aegrotantibus, etiamsi illis laborent, patefacere, utpote Epilepsiam, arthritidem, malancholiam, luem veneream, quibus tàm viri quam foeminae divexantur: virgines vero potissimum ob strangulatum uteri excerbantur, quia inde existimant earum lasciviam palam fieri. Caveat igitur prudens medicus, ne unquam eam nomenclaturam morbo tribuat, ex qua patientem maximè offendi suspicetur: sed alio velet nomine, ni et ab ipsius patientis, et à totius familiae gratia cadere velit.

Sumptuosa vulgaribus non praescribenda.Vulgaribus hominibus et mediocris sortis, aut artificibus, etiamsi ditioribus, nec sumptuosa, nec difficilia remedia proponat, quia his non assueverunt, et plerumque sumptus valetudini praeferunt. Profectiones extra urbem.Ad nobiles aut praecipuos viros extra urbem accersitus omnia apud ipsos sedulò praestabit: sed non ita facilè proficiscatur, nec nisi decenti et honesto comitatu ab illis transmisso. Quod si morbi alicujus longioris curationem suscipiat, certam sanitatem non promittat, sed optimam spem salutis praebeat, et omnem diligentiam adhibiturum polliceatur: injecta etiam opportunè mentione aliorum, quos eodem morbo laborantes antea visitaverit, et restituti fuerunt. Pacta non fiant cum aegrotis.Si verò, ut apud ipsos diu haereat, postulârint, et pretium ut significet, urgeant, longè id ab ingenuis medicis abesse respondebit, ut de pecunia sint solliciti, sed de aegrotantium salute: ad eos verò pertinere, medici et rerum suarum habere rationem, et quid praestare velint, declarare. Licebit tamen per amicum aut ministrum alicujus auctoritatis servato decoro insinuare, quantâ incommoditate ab [p. 135] urbe, domo, et familiâ absit, quos deserat patientes, et ordinariae praxis interruptionem.

Cum secularibus medicus non multu(m) conversetur.Cum secularibus et illitteratis hominibus nimiam familiaritatem exercere non decet, quia sapientibus semper detrahunt, et assidua conversatio contemptum parit. Nec objicias, captandam esse auram popularem, nam separatione melius consequêre, quam idiotarum convictu, qui in dedecus magis redundat, potiusque dum raram sui copiam facit medicus, in majorem existimationem admirationemque venit: ideo nec cum aegri familiaribus plures commisceat sermones, quam necessarios ad curationem, civiliatemque: nisi litterarum cultores sint, cum quibus de medicinae aut aliarum artium studiis opportune et sapienter conferre licet, et optimum est.

De providentia et cautione medici circa prognosticum: ratione cujus aliquot casus repentini et insperati recitantur.
CAPUT. VII.

In prognostico nisi certissima et infallibilia salutis aut mortis indicia adsint, sit medicus ambiguus: in promissionibus moderatus, sanitatis tamen potius semper spem praebeat, quàm certam mortem praenunciet. Majus infamiae periculum in prognostico ad mortem quam ad salutem. Si enim à medico destitutus infirmus postea (quod saepè fit) casu vel natura restituatur, magnam incurrit infamiam. et verò si sanitatis spem praebuerit, et mors sequatur, ignominia tanta non est, quia potuerunt incidere multa, errores, excessus, ac novus morbus, et facilior est à sanitate ad mortem commutatio, quàm à morte ad salutem, quae naturae cursu est impossibilis. Condendi testamenti medicus no(n) faciat mentionem patienti. Neque verò adduci se unquam patiatur medicus, ut periclitanti aegroto mentionem condendi testamenti ipse injiciat: maximum enim momentum ad salutis desperationem affert, si ille cui post Deum maximè sit commendata, malè de illâ sevandâ sperare significet. Assistentib(us) testamenti mentio facienda. Quod si primarium aliquem virum aut praedivitem moriturum praesenserit, ipsum quidem bona spe erigat, consanguineis verò seu assistentibus praenunciabit rei statum, et ut res suas componat, admonebit, ne imposterum controversiarum inter heredes culpam in ipsum conjiciant: id tamen cautè faciendum, periculum magnum [p. 136] subesse affirmans: contingunt enim monstra in arte, sicuti in natura, et potest evenire, ut uno dimisso alter vocetur medicus, aegrotusque restituatur non sine maximo prioris dedecore. In hac tamen necessitate et urgentiâ, ne lites et odia inter heredes oriantur, denuncietur potius per propinquos aut theologos, quid facere oporteat, ab ipso verò medico, si fortè tum accedat aut praesens sit, hilariter potius, et vultu, qui bonam spem praese ferat, est consolandus infirmus, admoendusque ut cogitet, nec propter testamentum factum citiùs moriturum, multos condidisse, qui postea multos annos supervixere, et adhuc superstites sint.

Sanitas non promittenda. Verum enimverò sanitatem nunquam promittat certam, ne Deum offendat: si enim sanus et robustus certus non est de crastinâ die, tantò minus aeger et infirmus: et est detestanda temeritas, certam polliceri salutem: In prognostico quae excipienda semper sint. absurdum quoque, in promissione non excipere causas naturales et adjuvantes, verbi gratia, oboedientiam aegri, et diligentem applicationem remediorum: impium verò non excipere supremam causam à quâ cuncta inferiora diriguntur, conservantur, et pendent, divinam scilicet et voluntatem: stultissimum autem, non excipere casus subitos et fortuitos, ad bonum vel ad malum, qui quoniam possunt, uti diximus, sanis accidere, multò magis aegrotis impendent; ideo prudenter dixit Martialis:

O quantum est subitis casibus ingenium,
Nemo tam divos propitios habuit,
Crastinum ut possit sibi polliceri.

Et praeter exempla alia, quae Lib. 7. c. 53. Repentinis casibus extincti. Plinius affert plurima, Anacreon Poeta, ut auctor est Valerius Maximus, acino uvae passae extinctus est: Fabius senator in lactis haustu pilo stangulatus legitur: nullis etiam evidentibus causis duo Caesares, Praetor, et Dictatoris Caesaris pater, et Quintus Fabius Maximus in consulatu suo obiere: Mitridates quoque senior Rex Ponti: Gensericus Rex Vandalorum: et Alaricus imperator morte repentinâ intercepti fuerunt, nec non Alphonsus septimus Rex Hispaniae, qui in itinere sub arbore quadam excessisse fertur: et Aldebuntus Rex Anglorum in coena nimio vini hausu cecidit, ut et Andragoras quidam de quo idem Martialis:

Lotus nobiscum est, hilaris coenavit et idem,
Inventus mane est mortuus Andragoras.

Quid? quod et Adrianus Papa obiit, cum musca in os involaverit, [p. 137] quae quia nulla arte eximi potuit, praeclusit illi spiritum, atque ita suffocatus est: et Paulus secundus Pontifex dum post coenam cum architecto sermonem traheret, repente apoplexiâ mortuus est: Quo eodem morbo Franciscus Petrarcha obiit in agro Patavino. Baldum insignem Jurisconsultum mosum in labio à canicula, quam in delitiis habebat, neglecto vulnere obiisse ferunt: similiterque ex antiquis Euripidem, Diogenem, et Lucianum ex morsu canis mortem contraxisse legimus: Gaudio repentino mortui. Chilon Lacedaemonius, victore filio in ludis Olympiis, exspiravit gaudio: Sophocles, et Dionysius Siciliae Tyrannus similiter obiere, uterque accepto victoriae nuncio; mulier Romana, filio ex clade Cannarum post falsum nuncium incolumi viso, immodia periit laetitia. Aeschylus Poeta in Sicilia, moenibus urbis egressus, aprico in loco resedit, super quem aquila testudinem ferens, elusa splendore capitis, quod erat capillis vacuum, eandem perinde ac lapidi illisit, ut fractae testudinis carne vesceretur, quo ictu mortuus est poeta, ut refert idem Valerius Maximus: et Aemilius Lepidus incusso pollice limini cubilis expiravit. Nimius profecto sim, si inopinatas mortes ex contemnednis affectibus recensere velim: sufficiant igitur haec infelicia miserabilium casuum exempla, quae medici praevidere minime possunt. Enimvero felicia etiam innumerabilia extiterunt, quae Plinius recenset, nos cum delectu pauca tantummodò recitabimus. Inopinati casus ad salutem. Jason Pheraeus deploratus à medicis, vomicae morbo, cum mortem in acie quaereret, vulnerato pectore medicinam invenit ex hoste. Alius vomica in gutture laborabat, quem medici curare non poterant, accersito per jocum nugivendulo larvato medico, qui omnibus aegrotantibus clysterem et capitis tonsuram inculcabat, id ipsum huic etiam praecipiente, patiens subito cachinno commotus, vomicam aperire sensit et convaluit. Seidelius refert, podagricum, quem per angiportum servi deferebant, in sella cum obyium videret ursum, è vinculis elapsum, frementem et à persequentibus irritatum, prae metu aufugientibus servis ipsum quoque consternatum, subitò vires ex terrore sumpsisse, et in pedes se conjecisse, quibus antea uti non poterat, atque ita convaluisse. Idem fere 2. Obser. 4. Valeriola accidisse meminit paryltico, aedibus conjunctis conflagrantibus: et alteri contracto, qui repentinâ irâ percitus ita corpus exagitavit, ut confestim distentis crurum nervis poplitibusque emollitis, sine ullo dolore incedere, et erectus stare coepit, cum incurvo corpore annos ferè sex constitisset, qui deinceps sanus evasit. Auctor introdu[p. 138]ctorii scribit, capram suffusione laborantem visum recuperasse, cum casu in oculum impressisset stipitem acutissimum. Innumera sunt hujus generis alia, quae quia extra artem existunt, ea semper in prognostico medicus excipiat.

Quatenus et quibus in rebus aegrotis gratificandum sit.
CAPUT. VIII.

OCcasione eorum, quae superioribus capitibus, quinto praesertim et sexto, hujus libri, obiter dicta fuerunt, quaedam examinanda sese offerunt: Primum an liceat gratificari aegrotis: Medici odiosi cur sunt. et quidem dubium non est, fieri interdum medicos odiosos patientibus ob rigidam asperitatem, et in minimis etiam imperiosam quandam morositatem. Simile. Nam ut sunt aliqui justitiae ac veritatis perfervidi zelatores, qui per summam injuriam summo utuntur jure, et ex nimio zelo nonnumquam impetu potius quodam quàm judicio feruntur, ad reprehendenda, et castiganda vitia, et in ea re modum excedunt: Arg. quib. gratificandum non esse quidam contendu(n)t. ita perfecti alioqui in arte medica viri in circumstantiis quibusdam curationis saepe deficiunt, dum neque valde sitientibus potum, neque ingenti cibi fastidio divexatis, alium cibum concedunt, quàm quem ipsi vehementer interdum respuunt et abominantur, ac sic dum nimis exacti videri cupiunt, crudelitatis notam subeunt. Ad id faciendum hac ducuntur ratione, quia in aegrotis appetitus est depravatus, nec nisi nociva quaeque admittit, et reliquae naturales functiones in iisdem ex proportione non operantur: Cum igitur iis, qui sani sunt, delinquere minimè tutum sit, hadquaquam id aegris sine nocumento contingere atque periculo, itaque esse luxuriantis per morbos naturae insolentiam refraenandam: Nemo in sua causa prudens. nemo enim in sua causa prudens est, tantò minus, quando à naturali statu et propria integritate recedit, quod naturae languenti evenit, ut fervoris morbi ac virium impatiens per fas et nefas remedium interdum quaerat, et in eo, quod appetit, saepe plus damni, quàm auxilii inveniat: quia tametsi qualitas utilis, substantia fere intolerabilis, ac tempus minime opportunum sit: exemplum est in picâ mulierum, quae carbones, cretam, testes, et absurda quaepiam ad insaniam usque appetunt: Et intensa febricitantium sitis initio accessionis, et morbo ad[p. 139]huc crudo existente: etenim febri quidem egregiè tum temporis adversatur potio, sed morbi materiam reddit contumaciorem, quod natura ignorat, quia id quod per accidens fit, ab eo quod per se est, distinguere nescit: et tamen expetitum à naturâ remedium prodesse saepe potuisset, nisi per accidens obesset magis.

Rationes pro altera parte. Quae profectò omnia etsi vera omnino esse alii fateantur, nil tamen aliud convincere dicunt, quàm valdè laedentia, et plane nociva languentibus concedenda non esse, in quibus non tàm gratificari, quàm perniciosè adulari medicus videretur, patientes in apertissima conjiciens discrimina. Prima. Quae verò paulo deteriora sunt, sed suaviora, melioribus sed minus suavibus esse praeferenda 2. Aph. 38. Hipp. docuit, quod facientes non solum languenti gratificamur, sed insuper utilitatem ipsius procuramus, tum quia, quod jucundius est, ventriculus arctiùs amplexatur, quod plurimum ad concoctionem facit, proindeque non solum non est deterius, verum etiam utilius interdum evadit, quam natura sua melius si neque complectitur neque concoquitur. Secunda. Altera ratio est, quia talis cibus aut potus sanitatem facilius familiariusque conservat, atque morbum promptius demolitur, tàm propter majorem similitudinem, quàm propter vehementiorem contrarietatem, quorum sola natura ipsa exquisitè conscia plerumque est. Tertia. Tertia, assigantur ratio ad quam etiam existimo Hippocratem maximè respexisse, quod sic patienti honeste et licite gratificamur, quod itidem remedii genus est, aliis non postponendum, et saepè in parvis rebus gratia inest et utilitas. Quarta. Quarta ratio ab experimento desumitur, quandoquidem ij, qui praecepta medicorum religiosissime observant, conspiciuntur pluries aut gravius nihilominus in morbos incedere, quàm eos, qui liberiori, non tamen prorsus licentiosa victus ratione utuntur, et qui planè inviti medicorum strictissimis edictis obtemperant, miserè macerari, ubi illud etiam libenter audio, quod dici solet: medicè vivere, est misere vivere: cum interim alii, qui consuetudini parcè indulgent, et suavius vivunt, et accessiones rariores, interdum etiam mitiores habere soleant: tùm quia illi nimis properè à consuetâ vivendi ratione ad contrariam interdum transeunt, cum tamen natura subitas, quantumvis ad meliora, mutationes non tolerat: Properè à consuetis non est transeundum. tùm quia cibi, qui praescribuntur, plerumque ab invito ventriculo aliud appetente, et aliis assueto, recipiuntur, unde fieri vix potest, ut debitè [p. 140] amplexentur, alterentur, et concoquantur: et non ex his, quae devorantur, sed ex his, quae bene conficiuntur, in ventriculo fit nutritio. Gal. 11. Meth. 15. Vinum non semper denegandum. Et interdum vinum etiam polygophorum assuetis et extra paroxismum denegatur, unde crudi generantur humores, et impacti, ac tenaces, qui morbos contumaciores reddunt: subindeque aegri emaciantur, decolores fiunt, et tardè aut nunquam pristinam recuperant appetentiam et colorem. Ego verò, ut quid censeam, candidè aperiam, priores quidem diaetae nimio rigore, posteriores immodicâ vivendi licentiâ aegrotis concessâ à recta curandi ratione exorbitare existimo: et horum quartam rationem in eo penitus claudicare, quòd eos, qui praecepta observant medicorum, pluries propterea aegrotare concludere videtur, cùm potius, saepius eorundem praeceptis utantur, quia pluries aegrotant, gravius utique laboraturi, nisi uterentur.

Conclusio. Sit igitur conclusio, quemadmodum inpharmacia, ita etiam in diaeta non solum ad morbum, verùm etiam ad naturam et consuetudinem aegrotantis esse respiciendum, atque ita uni prospiciendum, ut non videamur alterum neglexisse. Quae morbi ratione obsunt, indicanda sunt: non tamen si aeger impensius illis inhiet, aut alioquin sit assuetus, ita prohibenda, ut nil eorum gustare liceat: consueta, inquit 2. Aph. Consueta minus molesta. Hipp. longo tempore, etiamsi deteriora sint, insuetis minus molesta esse solent. Cum igitur medicus morbi ratione diaetam ordinaverit: accuratè etiam perpendat, quid natura vel consuetudo commodè perferre possit aut non possit, et si videt, ventriculum hos aut illos cibos avidissimè expetere, cum delectatione assumere, ac probè concoquere, qui aliâs morbi ratione non convenirent, sedulò moneat, ut parciùs illis utatur, nonnihil etiam correctis, praefatus tamen laesionem, et non morbi, sed consuetudinis, et gratificandi causâ ea concedere, eâ tamen lege, ut inposterum vicissim in reliquis oboedientem sese praebeat. Ex hac enim medici liberalitate plerique obsequentes evadunt, si aut frigidum potunt, aut fructus salubres aestuantibus, aut vinum, quibus alias inutile non esset, illis permittas: Plane nociva no(n) sunt co(n)cedenda. quae tamen si nociva prorsus sint, nequaquam concedi debent. Sic utrique indicationi satis fiet, et ei quae à morbo desumitur, et illi, quae à naturâ et consuetudine: nam quod sapit, nutrit, et quod parum est, parum nocet: et in victus ratione plus et pernitiosius peccatur in quantitate, quàm in qualitate cibi: neque enim de veneno loquimur, et etiam dici solet: parum veneni non nocere. Et exigua noxa futura languentis [p. 141] oboedientiâ emendari poterit, magna deleri non poterit, quia aut morbum producit, aut extremum periculum infert. Gratiae quae dicantur. Atque hae propriae sunt, quae ab Hippocrate dicuntur gratiae laborantibus, ad quas omnia, quae fiunt circa decumbentem, debent esse comparata. Hac itaque ratione multorum calumnias declinabunt medici, qui ob contrarium certatim, ut homines crudeles et inhumani, accusantur: Aegri oboedientia ut comparetur. Gal. 6. Epid. 8. et hoc insuper lucri consequentur, ut in multis aliis, uti diximus, aegros habeant obsequentiores, cum ipsis in quibusdam nonnihil indulgeri animadvertant, nisi fiat, medicum aversaturi, et nullum ejus praeceptum observaturi: Quippe cum aliquid largiatur, minus appetunt, nam

Quod licet ingratum est, quod non licet acrius urit,

Quia aquae furtivae dulciores, et panis absconditus suavior, nam

Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata.

Quâ quidem solertiâ et prudentiâ multos à vetitis cibis abduces facilius, quâm si severissimè prohiberes, praesertim eos viros, et ejus nationis, qui ingluviei dediti, et affectibus suis parere soliti sunt, regulis medicorum insueti, nec eisdem se subjicere norunt. Aliter pronunciandum de iis, qui medicamentis assueverunt, et in illis regionibus degunt, aut nati sunt, ubi medicina suum habet decus, et splendorem. Hi enim potius medicum accusarent ac despicerent, si eorum affectibus et inordinato appetitui indulgeret. Sed aliud praecipere est, aliud permittere: nec afflictis afflictio est addenda. Ideo quemadmodum in humanis actionibus multa amicis dantur, temporibus multa, multa etiam locis: ita praestat in morborum curatione aliquid tempori largiri, aliquid regioni, aetati aliquid, aliquid etiam consuetudini, cùm praesertim morbus chronicus fuerit, aut in frigida regione, ubi non tanta est morborum acuties, aut partes occupaverit ignobiliores. Moderationes. 1. 2. 3. 4. Quod tamen quatuor cautelis fiat; Prima, ut iis quae ratione morbi non conveniunt, aeger parcius utatur. Secunda, ut observet, à quo cibo potuvè juvari aut laedi maximè contingat. Tertia, ut si modum excessisse censeat, vomitu aut evacuatione deponat superfluum. Quarta, ut distinctionem à nobis propositam de assuetis aut non assuetis medicinae medicus diligenter observet, quia, uti dici solet, Jupiter nec Pluvius nec Serenus omnibus placet. [p. 142]

Liceatne medico aegrum fallere valetudinis gratia.
CAPUT IX.

Dictum fuit suprà, fausta omnia languenti esse renuncianda, idcirco quaestio discutienda venit, dissensionis plena, et omnino controversa, liceatne medico aegrotum decipere salutis causa: idque ex mente Hippocratis, Galeni, et reliquorum philosophorum. et quidem 6. Epid. 4. 8. 6. Epid. 5. 12.Hipp. in Epidemiis saepius deceptionem suadere videtur, et Galenus in commentario addit aliquando falsa esse adjicienda. Platonis sententia de mendacio.Plato vero tertio de republica quamquam mendacium habere in animo summopere omnes semper odisse dicat: tamen nonnunquam esse utile, et quasi pro medicamento, adjungit, ideoque publicis medicis concedendum, et viris rempublicam administrantibus: vel hostium, vel civium causâ, ad communem utilitatem: Privatis autem hominibus minime. Nos politicis ultimam Platonicae sententiae partem relinquentes: Aegri suspiciosi sunt.priorem de medicis confirmari posse existimamus, quia aegri suapte natura suspiciosi cum sint, et formidolosi, accuratissimè non solum verba, et ratiocinationes, sed gestus et nutus medicorum observant, à cunctis, quae vel ex vultu medici colligunt, sibi metuentes; prudentis ergo medici fuerit, quae aegro metum allatura putârit, aut animi perturbationem, eâ simulatione tegere: quia ut scribit Lib. 3. c. 5.Celsus, aegros securos agere convenit, ut corpore tantùm, non etiam animo laborent: ideo si quae sunt, quae exasperatura eorum animos sint, optimum est, eadem aegrotantium notitiae subtrahere; quamobrem In Aphorismis.Damascenus salutem aegro perpetuò promittendam, etsi de salute desperemus, praecepit. Simulatio duplex.Alia enim est simulatio, qua veritas tacendo subtrahitur, aut quovis velamine circumtegitur: alia, quâ falsum pro vero exprimitur. Prima non modò inculpabilis, quinimo suo loco et tempore digna laude virtusque reputanda censetur: qua ratione David, ut evaderet manus regis Lachis, habitum mutavit, et insanum se finxit. Nec verò simulare solum ac fingere, sed interdum mendacio uti medicum oportere, plerique censent, ut salutem aeger artificiose consequatur. Hoc se fecisse 14. Meth.Galenus publico testimonio confirmavit, dum clanculum scammonium in sero lactis illustri mulieri hauri[p. 143]endum dedit: et nos indies non solum puerulis, sed morosis etiam hominibus morbo tantatis pro vino granatorum succum, pro aquâ medicatam potionem exhibemus, et in cydoniorum conservâ, aut rotulis, rhabarbarum sive scammonium occultamus, mortem consanguineorum, aut amissionem bonorum caelamus, et fausta pro tristibus supponimus: ac immorigeros nacti patientes, majora, quàm sint, fingimus mala, ut exquisitae victus rationi, et medicis auxiliis aequiescant. Sic ostentato ignito cauterio uterus collapsus ad suam sedem saepe reducitur: et in extremis malis non videtur abs re, aliud sentire, aliud loqui, ne ad desperationem adigatur infirmus. Hinc ipse 6. Epid. 5. 8.Galenus majora interdum fingenda esse, quàm sint, aegrotantibus vitia, utile esse adstruit, ut quos vera dicendo servare non posses, eos minis, terticulamentis, periculique ostentatione, nisi medico pareant, restituere tentes.

Pugnat ex altera parte Cap. 7. Arist. sententia de mendacio.Aristoteles, qui quarto Ethic. omne genus mendacii, qualecunque fuerit, vituperans memorabilem illam pronunciavit sententiam, mendacium per se improbum est ac vituperabile: verum autem probum ac laudabile. et primo elench: sapientis, inquit, est non mentiri, de quibus novit, et mentientes alios manifestare . Sed enim Lib. 12. Pythagoras dictum.Aelianus in libro de varia historia refert, Pythagoram dicere solitum, duo haec praeclara data esse hominibus à Deo, vera dicere, et beneficia in alios conferre . Quorum utique sententiâ hâc unicâ validissimâ ratione confirmari videtur. Arist. ratio co(n)firmatur.Mendacium per se est malum et fugiendum; quod secundum se malum ex genere est, id nullo modo bonum fieri potest, quo enim aliquid bonum sit, requiritur, ut ad id omnia rectè concurrant: Mendaciu(m) per se malum. Vox homini cur data.est enim bonum ex integrâ causâ, malum ex singulis defectibus; mendacium autem est malum ex genere, quia est actus per se inordinatus, nimirum ordini Dei et naturae contrarius, quandoquidem voces homini datae sunt ad signa eorum, quae sunt in mente, ideoque contra naturam est, ut quis verbis dicat id, quod in mente non habet, immò contrarium. Secunda ratio.Inde igitur fit, ut mendacium secundum sui intrinsecam rationem, naturalem obliquitatem et deformitatem in se contineat, et pervertat Dei ac naturae ordinem. His accedit, quod non sunt facienda mala, ut eveniant bona, utpote furari, ut des pauperibus, vel ut à summo periculo quempiam liberes.

Ut tamen adeo dissentientes contrariosque inter se sententias componamus, nonnulla praemittere oportebit. Primum est veritatem in tempore et loco tacere, non tantùm sine vitio, sed etiam cum laude li[p. 144]cere . Mendaciu(m) duplex.Secundum plurimum interesse inter mendacium nocivum, et mendacium officiosum: quippe illud semper est inutile et vituperandum, hoc etsi falsum, sensum perutilem tamen auditoribus generat; spectandus igitur semper est animus, et sensus: consilium etiam, propositum, et voluntas intuenda, ne quid quis egerit, sed quo voto egerit, inquirendum: Mendaciu(m) simile helleboro.ex quo fit, ut prundeter quidam assimilaverint mendacium helleboro, quod si absque summi discriminis necessitate accipiatur, maximi sit exitii: si vero praesente exitiali morbo sumptum fuerit, sit salubre. Ita insuper mendacio utendum, uti medicamento et condimento, hoc est, nunquam magnopere mentiendum aut sine magna proximi utilitate. Dolus duplex.Tertio praemittendum, duplicem esse dolum; malum, nimirum qui est machinatio quaedam alterius docipiendi causâ, cùm aliud agitur, aliud simulatur, et comprehendit omnem calliditatem ac fallaciam, ad circumveniendum, fallendum, decipiendumvè alterum adhibitam, teste Lib. 4. ff. de dolo malo.Vlpiano et Labeone. Bonum vero dolum veteres dixerunt solertiam quandam in rebus agendis, maximè si adversus hostem latronemque quis machinatur.

Assertio.His ita cursim annotatis, sit constans assertio, licere medico pleraque salutis aegroti causâ fingere, pleraque dissimulare, polliceri etiam multa, quae animum in bonam spem erigere ipsi possint: neque id turpitudinis loco aut vitii uspiam haberi posse: qui potius sine ulla nominis ac famae jacturâ, sine ulla probitatis ac innocentiae maculâ licere interdum medico fallere, et veritatem obtegere, ut quod salutis aegri causa facere instituit, et veritate non potest, dolo bono et arte quadam moliatur. Neque id quicquam illius prudentiae, probitati, sapientiae, famaevè obstare, quia bonus dolus est seu solertia quaedam atque prudentia, veluti cùm medicus reluctantem aegrum, et invitum nihilque tale cogitantem vel secat, vel urit, vel cathartico purgat, vel afflicto laeta renunciat, aut tristia caelat: in quibus si quid mendacii subest, id certè officiosum est, et in gratiam infirmi excogitatum, et non nocendi, sed proficiendi voluntate prolatum. Arist. et Pythag. dicta interpretantur.Aristoteles vero et Pythagoras de eo mendacio intelligendi videntur, quod aut inutiliter profertur, aut cum noxâ alterius. et adjuncta ratio optimè concludit, mendacium semper esse malum, non tamen in casu necessitatis deceptionem officiosam post ponendam esse nocivo candori seu veritati, quam sine crimine ac nocumento exercere non posses. Sic Abrahamus videri voluit frater p. 145 uxoris: Jacobus patri dixit, se esse Esaum primogenitum ejus. et obstetrices Aegypti infantes Hebraeorum, ac Rachab Jerichuntis exploratores terrae sine crimine, immo perutili servarunt mendacio: et utiliori multò, quàm si quis vera nunciando alii detrahat, aut seminet inter fratres discordiam. Verum haec exempla divinioris altiorisque sunt contemplationis ac secretioris sensus. Caeterum nisi magni cujuspiam boni acquirendi: aut propulsandi mali causa mendacium proferatur, semper malum esse constantissimè asseveramus, propterea dicebat sanctus Job: Cap. 27.Donec superviserit halitus in me, et Spiritus Dei in naribus meis, non loquantur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meduabitur mendacium : Psalm. 5.et Regius propheta: odisti, inquit, omnes, qui operantur iniquitatem, et perdes omnes qui loquuntur mendacium : Prov. 12.et Salomon dicebat: verbum mendacii longè fac à me.

Conclusio.Si itaque prudentem, et benè tum animo, tum disciplinis instructum aegrum nacti simus, vera illi de morbi statu insinuare licebit, ut de quo metus non sit, quòd vera audiendo perterreatur: si modo id à medico oportunè, leniter, et sine acerbatione fiat, alias si nunciaverimus, morbum in infelicem omninò exitum tendere, hominem quantumvis philosophum et animo bene constitutum magnopere consternabimus ac in totum perdemus. Si vero fuerit timidus decumbens, ut plerique omnes esse solent, tunc dissimulare multa, ac tegere oportebit: immo omnia quibus ipse melori animo futurus sit, dicere: neque tamen (uti monet 6. Epid. 2.Galenus) magnopere mentiaris: quod si ob extremam laborantis formidinem salutem polliceri coactus fueris, egressus saltem assistentibus vera dicito. Quin etiam ubi gravis metus adest, sine certâ tamen desperatione, indicare necessariis perclitantis oportebit, in difficili rem esse, ne si victa ars malo fuerit, vel eam ignorasse, vel hominem fefellisse videaris. Agyrtarii mos in praedicendo.Sed ut haec prudenti viro conveniunt, ita contrarium faciunt histriones, parvam rem attollentes, quò plus praestitisse videantur, aut gloriae, aut lucri causâ: qui quoniam vercundiae limites semel transierunt, ut sunt homines futiles, ac nugarum prodigi, immodicè et incredibiliter nugari volentes, impossibilia saepissime frustra pollicentur: Medicus salutem non polliceatur.medicus tamen prudens et gravis salutem ubique non polliceatur, nec nisi illud addiderit, sanitatem quidem affuturam, Deo auxiliante, aegro verò omnia rectè agente, et medici praeceptis obtemperante, ac servatis servandis: denique in prognostico magna cautione semper opus est, [p. 146] ne aut nimium blandiendo mitiorem, quàm revera sit, morbum jactantes, eo graviore reddito, in ignominiae labem incurramus: aut nimium severè agendo, inanem metum aegro incutiamus.

De uromantia, sive inspectione urinarum: plures agyrtarum fraudes, et vulgi errores deteguntur.
CAPUT X.

Ex dictis constat, optimum medicum oportere sedulò veritati adhaerere: nunc autem dicamus, illud inprimis cavendum, ne aegri mendaciis medicum circumveniant, permoniri etiam, non mereri audire veritatem aut bonum consilium, qui fradulenter agit aut interrogat, quod malum et medicis et aegrotis perniciosissimum esse solet. Nullibi autem plures technas experieris, quàm dum vulgares homines urinam ad medicum domi inspiciendam mittunt. Errores vulgarium circa inspectionem urinae.Ex qua, si Deo placet, sexum, aetatem, gravidationem, et qua parte corporis laboret patiens, immò ad quam mundi plagam habitet, et in qua platea divines requirunt, et ex superstitione quadam plerique ad hoc opus dies dominicos eligunt. Quidam ex plaustro ceciderat, et medicum alioqui peritissimum calumniabatur, quod nec boves, nec rotas in urinâ animadverteret. Alius mihi ipsi objecit, quod etsi debilem ventriculum ex urina cognoveram, tamen eam debilitatem ex vitro, unâ cum Cerevisiâ more gentis devorato, non protulissem: Cum tamen ex urina de his etiam quorum indicium esse potest, judicium fallax saepissimè sit atque incertum, ob plurimas causas ejus certitudinem impedientes, unde illud:

Vrinae fraudes aperit discretio pulsus:

Causa erroris et initium in inspect. urin.Causa verò, propter quam hanc consuetudinem inspiciendi lotia in aedibus amplexi sunt, à plebeis hominibus orta videtur. Hi enim veterum laudabilem urinae intuitum apud primarios considerantes, ex quo simul cum aliis indiciis probè desumptis, ex pulsu et vultu aegrotantis, ac prudenti relatione essentiam morbi cognoscebant, et prospere curationem instituebant, talem deinde curationis eventum urinis duntaxat adscripserunt: nam vulgus rationis propemodum expers, quae oculus [p. 147] cernit, tantummodò judicat. Hinc tandem usque adeo hominum ingeniis imbuta est haeresis, ut aegrè extirpari queat, posteaquam vulgares homines existimârunt, omnem curationem ex lotii inspectione pendere, et arbitrati sunt, totam artem medicinae ex eadem solummodo derivari. Fraudes quorunda(m).Addiderunt perniciosissimo errori vires plerique sycophantae et agyrtae, qui dum strophis et imposturis utuntur, nil non ex hac uromantia praedicere se posse affirmant, et fraudibus suis simpliciores homines indies magis magisque dementârunt, ut liberiùs ab imperitis hominibus nummos harpagari eloculareque possint, adeo quaetus avidi, ut dulce illis lucrum sit etiam ex mendacio: ipsi verò omnium rerum praesertim medicinae rudes atque ignari, quippè, quid bonos deceat, non curent; quid famam perstringat, nesciant: magnifice insuper promittentes sanitatem, quam in potestate non habent, etiam incurabilium morborum sub capitis sponsione: nam levia ingenia, quia nihil habent, nihil sibi detrahunt: Ignorantia circumforaneorum.et quia morborum differentias, causas ac symptomata ignorant, omnis dolor qui in ventre haeret, apud eos colicus est: pueri semper vermibus laborant: mulieres uterino morbo: gravidae flatibus conflictantur: si tussim habeant, aegri pectus frigore concretum ariolantur, licet pleuritis, phthisis, aut pulmonia fuerit: si circa juncturas quis dolorem sentiat, ex lotio divinabunt gallicam esse luem: Impostura uroscop.praeclari hi uroscopi, qui urinas circa specula contemplantur, ut rei novitate major turba ad eos confluat: nonnulli ex annulo, necromantici ac magi pessimi, impii, et capitali poena digni, urinas judicant, et magiam daemoniacam cum praeclarâ ac penè divinâ arte medicâ confundunt: et digitum tali annulo insignitum, dum urinas inspiciunt, auri admovent fingentes ex incluso daemone morbi statum et naturam rescire: alium novimus, qui urinam degustabat, dignam scilicet labiis lactucam: quidam circino urinas metiuntur: ita unusquisque ex istis praestigiatoribus aucupia sua exornat, ut in casses et numellas non solum rusticos et plebeos, sed etiam interdum cives paulò imperitiores ad se trahant: alii nescio quibus superstitionibus in dijudicandis urinis, uti videri volunt, modò in hanc, modò in illam cubiculi partem cursitantes, modò in media luce ad candelas ardentes, modo ad solem deflectentes, lotium mira asturia contemplantur, jam matulam agitantes, mox odorantes, jam guttatim defundentes: nonnulli urinas ponderantes, et alias nugas prae se ferentes. [p. 148] Alii mirâ asturia utuntur, et in cubiculo prope aream sito seorsim sedent, dum famulus aut ancilla à deferentibus lotia morbum altiori voce expiscatur, ita ut ipsi in latibulo audiant: tunfc deinde per remotum ostium evocantur, ut urinas inspiciant: ipsi verò quasi fatidici, quae per servum aut ancillam audierant, ex urinâ divinare fingunt, cum magno stupore rudiorum, ad quorum aucupium matulas ipsas, aut stramineas thecas pro foribus suspendunt, ut à plerisque spectari possint, quasi insignia diversorii. Verum hos tenebriores ad tenebras mittamus, et ad Orcum, ne alios post hac ad Orcum mittant, et cur domi inspiciendi urinam consuetudinem optimi quidam medici admiserint, investigemus: Avaritia. Urina domi cur à quibusdam inspiciatur. Otium. Parsimonia decumbentium.Quod, ut ego quidem autumno, quidam avaritia illecti fecerunt: alii eò ducti, licet inviti, ne sine praxi vacui et otiosi haberentur, nisi enim eam admitterent, judicarent eos, vetulae praesertim et imprudentes homines, plane inutiles ac imperitos, adeo perversa idiotarum simplicitas est, et nimis stulta in urinarum divinatione confidentia atque credulitas. Quibus accessit altera causa, stulta nempè quorundam decumbentium parsimonia, adeo enim sordidè avari quidam sunt, ut si medicum ad se accerserent, et in illum plusculum pecuniae impenderent, se planè exhauriri putarent. Idcirco sibi persuaderi patiuntur, medicum ex urinis quemlibet morbum cognoscere, et ejus curationem instituere posse, ac remedi describere, citra morbi et causae cognitionem, quod tamen fit cum magnâ pernicie aegrotantis, et cum majori saepè incommodo, quàm utilitate, quia ex medicamentis ita praescriptis medici mortem pro vitâ saepissime propinarunt: Tenuitas facultatum.alii cùm non ita locupletes essent, coacti fuerunt, ne si urinas allatas ab aedibus suis, ad alios qui eas libenter inspiciunt, ablegarent, vitam sustentare non possent, et adeò crevit consuetudo, ut etiam quidam peritissimi et probi medici de cautelis urinarum tractationes composuerint, inter quos Gordonius est Arnoldus Villanovanus, et disertissimus Joannes Fernelius.

Autoris sententia.Nos ut hac in re aliquid statuamus, optimum fore praemittimus, si consuetudo haec depravata à medicis emendaretur, quod ita difficile non esset, si omnes consentirent, et imperitos rectius instituerent, singuli in sua urbe: ita homines hac in re edocerentur, et justus honor arti haberetur: nec esset, quod medici timerent calumnias circulatorum, si omnes in unum conspirarent. Interea tamen si rectè facere per alios non licet, rectè sentire cum sapientibus licebit, atque ita medica via proceden[p. 149]dum censemus, et quandoquidem pravam illam consuetudinem domi inspiciendi urinam planè exterminari non posse animadvertimus, quamvis peritissimus quisque contra eam scribere aggrediatur, Urina quibus cautelis domi inspicienda.ut inspiciatur admittimus, et ut prudenter tùm ex illâ, tùm ex dictis latoris morbi natura, quoad fieri poterit, dignoscatur, et significetur: non tamen ex eâ sola medicamenta praescribantur, praesertim in morbis alienis à jecore, renibus, ventriculo, et genere venarum, quos urina facile prodit, ne aliter facientes, minùs certi de virium robore et aliis circumstantiis aegri et morbi in firmum in perniciem deducamus. Urina fallax nuncio.Est enim urina ut plurimum fallax nuncius, siquidem in morituris aliquando apparet, sicuti sanorum. Nec dubium erit, quin si morbi generalitates aliquot praedixerit medicus, illum statim velit patiens cum utilitate suâ accersiri.

Exercitatio judicandi ex urinis: seu de cautelis servandis in urinarum inspectione.
CAPUT XI.

Quandoquidem igitur jam ita mos inolevit, ut medici etiam docti multa de absente aegroto ex solâ urinae inspectione augurentur: et quilibet se ad eorum imitationem studet accommodare, captandae gloriae et utilitatis desiderio: Aut quia solent indigna artificia interdum magnis probisque ingeniis abuti: aut quia compellit domestica commoditas, vulgarium stultitiâ frui, et nugas tantopere cupientibus, nugis quodammodo obsequi, quia mundus decipi gaudet: ac multi non solum rustici, sed etiam cives praecipui sunt, qui ex solâ hâc inspectione urinae requirunt, ut medicus nulla non praevideat atque divinet. et plurimi mortalium in eo versantur errore, ut existiment, artem medicam divinatricem esse: et medicum nullâ aliâ ratione adiri posse, nisi cum urinis, in prima acie collocatis, nil interim de languentis conditione causisvè morbi adjungentes, interdum quia verentur has profari, ut quando uxores à palàm facere, ut qui lue venereâ sunt infecti, et quae furtivos conceptus gerunt: maxima vero ex parte, quia credunt medicum omnes morbo[p. 150]rum causas eorundemque symptomata ex solo lotio cognoscere posse, aut, si non possit, medicum non esse, voluntque ex unâ illâ contemplatione praescribi sibi medicamentum, quo semel sumpto malum depellatur, et ni id consequantur, statim primo medico neglecto ad alterum se conferunt et ad tertium: Idcircò pauca hîc adscribam praecepta, quibus instructus medicus gloriam sibi comparare queat, non solum citra famae et probitatis dispendium, verum etiam cum fructu non exiguo aegrotantium, qui alioqui à medicis peritis resiliunt et impostoribus salutem committunt: Impostores iactabundi sunt et loquaces.nec mirum, cùm admodum loquaces hi sint, et jactabundi, nec solum illicita, sed immodica et impossibilia crebrò blaterent, quia idiotis placere mirificè norunt.

Cautela in inspicinda urina.Itaque cum quis accesserit urinam deferens, non sit medicus promptus ad consilium adhibendum, sed consideret priùs latoris conditionem: deindè antequam urinam inspiciat, interrogatiunculam cautè praemittat: nimirum, quamdiu sit quod aegrota haec persona (tacito sexu et aetate) male habet? possit ne adhuc sua exercere munia? subitò an lentè morbus invaserit, et quàm vehementer? ut hinc saltem conjectura fiat acutusnè, an diuturnus sit morbus. Interroganda.Nuncius, qui alioqui expectat, ut omnia divines, illicò adeo incautè respondet, ut ex articulo facile cognoscas, sitne vir an foemina; quod si adhuc caelet, ulterius interrogandum, unde contraxerit aegritudinem? benè an malè se habeat ad cibum et potum? dormiatne noctu? et an sedes habeat naturales? sentiatnè tumorem in pedibus, vomitum, ructum aut difficultatem respirationis? Per hunc utique verborum circuitum, quo stultorum mens saepe irretitur, facilè jam aut febrem, aut ventriculi debilitatem, aut viscerum obstructiones, aut asthma poteris conjicere: nil tamen pronunciabis, antequam perspicias urinam, ex qua et non ex praegresso sermone omnia elicere prae te feres, sic enim plus in admirationem ducuntur, ac fidunt. Rusticorum co(n)tumacia.Quod si rusticus aut lator quilibet adeo sit astutus, immò stultus, ut nil ad quaesita respondere velit, sed dicat (ut interdum solent) ex urinâ ea omnia, quae interrogas, dignoscere debes, et ob eam causam te accedo: Tunc considerandum, quae sit statio anni: quae coeli constitutio: qui morbi grassentur: quibusve regio subjecta esse solet, aut patientis natio. Morbi peculiares diversis nationibus. Indicia ex natione.Nam ut plurimum Hispani, Itali, et Galli, morbis melancholicis, febribus, et lue venereâ infestantur: Angli ventriculi flatibus, et gonorrhoea, ex nimio cibo: Germani et septentrionales fere omnes viscerum obstructionibus ex assiduâ [p. 151] crapulâ et impestivis compotationibus; Hi ergo in hisce semper metuendi suspicandique sunt affectus. Ex diuturnitate morbi.Sed enim si morbum recentem dicat aut non ita pridem incepisse laborare, de febre, aut pleuritide, aut si urina pauca est, dissenteria: Ex aetate.Si verò jam pridem decubuisse, de obstructione, arthritide, hydrope, tussi, catarrho, et similibus morbis longis indicium erit: adhaec si juvenis sit, aestate servidâ, coelique statu, et regione calidâ, post victum calidum exercitationemque immoderatam suspicio oritur febris ardentis, aut intermittentis biliosae, aut dissenteriae, aut pleuritidis, et horum quidem illius potissimum morbi, qui tum temporis maxime grassatur. Si verò senex est, qui laborat, hyeme pluviosa, et in regione humidâ, fieri vix potest, quin tusi, destillatione, aut gravedine, aut ventriculi imbecillitate affligatur, praesertim si natura humidior, crapulae ac violentiae deditus destillationum morbis soleat conflictari.

Ex urina ipsa.Tandem hisce jam consideratis egregium illum laticem ex straminea theca jubeas efferri, ac urinam inspice, cujus color, intemperiem: substantia crassa aut turbulenta, humoris vitium: confusio, putredinem: contenta, sedem affectam: multa urina, potum nimium aut renum caliditatem attrahentem: pauca, alui fluxiones denunciabunt. Ita jam acervatim et per generalitates quasdam recensenda, quaecunque ex urina et deferentis colloquio cognoveris. Cautela.Porro applicata manu ei corporis regioni, in quà damnum esse conjicis, confertim applaudunt nuncii, aut patientes, et reliqua palàm faciunt. Solas autem hasce corporis partes imperitorum vulgus nominibus designare novit, caput, pectus, latus, à summâ scapulâ ad coxendicem, stomachum à claviculâ usque ad umbilicum, ventrem, dorsum, et artus. Signa praestantissima duo pulsus et urina.Cum igitur ullo modo pars dolens (nam dolorem maxime infestum omnes inprimis animadvertunt) deprehensa fuerit, quaecunque hanc symptomata premunt, enarrabis: hoc semper ante oculos habens, quòd cùm duo sint signorum praestantissima genera, pulsus et urina: pulsus lethalis perniciosior est semper lethali urinâ: et salubris urina salubri pulsu tutior; igitur quia saepe interrogant, possitnè infirmus ex illo morbo emergere, respondebis, si ita videtur, posse quidem, adhibitis tempestivè adhibendis.

Jam verò urina alba et spicea ventriculi et jecoris debilitatem frigiditatemque demonstrat, subindeque ructus emitti, praesertim si spuma adsit: ventriculum à pastu distenti ac dolere: caput gravari: p. 152 corpus languere universum: et errata in victu commissa olim fuisse. Si antiquum est malum, corpus cruditatibus scatere, vividum periisse colorem, lienteriam, pedum tumores, et cachexiam impendere. Alba et crassa.Cum vero alba, simul crassa aut turbida fuerit, quoniam à crassae lentaeque pituitae dominio fit, enunciat caput dolore concuti, aut gravi somnolentiâ tentari: viscera humoribus multis impediri: intestina atque hypochondria flatibus distendi: et colicum dolorem imminere: ventriculum nausea aut vomitione pituitosa premi: Confusa.haec si simul confusa apparebit, aut quotidianam, aut lentam febrem urgere, et ea symptomata, quae hasce febres solent comitari. Aurea tenuis.Urina verò aurea, si tenuis fuerit, jecoris calidam intemperiem, sitim, corporis extenuationem, vigilias, somnum turbulentum, manuum volas, plantasque pedum impendiò calidas significat. Aurea crassa.Ea si crassa sit, bilem flavam exuberare, et exagitari, hanc que vomitione reddi: Os jejuno amarescere: animi defectiones obrepere: ventriculum et praecordia incalescere, idque fere cum siti et crebrâ dejectione, quae dissenteriam minatur, corpus pruritu ardere, aut scabie faedari. Confusa.Eadem si confusa existat, tertianam, aut ardentem febrem affligere, capitis dolorem, vigilias, delirium, sitim inexhaustam, alique harum febrium symptomata. Rubra tenuis.Rubra, si tenuis aut mediocris sit, sanguinis effervescentiam indicat, capitis pulsantem dolorem, et gravitatem: membrorum tensivam lassitudinem, et si confusa fuerit synochum putridam ejusque symptomata. Crocea.Sic et ex aliis urinae coloribus judicandum; nam si crocea, admodum agitata viridis appareat, icterus subest: si crassa et rubea, jecoris scirrhus vel phlegmone: si tenuis et clara, Circulus plumbeus.cum circulo plumbeo, melancholicus morbus, atque ita de moerore, metu, insomniis turbulentis, rugitu sinistri hypochondrii, cordis palpitatione narrandum erit. Spumosa.Si spumosa valde, flatus: quod si bullae per summam urinae coronam dispositae sint, quia è longinquo descenti, caput dolore aut humoribus gravari denunciandum est: et somnolentiam ac sensuum tarditatem adesse: ex iisque aut paralysin, aut gravioris defluxionis ruinam instare: aut si certa destillationis signa deprehendantur, humorem in cervicem, aut scapulas, aut in latera atque thoracem, aut in pulmones cum tussi aut in artus, et articulos procumbere: et si cum destillatione febris signa adsint, pleuritim urgere: Oleaginea.si verò cum destillatione, oleaginea sit urina, phthisin vel inesse vel instare: vel ingentem renum calorem ipsorum pinguedinem colliquantem. Contenta in urina quid significant. Copia.Ex [p. 153] arenulis nephritidem; ex squamis, vesicam affici; ex filamentis, dolores circa ureteres et inguina; ex copia urinae externae noctis potus abundantiam dignosces: quod si optimâ apparente, aeger tamen conqueratur, de morbis pectoris aut externarum partium praemonendum erit. Et quaecunque hactenus diximus tam viris quàm foeminis communia sunt.

Mulierum urina.Caeterum accedunt interdum mulierculae cum urinis, et petunt ut medicus eas inspiciat, illas si subridentes, aut pudore quodammodo suffusas, dum tecum colloquuntur, animadvertis, indicium est â foeminâ aliquâ, eaque juniore missas, et unum ex duobus ut plurimum contingit, ut aut quae furtivo concubitu fuit usa, et menses ei deficiunt, scire velit an gravida sit: aut alia honesta mulier propter alias causas: aut certè quae sterilis in conjugio degit, sterilitatis causam scire cupit. Utcunque sit, rectè ac prudenter feceris, si dicas, nolle nec etiam debere id, quod ex urinâ cognoscis, alteri palàm facere, quam ipsi personae, cujus est urina: nam si primum erat, illico medici admirantur scientiam, qui fraudem noverit, et laudant secreti habitam rationem. Indicia gravidationis ut desumenda.Quod si rogaverit, an gravida tibi esse videatur, tum consideratis gravidationis indiciis à nobis positis libro de universa mulierum medicina, si omnia aut pleraque conveniant, prudenter et caute respondebis, tibi quidem ita videri, sed ut certiùs id possis asseverare, requiri etiam patientis praesentiam, ut ex pulsus obtrectatione ulteriora inchoati hominis indicia desumere queas, reliquis tacitis, quae cùm ad illam veneris, quasi aliud agens, studiosè interrogabis. Sterilitatis causa indicia.Si sterilitatis causam scire cupit, aut menstruorum retentionem, si urina tenuis, pallida et cruda sit: aut quod virile semen non retineat, licebit pronunciare: hae enim duae sterilitatis causae praecipuae sunt ac communissimae. Ex duplici urina quomodo prima dignosatur.Si patiens duplicem servaverit urinam, et utramque circa auroram emiserit, quae intentioris coloris, et magis concocta est, ac faeculenta, illa est prima: si verò ante mediam noctem ac circa concoctionis tempus emissae fuerant, quae minus rubet, nec adeo concocta est, illa est prior. Urina viri. Sciendum praeterea, urinam viri crassiorem esse quàm foeminae: quod si interdum tenuis illa etiam sit, tamen foeminae urinam rarissimè crassam esse contingit, itaque ex crassitudine et confusione plerumque viri esse conjectabis. Liquores alii ut dignoscantur.Verum si liquor alius, loco urinae, à pessimis et fraudulentis hominibus medico offeratur, ipsum tentandi aut irridendi gratia, fraudem cognoscet, quia [p. 154] reliqui liquores, cum destituantur calore nativo, hypostasin, separationemque non habent: aut utique odor vini seu alterius liquoris deceptionem deteget: Urina iumentorum.urinae verò jumentorum dignoscuntur, quia ut plurimum sunt ex albo citrinae et confusae, ac valde crassae, et insuper quia urina hominis ex propinquo crassior, si vero manus extendatur cum urinali, tenuior et clarior apparebit: è converso vero, si sit alius liquor, ut rectè Gordonius notavit. Denique si plures simul cum urinis accedunt, cum singulis seorsim loqui prudentis erit, non praesentibus aliis, ne si forsan unam et eandem responsionem duobus dare oporteat, id semper dicere videaris.

Historia de rustico urinam afferente.Pro coronide hujus capitis ad majorem exercitationem duas appendam historias lepidas, sed tamen veras, ut accepimus. Rusticus in Galliâ rigidâ hyeme urinam ad medicum deferebat, is interrogans, an uxoris sit? affirmat Rusticus, sed inspice, inquit, numquid alia in ea animadvertas, medico, cùm urina optimi coloris esset, suspicio orta ex de dolore externo, eumque subesse pronunciavit: Papae, clamat rusticus, recte divinasti: sed unde dolor quem in latere nunc livido facto sentit? Medicus audiens de colore livido facile conjectavit, eundem ex casu, aut percussione contigisse: ideo rogavit, nunquid uxor cecidisset: rusticus medicum demiratus, ad ipsum se convertens: magister, inquit, si mihi poteris dicere, unde nam illa ceciderit, habeberis à me inter omnes facile primus: medicus stupiditatem coloni animadvertens et aedium rationem evoluens, per trabes aut scalas delapsam esse protulit: per Deum, rursus inquit rusticus, si noveris ex lotio, per quot scalas ceciderit, te artificem apud omnes decantabo: hic medicus vix risum compescens, considerans tamen rusticorum cubicula non admodum alta esse, per duodecim circiter scalas cecidit, inquit: cui rusticus, inspice diligenter urinam, nam plures esse debent: medicus oculos in terram defigens aliquid novi praemeditabatur, deinde vultum composito inquit, lubrica admodum via est prae nimio gelu, nunquid cecidisti in itinere, et urinae aliquid effudisti? rusticus, ut erat homo simplex, medicum ut vatem aspiciens, cecidi, inquit, ac nonnihil urinae effusum est: Tunc medicus magna cum auctoritate, amice, inquit, eo in loco, in quo cecidisti, reliquas scalas inquiras, nam hic in matulâ eas non habeo: sic rusticus medici eruditionem et experientiam extollens, ad casam rediens, sui similibus rem gestam cum magnâ admiratione et applausu [p. 155] enarravit. Historia altera.Altera historia haec est: Medicus fuit in Belgii urbe ob urinarum inspectionem celebris, ad quem rustica cùm urinam mariti deferret, priùs deflectebat ad foeminam, cujus maritus colonus erat: haec sciola sibi oblatam occasionem fallendi medicum nacta rogat rusticam, ut urinam sibi deferendam tradat, et sic medicum accedit: is animadvertens poculum, in quo urina erat, herba obturatum, quam noverat, in uno certo loco crescere, aspieciens foeminam, quam agnoscebat callidam, dolum subesse suspicatur, quare hoc praevertens, dum urina ex poculo in matulam transfunderetur, haec inquit, urina non est nobilis nec civis, sed rustici potius, nec ex hac civitate defertur, immo per talem portam civitatis, quicunque urinam detulit, intravit: hoc audito, attonita est nobilis foemina, et ultrò morbum coloni depinxit, ac medici eruditionem non poterat satis mirari, existimans, ex urina omnia praedixisse. Haec, quamvis futilia, allata sunt, ut Tyrones medici exempla habeant, ad quorum imitationem vulgarium erroribus in seriis satisfacere possint.

Quae sint aegrotantium, quaevè assistentium partes in morborum curatione.
CAPUT XII.

Satius tamen semper fuerit, aegrotantem et assistentes suarum partium admonere diligenter. Nam juxta primam Hipp. sententiam in aphorismis, non solum oportet se ipsum praestare medicum opportuna facientem, sed et aegrum, et assistentes, et exteriora. Porro aegrotantis munus erit, una cum medico morbo sese opponere, ut enim ipse Hipp. inquit, 1. Epid. 2.55. Aegroti munus.ars tribus constat morbo, aegro, et medico artis seu naturae ministro : aegri autem est, unà cùm medico morbo reluctari. Quod facilè obtinebit, si protinus à principio significet medicus, ad morbum expellendum non satis esse ipsum officio suo fungi, sed opus habere ipsius aegrotantis oboedientia, sic enim fiet, ut duobus oppugnantibus morbus succumbat. Nam si aeger medico reluctetur, et aut fraudulenter agat, aut medicamenta rejiciat, aut aliter se gerat in victus ratione, quàm medicus praescripserit, morbus necessariò superabit, quia, ut Galenus citato inquit, neque hercules contra duos. [p. 156] Aegroto quae sunt persuadenda. 1.Sed enim plurimum ad praedictam oboedientiam comparandam faciet, si aeger intelligat id, quod Hippocrates libro de arte protulit, medicum sana mente, sanoque corpore rem aggredi, et arte valere, quâ morbus propuisari solet: aegrum vero neque quâ parte, neque ob quam causam laboret, cognoscere, dolentem ob praesentia, timentem futura, morbo plenum, et consilii inopem, quae ex usu sunt ignorare, et noxia saepè expetere. Medico seipsum laudare quando liceat. 2.Nec abs re erit, si ad eandem comparandam oboedientiam medicus seipsum coram aegrotis prudenter ac modestè commendaverit, aliosque recensuerit, qui ejusdem opera à similibus morbis fuerint liberati. Non quidem propter inanem gloriam aut lucrum, sed ut obsequentiores, et magis confidentes reddat aegrotantes, ut Li. 2. tex. 1.Galenus in commentariis ad librum de iis, quae in medicatrina fiunt, sapienter annotavit. Confidentia aegri ad curationem facit.Nam, ut saepius inculcavimus (neque enim vitium est, quae valde necessaria sunt saepius repetere) confidentia aegroti plurimum ad ipsius sanitatem facit: quippe multi ob solam confidentiam in medico, fuerunt persanati: 3.alii quia medico confidentes nil quicquam à praeceptis ipsius recedere ausi sunt. Medicus servet locum quem tenet. 4.Ideo oportebit (quae quarta erit persuadendi ratio) medicum in omnibus locum servare, quem tenet, ut copiosè à nobis capite quarto huius libri proditum est. 5.Quinto nunquam asseverare debet medicus, aliquod auxilium posse morbum penitus expellere, quod leves homines faciunt, quia poterit fortasse non conferre, et periclitabitur concepta de medico opinio ac confidentia. 6.Sexto, ad eandem rem plurimum etiam conducunt, quae de ratione gratificandi aegroto superius disservimus. Confidentia quid et quomodo prosit.Verum dices, quid prodesse potest ad curationem confidentia, quae nihil aliud est, quàm animae rationalis affectio ex opinione rei desideratae? Respondeo, maximi esse emolumenti, quia affectio illa, et alacritas movet calorem naturalem, quod est animae instrumentum, contra morbum, et causam ipsius, ideò dicebat Avicenna: Attende dispositionem infirmi cum credit, se convalescere: aut sani, cum credit se aegrotare: multoties enim contingit ex hoc, ut cum corroboratur forma in anima eius patiatur ex ea ipsius materia, et proveniat ex hoc sanitas aut infirmitas: et est actio haec efficacior, quàm id quod agit medicus instrumentis suis et mediis.

Assistentes. Per assistentes quidam intelligunt medicos juniores, aut nondum promotos, vel eos, qui nuper doctoratus insignia fuerunt consecuti: sic Bartholomaeus Vicarius in libro quem de aegrotantium optimo assistente inscripsit, in quo medicum potius instituere mihi videtur: quae singulis p. 157 morbis conveniant remedia, non aliter atque alii practici, prolixe repetens: cum tamen Hippocrates citato aphorismo assistentem à medicò aperte discriminet. Alii assistentes vocant non solum familiares, qui aegroti curam habere solent, verum etiam reliquos artifices, quibus medicus in curatione indiget, quos peritos in sua arte esse oportet, ne ipsorum errores in medici redundent ignominiam. 6. Epid. 5.1. Sex artes medico famulantes. Sex autem sunt artes, quae Galeno teste medico famulantur, pharmacopoea, ars infundendi clysteres, ars aperiendi venas, ars obstetricandi, coquinaria, et famulitia propriè nuncupata: Quarum omnium medicus peritus sit, ut artificum errata cognoscere, emendare, aut saltem effugere possit. Assistentes qui sint. Nos reliquis nunc omissis, de quibus suis locis sermo erit, per assistentem hic intelligimus, aegrotantium assiduum ministrum, et omnium, quae aegrotantibus accidunt, sedulum contemplatorem. Assistens qualis esse debeat. Is igitur, sive vir sive foemina sit, eligatur, qui in aegrotantium cura fuerit saepè versatus, cum ipsis noctu dieque commoratus, et quoad fieri potest, morbi motus, symptomata, et ipsius aegrotantis actiones noverit contemplari, eaque omnia advenienti medico enarrare, et instituta remedia suo tempore aegris ex praescripto medicorum administrare, et clinicis mulieribus mandare, ut diligenter ea, quae ad cibum et potum corporisque munditiem spectant, exequantur, et ut matulae, et ea vasa, in quibus excrementa deponuntur, munda sint ac perpolita. Assistentis munus. Neque unquam, si fieri potest, ab aegri latere discedat, qui si ad somnum fuerit proclivis, et per morbum aut imminentem accessionem dormire non conveniat, jucundis narrationibus, salibus, et sermonis suavitate vigil contineatur. Advenienti verò medico obviam ibit assistens, et hilari vultu cum eo ad aegrum ingrediatur, ac si per vires liceat, permittat, ut quaecunque acta fuerunt, quidvè boni aut mali senserit, intermedio ab ultima visitatione tempore, infirmus proferat, sin minus, eadem ipse exponat. Tunc deindè medico lotium inspiciendum offerat, et recrementa vel sputa, si opus sit, aut quae vomitu ejecta fuerint: vel sanguinem, qui è naribus fluxerit: si quid verò ab aegro in narratione fuerit praetermissum, ipse seorsim significet. Quod si plures advocentur medici, et consultatio inter ipsos sit celebranda, curet assistens, ut in altero cubiculo, seu in ipsarum aedium aula, ex quâ aeger medicos audire nequeat, sedilia sint parata, inter quos inferiori loco sedeat assistens, et primus diligentissimè enarret, quae eo usque acta fuerint, prompteque ad quaesita medicorum respondeat. Postmodum [p. 158] cuncta, quae medici agenda sanciverunt, memoriae mandet, et singula, quaeque suo tempore, exequatur: caveatque quidquam aegro exhibere, quod vel à medicis non fuerit praeordinatum, vel cum illis non antea communicatum. At enim quia nonnulla praecipiunt medici, à quibus aeger interdum maximè abhorret, superiùs allatis rationibus ea assistens infirmo artificiosè suadeat, adjungens, maximum ex iisdem juvamentum percepturum, quae si non adhibeantur, fore ut morbus vel protrahatur vel vitae periculum inferat. Assistens qualis eligendus. Caeterum eligantur assistentes languenti familiares et grati, quique pro ipsius aegrotantis arbitrio loquantur aut taceant, bonaque semper ipsi nuncient, nec nominent coram aegro eos, quos ipsi esse infensos norunt. Adhaec alacres semper sint, nec taedio affici prae se ferant ministerii, quantumvis prolixi et molesti: sed hilari semper animo praestent, quae ab aegroto imperantur, placideque ferant ipsius gemitus et querelas, impigri semper nec morosi, singula tempestivè exequentes. Mensa. Lectus aegroti. Cubiculu(m). Curent insuper, ut omina languenti arrideant poculenta et esculenta, et quaecunque videt, quaeque tangit: albae sint mappae, et mantilia candida, et vasa omina, quibus utitur aeger, nitida, mensa floribus et aliis ornamentis eluceat: nitor enim iste non solum languentis animum exhilarat, verum etiam appetitum revocat et instaurat: lectus parandus modò humili, modò in sublimi loco, amplus vel angustus, mollis aut durus, pro aegrotantis arbitrio et indigentia: corpus vero multis stragulis non fatigetur: quod si aegrum permutare in alterum lectum vel cubiculum opus sit, citra aegrotantis molestiam ac dolorem id fiat: fenestrae etiam occludendae, vel aperiendae, prout morbus et temporis constitutio postulaverit: parietes sericis ornamentis vel aulaeis ornentur, quibus insint gratae aegrotanti picturae: suffitus et irrorationes fiant ex odoribus suavissimis: aquarum ductus ex vasis pulcherrimis in alia sonora et arridentia, quae vasa ornentur floribus, frondibus, et fructibus visui gratissimis, et odoriferis. Cibus. Cibus tempestivè offeratur, prout medicus praeceperit, quâ in re maxima requiritur assistentis diligentia atque industria, ne aut languida natura obruatur, aut diutius inediâ protractâ deficiat. Cùm enim hac in re sani impunè non errent, infirmi profectò multò majora sentiunt nocumenta; saepè etiam per morbos praesertim acutos in apertum vitae discrimen deducuntur. Quod animadvertens olim ego, laborante dilectissima sorore mea Beatrice de Castro, jecoris gravissima inflammatione, lubens volui et mep. 159dici et assistentis officium praestare, et per integros quatuordecim dies ab ipsius latere nunquam discedens, quater interdiu, ter verò noctu Ptisanam exactissimè paratam exhibebam, (nam ab alio cibo penitus abhorrebat) ita mensuratis temporum intervallis, ut neque vires deficerent, quod accidebat, si protraheretur sorbitio, nec gravaretur natura, si intempestivè exhiberetur. Lotiones et inunctiones. Sudoris abstersio. Assistens verò, de quo agimus, sedulò curet, ut lotiones pedum et capitis, Balnea, unctiones, fomenta, frictiones, et reliqua ministeria, sedulò ac jucundè perficiantur: sudor à vultu praesertim quàm commodissimè abstergatur linteis calidis ac minimè humidis: et in ipso sudore aliquid sorbendum gustandumvè exhibeatur, ut vires recreentur. Tumultus arcendi. Ad assistentes insuper pertinet, exteriora omnia vitare, quae languenti nociva esse queunt, ut quaecunque iram vel concitare valent, aut tristitiam, ex intempestivis nuntiis, afferre: vicinorum etiam tumultus, canum latratus, aedium pulsationes, praesertim quo tempore somnum capere vult infirmus, et maximè convenit: vel si alias diu fuit insomnis, quo in casu aliquid etiam postibus alligari solet, ut pulsantium ictus minimè percipiantur, aut janitores adsint, qui advenientes de tranquillitate moneant. Quamvis autem pleraque sunt, quae ipsi prohibere non possunt, ut tonitrua, fulgura, insultus latronum, aedium ruina, defluxus aquarum, incendia, et similia quaepiam: poterunt tamen artificiose curare, ut quam minimum de ipsis resciscat aegrotus.

Ut medicus se gerere debeat cum iis, quibus mens non constat.
CAPUT XIII.

Verùm ut eò, unde digressi sumus, oratio sese referat, ad medici ulteriorem instructionem revertamur. Is ad melancholicos sive maniacos, sive etiam phreneticos accersitus, sive patiens ex amore insaniat, sive ex eo, quod opibus aut honoribus ceciderit, aut foro cesserit, quod plerumque fit sive ob aliam causam externam internamvè: et rursus sive ex iis sit, qui cum perpetuo et alto silentio, aut vehementi [p. 160] timore, summovè furore insaniunt: sive ex iis, qui cum risu et hilaritate, aut quavis alia ratione desipiunt, prundentissimè sese gerat, et non nisi bene comitatus ad eos accedat, ac cum maximâ cautelâ pulsum tangat, ministro interea clanculum monito, ut alterum brachium caute retineat: solet enim per intervalla effraenis humor impetum facere, et laborantes impellere, ut quasi ferae et immanes beluae obvios dentibus, unguibus, et pugnis insolenti rabie petulanter invadent; et nonnunquam ita furiosè rem agunt, ut amicos atque astantes, immo etiam medicos ipsos, praesertim si antea eis tacitè infensi erant, aut verberibus, aut morsibus, aut aliis injuriis laedant, et secreta deposito pudore palàm faciant, moresque propè ferinos exprimant: Varii melancholicoru(m) errores. Torvos, intrepidos, attentosque habent oculos, semperque aliquid mali meditantur, et decipi suspicantur, ac sibi insidias strui, quia in singulis depravata est functio principis alicujus seu rectricis facultatis, ideo alii vares se augurantur, et de rebus futuris multa pollicentur: nonnulli se potentes esse existimant, atque etiam Reges, ideoque huic comitatum, alii ducatum, aut gratiam aliam more principum concedunt: alii in novam speciem se transformatos putant, unde aut gallorum, aut cuculorum, aut aliorum animalium voces, gestusque imitantur: alii fictilia seu vitrea vasa se esse autumnant, idcirco ne ab aliis laedantur, cedunt: plerique quamvis mortem pertimescant, eam tamen exoptant, ac sibi consciscunt. Historia. Theophilo medico aegrotanti prudentia super erat disputandi, et alios cognoscendi, caeterum tibicines angulum domus, ubi decumbebat, occupâsse, assidueque pulsare instrumenta putabat, ideò exclamare non desinebat, ut domo ejicerentur, cui sanè sola imaginatio laesa erat. Alia. Alter fores intrinsecus occlusit, ac singula vasa per fenestram promens, accedentes rogabat, num projicere juberent, quoad tandem ab alto omnia projecit ac fregit, huic ratiocinatio potissimum vitiata fuerat. Nonnulli, ne terra eos absorbeat, verentur: Alter fuit timens, ne Atlas, quem mundum sustinere putabat, gravatus sub tanto onere, ipsum à se excuteret, atque ipse cum illo collideretur, et omnes homines cum ipso perirent. Alii venenosum pharmacum accepisse suspicantur, et suspitionem interdum confirmant virosi ac peregrini ructus. Galenus 3. de locis. 7. Nonnulli etiam daemones ab adversariorum praestigiis sibi immissos esse credunt, et ita incantatos. Quidam neque omninò caput se habere putavit, ad quem excogitâsse dicitur Philotomus, referente Aetio, post reliquam curatio[p. 161]nem plumbeum pileum, à quo gravatus caput se habere intelligeret. Alius cum se mortuum esse putaret, et ideo cibum potumque respueret, ab iis qui ejus curam gerebant, in cubiculo detentus fuit comedendi tempore adventante: tunc alii, qui eò loci absconditi erant, candidâ mortuorum veste induti mortuos se esse finxerunt, ad mensam nihilominus lautissimis cibis refertam discumbentes: is vero, qui mentis errore laborabat, admirabundus, et, qui nam sunt isti? interrogavit: cui illi; mortui sumus, responderunt: at hic; assumuntnè mortui cibos? tum, lautius, inquiunt, et uberius, quàm dùm vixerant, qua ratione ei persuaserunt, ut cibum unà caperet. Alium novi, qui mori vehementer cupiebat, affirmans se esse praecitum, et ejus peccata graviora, quam ut remitti possent; ideo sublimati copiam devoraverat: hunc exhibitis medicamentis, quibus venenum evomuit, admonui, ut se non interficeret, ne poenas tantò citius delictorum lueret: tunc deinde remediis adhibitis convenientibus ad se rediit. Alii serpentes se in corpore habere existimant, quibus dato levi pharmaco in lassanum serpens injiciatur, quasi à medicamento expulsus. Quidam tumorem ingentem in latere habere sibi persuaserat, cui emplastris nullius efficaciae adhibitis, indies maturari abscessum medici persuaserunt, quoad tandem lanceolâ superficie tenus tacto loco clanculum super cutem, alii liquorem mixtum ex lacte et sanguine effuderunt, qui pus referret, quo viso cessavit imaginatio. Nec desunt, qui brachiis, cruribus aut aliis membris carere arbitrantur. Infinitum propemodum esset enarrare varia symptomata, et miros errores, qui ex mente commotâ proficiscuntur. Nam (quod Aristoteles literis tradidit) ut vinum potantium naturae et moribus, ita melancholia laborantium constitutioni se accommodat; idcirco non solum medicus sui corporis et auctoritatis praedictâ securitate et cautelâ rationem habeat: sed dabit insuper operam, ut aeger summam erga ipsum praestet observantiam, nequid coram eo temere et absque ratione audeat. Quod si nec auctoritas, ne minae prosint, verbera adhibeantur et ligaturae. [p. 162]

Non esse accedendum ad aegrotos, nisi rogarint: qui verò rogant, quatenus visitandi sint.
CAPUT. XIV.

1. Ratio.Hoc praeceptum maximè est observandum, nam si medicus non requisitus visitet patientem, reddit se suspectum aut nimiae ambitionis, aut quaesiti lucri: hisce enim, et non benevolentiae, homines tribuunt visitationem. 2.Et insuper si non vocatus accedis, certus esse non potes de confidentiâ, quam in medico habere patientem oportere ex 1. Prognost.Hippocrate diximus: perit itaque jam altera bonae curationis circumstantia, quia constat infirmum per fidem, quam in te habeat, sese tibi non committere: et per hanc tuam spontaneam visitationem liquet, sibi non persuaderi, tuâ indigere operâ, siquidem tu potius te ipsum insinuas et obtrudis: nec tenetur ad compensationem ullam, quandoquidem de ejus animo medico non constat, an officium hoc sibi praestari voluerit, ab eo, qui tacitè declaravit, sibi satisfactum esse, si modo accessum suum patiens permitteret. 3.Adhaec aut notus erat et familiaris patiens, priusquam aegrotaret, aut non; si notus et te despexit, propterea fecit, quia tua opera ipsi grata non erat: si verò ignotus, inepta tua visitatio fuit, et si quid sinistri acciderit, suspicione non vacabis; ideoque visitatio non requisita inutilis est, indecens, ac suspecta, atque adeo nullo modo facienda, nisi forte admodum familiaris sit patiens, aut mentem habeat laesam, et electione privatam: aut cognatus languentis fuerit alius medicus, quem cognationis gratiâ vocavit patiens alioqui tibi familiaris, quo in casu eum poteris semel invisere non ut medicus, sed ut amicus: et quamvis pulsum attrectes, et urinam inspicias, non tamen revertaris, nisi vehementer rogatus, immò te excusabis praesentiâ alterius medici, cujus operam modeste ad decenter pro tua auctoritate commendabis. 4.Quarta ratio est, quia patientem gravabit, et morbum fortassè augebit, dum teneri se putat ad persolutionem ei, quem non vocaverat. Sunt enim quidam adeo avari et sordidi patientes, ut omnem medicam opem negligant, dum pecuniae metuunt, malintque diris cruciatibus torqueri, quàm duplicem curationis impensam tolerare, ex quâ adeo [p. 163] molestantur et anguntur, ut morbus interdum duplicetur, et ipsi perclitentur. Simile.Non est igitur accedendum ad aegrotos, nisi rogârint: et peccant vehementer medici, qui miserorum naviculatorum more, undique vectores ostiatim cogentium, interdum etiam vociferantium, ut officium sibi praestari patiantur, aegris persuadent, quidam per mulierculas, pharmacopoeos, ac vulnerarios, quos ad id quasi conductos habent, ut noscant, ubi sint patientes, apud quos aut assistentes eorum operam praedicent, quae per se et propriâ virtute nullâ fortassis laude digna fuisset.

Tenacium aegrorum mores.Porro è converso peccant medicorum cognati aut amici, qui medicos, etiam non requisitos, teneri eos visitare in suis morbis mordicus contendunt: et alii, qui adeo sunt morosi et tenaces, ut medicum non nisi obiter et indirectè ad se vocent: aut saltem sperent, quoad, ut amici, ab ipsis visitentur, ut possint eorum operâ gratis uti, nil curantes, si interdum malum augeatur: quod si ipsos interea non visitent, aut etiam minimè moniti non frequentent, medicos accusent minus syncerae amicitiae aut benevolentiae. Si verò objicias, nec ipsos ad id non requisitos medicorum res tractare, respondent: tanti momenti esse valetudinem, ut etiamsi ipsi res tuas non curent, tu tamen tenearis eorum salutem non contemnere, nec eam cum aliis rebus conferre. Quod avaritiae causa plerumque faciunt, quia sic minùs ad remunerationem teneri arbitrantur, ubique tenecitati incumbentes. Verùm si qui tales hypocritae reperiuntur, trabem prius ex propriis oculis removere debuissent, quàm de festucâ in visu alterius judicare: Anteponunt miseri, sinistre ratiocinantes, exiguum sumptum propriae valetudini, et volunt, ut medicus alienam sanitatem suis laboribus et commodis anteferat. Affines.Volunt insuper à medico et à se ipsis res suas tractari: medici vero res nec ab ipsis, nec à medico: deinde tu qui affinitatem aut cognationem praetendis, et propterea ad te priùs gratuito accedendum, quam ad alios, finge medicum, cujus peculium sit ejus professio, tot habere in civitate cognatos decumbentes, ut ei nihil diei supersit pro aliis: nonne vides quàm egregiè res proprias negligens, ipse et familia esurient? unde hic victum et reliqua ad vitam necessaria comparabit? unde quaeso familiam alet? quod si affluens sit, cur tamen totam vitam in eorum salutem gratis impendet, qui ipsius causa nec horula fortasse occuparentur? At, inquit, si me amat, omnia haec meae valetudini postponere debuisset. [p. 164] Sed, avare ut ameris amabilis esto: neque sperare debuisses, ut ardentius te quispiam amet, quàm tu ipse, qui propterea te minus amabilem reddidisti, quia captiosè et fraudulenter cum amico agis.

Dubium.Major est ambiguitas si quando dissidium incidit inter medicum et cognatum, qui durante dissidio morbo corripitur, teneaturnè medicus illum non vocatus visitare. Salmanticensium mos.Cui affirmativè respondeo, exemplo professorum Salmanticensium, inter quos etiamsi magnae interdum simultates intercedant, si quis tamen decumbat reliqui etiam dissidentes ob studiorum communitatem eum solent peramanter visitare, neque vero minor est cognationis quam studiorum consensus. Dubium alterum.Si vero cognatus decumbens alium vocavit ad se medicum, ibi major erit perplexitas, et salvo decoro vix illum poterit accedere, quia addidit injuriam dissidio, et praesertim si sit adeo refractarius patiens, ut accessum medici cognati non libenter passurum intelligamus; sed generosus ac prudens medicus bono malum vincat, et ea omnia superet, non confiderans quid patiens mereatur, sed quid ipsum deceat, ac Dei eloquium pertimescens.

Convalescentes ut visitandi.Jam vero convalescentes, qui ex morbo aliquo gravi et dubio, Dei beneficio et operâ medici, fuerunt liberati, si accedente medico significent, primarium aliquem virum apud se habere, aut aliam excusationem praetexant, ut in sequentem aut alium diem visitationem differat: non est, quod gravis medicus ulterius accedat, donec patiens per nuntium expressè id postulet: nullius enim etiam principis viri praesentia, urgente necessitate, medici impedit accessum: qui si semel denegatus fuit, suspicio oriri potest, ne si adhuc perseveres visitando, salarii nondum accepti causâ id facias: et errant medici interdum, hâc in parte nimium importuni et contumaces. Historia.Primarius quidam vir è morbo convalescens, templum adiit, medicus, qui ab eo pro singulis visitationibus coronatum accipere solebat, domi eum non inveniens ad templum se confert, et magno supercilio sine ejus permissione id factum affirmat: at ille, coronatum porrigens; accipe, inquit, toties vi extortum tributum, contra quod nec templum quidem mihi asylum esse potuit; quo responso medici avaritiam castigavit.

Quoties visitandi aegroti.Caeterum vocatus medicus bis in die accedat patientem, si morbus fuerit acutus, pluries etiam, si acutissimus: si vero chronicus ac diuturnus, satis fuerit semel in die eum visitare: post quadragesimum diem alternis diebus, aut etiam bis in septimana, nisi aeger primarius sit, aut praedives, et indies cupiat visitari, nam et id plerique faciunt etiam per p. 165 sanitatem, valetudinis conservandae gratiâ. Neque erit abs re, immò ad civilitatem maxime pertinet, si posteaquam convalescens honorarium obtulit, et per hoc jam satis bene valere declarat: tamen semel adhuc aut iterum opportunè illum inviseris, ac ne putet proptereà ad ulteriorem gratitudinem teneri, illud praemittendum, hactenus illum uti patientem, nunc ut amicum visitare, ut quem aegrotantem videre doluisti, jam sano et incolumi de valetudine gratuleris. Urina bis in die inspicienda.Obiter hîc advertendum, ut non solum manè, verum etiam à meridie, et singulis horis, quibus aegrum accedit, urinam medicus inspiciat, in acutis, ut concoctionis indicia, et perseverantiam dignoscat, quod 9. Meth. 4. / 2. Prog. 26.Galenum fecisse legimus. Magno etiam studio cavendum, ne urina vento perturbetur, aut frigore congeletur, aut alio quovis modo immutetur, donec separatio contentorum fiat: ut vel hinc innotescant nugatorum imposturae, qui ex urinis interdum etiam per aliquot milliaria allatis, et aeris inclementiâ perturbatis, tanquam in speculo, cuncta pronunciare audent, adhaec garruli: cum vero de morborum cognitione, signis, causis, indicationibus, et curatione disserendum est, plane muti et inertes.

Liceatne medico auxilium denegare postulanti.
CAPUT XV.

Non solum invitos, ac id non expetentes non esse visitandos, verumetiam diligentem habendum esse delectum eorum etiam, qui nostram operam implorant, neque omnibus indifferenter medicas auxiliaresque manus adhibendas, plerique arbitrantur. Hostes. Et inprimis inimicis et hostibus negandam esse operam medicam affirmant, idque maxime, vitandae suspicionis causa, si quid humanitus accidat: Intemperantes. deinde etiam ex amicis intemperantibus, et medicorum praeceptis minimè audientibus: Barbari. tertio barbaris, et bonorum ominum contemptoribus hominibus, eisque apud quos, ut antea diximus, optimae disciplinae, et ipsa ars medica insania judicatur, quibus non magis scripta sit medicina, quàm brutis: immò multo minus, siquidem his sua quaedam recte scribatur; iis vero, quos diximus, nulla convenienter aut scribi, aut factitari possit, ut et aliis, qui pendentes ex ipsius fortunae nutu honestissimas artes et disciplinas, ceu virus quoddam, torvè intuentur [p. 166] et cum interim equos suos et canes artium exercitiis erudiant, et famulos nullius artis peritos contemnant, curentque et agros et caeteras possessiones excoli, solos seipsos negligunt, ablegantque ab omni liberali instituto, ne hoc quidem intelligentes, animam habeant necne. Medici seipsos non curent. Addunt insuper, non debere medicos seipsos, paulò gravius laborantes, curare, eo quod, ut in hoste, quantumvis recte agente medico, si quid sinistre contingat, defutura suspicio non sit: ita in seipso, conjuge, aut liberis affectis rectum semper de rebus propriis judicium auferatur, quia nemo perpetuò in sua causa prundens est, juxta illud Platonis: omne amans fallitur supra id quod amat. Atque haec quidem consuetudo (incipiam enim ab eo, quod ultimo propositum fuit) optima mihi quidem videtur, ut alii saltem adhibeantur, qui citra animi perturbationem de morbo judicent, et absque timiditate remedia consiliumque adhibeant, si verò aeger medicus adeo sit debilis, ut mens etiam langueat, totam ipsi curationem in se recipiant. Nec obstat Cicero, dicens: Noli imitari medicos malos, qui in alienis morbis profitentur, se tenere medicinae scientiam, et ipsi se curare non possunt : Id enim de illis intelligatur, qui ut Patroclus neglectâ fortissimi Achillis hasta, ejus arma sibi tantùm assumebat: Sic enim illi nomen induunt medicorum, cum tamen veram medicinam nunquam attigerint. Barbaris auxilium denegandu(m) non est. Caeterùm barbaros et intemperantes homines quantumvis agrestes, truculentos, incultosque, et remediis parum assuetos à beneficio medicinae nequaquam excludendos esse censemus: iis enim medicamenta denegare non aliud esset, quàm pueros non instituere primis literarum elementis, quia interdum praeceptoribus irascantur: Hominum mores mutantur ut tempora. et videmus medicinam jam florere apud eas gentes, quae Hipp. et Galeni temporibus nullam ejus notitiam habuerant, quia vertuntur omnia, et inest rebus cunctis quidam veluti orbis, ut quemadmodum temporum vices, ita mutentur hominum mores. Hostium curatio suscipienda. Iulii Alexandrini lapsus. Neque etiam video, quomodo vir sapiens et eleganter eruditus, Julius Alexandrinus, hosti auxilium penitus denegandum esse adstruat: si enim ei, quem contra nos armatum vidimus victo tamen, ubi gratiam implorat, manum porrigimus, et vitam ipsius servamus, quia magnis animis adversus prostratos succedit humanitas, et tunc praecipua laus clementiae est et beneficentiae, cum irae causae sunt justissimae: sane nec humanitati, nec rationi consonum videtur, ut auxilium implorantem destituas. Alexandrini argumenta. Sed audiamus hac de re Alexandrini speciosam magis quàm firmam rationem. Quemadmodum, inquit, [p. 167] liberalitas nomen suum amittit, si indignis confertur, ita beneficentia, quae promiscuè omnes fovendos suscipit, ab officio suo recedit, et beneficentia esse desinit, maleficaque evadit, si perditissimis hominibus accommodetur. Potuisset id confirmari auctoritate magni Hippocratis, qui spretis praemiis, quae illi offerebantur amplissima ab Artaxerxe potentissimo persarum Rege, opem suam totius Graeciae hosti praestare recusavit. Aristotelis dictum. Verum enimvero debet apud medicos fragili rationi praeponderare multorum exemplis confirmata Aristotelis sententia, decentis, artes scientiasque omnes finem semper suum solummodo curare, non ulterius sollicitas, an quid extra finem eveniat, et bononè an malo cessurus sit finis. Rationes contra Alexandrinum. Praesertim vero nostra haec medicina, quam probitatem et bonitatem conjunctam habere diximus, respicit semper sanitatem, ut bonum quiddam. An verò bono cessura sit ad eos, qui reipublicae praesunt, pertinet inquirere: neque verò facienda sunt mala, ut eveniant bona; est autem crudelitas per se aliquid malum. Potius ergo humanitate et beneficentia hostium animi leniuntur, ita ut aut minus infensi sint, aut etiam amici evadant: et rarò ex vita unius hostilitas pendet: saepe verò benevolentiâ ipsius omnium adversariorum animi mitigantur. Quod probe intelligentes prudentissimi principis hostes suos beneficentiâ ac humanitate superarunt.

Clementiae exempla. Carolus quintus Romanorum imperator Saxoniae ducis filium bello captum, vulneribus tamen faedatum, humanissimè curari jussit. Fessanus Rex aegrotans à Lusitaniae Rege Joanne tertio, cum quo bellum gerebat crudelissimum, medicus postulavit, qui meum Avunculum, cui idem, quod mihi nomen fuit, eò liberalissimè misit, hoc adjungens, ut omnem adhiberet diligentiam ac sedulitatem in curatione barbari Regis, cujus ope liberatus fuit à gravissimo morbo. Joannes Saresberiensis ex Frontino refert, ad Fabricium Romanorum ducem Pyrrhi Epirotarum Regis medicum pervenisse, pollicitum se venenum daturum Pyrrho, qui Regi proditorem detexit, monens, ut sibi caveret, atque eâ fide Pyrrhum compulisse ad expetendam Romanorum amicitiam. 1. Regum. Et verò sacrae literae apertissimè monent, non esse in pace belli sanguinem profundendum: profundit autem et interficit, qui, dum potest, sanare non vult. Admonitio. Aliud sentiendum est, si contra principis mandatum id faceret medicus, quia tunc peccaret non in medendo, sed in edicti transgressione. Aliud etiam, si amicos contemneret, ut precio prodesset [p. 168] inimicis, quod Hippocrates facere recusavit, haud dubiè non recusaturus, si Persarum singuli ejus operam implorassent, aut suos deserere voluisset: et est admodum diversum, suis penitus dimissis ad hostes juvandos transire, quod Hippocrates meritò detrectavit, nec nos admittimus: sed id monemus, ut quemlibet particularem auxilium postulantem curandum suscipiat medicus, susceptumque omni sedulitate tractare studeat, sive Christianus ille sit, sive Judaeus, sive Turca, sive Gentilis: omnes enim humanitatis lege sunt colligati, et omnes pariter à medico tractandos esse humanitas postulat. Epicuri Altameri, Taciti lapsus. De hominu(m) origine. Est enim non solum ineptus, verumetiam impius eorum error, qui in Epicuri dogmata lapsi, sativos homines fuisse putarunt, vel saltem quosdam populos terrae parentis indigenas esse crediderunt: quod quasi nobilitas decus Atheniensibus tribuit Aristides, et, ut auctor est Bodinus, Altamerus auctoritate Taciti et aliorum Germanos in ipsa Germania genitos, nec ab ulla gente derivatos refert. et Polydorus Virgilius Britannos in mediterraneis sitos, nec aliunde advenisse Caesarem secutus affirmat. Qui omnes magno errore et scelere obligantur, tum quod ea, quae Moyses divinus historicus in sacris literis de originibus testata reliquit, ineptissimè oppugnant: tum etiam, quòd nulla gentibus illis origine, quàm à patrio solo tributa, eas ab aliorum societate, et amicitia omnium divellunt. Nam praeter caetera, quae divinum Moysen ad origines scribendas impulerunt, illud non minimum fuisse videtur, ut omnes homines, ad quos ea fama pervenisset, intelligerent, se esse consanguineos, et eadem generis conjunctione sociatos, quod ad amicitias stabiliendas plurimum valet: Adeò, ut pleraeque gentes et armati exercitus sola cognationis specie inimicitias deposuerint: quâ etiam cognatione, et gentilitatis vinculo ductus medicus, omnes aequali sedulitate tractare tenetur. Immò ut omnis suspicio removeatur, nescio quid plus curae ac sollicitudinis in adversario adhibendum, ut malitiam, si qua in eo fuerat, bonitate superemus.

Ita fiet, ut quod de suspicione adducebatur, facile superetur, si ad eos accersamur, qui aut nobiscum apertam exercent inimicitiam: aut quos aliâs nobis infensos esse novimus, postea in periculo positi, per eos, quos amicissimos eruditioris celebriorisque medici esse sciunt, à quo unicè post Deum salutem pendere arbitrantur, summis precibus impetrant, ut eisdem opem ferat: Si deinde depositâ omni arrogantiâ atque [p. 169] superbiâ odium benevolentiâ compenses: et crimina, damna, ac pessima quaeque antea molientes beneficentiâ vincas. Illud etiam curabis, ut alter medicus adsit, aut doctus aliquis vir in alia facultate, qui rationes tuae curationis intelligat, in quâ parum aut nihil recedes à regulis medicorum, quas canones vocant, quamvis individui ratio aliud postulare videatur. Et schedulas in pharmacopolio adservari jubebis, ne si quid deterius accidat, sinistrè illud interpretari queant: quin potius candorem et sedulitatem tuam ostendere ubique possis. Medici barbarorum principum fidei se non commitat. Porrò non tenetur medicus capitis periculum subire, et ad hostes aut incultos principes curandos se conferre, apud quos sui juris minimè futurus sit, quod inconsideratè faciunt illi, qui se barbarorum fidei temerè committunt, adeo interdum imprudentes, ut valetudinem etiam sub capitis sponsione polliceantur, minime experti, quàm sint incerti in medica arte mortis aut salutis eventus. Medici à Barbaris crucidati. Hoc fecisse legimus Manem illum, quem propterea mortuo filio, quem curandum susceperat, excoriari jussi Rex Persarum. et nostro seculo Joannes Daniae Regis frater, sponsalia cum filia magni Moscoviae Ducis celebraturus, febri correptus fuit: eum cùm inviseret Dux ipse, curam decem medicis, quos ejus valetudini praefecerat, anxiè commendavit, minis etiam additis, ni convalesceret, fore ut omnes unà capitis poenas luerent: quod utique mortuo sponso factum fuisset, nisi legati Daniae instantissimè intercessissent. Quod tamen periculum non evaserunt alii, qui patrum nostrorum memoriâ pollicitationibus ingentibus pellecti praefectos Turcarum, quos Bassas vocant, sanare polliciti, cum perficere non potuissent, quod promiserant, capite mulctati avaritiae suae poenas dederunt.

An expediat ingratos contemnere: et medicum interdum alias artes exercere.
CAPUT. XVI.

Ingrati mores ac consuetudo.Majorem multoque difficiliorem ambiguitatem involuere videtur id, quod superiori capite de ingratis afferebatur: nam si opem ferre perseveres iis, à quibus antea in similia discrimine constitutis, remunerationem non accepisti, contemnunt: si deneges, ava[p. 170]ritiae accusant et crudelitatis. Sed enim quidam adeo sunt sordidi, ut propriam valetudinem negotientur, et sui ubique similes ac lucro intenti, hîc etiam operam medicorum lucrari assueverint: nullo tamen beneficio, sed fraude potiùs, ubi ab uno morbo convaluerunt, solo tenacitatis suae ductu medicum mercede defraudantes, si ipsos aut suorum quempiam aegrotare contingat, ad alterum confugiunt, et ad tertium: quia ita naturâ comparatum est, ut eorum conspectum homines fugiant, quos quasi creditores suos aspiciunt, quin etiam interdum, ubi modum beneficia ita excesserunt, ut exsolvi nequeant, iis pro gratia odium redditur, unde multae in eruditos ac praestantissimos viros et medicos calumniae. 9. Eth. 7.Hujus rei causam affert Aristoteles, quia ii, qui beneficia contulerunt, magis solent amare eos, in quos beneficia sunt collocata, quam ii, qui acceperunt, eos qui contulerunt: nam unusquisque plus amat opus, quàm ipse ab opere amatur: et plerumque homines immemores sunt: unde fit, ut debitores quidem velint suos creditores non esse, hi vero de salute quoque creditorum diligentiam adhibeant: similiter ii, qui beneficia collocârunt, volunt eos, esse, erga quos fuerunt benefici, utpote gratias accepturi: illis vero cura reddendi non est: Haec Arist. verùm ingrati illi posteaquam sic medicos fefellerunt, justo Dei judicio tandem in immanes tortores incidunt, quibus nullo auro satisfacere possunt, et ab eis tamen excarnificantur, exossantur, et non sanantur, ut denique habeant suas labra lactucas. Alii quibus medicus notus aut amicus est, hâc etiam utuntur fraude, et ne ad gratitudinem teneri videantur, medicum non vocant, ipsi tamen insinuant malè habere, ut dum eos veluti amicus invisit, ejus opera gratis fruantur. Nec desunt, qui omni deposito pudore eum, cujus operam semel et iterum usurpârunt, quando iterum corripiuntur, accersere non vereantur, quia dicunt hoc officium humanitatis, aut necessitudinis vinculo ipsis deberi: et medicum non posse salvâ conscientiâ opus vocationis suae laboranti denegare. O miram avaritiae coecitatem! O egregium tenacitatis inventum! Faciet quidem medicus, quae sui sunt officii, in proximi necessitatibus, nil commotus hominum perversitate. Tu verò, qui abalienas illius à te animum manifestâ culpâ tuâ, et ingratitudine vituperanda, quî fit, ut in teipsum non inquiras priùs, et scandali auctor esse desinas, ac detestandae illius confusionis, quam in universam hominum societatem hac ratione introdu[p. 171]cis ? fac enim perinde theologos gratis esse in officio: milites gratis praeliari: jureconsultos absque praemio causas agere: magistratus et Principes ipsos absque honorario rempublicam gubernare: et denique miseris operariis, qui manu victum quaerunt, diurnam detrahi mercedem, et devenies tandem in manifestum contemptum divinae legis, quae jubet, ut non sinas operarii mercedem apud te pernoctare.

Conclusio.Quae tamen omnia animo magno atque infracto à medico bono sunt toleranda, et potius accusant avari patientis mores, fraudes, et perversum de rebus judicium, quam medicum monent, opem cuiquam esse denegandam: et nemo adeo tenax est et avarus, qui si videat, semel et iterum tenacitatem suam et malitiam medici beneficentiâ compensari, demum pudibundus gratum se non exhibeat: immo plerumque vidimus, eos, qui in levioribus affectibus tenacitatis vitio laborarunt, tandem monitos graviori aliquo et periculoso morbo, liberalissimè se gessisse erga medicos: ut etiam illos, qui imperitis medicis assueverant, à quibus nocumenta potiùs quam utilitatem experti fuerant, et idcirco nec medicos ullo in pretio habuerant, nec medicinam ullam esse existimaverant, experti ejus beneficia à doctis et peritis medicis, liberaliores multo et medicinae fautores maximos evasisse, uti enim jure illos contemnebant, sic postea hos meritò magnifecerunt. Praestat igitur simplicem videri, aliorum perversitatem contemnendo, quàm malum opem denegando: et plerumque homines non amant, nisi eos, quos facile decipiunt, aut decipere existimant. Nec propterea contemptui erit medicus, si servato decoro, dignitate, et loco, quem tenet, ita erga hos se gerat, ut minimè imprudens aut sordidus videatur, prae se ferens, aliquid saltem de diligentiâ erga eos remittere, ita fiet, ut se morigerum et gratum praebeat patiens: sin minùs, generosi animi est, cui multum tribuit, plurimum adhuc tribuere velle.

Alias artes exercere medico quando liceat. Si verò major civium pars eo vitio laboret, et adeo plerique omnes sint inculti, ut nec justâ methodo artem tractare liceat, nec debita laborum praemia capere; nec ab ipsâ civitatis communione, aut à principe medico publicum assignetur stipendium, ut par est: Tunc veniam merentur illi, qui de alio vitae genere suscipiendo deliberant, in quo honestè vitam transigant. Philosophi qui mercaturam exercuerunt. Nam, ut refert Plutarchus, in vita Solonis , mercaturam etiam justis de causis exercuerunt Solon, Plato, Thales Milesius, et Mathe[p. 172]maticus Hippocrates: Quae utique causae nisi interveniant, satius multò fuerit, totam vitam, quae respectivè brevissima sane est, in studio artis medicinalis insumere. Ars medica cur longa. Cùm enim longissima sit, nemo nostrum ad illam absolvendam sufficit, nisi impensiori studio illi perpetuò incumbat, quoniam ea est hujus scientiae magnitudo, ut excedat vitam hominis, quantumlibet diligentis, ac laboriosi: nam et judicium et ratio ipsius artis est perdifficilis, quod multitudo sectarum et opinionum in eâ aperte demonstrant: neque enim si veritas esset inventu facilis, tot ac tanti viri, qui illam perquisiverunt, unquam fuissent in tam contrarias sectas dispertiti: et cum tàm rapidè data nobis temporis spatia decurrant, nil ejus perdere oportet, nec per luxum, nec per negligentiam alienis rebus impendere, ne ultimâ cogente necessitate, quam ire non intelleximus, transiisse sentiamus: et cum Senecâ possimus dicere: Non accepimus brevem vitam, sed fecimus, nec inopes ejus, sed prodigi sumus. Et verò ut medicinae magnitudinem Lib. de brevitate vitae. Hippocrates ostenderet in Epistola ad Democritum dicebat, se ad finem ejus nondum pervenisse, etiamsi jam senex esset: sibique videri, majorem reprehensionem quam honorem artis esse assecutum. Et Galenus, non posse unumquemque pro suo arbitrio artem discere medicinalem, asseverantiùs adstruit, quae longa sit: sed eos tantum, quibus suppetat tempus ad discendum, et sit natura ad hoc aptior: nam praeter artis magnitudinem, et vitae brevitatem, experimentum etiam est periculosum, materiae ratione, hoc est, humani corporis, ut jam antea luculentiùs prodidimus. Damasceni dictum. Atque idcirco Joannes Damascenus prudenter consulit, non esse credendum ei, qui deditus secularibus negotiis, negligit fundamentum medicinae ac philosophiae; qui sollicitvè vacat commodo temporali, non solùm inutilis, sed nocivus est in medendo, inquit Villanovani. Villanovanus; et qui, non ut sapiat, sed ut lucretur, addiscit facultatem, quam eligit, efficitur abortivus. Auctoris studium. Quas utique difficultates cum ego à juventute in arte medicinali animadvertissem, candidè ac sanctè affirmo, nullum unquam mihi obtigisse tanti ponderis negotium, nullamvè tam gravem occupationem, quae integrâ aut mediocriter constante valetudine impediret, quo minus aliquot diei vel noctis horas huic arti impenderem: saepius etiam non citra maximum ipsius valetudinis dispendium, ac rei familiaris detrimentum. Si quid verò temporis in alio exercitio consumpsi, quieti detraxi humanis laboribus debitae, non studiis medicinae, quae nunquam interp. 173misi , etiamsi debita laborum praemia non affulgerent. Quippe hujus artis pelagus adeo immensum est, ut semper aliquid novi aut invenire, aut constituere, aut docere et scribere liceat, illudque insuper cogitavi, non tam praeclarum esse ex arte parare divitias, quàm talem callere artem, quae et animum excoleret, et fractâ navi simul cum possidente enataret.

Sintne deplorati penitus relinquendi.
CAPUT XVII.

11. Meth. cap. 10. / 4. De rat. vict. 12. / 1. Aph. 8. / 2. Aph. 29. Doctrina est Galeni, in morbis exitialibus, quorum summum vigorem mors excipit, nihil omnino agendum esse, sed solum eâ artis parte utendum, quae prognostica dicitur: recordantibus nobis, deploratos non esse curandos, sed solum finem morbi praedicendum, ne eventus nostro adscribatur errori, neve apud vulgus infamentur, praesidia, quae aliis fuêre saluti: non solum enim medicus suae existimationis, verum etiâm opinionis remediorum curam habere debet. Et Celsus, inquit, eum, qui servari non potest, non attingere, ne speciem subeat ejus occisi, quem sors ipsius peremit: et ne qui morbi rigore periit, medici aut ignorantiâ aut negligentia periisse videatur . Quae tamen omnia cum limitatione intelligenda veniunt, hoc est, dummodo nulla remaneat salutis spes, ut idem Galenus prodidit. Nam quando potest vita ad tempus saltem produci, cum praedictione agendum aliquid est, ut de hectica marasmoide admonuit, in quâ necessarium et utile consilium Thucydidis esse affirmat, aliquid agentes periclitari; quibus enim alia salutis ratio non affulget, et quae unica videtur, ea dubia est, necessum omninò fuerit, adversis periculis ire: et quantò satius est aliquid nonnullâ fiduciâ vel cum periculo facere, quam spe adempta certò perire: tantò utique satius est potentibus praesidiis pugnare, quàm nihil agere: quia, ut idem Celsus dicebat, melius est anceps experiri remedium, quam nullum, id quod etiam Poetam non latuit, dum inquit:

Una salus victis nullam sperare salutem.

Quia longe violentiùs ex necessitate, quàm ex virtute, pugnatur: ideoque solent milites exercitati dicere, nil esse fortius desperatis: nec ullum [p. 174] perniciosiorem hostem, quam quem audacem angustiae fecerunt. Quar. 2. lib. 2. c. 26. / 7. Col. 31. / 4. Quar. 2. c. 10. Aetius de apoplexia inquit, interdum affectum permittere et cogere aliquid temere tentare: quemadmodum enim in naturâ accidunt monstra, sic etiam in arte, dicente Averroe: et nonnullos absque spe mirabiliter sanari dicebat Avicenna: Philonis dictum. Lib. 7. c. 15. et optimè Philo monet tum maximè plerumque Deum adesse, cum hominum auxilia desunt: Soletque inopinata salus interdum accidere: et acutorum morborum incertae sunt praedictiones salutis aut mortis; idcirco impium esse, sic aegrotantes deserere, Trallianus sentit.

Conclusio. Ex quibus pro conclusione constat, praecedente praedictione de periculo et discrimine vitae, aegros non esse relinquendos in extremis periculis, dummodo, si certa mors sit, praesagiatur, et nullum eximium fiat auxilium. Temeritas quando utilis. Si verò unica spes reliqua sit salutis, quamvis dubia, et in remedio magno posita, omnia experiri licebit auxilia, et interdum temere; nam saepenumerò evenire solet, ut quos ratio non restituit, temeritas adjuvet. Sed quâ ratione possit medicus patientis statum cognoscere, docuerat 2. Prog. 6. / Locus Galeni celebris. Galenus in prognosticis, dicens: summam totius praesagitionis in morituris convaliturisque esse, quoties vis aegrotationis, cum aegri facultate confertur. Si enim morbus vehementior est, aeger omnino morietur; si debilior, quàm aegri facultas, liberabitur. Neque enim contingit, febrem aut aegritudinem, in qua omnia signa securissima sunt, neque illam in qua sunt omnia maxime pernitiosa, alteram quidem non solvi; alteram non occidere aegrotantem. Crisis nomen. Propterea nomen crisis è foro translatum esse ab ipso Galeno accepimus: ut enim judicium forense sine reo, accusatore, restibus, patrono, ac judice constare non potest: sic in morborum judiciis isthaec licet invenire. Rei personam aeger, qui judicandus est, repraesentat: accusatoris vicem morbus implet, neglectae enim victus rationis, contemptaeque salubritatis aeger à morbo convincitur: testium loco in morbis sunt signa, quorum testimonio vel evasurum, vel moriturum aegrum deprehendimus: patronum eximium naturae aegrotantis agit, quae virium robori innixa, quoad potest, aegrum servare, et à morbi injuriâ vindicare studet: judex in hâc aegri causâ patrono semper favens, medicus ipse est, qui, uti diximus, pro fortitudine virium aegrotantis, aut imbecillitate, et pro variâ morbi naturâ, aut magnitudine, vel symptomatum saevitiâ, aut lenitate, de aegrotantis futurâ salute, aut morte, judicium profert: quod quidem judicium praesensio, praecognitio, praedictio, seu praesagium à medicis nuncupatur. [p. 175]

Non esse suscipiendam curationem incurabilium morborum: et quinam illi sint:
CAPUT XVIII.

Morborum divisio. Superiori confinis est haec disputatio, quae ut accuratiùs enodetur, sciendum priùs morbum aut este curabilem, hoc est, quem possibile sit amovere, et qui actu saepè amovetur, non tamen semper, et necessariò: vel incurabilem et insanabilem, qui nimirum neque curatur neque tollitur, sed hominem eo correptum aut brevi tempore interficit, aut ad mortem usque concomitatur. Et horum quidem alios per se tales esse, id est, non capaces curationis: alios naturâ suâ non plane incurabiles, sed per accidens, id est, causâ alterius rei, quae curationem non admittit. Nos omnes cursim percurremus, et quinam illi sint, quorum curationem prudentem medicum suscipere non expediat, obiter admonebimus. Morbus incurabilis per se. Per se igitur insanabilem dicimus eum, cujus natura et species simpliciter talis est, ut nullâ arte vel ope humanâ sanari queat, in quocunque sit aegro. Per accidens. Per accidens vero incurabilem statuimus eum, cujus remedia certa et contraria non ignorantur, arteque omnino sanabilis existit, quoad speciem, et saepius curatur, verumtamen in hoc vel illo individuo propter impedimenta curationem non recipit. Hereditarii morbi. Prioris ordinis incurabiles sunt plerique omnes morbi hereditarii et congeniti, ut coecitas nativa, surditas, gibbositas, aut congenita fatuitas, quae nulla omnino arte curari possunt: et multò minus defectus originalis membrorum, et reliqui morbi in numero deficiente, veluti cum oculus effossus est, vel auris abscissa, et à communitate spiritus, caloris, vitaeque penitus segregata. Ad haec elephantiasis ex utero contracta, calculosa et Podagrica dispositio, quae etsi aliquando summa curâ et victus accuratissimâ observatione nonnihil sublevari queant, nunquam tamen proclivitas ad haec mala ita eximitur, quin levissimo errato commisso redeant. Marasmus. Marasmus etiam torridus curari non potest, neque hectica senectutis, fieri enim nequit, ut solidarum partium consummata siccitas sanetur, nam si fieri id posset, fieri utique posset, ut non senesceret ille, qui eâ victus ratione uteretur. Et, inquit Avicenna, si esset ei ingenium, esset morti ingenium. [p. 176] Quod si adhibentur quandoque remedia, non alio istud fit fine, nisi ut interitus aliquantisper differatur, et protrahatur misera vita. Pestis. His adjungunt plerique pestilentem luem validiorem, quam etsi aliqui evadunt interdum, id non nisi in lenta ac miti peste accidere affirmant, et rarò opem medicam locum habere in atrociori illâ, ubi sola fuga remedium sit, et neque eâ curetur, sed cavendi, ac praeservandi causa fiat: illud tamen certum est in pestilentiâ gravissimâ aliquot interdum leviter affici, quibus remedia prosunt et utilia sunt. Apoplexia. Illis insuper adjungimus apoplexiam fortem, et continui notatu dignas solutiones in praecipuis visceribus: Vulnera viscerum principalium. de quibus Hippocrates dicebat, vesicâ discissa, aut cerebro, aut corde, aut septo transverso, aut aliquo ex tenuioribus intestinis, aut ventriculo, aut jecore lethale est: ibi tamen lethale de iis, quae magnâ ex parte, non verò necessariò contingunt, est intelligendum: quâ etiam ratione non omnes praecise morbos hereditarios, specie sua incurabiles esse censemus, sed eos potissimùm, qui in compositione sunt aut in numero: et quamvis Galenus cor vulneratum mortem necessariò afferre dixerit, tamen recentiores medici quaedam annotaverunt exempla passionum cordis non levium in continui solutione, quas sustinuerit aliquando, diu vivente homine. Verùm ego eas ibi genitas paulatim esse dixerim potiùs, quàm confertim illatas. Cancer confirmatus. Phthisis. Sic neque confirmatus cancer, nec phthisis curatur, quae cum pulmonis tetra exulceratione conjungitur, unde illud Ovidii:

Cernis ut è molli sanguis pulmone remissus,
Ad stygias certo limite ducat aquas.

Sphacelus. Praeterea neque sphaceli ullum remedium est, sed catenus patiens sanationem consequitur, quatenus vita interdum non extinguitur, et pars mutilata cicatrice obducitur, de quo illud ejusdem Poetae:

Ense recidendum est, ne pars sincera trahatur.

Convulsio ex siccitate. Hisce adjungere licet convulsionem ex siccitate, magnos hydropes et antiquos, ac nodosam arthritidem.

Morbi incurabiles per accidens. Divina voluntas. Per accidens incurablium causae cum ad pleraque capita reduci possint, primo loco collocamus divinam voluntatem, interdum enim justi tolluntur, ne videant ventura mala: et impii ac scelerati brevi vitâ puniuntur: scriptum enim est: viri sanguinum et dolosi dimidium non attingent dierum suorum .Anthiochum et Jeroboami Regis filium insanabilibus morbis Deus afflixit, et Osiam, quòd contra legem sacrificaret, [p. 177] leprâ: Joram Regem Juda cruciatu intestinorum lethali: Ahasiam Regem Israelis, quod magos consuluisse. Et quis quaeso restitueret manum Jeroboam Regis extentam contra prophetam? perentiam te plaga Aegypti, et ulcere, atque scabio insanabili , Moyses inquit, ex oreDei, quis eos sanaret? aut quae vis humana Heliodorum percussum ab angelis. Caeterum ut morbi à Deo inimissi incurabiles sunt ope naturali: ita praeter spem et causas naturales Deus hominem interdum sanat, et miraculosae sanationes, quae per homines sanctos à Deo fiunt, sunt penitus inimitabiles. Jobum eousque miserrime afflictum, ut à vertice capitis ad plantam pedis non esset pars sana in eo, sanum fecit Deus: et vitam prorogavit Ezechiae Regi, cui antea obitum denunciaverat: et vox caelestis honorantibus parentes defert promissionem vitae longaevae: et impiis vitae brevis poena proponitur: Elisaeus propheta Naaman Syrum à lepra liberavit. Error quorundam notatur. Haec tamen causa, quam veram et certissimam esse constanter asseveramus, non est semper praetexenda ignavis, insciis, et avaris hominibus, qui vel metu sumptuum, vel perversitate morum, remediis non utuntur, quasi perpetuò Dei voluntas sit, miraculose et praeter naturae ordinem hunc mori, illum restitui. Sed quando omnia, quae fieri potuerunt, ritè facta sunt, et tamen morbus interimit, tunc demum statuendum est, ita Deo visum fuisse. Secundae causae primam praesupponunt. Agricola sementem facit, et terram arat: coelum et aer foecundant res nascentes: nisi tamen adsit benedictio divina, frustra illa omnia fiunt, quia secundae causae primam semper praesupponunt.

Morbi praestigiis excitati et veneficiis. Post haec numeramus morbos, qui praestigiis diabolicis excitati, infestare homines solent per magos, vetitis ac sceleratis artibus, incantationibus, veneficiisvè immissi, quorum causa cum sit supernaturalis, cui naturale nihil est contrarium, incurabiles haud dubiè arte medica existunt, neque ei ullâ ratione subjiciuntur, quia naturae limites transcendunt, sive veri morbi sint, sive apparentes.

Fatum physicum. Tertio loco statuitur fatum physicum sive naturae necessitas, quod ferè coincidit cum hectica senectutis, de qua suprà verba fecimus, et quidam etiam sunt, qui antequam eò perveniant, decrepiti fiunt, in quibus destillationes et gravedines non maturari dixit Hippocrates: nec similiter in iis curantur perfectè unquam stranguriae, dysuriae, articulorum dolores, visus et auditus hebetudines, caeterique id genus affectus, qui eò magis senibus accidunt, quò imbecilliores partes aliquas à [p. 178] juventute habuerint; qui enim longi senibus accidunt morbi, magna ex parte insanabiles totam vitam comitantur. Si igitur aliquis istorum morborum in ultimo senio accidat, contentus medicus sit, si ita mitigare eum possit, ut tolerabilis fiat, neque subinde increscat: omnimodam vero solutionem non tentet, quia impossibilis est: eos vero, qui à narivitate morbi sunt, in numero aut compositione, perinde atque eos, qui à Deo immittuntur, aut à daemone, nec non consummatam ascitin, tympanitin, phthisin, marasmum, et nodosam arthritidem consequitur, et plus inde ignominae quàm utilitatis aut gloriae reportabit.

Uno eodemque tempore plurimos non esse in curationem suscipiendos.
CAPUT XIX.

Medicorum quorundam ostentatio.Gloriantur plerique de numero aegrotorum, et ut ex frequenti praxi exercitatorum nomen sibi comparent, simulant interdum eos habere, quos non habent: multo mane surgunt, et à meridie domum revertuntur, cùm tamen interea otiosi totam peragraverint civitatem, aut circumjacentes campos. Neque hoc tacebo, novisse me quendam, qui in frequenti ac populosâ urbe, ut vulgarium animos ad se traheret, initio praecipuae cujusque plateae gradum sistebat mulae, qua celeriter incedebat, et de sinu depromptâ chartâ catalogum languentium, quos visitarurus esset, perlegere ostentabat. Alii jubent, ut omnes, qui laborant, aut eorum ministri, certâ quâdam diei horâ illos conveniant, aut urinam mittant, ut singuli hâc arte frequentiam admirentur. Sed hi non advertunt, negligi hoc pacto medica praecepta, quae docent, ab uno medico multos simul curari non posse: Optimus artifex.eumque esse optimum artificem ac idoneum, qui non diu ab aegro recedit, ut Lib. 3. c. 4.Celsus docet, et qui interdum apud ipsum pernoctat. Neque enim aliter poterit exactè considerare accessionum tempora, pulsuum differentias, et quâ potissimum horâ imbecillis patiens sit, subindeque cibandi horam convenientem, nisi assiduè aegro assideat. Consuetudo prava.Quod certe perpendere debuissent illi, qui [p. 179] quaestui duntaxat servientes, cùm aegrum aliquem adeunt, quamprimùm se ab illo acceptâ mercede liberari cupiunt: tunc deinde alium visere, quo aliam mercedem habeant: cui rei adeo intenti sunt, ut frustrà saepè accedant, minùs, quàm par erat, de victu ac medicamentis solliciti: saepe etiam nec morbi circumstantias percipientes. Demus autem, bis in die de more visitandos esse patientes, quî quaeso fieri poterit, ut quadraginta aut centum etiam aegrotis uno die satisfieri queat, si modò tempus et horam decubitus mente tenere oportet: et cur sum ac motum aegritudinis in sequentibus diebus: quibus insuper remediis hactenus usus fuerit, et quibus in posterum utendum sit, quem cibum assumpserit, quibus symptomatibus fuerit divexatus, quidvè singula portendant, quae fuerint vires patientis per unamquamque morborum stationem: adhaec de omnibus sigillatim interrogare, ac ultima primis connectere. Quocirca quoties ab uno patiente ad alterum excurrit medicus, considerare in itinere debet, in quo statu eum heri reliquerit, quid facere jusserit: et quid hodiè, si hâc aut illâ ratione eum inveniat, faciendum sit. Ob quam causam exisitimo Hippocratem dixiste, medicum esse oportere vultu meditabundo et subtristi.

Conclusio.Quae cùm tam multa sint ac difficilia, prudens et cordatus medicus vires suas semper metiatur, nec plus oneris unquam suis humeris imponat, quàm ferre conscientia possit: Praesertim verò si plures eodem tempore periculosis aegritudinibus laborent, qui crebriùs invisendi sint: aut alioqui ejusmodi sint affectus, ut nisi frequenter ad patientem veniat, multa et perniciosa errata committi possint. Quo in casu, Galeno suadente, quoties non satis tutò aegri salus solis assistentibus commissa videbitur, etiam aliquando pernoctabit medicus apud aegrotum: nec tamen id quidem faciendum ubique, nisi cum maximè necessitas urget. At enim multò minus pluribus satisfacere poterit, si cum medicis aliis interfuturus unà sit aegrorum curationi: nam consultationes tempus requirunt, et medica studia, ut possit interdum, si ita opus esse contingat, aliorum sententias doctè et nervosè refutare, propriamque stabilire.

Itaque si plures curandi suscipiantur, nemini satisfieri potest, ideoque multi pereunt: non igitur nisi temerarii medici id faciunt, quorum etiam quidam certam pollicentur salutem, cum sit jam propinqua mors: et ne quisquam eorum casses effugiat, dulci spe fovent eos etiam, qui [p. 180] mortem evadere nequeunt, et acerbissimos, periculosissimosque ac lethales morbos verbis attenuant; levissimos vero et salubres aggravant, ambitionis et lucri gratia: demum propriâ incuriâ ex levi morbo saevum, ac vehementem faciunt, ex parvo megnum, ex brevi longum, ex benigno perniciosum, et pro sanabili penitus incurabilem introducunt. Unde fit, ut postequam imperiti hi et incauti, quibus vulgus aliquandiu credidit, saepius errando existimationem injuste acquisitam, juste tandem amittere coeperunt, eorum errata vulgares homines, nulla facta distinctione, doctioribus etiam medicis deinceps imputent, hosque cum indoctis eodem plane loco habeant, atque adeo ars ipsa praestantissima in contemptum veniat. Errata vulgarium medicorum utilia sunt cordatis medicis.Nec tamen inficias imus, errata haec vulgarium medicorum cedere interdum in majorem bonorum existimationem et utilitatem, non tàm quia graviores reddunt morbos, quos utique curare oporteret, quàm quia contraria juxta se posita melius innotescunt, iis praesertim, qui ex unguibus norunt aestimare leonem.

De medicorum consultationibus, utiles an sint? Et qua ratione exercendae?
CAPUT. XX.

Arg. pro parte negativa. Offert se investigandum, sitnè pluribus medicis patiens committendus, quod Damascenus prorsus negavit, quoniam, ut ipse inquit, qui plures consulit, incidit in errores singulorum. Secundò, quia unum opus optime perficitur ab uno artifice, cujus error à recto minimùm distet: ideoque unum optimum duntaxat medicum esse eligendum. Tertiò, quia homines de propriis rebus sunt maxime solliciti, de communibus non ita: unde proverbium: participantium molendinum torquibus colligatur: Proprium et dilectum faciunt homines vigilantes. duo enim potissimum faciunt homines vigilantes, proprium et dilectum. Si igitur pluribus medicis committatur aegrotus, communis redditur, atque adeo minùs est singulis dilectus: quibus si accedat sceleratum quorundam pecuniae aucupium, ac ut unusquisque, cum nihil agat, aliquid tamen facere videri velit, ideoque coram aegroto ad ostentationem logicas, philosophicas, aut Astrologicas quaestiones inutiliter moveat, aut famam novi[p. 181]tate aliquâ captans velit hominum animas negotiari: non dubium est, quin is, cujus gratia sit consultatio, non solum summam molestiam, verùm etiam multò plus inde detrimenti quàm emolumenti sit percepturus. Unde Caesar ille, de medicorum concertationibus, quod nullam inde utilitatem persentiret, in sui monumenti inscriptione, quae apud Lib. 29. c. 1. Plinium extat conquerebatur, dicens, se medicorum turba periisse: et est utique turba medicorum aegri pernicies.

Arg. pro parte affirmativa. Pugnat tamen ex alterâ parte, quod plures agere, et intelligere melius possunt, quàm unus: quia oculi plus vident, quam oculus:

Et quod tu nescis fortassis novit Ofellus.

Secundò, quia veritas non mediocriter inter medicos consultando eruitur, idcirco 1. off. Cicero dicebat differentium inter se concertationes vituperandas non esse: contumeliam autem, iracundiam, contentionem, pertinaciamque in disputando indigna semper optimorum quorumque ingeniis, ac disciplinâ videri. Tertiò, quia consultatio utilis est ad aegrorum oboedientiam comparandam, quae quantum ad curationem faciat, jam superiùs diximus. Conducit autem, quia cùm doctos viros de propria salute aegri agere vident, et de morbo ac remediis convenire, libentius illis obtemperant, et magnam spem de valetudine concipiunt. Quartò, quia si quid sinistrè contingat, cum plures fuerint medici, nemo calumniam subit, à quâ unus se non eximeret, licet opportuna faceret: laborem verò partiti etiamsi successus non respondeat, infamiam vitabunt, quam tantopere timuisse videtur ipse Hippocrates, et timere debet cordatus ac prudens medicus. Solent enim protervi homines et imperiti non necessitatem naturae, neque intemperantiam, ac errores morientium, sed inscitiam medicorum plerumque accusare: Cum tamen vero similius sit, aegros jussa non facere, quàm medicos non convenientia jubere. Nam medicus sanâ mente, sanoque corpore, ut jam prodidimus, omnia considerat, et de praeteritis ac futuris ratiocinatur: aegri verò eorum nihil norunt, et quae grata sunt potius, quàm quae ad sanitatem conducibilia, assumunt, mori quidem non amantes, sed tolerare non potentes. Quintò, quia et ipse medicorum princeps Galenus recitat, plerumque alios sibi fuisse associatos medicos, quos libenter admisit, et cum illis placide contulit.

Conclusio. Sit igitur conclusio, corpus humanum gravi et difficili morbo correptum pluribus committendum esse medicis, quorum unus praeci[p. 182]puus sit et familiaris, potissimum si languens sit princeps, aut primarius. Si verò levis morbus sit, et patiens mediae conditionis, uni duntaxat medico committendum, maximè cum notus, familiaris, ac doctus extiterit. Ut enim Celsus scribit, cùm in utroque pars scientiae fuerit, utilior medicus amicus extraneo est. Politici regiminis et humani corpis similitudo. Prima conclusionis pars confirmatur, quia par est ratio politici et humani corporis regiminis, ut enim civitas bene gubernata, ita etiam corpus humanum suis constat legibus; sed in politico regimine tàm Democratico, et Aristocratico, quàm in monarchiâ, plura convenit esse suffragia, atque consilia, quae tamen ad unum supremum ordinentur: et omnis motus ad unum demum dirigitur, ut probat 8. Phys. 12. Aristoteles. Oportet igitur, ut omnes alii medici unum praecipuum, aut in doctrinâ, aut in mutuâ benevolentiâ erga languentem agnoscant, qui ex dotioribus duos aut tres alios eligat, cum quibus conferat: hic etjam libenter percipiet eorum monita, ac benè dicta concedet: subindeque ipsi admittent facilè, quae rationi consona visa fuerint, quod si dubitaverint, unanimes inquirent veritatem. et quia propter debilitatem naturae humanae multa saepè obveniunt, quibus unus solus non potest occurrere, si placidè sententiae proferantur, ex singulis semper aliquid in patientis utilitatem elicietur. Zeuxis pictura. Ita Zeuxes cum elegantissimam picturam Crotoniatis adornaret, ex formosissimis foeminis quinque elegit, ut susciperet, quod summae venustatis cuique inesset. Media ad sanitatem plura et varia. Adhaec cum sanitatem quidem velimus cupiamusque omnes, et tamen media, per quae sanitatem consequamur, multa saepenumero sint ac varia, longeque inter se dissita, nec non interdum contraria; inde fit, ut satis esse unus plerumque non possit dispiciendis considerandisque tàm multis, et oculatissimo cuique alius suggesturus saepe sit utile quiddam. Medici inter se conferentes quales esse debeant. Caeterum medici, qui convocantur, docti inprimis sint ac exercitati, fideles, humani, et qui ad salutem patientis duntaxat colliment, non ad gloriam aut lucrum: neque enim nos vocant aegrotantes, ut nostram scientiam ostentemus, sed ut languores ipsorum curemus. Ex quibus ferè solutio ad contraria argumenta facile elicitur, quae in pervicacibus ac tergiversatoribus solummodò locum habere intelligantur: et tantò magis, si pervicaciae ignorantia addita sit: aut si aemuli, detrectatores, ambitiosi ac superbi fuerint, quorum quidem unusquisque à seipso saepissimè dissidet, nedum ab aliis, tantum abest, ut in unum unquam possint convenire. [p. 183]

Consultatio qualis. Porro medicus in consultationibus, quae cum collegis verbo aut scripto fiunt, cuncta optimo ordine proponat, argumentisque solidis suam sententiam confirmet, adversariam, si necessitas urgeat, benevolè refellat. Distinctiones artificiosae, quibus vis argumentorum retunditur. Neque id negando prorsus, aut impugnando aliena, sed placidè distinguendo: in quem usum prudentiores hasce distinctiones in promptu habere solent: per se, per accidens: simpliciter, secundum quid: positvè, privativè: directè, indirectè: propriè, impropriè: efficienter, occasionaliter: medicè, philosophicè: in qualitate, in substantia: per essentiam, per consensum: propter usum proprium, propter commoditatem totius; in ratione causae, in ratione signi: naturâ expellente, naturâ sinente: criticè, symptomaticè: secundum graecos, secundum latinos: Primariò, secundariò: formaliter, materialiter: presso, aut lato modo: et c. quibus argumentorum vis artificiose, ac modeste retunditur; itaque refellere sine iracundia, et refelli sine pertincacia parati sint medici in consultationibus: haec enim duo inventioni veritatis plurimum adversantur, si aut vera dicenti quis succenseat, aut pertinaciter in falsitatis defensione laboret. Saepe etiam auctoritates advocandae, rationibusque et experimentis comprobandae: Exempla quoque non praetermittantur, quibus res clarior evadat, et quid agendum, quidvè rejiciendum sit, ostendant: Tria ad acrem disputationem necessaria. qua in re Plato ad acrem disputationem tria desiderat, scientiam, prudentiam et audaciam. Hipp. verò in lib. de praeceptionibus nunquam contendere oportere, affirmando ac mutuis convitiis decertando scribit, quia ita imbecilles apparent, et haec magis decent eos, qui circa forensia ac quaestus versantur. De fine nunquam est deliberatio sed de modiis. Ubi obiter notandum, nec medicum, dum sanat, nec Oratorem, dum persuadet, nec reipublicae moderatorem, dum benè cives in officio continet, nec caeterorum quemquam, de fine deliberare, sed omnes proposito fine, quemadmodum et per quae media ad illum pervenire possint, considerare: et si per plura, per quod illorum facilimè perquirere, et quonam modo. Itaque consilium daturus medicus, in rei tantum praesentis usum dicat medicè simul ac modicè, modesteque, quae dicenda videbuntur, sive aliorum erit sententiae subscripturus, sive suam ipse dicturus: non autem pleraque (quod plurimi faciunt) extra rei usum longissimè, atque ex ultimis totius medicinae initiis accersat, quo nihil putidius, quasi docere longè plerumque eruditiores se, non ipse, quid de propositâ re sentiat, proferre velle videatur. p. 184

Medici officium in consultatione. Debet insuper medicus, quoniam eo vocatur, ut sententiam suam proferat, in aegrotantis usum ita hoc facere, ut nihil aliud agere voluisse videri possit, quàm de suo afferre aliquid in ipsius aegri utilitatem: sin minùs, in aliorum sententiam ire, idque breviter, ut quamobrem ita faciendum esse putet, sciant omnes.

Medicus an alios in consilium vocare teneatur. An verò non solum aliis consilium dare, verum etiam alios in consilium vocare, si qua inciderit res consideratione digna, medicus teneatur, trahi in dubium posset. Et certè plerique sunt ambitiosi et avari, qui malunt, ut aeger pereat in ipsorum manibus, quam ut altero accersito liberetur: vel quia, uti dici solet, canis non amat socium in culina: vel quia, quidquid ipsi non fecerint, solent arguere, et omnia vituperare, quae ignorant, nec quippiam rectum putant, quod ipsi non fecerint aut facere norint: adeo semper sui capitis, ut sint inimici consilio etiam saniori, quod non ipsi dederint. Sed stulto homini placet, qui sibi placet. Quorunda(m) abusus. Et quod miserrimum est, ne ipsorum ignorantia, impotentiaque in arte medica, quam saepe falso profitentur, palam fiat:

Nam quae quisque facit, fieri sibi furta, veretur.

Si doctus quisque aut expertus super venerit, non cessant miris modis bonorum famam lacerare, ut sic eos odiosos reddant apud alios, praesertim verò apud quos suspicantur in existimatione esse. et hi quidem sunt, ut Lib. 19. c. 1. Plinii dictu(m) de medicis. Plinii verbis utar, qui inter se jurasse videntur necare omnes medicina, et hoc ipsum mercede faciun t, ut major eis fides adhibeatur: hi sunt, qui discunt periculis aegrotantium, et experimenta per mortes agunt, quia medico duntaxat occidisse impunitas summa est, quandoquidem in hac artium sola evenit, ut cuique medico se professo statim credatur, cum sit periculum in nullo mendacio majus . Cavillum contra peregrinos. Huc pertinet impertinentissma quorundam cavillatio, qua peregrinos praesertim suggillant apud vulgares, dicentes, non posse cognoscere naturam, et constitutionem corporum alterius regionis, ac propterea nec curationem instituere. Qua in re primo statim ingressu suam ignorantiam palam faciunt: 3. Prognost. et Hippocratem non legisse confitentur, cujus praeclara doctrina, quam ipsi profiteri gloriantur tàm calidis, quàm frigidis, quàm etiam temperatis locis à perito Medico facilè potest accomodari, ut ipse Hippoc. auctor est dicens, in Libya, et Delo, atque Scythia propositam ab eo doctrinam veram esse, comprobatum haberi. Sed majori cachinno dignum, quod non advertunt, eos qui medici jam facti alias regiones incoluerunt, aequali [p. 185] tempore, nedum longiore, melius multò potuisse considerare naturam loci, et quae medicamenta in eo conveniant, quàm qui tyrones adhuc in patriam redierunt, nondum arte confirmati, nec experientia muniti. Callidiores cùm animadvertant, hoc fagulo parum munitam suam avaritiam, ad aras confugiunt: quasi vero Hippocrates et Galenus Medicinae Coryphaei, nec non Arabes, et Mauritani ejusdem cultus fuerint, qui nihilominus medicinae magistri ab omnibus praedicantur. Operatio naturalis. et miraculosa qui differant. Sed hi non intelligunt, quae sit differentia inter operationes naturales, et miraculosas. Facit quidem verus Dei cultus ad miracula, prodigiavè exhibenda: naturalia verò opera melius exercet, qui melius novit promovere ipsius naturae ordinatos motus, incompositos compescere, atque dirigere. Valeant igitur illi, quibus meliorem mentem cupio, ut desinant aliquando viris bonis, et probis medicis apud vulgares oblatrare, quia apud peritos, et prudentes parum suis artibus proficere compertum habent, mordeant, fremant, ac sibilent, nunquam obtinebunt, ut quae dicteria in medicos probos conjiciunt, ad se ipsos non revertantur: neque ingenuo artifici detrimentum aliquod, aut praejudicium afferre unquam poterunt. Auctoris sententia. Verum his omissis medicus doctus ac generosus, quem instituimus, et quem esse debere diximus virum bonum, ac naturâ prudentem, considerans artem, quam tractat, conjecturis niti, et in incerro plerunque versari, resque in ea saepè, quò abiturae sint, certò sciri non posse: tunc deinde magnitudinem rei, quam tractat, nimirum vitam hominum, si non satis interdum sibi fidens, alios ad consilium adhibuerit, videri omnibus non immerito poterit nec ineptè, nec temerariè fecisse. et Hipp. in lib. de praeceptionibus non indecorè medicum illum facturam scribit, qui in rei praesentis angustiâ alios quoque accersere jusserit, quo ex communi consideratione res circa, aegrum inquiratur et agnoscatur, et cooperatores fiant ad auxilii ferendi facultatem, si quidem affectione augescente ob consilii inopiam plurima ad rem praesentem effugiunt. Idcirco Homerus totius philosophiae parens sic Diomedem cum Nestore introducit loquentem:

Me, ô Nestor, habebis
Si modo des socium: fiducia quippe duobus
Major adest, dum se subigunt, dum sensa vicissim
Alternant: subit ambodus, quod non subit uni,
Se sociant: ita rem solidant, consultaque, firmant [p. 186]
Ac si quae mecum vel recta excogito solus,
Hic tamen usque mihi diffido, atque irrita duco.

In consultatione cognoscitur medicorum doctrina. In consult. imperitoru(m) manifesta fit impotentia artis. Quod si ipse alterius vocationem non proponat, ne forte impotentiae apud vulgares arguatur, et vitio tribuant, quod prudentiae tribuendum fuerat: tamen si patiens, consanguinei, aut assistentes alium proponant, id non solùm patienter ferat, sed alacriter admittat, tum in aegrotantis gratiam, ob eas utilitates quas retulimus: tùm etiam quia in consultationibus cognoscitur medicorum doctrina, judicium, ac modestia, et pleraeque aliae virtutes, quibus hominum benevolentia comparatur; et dum sententiam dicunt, ita ut periti assistentes intelligant, ampliùs industria innotescit: è converso vero indocti, qui inter mulierculas multa blaterare solent, ibi vix quicquam mutire, aut contradicere audent: quia coram sapientibus, ut scribit Poeta:

Frangit et attollit vires in milite causa,
Quae nisi iusta subest, excutit arma pudor.

Medicus sit perveniens qualis esse debeat. Medicus autem, qui convocatur, senior sit, peritus, et in arte celeber, ne prior quasi contemptus indignetur: solent enim id medici facere, dum alii ignibiliores superveniunt. Tenetur verò primùm vocatus alteri rationem morbi et suae curationis reddere, ut inde uterque quid inposterum faciendum sit eliciant. Medicus quando possit alios non admittere. Quod si alium non admittere interdum licet, id quidem non imprudenter fortassè fiet, si medicus morbum, quem curat, ac ipsius rationem, optimè noverit, et crebrâ experientiâ compertum habuerit, quâ ratione curandus sit; patiens vero morae impatiens alium velit, qui tamen in urbe non sit, nisi ex eorum numero, qui semper aliquid facere videri volunt, ex quo tota curationis ratio perturbetur: Similiter. similiter ac rector navis, qui portum optime novit, et secundum habet ventum, quia vectores nondum ad portum pervenisse indignantur, ineptè fecerit, si propterea clavum tradat inexperto, et ad ejus nutum cursum aliorsum dirigi patiatur. Quod si collega morosus sit et tergiversator, qui nil, nisi quod ab ipso dictum sit, admittere aut approbare consueverit; tunc poteris remedium, quod utilissimum esse nosti, ei primum communicare, ut ipse proponat infirmo: ne tamen curationis laudem praeripiat, languenti aut assistentibus, quale illud sit, significare, et cur velis ab ipso proficisci, nimirum ut admittat utile medicamentum, quod alias rejecturas esset: ita sit plerumque, ut post utilitatem vanè glorietur, sed ridiculè quidem, cum alii [p. 187] noverint, ipsum in comoedia personatum duntaxat egisse medicum.

Ut se gerere debeat medicus in accipiendo praemio.
CAPUT XXI.

Ob probitatem et humanitatem insignem, quâ praeditos esse oprtere medicos diximus, si quidem tractaturi sint legitimè, quod profitentur, nullum eis, ut in artibus aliis, statutum praemium certum est: neque ipsi accipiunt, nisi pro specimine tantum quodam relatarum gratiarum: immò plerique omnes eorum etiam, quos suspectos avaritiae habere possemus, languentium tamen inprimis causâ semper laborant, ut sanitatem illis recuperent, etiam cum dispendio rerum suarum: Medicus cum dispendio suarum rerum salutem procurat alioru(m). Quod post suspectam saltem curationem nisi ab eis praestari videamus, non sordidos eos jam aut auaros, qui in hoc peccent, sed scelestos potius atque ab omni humanitate alienos appellaturi, habiturique meritissime simus, videlicet tam insigni bono, quale sanitas est, sordidum ac tenuissimum quoddam lucrum praeferentes. Medicum curationem à mercede exordiri oportere dixit Hipp. Nec tamen horum plerique desunt, qui trahunt in subsidium suae avarititae Hippocratem, qui probissimus idem, ac humanissimus, in libro de praeceptionibus, scribit, medicum à mercede exordiri curationem oportere, quia si à mercede inchoaveris (ut subdit ipse Hippocrates) conducit hoc universo negotio, aegroto quidem cogitationem inducens, quod non ipso relicto abibis, si vero non pacisceris, quod ipsum negliges, et de quibusdam in rem praesentem non admonebis, curare igitur oportere de constituendâ mercede. Ex hoc utique praecepto quaestuosi medici curandum esse de constituenda mercede concludunt, et id quidem interim, dum morbus urget, quia, (inquiunt) ars, quae non venditur, vilipenditur, et propterea:

Exige dum dolor est, nam postquam poena recessit,
Audebit sanus dicere, multa dedi:

Et quid non largiatur homo in periculo constitutus liberatori suo? an vero sit ullus tam insanus, qui in vitae discrimine pecuniae parcat? cuinam tempori nummi reservat usum illicò periturus? pellem pro pelle, ut legitur in libro Jobi et omnia quae possidet homo dabit pro [p. 188] anima sua. Philippi Macedonis dictum festivum. Idcircò festivè Philippus magni Alexandri pater cum claviculâ luxatâ laboraret, et subinde aliquid pecuniae medicus posceret: accipe, inquit, omnia quae voles quandoquidem clavem habes: similiaque multa exstare exempla, quia,

Medicis in morbis totus promittitur orbis,
Mox fugit à mente medicus morbo recedente.

Medicus triplicem habet faciem. Et habere medicum triplicem faciem: hominis unam, quando cum caeteris hominibus bene valentibus conversatur: Angeli alteram, quando urgente morbo ad aegrotum accersitur: tertiam satanicam seu Diabolicam, quando patientem jam restitutum invisit, et sua praesentia de persolutione quodammodo admonere videtur.

Artifex no(n) est qui instrumenta habet artis. Errores medicorum terra conteguntur. Atque haec quidem sunt, quae pseudomedici blaterant, ii praesertim, qui ex textrina veluti Thessalus ille, aut etiam ex sutoria emergentes, vix dum arcanis medicinae initiati subitò exaltantur: vel alioqui perditis ac desperatis rebus aliis omnibus, ad hanc unam ceu extremam et sacram anchoram lucri gratia confugerunt, et student ea colligere duntaxat, quae ad parandam pecuniam sint aptissima, historiam nimirum plantarum et remediorum acervum, cum levi aut fere nullâ artis cognitione; quasi verò qui serram habet aut malleum, illicò faber ille sit: audaciores in re tanti momenti, quia eorum errores terrâ conteguntur, interdum etiam mercede compensantur, et pseudogratiam vendunt, qui justiores videri volunt, dum nihil accipere velle prae se ferunt, antequam aeger convalescat, in eo iniquiores, quod temporis benficium, immo Dei munus, suis manibus adscribunt: Pseudomedici suorum errorum quos habeant praetextus. quod si temeritate perdant decumbentem (quia hi sunt, qui homines officiosissime occidunt) non deest flagitio praetextus, aegri inoboedientia, aut vis morbi, quae si non satis excusent, nummis corrasis solum vertunt, ideo à mercede semper curationem incipientes, quam etiam mercede finiunt, non sine magno mortalium scandalo ac detrimento.

Docti ac probi medici institutum. Verum enimverò docti et ingenui medici in morbis propulsandis solummodo versantur, quippe qui finem medicinae consequi nituntur, qui est sanitatis possessio, et Protagorae exemplo, qui discipulis suis eorum, quae didicissent, mercedem aestimandam permittebat, laboris et molestiae suae gratitudinem, affectumque et animi sollicitudinem aegrotis considerandam relinquunt; nec desunt, qui aegroti ipsius, amici praesertim aut conjuncti, salutem pro mercede maximâ ducant. Alias si sa[p. 189]nitati suae restitutus est patiens, et dat beneficium, accipiat medicus: si nihil dat, non magni refert, certe nec exigat, nec in judicium vocet. Inexigenda mercede acerbitas omnis deponenda. Liberae artis opera libera sunt. Adstipulatur huic sententiae idem Hipp. in lib. de praeceptionibus, monens, ut medicus in exigenda mercede omnem deponat acerbitatem, et quandoque etiam gratis curet; ut ipse erga Democritum se gessit, ad quem navi suis sumptibus conductâ navigavit, Atheniensibus praecipiens, ut liberae artis opera libera ese sinerent. Egeni et peregrini gratis curandi. Nec solum gratis curare, sed etiam aegrotis de suo elargiri debet medicus, si occasio ferat, peregrino maximè et egeno, ut ipse Senex sapientissimus monoit: Si enim affuerit erga homines amor, aderit etiam amor erga artem, nam ut propheta inquit, beatus, qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus , quibus monemur, non alium debere esse medicum, quam terrenum quendam Angelum, cum hominibus habitantem, beneficum, pium, de aliis sollicitum, sui negligentem, mali quidem ne quidquam cogitantem. Rationes instituti medicorum. Hae autem sunt rationes, quibus ingenui medici ducti ita sibi faciendum esse statuunt: Primò, quia nemo unquam recuperatae sanitatis mercedem dederit, etiamsi sua omnia largiatur. Medici ex alienis casibus suas faciunt tristitias. Sorani locus. Nec medicus ipse pro laboribus ac molestiis, quas ex aliorum semper calamitatibus, ac miseriis colligit, dum alienos casus suas facit esse tristitias, praemium dignum unquam satis reportabit. Idcirco Soranus Ephesius insignis Peripateticus initio Isagoges in artem medendi, mercedes, inquit, si quidem dentur, accipiantur, et non recusentur: si autem non dentur, non exigantur, quia quantum quisque dederit, non potest ulla exaequare mercedè benficia medicinae . Secundò, quia si commerciorum aequabilis servanda sit ratio, quâ justitia commutativa tota nititur, nulla recuperatae sanitatis donum aequare compensatio potest rerum toto genere inferiorum, opum videlicet ac pecuniae. Obiectio. At dices: non medicus se Deus salutem dedit, ipse verò medicus artem et media à Deo ordinata adhibuit; Solutio. quod sanè ita est, et scriptum legimus, à Deo esse omnem medelam, neque enim sine Deo natura rerum quicquam praestare potest: ut tamen humanitatem ac pietatem, qua re servavit medicus; probitatem ac diligentiam, quâ custodivit, persolvas, quid pro animi sollicitudine, et precibus ad Deum fusis referes? Ipse enim Dominum deprecatur, ut dirigat requiem ejus, et sanitatem, propter conversationem illius, quid, inquam, nisi honorarium, quod specimen quoddam relatarum gratiarum et sit et habeatur. Ita enim ritè nuncupatur id, quod medico pro praestito be[p. 190]neficio , aut etiam principi, reiublicae nomine in signum grati animi offertur. Curio, inquit Cicero, missi ut honos haberetur medico; et in Decreti locus. Decreto scribitur, Non sane quidquid ab invito sumitur, injuriose aufertur, nam plerique nec medico volunt reddere honorem suum, nec operario mercedem, nec tamen haec, quae ab invito accipiuntur, per injuriam accipiuntur, quae potius per injuriam non darentur: Ubi per honorem jureconsulti munera intelligunt, quae medicis offeruntur honoris gratia, sicuti ea, quae legatis praesentantur lautia, brabium quod victori, donativum verò quod à Rege aut imperatore confertur. Ecclesiastici locus. Ideò Ecclesiasticus de medico verba faciens inquit: A Rege accipiet donationem, et Altissimus dedit scientiam hominibus, honorari in mirabilibus suis . Conclusio. Ex quibus liquidò constat, et naturae lege (quandoquidem gentium omnium de re aliqua confirmata opinio lex est naturae) et imperatorum sanctionibus, et quod majus est, ex divino praecepto habendum esse medico honorem, et beneficii gratitudinem, alias non recedet malum à domo ingrati: quae Salomonis vox est divina. et ut ipsi tenentur artis suae finem diligenter procurare: ita laborantes debitae gratitudinis curam habere. Stipendia medicis cur ordinata. Ideo quia imperita multitudo artem sibi pernecessariam non curat, praepostero judicio bona alia saluti anteponens, bene ordinatae respublicae et principes prudentes de publico bono solliciti honestis stipendiis medicos bonos atque peritos apud se habere solent. Sic Aegyptii, sapientissimi hominum semper habiti, ex publico medicis victum concedebant, qui secundum legem ab antiquis traditam aegros curarent, ut scribit 2. Bibliotheca. Diodorus Siculus: qui etiam refert apud Indos eundem fuisse morem. et Plato, bonos, inquit, medicos habere oportet in civitate, qui ab ineunte aetate ultra discendae artis studium inter plurimos corpore malè affectos fuerint versati, quod hodie in Hispaniâ observatur, ubi nemini licet publicè medicinam exercere, nisi post studium ipsius facultatis et cursus, ut loquuntur, de more peractos, approbationemque publice et solemniter factam per biennium saltem hospitalia frequenter unà cum experto aliquo medico.

Hipp. locus explicatur. Hippocratem verò de constituenda mercede eos admonere medicos existimo, qui ad conditionem aliquam vocantur à principe vel à Republicâ: aut qui extra urbem proficiscuntur, quòd illa verba innuere videntur, cogitationem induces, quòd non ipso relicto abibis; aut de quibusdam praecipuis viris in oppido de suâ valetudine sollicitis, qui toto curationis tempore volunt medicum quasi sibi addictum apud se habere, [p. 191] idque aut proposito honorario, aut etiam expetentes, ut summam significet, valetudinem omni auro praeferentes, quique propriae liberalitati et medici laboribus satisfecisse certo cupiunt scire, et hâc ratione medicum obligare, ne ipsos negligat, aut de quibusdam non admoneat, quod nobiles plerumque facere sum expertus, quâvis pecuniâ procurantes, ne medicus de promptitudine et alacritate in curatione quicquam remittat, et ut eum faciant plane suum atque obsequentissimum, paratissimumque, si quando iterum morbus ingruat, ad se redire. In quibus etiam ex pacto curationem adhibere, non erit abs re, tùm propter rationem ab Hippocrate assignatam, tùm ut major fides medico adhibeatur, et ut obsequentiores fiant aegrotantes, qui alioquin facile inchoatâ curatione ad alium transeunt.

Admonitiones. Caeterum illud diligenter caveat medicus ingenuus, ne tacito quodam postulandi genere apud aegrotum hanc aut illam vestem, clinodia, equum, libros, aliamvè domesticam supellectilem nimium commendet: neve ab eodem, si mercator fuerit, quidpiam emere tentet, nisi numerata pecunia, immo nec ita quidem, ne aliqam inferat cogitationem hominibus alioquin suspiciosis, et de lucro semper cogitantibus, velle ut sibi offeratur id, quod emit, aut collaudat, et quasi artificio quodam id extorquere, quod ipsum oblaturum non confidit. Multò minus quicquam ex domo patientis assumat detestandae avaritiae indicio: Empirici historia. uti fecisse Empiricum ocularem in fabulâ est, qui ad mulierem suffusione laborantem accersitus, certum precium sibi dari pactus, si eam curaret, si verò non liberaretur, nihil ei deberi: Quoties illam curatum ibat, toties secum aliquid ex supellectile clanculam asportabat, quoad tandem ipsam restitutam nunquid jam plus videret interrogavit: at illa festivè sentire quidem nubem sublatam esse ex oculis, respondit, nunquam tamen antea minùs vidiste, ideoque mercedem solvere recusat, etsi pactum fatetur, nam cum, inquit, coeca eram, domum tamen supellectile refertam sentiebam, nunc cum video, uti ais, nihil rerum domi esse perspicio. Sed quid si medicus familiam alat, et patiens mercator ex peregrinis regionibus illa accipere soleat, quae ex alio non nisi majori precio comparari possint? erit ne medicus pejoris conditionis, quàm caeteri amici, qui ab illo commeatum accipiunt? Respondeo: eos esse mores hominum, ut omnia sinistrè plerumque interpretentur, ideoque per interpositam personam id emi consulerem, ut omnis suspicio removeatur, tametsi careat eo favore [p. 192] medicus, quo posset fortasse aequiori pretio ea sibi comparare. Nam si gratus et liberalis patiens est, ipse ejus rei rationem habebit, et si ultrò integras mittat naves, sine ulla existimationis suae maculâ, accipiet: sin minùs, ita sunt homines iniqui, ut calumniari hanc mercedis quasi praeoccupationem in conviviis, in foro, et in aliis congressibus nunquam cessent: maximè si concurrentem habuerit, qui per mulierculas et alios id magis exaggerabit. Medice vivere, misere vivere quomodo intelligendum. Medicorum conditio durissima. Quicunque igitur hactenus vulgare dictum, medicè vivere est miserè vivere, de his intelligebant, qui secundum medicorum regulas vivunt, id posthac de medicis intelligant, qui ex hominum avaritiâ pendent, si durissimam ut plurimum medicorum nostri temporis conditionem consideres. Ut plurimum dixi, quia et medici sunt, qui illa spernunt, quia et sibi vivere possunt, et opes negligunt: et non ubique, nec apud quosvis vitiosa illa consuetudo viget, sunt enim loca et viri praecipui non pauci, à quibus dignus et arti et artificibus honos exhibetur.

Ampla medicorum stipendia.
CAPUT XXII.

Illam autem medicorum bonorum modestiam, subindeque operae eorum necessitatem longe maximam animadvertentes prudentissimi principes, Reges, et Imperatores, quicunque humanioribus usi sunt legibus, quique eorum generosiores et publicae salutis studiosiores fuerunt, curârunt semper, certatim apud se habere medicos eruditos, ac expertos, qui suae et sibi commissi populi saluti prospicerent, nec sumptibus, nec auro parcentes, utque ipsorum mensis inspectores adhibiti, ornamento illis essent et decori, quosque intimos semper haberent omnium horarum comites· tum quibus tanquam fidissimis asseclis salutis suae, in qua reliquorum omnium constituta salus versatur, custodiam demandatam committerent, et ad quorum nutum semper viverent. Idcirco eis detulerunt immunitates, privilegia, et amplissima honoraria: quin etiam insignes honores eisdem tribuebat antiquitas, et Romani imperatores ipsam artem et medicamentorum affluentiam sumptibus augendam [p. 193] procurabant. Locus Ecclesiastici. A Rege, inquit Ecclesiasticus, accipiet donationem, et disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatum collaudabitur , ut suprà exposuimus. Litterae Artaxerxis. In cujus vaticinii executionem Persarum Rex magnus Artaxerxes Hippocratem ad se invitavit, Histanae Hellesponti praefecto scribens: Hippocratis medici Choi ab Aesculapio originem ducentis gloria artis etiam ad me pervenit; dato igitur ipsi auri quantum voluerit, et reliqua abunde, quibus pous habet, et ipsum ad nos mittito; nam optimatibus Persarum aequalis erit, et si quis alius bonus vir est in Europâ eum Domus Regiae amicum facito, nihil divitiis parcens. Viros enim invenire, qui consilio praestent, non est facile . Hippocratis responsum. Ad quem nihilominus se conferre recusavit Hippocrates, dicens, ignarum esse Regem Persarum, apud eum maiorem esse sapientiae rationem quàm auri: et tamen propriis sumptibus ad Democritum aegrotantem Abderam navigavit, ut antea retulimus. Auctoris consuetudo. Quod equidem mihi saepius in urbibus, quas hactenus inhabitavi, usu venit, ut ad sapientes quoque et eruditos viros atque civiles gratis libentiùs accederem, quam oblato praemio non contemnendo ad rudiores, et ad eos, apud quos sciebam laborem virtutis insaniam judicari: nec medicorum distinctionem ullam apud eos fieri, modò nomen medici usurpâssent.

Donationes medicis facta. Porro autem ut clariùs innotescat, quanto in pretio ars medica semper fuerit apud magnos principes atque prudentes, donationes aliquot medicis ab ipsis attributas recensebimus. Erasistratus Aristotelis filiâ genitus, ut Plinius refert, Antiocho Rege sanato à Ptolomeo ejus filio centum talentis donatus est, quae summa juxta Budaei calculum sexaginta millia efficit nostrorum aureorum. Cassio, Calpitano, Aruntio, Albutio, Rubio, quos principum Romanorum successivè medicos fuisse existimo, ducenta et quinquaginta sestertia annuâ mercede fuere, ut est apud eundem Plinium, quae sex mille ducenti quinquaginta aurei erant. Quintus verò Stertinius imputavit principibus, quod quingenis annuis sestertiis contentus esset, sexcena enim sibi quaestu urbi privato fuisse numeratis domibus ostendebat, quapropter eorum gratià centum sestertia quaestus contemneret. Par etiam fratri ejus summa à Claudio Caesare attributa fuit. Crinas Massiliensis centies sestertium reliquit muris Patriae, moenibus quoque aliis pene non minori summa extructis. In diesem Abschnitt, in dem R. de Castro die Löhne (stipendia) der Ärzte diskutiert, zieht er auch antike Beispiele heran, die sich im 29. Buch von Plinius’ Naturheilkunde finden. Plinius nennt verschiedene hellenistische und kaiserzeitliche Ärzte, darunter den berühmten Arzt Erasistratos und Stertinius Xenophon. Als Beispiele für Ärzte, die 250 000 Sesterzen Gehalt von den Kaisern erhielten, führt de Castro „Cassius, Calpitanus, Aruntius, Albutius und Rubius“ an. Albutius findet sich in den heute gebräuchlichen Editionen nicht mehr, in den mittelalterlichen Ausgaben scheint er jedoch angeführt gewesen zu sein. Quod autem, ut est apud Herodotum, Daemoides annua mercede ab Eginetis talento, ab Atheniensibus centum minis, à Polycrate talentis duobus fuerit conductus: Lib. de praecog. ad posth. c. 8. et quod Galenus, cum Boetii uxorem [p. 194] uteri profluvio laborantem praeter spem aliorum medicorum curâsset, quadringentos aureos accepisset, ut ipse refert, non mihi admodum magnum videtur, cùm majorum memoriâ Thaddaeus in singulos dies quinquaginta aureos cum peregre proficisceretur, et curato Pontifice Honorio decem millia reportaret, quod Petro Aponensi quidam adscribunt. Ludovicus undecimus Rex Galliae medico suo Jacobo Cocterio menstruam dabat stipendium decem aureorum millia, ut refert Lib. 10. Philippus Commineus: nec id modo, verum etiam Episcopatum Ambianensem ejus nepoti, et munera publica multa largiebatur ejus propinquis et amicis. Garcias ab horto medicus Lusitanus nostri ferè temporis à Nysa Mallucus. Nysa Malluco Rege in India plus duodecies mille Pardaos pro curatione accepit: et si aliquot menses, singulis annis apud eum haerere vellet, in stipendium annuum quadraginta millia offerebat, ut idem refert. Est autem Pardao aurea moneta, quae valet fere unciam argenteam, et correspondet duabus marcis Lubecensibus, seu octo drachmis Hispanicis. Sed et nostra aetate Magnus Magorus. Magnus Mogorus, qui ex Tamerlanis posteris adhuc in India intra Gangem latissimè dominatur, Mizareno, quod vocabulum Arabicè philosophum seu medicum Aegyptium sonat, centum fere millia coronatorum annuatim assignavit, praeter amplissimos honores, ut nobis retulit Petrus Texera amicus noster, vir de literis benè meritus et in illis regionibus diu versatus. Philippus Hisp. Rex. Philippus secundus Hispaniarum Rex Francisco Vallesio suo Architatro cùm à febricula septem dierum convalesceret, sex aureorum millia praeter annuum amplissimum stipendium misit, cui ille cum gratiarum actione respondit, non dubitare tantum Regem plura etiam elargiri posse, si vellet. Idem Philippus ac reliqui Hispaniae Lusitaniae que Reges plurimam pecuniam impenderunt medicamentis convehendis ex utrâque Indiâ ac undique terrarum, et medicinalibus viridariis excolendis, in quem finem voluerunt, ut ego quamvis indignus in Indiam Orientalem navigarem oblato stipendio amplo, et honoribus non contemnendis: quibus hoc etiam additum erat, ut neque Proregi, neque cuipiam alii addictus essem, quin immò ipse teneretur, ex omnibus Orientis provinciis curare, ad me deferri simplicia, quae ibi crescunt, ego verò illa conferrem cum iis, de quibus Graeci et Arabes scripserunt, et ad eorum capita reducerem, edito de iisdem commentario. Quod utique munus tametsi honorificum, et universo orbi utilissimum, justis de causis detrectavi, sperans fore, ut alius, qui me et eruditione et experientiâ superet, idipsum aliquando perficiat. [p. 195]

Possitne medicus, ob male administrata remedia, in jus vocari, et poenâ aliquâ affici.
CAPUT XXIII.

Trucidati ob malè administratam medicinam.Legimus plerosque, qui barbaris magnatibus aut principibus in morbis dubiis salutem temerè promiserunt, suae temeritatis dedisse poenas, cum obiissent patientes. Manes Medicus.Manes cum filium Persarum Regis, ut promiserat, non sanasset, cutis ipsi toto corpore fuit detracta. Gabrielem Zerbum cum satrapam Turcicum, quem Bassam vocant, in Mysia sanare non potuisset, satellitum gladiis concisum fuisse accepimus. Arabs Avenzoar medicus expertissimus et gravis auctor in vincula se ipsum conjectum fuisse refert, quòd morbum non curâsset cujusdam. et Lusitanus scribit, medicum nomine Calafurram cum leviter affectae puellae clysterem injici curasset, et paulo post ipsa mortua esset, parentes de medico vindictam apud judicem postulâsse, et in carcerem deducto intentatam ipsi fuisse litem, Anconae gubernante Vincentio de Nobilibus Pontificis ex sorore nepote.

Lib. de lege. Pars negativa. Est ex altera parte auctoritas Hippocratis, dicentis, soli medicinae nullam poenam in rebuspublicis statutam esse, praeterquam ignominiae. et Plato inquit; quivis medicus, si is, qui ab eo curatur, moritur, invito ipso, purus sit secundum legem. Idcircò apud jureconsultos cautum est, ne medici inviti in judicium deducantur: 10. Codicis tit. 52. l. 6. lege, medicos, cap. de professoribus et medicis . Ideoque Nicloces felices medicos dixit, quia praeclara ipsorum opera sol videat, eorum verò delicta et errores terra abscondat . et Lib. 29. c. 1. Plinius, nulla, inquit, lex est, quae puniat inscitiam capitalem medicorum, nullum exemplum vindictae, discunt periculis nostris, et experimenta per mortes agunt, medicoque tantùm hominem occidisse summa impunitas est, quando in hac artium sola eveniat, ut unicuique medicum se profitenti statim credatur .

Pro hujus difficultatis explicatione sciendum prius, medicos alios quidem re, alios nomine duntaxat esse: idque ob vulgi ruditatem, quod promiscuè omnes pro medicis habet, cum tamen plerique non plus medici sint quàm personae, quae in comoediis introducuntur: [p. 196] quemadmodum enim illi figuram quidem et habitum ac personam habent eorum, quos referunt, illi ipsi autem vere non sunt: sic et medici nomine multi, re autem et opere valde pauci existunt, qui nimirum mutant clypeos Danaum que insignia sibi aptant: Falsi medici qui. immo plerique hanc jactant artem, et falso medici titulo sese venditant, et cum maximo funestoque hominum damno praxin exercent, qui tamen detractâ larvâ non alii sunt, quàm pigri quidam et inertes homines, ac inepti tonsores, pharmacopoei vulgares, aut destillatores, milites interdum, obaerati, et aliarum artium apostatae, vel aniculae, et alii, qui clanculario et alieno modo hanc artem exercent, saepe etiam venefici, magi, chiromantici, et alii flagitiosi homines, qui si ritè examinentur, bonarum literarum imperitissimi deprehenduntur, quippe qui nullas unquam disciplinas rationales ne primis quidem labiis degustarunt. Atque ex iis sunt, qui fora frequentant, ruditati ac inscitiae civium imponentes, et in circulis civitatum versantes. Falsi medici notae. Cognoscuntur tamen facile tum ex lineamentis sequenti capite proponendis: tum ex splendido ornatu ac indecenti, ob quem etiam fugiendi sunt. Quamvis quidam reperiuntur, qui non solum artem, verum etiam habitum simulant, quos videre licet vestitu composito, et ornatu non indecoro, ac ut prae se ferunt, minime excogitato apparatu, nec superflua curiositate, vitque ad frugalitatem et meditationem simulata, ad vulgariumque responsiones promptos, qui propterea vituperandi magis sunt: quia totius injustitiae nulla est capitalior, quàm eorum, qui cum maximè decipiunt, agunt, ut boni esse videantur. Simile. Verum hos quidem nemo facile cognoscit, nisi qui probè noverit, quid distent aera lupinis: et qui leonem ex unguibus aestimare assuevit, huic haud difficile id erit: plerumque enim tales medici se gerunt, ut nautae imperiti, nam ut hi, si in tranquillitate gubernantes delinquunt, non fiunt manifesti: si verò deprehenderit ipsos ventus magnus, et gravis tempestas, palàm conspicuum est omnibus, quod ignorantiâ et sui erroris culpâ navim perdiderint: ita medici illi cum curant homines nihil grave patientes, in quos si quis etiam maxime delinquat, nihil sequatur detrimenti, inipsis quidem delinquentes non fiunt manifesti: ubi verò obtigerit magnus et periculosus morbus, tum ipsorum delicta, et artis ineptitudo cunctis fiunt manifesta.

Medici docti.Alterum est medicorum genus eorum, qui per logices, et philosophiae naturalis vestibula ad medicinae abdita penetrarunt, ibique cursibus, [p. 197] ut dici solet, de more peractis, adhibita postea diligenti examinatione doctissimorum medicorum suffragiis fuerunt comprobati: tum deinde operibus medicis se accinxerunt, non solum scientiae habitu contenti, neque cum primum creati medici fuerunt, sese statim ad opera medica factitanda contulerunt, nisi prius praeeuntes aliquandiu secuti fuerint praeceptores suos, ut quae facienda antea legerint, ea demum ductu aliorum in arte clarissimorum facere discant. Optima via ad artem medicam.Quae profectò via ad medicae artis perfectionem fuerit optima, ne qui primùm in nido producti, ac prope implumes volare nituntur, in terram concidant, sed utroque, rationis scilicet atque experientiae, pede nixi securè progrediantur. Salmanticensis Academiae statutum.Cursibus quidem in laudatissima Salmanticensi Academia quadriennium est constitutum, quo optimos professores alumni medicinae frequentare tenentur: tum deinde publico examine praestito, totius collegii medici suffragia experiri, quorum consensu si apti renuncientur insignibus decorentur suis, nec tamen prius totius collegii testimonium scripto academiae sigillo comprobato illis conceditur, quàm per biennium saltem alios praeeuntes in praxi sequantur, tunc verò testimonium illis tribuitur, quocunque tandem circumferendum, quo se judicatos ostendant, quibus fides in arte medica praestanda adhibendaque ab omnibus sit. Examen quale Salmantica fiat.At verò examen minime corruptè fit, sed servatâ lege magna cum integritate, ita ut plerique repulsam interdum patiantur, aut eorum approbatio suspendatur adhuc in annum aut biennium, quo ultra praescriptum tempus publicas lectiones frequentare teneantur, et si ne id quidem sufficiat, quotquot habuerit nigros calculos, in testimonio exprimi consuevit, ut ubique postea constare possit, cui tutò, et cui minus tutò homines suam salutem concredere debeant. Utinam talis mos in aliarum regionum Academiis observaretur, et neque precibus neque pretio, sed juxta merita uniuscujusque promotio fieret: saepe etiam, uti audio, ex aliunde mutuatis declamationibus, ac thesibus medicis ab ipsis praeceptoribus, vel ab aliis consarcinatis.

Promotorum medicoru(m) triplex differentia. Prima.Caeterùm eorum, qui legitimè sunt promoti, triplex adhuc constituitur differentia. Prima eorum est, qui habitum mente conceptum tenent, seu speciem illam artis in altissimis mentis recessibus habitantem, unde cuncta veluti aequabilissimâ trutina perpensa diducere in rerum actum per se ipsi possint: et cuicunque tandem morbo, etiam nunquam antea viso, artificium suum accommodare: Quales fuisse olim [p. 198] absolutos perfectosque medicos non paucos legimus, quorum scripta ad nos pervenerunt: esseque hodie aliquot, non est dubium, futurosque, quibus neque ingenium desit, neque natura, si laborem non fugerint, et diligentiam maximam adhibuerint. Secunda.Altera est differentia eorum, qui, summâ quamvis contentione, assequi nihilominus illam architectonicen medicinam non potuerunt, ideoque aliam quandam viam sequuntur, in quâ tutissimum sibi esse iter arbitrantur, si nimirum à praescriptis veterum medendi formulis non recesserint: Aegyptiorum mos.et quod in Aegypto quatriduum erat, in quo extra praescriptum mederi impune non licebat, id rarò sibi licere existimant: maluntque absque periculo aliorum rectè excogitatis uti, quam sua cum aegrotorum discrimine usurpare. et hi quidem pro medicis bonis sunt habendi, secundasque partes obtinent. Tertia.Tertia differentia est eorum, qui qualicunque cognitione artis in scholis habita, postea desides facti, ex alieno duntaxat scripto sapiunt, et viso morbo ad caput hoc aut illud eum redigunt, ex cujus curatione unam atque alteram medicamenti compositionem transcriptam notant, et tunc demùm se juxta canones curasse jactitant: cum non magis id faciant, quam mulierculae quaedam, quae à medicis aliquando suffuratae schedeas, sine ulla methodo iis utuntur. Simile.Ut enim is, qui sine arte fabrili instrumentis ipsius utitur, serrâ nimirum aut malleo, scindet ille quidem, et ligna perdet, mensam tamen aut domum nunquam efficiet: ita illi corpus humanum destruunt, non curant.

Conclusio prima.Sit igitur prima conclusio: pseudomedici illi, quorum initio mentionem fecimus, non solum vocari in judicium debent, et talionis poenâ puniri, dum homines interfecisse deprehenduntur; sed communi utilitati consultum esset, si prudentes magistratus, qui civium suorum salute nil habent carius, diligenter caverent, ne ita fraudulenter hominum vitae manus injicerent: ac prorsus illis interdiceretur ea, quam falso profitentur, medicina: Consuetudo mala non excusat.neque enim consuetudo quorundam locorum excusat, siquidem in perniciem et necem hominum saepe saepius redundat, atque adeo si deprehendantur, ultra crepidam processisse, et in alienam messem misisse falcem, debitè punirentur.

Ita fieret primò, ut effrenis eorum licentia, grassandi in humana corpora, reprimeretur, in hominem inquam, nobilissimam Dei creaturam, et ipsius Dei praestantissimam fabricam, ac eximium inter alias creaturas divinae sapientiae exemplar. Secundò, non ita ab eorum fraudibus [p. 199] inescarentur homines simpliciores: nec pretio ab his clanculariis hominibus necem sibi compararent. Tertiò, boni medici non cogerentur sortem iniquissimam experiri, dum pari loco cum illis habentur, qui jactabundi suis imposturis faciunt, ut homines minus se concredant eis, à quibus juvamentum capere potuissent.

Ignominia non afficit eos, qui eam habent familiarem.Et multo magis puniendi sunt, quia si illis in republica nulla alia poena statuta esset, praeterquam ignominiae, haec utique eos non afficit, ut qui eam sibi familiarem, et veluti congenitam semper habent, immo in eos non cadat magis, quam in bruta animantia, quae nullius honoris stimulo ducuntur. Vidi ego et visitavi hoc eodem mense, quo haec scribo, tres aegrotantes, quibus quidam ex iis, de quibus hic sermo est, leviter affectis medicamentum exhibuit, quantitate quidem parvum, sed qualitate fortissimum, nullâ subjecti aut temperamenti habita ratione, ex quo omnes inciderunt in copiosam rejectationem sanguinis per os, corrosâ nimirùm venâ pectoris, non sine repentiae mortis, aut saltem empiematis periculo, nec tamen personatus ille medicus post unum et alterum funestum successum resipuerat. Est igitur dolendum, quod non modò sceleri impunitas, verùmetiam opportunitas sit: neque tamen dubitarem, multa flagitia desitura, nisi eorum poenae disiissent. Conclusio secunda.Secunda conclusio: eorum medicorum, qui legitime in Academiis fuerunt promoti, nemo ad judicium deduci potest, et à judicibus poena affici de malè administratis medicamentis. Viderint tamen professores, qui postremis testimonia praebuerint, ne si corrupti, aut pretio vel amore ducti id concesserunt, complices fiant homicidiorum, quae ipsi inposterum hoc ipso testimonio freti patrare possunt; ad magistratum enim non pertinet cognoscere, quinam idonei sint, sed eorum inspicere testimonia: Artifici credendum in sua arte.neque etiam tenetur judicare de rebus sibi ignotis, quia artifici in sua arte credendum est. Itaque multorum nocumentorum culpa ex academiis oritur, quae titulos ac dignitates interdum tribuunt ineptissimis, unde ineffabiles clades in republica sequi necesse est. Gymnasiorum statutum.Quâ tamen in re antiqua gymnasiorum statuta, et quae hodiè, Salmanticae praesertim, religiosè servantur, magno consilio condita conscientias promoventium onerant, quae expressè jubent, ne quem ad superiores dignitates scholasticas admittant, de quo universitas erubescere possit. p. 200

Ad argumenta responsio.His ita constitutis, contrariae rationes facilè diluuntur, nam barbarorum exempla nil aliud monent, quàm medicos cordatos et graves non debere suscipere curationem similium, nisi eo in loco ubi sui juris sint, et periculis aut arbitrio eorum minime expositi. Accusatio non arguit culpam.Quod si quibusdam lis intentata fuit, certè accusatio non arguit culpam, etsi minus legitimè accipiatur, potius judicis vitio fit: nisi in eos, quos diximus personatos medicos. Et vero quod ratio olim dictavit, eruditos ac bonos medicos non deberi ad judicium duci neque ulla affici poena, id Plato lege sancivit: quam postea jureconsultus renovavit. Bonis medicis minima ignominia summum est supplicium.Conqueritur vero Hippocrates, ex quo transcripsit Plinius, hanc immunitatem, quae justè convenit eruditis medicis, iisque quibus vel minima ignominia summum est supplicium, ad eos etiam pertingere, qui ex composito personam medici induerunt: quosque, uti diximus, nulla afficit ignominia: idque accidisse ob imperitae multitudinis ruditatem, quae tales pro medicis judicat et habet, cum tamen non sint. Quod incommodum superioris aetatis viri animadvertentes, constituerunt, ut designati medici doctorum censurae et suffragiis post publicos actus subjicerentur, et solemni ritu publicum suae approbationis testimonium acciperent, ex quo judicibus et magistratibus constaret, quinam ad hoc tanti ponderis munus, essent admittendi, qui vero veluti fuci et ignavum pecus à collegio medico arcendi: et graviter punirentur (quod in multis locis severissimè observatur) qui hasce sacrae medicinae dapes immundis harpyiarum unguibus profanarent: Nam et in mandatis principium est, 8. Digest. Tit. 18. l. 3.ut curet is, qui provinciae praeest, malis hominibus provinciam purgari.

De veri et falsi medici agnitione.
CAPUT XXIIII.

Absolutos igitur perfectosque medicos ex iis notis, quas toto hoc opere proposuimus, cognoscere licet: ad quos etiam reducendi sunt, quos secundas, tertiasque partes in hoc medicinae campo obtinere diximus. L. acut. Et eos inprimis Hippocrates laudandos censet, qui in acutis morbis, quorum vi plurimi hominum enecantur, insigniter prae caeteris in melius [p. 201] procedunt. In morbis acutis cernitur prudentia medici. Et est utique ingenuus artifex, ac unus instar multorum, qui scit, quae caeteri, et quae caeteros latent. At vero pseudomedici, quibus indiciis ab iis differant, operae pretium erit, nunc explicare, ut sicuti priores illi à professoribus in Academiis promoventur et honorifice insigniuntur: ita etiam hi debitis stigmatibus inusti à civibus fugiantur, et à prudentibus magistratibus pro grassandi licentiâ et nocumenti ratione puniantur gravissimè. Nam in rebus levibus interdum connivere, non adeo periculosum est: at in seriis et gravissimis, quae ad hominum salutem tanti sunt momenti, assentiri, et sine ulla animadversione ea praeterire, perniciosum procul dubio censetur. Ita insuper fiet, ut in posterum non eâdem pensetur trutinâ doctus medicus, et imperitus Empiricus, ac dignitas artis artificumque decus conservetur. et ne miserâ et acerbâ ex periculis facta prudentiâ homines posthac ita infeliciter venalem suam exponant vitam: aut necem pro vita incautè emant.

Pseudomedici primus character. Porro sunt illi quidem ut plurimum bonarum literarum non solùm imperitissimi, sed contemptores maximi, interdum etiam non logicae tantummodo et philosophiae ignorantissimi, verum nec graecè nec latinè callent: quippe qui primam ipsam et veram sapientiam ne esse quidem omnino existimant, medicinam verò ac philosophiam, et reliquas id genus artes esse quidem autumant, earum tamen finem studiosè persequendum minime censent. Nec mirum: hi enim ut plurimum ex infima plebe, aut etiam ex textrina zonariave emersi primam aetatem sordidis exercitiis impenderunt: deinde etiam ex manuali parentum operâ, fortuna nonnihil affulgente, non veritatis inquisitioni dediti fuerunt, sed pecuniam et inexplebiles voluptatum delitias affectârunt: atque, ut Thessalus ille Galenicus, desertis propriis opificiis ad medicam artem se contulerunt, quam properea sex mensibus adipisci posse profitentur, quae tamen totum requirit hominem, et ad eam totum vitae spatium vix aut nunquam sufficit. Si vero nec latinarum graecarumque litterarum, nec philosophiae utriusque, nec ullius bonarum disciplinarum indigent, qui medici sunt futuri; neque denique longam experientiam et artis usum desiderant, omnibus in promptu esset artem aggredi, et hinc adeo fit ut nunc etiam opifices proprio magisterio relicto in medicae artis opera insiliant. et cum fullones, metallarii, fabri ipsa quoque vilia officia exercentes absque doctores esse non possint, nec [p. 202] experiri audeant, quae non noverunt: sola est medicandi ars, quam sibi passim unusquisque vendicat: alii à crebro infirmantibus: alii à foeminis medicinam discunt: alii nescio quibus libellis legunt, et uno collyrio sibi cognito omnium oculos curare praesumunt. Secundus character. Est et alius pseudomedicorum perpetuus character, quod ut bonus alienam sanitatem privatis commodis potiorem ducit: ita illi hominum saluti privatam utilitatem anteponunt: maluntque, ut in ipsorum manibus miseri patientes excrucientur et intereant, quàm ut accersitis doctioribus (quorum aspectum, ut lucifugae aves solem, perpetuò fugiunt) sanitatem recuperent, ne tantillum de ipsorum existimatione, si qua est, aut lucro decedat, cui semper inhiantes, et mane salutando circumeunt civitatem, et vesperi convivia frequentant, saepe etiam publica oenopolia, in quibus non sermones ulli habentur philosophici, sed optimus ille censetur, qui plures eosque maximos calices exsiccavit. Inde fit, ut medicae personae obliti, pro diverso hominum captu et ingenio, adulando famulitium ullum non detrectent, nec servitutem, sed omni abjectissimo obsequiorum genere, interdum etiam collusores se reliquis adjungant, et tandem, modò pretium adsit, quidquid jubetur, emptitiorum mancipiorum ritu faciant: contrà quam generosi et graves medici, qui tanquam duces militibus, et Reges subditis, imperare aegris absque ullo pecuniae aucuprio assueverunt. Tertius character. Deindè cum solida eruditione sit destitutus pseudomedicus, stultâ eruditionis jactantiâ imperitae multitudinis admirationem aucupatur, nomenque inane, praesertim verò apud mulieres credulas, quae ex intellectus imbecillitate citiùs arripiunt fallacias, et vana quaeque: Jamque captâta harum tubicinum benevolentiâ et credulitate doctiores omnes latratu suo oppugnat, ac morsu insectatur, calumniando, ut hominum mentes ab iis alienet, quam miseram conditionem docti ac probi quotidie, proh dolor, experiuntur. Est enim malorum solatium bonos carpere, dum errantium multitudine putant culpam errorum minui: verum ignis stipulae cito conquiescit, et inundans flamma deficientibus nutrimentis paulatim emoritur: et perversè se ipsum amat, qui alios errare vult, ne error ipsius innotescat, fuissetque multo melius, ut ubi erravit ipse, ibi non errent alii, quorum monitu potius errore careat. Sed enim ille licet à primo congressu gloriabundus aureos polliceri montes audet, et impossibilia quaeque, immò etiam incurabilium morborum curationes, interdumque sub capitis pignore, inanis nimirum et inutilis, ita ut dum [p. 203] eum ac similes audimus, mortuos posse suscitare credamus: tamen paulò post rerum difficultatibus circumventus praesertim improviso symptomate, vel morbo acuto urgente, ibi inops consilii mox in limine deficit, et quò nam se vertere debeat, nescit: Quartus character. tandemque ad fraudes conversus, ut ignorantiam velet, cùm aegritudinis causam ignoret, culpam morbi in philtra, veneficia, incantationes, et malos Daemones refert: ideoque nullis remediis cedere, propterea characteribus, imaginibus, figuris, exorcismis, carminibus, ameletis et aliis impiis et illicitis utendum, quibus frivola et ludicra quaedam, saepe etiam execranda, includuntur. Quintus. Subinde horum quempiam, dum eorum quae dicit aut facit, causas petas, nil aliud esse deprehendes, quàm asinum Cumanum, qui leonis pelle amictus pabula aliquandiu calcat, et armenta turbat: eum tandem rugire conantem ruditus coarguit. Sextus. Alii audaciores versipellioresque domi unum vel alterum conficiunt medicamentum, quo omnes morbos doloresque omnes indiscriminatim facilè tollere posse promittunt, ac si unus calceus cunctis hominibus aptari queat: et non opus esse tot pharmacis blaterant, quae in pharmacopoliis prostant, cùm ex illis omnibus catholicum quoddam conficiatur quod ipse solus possidet, et vendit, aut alius, cum quo ipse lucrum participat. Nam ut sui juris homines faciant, nec in conferendis consiliis prodere cogantur inscitiam suam, ac censuram pati, arcanum illud esse coelitus delapsum, ac nemini revelandum, nec nisi ipsis cognitum, strenuè commentiuntur, et gregalibus (sic enim doctos medicos nefarii vocant) prorsus ignotum. Septimus. Praetereà cùm nullius aegritudinis ipsi et sui similes cognitionem habeant, si ab ipsis mulierculis interrogentur de naturâ morbi, novum esse affirmant: cumque naturae motus et morborum tempora non cognoscant, si de prognostico scisciteris, non aliter respondent, quam ii qui aleam jaciunt, interdum perplexâ et ambiguâ oratione, et quae in utramque partem flecti possit, veluti olim gentilium oracula à daemoniaco spiritu impulsa. Saepe etiam, prout symptomata premunt, nulla ex vi morbi aut virium robore desumpta indicatione, modò ajunt modò negant, ac saepius sententiam mutant, et unâ eâdemque horâ diversa omnino proferunt. Octavia. His accedit, quod de nulla re unquam sermo incidit, in qua illi suam sententiam non immisceant, ut verè in eos illud cadat:

Grammaticus, Rhetor, Geometer, Pictor, Aliptes,
Augur, scenobates, medicus, magus, omnia novit.
[p. 204]

Nonus. Hisce igitur et aliis imposturis posteaquam eorum quilibet pleraque patravit homicidia, quibus aliquid corrasit, et suos jam amplius errores tegere nequit, solum vertit, et in peregrina se confert loca, ubi denuò gynaeceo et levioribus hominibus sibi jam notissimis artibus sese insinuat, interdum etiam per pharmacopeos, vulnerarios, obstetrices, nec non per ipsos mercium proxenatas, qui hominis adventum tanquam numen caelitus delapsum per urbem spargant. Nova placent ad tempus. Hisce enim novitas omnis grata, et novit impostor, nova minimè solida placere ad tempus: sed cum amiserint novitatis gratiam omnino negligi: atque hi sunt quibus illud accommodatur, quod multi clamant, latrones, sicarios, et veneficos homines inhumaniter occidere: medicos vero humanissimè, ac officiosissimè, et solemniter interimere. Decimus. Adhaec monstrosis opinionibus delectantur, quia vident hisce potissimum imperitum vulgus magis capi et inescari hebetisque et crassi ingenii homines etiam divites in admirationem verti, immo et in litterariâ republicâ non paucos inveniri, à naturâ ita comparatos, ut admirentur peregrinas opiniones, quantumvis absurda quaeque contineant, quia magnificum putant, habere quo aliis contradicant. Undecimus. Nec non monstrosis etiam remediis utuntur illi, et characteribus, annulis, incantationibus, et aliis mediis, quae Deo sunt omninò abominabilia. Sterilitas et viduitas et universa mala venerunt super te Babylonem, propter multitudinem maleficiorum tuorum: et propter duritiem incantatorum tuorum vehementem inquit, Esaias. Duodecimus. Est etiam horum nota, quod plerumque nocent notabiliter, et posteaquam medicamentum exhibuerunt, patiens non multò pòst moritur: aut in symptoma aliquod grave et periculosum incidit, nempe somnum profundum, dyssenteriam, faucium ardorem, ventriculi maximam debilitatem, aut emothoicam passionem: idque propterea, quod neque medicamenti vires noverint, nec morbi naturam, aut exhibendi occasionem, neque illa invicem aptare, et omnia casu fortuitoque faciunt, non vero ex arte, quae verò ita fiunt, perpetua esse non possunt: Chymicorum remedioru(m) incommda. et si semel succedant, millies tristissimum exitum habent, et sunt pharmaca illa plena periculi, quae malam dispositionem in partibus nobilibus relinquunt: et perpauci illis usi sunt, qui aut immaturâ morte non sint sublati: aut vix attingant annum quinquagesimum. Ac plerumque, qui aegris ista imperant, cum in periculo sunt, receptissimis illis utuntur, quae si non prosint, saltem nocere non possint. Decimus tertius. Denique falsum medicum temulentum saepe videas, quod [p. 205] certè vitium cunctis hominibus absque proprii muneris abolitione ut contingere liceat, medico quidem non licet: cujus operam noctu diuque, horâ prandii et coenae, et quâcunque aliâ necessariam esse constat. Cordati medici modestia. Cordatus verò, eruditus, et gravis medicus id semper ante oculos habet, ut summâ cum modestiâ citò et jucundè, praesertim vero tutò, curet, et auream illam ac brevem Hippocratis sententiam: morbis ut prosis vel saltem non noceas subinde observat: adhaec temperantiam maximè colit, ut ad visendos aegros consiliaque suggerenda quâcunque diei noctisque horâ paratus et promptus esse possit: ideo non veritatis duntaxat, verumetiam sobrietatis est studiosus.

FINIS LIBRI TERTII.

LIBER QUARTUS.

De fascinatione.
CAPUT I.

Rejecimus in quartum postremumque hunc librum pauca quaedam, quae quoniam non minus ornamenti quam prudentiae laudem medico afferre compertum est, ratio ipsa coegit promiscuè eadem minimè intacta relinquere. Ac primum quidem, nil crebriùs in vulgarium maximeque mulierum ore est, fascinationis vocabulo, quam oculum malum vocant, et quia, an quidpiam sit in rebus tale, in medicorum praesentia saepius disputari solet, cum ejus ratio ex philosophia, et ex medicina remedia petenda sint; nonnulla de ea disserere ab instituto nostro minimè alienum putavimus, ne haereat prudens medicus in re vulgari, et quam exactè callere mulierculae saepissimè gloriantur. Opinio. 1. Affirmant illae quidem et mordicus defendunt, esse homines, qui si impensius laudaverint, aut intueantur oboesulos infantes, egregios equos, agnos, gallinas, aut alias pecudes, vel segetes laetiores, probata omnia emoriantur repentè. Nec solùm, quae vegetantur et vivunt, verùm etiam minimè viventia, ut vasa pulchriora et specula disrumpantur, et confracta decidant: et bona [p. 206] fortunae imminuantur, ut si quae familia aut numero aucta, et conspicabilis, aut opibus florens, ab istius modi hominibus malignè aspiciatur, non rarò dispersa aut imminuta penitus collabatur, et omnem amittat splendorem.

Neque vero muliebrem duntaxat nugacitatem hanc esse plerique putant, si quidem non contemnendi auctores fascinationis meminerunt, unde illud Virgilii:

Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

G. 9. noct. att. cap. 4. P. li. 7. c. 2. Et Aulus Gellius ac Plinius scribunt, esse in Africa familias hominum, voce ac linguâ fascinantium, qui si impensius laudaverint pulchra quaedam, illa omnia repente pereant. Itaque concludunt esse quosdam homines, qui si oculo furibundo ac livido aliquid aspiciant, illud laedant atque occidant: si verò benigno illud conspexerint, nihil officiant. Et Plutarchus ex Philarco scribit, circa Pontum homines habitare, qui non tantùm pueris, sed etiam viris perniciosi sint, tabescere enim et aegrotare, qui aspectum eorum, et halitum ac sermonem exciperent. Amicos etiam fascinare, et cur. Nec desunt, qui et amicis, et familiaribus, et parentibus oculum fascinantem esse existiment, et fascinari saepè solere homines à benevolis, et carissimis, usque adeo, ut mulieres non ostendant illis pueros, nec diutius ab hujusmodi hominibus inspectari sinant. Neque mirandum ajunt, si qui sunt, qui etiam carissimos, et quibus benè volunt, fascinant, quia cum sint naturâ invidi, non quod volunt, faciunt, sed quod naturaliter solent. Plutarchi sententia notabilis. Ut enim optimè adnotavit Plutarchus, universae animi affectiones, quibus diu insunt, in iis malos habitus generare consuevêre, ac naturae vim capere: atque ita invitos homines in jam proprias et consuetas perturbationes deferre: ita timidi auxilia ipsa reformidant: iracundi in carissimos quosque sunt morosi: amatores et intemperantes nec à sanctissimis quidem corporibus, neque à valdè deformibus queunt abstinere. Cùm igitur tam mira sit consuetudinis vis, nullâ admiratione dignum, si qui invidendi et fascinandi habitum sibi induxerunt, etiam adversus familiares ex morbi proprietate moventur, ac ubi moti fuerint, quod naturâ solent, efficiant, non quod volunt. Porro periculum hoc pueris dicunt maxime imminere, ac pulchrioribus foeminis. Pueri et foeminae cur potiss. fascinentur. Tandem afferunt scripturae loca, quibus id comprobare nituntur, ut illud Deuteronomii: Vir tener habebit oculum nequam adversus fratrem suum: ubi quidam legunt, fratrem suum fascinabit: et Sapientiae quarto: fascip. 207nationugacitatis obscurat bona: et in Ecclesiastico; nequius oculo quid creatum est? atque adeo homines Deum rogare solitos, ut nos liberet à malo oculo. Amuleta contra fascinum. Et idcirco ut hoc periculum removeatur, quaedam inventa remedia, nimirum si bene precemur iis, quos cum laude et admiratione intuemur: aut si quid turpiculum pueri gestent, in quod visus fascinantis intendatur, et vim ammittat: ita solent officula quaedam pueris appendi, et ex gagate manuum digitis duobus cum pollice sic insertis, ut exprimant illam figuram, quam Hispani vocant, higa, aut Isatide, vel nilo tantillum affricant: aut si summo mane surgenti quis digitos praedicto modo intendat: Amuleti insuper loco esse, si baccare frontem cingat, ut refert Poeta:

Baccare frontem Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

Aut si ter in sinum despuas, unde illud Theocriti:

Ut non fascines, ter in meum expue sinum.

Denique si cum avidè lautum cibum assumas, intentiùs aspicienti partem porrigas. Non inelegantia sunt Bomb. li. 2. Hieronymi Vidae carmina, quibus trucem fascinatorem ita describit, et fascinationis species comprehendit:

Quandoquidem memini Tusci alta in rupe Viterbi
Ipse senem vidisse ferum, cui dira vigebant
Ora, gravesque oculi suffecti sanguine circum,
Fronsque obscoena situ, hirtique in vertice cani.
Ille truci (scelus) obtutu genus omne necabat
Reptantum, tenues animas, parvasque volantes:
Quin etiam si quando hortos ingressus, ubi annus
Exuit expleto turpem novus orbe senectam,
Floribus et passim per agros incanuit arbor:
Ille hortis stragem dedit, arboribusque ruinam:
Spemque anni agricolae moesti flevere caducam.
Nam quocunque aciem horribilem intendisset: ibi omnes
Cernere erat subitò afflatos languescere flores.

Rationes pro hac opinione. Et superiorum omnium affectuum rationes posse assignare contendunt. 1. A menstruatis foeminis nocumenta. Ut enim (inquiunt) sunt mulieres menstruatae, quibus tantum virus intra corpus gignitur, ut solo intuitu lethaliter inficiant, sterilescant nimirum tactae fruges, moriantur insita, speculorum fulgor aspectu ipso hebetetur, eborisque nitor, ut tradit Lib. 7. c. 15. Plinius, et vulnera exacerbentur ac recrudescant, ut plerique chirurgi referunt: ita esse homines [p. 208] quibus naturaliter veneficum quidpiam insit, quod per oculos dum rectà intuentur, simul cum radiis visoriis emittatur, quorum sit periculosissimus aspectus. Ita naturae in toto corpore, et in quorundam oculis quoque venena gignere placuisse, ne quid usquam mali esset, quod in homine non esset: hosque esse ac dici fascinatores, et quod tales sint, referunt ad temperamenti proprietatem, aut substantiae modum, aut putrescentiam spirituum, aut denique ad natale astrum, et vim individualem coelestem: sicuti è converso quosdam esse quorum oculi creduntur habere vim beneficam ad res inspectas, vulgo (Benzedeiros). Quod vero pueri nitiduli potius quam grandiores, et elegantiores juvenculae potius, quàm annosae et deformes, in hanc incidant passionem, et propterea his magis cavendum sit, sanguini leviori, uti dicunt, defaecatiorique asscribunt, et molliusculae naturae, ac teneriori corporis habitudini, quae facilè in deterius vertitur. Quidam addunt laesionem illam illatam oculis, oculis etiam concipi, ubi is qui fascinat, et qui fascinatur, sese mutuo intuentur attente, unde illud Poetae:

Dum spectant oculi laesos, laeduntur et ipsii
Multaque corporibus transitione nocent.

2. Ratio. Ostendere insuper conantur possibilitatem fascinationis experimentis quorundam, quos referunt coactos fuisse secedere ab humana conversatione, ne fascinarent proprios liberos. 3. Ratio. 3. De loc. c. 7. et 6. c. 5. Addunt ex Galeno intra nos posse nasci venenum, quod magna ex parte mandatur ad extrema, tanquam ad ignobilia, sic in plerisque animalibus salubribus caput, caudam, spinam, dentes, quiddam deleterium obtinere. Diuersae partes corporis ubi animalia venenu(m) habent. Et ipse Galenus extremas utrinque partes viperarum, ceu multo veneno abundantes, abjicit: scorpius in cauda venenum habet: pastinaca marina in radio: corvus marinus in cervice: muraena in dente: et morsus hominis lethalis interdum hominibus est: L. de ther. ad pis. Masticati cibi novivi sunt infantibus. C. de Epilepsia. ut scribunt Avicenna, Razes, et Dioscorides, ideo masticati cibi interdicuntur infantibus maximè à jejunis nutricibus aut menstruatis, capita columbarum reprobantur à Zoare: et capita piscium à Tralliano. Similiter igitur in quorundam capitibus contineri posse deleterium humorem, cujus vapor insigniter laedat, nam fixione oculi vehementer inprimitur vapor capiti rei visae, quia multus spiritus mandatur ad oculum, simul autem cum spiritu accedit vapor noxius. Quemadmodum ergo ab oculo ophthalmico transit vapor manifestè noxius, et in oculum conspectum inducit [p. 209] ophthalmiam: ita ab oculo fascinantis exire vaporem occultè noxium, laedentem conspectum, maxime si conspectus fuerit valetudinarius ac tenellus, ut pueri, foeminae.

Variis occurritur ab iectionibus. Si quaeras, cur plures fascinantes foeminae sint? respondent, quia menses facilè transeunt in deleteriam qualitatem: Si, cur inter foeminas maximè vetulae fascinant? quia menses in illis per aetatem et absentiam caloris promptius vertuntur in venenum, et menstrua purgatio suppressa et venenata reddita, in corpus omne redundat, et spiritus inficit, eos potissimum, qui ab oculis foras exiliunt, hos aerem contaminare, pueros ac tenellos fascino laedere. Sed cur fascinator jejunus, et in aestate, aut ubi praecessit affectio animi valida, vel motus humorum impetuosus, magis fascinat, in contrariis statibus minus? quia pravi humores agitati plus veneni communicant oculis. Cadavera vero et qui venenum sumpserunt, non fascinare, nec putridè febrientes, quia non adest intentus aspectus cum malignitate et invidia: oculos vero fascinantis propter assuefactionem non laedi ab innato veneno. Sed cur noxius magis sit intuitus invidorum, quam aliorum? quia affectâ animâ corpus afficitur, nam et cogitatio de rebus venereis genitalia excitat: et canibus in certamine prae ferociâ saepè visus extinguitur: moerores, et avaritia, et zelotypia colores mutant, quibus affeectibus non minus invidentia penetrare solita corpus malitiâ implet.

Secunda opinio. Haec tamen plerique alii non recipiunt, immo commentitia esse dicunt, et ab anicularum deducta figmentis. Quorum sententa ut clarius innotescat, praemittendum, fascinationem tùm dici, cùm quispiam alium videns absque ipsius contactu quippiam agens eum laedit. Fascinatio quid. Vel, ut apertius ac luculentius dicam, fascinationem esse passionem oculis illatam, et conceptam ex quadam affectione animi malignâ ejus, qui intuetur. Dicitur autem fascinatio à fando, quod incantationibus inducatur, vel, paucis mutatis literis à verbo graeco βασκάνω, quod invideo significat. Visio quomodo fiat. His adjungendum, visionem non fieri per radiorum emissionem, ut Platonici censent, sed potius per intromissionem. Species visibilis qualis. Prima ratio pro hac op. Praesupponendum insuper, speciei visibili nullam inesse qualitatem activam vel passivam, ad modum quatuor qualitatum naturalium, quia species visibiles, nec calidae sunt, nec frigidae, nec sicae, nec humidae, et tantum efficere possunt, ut res, cujus species sunt, videantur, nullum verò nocumentum per se inferre. Atque adeo cum visio sit actio immanens, et p. 210 fiat per introsusceptionem sive per passionem, non posse idoneam hujus fascinationis causam assignari, unde dici solet: homines per visum pati ac vexari, non autem agere et nocere. Praeterea vanum esse existimare, vim animi unius in corpus alterius aliquid efficere, ac talem vim naturalem maleficam in corpore praeexistere: neque verò astro id posse attribui, sic enim omnes illâ horâ nati fascinatores essent. Nec satisfacere, qui ad temperiei et substantiae dissimilitudinem confugiunt, quia in res ejusdem speciei non potest esse tanta substantiae pugna, non enim basiliscus basilisco, non vipera viperae, sed homini et aliis animalibus nocent, et ut unum animal alteri tam sit noxium, id ex vehementi naturae antipathia et dissimilitudine nasci, nec uni semini secundum naturam vim esse alteri venenosam. Vanum igitur esse et plane superstitiosum fascinationis vocabulum, idque inde colligi, quod mulieribus magis quam viris: et indoctis magis quam doctis ea opinio sit persuasa: Hip. et Gal. fascin. non faciunt me(n)tionem. et neque Hippocrates, neque Galenus, neque veterum medicorum quispiam fascinationis mentionem fecerint, cum tamen fusissime de cunctis morborum generibus et causis egerint. Quod si quidam alii probati aliarum professionum auctores de ea scripsêre, factum id ambitione quadam, quâ omnia, quae vulgus miratur, tueri nituntur, subtilitatis magis quam veritatis amatores, quâ eâdem superstitione remedia sunt inventa, inter quos Plinium et Plutarchum numerant, Virgilium vero non ita loquentem induxisse Socratem aut Aristotelem, sed opilionem quendam, ut insinuaret, non ex propria mente id dictum, sed ex vulgit opinione, qua nihil est incertius. Ad loca sacra scriptura responsio. A loco Deuteronomii nullum omnino accipi subsidium, quia ibi per oculum malum non fascinatio, sed tenacitas intelligitur, ac si diceret, etiamsi videat vir fratrem, uxorem, et filios fame interire, illis non distribuet nutrimentum, prae nimia tenacitate: multo minus ex loco Sapientiae, ubi aliter legitur: fascinum vile, nugax et nihili : quasi diceret, â nugatoria et adulatoria laudatione ita nos ludificari, ut ad vera prorsus coecutiamus, ut mala pro bonis, et bona pro malis habeamus: et quod Ecclesiasticus inquit: nequius oculo quid creatum? perinde esse, ac si diceret invidentius eo, quod nimium videt, quoniam qui invident alicui, ab invidiosi felicitate nequeunt oculos avertere, ideo vocantur vicini mali: adhaec quia oculus peccati et concupiscentiae fenestra esse solet, ac malorum animi affectuum index, seu leno illecebrosissimus: Aut sal[p. 211]tem allegoricam esse locutionem quae ex vulgari et falsa de fascinatione opinione nata fuerit, quia, per oculos valde laeduntur homines et in peccata conjiciuntur, quae locutio metaphorica vera est, verus tamen sit sermo ille vulgi, unde nata fuit, annon, nihil refert, veluti si adulatores Syrenes dixeris, tametsi Syrenes revera nullibi sint. Ad reliqua argumenta. Quae de menstruatis affert Plinius, falsa esse ac fabulosa, siquidem quotidie cum illis citra noxam versamur, quia menstruus sanguis vitiosus plerumque sit, non tamen venenosus. Adde quod non oculis modò, verum etiam halitui et expirationi efficacior vis esset: Tum deinde menstruam purgationem, cum anubus ex aetate et naturae praescripto deficiat, nec ipsis nec aliis esse incommodaturam, immo praegnantes et quibus ex morbo suppressi sunt menses, vehementius fascinarent. Pueros vero et elegantiores juvenculas propterea fascinari creditum, quia nitidiores, oboesiores, pulchrioresque cum sint, solent plerumque laudari, in admirationem pervenire, attente inspici, et ulnis gestari; quae verò opima sunt corpora atque pulchra, si ad summum bonitatis processerint, quia stare non possunt, necesse est, ut decidant et in contrarium vergant, si Hippocrati credimus: Hip. 1. aph. 2. C. libr. 2. c. 2. unde, ex sententia Celsi, cum plenior quis et rubicundior se ipso factus sit, suspecta habere bona sua debet. Cum igitur corpora haec ob praedictas causas in magna pericula repente incidere saepe soleant, suspiciosum vulgus causam non intelligens tam repentinae mutationis, in verba et aspicientium oculos rejicit effectum, tribuens non causae, et quia ea quae diximus corpora plurimos habent quotidie laudatores, facile anus aliqua rugosa et odiosa in hoc numero reperitur, cui noxa potius tribuitur quam aliis. Vel etiam quia trux aspectus vetularum deformi suo squallore potuit infantulos perterrefacere, timor concitare humores, ut citiùs morbus erumpat, ad quem tenellum corpusculum jam erat dipositum.

Opinio tertia. Fascinationis species tres. Prima vulgaris. Alii ut totam hanc difficultatem absolvant, tres constituunt fascinationis species: vulgarem unam, sed propriè dictam, quippe cui fascinationis allata descriptio proprie conveniat, qua ipsa visione seu aspectu activo fascinantis, vel etiam invido aliquo laudante, eo solo quod malignè et malitiosè aspicit vel laudat alium, à quo est averso animo, laesio fit, ut si ex invidia affecti oculos infigunt, et quasi veneno tincto telo homines impetunt. et hanc omnino dari negant [p. 212] ducti iisdem argumentis, quae pro secunda opinione paulo superius recitavimus. Secunda fascinationis species physica. Alteram physicam fascinationem appellant, cui tamen improprie conveniat fascinationis vocabulum: quia propriè loquendo contagio est, sive infectio: hanc visione saepe fieri concedunt, ac tum potissimum, quando mutuus est intuitus interim, dum laedens aspicit laedendum: ideo quidam in ratione hujus fascinationis non solum oculis esse illatam constituunt, verum etiam oculis concipi, ubi is qui fascinatur, et qui fascinat, sese mutuò intuentur. Hac ratione, qui ophthalmia laborat, obvium quempiam inficere, pestem, tabem et elephantiasin propagari, nec cum iis laborantibus, aut mensam, aut lectum communem habere tutum esse. Contagionis modi. Et pueros potissimum affici hoc pacto ac fascinari, quia humidiores ex se ipsis spiritus quosdam effundunt, qui aere corrupto in eos redeant, undè exivêre: idque minus accidere iis, qui induruerunt, et jam compacti sunt, et non solum visu, verum etiam odore et voce respirationis contingere effluxionem, per quam evaporationes fiunt animantium: facere insuper plurimum ad hanc infectionem imaginationem ejus qui laeditur, ideo facilimè eos corripi, qui timent, vel correptos se putant. Non itaque ab oculis suffusionem, ungulam, aut leucoma, in quibus vaporatio non adest, sed lippitudinem duntaxat in alios mitti: pestilitatem vero non tàm aspectu, quàm halitu maligno propagari, scabiem non oculis sed manibus affricari, et membrorum contactu simul cum putrida evaporatione, nam et tactus et affrictio manifestum quoddam habent patiendi principium: quod tamen aliarum avium pennae aquilinis conjunctae decrescant ac pereant, ab occultâ quadam vi fieri, plumarum caulibus putrescentibus. Lippitudo ut fiat. Caeterum in lippitudinibus spiritum virulentum non tam per oculorum globos, quàm per ipsas cavitates et cantos seu hircos emitti: denique hanc noxam quam ex vitiato humore spiritus conciliant, metaphoricè non propriè fascinationem dici. Tertia species magica et daemoniaca. Tertiam esse eamque frequentiorem, quae pendeat à daemonis maleficio, qui ex pacto homini nocere volenti cooperatur, et tunc definiri fascinum, esse qualitatem daemonum arte illatam, ob tacitum vel expressum hominis cum daemone pactum. Ad hanc referenda plurima dicunt, quae varii scriptores ad alias species referunt: hanc probari experientia quotidiana et confessionibus sortiariorum, qualis ille procul dubio fuit, quem ex Vida superius descripsimus. Fascinatorum notae. Fascinatorum hujusmodi notas esse Plinius scribit, si in oculis ambobus [p. 213] vel eorum altero binae sint pupillae, aut in altero effigies equi aut canis quasi mancipio inusta stigmata ab eo, cui se devoverunt, idque affert ex auctoritate Ciceronis: eosdem praeterea non posse mergi, ne veste quidem degravatos. Afferunt et aliam hujus placiti rationem, quod ab uno humore naturaliter tam diversae speciei res non videntur posse interire. Atque hae sunt praecipuae opiniones in hac obscura admodum, et a sensibus nostris plane remota difficultate, in qua quid potissimum sentiendum sit, Deus ipse novit.

Sane quod quidam in confirmationem prioris sententiae asserunt, imaginationem, quae plurima potest, ut quod horreamus cùm terribilia videmus aut audimus: et qui alios mingentes aut oscitantes vident, saepe etiam aut mingant aut oscitent, ob animi attentionem ad memoriam reducentes eas operationes, quarum eramus obliti, quia causa non incitabat: et cum conspicimus eos qui acida aut acerba comedunt, dentium stupore afficiamur, quem vocat Galenus emodiam: non probant imaginationem humanam extra corpus imaginantis quicquam facere; sed id tantum suadent, posse corpus imaginantis movere non tamen alienum: Sunt enim illi omnes interni affectus sicuti seminis ad vasa seminaria motus, nec aliter cerasi imaginatio rubrum colorem intra foeminae corpus proli inducere potest, interim dum in utero continetur, delato humore ad locum conceptus.

Avicennae sententia notatu digna. Part. 4. c. 4. Firmius tamen ejusdem sententiae assertores insistere videntur Avicennae placito: is enim, sexto Naturalium , animam ea vi pollere arbitratur, ut possit imaginatione sola permovere corpus longè dissitum: existimatque animam humanam, ob magnum cum supremis intelligentiis commercium, tantum posse, ut aliena corpora immutare valeat, et mira efficere, utpote: ut foemina sine mare concipiat, et homines à mortuis resurgant, ac caeci à nativitate videant. Neque vero omnes aut sapientes aut virtutibus conspicuos viros ea praestare posse, sed perfectissimos et qui ad axactam cum mentibus superioribus communicationem devenerint, quorum numerus in hac vita perexiguus aut nullus est. Cum inquit, anima humana fuerit constans nobilis et fortissima, et non immersa in affectibus corporis, nil mirum si transcendat operationem suam in corpore proprio (hoc est operetur in corpore alieno, sicuti in proprio) atque ita cum sit spiritualis et constans in habitu suo sanet infirmos, ac debilitet pravos, et contingat permutare elementa, ita ut quod non est ignis fiat ignis, et quod non est terra [p. 214]fiat terra, ac pro ipisus voluntate contingant pluviae, ac fertilitas, sicut contingi absorbitio à terra et mortalitas, quae omnia proveniant secundum virtutem intelligibilem, cuius voluntas permutare valeat, id, quod pendet ex permutatione materiae : Prophetiae proprietas. Et hanc esse unam ex proprietatibus prophetiae. Hujus placiti ratio esse videtur, quia anima humana nobis forinsecus influit, et est naturae intelligentiarum coelestium, quare ut illae intelligendo (sic enim omnes sentiunt) movent orbes et multiplices vires infundunt in elementa: ita nostram animam cum vehementius rapitur imaginatione quapiam forti extra materiam, non esse impossibile, ut illas, operari in externam materiam. Insomnia divina. Hinc fieri dicunt insomnia, quae divina appellantur, animâ ipsâ inter dormiendum operante, depositâ rerum humanarum cura, intelligenteque ac praevidente, quae ex sensibus non accepit, ut supernae illae intelligentiae: quae tamen non omnibus aequaliter contingant, sed iis, qui fortius imaginantur, quia anima minus materia est obruta: atque hinc nonnullos fieri divinatores, alios salutiferos, et alia quae vulgò circumferuntur ignoratâ causâ: quae tamen, etsi à plerisque reiiciuntur, non sunt cuncta omnino improbabila: Cabalistarum sententia. ac deducta videntur ex Cabalistarum dogmate, quod ita habet: Cum anima comprehenderit, quidquid poterit comprehendere, et conjungetur animae superiori; exspoliabit indumentum terrenum à se, et exstirpabitur de loco suo, et conjungetur cum divinitate. Quemadmodum enim granum frumenti in terram jactum non quiescit, donec glebae viscera frangat, et coelesti aura fruatur: et altissimi montes ex imis vallibus exurgunt: et in metallis quod generosius est, in altiores spiritus sublimatur: ita nil mirum, si homo quem praestantioribus donis Deus ornavit, ad summa tendat: Deificatio. Vocatur vero haec actio ab ipsis Cabalaeis Deificatio: ad illam verò, quam per decem acquirimus numerationes, quas sephirot vocant, quibus rerum apprehensio fit, aptitudinem sive potentiam non implantasset homini Deus, nisi captus ille divinitatis esset possibilis, et consequenter illae operationes, quae divinitatem ipsam consequuntur. Hanc eandem sententiam tenet Leo ille nobilissimus Philosophus in tertio Dialogo de amore , affirmans, posse nos acerrimè contemplantes adeo mentem extollere, ut ipsa secum vitae nexum abducat, et corporis mole depresà, ac in servitutem quasi redactâ, adeo se exoneret ac liberet, ut desideratum cogitatumque objectum singulari quodam affectu complexa, corpus exanime prorsus [p. 215] deserat: atque hoc suavissimo mortis genere sanctissimos viros et patriarchas supremum diem obiisse, divinitatem exosculantes, ecstasi sive contemplatione divina in sublime correptos.

De philtris.
CAPUT II.

Porro philtrum fascinationis etiam species quaedam esse videtur, ideo de ipso quoque tractatio hîc annectenda fuit siquidem utriusque ratio non absimilis, incerta nimirum, atque dubia, vulgò tamen receptissima. Dicitur autem philtrum à verbo Graeco φιλεῖν, quod amare significat, Hispanicè bechizos, Germanice ein Liebdranck. Philtrum quid. Et est pharmacum, vel magica aut ludicra quaedam actio, certis ceremoniis, carminibus aut verbis concepta vel administrata, quibus amantes amatae, vel è contra, amorem conciliari sibi persuadent, et in eo maxime laborant.

Pars affirmativa. Est igitur investigatione dignum, possintne ejusmodi philtra amorem concitare, et voluntatem ad particularem aliquem amandum cogere. Quod quidem quibusdam rationibus comprobari posse videtur. Prima ratio. Prima, quia ut voluntas ligatur in odium alicujus (quod nos alibi disseruimus) ita etiam posse videtur in amorem impelli: Ligari posse varia censent quida(m). nec desunt qui existimant, posse etiam ligari fures, ne in aliquo loco furari possint: et mercatores, ne in designato emporio negotiari queant, et exercitus, ne limites transgrediatur: ligari insuper naves, ne ulla vi ventorum, pansis etiam velis, portum ingredi valeant: et molendina, ne ulla vi aut impetu volvi queant: et canes, ne latrent: atque aves et feras à venatoribus ligari, ne volare aut fugere possint; et sanguis ne fluat. Ratio secunda. Secundo quia multa sunt pharmaca, quae vim habent naturalem turbandi humores, irritandi semen, et concalefaciendi universum corpus, quorum fere catalogum in nostro lib. 3. c. de sterilitate vir. de universa medicina mulierum libro recensuimus. Ratio tertia. Tertio, quia legitur apud Oseas 4. Oseam prophetam, esse spiritus quosdam incentores libidinum atque luxuriae, dum inquit: Spiritus fornicationis decepit eos et fornicati sunt Deo suo . Quod autem hoc proveniat à maleficio, Nah. c. 3. Nahum exprimit dicens: Propter multitudinem fornica[p. 216]tionum et in libro Baruch mentio fit maleficii amatorii sub his verbis: mulieres circumdatae funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum, cum autem aliqua ex ipsis attracta à transeunte dormierit cum eo, proximae suae exprobrat, quod digna non sit habita sicut ipsa, neque funis ejus disruptus.

Pars negativa. Prima ratio. Ex altera tamen parte sunt, qui constantissime defendunt, philtra non posse animum hominis commovere, ut certum hominem amet, quia voluntas propter arbitrii humani libertatem nullis herbis aut magicis artibus cogi possit: objecta enim esse, quae movent sensus, sensus intellectum, is appetitum inprimis venereum, si aetas et caetera respondeant. Ratio secunda. Secundo, quia si philtris induceretur amor, saepius nunquam visa nec cognita impensius amare cogeremur, neque aspectu rei amatae opus esset, quod tamen experientia constat, ideoque mutuas effigies ad conciliandum amorem utrinque viros principes mittere solitos, quia ignoti nulla cupido, objecta enim sensuum, quae appetentiam excitant, singularia sunt. Ratio tertia. Tertio, quia si in certam personam philtra agunt, cur non in hostem, ita ut hostium animos in amorem nostri inducere possimus? Et quidnam efficacius esset ad pacem inter dissidentes principes conciliandam? quod concordiae vinculum tutius ac firmius? Ratio 4. Postremo, quia nullum exemplum in sacris libris, vel ullis aliis probatis auctoribus extet, quo doceatur, verum et constantem amorem inter conjuges vel alios amantes philtris conciliatum fuisse.

Philtrorum materia varia interna. / Hippomanes triplex. Ut nos ab hac difficultate explicemus, sciendum primò, plurima philtra nobis veteres commemorasse, menstruum nimirum muliebre, sperma viri, cerebrum felis, vel pulli asinini, uterus hyaenae, virga lupi, remora, ossa rubetae, scinci, et potissimum hippomanes, quod triplex est, unum plantula quaedam Arcadiae, quae vulgo filix esse existimatur: alterum spuma genita in equae ignuine, de quo Propertius:

Virus cupidae stillat ab inguine equae
Hippomanes.

Tertium pellicula, quae avellitur à fronte pulli equini recens editi, cujus odore equos in furorem redigi creditur, de quibus Arist. lib. 6. de hist. an. cap. 18. Pli. 8. c. 12. Col. lib. 6. Aristoteles, Plinius, Columella et alii scripserunt. Sunt autem haec omnia periculosissima ac perniciosa, unde rectè Ovidius cecinit:

Nec data profuerint pallentia philtra puellis,
Philtra nocent animis, vimque furoris habent.
[p. 217]

Lucretii poetae mors. Luculli. Caligulae. His Eusebius refert Lucretium Poetam dementatum, deindè etiam interemptum: atque idipsum Lucullo accidisse in eius vita Plutarchus scribit: idemque fuit Caligulae interitus, cui Cesonia Hippomanes potandum porrexit, ut narrant Josephus et Suetonius, de quo Juvenalis:

Ut avunculus ille Neronis
Cui totam tremuli frontem Cesonia pulli
Infudit.

Friderici. Idem refert Cuspinianus de Friderico Duce Bavariae electo Romanorum Rege, exemplaque plurima passim in Historiis leguntur. Leges di philtris. Quare cum tam noxia sint philtra, meritò Athenienses Temniam sagam morte mulctarunt, et immerito Areopagitae alteri ignoverunt, mortuo eo, qui acceperat: prudentissimeque jura civilia in eos, qui talia philtra seu pocula amatoria exhibuerunt, poenas constituunt capitales: Philtra dicta noxia sunt. / Simile. fugiendaque semper sunt, etiamsi non in malum sed bonum finem exhiberentur, utpote ad conciliandum mutuum inter conjuges amorem (quod tamen, ut postea apparebit, ea arte fieri nequit) quia semper ut minimum reddunt eum, qui accepit, attonitum, debilem et mentis emotae, ut piscibus accidit, qui non retibus et hamo, sed medicamentis capiuntur. Philtra extrinsecus exhibita. Referuntur insuper alia maleficia amatoria, quae extra corpus adhibentur, per mixturas compositas ex herbis, foliis, radicibus, metallis, reptilibus, plumis, membrisve avium, piscium, vel animalium. Ad quae maxime expetunt malefici capillos, vel unguium praesegmina; vel fasciam sive partem vestimenti, quod solitum sit tangere corpus maleficiandi, aut epistolam, vel quid aliud de illius domo, quibus adhibent certas ligaturas, et involuta consuunt tunicae vel chlamydi maleficiandi, vel abscondunt sub lecto, aut inter plumas et culcitram, super quam dormit, aut sub limine ostii, vel alterius loci, super quem foemina aut vir maleficiandus transiturus sit. Philtra per imagines. Tertium maleficii amatorii genus fit per imagines quasdam ex terrâ vel cerâ, gemmis, aut aliâ quavis mixturâ confectas, quas baptizant, adjiciendo quaedam verba turpia, quibus etiam quandoque aperiunt pectora, et ipsorum corda ingenti calore ignita reddunt: aut tamdiu detinent, quoad liquefiant, existimantes, eodem modo cor hominis maleficiandi aduri atque emolliri et oboediens reddi ad votum amantis: vel etiam limo eorum, quos pervertere nituntur, effigies exprimunt, cujus maleficii Virg. meminit in pharmaceutria dicens: [p. 218]

Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit
Uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.

Utuntur etiam pergameno vigineâ ex cute pueri recens nati vel abortivi, inscriptâ characteribus et verbis magicis, cujus magnam esse efficientiam blaterant. Per carmina. Utebantur insuper olim carminibus, funibus et ligaminibus, unde illud Poetae:

Haec se carminibus promittit solvere mentes,
Quas velit: Ast aliis diras immittere curas.

Syriacarum mulierum perversus mos. Huc pertinet illud, quod Herodotus refert, fuisse morem Syriacarum mulierum ad delubra Veneris, ut juxta legem semel in vita ad ipsius templum desidentes, cum externis viris consuetudinem haberent, nec prius domum regrederentur, quam hospitum aliquis cum eâdem à fano seorsim abductâ rem haberet: nec cuipiam permittebatur, hospitem repudiare, quicunque es esset, qui eam prius abduceret. Ab hac igitur Babylonis consuetudine Jeremias populum Dei dehortatur, et ab adolitione oliviarum, quam magicis nugis addictae Babylonicae foeminae, ne diu illic excubare cogerentur, pro philtro utebantur: maximè quae nec divitiis, nec formâ, nec genere commendabantur; et cum illa ossa urerentur, precabantur, ut sic hospites eorum amore torrerentur: Ut hinc obiter intelligas Scripturae locum superius allatum.

Amor quid Sciendum praeterea amorem esse desiderium pulchri: illum verò, de quo agimus, esse affectum vehementissimum, et pene indomitum, visu vel notitia rei amatae per sensus excitatum, quo amantis voluntas libero mentis judicio impellitur, ut illud objectum prosequatur, ex quo plus commodi et voluptatis sperat. Ferocis amoris causa. / Lascivi amoris qualitates. / Amor cur oculis privatus pingatur. Est autem affectus hic spei affinis, sed vehementior: hujus vero vehementiae ac ferociae causa est, quod plures animae facultates in hunc affectum conspirent, vimque suam cogant ac uniant, ut vegetativa, sensitiva, appetitiva, quae rationalem animam oppugnant, partium principum cordis nimirum, epatis, ac generationis organis, ita ut homines cum ratione insanire videantur, idcirco ejus vim et atrocitatem admirati Philosophi amorem non solum ratione verum etiam oculis privatum pinxerunt. Hic oculatissimus cum sit, nihil interdum omnino videt, et cum debilis, omnia superat. Ideo Poeta dixit: Omnia vincit amor, et cum parentum erga liberos, et brutorum p. 219 in sobolem affectus ardentissimi sint, eos tamen effrenis amor superat: nam animi turpitudine conglutinatus amor homines adigit ad majorem insaniam, atque errorem, quod Virgilius in pharmaceutria sic notavit:

Saevus amor docuit natorum sanguine matrem
Commaculare manus.

Medea filios discerpsit impatientia amoris: Dido sibi manus conscivit: fortissimus Hercules effoeminatus servivit Omphalae: Samson arcana revelavit mulierculae: nec non aliquando sanctorum animos vincit ac domat, et Spiritum Sanctum expellit. Hinc incesti concubitus, raptus, adulteria, ac reliqua scelera, quae amoris comitantur vehementiam, ita ut nec fama, nec virtus, nec pudor furori obstent. Amoris causa visus. Hujus autem amoris prima linea et causa motiva visus est: Amoris obiectum pulchrum. objectum pulchrum externum. Uxor Potipharis Josephi pulcherrimi juvenis quotidiano conspectu in ejus amorem concitatur. Istius sensus vim agnoscens Virgilius inquit:

Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error
Et alibi: Intrat amor mentes visu, dediscitur usu.

Et Plato  amoris furorem fascinatorium esse docuit, quia mutuo aspectu et intentione oculorum amor hauriatur augeaturque. Amantes dur dicantur colliquescere. Hinc, ut Plutarchus scribit, diffluit ac colliquescit amator, ubi pulchra intuetur, pulchrum enim ex adverso conspectu, quod ex ipsorum oculis exit (sive id lumen sit, sive influxus) amantes liquefacit et consumit cum voluptate dolori conjuncta. Tantam hanc visus excellentiam Philosophi summis encomiis extulerunt. Aristoteles dicit, cum esse nobilissimam animae ancillam, et fidissimam scientiarum amicam. Plato speculum intellectus: Visus encomia. Seneca bonorum omnium infundibulum, addere debuisset et malorum: Cicero mineram thesaurorum vocat: Euripides oculos esse scribit animae aulicos: Theseus anteambulones voluntatis: Menander specula memoriae: Poetae eos esse dicunt stellas corporis. Amor ut generetur et foveatur. Itaque visus amoris initii et incrementi occasio prima est: nam primo visae formae simulacrum visus offert imaginationi, quod phantasia volvit ac revolvit, tunc homo istud objectum dignius judicat, quod ametur, caeteris rebus, mox amor praesentia rei amatae fovetur ac gliscit, non quod semper objectum externis oculis videat (nam et absentes plus amore cruciantur) sed quod assi[p. 220]duè de illo cogitet, quod antea vidit, illudque plus, quàm par est, aestimet, et imaginando fomenta et faces praebeat ardori: si enim ab externa duntaxat visione penderet, cum plures eandem videant et vicissim videantur ab ea, non unus solus deperiret, contemnerent reliqui.

Amantium mores. Porro quanquam amor à ratione primum procreatur, quia foeminam hanc aut illam dignam amore esse judicat, non tamen ab eâ dirigi postea aut cohiberi facile potest: quia potius ut indomitus pullus in matrem ipsam recalcitrat, et ita effrenis evadit, ut amantem ad damnum et manifestum exitium praecipitem trahat, qui enim alterum vehementer amat, omnium aliarum rerum delet memoriam, quia amor hominem à semetipso prorsus alienum, et amatae personae addictum facit, melancholicum, voluptates fugientem, solitudinem persequentem, animi cruciatibus plenum, curis undique circumseptum, cogitabundum, spe viventem, desperatione stimulatum, suspicionibus afflictum, zelotypiae telis confixum, ita ut amoris causâ amantes vivendo moriantur, ac moriendo vivant, quasi incantationibus à se alieni, unde philtris ementati esse existimantur: qui enim alterum impotenter amat, sui ipsius nullam prosus habet curam, quod quidem ab omni ratione et judicio prorsus alienum exisitit: nam cum sit caritas quaedam, à seipso debet exordiri. Merito igitur cum amor post ortum suum omni ratione privetur, coecus depingitur: et quia pulchrum appetit sub ratione boni ac digni, idcirco Veneris formosissimos oculos habentis filius esse fingitur: Amor cur nudus pingatur. / Puer indicatur. nudum praeterea eum faciunt, quia vehemens amor propter impatibiles animi cruciatus, nec ratione dissimulari, nec prudentiâ occultari potest, quâ quia destitutus est, puerum eum esse praedicant: Alatus et sagittarius. alatus formatur, quia celerrime in animos sese insinuat: sagittas ipsi attribuunt, quia è longinquo jaculatur, et cor ipsum tanquam proprium scopum feriendum sibi proponit, et quia amoris et sagittae vulnera quam similima sunt, profunda nimirum et gravia atque curatu difficilia.

Conclusio prima. His ita breviter praemonitis, sit prima conclusio: philtris secundi ac tertii generis, quae magica sunt, amor conciliari naturaliter nequit, nulla enim herba, pharmacum, ceremonia, vel ars magica potest animum hominis commovere, ut certum hominem amet, per illa enim nec objectum sentiri, nec videri, aut visus ipsi alterari valet, aut alius sensus intellectusvè ipse, quorum operationes ad amorem concitandum necessarias esse diximus in secunda animadversione. [p. 221]

Conclusio secunda. Secunda conclusio: etsi philtris secundi et tertii generis voluntas nullius cogi potest, ad amandum quem non vult: potest tamen malus Daemon hominem alioqui volentem, et à vera pietate alienum variis tentationum illecebris interius agitare, ut oestro quodam libidinis vexetur: et ex pacto ad signum constitutum omnia fiant, quae vult; in subjecto tamen à Deo, et vero ipsius cultu alieno, non autem in iis, de quibus dixit Psal. 30. Regius Propheta: Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius et non respexit in vanitates et insanias falsas . Potest subinde de uno illo aut illâ tam assiduè memoriam et imaginationem movere, repraesentando circumstantias, propter quas amore dignus videatur, et subtrahendo eas, quae indignum redderent, ut tandem in nassam praeda cadat, idque tribuunt mulierculae aut maleficae viribus earum rerum, quae nullas omnino habent. Illud tamen, quod diximus, intelligendum de vehementi persuasione et inclinatione, non de necessitatis absolutae coactione aut mentis omnimoda privatione. Vere enim nolendo plerique omnes volunt, et vellent quidem abstinere, sed nolunt carer voluptate. Et quod majorem inducit admirationem, quanquam cruciamenta amoris saeva et intolerabilia sint, eis tamen amator liberari nec desiderat, nec procurat: immo si quis salutare consilium dederit, pro acerrimo habent inimico, qui amarissimam amoris dulcedinem degustarunt, et ipsius blandum venenum recusare nesciverunt. Quaelibet enim corporis servitus voluntatem saltem liberam relinquit, solus amor indissolubili nodo voluntates nostras alligat atque devincit, unde illud Medeae:

Video meliora, proboque
Deteriora sequor.

Amantes mente non privantur. / Amantes artificiosi sunt. Quod autem amantes mente privati non sint, perspicuum sit ex variis et mirabilibus technis ac dolis, quibus saepius illicitos amores exercent, quos miro ingenio et arte occultare solent, et appositè dexterrimèque omnia administrare, quibus animum amatae in sui amorem vicissim commoveant, ut non amentium sed amantium omnia eorum instituta dici queant. Vulgus autem non potest facile distinguere inter voluntatis actiones, et motus concupiscentiae ac inferioris portionis.

Conclusio tertia. Tertia conclusio: philtra primi generis, quae et menti et corpori ut plurimum valde noxia esse jam protulimus, stimulum Venereum in homine concitare possunt: inprimis vero in eo, qui amore prius alicujus ardebat: at is stimulum non in unam certam personam, sed promiscuè [p. 222] in omnia concitabitur individua aut augebitur quidem in jam antea amatum, neque id philtrum, sed potius Venereum pharmacum dicitur quod ex causis naturalibus ad Venerem incitat, ut ex prima animadversione constat, et secundum argumentum pro parte affirmativa allatum sufficienter concludit.

Conclusio quarta. Quarta conclusio: elegans forma, morum venustas, blanditiae, et illecebrae ex parte amatae maximè movent animos amantium, quibus si accedant occulta quaedam sympathia, et ex parte amantis otium, crapula, et sedentaria vita, habebis praecipuam vitiosi amoris causam, atque adeo ut vulgo dicitur, amore captus animus non eget philtris. Merito igitur Ovidius amandi artifex maximus, inquit:

––– Valeant Medeides herbae

Moribus ac forma conciliatur amor.

Et alibi:

2. de arte amandi. Fallitur amonias si quis decurrit ad artes,
Datque quod à teneri fronte revellit equi.

Et paulo post:

Sit procul omne nefas, ut ameris amabilis esto.

Olympiae dictum. Nota est historia Olympiae Reginae, Philippi Macedonis uxoris, quae cum intellexisset maritum amore puellae ardere, et in hunc amorem philtro assumpto fuisse pertractum, ipsam ad se adduci jussit, ut cum eâ expostularet: cum autem morum suavitate ac formae venustate excellere animadvertisset: valeant, inquit, calumniae, tu in te philtra habes. Quod fere Lusitaniae Reginam patrum nostrorum memoria in simili casu dixisse fertur. Nam, ut refert Afranius in Vopisco apud Nonium Marcellum:

Si possent homines delinimentis capi
Omnes haberent nunc amatores anus,
Aetas, et corpus tenerum, et morigeratio,
Hac sunt venena formosarum mulierum,
Mala aetas nulla delinimenta invenit.

Amorem quae accendunt. Porro hasce amoris vitiosi faces accendunt plerumque illa, quae superius retulimus, et hoc disticho breviter comprehenduntur:

Otia, segnities, somnus, caro, foemina, vinum,
Prosperitas, ludus, carmina, forma, puer.
[p. 223]

Verumque ut plurimum deprehenditur illud Ovidii dictum:

Otia si tollas, periere cupidinis arcus,
Despectaeque iacent et sine luce faces.

Nec non illud Martialis:

Quaeritur Aegysthus, quare sit factus adulter,
In promptu causa est, desidiosus erat.

Amoris vitiosi remedia. Quae omnia manifesta fiunt ex iis, quae in secunda animadversione, et in rationibus pro parte negativa adductis dicta sunt. Sed quodnam erit remedium contra philtrum sive oculorum veneficium? occupatio mentis in rebus gravioribus, lectio bonorum librorum, preces ad Deum ut nos liberet à pravis cogitationibus, saepiusque in mentem revocare ea, quae indignam faciunt foeminam, ut ametur, fagacitas nimirum pulchritudinis, menstrua, et quod tandem futura sit vermium esca, ex cujus putri cadaveris medullâ spinae, ut plerique scribunt, serpens terribilis enascetur. His accedat quod dum forma diligitur, negligitur fama, abbreviatur vita, bona et honor amittuntur, ac in iram divinam incurritur.

De alexicacis sive Salutatoribus.
CAPUT III.

Est genus hominum, quod alexicacos vocant, Hispani bensedeiros, hoc est, salutores seu empsalmatores, eo discrimine, quod isti affirmant se sanare vi orationis, quam conceptis verbis dicunt, illi vi salivae et halitus, quem aegro inspirant. Quaestio. Quorum causa meritò hoc loco discutiendum venit, an solo contactu, visu, voce, afflatu, osculo, verbis, aut lintei applicatione vulnera aut morbi sanari atque alia mira perfici possint.

Pars affirmativa. Prima ratio. Hoc probare quidam nituntur, quia spiritus per arterias ex corde promanant, et per visum aspicientis, vel per os loquentis, vel per poros tangentis erumpunt, et eò efficacius penetrant, quo vehementiori voluntate videntis, loquentis aut tangentis fuerint emissi. Visus virtus. De visu afferunt exempla ferè eadem, quae nos antea ad fascini comprobationem circumferri retulimus. Et insuper, quia quem prior lupus viderit, vocis facultatem amittit: galli gal[p. 224]linacei aspectum metuit leo: et, ut scribunt Plutarchus, ac Heliodorus rupicula si in ictericum figat oculos, sibi morbum, aegro sanitatem conciliat: Zauri qui. et illi, quos Hispani seu veedores vocant, ea videre affirmant, quae abdita sunt, in terrae visceribus, venas nimirum aquarum et metallorum, thesauros, et sub sarcophagis cadavera ipsa. Tactus. De tactu quia à Regibus Angliae quibusdam annulis nervorum contractiones, spasmus et morbus comitialis curabantur, ut scribit 8. Hist. Ang. Viri Principes qui sanationis dono praediti sunt crediti. Polydorus Virgilius: Et Regibus Galliae hoc beneficium concessum, ut contactu strumas seu scrofulas sanarent, ut referunt G. tract. 2. D. 2. c. 5. Guido et Tag. lib. 1. inst. Chirur. lib. 7. enne. 23. Johannes Tagautius insignes chirurgi. Novi ego nobilem virum, qui halitu oculorum vitia sanare profitebatur: et notum est illud Plinii de Pyrrhi Regis digito, contactu morbos sanante; ac refert Antonius Sabellicus Vespasianum Imperatorem duos à plebe viros opem sibi à Serapide demonstratam implorantes, sanasse, unum visu captum, salivâ: alterum crure debilem, calcanei contactu: denique magnam esse tactus vim inde concludunt, quod cadaver coram occisore propter praecedentem contactum sanguinem soleat effundere. Vocis et verborum virtus. De verbis et vocibus id confirmant ex fundamentis Cabalistarum, qui asserunt, litteris et syllabis quandam esse cum coelestibus corporibus et mentibus sympathiae connexionem: verba autem illa esse natura sua majoris efficaciae, quae sunt orta à lingua digniore, et â sanctiore dignitate instituta, quaeque sanctiores res significant: tunc deinde nomina propria radios quosdam esse rerum, quas significant, et in ipsis nominibus vitam quandam latere, quoniam et illa ipsa, quae creaturis Adamus imposuit, à naturis rerum influxum receperunt, per ipsum enim Deum rebus nomina imposuisse, ideo scriptum à Psal. 146. Regio Propheta: Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat , et c. Adhaec voces significativas primariò quidem per influxum coelestem significare, secundario ex hominum instituto: et quia in significativis utrumque concurrit, plus virium habere nomina significativa: tandem vim complexorum verborum, utpote propositionum, et orationum, efficaciorem esse, tùm quia veritas ei accedit, tum etiam, quia qui integram orationis contexturam promit, magis animum dictis intendit, quare vis quoque vehementior imaginationis concurrit.

Ethnici sunt simiae piorum. Ex his promanâsse videtur, quod etiam Ethnici, qui merito simiae appellantur populi Dei, magnam verbis vim et carminibus tribuerunt: [p. 225] ita scribit Theophrastus, Ischiadicos carmine sanari: Superstitiosae curationes in verbis. Cato luxatis membris carmen auxiliari prodidit: Homerus scribit Autolyci filium profluvium sanguinis è vulnerato femine Ulyssis inhibuisse carmine Die Erzählung von der Heilung des Odysseus durch die Söhne des Autolykos, also die Brüder seiner Mutter, wird von Homer in der Odysee erzählt (XIX, 413-466): Von der durch einen Eber verursachten Verletzung blieb eine Narbe zurück, an der Odysseus' alte Amme Eurykleia (http://d-nb.info/gnd/120462591) den Helden des trojanischen Krieges bei dessen Rückkehr in seinen Palast auf Ithaka ihn als ihren Herren erkannte. : Soranus hoc verbum abraca dabra, chartae eâ figurâ inscriptum, quam Serenus tradit, ex collo appensum, à febribus, maximeque ab hemitriteo liberare prodidit: nec solum in bonos, verùm etiam in malos effectus, carmine utebantur antiqui, unde illud Virgilii:

Carmina vel possunt coelo deducere lunam
Carminibus Circe socios mutavit Ulyßi,
Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

Et illud Ovidii:

Carmine laesa Ceres sterilem vanescit in berbam,
Deficiunt laesi carmine fontis aquae.
Illicibus glandes, cantataque vitibus uva
Decidit, et nullo poma movente fluunt.

Ratio secu(n)d. Secunda ratio, quia sicut in herbis, lapidibus, et animantibus inveniuntur virtutes sanandi: sic non videatur repugnare, quin et in tota humana specie vires reperiantur, ut in uno homine sit virtus talis lapidis aut herbae, in altero alterius.

Ratio tert. Tertio, quia non abbreviatur manus Dei, ne eam gratiam, quibus vult, largiatur.

Ratio quart. Quartò, in confirmationem adducunt experientiam et varia curationum genera mirè frequentia, et praxin quotidianam militum, qui solo afflatu, osculo aut nudi lintei applicatione sanant, etiam atrocissima vulnera, qui omnes dono sanitatis in variis morbis se praeditos gloriantur: et tale curationis donum habere putantur, quotquot nullo foemineo foetu intercedente septimi masculi legitimo thoro nati sunt.

Ratio quint. Quintò, quia naturali complexione vel constellatione quidam sint nocivi, ex solo aspectu, quod in fascinatione pateat; ergo ex iisdem causis quosdam ex naturali complexione et constellatione esse salutares et medicos.

Atque haec mihi potissima visa sunt argumenta, quae pro confirmatione hujus dogmatis afferri, quaeque pro defensione salutatorum, eorum fautores congerere solent: Morbi et remedia quaeda(m) trans naturam. A quibus ut nos explicare possimus, notandum prius, quod quemadmodum morborum quidam sunt trans naturam, ut nos alibi jam prodidimus: ita etiam remediorum, et horum [p. 226] quidem alia divina esse; alia magica. Habet enim Deus optimus maximus omnia in potestate suâ, et quocunque vult ea deducit: Illius imperio coelorum motus cohibentur; et Sol tanquam fixus constitit dimicante Josua: ignis de coelo deductus fuit ab Elia: aer plerumque, sed maximè Davidis tempore, contaminatus: terrae sterilitas et fames Josephi aetate: Job ulcere pessimo à Satana correptus, et postea Dei jussu sanatus. Ita legimus, Deum per Prophetas vel à morte plurimos suscitasse, vel à gravissimis morbis liberasse absque naturalibus remediis. et rursus quicunque divinitus morbi delabuntur, naturalium quodammodo similes apparent; ita ea quae divina remedia sunt improbi nefariique homines magicis artibus aemulantur, accitâ Daemonum ope, quorum scelerati perditique homines ministri sunt: Sic Moysis miracula Pharaonis magi imitabantur. Nec negandum est, et esse et fuisse magicas artes, ut apparet in iis, quae de Pythonissa in sacris litteris recitantur: nec frustra tam in lege Divinâ, quam in Romanorum sanctionibus, tot supplicia in magos constituta essent. Damarcus magus. Et Plinius de Demarco quodam scribit, qui degustatis pueri immolati extis in lupum se convertebat; Circe. et Circe venefica poculo et herbarum succis socios Ulyssis mutavit in feras, ideo sic loquens introducitur à Poeta:

Has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena
Ipsa dedit Moeris: nascuntur plurima Ponto:
His ego saepe lupum fieri et se condere sylvis
Moerin, saepe animas imis exire sepulchris,
Atque satas alio vidi traducere messes.

Curatio à Daemone tuta non est nec firma. Caeterum ut magicis artibus Daemon plerumque non res ipsas, sed rerum species quasdam exhibet, quibus hominum mentes praestigiis illudat, et oculorum aciem perstringat: ita in his quae ad medendi usum pertinent, non certa nec tuta, sed fallax, captiosa et periculosa saepissimè sanatio est, quia quamvis Daemon quosdam integre sanare posset, tamen hoc beneficium in hominem, quem perpetua consectatur invidia, conferre non vult, et si quando id facit, est ut perversas hominum mentes irretiat, sibique in fidelitate retineat, hoc inprimis adnitens, ut ii, quos seduxit, divino cum cultu et honore digentur. [p. 227]

Ordo naturalis rerum. Notandum praeterea, Deum ad perfectionem universi statuisse quendam ordinem naturae, dum rebus singulis largitus est peculiarem suam essentiam, et proprias huic essentiae sive naturae actiones, quae vocantur operationes naturales, in quarum numero remedia naturalia sunt, quae per contraria fiunt, et haec in eodem genere posita partim similia, partim dissimilia esse debent. Ordo supernaturalis. Alium vero ordinem esse supernaturalem, seu miraculosum, ad quem pertinent quaedam operationes, quae vires hominum superant, quarum operationum principium non est ipsa rei natura, sed absoluta Dei voluntas et omnipotentia. Ordo prodigiosus seu praeternaturalis. Tertius est ordo prodigiosus, qui re ipsa non excedit limites naturalis ordinis, sed excedere dicitur ratione modi, quem vel cuncti homines vel plurimi ignorant, et hic à plerisque omnibus vocatur etiam ordo supernaturalis, propriè tamen praeternaturalis vocari potest, ad quem referuntur multae mirificae operationes, factae per bonos vel malos angelos, subitâ naturalium agentium applicatione. Itaque hosce tres ordines Deus in rebus statuit, naturalem, miraculosum et prodigiosum: Ordo artificialis. quibus homines quartum adjunxerunt, rerum nimirum artificialium, qui rebus naturalibus diversas formas indere solet et hic naturali accedit, quia humana industria nil efficit, quod rerum naturae repugnet: quanquam igitur ordinem transcendit naturalem, cum tamen non destruit aut subvertit.

His praemonitis, sit prima conclusio, non esse credendum hoc sanitatis donum, et hanc gratiam, quam vocant gratis datam, pessimis et perdissimis hominibus à Deo esse attributam. Haec perspicua fit, quia illa operatio esset miraculosa; miracula autem facere istiusmodi ardelionibus Deus non concedit: scriptum enim legimus in Psalmo: voluntatem timentium eum faciet; hi verò eum non timent. Conclusio secunda. Secunda conclusio, nec vi naturali id facere posse videntur, quia quae à naturâ fiunt, à superstitione aliena omnino sunt: Salutatorum figmenta. illi autem multa superstitiosa adjungunt, dum modos tangendi observant, cum quibusdam ceremoniis, ac multo vini potu, quem ad hanc operationem exercendam opus esse perhibent: deinde quia dicunt, in praesentia alterius salutatoris, vim majorem habentis, se sanare non posse; cum potius vis illa si naturalis esset, tunc intendi debuisset. Unus salutator cognoscitur ab alio nunqua(m) viso. Praeterea quia dicunt unum salutatorem ab aliis salu[p. 228]tatoribus cognosci, licet eum nunquam viderint, quod notae à Daemone potius quam â naturâ impressae, indicium est. Adhaec jactitant, sibi revelari, quae procul in eorum absentia fiunt, et posse sine nocumento tractare carbones ardentes, quae naturaliter fieri nequeunt.

Conclusio tertia. Tertia conclusio, militarem illam vulnerum curationem niti Daemoniaco pacto, et ex genere suo malam esse constantissimè censeo: vel saltem tribuendam fiduciae aegrotantis, non verbis aut afflatu militis facinorosi. Prior pars confirmatur ex iis, quae supra in primâ animadversione retulimus: Non immerito igitur Lib. de diff. feb. cap. 3. / L. perplexorum, c. 72. / In lib. misnaiot. cap. 11. Christophorus Vega hos, ut augures et impostores, publicè puniendos censet, et Rabbi Moyses Aegyptios mendaces et stultos esse affirmat, unde sapientes Hebraeorum, eos qui pro sanando vulnere exorcismum cum sputo murmurant, partem non habere censent futuri seculi, eo quod sacra inquinant Dei nomina, nimirum cum dicunt: omnem languorem quem posui in Aegypto non ponam super te, quoniam ego Deus tetragrammaton sanator tuus . Secunda conslusionis pars evidens fit ex iis, quae superiori libro de fiducia aegrotantium disputavimus, quorum summa est, quia inducitur humorum alteratio, ad quam sanitas interdum sequitur.

Conclusio quarta. Quarta conclusio, Sanctos et Prophetas miraculosè absque ulla naturalium remediorum applicatione et sanasse, et posse sanare quoslibet morbos, non est dubitandum: confirmatur tùm ex praecedentibus animadversionibus: tum exemplis passim in sacris litteris obviis.

Conclusio quinta. Quinta conlusio, prodigiosè ac supernaturaliter multa olim fiebant, quae an adhuc extent viri excellentes, et perfecti, à quibus fieri queant, incertum habeo. Cabale. Probatur haec difficilima assertio, quia ut tradunt sapientes, ad litteralem et allegoricam sacrarum literarum intelligentiam, tertium accedit contemplandi genus practicam magis, quam theoricam actionem praestans, qua phantasia, ratio, et mens pro suo cujusque modo adhaereant superis, per quam adhaesionem donum Prophetiae, linguarum et curationum virtus, interpretationis, scientiae et sapientiae spiritus, varia distributione infunditur, secundum quod alii aliique magis unum quàm aliud donorum respectent. Humanae mentis ad superos adhaesio quî fiat. Humanae autem mentis cum superis adhaesio adhaerentum pruitatem, et eorum cum aeterna veritate symbolum et concinnitatem reuqirit: quod efficere nitebantur Cabalaei, et ii, quos filios Prophetarum scriptura appellat, sa[p. 229]cras meditando litteras, earum videlicet contemplando numerum, figuram, positionem, permutationem, combinationem, eaque referendo et tollendo ad superos et aeternae veritatis sacramenta: Non quod Cabalaeus ejusmodi interpretamenta ubique ad amussim Prophetarum et sacri eloquii intellectum fuisse vel esse existimet: sed hoc unum intendit, ut concinnâ et reciprocâ hac phantasiae, rationis et mentis exercitatione denudentur animi vires à cogitatione terrenâ, tollanturque ad superos, illisque adhaereant: Decem sanctissima Dei nomina. tunc deinde totis viribus virtuti ac divinis oraculis studeat Cabalaeus, ut in iis decem sanctorum Dei nominum sensum dignoscat, sciatque et intelligat, singula praedictorum nominum clavis vicem gerere, ad aliquid ex iis, quod seculis usus deposcit: ita ut analogia quadam eisdem decem nominibus sanctissimis, decem divina oracula correspondeant: decem item orbes coelestes, decem angelorum ordines, decem potissima membra hominis, ac rerum omnium ordines decem, quos praedicamenta vocamus. Ut eleganter ac fuse 4. Agriculturae coelestis Risius disputat, et Josephus Castiliensis: quod si ita intellexerit c. 1. lib. 4. Avicenna in eo, quem ex ipsius mente retulimus dogmate, non videtur omnino reiicienda Arabis sententia.

De libris qui sub titulo Enoch et Salomonis circumferuntur quid sentie(n)dum. Hinc obiter cavere licet circulatorum quorundam fallax praestigium, qui miras nobis operationes inculcant, et artificia, prae foribus suspendentes splendidos voluminum titulos, et modò hunc esse librum Enoch, quem ante caeteros omnes fuisse veteres prodiderunt, modò illum Salomonis comminiscuntur, facile indoctis auribus imponentes; ac praecipuè conjecturâ, quod Josephus scribit Salomonem contra Daemones artem ad utilitatem hominum et curationes invenisse: et addit experimentum, quod ipse viderit praesente Vespasiano Imperatore, quendam 8. antiquit. Historia Eleazari cuiusdam. Eleazarum de gente Hebraica naribus cujusdam obsessi, annulum cujus signaculo radix à Salomone reperta erat subdita, applicuisse, et Daemonem è naribus odorantis extraxisse, ac Salomonis Cantico Daemonium proscripsisse. Constat quidem Salomonem scripsisse de arboribus, et plantis, à cedro Libani usque ad Hyssopum, ac insuper de jumentis, reptilibus, volucribus, et piscibus, quae omnia naturalem scientiam spectant, nec dubium, quin supernaturalem illam probè etjam calluerit: tamen introspicienti acrius apertè innotescit, conficta esse illa volumina, si quis praesertim verborum seriem et sententiarum [p. 230] vim ac genus characteris consideraverit. Nam et hoc etiam ignorant ipsorum consignatores, vel maximè ob linguarum Chaldaeae Hebraeaeque ignorantiam, quas operi necessarias esse constat, nil tale ad amussim tenere se posse: cum et verba ignorent, et numeros atque figuras, et vitae puritate careant, ac idoneo magistro, cujus etiam opera requiritur. Unde fit, ut tametsi multa passim legantur ejusmodi experimenta, nusquam tamen percipiatur eorum effectus.

Solutio argumentoru(m) pro parte affirmativa. Ex dictis solvere poteris omnia ferè argumenta, quae pro assertione contrariâ adducta fuerant: nam quod de constellatione afferebatur, nullius momenti est, quia sic omnes eam vim haberent, qui tunc nati essent. Minus multo urget, quod de qualitate hominis nocivâ adductum fuerat, quia ullam talem esse omnino dubium et incertum est: nec si talis esset, quicquam ratio concluderet, plura enim ad sanitatem quam ad aegritudinem requiruntur. Lapides verò, herbae, et animalia vim quidem beneficam habent, ex certo temperamento totius speciei, ita omne rhabarbarum bilem purgat, et magnes omnis fertum trahit: si igitur homini hoc concedatur, ratione speciei humanae, quilibet homo vi polleret sanandi alterum. Sed nec ratione individui, inquit Del Rio, quia si sic, cur non eadem diversitas in individuis rhabarbari et magnetis. Haec tamen responsio claudicare videtur, quia in his non est tanta diversitas individualis, quanta in homine, ob naturae perfectionem; si igitur ei quidpiam tale contingat, poterit fortasse sanare: sed hoc jam non tàm erit naturale quam prodigiosum; id quod Principibus illis viris accidisse dixerim, si quidpiam tale certum est, scilicet quia vehementer superent temperamentum et modum substantiae totius speciei. Si vero quod nonnulli autumant, singulis Regibus hoc â coelo datum, ut aliquem morbum curent, si modò sibi attributam vim cognoscerent, tunc potius dixerim, gratiam esse à Deo Regibus gratis datam, cum quibus dubitandum non est, Deum particulariùs concurrere, quàm cum reliquis hominibus. Quod verò de lupo circumfertur, id accidere poterit, quia qui in feram improvisus incidit, ob aspectum formidabilem metuit vehementer, ob metum sanguis ad cor fugit, ac frigus caeteris membris inducitur, subitaque humorum alteratio, unde raucedo ac vocis impedimentum. Quanquam Scaliger totum hoc de lupo falsum esse contendit, sicut et illud de rupicula, cui non invitus subscribo. Zauros venas aquae novisse exi[p. 231]stimo , ex vaporibus manè et vesperi locis illis exspiratis, et item venas metallorum ex herbae genere illic nasci solito: quam etiam vim humori melancholico et natorum inde spirituum vehementiae plerique tribuunt. Thesauros et cadavera à Daemonibus ostendi existimarem, quemadmodum fortasse reliqua omnia, quod hanc isti facultatem solent ad certos dies restringere, Martis nimirum ac Veneris, id quod latentis pacti indicium est. Fusio sanguinis ex cadavere praesente homicida cur fiat. Fusionem sanguinis ex cadavere quidam miraculo tribuunt, alii casui, nonnulli antipathiae et odio vehementi inter occisum et occisorem, quae talem naturalem qualitatem impressit, ut aperte ibi conspiciatur quaedam vivi amantis et mortui hostis comparatio ac similitudo.

Corpus humanum miram cum coelo ac mundo inferiori similitudinem obtinere.
CAPUT IV.

Neque verò mirum quippiam videri debet, quod nos superiori capite de Analogiâ rerum inferiorum ad superiora recensuimus. Nam et corpus nostrum universae superioris ac inferioris naturae imaginem pulcherrimam sustinet, ac prae se fert, ita ut in exiguo hoc microcosmo totus vastissimus lateat macrocosmus. Philosophia quid.Ideo veteres dixerunt, Philosophiam nil aliud esse, quam hominem seipsum noscere, omnium enim rerum notitiam complectitur: homo vero imago est omnium rerum, non solùm ut ex elementis compositus, verum multo magis, ut ex sibi peculiaribus principiis consistit, quibus magno mundo similis est. Censent enim Cabalaei ad mundi imaginem hominem factum esse: ideo dictum: faciamus hominem ad similitudinem nostram; ubi intelligunt Deum omnia coeli et terrae opera ad formandum hominem consulere, in quo voluerit exprimere imaginem omnium rerum: Quaterno numero pleraq(ue) sibi invicem correspondent.Neque in eo quicquam sit, quod exemplum non habeat in majori mundo. In nobis enim omnium sapientum consensu quatuor sunt elementa, ex quibus mundus [p. 232] hic inferior componitur: ex iisque quatuor praecipua temperamenta consistunt: quatuor humores: quatuor aetates: quibus subinde quatuor diei partes: quatuor anni stationes: quatuor mundi plagae: quatuor venti qualitatibus sibi invicem miro quodam consensu correspondent. Corporis moles terrestri globo ut respondeat.Tota verò corporis moles globum hunc terrestrem repraesentat: extima enim cutis, pilis et variis coloribus ornata, ipsius terrae superficiem floribus et herbis circumvestitam: musculi montium cacumina: et quid similius cum mari, in quod flumina omnia tendunt, aut ab ipso derivantur, quam jecur, à quo omnes venae oriuntur, et per universum corpus disseminantur, ut ab iis singulae partes nutrimentum suscipiant, non aliter quam à fluminibus terra irrigata, humoreque perfusa, quaecunque in ipsa producuntur, vegetantur ac nutriuntur: ossa tibi pro lapidibus sunt: fons vesica: et si Chymicis credas, nec mineralia in homine desunt, sal, mercurius, ac sulphur: universus verò homo arbori inversae à Philosophis assimilatur, cum cujus radicibus nervi magnam similitudinem habere videntur: denique ut in terrae globo insensibilia sunt, viventia et sensitiva, ac locomotiva, ita quidem in homine naturales facultates in singulis partibus corporis: vegetativa verò in jecore ac venis: in cerebro sensitiva et locomotiva.

Corpus humanum coeli imagine(m) refert.Enimvero non solum hujus globi inferioris, sed etiam ipsius coeli manifestam quandam imaginem corpus humanum gerere videtur: et miram cum rebus coelestibus harmoniam. Ut enim Solis et aliorum planetarum Deus immortalis conditor et formator est, qui in illis excellentissimam pulchritudinem depinxit: ita in humano opificio ipse coelorum conditor Deus pulcherrimae imaginis auctor fuit, corporisque parti cuique suam dedit actionem. Motus Planetarum.Et ut cum Sole et Luna Planetae omnes motibus duobus sensui manifestis moventur, uno communi, qui est totius universitatis coelorum, altero particulari, de Planetae cuiusque natura: sic corporis humani partes duplicem habent motum unum universalem, qui pendet à totius corporis motione, alterum qui ab insita particulae cuique facultate proficiscitur. Solis imago in homine.Et ut Solis motus constans in coelo semper est, ac indefatigatus; ita facultatis vitalis (quae imaginem elegantissimam Solis obtinet) motus constans est, omnique diei ac noctis momento perpetuus et indefatigatus. Ut insuper Solis calor terram, ita nativus calor humanum corpus vegetat ac fovet: Utque ille terrae omnes facultates ad actiones praeparat, et excitat, ita hic corporis hu[p. 233]mani vires omnes facit, ut in actionem producantur: et ut Sol militae coelestis dux est, ac semper juvenis, semperque renascens, motu suo cuncta perfundit; ita cor humanum totius coproris columen est, et pulsante vitalique facultate tam subjectas quàm superpositas partes perfundit atque modificat: sicut quemadmodum illius motu mundus carere non potest; ita neque arteriarum humanum corpus: Utque illius caloris praesentia rebus terrestribus confert, absentia nocet; ita praesentia spiritus vitalis corpori nostro commoda est, absentia valde nociva: utque Solis aestum temperat Luna; ita cordis fervorem cerebrum: Est praeterea Sol in medio Planetarum constitutus; ita cor in medio thorace jacet, neque unquam pulsare desinit usque ad finem vitae, sicuti Sol suum motum nunquam intermittit: immo si insignem aliquem laborem sustinuerit, illicò à suâ symmetriâ cadunt particulae omnes: sicuti si Solis calore et lumine inferiora priventur, universa mundi machina corrueret. Ut vel hinc videas cor actionem toti corpori, perinde ac Solem mundo universo, communem habere. Deinde ut Solis radii substantiae sunt dilucidae, subtilis, ac tenuissimae, quae sursum deorsumque facile feruntur: ita Spiritus animales vitalesque ut radii se habent subtilis et aethereae substantiae, per universum corpus jaculati: et ut Solares radii diversis terrae particulis seminibusque distributi varia producunt: sic vitalis spiritus corporis diversis organis et membris impertitus variè agit: Quid? quod ut nulla pars terrae est, quae se abscondat à calore Solis, vel totum sibi vendicet: ita nulla corporis particula se potest abscondere à spiritus vitalis infusione, vel eam aliis particulis praeripere sine manifestâ noxâ totius corporis. Lunae imago in corpore humano.Et ut duo magna luminaria in corpore etiam, quemadmodum in coelo, animadvertas, Lunam tibi repraesentabit cerebrum: ut enim illa calorem à Sole communicatum ad conservandam temperandamque mundi sobolem deorsum refundit; sic animalis facultas in cerebro sita, à corde caloris et lucis fonte pabulum recipit, quem vicissim cunctis corporis particulis ad conservationem impertit: et ut Lunares radii, caligine obducti multâ, circa nubes nobis imponunt, ita animalis spiritus melancholicis fumis exceptus varias visiones nobis confingit.

Reliquorum planetarum imago.Sed enim ut reliqui Planetae, qui circulis suis mundum complectuntur, si segnius solito sua obiverint munia, vel inferiori mundo suos negarint influxus, certam ei praetentant internecionem: ita tres faculp. 234tates vitam humanam dispensantes cum iis, quae naturali inserviunt numero quatuor (quae simul septenarium complent numerum, quotus planetarum est) si solitas suas actiones intermiserint, humano corpori certam ruinam afferunt. Adhaec ut ipsae stellae tam majores quam minores sphaericam figuram repraesentant: ita eandem effigiem viscera planetis correspondentia. Et, quod instar miraculi est, septem orbes coelestes oculorum tunicae septem sive orbiculi prae se ferunt. et ut praecipuae caelorum partes quatuor sunt, Sol, Luna, Jupiter ac Venus, ita partes corporis principes quatuor, cor, cerebrum, jecur, ac testes, quas dictis quatuor planetis veteres deputârunt. Et quemadmodum coelorum planetae praecipui quatuor magnum usum obtinent, in modificanda rerum terrestrium harmoniâ, ita praecipui quatuor humores in temperandâ humani corporis constitutione. Et uti post Solem ac Lunam duo sunt planetae benefici, Jupiter nimirum ac Venus; malefici duo, Saturnus et Mars; ita profectò ex humoribus duo naturae valdè sunt familiares, sanguis et pituita; duo alli parum benigni, nigra nimirum et flava bilis, quae si intra vasa corporis aliis humoribus commixta praeter naturam incendantur aut putrefiant, maxima incommoda corpori afferunt, quae omnia sub artificiosissimis fabulis nobis poetae acutè significarunt, ut videre est apud Leonem in secundo dialogo de amore.

Aetates motu(m) Solis repraesentant.Porrò ut Sole â brumali solstitio per vernum aequinoctium ad aestivum solstitium ascendente dierum ac rerum terrestrium incrementa ubique invalescunt, deinde verò per autumnale aequinocotium ad hybernum tropicum descendente eorum decrementa fiunt, ac rerum quoddam quasi senium advehitur: sic vitâ humanâ à pueritia per adolescentiam in juventutem certis gradibus ascendente rerum omnium in homine incrementa fiunt, cum nitenti quiadam pulcritudine, hinc vero per senectam ad decrepitam usque aetatem effluente earundem brevitas cum squalida corporis facie interitum comminatur. Et rursus ut Sol in Zodiaco anniversaria peragratione, et Luna menstruà quatuor tum anni, tum mensis tempestates efficiunt, inter se qualitatibus dissidentes: ita plane humane vitae curriculum quatuor aetatibus, numero et qualitatibus praedictis stationibus respondentibus, peragitur. Nam pueritia calida et humida est, quale Ver naturâ sua, et prima Lunae quadratura: juvenilis aetas calida et sicca, qualis est in anno solari aestas, in mense Lunari secunda quadratura usque ad plenilunium: aetas vero consi[p. 235]stens frigida est ac sicca, qualis solet esse autumnus, et Lunae quadratura tertia: postremò decrepita se offert aetas, quae frigida est, et saltem excrementis humida, qualis naturâ suâ hyems existit, et Lunae illa tempestas ultima, quae proximè novilunium attingit.

De triplici mundo, et quod uniuscuiusque in homine pulcherrima reperiatur imago.
CAPUT V.

Ex dictis clare jam innotescit, coelos, Planetas, ac Stellas reliquas in humano corpore esse, vel potius partium corporis humani typum ita obtinere, ut affirmare nequeas, ad mundi similitudinem effictum esse corpus humanum, an vero hoc ipsum sit archetypus et primarium exemplar totius universi: neque omnino dignoscas, sit nè mundus magnus homo, an vero homo parvus mundus. Sed et illud summâ dignum admiratione, quod cum tres numerentur mundi, archetypus Angelicus invisibilis seu intellectualis: coelestis comprehendens coelestes sphaeras: et corruptibilis seu elementaris: tres etiam in homine partes videre licet, superiorem nimirum, hoc est, caput: mediam, quae à collo ad umbilicum protenditur: tertiam, quae ab umbilico extenditur ad pedes. Unde liquet, in homine non solum tres mundos contineri, quibus praedictae hominis partes correspondeant, verum etiam quae hominis pars cuinam mundo similis existat. Mirum enim quam pulchrâ et concinnâ proportione sibi aptentur. Nam ut in capite est cerebrum, fons cognitionis, in pectore cor, fons vitae et caloris, in parte infima jecur, et genitalia membra principium generationis et nutritionis; ita in rerum universitate, suprema pars, quae est mundus Angelicus sive (ut Philosophi dicunt) intellectualis, est fons cognitionis, quia factae sunt naturae illae ad intelligendum: ideoque angeli intelligentiae nuncupantur: pars media est coelum principium vitae et caloris, in quo Sol, uti cor in pectore, dominatur: [p. 236] in infralunari mundo verò est principium generationis et corruptionis. Et ut in homine novem sunt viscera, cerebrum nimirùm, pulmo, cor, ventriculus, epar, lien, utraque vesica et testes: ita in coelesti machina firmamentum, mobile primum, et septem planetarum ordines: in intellectuali vero mundo seu angelico novem angelorum chori, quod subolfecisse videtur auctor libri de anatomia vivorum Galeno adscripti, ita enim inquit: Membra regalia intrinseca sunt septem, et quaedam eorum praeeminent in sublimitate, et principalitate eorum, et haec sunt quatuor, cor, cerebrum, epar, stomachus, et ista creata sunt famosa in sublimitate, quoniam sunt minerae virtutum spiritualium regentium corpus hominis: et post illa in celsitudine sua sunt testiculi duo, et renes, et vesica, ista enim septem sunt diversa secundum septem ordines stallarum et centra eorum : Et si istis addamus pulmonem et splenem, jam reperiemus novem in dignitate famosâ comparatam sphaeris, et divisa juxta novem orbes mundi. Mirumque est quàm pulchrè, quam examussim hae partes, in hominis figura, varietate quadam disclusae, triplici mundo proportione quadam respondeant, nec mirum: creavit enim haec omnia Deus foedere bono, et per legem sapientiae suae inter ea foedus pacis et amicitiae ex naturarum cognatione et mutuo consensu sancitum est. Tabernaculi Iudaici fabrica triplicis mundi imago.Atque id quidem nobis voluit in tabernaculi ac templi fabrica declarare, quod certè hosce tres mundos ad amussim repraesentabat. Fuit enim consentaneum, ut qui tabernaculum manu factum Deo totius orbis auctori conderet, similitudinem earum rerum sumeret, ex quibus mundus à Deo conditus fuerat. Ob hanc causam constabat admirabilis tabernaculi structura tribus partibus, vestibulo nimirum sive atrio, aula, et penetrali sive adyto, quae nobis universitatem divini opificii in tres mundos distinctam repraesentabant. Atrium.Prima enim pars sive atrium simulacrum prae se ferebat hujus sublunaris mundi, quem nos incolimus: ad cujus similitudinem sub dio posita erat, nullo defensa tecto vel umbraculo, sed imbribus, Soli, calori et frigori semper obvia: Versabanturque in ea promiscue non modo homines mundi et immundi, sacri et profani, sed et omnis generis animalia: eratque in ea ob sacrificia, jugesque immolationes, perpetua vitae et mortis vicissitudo. Aula.Secunda pars sive aula, quae Sancta dicebatur, medium inter vestibulum et penetrale locum occupans, mundum coelestem figurabat, inter supercoelestem et subcoelestem mundum collocatum. Erat enim in ejus australi plaga, aureum candelabrum se[p. 237]ptem ardentibus lucernis distinctum, quae septem significabant errantes stellas. Inter has autem lucernas ea, quae mediam candelabri summitatem obtinebat, tres ab utroque latere lucernas habens, Solis similitudinem referebat, qui quartum à summo pariter atque infimo coelo orbem possidens, inter alia sex errantia sidera medius splendet. Penetrale.Tertia vero tabernaculi pars omnium sacratissima ac secretissima, quae Penetrale, Adytum, et Sanctum sanctorum vocabatur, figuram exprimebat supercoelestis et Angelici mundi, qui Angelorum Dei que optimi maximi habitaculum est. Ut enim haec pars tabernaculi mortalibus erat invisibilis et inaccessa, neque ullus eam ingredi poterat, nisi summus Pontifex, qui nomen ineffabile in fronte gestaret: ita in illum supercoelestem ac divinum mundum nemini fas est ingredi, et, quae in eo invisibilia sunt, introspicere, aut animo exactè comprehendere. Arca insuper quae in adytis tabernaculi occultabatur, divinam erga mundum providentiam significabat. Sicuti enim arca destinata fuerat servandis tabulis divinae legis, et virgae Aaronis, et Mannae: ita in divinae providentiae promptuariis continentur omnes sapientiae leges, quibus tota creaturarum universitas gubernatur: virga et sceptrum rectricis potestatis, quâ regitur; et Manna liberalitatis suae, quâ vivificatur et pascitur. Cherubim verum coelestes illas mentes denotabant, quae divinam Majestatem continuis obsequiis ambiunt atque stipant.

Pulchra sententia ac similitudo de hominis generatione, ac morte.Quoniam autem sermo hactenus fuit de similitudine rerum humanarum cum coelestibus, juvat hic eruditam sapientum inserere sententiam. Censent hi non aliter hominem in hac vita ad immortalitatem disponi, quam in utero fuerat ad hanc vitam efformatus. Quemadmodum enim in utero matris quia vivebat vita plantae, in angusto continebatur loco, sufficienti tamen ad id vitae genus, editus verò in lucem quia sensibus utitur, lucem consequitur ampliorem, et ad sensuum operationes obeundas convenientem: Ita postquam ex hac vita migravit ad contemplationem rerum à sensibus semotarum, et ad illam mentis nobilissimam actionem, quam Graeci τό θεῖον vocarunt, transit in alteram lucem tantò majorem et excellentiorem, quantò intellectus operatio sensuum actiones antecellit. Egrediens infans secundinas exuit, per quas in utero vegetabat: egrediens ex hac vita anima corpus deponit. Moriuntur in ortu tres illae membranae: deficiunt in morte tres praecipuae corporis facultates naturalis, vitalis, et animalis. Nascitur infans dolo[p. 238]re , vi, et querelis: discedit anima à dilectissimo corpore iisdem affectibus. Sed enim ut optima constitutio corporis pendet à prima seminis in utero conformatione: ita profecto animae conditio in altera vita sequitur hujus vitae opera. Talis enim anima ibi procul dubio erit, qualis hic fuerat efformata, misera nimirum et abjecta, si socium habuit corpus vitiis inquinatum: felix et gloriosa, si virtutibus et praeclaris cogitationibus in corpore assueverit. Denique editus in lucem infans utitur aliâ vivendi ratione, multò diversa à priori, cernit lucem Solis, et formas ac figuras, quae sibi antea fuerant incognitae: ita anima à corpore separata diverso fruitur vitae genere, divinam contemplatur lucem, et mirabiles rerum facies, quas corpore inclusa nunquam viderat.

Corpus humanum mirificam cum Republicâ benè ordinatâ similitudinem repraesentare.
CAPUT VI.

Illud autem minimè praetereundum duximus, tantam esse partium humani corporis harmoniam atque concentum, ut quaecunque posterius ad mirabilem fabricam aut ab arte, aut à naturâ fuerunt adinventa; nullam omnino perfectionem aut splendorem obtinere potuerint, nisi illius concinnitatem quodammodo imitentur. Inter quae omnia evidentissimum exemplum nobis ante oculos ponit probè constituta civitas; nam haec corporis humani bene valentis egregium typum prae se sert: idcirco Aristoteles civitatem ad hominis exemplum constituendam esse docet. Et sane si constitutionem utriusque accurate expendas, nil reperies in civitate, quod humano etiam corpori non insit. Moenia.Cingitur civitas moenibus, ut hostium incursiones arceantur: circumdatur corpus extima cute, quae ipsum tuetur ab injuriis externis. Portae.Redditur civitas inexpugnabilis, minimeque insidiis obnoxia si una tantum porta reliquatur, excipiendis commeatibus pervia, plures vero canales, ad expurganda recrementa: similiter os unicum cor[p. 239]pori humano inditum fuit, per quod ingrederentur, quaecunque ad ejus partes alendas pertinerent, sermoque egrederetur ad explicanda animi sensa, plures vero meatus, per quos excernerentur, quae inutilia essent. Princeps. / Stipatores.Optima civitas unico sed prudentissimo, justissimoque et clementissimo Principi subdita esse debet, qui à civium commercio semotus, fidis stipatoribus custoditus in sublimi ac munitissimâ urbis parte se contineat, ut inde cives contueri, et si tumultus oriatur, eum facile sedare possit: ita in homine ratio ipsa caeterarum facultatum Imperatrix in cerebro sublimiori corporis parte, veluti in arce consistens, subditis membris imperat, eisque vivendi leges imponit: Dux.ejus verò stipatores sensus externi sunt, qui excubias facientes, si quid perceperint, quod aut rationi, aut subjectis membris nocere possit, illico sensui communi renunciant, qui quasi dux quidam rationi conjunctus est. Viri à Secretis.Et ut Principibus adsunt viri à secretis: sic adest rationi memoria fidelissimè servans, quaecunque occurrunt, eaque oportunè postea suppeditans. Milites sacrame(n)tariis.Habent Principes pace et bello milites sacramentarios, ad repellendas injurias externas, et continendos cives in obsequio: non aliter Deus immortalis rationi vim irascibilem adjunxit, ut si quando infestaretur, confestim haec excandescens illi afforet, omnemque vim propulsaret: hanc verò irascibilem facultatem in corde collocavit, ut media esset inter rationem, et cupiditates, quae in jecores sita sunt, atque illinc rationi insidiantur, ideo inter ipsos, et vim irascibilem natura septum transversum interjecit, quasi vallum quoddam, ne imparatam illae iracundiam opprimerent, subindeque rationis arcem expugnarent. Opificia varia.Sed enim sunt in civitate opificia varia, nam alii pistores sunt, alii coqui, alii commeatum per urbem traducunt, alii recrementa expurgant: ita in corpore humano ventriculus cibum concoquit, hepar sanguinem conficit, venae per universum corpus eundem sanguinem rivant: arteriae spiritum vitalem, nervi animalem, qui auctor est motus aut sensus: melancholicum succum expurgat lien: Vesica utraque urinam, et superfluam bilem. Reipublicae membra praecipua tria.Rursus ut in Republica tria sunt praecipua membra agricultura, res bellica, et litteraria: ita totius hominis partes principes tres sunt, cor, jecur, et cerebrum. Cor nimirum, in quo residet facultas vitalis et irascibilis: jecur, in quo facultas naturalis, ad quam nutritio spectat; cerebrum, in quo mens, et tota rerum cognitio. Atque [p. 240] haec sibi invicem correspondent; agricultura, virtuti naturali, quia alimenta suppeditat civitati: bellica ars, irascibili, quia repellit, si quid inferatur violentiae: literarum studium, cognoscitivae facultati, quia spectat ad intelligentiam. Et ut praeter tria haec praecipua membra, alia minus principalia in corpores sunt, ut manus, crura, et brachia: ita in Republica praeter hasce tres partes sunt aliae inferiores, ut mercatura et artes mechanicae. Merito igitur dictum fuit corporis nostri constitutionem optimè gubernatam civitatem repraesentare, immo vero civitates ipsas ad exemplum corporis humani conditas esse, cùm artem natura ipsa tempore et dignitate antecellat.

Reipublicae salus in quo consistat.Praeterea quemadmodum si in civitate Princeps, ut par est, dominetur, cives et milites oboediant, et opifex unusquisque suo rectè fungatur munere, salus Reipublicae constat, labefactatur verò si contrarium accidat: sic quandiu in nostro corpore ratio ipsa gubernat, affectus autem et cupiditates obtemperant, singulaeque partes pro dignitate sua munia exercent, tamdiu integra sanitate corporis et animi fruimur. Si verò aut ratio ipsa cedat cupiditatibus, aut irascibilis facultas cum his adversus rationem conspiret, aut ex partibus corporis humani una vel plures perperam obeant suas functiones, necessum est, ut varia morborum genera oriantur, quorum curatio eadem ratione fit, quâ curari solent reipublicae aegritudines. Reipublicae morbi ut curentur.Quippe ut delicta leviora vinculis virgis, aut exilio coercentur, in graviora autem laqueo, securi, aut flammâ animadvertitur: sic exiguos affectus corporis leviusculis praesidiis, ut victus ratione, et julepiis curamus, contumaces verò atque rebeelles, sanguinis missione, purgatione, sudoribus, et tandem ferro, cauterioque exterminamus. Et ut ad confirmandam rempublicam puniendosque homines facinorosos, leges fuerunt inventae: ita ad conservandam corporis valetudinem, expellendosque morbos, è coelo nobis delapsa medicina est.

Humana naturae et currus similitudo.Meritò igitur summus Philosophorum apex Plato naturam nostram instar currus esse dicebat, ad equos juncti, et aurigae optimi moderatione recti. Aurigam mentem bene constitutam facit, equos duos, refractarium unum, alterum sequacem: refractarium esse dicit appetitum sensualem, quo praecipites ferimus, sequacem vero rationem, dicto oboedientem, esseque perpetuam pugnam, quâ modo ratio, modo appetitus praevalet, ac proinde duram et perdifficilem esse vecturam [p. 241] nostram, hoc est, vitae constitutionem. Nam ab inferiori potentiâ natura labefactatur, depravatur, et à seipsa degenerans, illi saepenumero parere cogitur. Hinc pugna illa rationis et sensuum, hinc voluptatum fervor, hinc morbi, dolor, et omnis origo malorum, infelicitatisque humanae. Moralis philosophia et medicina ad quid inve(n)tae.Merito igitur coercendis affectibus hisce, in quos sponte impellimur, adinventam artem, quae defectui cuique prospiciat, quae si animi mores componat, moralis Philosophia dicitur; si corpori consulat, medicina nuncupatur. Error quorundam.Ex quibus obiter facilè redarguitur perniciosus eorum error, qui contendere non erubescunt, satius esse ad tuendam recuperandamque valetudinem, et morbos profligandos, ductu impulsuque naturae, quàm medicorum consiliis gubernare, cum id tantum ad impulsum benè constitutae naturae hominis sani debeat accommodari, non depravatae aut vitiatae, qualis aegrotantium est.

Error alius.Verùm multò detestabilior eorum ineptia mihi videtur, qui medicum vocant, non ut methodo et ratione morbum curet, sed ut remedium adhibeat, quo uno die, immò unâ horâ, morbus auferatur, interdum adeo morae impatientes, ut nec horâ, sed temporis momento sanari velint. Quod si prudens medicus methodo procedat, et dolores aut febres tantisper perseverent, artem et artificem calumniantur, ac de divino auxilio desperantes, reliqua medicamenta et ipsam medicinam respuunt: Simile.non aliter quam si quis in navis tempestate rectorem navis in mare praecipitet, quia tempestatem non impedivit, nec ad portum quamprimum pervenerit. Ut enim ventus navem ad portum ducit, rector adhibetur, ut pro ratione ventorum cursum dirigat, quo securiùs navis ad portum perveniat, et si qua tempestas exoriatur, tum ipse tùm reliqui ministri laborant sedulo; non ut tempestatem impediant, quod in ipsorum potestate situm non est, sed ut contra tempestatis furorem navem servent, et idcirco navigaturi quamquam fortunae vim inesse quandam videant, libentius tamen se rectori committunt, qui casus fortuitos ex adverso occurrentes superare noverit: ita profectò à summo rerum conditore natura adhibita est, quae corpus humanum gubernat. Morbus instar tempestatis est.Morbi verò et symptomata instar tempestatis sunt, quibus insurgentibus medicus et assistentes in subsidium vocantur, non ut impediant aut temporis momento tollant morbum ipsum, quod solius naturae opus est, sed ut adhibeant ea, quae morbi furorem sedent, et depravatos aegrotantis appetitus gubernent, quoad tandem adjuta natura morbum [p. 242] superet, et humani corpusculi navicula servetur, saevamque illam morborum tempestatem, et immanes symptomatum nimbos evadere queat.

Philonis allegoria.In hunc fere sensum Philo in eo libro, quem de agricultura scripsit, verba illa Cantici Moysis Equum et assessorem eius proiecit in mare : sic moraliter explicat. Equi, inquit, sunt furor, et concupiscentia, ille mas, haec foemina, ideoque ille, ut mas gestit, elatâ cervice, libertatem appetens: haec vero servilior, et callidior domum depascit ac devorat, ut foemina. Insessor porro et auriga unus est, nempe intellectus, sed auriga tunc, quando ascendit cum prudentiâ: quando autem cum imprudentiâ, insessor tantum est: et prae imperitia impotens retinendi habenas sinit eas è manibus elabi, at jumenta habenis liberata temere discursant nullo ordine, sessor autem prae imbecillitate sustinere se non valens, decidit, et laceris genibus, manibusque ac facie malè mulctatus miser deflet suum infortunium. Sed illud horribilius, quod nonnumquam pedibus in curru haerens raptatur supinus, et tractum in orbitâ caput et cervix et humeri ambo consauciantur: Deinde huc illucque distractus, atque omnibus passim objacentibus illisus, miserrimo genere mortis exstinguitur. Currus verò jam levior et violenter quassatus, ubi in solum inaequaliter inciderit, facile frangitur, ut instaurari non possit. Jumenta quoque omnis soluta retinaculo concitantur et efferantur, nec prius desinunt currere, quam illabantur, aut in aliquam rupem delatis similis etiam contingat interitus: atque ira currus animae, nempe corpus, una cum rectore seu intellectu totus perit per aurigae inscitiam.

De abditis quarundam rerum proprietatibus.
CAPUT VII.

Affert medico non exiguum ornamentum, si non solum, quae alii norunt, verum etiam quae ignorant, opurtunè inculcaverit, praesertim si ea sunt, quae in Dei optimi maximi laudes et admirationem hominum mentes erigere valent: et quaedam quasi naturae miracula prae se ferunt, quae etiam, si vulgaria interdum sint, eorum tamen causas vulgus ignorat, et in quotidiana sermone injecta eorum tempestive mentio sapientiae opinionem medico apprime conciliat. Quis enim si penitius consideret non miretur, silicem lapidem frigidum quidem et in rivulis ple[p. 243]rumque jacentem silentem nihilominus ignem, vivum et verum in se continere, nil praepediente aquarum perpetuo fluxu, aut saeva frigiditate per rigidissimam hyemem, quae duo profectò illum vel exstinguere vel saltem hebetare debuissent, quod tamen contrario modo accidit: Nam per frigora et pluvias vegetiorem hunc esse lapidem ferunt, et suum ignem, quam per aestum: idque experientia constat, nam excussus pyrobolo de ipso lapide ignis tam acer est, ut siccis exceptus fomentis populosam urbem, et vastissimam sylvam breviter incendere, et in cineres convertere possit: et tamen si manibus contrectetur, aliis lapidibus calidior non apparet, cumque aquis ut plurimum immergatur, et tamen ignem retineat, duo contraria elementa aquam et ignem simul esse constat.

Navigatoria pixis. Mirandum insuper subit illud antiquis ignotum miraculum navigatoriae pixidis, cujus extremum perpendiculum temperati magnete lapide ferri incredibili distantia ad eas semper partes se convertit, quae ad polos spectat, quod quidam fieri dicunt coeli vertigine omnia perturbante, ideoque sese ita constituere, ut quiescat, quo maxime potest loco: talem autem esse lineam quae polos respicit. Pixidis perpendiculum cur ad polum vertatur. Alii existimant, ferrum illud sese ad eas stellas convertere, quae in polis sunt, haud secus quam herbae quaedam ad Solem, ut heliotropium. Nonnulli causam, quod perpendiculum illud ad polum vertatur, esse adstruunt montes ferri et magnetis, qui sub polo sunt, quorum species per incredibilem distantiam propagatae ad perpendiculum usque ubi est magnes, consuetam faciat attractionem: propter distantiam vero cum debilis sit, non movere magnetem nisi in perpendiculo esset, ideoque etsi non trahit usque ad perpendiculum, movet tamen et propinquiorem facit. Addunt plerique ex negotiatorum relatione, nescio an vera, quos, si naves ullae propinquiores sint illis montibus, ferrum omne ab eis evellitur, idcirco incolas navigiis uti clavis ligneis adstrictis. Quam ego rationem magis probo, nam experientiâ liquet, similia sese invicem valenter applicare, nam et magnes trahit magnetem, ac ferrum magnetem: et electrum parva electri frustula, et paleam ad se movet: et 1. de simp. et ant. c. 7. / Magnes lapis inirabilis. Fracastorius affirmat, vidisse frustrum magnetis, quod per unam faciem magnetem trahebat non ferrum; per alteram ferrum non magnetem; per tertiam utrumque, idque indicium esse, quod in una parte plus esset magnetis, in altera plus ferri, in tertia utrumque aequaliter, und fiebat diversitas. Adamas ferri et ignis vim respuit. Sed enim siquidem de lapidibus sermo est, adamantem [p. 244] ferunt, solo hircino sanguine mollescere, quod si verum existit, fieri opinandum erit, propter analogiam, quae est vel in principio communi, vel in foraminum ratione, propter quam penetrat usque ad minimas admantis pertes: quae autem analogia Deo et naturae tantummodo nota sit. Illud respuat, simulque ignis victricem habeat naturam. Hanc tamen invctam vim hircino rumpi sanguine affirmant, nec aliter quam recenti calidoque. Cujus vero ingenio hoc inventum, quovè casu repertum, aut quae fuerit conjectura experiendi, res est immensi secreti, et numinis muneris talem inventionem fuisse Plinius affirmat.

Fulmen. Porro autem fulmen aurum colliquat intacto loculo, et vinum absumit, vase minime laeso: quia in aurum et vinum penetrat, tangit, et moram trahit, et propter acrimoniam caliditatis eliquat: ad loculum autem et vas debita applicatio non sit, aut propter laxitatem foraminum, aut propter parvam moram. Aurum. Argenti vivi mira natura. Aurum non imbibit oleum neque vinum: ebibit autem avidissime argentum vivum, quod tamen liquidorum nulli commiscetur, sed durioribus solum, nec tamen omnibus, sed auro, argento et plumbo duntaxat, in quae ita imbibitur, ut mollia ea reddat, liquidis vero aliis non admiscetur, vel quod propter pondus subsideat, vel quod diversissimae naturae sit, et fortis mixtionis: ideoque unum continuum cum aliis facere non potest, neque ad minima cum iisdem dividi. Est autem fortis mixtio, quae aut in duritie consistit, aut in forti agitatione, et in quae miscibilia ad minias partes reducuntur. Addunt nonnuli vacuum, quod propter partium vicinitatem plurimum obstat, ne fiat separatio partium componentium. Fortis mixtio qua fit. Est autem mira ea mixtio et compositio in argento vivo: constat enim è calidissimis simul et frigidissimis partibus redactis ad tam minimam quantitatem, et ita ordinatis, ut penè sese omnes tangant. Igitur propter naturae sympathiam in auri et ergenti poros attrahitur et ea mollefacit, et vicissim ab eis duritiem quandam et consistentiam recipit, si ipsorum scobes cum eo misceantur, quod Chymicos fallit, existimantes, hac ratione posse aurum argentumvè conflari, nescientes non veram ibi fieri mixtionem, sed apparentem, per juxta positionem, quae solvi facile possit.

Brassicae et rutae inimicitia. Brassicae et rutae tanta est inimicitia, ut juxtà seri nolint, quod quidam tribuunt contrarietati specierum, et quod cum utraque calida p. 245 sit, et crassarum radicum, plurimum humidi quaelibet ad se trahit, unde fit, ut propè satae, prae humoris inopia arescant. Lupina et agnina tympana. Aiunt etiam lupina tympana ea dissolvere, quae ex agnino corio sunt conflata, eo quod species unius contrarii per aerem delata ad aliud, illud expellat atque dissolvat. Tauri natura, et aliorum animalium inimicitia. Taurum affirmant quamvis furentem alligatum ficui, statim mansuescere. Leo animalium omnium terror gallinaceo gallo terretur, praesertim ipsius cantu: et galli gallinacei pullus vix quidem natus equum elephantemque nil reformidat, milvum vero vel longè conspectum adeo expavescit, ut ad matrem statim confugiat: eademque agno et lupo et aliis multis inimicitia est. Opinio quarundam de causa dispathiae. Quod propterea fieri philosophantur nonnulli, quia mixtiones et naturas contrarias habeant, atque adeò dissimiles, ut per inimicitiam quandam ac dissimilitudinem respiciantur ab anima sub modo, quo possunt nocere, ideoque timorem inferant. Ita conantur plerique has sympathias, dispathiasque ad tacitas quasdam qualitates reducere, quod tametsi apparentiam quandam habeat, non tamen, ut mihi quidem videtur, sufficienter dictum est, quia sic invicem sese metuerent, nec magis pullus gallinaceus ad conspectum milvii quam milvius ab ipso pullo: nec leo plus gallum gallinaceum, quàm gallus ipse ad conspectum leonis expavesceret; potius igitur haec fere omnia ex eorum numero sunt, quae ut inquit Lucretius, tegit sacro involucro natura. Nec tamen desunt qui horum omnium physicam et naturalem causam assignari posse existimant, quia, ut inquit lib. de aere. aq. et loc. Hippocrates, nihil in naturâ, sine naturâ fit, id est, sine causâ naturali. Esse vero illas abditas rerum causas et occultas proprietates imbecillitatis humanae asylum. Nostri vero instituti non est, ullam partium confutare aut defendere.

Gallus gallinaceus. Illud tamen mirari subit, gallo gallinaceo eam inesse naturam, ut Solem ad omnes mundi angulos festinantem alarum gestu congratulantis modo ter quater et pluries salutet atque resalutet. Vox humana et eius energia mira. Et vocis humanae tantam esse efficaciam et energiam, ut per aures audientis ad animum translata illum afficiat, adeo ut à tristitia in hilaritatem; à metu in spem; ab ira in tranquillitatem; à furore in patientiam; à bello in pacem pro dicentis arbitrio movere possit. Immo vero ex ignorante scientem facere, et quod maximum est, in coelum ascendere et numen placare, cum tamen vox ipsa nihil aliud sit, quam aere receptus linguae motus ac percussus, nec tamen à quopiam visus, sed per vocalia instrumen[p. 246]ta indicibili modo articulatus: et ex ipsa natura vox ipsa nullam vim haeat significandi, nedum quidpiam efficiendi, sed significat solum, quia ita convenit inter colloquentes plures aut pauciores.

Remora sive Echneis. Illud autem non praetermitti potuit, quod omnem superat credulitatem, et tamen à Plinio proditum est, parvum pisciculum, quem Remoram vocant sive Echneidem, navem in medio mari impetu ventorum actam sistere; Plinii et aliorum figmentum. Hic magna anxietate discruciatur Fracastorius in inquirendâ causa ejus, quod non est, sed figmentum potius Plinianum, uti existimo: nam à plurimis tum nautis, tum mercatoribus, qui nostri, ac novi orbis maria saepius navigarunt, diligenter id perquirens, nil tale unquam accidere intellexi. Sed nunquam tam absona somniavit unquam febriculosus senex, quae non aliquis Philosophorum dixerit, et lib. 8. c. 22. Plinius in suum opus transcripserit, ut verum faceret illud quod ipse affirmat, nullum tam impudens mendacium esse, quod teste careat: est tamen manifestae temeritatis, difficilia sine testibus asseverare. Quod si quid tale unquam contigit, piscem illum non causam esse retentionis existimarem, sed signum alterius rei quae retinet, scopulorum nimirum, ubi Echneides degunt, talem speciem usque ad navigia mittentium qualem montes magnetis ad ferrum in navigiis fixum.

Tormentum bellicum. Verum omissis naturae sive miraculis sive secretis, de artificiis mirabilibus nonnihil etiam adjungamus, inter quae illud profecto stupore dignum, quod in bellicis tormentis tantus impetus accidit, igne plurimo è fomite repente genito, qui ei conclusus rarefactionem sibi propriam quaerit, quâ subito facta, et ea quidem ingenti, instar fulminis objectam pilam impetu tanto extrudit, ut per aerem eodem modo, immo etiam violentiori multò portetur, quam et sagittae et projecta reliqua. Quando inventum. Inventam hanc machinam fuisse ferunt anno 1382. auctor ignoratur quadam infelici felicitate, ne nomen ipsius singulis horis execrationem ac diras patiatur. Hoc enim abominabili invento hominum crudelitas pervenit ad extremum, et heroum fortitudo fuit sopita. Quidam inventionem malo Daemoni referunt, ob inimicitias quas gerit cum humano genere, et eam antiquiorem faciunt: nam apud Virgilium ejus reperitur mentio, dum fabulatur, Salmonea in inferis torqueri, quia aeneis instrumentis tonitrua, fulgura et fulmina Jovis imitari voluerit, ita enim cecinit:

Vidi et crudeleis dantem Salmonea poenas,
Dum flammas Iovis, et sonitus imitatur Olympi [p. 246]
Demens qui nimbos et non imitabile fulmen
Aere et cornipedam cursu simulârat equorum.

Ex quibus liquet, jam olim hanc artem mortalibus innotuisse, qui tamen ejus atrocitate perterriti eam profundissimae oblivioni tradiderant.

Novi orbis notitia adeo nova non est. Similiter non adeo nova videtur esse novi orbis notitia, nam Plato, et in Critia sub persona Solonis ejus facit mentionem, ex relatione Sacerdotum Aegyptiorum: et Aristoteles, in lib. de mirabilibus auscultationibus scribit extra columnas Herculis plurium dierum navigatione insulam, desertam à Carthaginensibus inventam, sylvarum copia, et fluminibus idoneis abundantem, ac reliquis fructibus fertilem, quam cum Carthaginenses quidam ob soli ubertatem habitare coepissent, praesides, ne quis deinceps insulam ingrederetur, sub poenâ capitis interdixisse, ne incolae Carthaginensium connubiis juncti Senatum privarent principatu. Indi et Carthaginenses litteris caruerunt. Unde neotericorum plerique conjecturam faciunt, gentes earum provinciarum à Carthaginensibus ex parte originem trahere; certiori quidem indicio, quàm ex defectu litterarum, quibus non solum Carthaginenses caruisse legimus, verum etiam nec Indos, nec alias multas nationes earum usum habuisse. Florianus tamen alteram vero similiorem illius interdicti causam affert, ne scilicet Carthaginenses soli ubertate allecti à bello, quod tum in Hispaniâ cum Romanis valdè contentiosum gerebant, diverterentur. Seneca quartae orbis partis mentionem facit. in Med. chor. 2. Cujus insuper rei et quartae orbis partis notitiam habuisse, tragicus Seneca in his carminibus prae se fert:

Venient annis secula seris
Quibus Oceanus vincula rerum
Laxet, et ingens pateat tellus
Tethysque novos detegat orbes,
Nec sit terris ultima Thule.

Cur ta(m) diu occultus novus orbis. Ut hinc planum fiat, nostri orbis hominum oculis terram illam jam olim fuisse exhibitam, sed illico praereptam, et in nostra temproa commercium ac integram illius cognitionem per plura secula suspensam, vel quia nondum impleta erant peccata earum gentium, vel ex alia divinae providentiae notâ causâ.

Quam verò sint harum gentium mores ab aliis diversi, pro sequi longum omnino esset. Illud tamen omnium superat consuetudinem, quod foeminae quaedam illico à partu flumen petunt, infantem loturae, marito interea [p. 248] domi manente, qui meditabundus lecto se componit, eumque amici invisunt, et de nova prole religiosè congratulantur. Nec desunt barbaris hominibus hujus consuetudinis rationes, quia dicunt, ad virum potissimum prolem pertinere, ad foeminam verò illius curam: ideo hunc domi manere in contemplatione beneficii divini, illam vero tractare, quae ad valetudinem et corporis sanitatem pertinent. Orientaliu(m) Indorum mira alia consuetudo. Non minoris stultitiae est, quòd in India Orientali Japonicae mulieres, inani quadam conjugalis amoris ac fidei maritalis ostentatione una cum mariti defuncti cadavere plures simul in ignem alacriter sese conjiciunt. Pauca haec ex multis seligere placuit ad quorum exemplar magnam similium supellectilem prudens medicus sibi poterit comparare, quae in quotidiano sermone prudens medicus sibi poterit comparare, quae in quotidiano sermone non solum jucunditatem, verum etiam utilitatem, et eruditionis existimationem pariunt. Nemo tamen ea modica existimaverit rerum quarundam vilitate deceptus.

Facetiae et sales an gravi, et prudenti medico conveniant?
CAPUT. VIII.

IOci, sales et facetiae medico ornamento esse solent, maxime si rarò et oportune afferantur ex iis, quae non solum aegrotis et aliis hominibus, verum etiam insulsis quibusdam medicis et stupidis patientibus acciderunt: Ita tamen, ut ea semper proponat, quae reconditi aliquid retineant: non quae è plebe aliquis diceret, ea enim si tractentur à nobis, jam non medici reputabimus, à quibus ea sola exspectantur, quae vulgus lateant, et aliorum sensus effugiant, quia nimirum gravia et non ridicula loqui et facere medicum decet, nisi quandoque ad aegri naturam vultus cum verbis et actionibus componendus fuerit, tunc verò ea duntaxat dicantur, quae de genere genere nostro faceta sunt, nam ut inquit Juvenal.

Quod turpe Titio serioque decebat Crispino.

Sint igitur minime obscoena aut levia, ita fiet ut cum non extra rem dicantur, plerumque ad aegroti ipsius usum faciant. Accidunt autem hujuscemodi pleraque indies, rem medicam facientibus: Ut nuper risum [p. 249] mihi movit quidam, remedium postulans pro matrice, quâ laborare affirmabat, quia ipsius uxor matrice laborans, in ventre, quo et ipse, dolorem sentiebat. Et Salmanticae, quo tempore praxin frequentabam cum Doctore medicinae, ipsi interroganti ex mulierculâ, quidnam mali sentiret? admotis ambabus manibus capiti dolenti, ac fortiter comprimens, dolent, inquit, vehementer haec intestina, cerebrum intelligens. Altera medico brachium extendens, ut pulsum tangeret, prae nimia pudicitiâ carpum indusio contexit: at ipse manum pallio involvens pulsui applicuit dicens: lineo pulsui convenit medicus laneus.

Cuidam cum in dolore auris pilulas devorandas medicus dedisset, et emplastrum dolenti loco imponendum, emplastrum devoravit, et ex pillulis unam post aliam continuatis diebus auri imposuit. Consimile illud est, quod mulierculae rusticanae accidit, cui remedium petenti descriptam schedulam medicus dedit, jussitque ut decoctum herbarum, quod inerat, partiretur, et toto triduo uteretur: illa verò partitam schedam devoravit. Alteri cujus maritus colico dolore cruciabatur, auxilium poscenti clysterem descripsit medicus, injunxitque, ut ex pharmacopolio peteret, ac honestatis gratia dixi, ut retro injiceretur, putans reliqua satis intelligi: illa, quae nunquam antea tali remedio usa esset, allato domum clystere exuto marito et in faciem prono collocato diligenter primùm colli vertebras, tum scapulas, totum dorsum, lumbos et clunes, ac posteriorem corporis partem ad imum usque pedem illinivit. Huc referenda sunt, quaecunque capite de melancholicis, et de inspectione urinarum, stupidis quibusdam hominibus accidisse retulimus, ex quibus simplicitas, interdum etiam stoliditas una cum malitia conjuncta notatur. Ex eorum genere sunt ea, quae plerumque socordium assistentium culpa fiunt, ideoque praestat paucos habere et expertes, quàm multos ignorantes. Assistentiu(m) ineptiae.Quidam jussus contusam gallinaceam carnem parare pro patiente, crudam diu tamen pistam sorbendam cum liquore dedit. Belgae quondam maligna febre laboranti julepium descripsi, et oxyrrodinum, et de julepio biberet jussi, oxyrrodinum verò linteo exceptum capiti applicaretur: qui vero ejus curam gerebat assistens, hoc ebibendum dedit, et julepium capiti imposuit, quod cum mane revertens intelligerem, vomitum provocavi, et à morbo liber nihilominus evasit: Meliori quidem successu, quam ille, cui febricitanti medicus catharticum descripsit, pharmacopoeus verò, qui forte eadem die alterum [p. 250] pro intestinorum difficultate paraverat, vasa mutavit, ex quo non multo post decumbens periit. Et ille qui allatum domum pharmacum proximè appendit, quo loco atramenti scriptorii plena ampulla erat, atque ante lucem quidam arreptum atramentum pro pharmaco potandum dedit in aegroti perniciem. Jucundius verò quod linguarum professori Salmanticensi contigit, qui alter Cato dictus, quia medicis omnibus infensissimus, adversus quos publicè et privatim multa saepè ex Plinianis commentis inculcabat, ac nec medico nec medicamentis utebatur, affirmans, diaeta solum et amicorum consiliis ad conservandam sanitatem et morbos depellendos utendum esse, cum autem ejusdem filius in morbum incideret, et mater, quae illum unicè amabat, à marito impetrare non posset, ut medicum acerseret, ipsa clàm medicum ad se vocat, quo tempore in scholis lectiones habebantur: Facetum medici dictum.nec tamen id adeo expeditè factum quin Ferdinandus Nonius, id enim erat mariti nomen, revertens domum in limine medico obviam factus admirabundus, inquit: salutem ex inimicis nostris: at medicus manum aperiens, in qua habebat coronatum à conjuge acceptum, versum continuans festivè respondit: et de manis eorum, qui oderunt nos . Neque est insulsum illud, quod petenti cuidam remedium pro oculis laesis, amphibologicè medicus respondit, nil melius aceto acerrimo: intelligens nil album, quod vocant seu flores aeris. Alius medicus aulicus plures nobiles visitare solitus, cum ex gravi morbo quis convaluisset, et reliqui de ejus valetudine interrogarent: melius habet, dicere solebat, sed ego nondum sum contentus: quia nimirum nondum gratus fuerat. Idem quia Lusitani et Hispani basilicam vocant venam arcae dicebat, patientem quidem convaluisse, sed adhuc indigere phlebotomia ex arcae vena, scrinium intelligens. Haec et similia venusta quidem sunt, sed adhuc venustiora, si ab eo dicantur, quem omnes norunt pecuniae minime intentum, alias avaritiam redolent. Festivum aliud medici dictum.Consimile illud est cujusdam medici Hispani, cum aegro paciscentis ut nisi sequenti die febris rediret, patinam argenteam acciperet seu aquimanarium, quod Hispani (plato) vocant cum vero postridie brachium tangeret et febrim perseverare animadverteret, amicus, inquit, Socrates, amicus Plato, aquimanarium digito commonstrans, sed magis amica veritas. Illud insuper acutum: legatus Hispanicus apud Venetos morbo gravi conflictabatur, apud quem doctus medicus pernoctabat; summâ nocte cum diu hinc [p. 251] inde se convolveret patiens, tandem medicum ex somno excitat, et interrogat, num velit tria millia cornatorum ei mutuo dare, quoniam diu pecunia ex Hispaniâ remorabatur, reverà tamen, ut medici judicium de suo morbo exploraret, si enim periculum instaret, non daturum sciebat, quia post mortem difficilis esset persolutio. Quam cavillationem medicus argute intelligens, quiesce, respondit, et placide dormi, domine Legate, non enim morieris ex hoc morbo.

Admonitio.Praedictorum autem pleraque nec semper nec ubique afferenda sunt, sed cum rerum similium mentio incidit, ad discutiendum silentii taedium, si natura morbi id ferat, et tum aegroti, tum circumstantium aures, nam cum periculum imminet, minimè opportuna est rerum similium mentio. Semper autem ad ea requiritur, ut medicus a natura lepidum habeat ingenium et sermonem, aliàs nullam habent venustatem, sed potius fastidium.

Qua ratione morbum simulantes deprehendi queant.
CAPUT IX.

MInimè autem alienum à suscepto argumento esse videbitur, si varias causas, propter quas homines aegritudines simulare consueverunt, breviter prosequamur: nam fraudem hanc detegere ad medicum prudentem omnino spectat. Porro servi morbum simulant, ne munia â dominis imposita obeant: captivi, ut carceris aut torturae acerbitatem et supplicium effugiant aut differant; milites et nautae, ut navigationis expeditionisve alicujus pericula vitent: nec non morosae quaedam foeminae, tum ob alias eas tum etiam quia hac ratione maritos ad benevolentiam flectere sibi persuadent. Historiae morbum simulantium. Anno 1588. quo ingens illa classis adversus Angliam Olisippone parabatur, nautae et milites plerique data opera lecto decumbentes testimonium ex me petiêre, ut à praefectis veniam impetrarent domi manendi, aut maris aut belli taedio, aut quia exitum praeviderant, et ad majorem fidem sanguinem sibi mitti nonnulli curârunt. Eodem tempore famosum scortum, quod etiam viros principes et uxoratos ad suos pertrahebat amores, cum propterea relegaretur, et triremes, quibus vehi debuerat, essent in procinctu, ex lacte et sanguine mixturâ [p. 252] per lectum diffusa abortum simulavit, et ejus rei testimonium petiit, ut profectio tantisper suspenderetur, donec judicis iram demulceret, quod tamen à me, qui dolum deprehenderam, nec prece, nec precio potuit obtinere. Refert Galenus lib. hujus argumenti novisse quendam à civibus in concionem vocatum, qui, quoniam id sibi minimè ex usu fore vidisset, et propterea interesse nollet, colicâ se passione torqueri finxit, quod ipse cognovit, tum ex medicinae peritia, quia vivendi ratio colicum dolorem efficere minime apta erat, tum captu humano sive solertiâ, hoc est, communi illa ratione, quae licet omnibus hominibus sit naturalis, pauci tamen illam adeo exactam habent, ut invenire in quocunque negotio possint, quid faciendum dicendumvè sit, quam facultatem nos in medico potissimum requirimus. Qui morbi simulari solent. Morbi autem, quos fingunt, ut plurimum sunt animi defectio, apoplexia, aut uteri suffocatio, si foeminae sint: Quorunda(m) fraudes. sic quidam it arctè brachia constringunt, ut pulsus aut non percipiatur, aut vix quidem: et altius vocati non respondent, ac si leviter pungantur aut vellicentur aures, vel digiti comprimantur, patienter id ferunt. Ficti morbi indicia. Deprehenditur autem horum dolus, si medicus vocatus suspicione aliqua ductus interroget, an alimento diu caruerit, aut sanguinis copiosam evacuationem ex parte aliqua corporis habuerit, vel alvi fluorem, vel vomitum immodicum, aut sudorem, aut si morbus aliquis praecesserit, vel in loco calidissimo fuerit, aut prava aliqua qualitate affecto, ut in conclave angusto carbonibus semiaccensis: vel si pusillanimis sit, nec assuetus animi perturbationibus, timore aliquo vel moestitiâ fuerit affectus. et ne à ministris fallacibus decipiatur, videat diligenter medicus, ne brachia vinculis ligata sint. Signa veri et non simulati morbi. Verùm si extrema frigida fuerint, et sudor frigidus prorumpat, praecipuè circa caput, faciem et collum: si pulsus sint insensiles et formicantes, exigui, languidi, et inaequales, vel etiam intermittentes: si exigua sit respiratio et frigida; si flos faciei abierit; si excrementa exierint: quae signa si adsint omnia vel aliqua illorum, morbos non esse simulatos significant. Artificium addignosce(n)dum morbu(m) simulatum. Si vero non adsint, ut medicus certius adhuc deprehendat, an simulent, interim dum ipsi tanquam mortui oculis instar dormientium clausis jacent, ita ut vere attoniti videantur, proponere ac praeparare debet validiora quaedam remedia, utpote clysterem, purgationem, venae sectionem, et ustionem ignitam, digitos insuper torqueri jubeat, et acubus corpus altius perforari: his enim rationibus vel simulantem vel aegrotantem dignoscet. p. 253

Mendicoru(m) doli. Alii sunt, qui tumores, bullas, et ulcera per quaedam extrinsecus apposita industrie excitare norunt, uti titimali succo, aqua ex cantaridum aut vesparum decoctione cute abluta: aut tapsia admota aut turpeto vel pulvere taxi, quibus adeo cutem exulcerant, ut miserabiles ac fere deplorati homines videantur, quod fallaces mendici, ut copiosiores eleemosynas corradant, facere solent. Detegitur tamen dolus, quia bullae ac tumores ab appositis medicamentis excitati facile solis admotis refrigerantibus sanantur: plagae vero succo populi vel unguento populeo. Historia. Narrat idem Galenus, pedissequum quendam in utroque genu vehementissimum sibi tumorem excitasse per tapsiam admotam, ac dolorem ibi simulâsse, quam fictionem statim deprehendit, partim ex eo, quod ad illam diem dominus ex urbe profecturus erat, partim ex adolescentis moribus, qui facile mentiretur, et amore mulierculae cujusdam flagraret, ob quam in urbe restitare cupiebat: sed apposito medicamento, quod tapsiae qualitatem infrigidaret, post horam, profecto jam domino, nil amplius doloris se sentire fassus est. Secus verò accidit, si tumores sponte à naturâ ex humorum multitudine oriantur: quia non solum non resident ex infrigidantibus, sed majores redduntur. Callidae etiam mulieres uteri gestationem simulare consueverunt, sed percipitur simulata uteri gestatio, quia venter laxus est, lenis, et inaequalis. Ulyssis dementia ficta. Nonnulli delirare ac insanire simulant, ut Ulysses ne ad Trojanum bellum proficisceretur, ideo Ajax dicebat adversus illum:

13. Metam. Detrectavitque furore
Militiam ficto: donec solertior isto,
Et sibi inutilior, timidi commenta retexit.

Et ipse Ulysses ad Penelopem conjugem, in epistola ad eandem, apud Ovidium sic inquit:

Sed thalamis nec velle tuis, nec poße carere,
Causaque fingendae tu mihi mentis eras.

Quos quidem ex habitu simulantis, et ex privatione indiciorum delirii vel melancholiae deprehendere licet. Qua ratione Graeci objecto Telemacho filio sarculo, cum eum Ulysses pater praeteriisset, elevato aratro inde minime insanire cognoverunt.

Ictericia qui fingatur. Nec desunt, qui suffitu sulphuris vel alterius rei faciem decolorant, urinam vero croco, aut rhabarbaro, atque ita ictericos se fingunt: sed abluta facie aquâ aliquâ abstergente, et aliâ inspectâ urinâ dolus deprehenditur. p. 254

Dolor fictus. Quicunque vero dolores simulant, ex eo, quod levius ferant, ficti doloris coarguuntur: qui enim verè laborant, magnitudine doloris agitati in alium atque alium habitum sese trajiciunt, quod non advertunt ii, qui simulant. Praeterea qui morbo vehementi premuntur, quodvis auxilium perpeti parati sunt, ultroque medicos accersunt, et permittunt, ut agant quod affectus postulat: si verò leviter aut penitus non laborent, hujusmodi auxilia refugiunt. Rectè igitur faciet medicus, si hoc addat, ea quidem non conferre nisi graviter laborantibus. Vulneratorum figmenta. Interdum etiam accidit, ut vulneratus aut in odium ejus, qui eum vulneravit, aut ut ab ipso pecuniam poenalem copiosè extorqueat, membri laesionem fingat, cui brachium aut membrum illud ex improviso et ipso nihil cogitante, comprimemdum est, aut emplastrum applicetur, cum promissione certae restitutionis. Sic igitur solent plurimi medicos vulgares decipere non sine eorundem existimationis dispendio. Quidam delinquentes triremibus à judice addicti brachiorum laesionem sunt commenti, idque ipsum incauti chirurgi confirmârunt, de quare fuerunt postea in judicium vocati, quoniam contrarium manifestè apparuit.

Testificandi methodus circa eos, quibus venenum fuit exhibitum.
CAPUT X.

AD superioris capitis argumentum propemodum spectant varii casus, de quibus medicus plerumque coram magistratu cogitur sententiam dicere, et in quibus ipsius solertia ac doctrina maxime solet apparere. Varii casus de quibus medicus in indicio interrogatur.Veluti si interrogetur, an hic aut ille veneno fuerit sublatus: an ex vulnere capiti inflicto obierit: an in aquâ mortuus inventus, vivus in aquam fuerit projectus, an vero jam demortuus· qua etiam ratione cognoscantur, qui fumo aut vaporibus incensorum carbonum fuerunt suffocati: quibus indiciis virginitas deprehendatur: deinde etiam qua ratione sint examinandi recenter conjugati; qui ob sterilitatem divortium postulant: ac denique quae requiratur solertia in examine captivorum, qui divenduntur, in hisce enim omnibus prudentia et medicinalis artis peritia apprimè requiritur.

De primo: tametsi iidem affectus oriri possunt ab humoribus in [p. 255] corpore putrescentibus, et ab epoto veneno, ii tamen qui venenum hauserunt ab iis, qui aliter sunt affecti, discerni possunt. Veneni signa in mortuis.Nam si homo suapte natura bonis humoribus abundans ac salubri usus victus ratione repente moritur: deinde corpus ipsius aut livens aut nigricans, aut varium apparet, aut diffluens, aut reddit odorem putridum, hunc venenum sumpsisse dicendum est. Veneni signa in iis qui adhuc vivunt.Quod si in eo, qui nondum obiit, assumpti veneni suspicio sit, communia ejus indicia erunt ventriculi aestuatio, anxietas, corporis jactatio, varia mutatio coloris faciei, nausea, vomitus, foetidus singultus, tremor, stupor, punctura, mordicatio ventriculi, intestinorum rosiones, cordis palpitatio, nervorum contractio, sanguinis nigri rejectio per os, molesta urinae excretio, dolor in alto corporis, et fervor, aut frigus ejusdem, papularum eruptio, maculae lividae, tumores, coarctatio et anxietas, vertigo, lipothymia, syncope, pulsus defectio, virium totius corporis prostratio, lingua et labia nigricantia, ungues et extrema corporis livida, sudor frigidus circa frontem et tempora, vox cum murmure edita, et oculi torvi. et horum quidem omnia simul aut pleraque eorundem.

Venenum à tota substa(n)tia.Quod si venenum fuerit ex numero eorum, quae tota substantia seu approprietate interimunt, cognoscitur, quia virtus vitalis illico collabitur, palpitationes fiunt et syncopae absque alio signo. Veneni calidi indicia.Si vero manifestâ qualitate agit, et in caliditate excedit, fauces, et internae partes ardore et incendio quodam intolerabili statim afficiuntur, universum corpus et facies, praesertim verò oculi rubore insigni suffunduntur, loco stare nesciunt, anguntur, ingenti siti torquentur, et copioso sudore madent; quod si praeter caliditatem erodens etiam fuerat venenum, punctione, corrosione, ac vehementissimo dolore ventriculus et intestina premuntur, sanguis ore excernitur, alvo aut vesica, interdum vomitiones accedunt, fastidia, sudores modò frigidi modo calidi, et variae coloris mutationes. Veneni frigidi indicia.Verum si venenum frigidum fuerat, somnus sequitur profundus, à quo vix ercitari possunt, torpor sive stupor, totius corporis frigiditas, color faciei lividus, et terrificus, dementia temulentiae similis, sudores frigidi. Sicci.Si vero siccitas in veneno praepolleat, tunc sitis inexplebilis adest, linguae et faucium ariditas, alvi adstrictio, dysuria, corporis siccitas et vigiliae. Humidi.At si humiditas et putrefactoria qualitas in veneno fuerat, aderunt somnus, egestiones, colliquationes, sudores et reliqua excrementa foetida, nervorum resolutio, articulorum laxatio, et extremae partes plerumque putrescunt ac emoriuntur. [p. 256]

Venenum pharmacopoei non de(n)t aut ve(n)dant sine medicis schedula.Ita quidem venenum assumptum à medicis dignosci poterit: Magistratus vero politicus, qui haec ad medicos plerumque defert, cavere imprimis debet, ne quisquam venenum dare audeat, aut etiam vendere, nisi in medici schedula contineatur, ut habetur in l. qui venenum, § de verb. signif. Veneni varia genera recensentur.Ut autem tum magistratus tum medici sciant, quae potissimum venena sint prohibenda, pauca quaedam hic recensebimus. et quidem ex fructibus venenosis praecipua sunt poma mandragorae, oleandri, anacardorum, colocyntis: Ex seminibus semen hyosciam, cicutae: ex herbis Titimalum, camelaea, latyris, et fungorum pleraque genera: ex radicibus camelaeum, aconitum, tapsia, vertrum, scylla, syclamen: ex succis meconium seu papaveris succus, elaterium, euphorbium, scammonium: inter animalia vero numerantur, cantharides, salamandra, pini eruca, bufo, viperae caput et cauda, cauda scorpionis, cerebrum felis, fel viperae, urina muris, sudor equi, muli et quorundam animalium sanguis tauri et menstruus mulieris: inter metallica auripigmentum, arsenicum sublimatum, hydrargyros, quod argentum vivum appollant: et ex artificialibus lasurium, seu asarum quod ex lapide lazuli componitur, realgar, seu risagalum, quod ex sulphure et plumbo fit, arsenicum sublimatum, seu cristallinum, argentum vivum sublimatum, pulvis adamantis, saponis lixivium: et pleraque alia quae referunt Avicenna et Averroes, praesertim vero Rasius in libro divisionum. Praeter quae etiam quaecunque abortum provocare, vel quapiam ratione foetum perimere possunt, pharmacopoeus non nisi ex medicorum praescriptionibus vendere aut exhibere sub gravissima poena debet: quae autem illa sint, copiose exhibuimus part. 2. lib. 4. c. 2. 6. 7.in nostro libro de curatione affectuum mulierum.

Testificandi ratio in vulneribus capitis: et in iis qui aquâ fuerunt suffocati.
CAPUT. XI.

Consideranda in capitis vulneribus.QUicunque vero de vulneribus, et praesertim capitis (in quibus inter judices maximae controversiae oriri solent) apud Magistratum sententiam dicere cogitur, is non solum vulneratum locum diligenter consideret, sed etiam telum, [p. 257] et num punctim, aut caesim vulnus fuerit inflictum, et quam altè penetraverit, deinde quae symptomata supervenerint, et quoto quaeque die, nam teste 2. pro ret. In vulneribus dies decretorii considera(n)di. / Morb(us) magnus tripliciter dicitur. Ga. 4. meth. 5. meth. Lethalis morbus quis.Hipp. habent vulnera, maximè lethalia, decretorios suos dies, instar acutorum morborum. Illud quoque attendendum, morbum quemlibet dici magnum sive vehementem, vel ob principatum partis laesae, vel ob magnitudinem dispositionis, vel ob ipsius malignitatem. Mortalem vero dici morbum, vel quia necessario, ac semper, vel quia ut plurimum mortem affert. Tertio morbum esse gravem, quem gravia symptomata consequuntur, quae dispositionis magnitudinem attestantur: levem verò quem levia concomitantur accidentia. Symptomata gravia in cap. vul.Sunt autem in capitis vulneribus symptomata gravia, stupor, desipientia, erisipelas, convulsio, febris, vomitus bilis, loquelae aut vocis amissio, sensuum perturbatio, oculorum rubor et caecitas. Quarto attendendum est, quo die ab accepto vulnere secuta sit mors.

Vulnerum capitis terminus.Sciendum praeterea varias fuisse opiniones inter scriptores circa prognostici terminum, hoc est, ut determinarent, quamdiu exspectandum sit, ut cum fiducia medicus pronunciet, vulneratum extra periculum esse. Nam secundum Rogerium ad centesimum diem, vulnerum capitis periculum protenditur: secundum legislatores verò et judices, ad quadragesimum, qui terminus est acutarum aegritudinum ex decidentia: at secundum medicos ad decimum quintum duntaxat, qui communis est terminus acutorum morborum simpliciter. Hip. 2. aph. 23.Propterea autem jurisconsultorum opinio hac in re affertur, quia hujusmodi causae apud ipsos saepissimè controvertuntur, qui procul dubio ex antiquis et sapientibus medicis acceperunt, capite vulneratos quadragesimo die ut plurimum è vitâ discedere: ideoque salutis vel mortis in iisdem illum esse terminum scriptum reliquerunt, quorum auctoritates et testimonia non affero, quia hîc nostra tantummodo, hoc est, medica tractamus.

Porro illud maximè est animadvertendum, divinae legis hanc esse sanctionem: Locus sacrae scripturae. Exod. 23.si rixati fuerint viri, et percußerit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo, si surrexerit et ambulaverit foras super baculum suum, innocens erit .Glossator taxatur.Quem quidem locum haud benè intellexit glossator ad legem primam, de emendatione servorum, qui in triduum vulneris periculum coarctavit, dum inquit: surgente infirmo et post triduum baculo incumbendo ambulante, non vulneris pe [p. 258]riculo , sed excessui ab aegrotante commißo mortem tribuendam esse : cujus sententia plane rejicienda est, quia vix quisquam tam lethali vulnere percussus jacet, qui post triduum baculo nixus aliquantulum ambulare nequeat. Neque ibi ulla fit tridui mentio, sed solum dicitus, si surrexerit et ambulaverit foras super baculum, quod post longum temporis intervallum, et declinationem morbi ac ferè absolutam curationem intelligendum est, praesertim si vulnus grave fuit: Loci expositio.Potiusque sacrae scripturae locus de illo intelligitur, qui post illatum vulnus non semper à malo in deterius properavit: quique lapide vel pugno fuerit percussus et non gladio, ex quo percussorem intentionem interficiendi non habuisse creditur, siquidem arma secum non attulerat. Altera expositio metaphorica. Rab. Salom. et alii.Quidam verba illa:, metaphoricè exponunt, per baculum plenam sanitatem et fortitudinem intelligentes, juxta illud Ezechielis: ecce ego frangens baculum panis in Jerusalem.

Medicus in indicio pronunicaturus Deum consideret.Ex his tam multis liquet, quantâ sit opus prudentiâ in re perdifficili et maximi ponderis, ut si quando de inflictis vulneribus rationem reddere sit necesse, et eos, de quorum capite agitur, vel eximere, vel talionis poenae nostro testimonio addicere; id inculpatè praestare possimus, ne in magnum incurramus scelus, dum eum qui meritò vindicari à mortis culpâ posset, nostro testimonio mortis reum faciamus: vel quem ob illatum lethale vulnus sanctissimae leges talionis poenâ damnarunt, illaesum servare velimus: ideoque in hoc negocio animum ab omni affectu liberum habere oportet, Deum considerantes, nostrorum operum et animi nostri inspectorem nobis semper adesse, et improbitatis esse vindicem, ac ultorem, si contra veri, aequique leges, quicquam pronunciaverimus; fautorem vero et approbatorem bene constitutae veritatis, cui uni tantum innitendum sit, remotis omnibus humanis respectibus. Pronuncia(n)di method(us).In explicanda verò sententia medicus proposito prius casu ac quaestione, imploratoque divino auxilio mentem suam aperiat, eamque probatissimis auctoribus, validissimisque rationibus confirmet; tunc deinde sententiam claudat his verbis: sic sentio ego: N. Medicinae doctor, in quorum fidem supra dicta exaravi, et manu propria subscripsi. Plures testimoniorum formulas affert Tractatu de meth. testificandi.Bap. Codronchius, nos tamen hanc ut communiorem pro tyronibus adduximus.

Mortuus an vivus in aquam submersus fuerat, ut cognoscatur.Caeterum qui vivus in aquam submersus interiit, cognoscitur, [p. 259] quia venter inflatur aqua plenus, et ex naribus mucositates profluunt, ex ore vero spuma: digitorum extremitates corroduntur, et exulcerantur, quia quasi furibundus periit, quaerens in arenâ, ubi possit consistere, ut mortem vitet. Ei verò qui mortuus jam in aquam fuit projectus, nec venter inflatur, quia viae sunt praeclusae, neque spuma apparet, quia nec respiratio aderat, multo minus digiti corroduntur, quoniam cum morte non fuit luctatus. Neque insuper omnia cadavera inflantur in aqua et supernatant, ob inclusam aquam; sed propter vapores, in quos corporis humores a calore praeter naturam fuerunt conversi: nec tamen omnia tumescunt, sed illa solum, quae ex sordibus et humiditatibus aquae fuerunt corrupta, et post magnum temporis spatium ad littus rejecta.

Quomodo amissa virginitas, et alterius utrius conjugis sterilitas deprehendatur.
CAPUT XII.

ARdua et perdifficilis saepe solet controversia excitari, circa virginitatem, aut quia maritus sponsam virum antea expertam fuisse contendit, ut in jure Pontificio continetur, de probationibus, capit. proposuisti: aut quia monialem aliquam reliquae affirmant esse corruptam, aut odio, aut zelo, ut non ita pridem accidisse novimus. Ita solent jureconsulti hanc quaestionem obstetricibus extricandam committere: quae duobus potissimum ducuntur signis ad dignoscendum corruptas, vel incorruptas. Virginitatis indicia. Primum desumunt ex membrana seu pellicula quâdam carneâ, quae hymen sive Eugyon à quibusdam nuncupatur, venis conspersam, quam uteri cervicem dirimere, in opere de natur. mulier. ex quorundam sententia disputavimus. Secundum verò indicium capiunt, ex partium conniventia et locorum angustia. Quae tamen parum sufficientia esse existimo, primum quidem, quia membrana illa, ut ibi diximus, in nullis aut paucissimis virginibus, dum dissecantur, reperitur: nec diligentissimus Galen. ejus unquam meminit: et nonnullae adolescentulae adeo lascivae inveniuntur, ut manu aut instrumento illam, si quae esset, dirumpere [p. 260] facile possent, vel etiam ut menses provocent, aut ex casu violento. Secundum indicium parum etiam firmum videtur, quia ex uno aut altero congressu collum pudendi non adeo dilatatur, ideo fieri poterit ut foemina sit violata et tamen loca adhuc angusta sint. Lenarum astutiae. Secundò quia astutae quaedam mulieres et in lenocinio versatae medicamentis impense adstringentibus eas etiam, quae frequenti congressu fuerunt usae, adeo coarctant, ut denuò virgines et incorruptae videantur: adhibitâ etiam, ut refert Fragosus, piscis vesiculâ sanguine plenâ, ne desint spolia illa, quae quibusdam pro indubitato virgnitatis signo celebrantur. Orientaliu(m) mira consuetudo in nuptiis. Ex quibus colligere licet abusus incolarum regni Fessani, et aliarum etiam nationum orientis, ubi usu receptum est, ut interim dum nuptiale convivium apparatur, praemissis quibusdam matrimonii ceremoniis, sponsus et sponsa cubiculum ingrediantur, vetulâ quadam intereà prae foribus exspectante, donec è manu egredientis sponsi linteum sanguine delibutum accipiat, quod magno applausu atque laetitia convivis ostendit, atque ita procedit hilaritas et convivium celebratur: sin autem sanguis in linteo non reperitur, convivae tristes recedunt, et sponsa parentibus magnâ cum ignominia redditur.

Corruptionis indicium. 5. aph. 39.Alii ex lacte mammis virginis corruptionem arguunt, quod tamen argumentum nullum omnino est, alias non dixisset Hipp. Si mulier quae neque gravida est, neque peperit, lac habet, huic menstrua defecerunt. Viri interdum lac habent in mammillis. 4. de Histor. anim. 20.Et Aristoteles refert, viros interdum tantam lactis copiam in mammis habere, ut sugi queat: Cardanus affirmat, vidisse Venetiis virum triginta annorum cui adeo lac in mammis abundabat, ut non solum sufficeret puero lactando, verum etiam saliendo prorumperet. Scip. cit. aph.Cristophorus Vega scribit, virginem vidisse, cui menses defecerant, et maga erat in mammillis copia lactis, quam propterea medicus incautus, cui eius rei determinatio fuerat commissa, praegnantem esse dicebat, quam tamen ipse acerrimè defendit, affirmans, ex solo defectu menstruorum id accidisse, et novem transactis mensibus nullo secuto partu, mensibusque redeuntibus, paulo post inculpatam esse apparuisse. Similem etiam vidi ego et curavi Hamburgi probis et inculpatis moribus virginem, cui et menses suppressi erant, et tamen alba ac multa purgamenta ex utero fluebant, et ex mammillis lac copiosum, ita ut ipsius cognatae de integritate etiam dubitarent, quas tamen iisdem rationibus placavi.

Aliud signum (fol. 261) vitiatae mulieris. Baptista Codronchius, cum animadverteret haec signa fallacia [p. 261] esse ad aliud confugit, ex urina desumptum, quam dicit in corruptis crassiorem esse ac turbidiorem, propter latiores patentioresque vias, et uteri recrementa commixta: qua tamen inutilia mihi videntur, quia naturale virginum foramen satis ad crassam et turbidam emittendam est, undecunque profluat. Si enim per idem foramen semen virile penetrat, ita ut foemina virgine permanente gravida fiat, ut in furtivis congressibus interdum accidit, in quibus puellae virum planè non admittunt, ut infamiam vitent, aut quia ejaculatum fuit semen antequam ipsa fuerit deflorata: unde illud Avicennae dictum: quibus os uteri conclusum est, aut non concipiunt; aut si concipiant in partu moriuntur: Ut poßit foemina concipere virgine permanente. Poterit procul dubio multo facilius urina quantumvis crassa, ac turbida emitti, ut obiter constet quid sit respondendum, si forte judices interrogent an foemina fieri potuerit gravida virgine nihilominus permanente. Signum tertium. Addit Codronchius ex Plinio, et Alberto Magno, suffitum ex gagate lapide aut lapatho, cujus exhalationem si mulier pannis contecta ad os vel nares percipit, vitiatam esse credit, aut si inde pallescat: quod si ex melanthio suffumigia fiant, quae virum fuerit experta, statim mingere scribit:

Quartum indicium. / 6. var. lect. c. 6.Mercurialis verò adducit aliam antiquarum mulierum consuetudinem, quam â plerisque omnibus nostri temporis ignoratam esse dicit, eam tamen ab aliis ego multò antea acceperam, nec scitu est indigna. Nam dum virgo desponsata primâ nocte cum sponso erat concubitura, colli mensuram filo circumdato capiebant: postero mane eodem filo collum mensurabant, quod si latius, quàm ut filo comprehenderetur, inveniebant, defloratam ea nocte fuisse pro certo habebant: sin vero nihilo majus evaserat, adhuc pro incorruptâ habebant. Meminit hujus consuetudinis Catullus in nuptiis Pelei et Tethydis dicens:

Non illam nutrix orienti luce revisens,
Hesterno collum poterit circumdare filo.

7. hist. anim. 1. Cur à Venere abstinea(n)t qui vocem servare volunt. Sumitur hujus rei ratio ex Aristotele, quia quo tempore coire incipiunt homines, vox mutatur in asperiorem, et minùs acutam, ideoque qui vocem conservare colunt, à Venere abstinent, quia instrumenta vocis, quae intra collum sunt, primo coitu dilatantur, ac subinde collum ipsum augetur in crassitudine; quia fortasse semen, dum ab universo corpore, et subinde à capite per colli vasa praecipitatur, vias illas cogit et ampliores reddit: vel (quod potius existimo) quia corpus primo coitu magnopere agitatum, ubique et maximè circa collum humoribus et [p. 262] spiritibus diffusis repletur, et in majorem molem attollitur, et hoc signum certius quibusdam videtur ad vitiatam dignoscendam. Sic referunt Albertum Magnum ex musaeo suo puellam ex oenopolio vinum pro hero afferentem in itinere vitiatam fuisse deprehendisse, quod in reditu subinde cantillans mutatam haberet vocem ex acutâ in gravem: quo etiam signo forsitan usus fuit Democritus, qui Hippocratis puellam prima die ut virginem, secundâ ut foeminam salutavit, quam tamen mutationem tàm subito fieri posse, mihi persuadere non possum.

Quaestio cuius coniugis vitio generatio non procedat.Solent praeterea judices eam quaestionem medicis deferre, ut sententiam dicant ac declarent, cujus conjugis culpâ generatio non procedat, quâ in re hactenus ita determinari consuevit, ut tàm impotentia ex frigiditate, quam ex maleficio in viro aut in foemina matrimonium impediat contrahendum, contractum dirimat: et maleficiatis concedunt leges, ut cum alia contrahant, frigidis vero non. Iuris placitum emendatum.Quod jurisconsultorum dogma non plane constat, et ob rationes à nobis alibi allegatas, frigidos etiam post separationem cum altera contrahere posse censemus, cujus placiti rationem reperies nostro lib. 3. c. 2. in sch.lib. de morbis mulierum: subinde etiam qui frigidi propriè dicantur, et qui maleficiati: et quantum temporis requiratur ad cognoscendam impotentiam perpetuam aut temporariam: nec non morbos omnes, qui curationem recipiunt, matrimonium non dirimere, quantumvis conjugium praecesserint. An mulier partum corruperit. / p. 2. lib. 4. cap. 2. 6. 7.An vero mulier sciens volens partum corruperit abortivis medicamentis, nullâ ratione melius sciri poterit, quàm si nullo premente morbo aut sonticâ causâ medicamentum susceperit, ex eorum genere, quae abortum provocare, foetum perimere, aut ejus membranas corrumpere valent, quorum catalogum citato opere reperies.

De tempore partus naturalis.Nil autem frequentius jureconsulti à medicis interrogare consueverunt, neque ulla in re magis inter se dissentiunt, quàm in tempore quo naturalis partus contingere solet, et à quo, ac quomodo legitima computatio sit ineunda, tum ut noscant, cui assignanda haereditas sit, cui vero deneganda, si forte nuper nupta ante septimum post nuptias mensem: aut si vidua, decimo vel undecimo à viduitate mense pepererunt: tum etiam ut scelera hac in re punire, aut à crimine liberare honestas foeminas possint. Quos omnes casus et vidimus, et [p. 255] de iisdem fuit nostrum judicium postulatum: Et constantissimè censemus septimo duntaxat, nono et decimo mense legitimum edi foetum, quicunque vero temporius aut serius à viri absentia in lucem veniunt, supposititios et illegitimos esse, ut latius in praedicto opere continetur, ubi de his exactissimè dissertavimus, ita ut nullus jam relinquatur iureconsultis controversiarum locus, si, quae ibi de hac re sunt elucidata, penitius legerint, quae quidem hic non repetimus, ne repetitio fastidium pariat, et actum agere videamur. Medicorum quorundam et concionatorum audacia.Subit tamen mirari, quorundam tam medicorum quàm theologorum nostri temporis audaciam ac temeritatem, qui pretio haud dubie ducti, ni fatui omnino fuissent, ausi sunt è suggestu pro miraculosis prodigiosisque praedicare partus quarti mensis.

Declarandi ratio circa emptitios servos.
CAPUT XIII.

PLeraeque omnes nationes, septentrionalibus exceptis, emptitiis servis utuntur, in quorum emptione venditioneque medici consilium expetunt, ut intelligant sinte sani, an valetudinarii. Color servi.Quâ in re ut prudenter se gerat medicus, sedulò consideret prius captivi colorem in loco luminoso et claro, si enim remissus ac minime vividus apparet, viscerum praesertimque jecoris, ventriculi, aut lienis infirmitatem significat. Cutis.Secundo universi corporis cutis inspiciatur, ne ullo scabiei genere foedata sit, praesertim lepra, seu elephantiasi, quae praeter foeditatem, et contagium periculosa est affectio: Varices.neque etiam varicibus quae sunt dilatationes venarum in cruribus ex sanguine crasso et melancholico: Vetiligio.nec morphaeâ, quae Albarras ab Arabibus nuncupatur, a Latinis vitiligo, et est defaedatio quaedam coloris ex errore facultatis nutrientis, Hispan. mella, dicitur et triplex reperitur, alba, nigra, aut rubicunda, pro ratione humoris à quo oritur. De qua videre licet Galen. Avicen. Rasium, et plures alios scriptores. Glandulae. 3. de caus. sympt. 2. 7. / 4. tract.Tertio ne glandulae, strumae, aut scrofulae, in collo vel in alia corporis parte sint, vel scyrrus, aut aedema, qui tumores longo tempore durare solent, et in adenibus occultari. Pili.Quarto capitis pili et totius corporis considerentur, an sint validi et firmiter adhaereant, praesertim ciliorum et palpe[p. 264]brarum pili non sint rari, nec vox rauca: Copia.haec enim si cum rubore faciei conjungantur, lepram portendunt: Alopecia. / Aequalitas membroru(m).Nec insuper alopeciâ laboret, quod vitium in Venerea lue communissimum est, et brachiorum ac juncturarum debilitas, idcirco jubeat, ut brachia foriter moveat versus humeros, et tàm brachia quàm crura et manus aequalitatem servent ac proportionem: jubeat praetereà, ut firmiter incedat, et rem aliquam arctè constringat, quod si facere potest, roboris, sin minus, totius corporis debilitatis indicium est. Auditus.Quinto auditus consideretur, an sit promptus et acutus, quod ex sermone et verbis ipsius facilè percipitur: adhaec an habeat reliquos sensus acutos: Oculi.an oculorum pupillae sint aequales, et color eorum clarus, nam obtusus et obscurus melancholiam, pallidus ictericiam, ruber inflammationem demonstrant: deinde etiam an palpebras expeditè moveat, nec tamen nimis celeriter: vel si qua asperitate aut vitio infectae sint: aut juxta oculorum angulos fistula seu vitium aliud existat. Anhelitus.Sexto, anhelitum medicus contempletur, ne olidum ex ore aut naribus exspiret, quod putrefactionis germen est, aut ulceris in naribus: neve etiam laesa respiratio sit, quia incipientis astmatis signum existit. Dentes.Septimo inspiciantur dentes, an rectè sint dispositi, validi, firmi, et candidi: aut è converso parvi, corrupti, et vacillantes, aut corrosi. Partes corporis.Octavo considerentur partes corporis, an sint carnosae et amplae, quippe qui pectore sunt exiguo, et humeros habent prominentes, quos alatos vocamus, ad phthisin sunt propensi. Hypochondria.Tandem supinus jaceat, et ventris partes ac hypochondria attrectentur, ne in illis obstructio aliqua sive tumor lateat. Reliqua insuper morborum indicia et temperaturarum signa, quae Galenus in arte medica descripsit, ad hanc rem non parum faciunt. [p. 265]

Ut demonstretur, non minus utiliter quàm honestè atque prudenter in morbis musicam adhiberi: ipsius encomia praemittuntur.
CAPUT. XIV.

Error quorundam detegitur. NOn erat, quod hac de re perfectum medicum admoneremus, nisi quorundam esset superstitiosa opinatio: qui musicam in morbis admittere piaculum judicant planè gentilitium atque profanum. Ego verò si musicam in morbis non utilem solummodo et necessariam esse, atque adeo non sine scelere duntaxat, verum etiam cum laude et honestate adhibendam esse comprobavero, homines, qui huic idioticae persuasioni ansam dederunt, ad meliorem frugem perducturum sperabo: deinde etiam medicos tyrones edocebo, quibus rationibus iis, si fortè in sententia perseverent, respondendum sit. Obiter enim ex orationis serie innotescet, speciosas magis esse quàm firmas rationes, quibus illi perniciosum suum errorem propugnare consueverunt. Quamobrem nostram hac in re operam libenter impendimus. Musica triplex. Atque ut id paulò altius repetamus, praemittere oportet musicam triplicem esse, harmonicam, quae ex vocum cantibus constat: organicam, quae ex flatu consistit: et rhythmicam, quae impulsu digitorum numeros recipit. Nam aut voce editur sonus, sicut per fauces; aut flatu sicut per tubam et tibiam: aut impulsu, sicut per citharam et reliqua instrumenta, quae percutiendo sonora fiunt. In Musica vocali tria considerantur. / Musices definitio. / Musicae laudes. Porro in musica vocali tria potissimum considerantur, vocis praestantia, modulationis peritia, et historia. Vox auditum, modulatio intellectum, historia mentem reficit. Est autem tàm haec, quàm instrumentalis, peritia modulationis sono cantuque consistens, et habita fuit semper ars consummatissima, ut quae corporis habitudines, animique affectus ac mores hominum componit, ideoque tâm turpe olim fuit, musicam nescire quàm literas. Interponebatur enim non modo sacris, sed et omnibus solemnibus omnibusque laetis, vel tristioribus rebus. Nam ut in veneratione divina psalmi et hymni; ita in nuptiis hymenaei; et in rebus moe[p. 266]stis threni sive lamentationes canebantur. Est autem musica penè infinita, nec ullo ingenio exhauriri potest, quippe, ea coelestia temperantur, mundana sive humana reguntur, animus elevatur, et à curis redimitur, exterminantur sollicitudines, et participatione laetitiae et quietis exultatione quadam in Deum mentes humanae ad angelorum societates trajiciuntur; Denique sensibus voluptatem conciliat, naturae harmoniam, et intellectui beatitudinem quandam elargitur. Haec nostrorum spirituum similima, tàm facili quam invisibili transitu multorum replet auditum, et corporum densitatem penetrans quasi tractu animum movet, et pro arbitrio suo nunc deiicit, nunc extollit: ac mentem ita demulcet, ut metum, iram, et tristitiam ableget, eamque revocet à rerum terribilium consideratione, et magnam praestet animae hilaritatem, et quod divinus psalmista dixit, Musica cor laetificat. cor laetificat, ac sicuti lupinorum amaritudo amittitur, si in aqua macerentur; ita animi asperitas, si musica levigetur. Musicae vires. Et sanè si vox humana tantam habet energiam, c. de rerum proprietat. quantam jam antea demonstravimus, multò majorem eam habere consequens est, si certis quibusdam mensuris atque concentibus proferatur, magisque movere affectus et provocare in diversum habitum sensus, quod in praeliis manifeste apparet, ubi tubae concentus pugnantes accendit et legionibus in acie dimicantibus mortis metus classico depellitur. et quantò vehementior fuerit clangor, tanto fit fortior animus ad certamen: et remiges cantus hortatur; et ad tolerandos opificum labores animum mulcet; et singulorum operum fatigationem modulatio vocis solatur, ac excitatos quoque animos sedat. Quid? quod et bestias, nec non serpentes, volucres, atque delphinos ad auditum suae modulationis musica provocat: intrinseci quoque venarum rhythmi ipsius naturae commotiones nobis declarant? Denique ejus virtute maligni spiritus violentia cohibetur, et illius in subditis suis minuit musicae gratia potestatem: Historia sacrae scripturae. sic cum spiritus malus Saulem invasisset, psallebat David cum cithara in manu sua, donec spiritus à Regis infestatione quiesceret. Sed et mentis ad Deum elevationem praestat, ita Propheta ut melius reciperet Dei inspirationes, praeparat se musico instrumento, quam causam fuisse putant plerique, cur Elisaeus rogatus divinum responsum, psalten sibi accersiri postularet. Musicae usus in celebrandis divinis precibus. Ideoque in celebrandis sacris [p. 267] et laudibus divinis, piorum coetus canticis, psalmis, et suavibus utuntur instrumentis, juxta Davidis exhortationem, qui vult nos regni et exsultationis suae esse participes: Sumite, inquit, psalterium, date tympanum, psalterium iucundum cum cithara; sed ad quid? ut laudetis Dominum in tympano et choro, in chordis et organo, laudate eum in cymbalis bene sonantibus, omnis spiritus laudet Dominum . Musicae usus praecipuus. Hic enim musices usus praecipuus esse debet, cui alter ille annectitur, animum demulcere et humanas sollicitudines exuere, quibus subinde depositis expeditius animus ad divina transfertur. Exultabunt, inquit ulterius, cum cantavero tibi, labia mea: Et quanquam mortalium plerique in eum finem musica usi sunt, quia per sensibile hoc signum invisibilem divinitatem ad se posse adtrahere existimârunt, potius tamen hoc medio nos ipsos mobiles ad immobilem divinitatem attrahi credendum est, non aliter quàm appellendo navem in portum, Simile. resti ejectâ putant nautae terram attrahere tametsi immobilem, quo conatu ad terram se ipsos potius trahunt: Mentem erigit. ita etiam musicâ humana divinis conjungi certum est, non quod mentem attrahat divinam, sed quod mentem humanam erigat et à sensibus abstrahat. Neque vero organo decachordio, tympano et aliis instrumentis musicis utimur, ut Deum et divina, quasi foeminam emolliamus, quia nostris blandimentis angeli non capiuntur; sed his omnibus utimur in eos, quos diximus, usus, ac ut Deum exaltando, nostram subjectionem et oboedientiam humilime profiteamur, et omnem voluptatem humanam in res divinas conferamus. Musica moralitati connexa. Caeterum musica non solum speculationi, verum etiam moralitati connexa est, nil enim tam humanitati proprium, quam dulcibus modis remitti, contrariis affici: ita responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. Idque non tantum in singulis vel naturis vel aetatibus, verùm per cuncta diffunditur studia. Nam infantes, juvenes, nec non senes ita naturali affectu modis musicis adjunguntur, ut nulla planè aetas à cantilenae dulcedine sejuncta sit, omnibus siquidem alimenta dispensat, et sua puritate viget in singulis, nisi molis corporeae gravitate premantur, aut tranquillitatem spirituum exteriores tumultus concutiant: quibus etiam irruentibus nil salubrius, quam si suis quasi naturae vocibus à compressione turbarum [p. 268] ad se ipsam enima revocetur. Vox similis spiritui. Nil enim nostrorum spirituum potest esse similius voce, quae aut spiritus est, aut sanè ipsius spiritus vehiculum. Pueri musicam discant. Viderat certè Aristoteles, ad delectationem, sedationemque anxietatum, et passionum animi musicam multum conferre, ideo pueros eam edoceri commonefecerat. Socrates in senectute musicam didicisse fertur, credens, si musica deesset, sibi cumulum sapientiae defuturum. Lucius Sylla vir magni nominis optimè cantasse traditur. Sed non mutuetur suffragium gentium ea, cujus ex sanctis patribus plerique omnes peritissimi fuerunt, Abrahamus, Moyses, et David, qui eam inprimis multis laudum praeconiis extulit. Epilogus. Itaque honestae musicae usus et utilitates sunt, mentem componere, et ad Deum erigere: curas et sollicitudines depellere: lenire labores: spiritus recreare et excitare: malos abigere daemones: humani corporis harmoniam conservare; deperditam instaurare: et humana coelestiaque connectere. Haec vero ad eos pertinent, qui rectissimam virtutis regulam tenentes, ex abundantiâ cordis psallunt et laudes Domini modulantur: aut in eum finem, et ad animi sui compositionem dulces concentus audire consueverunt.

Notantur, ac rejiciuntur Musicae abusus.
CAPUT XV.

NIL tamen est in rerum natura tàm laudabile, nil tam utile, quód malitia humana in suos abusus non converterit. Artium depravatio. Sic astrologia facile in necromantiam delabitur: sic medicina quae ad instaurandam conservandamque valetudinem à Deo creata est, aut precio, aut dolo ludificata saepe infanticidia dat: et jurisprudentia, cui lites componere et rempublicam in tranquillitate gubernare finis est, à quibusdam advocatis, quos accipitres pecuniae Plato vocat, saepe pervertitur, et ab iis, qui oculos justitiae frustrantur, cavillanturque, ut lites trahant, dum plane voraverint, depilaverintque eos ipsos, quos defendendos susceperant. Nil igitur mirum, si easdem vicissitudines musica patiatur, quas reliquae praestantissimae disciplinae, quae prout animo sunt affecti, qui illis imbuuntur, ita specium [p. 269] induunt aut vitii aut virtutis, et araneae aut apis instar ex flosculis suavissimum rorem, aut detestabile venenum eliciunt. Praesertim vero musica, cujus proprium est animi affectiones intendere, pacatum et benè compositum ad divinitatem elevat: lascivienti verò vanitatis ac voluptatis affectus exprimit. Qui enim carminibus lascivis capiuntur, vocis gratiam concupiscentiis suis prostituunt, et lenociniorum clientulam musicam faciunt. et quia modis Babyloniis festivi fiunt, facilè colligi potest, coelestisnè Hierosolymae, an terrestris Babyloniae cives sint. Verum non debet species laudabilis disciplinae ab alieno vitio deformari, et ab iis Liberi patris filiis tibicinibus et citharistis, qui arte divinissimâ abutuntur: Nescio tamen quo malo plures nostro seculo hoc genere musicae capiuntur, nisi fortasse, quia ut depravata est natura humana, nitimur in vetitum semper. Lascivae musicae effectus. Nam quid aliud hi faciunt, quam venenata quadam dulcedine veluti Syrenes hominum animos lascivientibus vocibus ac sonis corrumpere, et humana corpora in vanae voluptatis gaudia transportare, de quibus dictum: Esaiae locus. cap. 5. Vae, qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperum, ut vino aestuetis, cithara et lyra et tympnaum et tibia et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis et opera manuum eius non consideratis . Non damnat quidem musicam, ad celebrandas festivitates Deo gratas: neque convivia, ad comparandas firmandasque hominum honestas amicitias; sed horum abusus, ex hominum malitia provenientes, ac musicam illam quae tota in corruptionis lenocinia tendit. Quae sanè institutionis nullum habet usum, et cum viriles animos accendere ad virtutem debuisset, induit potius meretricis faciem, dum impudicos conceptus exprimere nititur potius, quàm devotionem mentis excitare. Hinc Orpheus modulis suis mares effoeminare consuevit: centum luminibus cinctum caput Argus habebat, quae omnia unius fistulae voluptate non tam sopita sunt, quam extincta: ita Syrenum cantu detenti homines, ab eis unguibus dilacerabantur: hoc est, eorum, qui muliercularum voculis et elegantiori formâ capiuntur, bona fama et vita ipsa diffunditur atque discerpitur. Historia. Philippus Rex Macedoniae cum audisset filium quodam loco suavius cecinisse, objurgavit eum, dicens: nonne pudet quod tam bene scias canere? Sapiens Antisthenes cum audisset Ismeniam optimum haberi tibicinem, homo nequam est, inquit: non enim si probus foret, tibicen esset: noverat enim vir, prudens ingenia et mores tibicinum illius temporis. Sallustius [p. 270] reprehendit Semproniam, quod psalleret et saltaret elegantiùs, quam necesse esset probae; vituperant illi quidem saltationes et concentus lascivos, non musicam quae citra levitatem fit. Musicam damnabant quadam nationes. Aegyptii, teste Diodoro, musicam illam, tanquam virorum animos effoeminantem, prohibebant adolescentes suos perdiscere: et Ephorus, teste Polybio, eam non nisi ad eludendos ac fallendos homines inventam tradidit: addere potuisset et ad expugnandam foeminarum pudicitiam: hanc Scipio et Cato tanquam à Romanis moribus alienam aspernabantur: et Persarum Reges musicos hosce inter parasitos referebant. Haec enim est, quae symposiorum malitiam aciut, et nil aliud impudicae saltationes ac lascivae cantilenae faciunt, quam qui serpentem intoxicant, igni stipulam addunt, et oleum camino. Sed nos omissis istius generis musicis ad pensum redeamus.

Musicae excellentia, atque praestantia, rationibus, auctorum suffragiis, et experimentis comprobatur.
CAPUT XVI.

POsteaquam musicae usus et abusus longiori fortasse, quam par erat, oratione tradidimus, reliquum est ut eximiae illius ac divinitatis participis musicae utilitatem et excellentiam primum rationibus, deinde etiam auctoritatibus et experimentis accuratius demonstremus. Ratio prima. Rationum prima ex dictis facile elicitur, nam cum constet, omnes artes sive scientias ad finem aliquem utilem vitae ordinari, tunc deinde musicam artem esse, et inter artes honestissimum sibi locum vendicare: planum subinde fit, utilem esse atque praestantem. Secunda. Secunda, ut quaelibet tristis sensatio dolorem infert, ita jucunda gaudium: Organa sive sensus externi quibus reficiantur. facultas vero nostra animalis (quae ad vitam sic necessaria est, ut eam ac reliquas custodire nil aliud sit, quam vitam ipsam conservare) duplici parte constat, motiva unâ, sensitivâ alterâ, cumque quinque sint sensitivae organa externa, quorum visus, variis ac jucundis coloribus; gustus, suavitate saporum; tactus, moderatis qualitatibus tangibilibus; odoratus, gratissimis herbarum, florum, aut etiam thymiamatum halitibus reficitur; nemo tam erit absona mente, imò à bo[p. 271]no sensu alienus, nemo tam corporea mole obrutus, qui ambigat auditum moderamine sonorum, ac dulci concentu mirificè recreari, quemadmodum à rudioribus sonis, et sensibili vehementiori interdum offenditur, ita ut jam saepe apoplexiae ex solo bombardae sonitu fuerint excitatae. Properas mollia linteamina aegrorum lectis substernere, ne cuticula offendatur: rosis, floribus, viridibusque arborum ramis circumquaque omnia exornare, ut visus oblectetur: cloacas obscoenaque loca vitare, ne inquinatus aer olfactus spiritusque animales corrumpat: linguam abstergis et humectas, potum exhibes gratum, et cibaria jucundi saporis, salsamenta exquisita saepe comparas, et varia cupediarum genera, propter quae terrae saepe et maria lustrantur, quo reficiantur languentes, ac cibi fastidio prospiciatur: non nisi grata et perjucunda admittis colloquia confabulationesque, ne animus commoveatur: et musicam quis excludere audeat? quae sensoriae facultatis partem unam eamque non infimam, sed ordine secundam, auditum nimirum, et corpus universum reficit ac spiritus in sua symmetria moderatur. Tertia ratio. Tertia, morbus melancholicus, ac tristitia, curae, et dolores, quae quoslibet alios morbos solent concomitari, corpus extenuant, somnum impediunt, perpetuisque vigiliis plerumque hominem conficiunt, vires destruunt, febres accendunt, innatumque calorem resolvunt et exstinguunt; haec autem nullo medico promptius quam musicâ abiguntur, lib. 1. c. 2. Galeno auctore in opere de valetudine tuenda, ubi musicam dolores sedare affirmat, seque plurimos aegrotos singulis annis sanasse refert, eos duntaxat ad proportionem ac temperamentum musicâ reducendo, et Aesculapium inculcat pleraque docuisse carmina ad eos restaurandos, quorum validi ac inordinati animi motus plus nimio incendebant corporis temperamentum. Galen, De sanitate tuenda [= De valetudine tuenda] (Kühn VI), lib. 1, cap. 8 (S. 41): An dieser Stelle erklärt Galen, wie der Zustand der Seele vom Zustand des Körpers abhängig und wie in allem entscheidend das rechte Maß sei. Zur Heilung von Seelenstörungen erwähnt hier Asklepios: „Est vero non spernendus hujus sententiae testis ipsum patrium nobis numen Aesculapius, qui multas scribi cantilenas mimosque ridicularum rerum fieri et melodias quasdam instituit iis, quibus vehementiores irascibilis partis motus corporis temperamentum justo calidus efficerent.“ Der Gott habe die Kranken Lieder, lustige Geschichten und bestimmte Melodien aufschreiben lassen, die die Seelenregungen steigern und die Mischung der Körpersäfte „wärmer“ machen können. Vgl. Kümmel 1977, S. 120-123. Galen hat in seinem größten Werk über die Therapie (De methodo medendi) im 1. Buch unter den Fächern, die Bestandteil ärztlicher Ausbildung sind, auch die Musik genannt: Galen, De methodo medendi (Kühn X), lib. 1, cap. 1 (S. 2). Melancholia symptomata propria. Praeterea quia metus et tristitia ita sunt morbi melancholici accidentia, ut etiam fiant illius augendi causa, his autem nullâ ratione melius succurritur, quam omnis generis oblectamentis expellendo moestitiam, et avocando mentem humanam à rerum terribilium consideratione usque adeo, ut cum morbus nondum est inveteratus, neque humor plurimus redundat, sola jucunda vivendi ratio soleat esse satis ad recuperandam salutem, ideoque musicos adhibere, qui dextrè instrumenta pulsando, aut suaviori cantu auditum et animum oblectent, utile procul dubio et praeceptis optimae medicinae consonum est. Quarta ratio, ut nimii affectus vitia sunt, [p. 272] et morbos efficiunt: De Castro bezieht sich hier auf Galens Schriften über Leidenschaften und Fehler der Seele: Galen, De cognoscendis curandisque animi morbis (Kühn V), lib. 1, cap. 5 (S. 21-26) und De cuiuslibet animi peccatorum dignotione atque medela libellus (Kühn V), besonders cap. 4 (S. 77-80). – De Castro hat sich im Medicus-politicus, Buch III, Kap. 1 intensiv mit jenen Leidenschaften befasst, die man vermeiden sollte, um so wenig wie möglich zu irren: „Porro Galenus quinque animi affectus imprimis vitandos censet, moerorem, iram, cupiditatem, metum, atque invidiam: qui sane si a reliquis hominibus, a medico multo magis sunt exterminandi, quoniam multitudini exemplo esse debent.“ – „Galen urteilt, man müsse vor allem fünf Affekte der Seele vermeiden: Traurigkeit, Zorn, Raffgier, Furcht und Neid. Wenn schon die übrigen Menschen diese vermeiden müssen, so um so mehr ein Arzt, weil er der Menge ein Vorbild sein soll.“ Id est, à temperamento, quia in multo contristatur natura mediocri gaudet ut Isidorus scribit 4. etymologiar. c. 2. ita media virtutem et sanitatem constituunt (unde medicinam dictam à modo seu medio plerique autumant) et artes cunctae mediocritatem quaerunt; igitur et musica quae nimis altas, et nimis submissas voces vitat, ad animi compositionem facit, et ad virtutem: Musica virtus est. imo musica ipsa virtus est, nimirum concordantia illa humanarum mentium cum mente divina, et cum lege naturae, quae est divina quaedam lux mentibus hominum insita. Tollas hanc mediocritatem, aequalitatem, harmoniam atque concentum, quid quaeso aliud resultabit, nisi confusio quaedam, et miserabilis separatio à divinâ mente? Tollas pariter sensuum symmetriam et harmoniam, quid aliud sequetur, nisi animae ac corporis separatio, atque mors ipsa, intentis nimirum, aut nimium relaxatis et depressis vinculis, quibus corpori annectebatur, ipsis videlicet sensitivis potentiis? Quinta ratio. Quinta ratio ut corpus animam in sua actione consequitur, ita anima corpus in passione sua concomitatur, ideo Galenus integrum conscripsit librum cui titulum fecit quod animi mores corporis temperamentum sequantur: Corpus animam sequitur. sic ex nimio corporis labore in lassitudinem incidunt homines, et in febres: Das „Eintagsfieber“ wurde schon im Mittelalter mit einem Übermaß von Affekten in Verbindung gebracht. Haly Abbas spricht von Fieber, „das aus Traurigkeit entsteht“. Der Kranke müsse daher u. a. mit Melodien von Harfe und Leier „mit ihren sanften und lindernden Tönen“ behandelt werden: Haly Abbas, Liber totius medicine necessaria continens quem sapientissimus Haly filius abbas discipulus abimeber moysi klyseiar edidit (…), ed. Stephanus Antiochenus, Lyon 1523, fol. 185r. – Nach Isaac Iudaeus (Isaak ben Salomon Israeli, 9./10. Jh., Ägypten) gehören auch Angst und Traurigkeit zu den vermeintlichen Ursachen des Eintagsfiebers: Isaac Iudaeus, Liber Febrium (Ed. Omnia opera Ysaac, Lyon 1515), Bd. 1, fol. 207v: „Die Seele ist nämlich durch zu viel Nachdenken geschwächt und krank, und dementsprechend ist wegen der Seele auch der Körper krank.“ So müsse man dem Kranken „das Grübeln und Misstrauen mit Hilfe verschiedener Musiker“ nehmen. ex animi vero anxietate in melancholiam, cujus profundas ac tristes cogitationes nullâ re melius quam musicorum organorum concentu removeri 1. Viat. c. 20. Isac scribit. Ut enim quiete et frigidis ac humidis rebus lassitudo et febres mitigantur: ita melancholia et animi pathemata harmonicis sedantur concentibus. Orphei dictum. Hac de causa Orpheus dixisse fertur, imperatores eum ad convivia invitare, ut delectarentur, ipsum vero ex illis vicissim condelectari, quia quocunque vellet, eorum animos flecteret, ut de irâ ad mansuetudinem Paraphrase von Johannes Aegidius (Juan Gil de Zamora, 13./14. Jh., Spanien), Ars musica (Ed. M. Gerbert 1784, II, S. 392): „Orpheus dixerit ,imperatores ad convivia me invitant, ut ex me se delectent, ego tamen condelector ex ipsis, cum quo velim, animos eorum flectere possim, de ira ad mansuetudinem.‘“ , de tristitiâ ad hilaritatem, de avaritia ad liberalitatem, de timore ad audaciam. Musica divinum quippiam in se habet. Demum nisi reconditum aliquod atque divinum haberet musica, cur psalmodiandi usu et musicis instrumentis ac vocum ordinatâ melodiâ preces sacrae celebrarentur? Quid? quod, ut plerique existimant, mali daemones exorcismis abiguntur. Musica daemones expellit. Unde qui scribunt Saulem non humore melancholico âgitatum, sed daemone, daemones musicâ expelli putant, et citharae Davidicae pulsatione id factum, ob divinos hymnos, quos ille cantando recitabat. Nec nos latet alios naturalem quoque causam cum divinâ illâ conjunctam fuisse sibi persuadere, atque admirandum illum effectum ad utramque referendum. Den Verweis auf Avicenna sowie die Argumentation entnahm de Castro wohl (paraphrasierend) aus dem 28. Kapitel aus Franciscus Valesius’ (16. Jh., Nordspanien) Werk De sacra philosophia, aus dem er darüber hinaus teilweise ganze Passagen kaum verändert übernahm. Valesius zitiert die Stelle bei Avicenna und schließt daran seine Überlegungen zu den Ursachen an. Franciscus Valesius: De sacra philosophia, sive de iis, quae in libris sacris physicè scripta sunt et ad philosophiam pertinent. Liber singularis (Frankfurt 1667), cap. 28, p. 176-177: „Hoc indicabo facilè, productis in medium quibusdam Avicennae verbis, ex cap. 18 fen. 1 tract. 4. Quod est de melancholia, ea verò sunt haec: Et quibusdam Medicorum visum est, quòd melancholia contingat à Daemonio, sed nos non curamus, cùm Physicam docemus, si illud contingat à Daemonio, aut non contingat, postquam dicimus, quòd si contingat à Daemonio. Tunc contingit ita ut convertat complexionem ad choleram nigram, et sit causa ejus propinqua cholera nigra, deinde sit causa illius Daemonium, aut non Daemonium. His verbis Avicenna inquit, nihil referre ad curationem, sive Daemon sit, qui melancholia inferat accidentia, sive non: eò quòd non possit ea inferre aliter, quam per ipsos melancholicos succos. Itaque causam proximam semper ad ipsos succos devolvi, atque cu(m) ablatione causae proximae, necesse sit tolli morbum, utentibus nobis naturalibus auxiliis, & causam tollentibus, necesse erit tolli morbum, etiamsi Daemon eum excitaverit. Ratio sanè haec, partim quidem rectè procedit, partim tamen deficit quandoquidem, ut morbus, qui pendet ex causa, nisi sublatione causae proximae non tollitur, ita neque ipsa causa proxima, nisi sublatione prioris: etia(m)si sit externa, modò non recesserit, velut si Sol bilem excussit, atque ita febrem fecit, tolli non possit febris, nisi bile evacuata, aut consumpta.“ fen. 1. tractatu c. 18. Avicennae et Valesii lapsus. Avicenna nigram bilem affectus melancholici causam refert, quae tamen à daemone excitetur, ideoque evacuatâ atrâ bile, aut sedatâ, daemonem etiam [p. 273] removeri. Über die Dämonen in Verbindung mit schwarzer Galle und Zuständen „vehementer Traurigkeit bis zur Manie“: Avicenna, Liber Canonis (Venedig 1555), Lib. III, Fen 1 Tract. 4, cap. 16 und 17 (fol. 203v-204r). Für Melancholie-Kranke empfiehlt Avicenna (ibid., Lib. III, Fen 1 Tract. 4 cap. 18) Gesänge („cantilenae“) und heiter stimmende Mittel, da nichts „für diese Kranken schädlicher als Furcht und Angst“ sei. Valesius in libro de sacra philosophia hanc curationem minus sufficientem esse putat, quia non possit causa proxima de medio tolli, nisi sublatâ remotâ, et externâ, ut febris, quam bilis ex insolatione genita excitat, non tollitur evacuatâ bile, nisi patiens à sole etiam removeatur. Ad abunda(n)tiam atraebilis daemon sequitur. Mela(n)cholia est balneum diaboli. Uterque mihi videtur male comprehendere melancholiae causas et curationem: non enim credendum est, daemonem bilem atram generare aut concitare, sed ad abundantiam atri hujus succi mentem deprimi et conturbari, ad quam conturbationem ac depravatum ratiocinium daemon sequitur, idcirco dici solet, melancholiam esse balneum diaboli, quippe cui minimè sit aptum domicilium pellucida habitatio, et mens pura atque tranquilla, constans, et à perturbationibus aliena; meritò igitur musica adhibetur, ut sedatâ melancholiâ ejusque symptomatibus, pellucidioribusque factis spiritibus, daemon consistere nequeat extra suum, ut ita dicam, elementum, hoc est, timidiusculum et inconstantem animum, et extra tenebras, quarum est princeps et incola.

His tot ac tantis rationum momentis quicunque scriptorum celebriores habiti sunt, tàm veteres quam recentiores, musicam utilissimam esse dixerunt. Plato. Plato mundi animam musicâ harmoniâ coniunctam fuisse, ac nostrae animae corporisque compaginem eadem connexam esse affirmat. Arist. c. a. Arist. in lib. de natura anim. Möglicherweise zitiert de Castro hier Aristoteles’ Werk De historia animalium (bes. lib. 7 und 8). Über die tierische Sensibilität gegenüber der Musik schreibt Aristoteles in seiner Schrift Politika, 1341 a 13-17. Denkbar wäre aber auch, dass de Castro hier einen falschen Autor angab und stattdessen Claudius Aelians (2./3. Jh.) De natura animalium meinte; im übrigen Medicus-politicus rekurriert er jedoch nur auf Aelians Varia historia (MP, Buch III, Kap. 2 und 9). beluina etiam animantia melodiis accentuque congruo oblectari prodidit: Captura cervorum et ceti marini. hinc cervos sibilo cantuque venantium deprehendi; quâ eadem captura cetum marinum ingentissimum piscem deprehendi naturales prodiderunt, siquidem piscatores locum, ubi piscis latet, observantes illuc multis cum navibus congregantur, tunc facto circum fistularum et tubarum concentu alliciunt, attonitumque modulationis sono comprehendunt atque transfigunt. Vgl. auch Aristoteles, De historia animalium (Ed. Pierre Louis, Aristote: Histoire des animaux, gr./fr., Paris 1969), Bd. 3, lib. 9, 611b, S. 75: „Les biches se laissent prendre à la chasse quand on joue de la flute ou qu’on chante, et ells se couchant de Plaisir. S’il y a deux chasseurs, l’un chante ou joue de la flute en pleine vue, l’autre se tient derrière et tire quand le premier lui fait signe que c’est le moment.“ Siehe auch Aristoteles, De Anima (Schriften Hamburg 1995, Bd. 6), II, 8: 419b-421a: Gehörsinn, Physiologie; Ton und Stimme, Akustik; ibid. 426a: Wahrnehmung und Wahrnehmbares. – Offensichtlich beschrieb Marcus Terentius Varro (2./1. Jh. v. Chr.) im Buch De musica, Teil seines verlorenen enzyklopädischen Werks Disciplinarum libri IX, die Verwendung der Musik bei der Hirschjagd bzw. beim Fischfang. Verweise hierauf finden sich in Plinius’ Naturalis historia (1. Jh.; Ed. R. König – G. Winkler, C. Plinius Secundus d. Ä., Naturkunde. Lateinisch – deutsch, Kempten 1976), lib. 8, 114: „mulcentur fistula pastorali et cantu“ – „Sie haben an der Hirtenschalmei und am Gesange Gefallen“. Plinius' Verweise wurden wiederum von Solinus in seiner Kompilation De mirabilibus mundi aufgegriffen (4. Jh.; Ed. Th. Mommsen, C. Iulii Solini Collectanea rerum memorabilium, Berlin 1895 [Nachdruck 1958]), 19, 11. – Zur Verwendung der Musik bei der Hirschjagd der Etrusker s. auch Aelian, Varia historia, lib. 12, 46. – Zu Varros verlorener Schrift De musica und ihrer Rezeption durch kaiserzeitliche und spätantike Autoren vgl. G. Wille, Musica romana. Die Bedeutung der Musik im Leben der Römer (Amsterdam 1967) S. 413-420. Ipse Arist. lib. de secret. Pseudo-Aristotle, The Secret of Secrets. Sources and influences. Hg. W. F. Ryan, Charles B. Schmitt (Hrsg.): London 1982 (= The Warburg Institute Surveys and Texts, 9); Steven C. Williams, The Secret of Secrets. The Scholarly Career of a Pseudo-Aristotelian Text in the Latin Middle Ages, Ann Arbor 2003; Regula Forster: Das Geheimnis der Geheimnisse: Die arabischen und deutschen Fassungen des pseudo-aristotelischen Sirr al-asrar / Secretum Secretorum. Reichert, Wiesbaden 2006. Kümmel 1977, S. 268-69; 159: Bei den Anweisungen zur richtigen Lebensweise wird die Musik erwähnt zur Erheiterung; ibid. S. 97: in der arabischen Tradition des Secr. Secretorum und zwar in einem Textteil, der in die westeuropäische Tradition nicht übergegangen ist, heißt es, auch Geisteskrankheiten ließen sich behandeln, und zwar mit Musikinstrumenten, die der Seele über das Gehör jene harmonischen Klänge übermitteln, die durch die Bewegungen der himmlischen Sphären entstünden (R. Bacon, Hg. R. Steele Oxford 1920: S. 217). humanam animam musicis melodiis naturaliter delectari, iisque sensum requiescere sollicitudinisque curas evanescere auctor est: Averroes. 6. Coll. c. 11. Avicenna. 3. prim. d. 2. c. 2. et 5a. 3. tr. 4. c. 25. cui omnino cooperatur Averroes, et Avicenna, qui referunt multos laetitia cantilenaeque auditu à morbis levari, id quod et(iam) Hali Abas. Hali Abas confirmat, 5. theoricae ultimo Haly Abbas, Liber totius medicine necessaria continens quem sapientissimus Haly filius abbas discipulus abimeber moysi klyseiar edidit (…), ed. Stephanus Antiochenus, Lyon 1523, fol. 69r; s. dazu Kümmel 1977, S. 130. . Boetius. Sever. Boet. in prooemio libr. musicam continentis Anicius Manlius Severinus Boethius (5./6. Jh.), De institutione musica (Ed. G. Friedlein, Leipzig 1867), S. 185-187; zur naturgegebenen Hinneigung des Menschen zur Musik s. Kümmel 1977, S. 93-94. , nil tam humanitati proprium esse scribit, quam dulcib. modis remitti, contrariis affici. Marsil. Fic. Marsil. Ficin. seniorum regimen praescribens musicam laudat, et ut ea utantur Den alten Leuten empfiehlt Ficino die Musik sowie Spiele und Betätigungen der Jugendzeit. Marsilius Ficinus (15. Jh., Florenz), De vita libri tres (Ed. Opera, et quae hactenus extitere, et quae in lucem nunc primum prodiere omnia, Basel 1576), Bd. 1, S. 513: „Mit den Saiten und Tönen der Leier und mit den Tönen des Sängers wird also auch euer spiritus [spiritus animalis] innerlich zurechtgestimmt“. Zur Anwendung der Musik bei alten Menschen vgl. Kümmel 1977, S. 186-193 mit Verweis auf G. Zerbi, Gerontocomia,1489, Kap. 42. (G. Zerbi, Gerontocomia, On the Care of the Aged and Maximianus, Elegies on Old Age and Love, tr. from the Latin by L. R. Lind, Philadelphia 1988: 266-277). , commonefacit: Galenus. id quod etiam Galen. praestitit in lib. de valet. tuend. Galen, De sanitate tuenda [= De valetudine tuenda] (Kühn VI), lib. I. cap. VIII: 39-40: Nachdem Galen die Wirkung der Musik auf Kinder in Anlehnung an Asclepiades betont hat, erklärt er die Temperamente und Neigungen (animi mores), die je nach Alter variieren, sich verändern und auch korrumpiert werden können, was für den Körper und seine Gesundheit beträchtliche Folgen mit sich bringen würde: „Corrumpuntur autem animi mores prava consuetudine cujusque horum, cibi, potus, exercitationis, videndi, audiendi, totius denique musices.“ Damit verbunden ist die Kritik an diejenigen, die behaupten, der Philosoph und nicht der Arzt, solle sich mit der Seele und ihren Affekten befassen. Galen vertritt hingegen das Ideal eines Arzt-Philosophen und verkörpert dies. – Siehe auch Galen, Quid medicus sit philosophus (Kühn I); diese kleine Schrift wurde von Erasmus 1526 ins Lateinische übersetzt: Ersamus, Opera omnia, Bd. 1, hg. Hendrik Waszink, ASmsterdam 1999, 665-669. et Marcel. ita cecinit: Gramine seu malis aegro praestare medelam,/ Carmine seu potius, namque est res certa saluti/Carmen, ab occultis tribuens miracula verbis. Marcellus Empiricus, De medicamentis (Ed. J. Kollesch – D. Nickel, Marcellus, De medicamentis. Lateinsich – deutsch, Berlin 1968), carmen de speciebus, Z. 16-18. Der gesamte Satz lautet: „Sumite igitur medicos pro tempore proque labore / Aetatisque habitu summa ratione paratos / Gramine seu malis aegro praestare medellam / Carmine seu potius: namque est res certa saluti / Carmen ab occultis tribuens miracula verbis.“ – „Ziehe also Ärzte hinzu je nach dem Umstand, nach der Krankheit / Und nach der Beschaffung des Alters, ausgerüstet mit höchster Vernunft, / Sei es, du möchtest einem Kranken lieber mit einem Kraut Heilung bringen, / Sei es, lieber mit einem Zauberspruch: denn ein zuverlässiges Mittel für die Heilung/ Ist ein Zauberspruch, der aus dunklen Worten heraus Wunder bewirkt.“ [p. 274] Leonardus Jachinus vir eruditus et doctus unus ex primis, qui cultiorem medicinam in Italia suscitârunt, super nonum librum ad Almansorem, In omnem, inquit, laetitiam animus aegroti componatur, et ab omni fixa cogitatione avertatur, id fiet, si subinde novi ludi et fabulae proponantur, et prorsus solitudinem vitet, et cum iis versetur, qui maxime sunt grati: cantus quoque et choreae, et soni ad laeticiam, et tripudia excitantia prosunt, nam magnam vim habet musica Leonhardus Jachinus (Leonardo Giacchini, 1501-1547), Arzt und wohl Professor der Medizin in Pisa, übersetzte – soweit wir bislang ermitteln konnten – einige Werke Galens sowie der arabischen Mediziner des Mittelalters ins Lateinische. Darunter befindet sich auch die Übersetzung des 9. Buch von Rhazes’ (Abū Bakr Muhammad ibn Zakariyyā al-Rāzī, 9./10. Jh.) Werk The Spiritual Physic and Al-Mansūrī on Medicine, das den Titel In nonum librum Rasis Arabis Medici ad Almansorem Regem, de partium morbis eruditissima Commentaria trägt. Das Textzitat findet sich im 15. Kapitel (De Melancholia; in der einzigen uns bekannten Ausgabe [Lyon 1622] auf S. 129): „Animus verò in omnem laetitiam componatur, & ab omni fixa cogitatione avertatur. Id fiet, si subinde novi ludi, & fabulae proponantur: & prorsus solitudinem evitet, & cum his versetur, qui maximè sunt grati. Cantus quoque & choreae, & soni ad laetitiam, & tripudia excitantes, prosunt. Nam magnam vim in utramque partem habet musica (…).“ : Ideo Poeta quidam sic modulatur:

Eob. Hess. Quem non blanda invent varii modulamina cantus,
Huic iecur, et renes, aegraque corda stupent:
Nam nihil humanas tanta dulcedine mentes
Afficit, ac melicae nobile vocis opus.
Tange lyram digitis: animi dolor omnis abibit,
Dulcisonum reficit tristia corda melos.
Helius Eobanus Hessus (Eoban Koch [?], 1488-1540), Bonae valetudinis conservandae rationes aliquot (Ed. Hessus, Operum farragine duae, Schwäbisch Hall 1539), Bd. 2, p. 84r.

Sed missa faciamus humana suffragia, et non appellet alia auctoramenta ea, quâ usi sunt sanctissimi patres atque Prophetae. Exod. 15. Cecinit, inquit Scriptura sancta, Moyses et filii Israel carmen hoc domino, et dixerunt: Cantemus Domino gloriose enim magnificatus est. Sumspit etiam Maria Prophetissa soror Aron tympanum in manu sua. egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, quibus praecinebat dicens: cantemus domino, gloriosè enim magnificatus est . Sed enim et tubae argenteae usus ponitur. Num. 10. cum dicitur: Filii autem Aron sacerdotis clangent tubis, eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris: et tubarum festum exprimitur Levit. 23 et ad clangorem buccinarum, quarum erat usus in Jubileo, muri Jerichuntis plane corruunt Ios. 6. Canticum Domino instituit Debora: Iud. 5. / 1. Reg. 2. et Anna prae gaudio in canticum prorumpit: sanctissimum Regem et Prophetam David in hac arte excelluisse ex Psalmis compertum est, ubi etiam cantica et verba carminis et gratiarum actionis pro sua ab omnibus inimicis liberatione Domino locutus est: et in libro Esrae septuaginta numerantur cantores, ad cultum novi templi. Canticum qui differat ab hymno. Videtur autem differre canticum ab hymno, quod canticum est exultatio mentis de aeternis habita: hymnus verò est laus Dei cum cantico, et psalmis interdum dicitur: Psalmus. propriè tamen psalmus cum musico fit instrumento, et psalmodia, cum quis ad citharam sive musicum aliud instrumentum divinas laudes canit, aut gratiarum actiones, unde psalterium musicum est instrumentum, quod alio nomine decachordum nuncupatur.

Musica Ischiaticus utilis. lib. 4. noct. act. c. 13. Denique sensus auctoritate, hoc est, experientiâ ipsâ, quae aequissima [p. 275] lanx, et omnis demonstrationis initium est, idipsum probatissimum extat Gellius tibiarum musicâ Ischiaticos dolores demulceri scribit. Viperae morsibus. Theophrastus musicam viperarum morsibus prodesse refert: Infantilibus affectibus. eadem Democrito auctore sola In dieser Passage orientiert sich de Castro offensichtlich insgesamt an der von ihm zitierten Stelle in den Noctes Atticae des Aulus Gellius (2. Jh.; Ed. P. K. Marshall, Oxford 1968), lib. 4, cap. 13: „Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt“ („Dass das nach einer gewissen Tonweise angestimmte Flötenspiel Hüftschmerzen heilen kann kann“). Dieser verwies bereits auf die Berichte Theophrasts und Demokrits: „Creditum hoc a plerisque esse et memoriae mandatum, ischia cum maxime doleant, tum, si modulis lenibus tibicen incinat, minui dolores, ego nuperrime in libro Theophrasti (sc. περὶ ἐνθουσιασμοῦ) scriptum inveni. Viperarum morsibus tibicinium scite modulateque adhibitum mederi refert etiam Democriti liber, qui inscribitur (sc. περὶ λοιμῶν), in quo docet plurimis hominum morbidis medicinae fuisse incentiones tibiarum. Tanta prosus adfinitas est corporibus hominum mentibusque et propterea vitiis quoque aut medellis animorum et corporum.“ – „Es ist von den Meisten geglaubt und dem Andenken überliefert worden, dass wenn Hüftgelenke am meisten schmerzen, deren Schmerzen dann gemindert werden, wenn ein Flötenspieler in sanften Weisen bläst (d. h. dass bisweilen heftige Körperschmerzen durch Musik gelindert werden). Ich habe ganz kürzlich in einer Schrift des Theophrast die Bemerkung gefunden, dass Vipernbisse (nicht ärztlicher Beistand, sondern) ein weise und mäßig angewandtes Flötenspiel heile. Eine Schrift Democrits, welche die Überschrift führt: ,Anleitung über Rhythmus und Harmonie‘, enthält auch noch Mitteilungen; darin belehrt uns dieser Philosoph, dass bei vielen Krankheitsfällen der Menschen Flötenspiel als (wirksames) Heilmittel gedient habe. In so völlig enger Verbindung stehen überhaupt Körper und Geist zu einander, und es liegen daher auch für Geist und Körper die Krankheitsursachen und Heilmittel ganz nahe bei einander.“ Übers.: F. Weiß, Die attischen Nächte (Darmstadt 1965). , ac per se quam plurimis morbis utilis est, nam et infantes cantilenâ dulci oblectatos plorantes lachrymantesque conquiescere cernimus. Quo facilius itineris molestias ferat viator cantat: Labores lenit. carceris taedium captivus musicâ lenit: et nauta symphoniâ modulatur, ut maris metum depellat: ac, ut Poeta cecinit:

Canit frondator ad auras.
Vergil, ecl. 1,57.

Et in Moreto:

Interdum fessae succedit laeva sorori,
Alternatque vices: modo rustica carmina cantat
Agrestique suum solatur voce laborem.

Musica affectus omnes moderatur. Aristotel. lib. problematum tibiarum musicam corporis vitia, non secus ac animi, suo modulamine pellere prodidit, atque iisdem pro tempore mederi; nam et somnos dare et adimere, iram suggerere, et clementiam suadere, tristes reficere, dissolutos coercere Ps.-Aristoteles, Problemata, 917b, XIX. 1. (über die Auswirkungen der Flöte); XIX. 38. (über die positive Auswirkung von Konsonanzen auch bei kleinen Kindern); Ps.-Aristoteles, Problemata Physica, üb. H. Flashar, Darmstadt 1962; Aristotle, Problems tr. W.S. Hett, London 1970 vol. 1 (I-XXI) und London 1983 2. (XXII-XXXVIII). – Über die Auswirkungen der Flöte siehe auch Aristoteles, Politik, 1342b (in: Philosophische Schriften, üb. E. Rolfes, Hamburg 1995, Bd. 4299-300). ; solereque antiquos pro affectuum ratione concentus variare. Ebrietati prodest. Pythagoras ebrium adolescentem spondaei incentu reddidit mitiorem, et sui comporem, ut Boetius affirmat. Anicius Manlius Severinus Boethius, De institutione musica (Ed. G. Friedlein, Leipzig 1867) praef. (S. 184-185): „Cui enim est illud ignotum, quod Pythagoras ebrium adolescentem Tauromenitanum subphrygii modi sono incitatum spondeo succinente reddiderit mitiorem et sui compotem?“ – Vgl. Jamblichos, ΠΕΡΙ ΤΟΥ ΠΥΘΑΓΟΡΕΙΟΥ ΒΙΟΥ („Über das Leben des Pythagoras“; 3./4. Jh.; Ed. M. von Albrecht u. a., Jamblich. Pythagoras: Legende – Lehre – Lebensgestaltung, Darmstadt 2002), 112: „Pythagoras soll auch, als er einmal in seine Arbeit vertieft war, durch spondeische Musik mit Hilfe des Aulosspielers die Raserei des trunknen Jünglings aus Tauromenion beschwichtigt haben, der nachts einer Angebeteten am Hausportal des Nebenbuhlers nachschwärmte und dieses in Brand stecken wollte. Dazu hatte ihn nämlich die erregende phrygische Aulosweise angefeuert. Dem machte Pythagoras – er trieb gerade mitten in der Nacht Sternkunde – sehr schnell ein Ende, indem er dem Bläser empfahl, ins spondeische Maß überzuwechseln. Durch diesen Wechsel wurde der Jüngling alsbald besänftigt und verzog sich sittsam nach Hause, obwohl er doch kurz vorher sich nicht im mindesten beherrscht und schlechthin keinen Versuch des Philosophen, ihn zurechtzuweisen, sich hatte gefallen lassen, ja sogar in sinnloser Wut das Zusammentreffen mit Pythagoras zum Henker gewünscht hatte.“ – Zu dieser und den folgenden Geschichten vgl. außerdem G. Wille, Musica romana. Die Bedeutung der Musik im Leben der Römer (Amsterdam 1967), S. 413 mit weiteren Quellenverweisen und weiterer Literatur; zu ihrer Rezeption in nachrömischer Zeit S. 643. Eundem Pythagoram animo pacando, sedandoque ab affectibus et perturbationibus vehementioribus musicam adhibere solitum, auctor est Plutarchus: Diese Stelle konnte bislang bei Plutarch nicht gefunden werden; vgl. stattdessen Jamblichos, ΠΕΡΙ ΤΟΥ ΠΥΘΑΓΟΡΕΙΟΥ ΒΙΟΥ („Über das Leben des Pythagoras“), 64: „Da er (sc. Pythagoras) glaubte, die Betreuung der Menschen müsse auf dem Wege über die Sinneswahrnehmung beginnen – über das Sehen schöner Formen und Gestalten und das Hören schöner Rythmen und Melodien –, so wies er der Erziehung durch die Musik die erste Stelle zu, der Erziehung durch bestimmte Weisen und Rhythmen, die auf die Wesensart und die Affekte des Menschen heilend wirkten (ἀφ’ ὧν τρόπων τε καὶ παθῶν ἀνθρωπίνων ἰάσεις ἐγίγνοντο). Die Seelenkräfte wurden dabei wieder in ihr ursprüngliches harmonisches Gleichgewicht gebracht (ἁρμονίαι τε τῶν τῆς ψυχῆς δυνάμεων, ὥσπερ εἶχον ἐξ ἀρχῆς, συνήγοντο). So erdachte er verschiedene Mittel, leibliche und seelische Erkrankungen einzudämmen und zu heilen (σωματικῶν τε καὶ ψυχικῶν νοσημάτων καταστολαὶ καὶ ἀφυγιασμοὶ ὑπ’ αὐτοῦ ἐπενοοῦντο).“ 114: „Außerdem betätigte die Pythagoreerschule insgesamt die musikalischen Formen der seelischen „Zurüstung, Harmonisierung und Zurechtweisung“, indem sie mit geeigneten Melodien die Seelenverfassung in förderlicher Weise umwandelte und zum entgegengesetzten Affekt hinführte. Reinigten sie doch beim Zubettgehen ihr Denken von dem verwirrenden Nachhall des Tages durch bestimmte Gesänge und eigentümliche melodische Wendungen und schufen sich so einen ruhigen Schlaf mit wenigen und guten Träumen. Beim Aufstehen befreiten sie sich von der Bettstarre und Schlaftrunkenheit wiederum durch andersartige Gesänge, manchmal auch durch Melismen ohne Worte. Stellenweise sollen sie auch bestimmte krankhafte Affektionen durch wirkliche Beschwörung geheilt haben, daher muss wohl auch die Bezeichnung „Ansingen“ für „Beschwörung“ aufgekommen sein. So machte Pythagoras es zur wirksamsten Hilfe, Charakter und Leben der Menschen durch die Musik zurechtzubringen.“ – Vgl. dazu H. G. Ingenkamp, Plutarchs Schriften über die Heilung der Seele (Göttingen 1971), S. 137-139. ideoque ut animum suâ semper divinitate imbueret, priusquam se somno daret, ac à somno experrectus ad citharam, ut ferunt, cantare consueverat. Diesen Satz übernahm de Castro wortgleich aus Censorinus, De die natali, ohne ihn an dieser Stelle als Quelle zu zitieren (3. Jh.; Ed. K. Sallmann, Censorinus. Betrachtungen zum Tag der Geburt. De die natali mit deutscher Übersetzung, Leipzig 1988), 12, 4: „ob quam rem Pythagoras, ut animum sua semper divinitate imbueret, priusquam se somno daret et cum esset expergitus, cithara, ut ferunt, cantare consueverat, (…)“ – „Aus diesem Grunde pflegte Pythagoras, um seine Seele immerzu mit der eigenen Göttlichkeit zu durchfluten, vor dem Einschlafen und nach dem Aufwachen auf der Kithara zu spielen, wie berichtet wird. – Vgl. auch Jamblichos, ΠΕΡΙ ΤΟΥ ΠΥΘΑΓΟΡΕΙΟΥ ΒΙΟΥ („Über das Leben des Pythagoras“; 3./4. Jh.; Ed. M. von Albrecht u. a., Jamblich. Pythagoras: Legende – Lehre – Lebensgestaltung, Darmstadt 2002), 112. Pestilentia. Idem auctor scribit, Thaletem Cretensem Lacedaemonios à pestilentiâ quâdam musicâ liberasse Plutarch, Über die Musik (Übers. C. N. v. Osiander – G. Schwab, hrsg. von C. Weise und M. Vogel, Plutarch. Moralia, Wiesbaden 2012), 1146B-C (Bd. 2 S. 894): „Man denke nur an (…) Thaletas von Kreta, welcher, wie Pratinas schreibt, einst nach einem pythischen Orakelspruch von den Lakedämoniern herbeigerufen diese geheilt und von der herrschenden Pest befreit haben soll.“ : Phreneticis. et Asclepiadem medicum phreneticorum mentes morbo turbatas saepe per symphoniam suae naturae redidisse scribit Censorinus Auch dieser Satz findet sich im selben Wortlaut bei Censorinus, De die natali (3. Jh.; Ed. K. Sallmann, Censorinus. Betrachtungen zum Tag der Geburt. De die natali mit deutscher Übersetzung, Leipzig 1988), 12, 4-5: „(…) et Asclepiades medicus phreneticorum mentes morbo turbatas saepe per symphonian suae naturae reddidit. Herophilus autem, artis eiusdem professor, venarum pulsus rhythmis musicis ait moveri. Itaque si et in corporis et animi motu est harmonia, procul dubio a natalibus nostris musica non est aliena.“ – „(…) Der Arzt Aklepiades hat sogar nicht selten das Gemüt von Geisteskranken durch Wohlklang in ihren ursprünglichen Zustand zurückversetzt. Herophilos, ein Meister derselben Kunst, behauptet, der Pulsschlag bewege sich in musikalischen Rhythmen. Wenn also Einklang herrscht zwischen der Bewegung der Seele und der des Körpers, kann keinem Zweifel unterliegen, dass die Musik etwas mit dem Zeitpunkt unserer Geburt zu tun hat.“ . Ismenias Thebanos plurimos ischiade laborantes tibiae sono incolumitati restituisse fertur. Anicius Manlius Severinus Boethius, De institutione musica (Ed. G. Friedlein, Leipzig 1867) praefatio (S. 185): „Ismenias vero Thebanus Boetiorum pluribus, quos Ischiadici doloris tormenta vexabant, modis fertur cunctas abstersisse molestias.“ – Ismenias war ein thebanischer Aulosspieler des 4. Jhs. v.Chr., von dem z. B. Plutarch und Diogenes Laertios berichten. Sed his, quae non vidimus, omissis, ad ea veniamus, quae viderunt nostrae aetatis homines, et quotidiana experientia confirmat. Tarantulae morsibus. A tarantula icti varie afficiuntur. Est in agris Tarenti Apuliae urbis aranei genus tarantula dictum (ut auctor est Matthiolus Senensis, et omnes qui regionem peragrarunt, ut oculati testes uno ore confirmant) à quo icti variè afficiuntur, alii plorant, alii rident, alii clamitant, alii saltant, alii dormiunt, alii vigilant, qui solo tibiarum, aut aliorum instrumentorum musicorum sono demulcentur atque sanantur. Unter Tarantismus ist eine vor allem im 14. und 15. Jahrhundert in Italien beschriebene Tanzwut zu verstehen, die bisweilen massenhysterische Züge annahm; vgl. W. Katner, Das Rätsel des Tarentismus. Eine Ätiologie der italienischen Tanzkrankheit (Leipzig 1956). Et scribit idem auctor, interdum aliquot in plateis vidisse jacentes et in nosocomiis, qui praedictis affectibus torquerentur, sed mirum, inquit, quam facilè hujuscemop. 276di veneni vis musica demulceatur, A Tarantula icti qua ratione curentur. quandoquidem auditis musicis instrumentis, aut tibiarum sono primo statim occursu à Tarantula icti à languoribus cessant, et in medium tripudiare ac saltare incipiunt, quod et ipse vidisse refert, et ita rem persequi ac si sani essent, neque ullo unquam dolore tenerentur: quod si eveniat, ut tibicines tantillum conquiescant, ac moram interponant, mirum dictu, non multo post tempore in terram concidere, et ad pristinos redire languores; nisi tamdiu indeficiente sono saliant atque tripudient, donec veneni virus partim insensibiliter per cutis meatus, partim per sudorem exeat ac discutiatur: idcirco tibicines stipendio conduci, alternatimque mutari, ut absque sonitus intermissione tamdiu demorsi tripudient, quousque penitus curati conquiescant. Quod si sacrae paginae exempla huc etiam afferenda sunt, superius jam retulimus, et omnibus in confesso est, quo pacto sanctus propheta David citharae consonantijs Saulem Regem restituere solebat. Die biblischen Geschichten führte de Castro in den beiden vorangegangenen Kapiteln aus (Buch IV, Kap. 14 und 15); Samuel 1, 16, 14-23. At dices, ea divinitus facta fuisse. In morbis divinum aliquid reperiri. / Obiectio. Sed et in morbis divinum quippiam reperiri auctor est Hippocrates in Prognosticis et Fernelius in lib. de abditis rerum causis Jean Fernel, De Abditis Rerum causis Libri Duo, Apud Claudium Marnium et haeredes Joan. Aubrii Frankfurt 1607, S: 116 in Bezug Auf Platon (Timaeus) werden die Parallele zw. Seele (Anima) und Universum gezeigt; zum „calor vitalis“, der als Lebensquelle vom Gott stammt, s. S. 164: „Hoc in problematis imitatus vere est Alexander Aphrodisaeus: quod Aristoteles plane indicaverat, spiritus animae facultatumque corpus et illius divinam ac coelestem esse natura(m), quae respondeat elemento stellarum.“ , idipsum fusissimè testatum reliquit. Verùm naturaliter etiam spiritus et melancholiae agitationis musica sedari ex littera colligi videtur: nam Saulis servi ita inquiunt: Ecce spiritus Domini malus exagitat te, iubeat quaeso Dominus noster Rex, et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut quando arripiat te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et leviùs feras . Samuel 1, 16, 15-16. Altera obiectio. Si verò obiicias sanctam illam fuisse musicam et quae nil aliud quam gratiarum actiones et Dei creatoris laudes personabat: hodiernos vero musicos lascivis uti sonis et cantilenis, quibus altissimus offenditur magis, quam celebratur: id equidem et fateor et doleo, sed haec et similia multa deplorare licet, corrigere ac permutare aliorum est. Interea tamen artificum vitium non debet redundare in artis indignitatem: ut non reprobandus est florum suavissimus odor et virtus, eo quod venenata aranea suum inde colligat venenum: nec literae philosophicae malae sunt, quia malè feriati homines pessimos inde imbuunt mores, relictâ salutari doctrinâ; neque etiam ideo mel insuave, quia aegris sic videtur: Sed ad institutum redeamus. Consuetudo Hispanorum. In Hispaniâ universa quamprimum quis gravius decumbit, mos est, musicos quaerere, qui voce suaviori et grata instrumentorum pulsatione animum demulceant, in quem usum praestantissimi plures conductitii reperiuntur: et ita exactissimi prudentissimique medici aegros à curis semovere nituntur, p. 277 et ad bonam symmetriam humores corporis reducere. Nam si consideres numerum rerum naturalium, quae praecipue ad valetudinem et corpus alterandum valent, animi pathemata non exiguum inter illas locum obtinent, quae non nisi rerum iucundarum et oblectantium usu, qualis musica est, demulceri ac deliniri queunt. Admonitio. Reliquum est, ut quicunque prudentiae sapientiaeque sunt studiosi, musicae praesidium in morbis non despiciant, sed potius ejus usum posthac in morbis sedulò adhibeant, puramque rerum cognitionem et usum amplectantur. Scio quàm sit difficile, ab imbutis semel opinionibus homines divellere, non in his modo, sed in multis aliis, quae luxatis omnino insistunt fundamentis, quod quidem corrigere nimis sit arduum et laboriosum. Si in bello, ad jugulandos homines, à quibus nunquam fuerat laesus, ob mercedem conductus: aut certe in pace larvatus bacchanalia celebrando, et in aliis exercitiis plane beluinis, ac gentilitiis, in quibus homines brutorum naturam induunt, quis occubuisset, honestè ac piè decessisse putaretur: si quis vero in morbo musicam adhibet, qua angelis homines simlies fiunt, idque jussu medicorum et impellente necessitate, ad demulcenda melancholiae symptomata, quibus saepe periclitatur, parum pius à vulgaribus quibusdam censetur. Non tamen haec scripsi, quod quendam perstringere, aut in aliquem petulantius grassari, animus sit, nec enim criminatorem ago, sed monitorem: sed quia ut abusus mutare meum non est: ita ad id, quod utile et laudabile existit, viam monstrare cuilibet bono pertinere existimo. Consuetudinis mira vis in moribus. Obiter tamen considerandum moneo, quantum apud vulgares consuetudo valeat, quae facit, ut inculpatos, sed sibi novos mores violentius impetant: noxios et reprobatissimos, sed qui iam usu increbuerunt, surdâ aure et conniventibus oculis praetereant: quia tanta interdum est vetustatis consuetudo, ut etiam confessa plerisque vitia placeant.

FINIS LIBRI QUARTI.

[286]

Index rerum praecipuarum in hoc opere passim occurentium.

A

Abditarum rerum quarundam proprietates

242

Academiarum statutum in conferendis Doctorum insignibus

199

Academiae ad discendam medicinam adeantur

80

Accusatio non arguit culpam

200

Adamas ferri et ignis vim respuit

244

Adytum tabernaculi Mosaici

237

Admonitio auctoris ad Principes et civitates

24

Admonitio circa remediorum ordinat.

131

Admonitio ad medicum circa quaestiones

129

Amonitiones aliae

132. 167. 191. 251.

Ad aegrotum quinam admittendi

130

Aegroti pusillamines sunt

126

Aegroti suspiciosi sunt

142

Aegroti quoties visitandi

164

Aegroti confidentia in medico ad curationem facit

156

Aegroti oboedientia ut comparetur

141

Aegroti munus

33. 155

Aegroti mensa, lectus, cubiculum, cibus

158

Aegroti lotiones, inunctiones

159

Aegroto gratificandum, et quatenus

130. 138

Aegroto quae persuadenda

156

Aegrotorum tenacitas

148. 163

Aegyptiorum mos

198

Aegyptiorum figmenta

61

Aetas discendae medicinae apta

81

Aetates motum solis repraesentant

234

Agyrtarum mos in praedicendo

145

Agriculturae laus

38

Agricultura ad pietatem facit

39

Althameri lapsus de German. origine

168

Alphonsi dictum egregium

28

Alexicaci sive salutatores

223

Amicos etiam fascinare, et cur

206

Amuleta contra fascinum

207

Amor quid

218

Amor cur coecus pingatur

ib.

Amor ut generetur et foveatur

219

Amor cur nudus pingatur

220

Amor cur puer iudicetur

ib.

Amor cur alatus et sagittarius pingatur

ib.

Amoris ferocis causae

218

Amoris lascivi qualitates

ib.

Amoris causa visus

219

Amoris obiectum pulcrum

ib.

Amoris vitiosi remedia

223

Amorem quae accendunt

222

Amantes cur dicantur colliquescere

219

Amantes mente non privantur

221

Amantes artificiosi sunt

ib.

Amantium mores

220

Anatome qua moderatione utilis

11. 55

Anatomes usus ab Empiricis vituperatur

10

Anatomes et Geographiae similitudo

55

Anatomici scriptores praecipui

88

Anima et corpus suos morbos invidem communicant

56

[287] Animadversiones in lectione Galeni observandae

87

Animalium quorundam inimicitae

245

Andreas Valacer Chirurgiae professor Salmanticensis

68

An contrariis assuescere possimus

102

Apoplexia

176

Artes singulae suos habent terminos

28

Ars et scientia vt differant

35

Artis scientiaeque ratio in quo sita

ib.

Artes sciendi et scientiae faciendi

ib.

Artis et naturae collatio

97

Artis ubi plurimum ibi minimum fortunae

106

Artes sex medico famulantes

157

Artis liberae opera libera sunt

189

Artium depravatio

268

Artium et virtutum semina hominibus à natura indita

2

Artium honor aut ignobilitas unde

34

Artium dignitas unde

ib.

Artium divisio

35

Artium dos praecipua

48

Artes ad medicinam pedissequae

73

Artes medicinam constituentes

ib.

Artes medicinam ornantes

ib.

Artifex an mercedem accipiat nihil interest, sed ex qua arte

45

Artifici credendum in sua arte

199

Artificum ad dignoscendum morbum simulatum

252

Archiatri aequales ducibus et principum Vicariis

47

Argenti vivi mira natura

244

Arithmeticae cognitio medico necessaria

54

Argumenta inartificialia quomodo fiant artificialia

96

Arii historiae

203

Aristotelis sententia de mendacio

140

Aristotelis dictum

167

Artaxerxis litterae ad Hippocratem

193

Asclepiades Prusiensis sola diaetâ curabat

26

Asclepiadis astus

28

Assistentes Romae

52

Assistentes qui

156. 157

Assistens qualis esse debeat

157. 158

Assistentis munus

157

Assistentibus testamenti condendi mentio facienda

135

Assistentium quorundam ineptiae

249

Astra inferre possunt propensionem non necessitatem

8

Astrologia an medico utilis et necessaria

57

Astrologia duplex

58

Astrologia iudiciaria duplex

ib.

Astrologia iudiciaria physica et fictitia quî differant

ib.

Astrologia iudiciaria refutatur

60

Astrologia iudiciaria ab insignibus Philosophis contemta

62

Astrologia cur dicatur Chaldaeorum sapientia

60

Astrologi subiiciunt astris regnorum et religionis mutationem

59

Astroatri notantur

64

Atrium tabernaculi Mosaici

236

Aula eiusdem

ib.

Aurum

244

Auxilium à Deo implorandum, et praesidia humana non omittenda

33

Auctores, quos extra medicinam medicum ad manus habere oportet

91

Auctoris sententia de natura

98

[288] Auctoris studium

172

Auctoris consuetudo

193

Avaritia quid

113

Avaritia insatiabilis

114

Avarorum actiones absurdissimae et earum historiae

ibid.

Avicennae opera

86

Avicennae sententia memorabilis

213

Avicennae lapsus

272

B

Baldi JC. et Bravi medici egregia dicta

82

Barbaris an opera medici deneganda

165

Betle indicum

125

Bibliorum sacrorum lectio Medico necessaria

121

Boni viri partes

111. 166

Brassicae et rutae inimicitia

244

Brutorum quorundam naturalis instinctus

76

C

Calumniae in medicinam

105

Casus quid

ib.

Casus et fortunae discrimen

ib.

Casus fortuiti

106

Casus varii de quibus medicus in iudicio interrogatur

254

Cancer confirmatus

176

Cabale

228

Cabalistarum sententia

214

Caligulae mors

217

Canticum qui differat ab hymno

273

Captura cervorum et ceti marini

273

Cautelae in inspicienda urina

156

Causae secundae primam praesupponunt

177

Causae procatarcticae cognitio interdum necessaria

13

Cavillum contra medicos peregrinos

184

Chymia unde orta fingatur

15

Chymici morbos meteoris correspondere putant

16

Chymici morbos ad metalla referunt

ib.

Chymici cur suam doctrinam obscuris terminis tradant

17

Chymicus verus

19

Chymici mechanici spiritus

16

Chymicorum errores

17

Chymicorum argumenta contra rationales medicos, et eorum refutatio

ib.

Chymicorum remediorum incommoda

204

Chaldaeorum nugae

61

Chirurgorum abusus

64

Chirurgia tertia pars medicinae

65

Chirurgiae effectus evidens

66

Chirurgia antiquissima medicinae pars

ibid.

Chirurgiam Hippocrates et Galenus exercuere

ib.

Chirurgiae libri ab Hippocrate conscripti

ibid.

Chirurgiae cathedra in Salmanticensi Academia

68

Chirurgiae scriptores praecipui

88

Circa chirurgiam diversis in locis diversa consuetudo

68

Ciceronis locus in Oratione pro Murena

44

Ciceronis placitum de natura

98

Oo rCircumspectio medici cum patiens in extremis est

133

Cibi masticati nocivi sunt infantibus

208

Circe

226

Clementiae exempla

167

Constantini Imp. lex celebris de Medicis et Doctoribus legum

47

Consiliorum et Epistolarum medicinalium scriptores

89

Consuetudo circa quae contrahatur

100

Consuetudo circa medicamenta

101

Consuetudo circa facultates animales

ib.

Consuetudo circa vitalem facultatem

102

Consuetudo quando mutanda

ib.

Consuetudo quando naturae anteponenda

ib.

Consuetudo mala non excusat

198

Consuetudinis num ratio sit habenda in curatione

100

Consuetudinis definitio, et quae in ea consideranda

ib.

Consuetudinis vis magna

102

Consueta minus molesta

140

Consuetis properè non decedendum

139

Contagionis modi

212

Convalescentes vt visitandi

164

Convulsio ex siccitate

176

Corpus facilius alteratur quam animus

56

Corpus humanum coeli imaginem refert

232

Corpus animam sequitur

272

Corporis humani et Reipubl. benè ordinatae similitudo

238

Corporis humani moles terrestri globo vt respondeat

232

Corporis diversae partes, ubi animalia venenum habent

218

Corporis curatio non benè fit absque animae curatione

56

Cornelii Taciti locus de Astrologis

59

Cornelii Taciti lapsus de origine Germanorum

168

Cosmographiae cognitio medico necessaria

53

Crisis nomen

174

Criticae excretiones cohibendae non sunt

13

Cur usu receptum, vt Iureconsulti medicis digniores habeantur

50

Curationes superstitiosae in verbis

225

Curatio à Daemone tuta non est, nec firma

226

Curiositas

116

Cyrus agriculturae deditus

39

D

Damasceni dictum

172

Dei sanctissima decem nomina

229

Deificatio

214

Decreti locus

190

Deliberatio nunquam est de fine sed de mediis

183

Demarcus Magus

226

Democratis dictum contra superbos

116

De praeclaris viris modeste pronunciandum

96

De libris, qui sub titulo Enoch et Salomonis circumferuntur, quid sentiendum

229

Dialectica Medico necessaria

54

Oo vDies decretorii in vulneribus considerandi

257

Dicteria quorundam in medicinam

23

Disciplinae et regulae medicinae sunt omnino necessariae

27

Disciplinae praecipuae tres

38

Disciplinae quae medico sint necessariae

53

Dispensatoria medica

90

Disputationes cur institutae

92

Disputationes quales esse debeant

ib.

Differentia inter medicinam et alias artes

93

Distinctiones artificiosae, quibus vis argumentorum retunditur

183

Divites atrociora, inopes viliora committunt

108

Divitum vitia

109

Divitiarum finis

114

Doctrina in instituendo medico qualis esse debeat

80

Doctrinae custos memoria, libri repositoria

91

Dogmatica medicina cur appellata

4

Dogmaticorum diversa dogmata

ib.

Dolus duplex

144

Dolor fictus

254

Donationes medicis facta

193

Dubia pulchra

164

Ducis optimi munus

40

E

Ecclesiastici loca explicantur

29. 190. 193

Egestionum et sputorum inspectio

129

Eleazari cuiusdam historia

229

Elementum quid

18

Empiricae sectae auctores

8

Empiricae species tres

9

Empiricae incommoda

11

Empiricorum argumenta adversus rationales

et horum solutiones

9.10

Empirici historia

191

Epicuri lapsus de hominum origine

168

Erasistrati et Erophili discipulorum mos

94

Errores quorundam

177. 241. 265

Errores vulgarium circa inspectionem urinae

146

Error in medicina à materia est, non à naturâ

97

Erroris causa et initium in inspectione urinae

146

Errant interdum viri magni

96

Esaiae loca explicantur

51. 269

Ethnici simiae piorum

224

Excrementa quaedam alunt

18

Experientiae laudes

10. 96

Experimentum ratione destitutum periculosum

27

Expositores Hipp. et Galeni

19

F

Facultates tertiae

18

Fascinatio

209

Fascinatio quid

209

Fascinationis species tres

211. et seqq.

Fascinatorum notae

212

Fatum physicum

177

Ferdinandus Nonius Graecus comment. in Acad. Salmantis

26

Oo 2Fernelius

86

Fidem quatuor faciunt

94

Fluxio à quibus causis fiat

43

Foemina an possit concipere virgo permanent

201

Fortitudo

113

Fortuna et casus plus habent virium in Empirica quam in rationali

22

Fortunae et artis collatio

103

Fortunae variae acceptiones et definitiones

103. 104

Fortuna causae obscura

ibid.

Fortuna cur ab Ethnicis Dea appellata

ib.

Fortuna caca

ibid.

Fortuna medici quae

104

Fortuna in aegro nil habet dominii

ib.

Fortuna nunquam fit naturae aut artis pars

106

Fortuna raro, ars saepe finem consequitur

107

Fortuna et casu aliquid fieri quid sit

58

Friderici Imp. mors

217

Fraudes quorundam in inspectione urinae

147

Fraudes quorundam morbum simulantium

252

Fractus evidens parvae noxae praeferendus

22

Fulmen

244

G

Galenus seplasiariam exercuit

69

Galeni loca

35. 160. 174

Galeni laudes

75

Galenicorum librorum delectus

86

Galenici libri qui potissimum evolvendi

86

Galli Gallinacei natura

213

Gentes aliquot sine medicis degunt, non tamen sine medicina

21

Gentilitatis mos circa fortunae vocabulum

106

Geometricae cognitio medico necessariae

54

Gloriae appetentia

115

Gloria vana

115

Graeci unde medicinam hauserunt

76

Gratiae medicae quae dicantur

141

Gratificandi aegrotis moderationes

141

Gravidationis indicia ut desumenda

153

H

Herbariae et simplicium cognicio

55

Herbariae scriptores praecipui

88

Hippocrates et Galenus in medicina tales, quales Plato et Aristoteles in Philosophia

20

Hippocrates et Galenus natura et arte Dialectici

54

Hippocrates et Galenus praecipui medicinae auctores

85

Hippocrates et Galenus non faciunt fascinationis mentionem

210

Hippocratis candor

66

Hippocrates quando vixerit

74

Hippocratis encomia

75

Hippocratis egregium dictum

82

Hippocratis locus explicatus

190

Hippocratis responsum ad litteras Artaxerxis Regis

193

Hippomanes triplex

216

Historia varia

54. 125. 154. 155. 160. 164. 191. 229. 251. 253. 266. 269.

Historici medico necessarii

91

Oo 2vHominum mores mutantur ut tempora

116

Hostibus an medici opera deneganda

165. 166

Humanae naturae et currus similitudo

240

Hydropici et Empiematici quibus cautelis aperiendi

133

I

Iactantia et novitatum inventio

115

Ictericia qui fingatur

253

Ignis res occultas in lucem profert

15

Ignorantia circumforaneorum circa morbos

147

Ignominia non afficit eos, qui eam habent familiarem

199

Imperatoriae militaris cum medica arte similitudo

40

Impostores iactabundi sunt et loquaces

150

In legibus ordo non spectatur

46

In prognostico quae sint excipienda

136

In Musica vocali tria consideranda

265

Industria discendae medicinae conveniens

81

Indi et Carthaginenses litteris non caruêre

246

Indorum orientalium mirae consuetudines

248. 260.

Ingrati mores ac consuetudo

169

Inopinati casus ad salutem

137

Insomnia divina

214

Intemperantibus et inoboedientibus an opera Medici deneganda

165

Invidia quid

117

Invidia similis ophthalmiae

118

Invidia inter quos

ib.

Invidia ab odio qui differat

ib.

Invidia solius hominis est

119

Invidia est vitium mixtum multis aliis

ib.

Invidiae domicilium

ib.

Invidiae remedia tria

ib. et seq.

Invidiae facies

120

Invidus pusillanimis est

118

Invidentium mores

ib.

Indicium de Aristotele

19

Iurisprudentiae et medicinae comparatio

42

Iurisprudentiae definitio ex Budaeo

45

Iurisprudentia duplex

47

Iurisconsulti an potiori loco habendi quam Medici

42

Iurisconsulti domus oraculum civitatis

42

Iurisconsulti dictis aliorum insistunt

43

Iurisconsultis pleraque regna carent

44

Iura tria duntaxat respiciunt

44

Iuris loca de Medicis explicantur

46

Iuris placitum emendatum

262

Iulii Alexandrini lapsus

166

L

Labor corporalis non praeiudicat Medici nobilitati

45

Legis latores

47

Leges adversus Astrologos iudiciarios

59

Leges de philtris

217

Lenarum astutia

260

Libri quinam utiles futuro Medico

80

Linguarum peritia medico necessaria

54

Linguae et opum similitudo

109

Ligari posse varia censent quidam

215

Liquores alii ab urina qui dignoscantur

153

Oo 3rLippitudo ut fiat

212

Loca scripturae contra Astrologos

59

Loci communes Medico necessarii

91

Logomachiae vitandae

92

Lucretii Poetae mors

217

Luculli mors

ib.

Lunae imago in homine

232

M

Magnus Mogorus

194

Manes medicus

195

Manticam duplicem gestant homines

111

Magnes lapis mirabilis

24

Matrices quae dicantur chymicis

13

Marasmus

175

Medica ars militari praestantior

37

Medica ars necessaria

28

Medica ars medicis dignior

69

Medica ars quomodo inventa

76

Medica ars cur longa

172

Medicae artis cum militari et agricultura comparatio

37

Medicae artis inconstantia unde

22

Medicae artis origo et progressus

74

Medicina facultas libera est

43

Medicina subiectio est praestantior quam Iurisprudentia

44

Medicina altioris ordinis est quam artes liberales

46

Medicina Architectonica

48

Medicina hodiè diligenter exculta

49

Medicina pars Sapientiae

3. 53

Medicina prior medico

65

Medicina quibus ducibus comparetur

77

Medicina duplici crure incedit

92

Medicina dogmatica cur appellata

4

Medicina quomodo inventa

11

Medicina cur ars sit

27

Medicina scientia est

36

Medicina interdum facit, quae naturae non potest

37

Medicinae definitio

4

Medicinae definitio secundum Chymicos

16

Medicinae definitio secundum Methodicos

12

Medicinae dotes

50

Medicinae cur ignominia illata

72

Medicae ignominiae fontes avaritia, invidia et superbia

72

Medicinae partes quinque integrantes

73

Medicinae principia tria

74

Medicinae initium quando

ib.

Medicinae initium antiquissimum

75

Medicinae per totam vitam incumbendum

82

Medicinam Rationalem quatuor constituunt

4

Medicus legitimus qualis

23

Medicus cur honorandus

34

Medicus modestus et meditabundus

52

Medicus à Chirurgo quid differat

67

Medicus interdum naturae minister, interdum primarius opifex

99

Medicus bonae valetudinis, an valetudinario praestantior sit

107

Medicus censorem habeat amicum

110

Medicus nil debeat

122

Medicus cum conjuge placide vivat

ib.

Medicus seditiones vitet

ib.

Medicus non sit contentiosus

123

Oo 3vMedicus non sit superbus

123

Medicus nihil revelet

ib.

Medicus bis in die visitet aegrotum

126

Medicus optimus quis

130. 178

Medicus cum secularibus non multum conversetur

135

Medicus condendi testamenti non faciat mentionem patienti

135

Medicus salutem non polliceatur

145

Medicus servet locum quem tenet

156

Medicus an alios in consilium vocare teneatur

184

Medicus superveniens qualis esse debeat

186

Medicus quando possit alios non admittere

186

Medicus cum dispendio suarum rerum salutem procurat aliorum

187

Medicus triplicem habet faciem

188

Medicus in exigendâ mercede acerbitatem deponat

189

Medicus in indicio pronunciaturus Deum confideret

258

Medici definitio

3

Medici munus et finis

ibid.

Medici mali mores

5

Medici definitio secundum Chymicos

16

Medici boni, ut boni politici, officium

37

Medici boni munus

40

Medici elogium

52

Medici duplex significatum

65

Medici ministri sex

69

Medici boni votum

72

Medici boni candor

73

Medici humilitas citra sorditiem

117

Medici moderatio

123

Medici elegantia, vestitus, tonsura

124

Medici mundicies, figura, gestus corporis, odores

125

Medici introitus et sermones ad aegrotum

126

Medici profectiones extra urbem

134

Medici consultatio qualis

183

Medici officium in consultatione

184

Medici docti et probi institutum

188

Medici veri et falsi agnitio

200

Medici prudentia cernitur in morbis acutis

201

Medici cordati modestia

205

Medico qualis honor debeatur

33

Medico neminem laedere est propositum.

50

Medico vitanda ira, luxuria, intemperantia,

111

Medico vitanda tristitia

112

Medico fugienda avaritia

113

Medico asperitas deponenda

127

Medico nil timidè faciendum

132

Medico maius infamiae periculum in prognostico ad mortem, quam ad salutem expectandum.

135

Medico aegrumnè fallere liceat

142

Medico seipsum laudare quando liceat

156

Medico quando alias artes exercere liceat.

171

Medicum an deceat esse Chirurgum

67

Medicumnè exilioris esse fortunae conveniat, quàm divitem

108

Medicum decet pietas

111

Medicum curationem à mercede exordiri oportere dixit Hippocrates

187

Medicum gravem et prudentem an facetiae deceant

248

[295] Medici ingenui qui

4

Medici an Reipublicae necesarii,

20

Medici cur interdum utantur peregrinis vocabulis

28

Medici boni publicis stipendiis sunt alendi,

33

Medici Imperatoribus imperant.

35

Medici mali popularem auram ut captent.

37

Medici qui eligendi

42

Medici de scripto qui

48

Medici et Jurisperiti quî differant,

48

Medici Clinici

67

Medici scriptores Graeci

84

Medici scriptores Latini

85

Medici scriptores Arabes

ibid.

Medici Arabes non reiiciendi,

95

Medici scriptores Neoterici

88

Medici scriptores morborum particularium,

90

Medici scriptores de ratione victus,

ibid.

Medici Juvenes saepè utiles

93

Medici senes quî differant à juvenibus,

ibid.

Medici maximè exposui calumniis,

113

Medici odiosi fiant,

138

Medici non accedant aegrotum nisi regati,

162

Medici seipsos non curent,

166

Medici barbarorum principum fidei se non committant,

169

Medici à barbaris trucidati,

ibid.

Medici inter se conferentes quales esse debeant,

182

Medici ex alienis casibus suas faciunt tristias,

189

Medici trucidati ob malè administratam medicinam,

195

Medici falsi qui, et eorum Character

196

Medici docti

ibid.

Medici Characteres cuius sint usus

28

Medicorum sectae olim tres

4

Medicorum rationalium diversa dogmata,

ibid.

Medicorum malorum magnus numerus, et cur

23

Medicorum mentio in sacris literis

30

Medicorum rationes contra Jurisconsultos de digniori loco

43

Medicorum praecedentia

50

Medicorum quorundam errores,

64. 68. 74. 85. 95.

Medicorum quorundam abusus,

72. 184.

Medicorum rudiorum mores

73

Medicorum quorundam periculosa praesumptio,

116

Medicorum quorundam fatua ostentatio,

126. 178.

Medicorum quorundam consuetudo prava,

179

Medicorum vulgarium errata utilia sunt cordatis medicis

180

Medicorum consultationes

ibid.

Medicorum doctrina cognoscitur in consultationibus

186

Medicorum imperitorum impotentia artis manifesta fit in consultationibus,

186

Medicorum errores terrâ conteguntur,

188

Medicorum conditio durissima

192

Medicorum promotorum differentia triplex

197

Medicorum duorum faceta dicta,

250

NN vMedicorum et concionatorum quorundam audacia

163

Medicis extra ordinem ius dicendum

47

Medicis bonis minima ignominia summum est supplicium

200

Medicos non habere praestat, quam malos habere

24

Medicè vivere, miserè vivere, quomodo intelligendum

192

Medicamenta hodie aequè valida atque olim

30

Medicamenta non prosunt, nisi quibus Deus vult

31

Medicamenta suas habent aetates

70

Medicamentorum vires unde

18

Medicamentorum compositiones utiles

28

Mediocritas secura

108

Media ad sanitatem plura et varia

182

Meges Chirurgus

66

Melancholicorum varii errores

160

Melancholiae symptomata propria

171

Memoriae quinque conducunt

92

Memoria cur pueri valent

ib.

Mendacium per se malum

143

Mendacium duplex

144

Mendacium simile helleboro

ib.

Mendicorum doli

253

Menecratis medici superbia

116

Menstruatarum foeminarum nocumenta

207

Mentis humanae ad superos adhaesio quî fiat

228

Merces mercenario debetur

27

Mercatura est ars non contra sed praeter naturam

39

Metaphysica reliquis scientiis praestantior

35

Methodicis duo in universum morborum genera

12

Methodici refutantur

13

Methodus quid

83

Methodus resolutiva, compositiva, definitiva

ib.

Methodus praestantior quae sit

ib.

Methodus pronunciandi à medico observanda

258

Metus quid

112

Militibus sacramentariis comparatur irascibilis facultas in homine

239

Miracula raro fiunt

31

Mixtio est in medicamentis idem quod in cibis condimentum

28

Mixtio fortis quae

244

Maniorum similitudo cum cute humana

238

Moralis philosophia et medicina ad quid inventa

241

Morbus magnus tripliciter dicitur

257

Morbus lethalis quis

ib.

Moorbus incurabilis per se

175

Morbus incurabilis per accidens

175. 176.

Morbus instar tempestatis est

241

Morbum simulantes quâ ratione deprehendi queant, et eorum historiae quaedam

251

Morbi novi saepe invadunt

11

Morbi an medicina prius fuerint

75

Morbi peculiares diversis nationibus

150

Morbi haereditarii

176

Morbi praestigiis excitati et veneficiis

178

Morbi et remedia quaedam trans naturam

225

Pp rMorbi qui simulari solent

252

Morbi ficti indicia

ib.

Morbi veri et non simulati signa

ib.

Morborum anatomia secundum Chymicos

16

Morborum causae sunt interdum peccata

31

Morborum divisio

175

Morborum divisio in faciles et difficiles

ib.

Morborum indicia ex natione

150

Morborum indicia ex duratione

151

Morborum indicia ex aegroti aetate

ib.

Morborum indicia ex urinis

ib.

Mortuus an vicus in aquam submersus fuerit quis, ut cognoscatur

259

Mulier an partum corruperit

262

Mundus triplex, et eius imago in homine

235

Musica triplex

265

Musica cor laetificat

266

Musica mentem erigit

267

Musica moralitati connexa

ib.

Musica damnata à quibusdam nationibus

270

Musica virtus est

272

Musica divinum quippiam in se habet

ib.

Musica Daemones expellit

ib.

Musica Ischiaticis utilis

275

Viperae morsibus

ib.

Infantilibus affectibus

ib.

Musica labores lenit

ib.

Affectus omnes moderatur

ib.

Musica ebrietati prodest

ib.

Pestilentiae, phreneticis

ib.

Tarantulae ictibus

ib.

Musicae definitio

265

Musicae laudes

ib.

Musicae vires

266

Musicae usus celebrandis divinis precibus

267

Musicae usus praecipuus

ib.

Musicae lascivae effectus

269

Musicae excellentia

270

Musicae cognitio medico necessaria

54

Musicam pueri discant

268

N

Natura mundana

16

Natura quid

78

Natura summos artifices, mediocres ars efficit

78

Natura solo instinctus, ars cognitione ducitur

99

Naturae diversae apud medicos acceptiones

78. 99

Naturae diversae acceptiones apud Philosophos

98

Naturae encomia

79

Naturae et artis propria munia

99

Naturam movere difficile

16

Naturalis historiae scriptores

89

Naturalia agentia duplicia

101

Naturalis et miraculosa operatio qui differant

185

Nemo potest esse et pars et index

46

Nemo in sua causa prudens

138

Nociva planè non sunt concedenda

140

Notariacae figurae

28

Nova placent ad tempus

14. 204

Nysa Mallucus rex Indiae

194

O

Pp vOdium quid

119

Odorem ingratum emendantia

125

Oeconomia medica quid

1

Oeconomia artem medicam constituit et ornat

73

Olympiae reginae dictum

222

Omnia in circulum redeunt

29

Opiniones variae de fascinatione

205

Opinio prima et huius rationis

eod. et seq.

Secunda eiusque rat.

209

Tertia

211

Opinio quorundam de causa dispathiae

245

Opificia varia

239

Optima via ad artem medicam

197

Orbis novi noticia adeo nova non est

246

Orbis novus cur tamdiu occultus

ibid.

Ordo naturalis rerum

227

Ordo supernaturalis

ib.

Ordo prodigiosus seu praeternaturalis

ibid.

Ordo artificialis

ibid.

Ornatus medicum non facit

23

Orphei dictum

272

P

Pacta non fiant cum aegrotis

134

Paracelsus Monarchiam in medicina affectavit

14

Paracelsus à spiritibus malignis remedia petit

19

Paracelsi errores

15

Partus naturalis tempora

262

Pauperes et peregrini gratis curandi

189

Pastoralis vita instum dominatum et servitutem repraesentat

39

Pastores plerique Reges

ibid.

Parabolani non erant medici

51

Parabolani qui

52

Penetrale tabernaculi Mosaici

237

Pestis valida incurabilis morbus est

176

Petri Aponensis error

5

Petri Aponensis refutatio

6

Pharmacopoei munus à medico distat longius quam Chirurgi

69

Pharmacopoei partes

70

Pharmacopoei errores in simplicium cognitione, electione, collectione, repositione, trituratione, decoctione, compositione

ibid.

Pharmacopolia medicus ingrediatur

81

Philosophia quid

131

Philosophia moralis

56

Philosophiae naturalis usus in medicina

ib.

Philosophi qui mercaturam exercuerunt

171

Philonis dictum

174

Philonis allegoria

242

Philippi Macedonis dictum festivum

188

Philippus II. Hispan. Rex

194

Philtrum quid

215

Philtra possintne amorem excitare

ib.

Philtra noxia sunt

217

Philtra extrinsecus exhibita

ibid.

Philtra per imagines

ibid.

[p. 2]rPhiltra per carmina

218

Philtrorum materia varia interna

216

Phthisis incurabilis qualis censeatur

176

Physici tam medici quam Philosophi dicuntur

56

Pixis navigatoria

243

Pixidis navigatoriae perpendiculum cur ad polum vertatur

ib.

Planetarum motus

232

Planetarum imago in homine

233

Plinii dicterium de medicis

184

Plinii dicteria in quos medicos quadrent

23

Plinii et aliorum figmentum de pisce Remora

246

Plantas à pueritiâ medicus cognoscat

81

Platonis sententia de mendacio

142

Platonica philosophia nobilium, Aristotelica cultiorum litterarum

121

Plutarchi sententia notabilis

206

Poctae medico legendi

91

Politicorum lectio medico necessaria

ib.

Politici regiminis et humani corporis similitudo

182

Porta civitatis similis ori humano

238

Praedictio medica

130

Praedictio medica non ex sidere, sed ex motu humoris facienda

63

Praecepta vivendi medico necessaria

122

Praesumptio et ambitio medico fugienda

116

Praeceptores in medicina quales esse debent

80

Practicae medicinae scriptores

89

Principia rerum, quae à Chymicis ponuntur in sacris litteris non inveniuntur

19

Princeps similis rationi in homine

239

Probationes inartificiosae et artificiosae

96

Providentia divina

103

Proprium et dilectum faciunt homines vigilantes

180

Prophetiae proprietas

214

Prudens quis esse potest, etsi indoctus non tamen sciens

44

Prudentiae partes duae

110

Pseudomedici quos habeant suorum errorum praetextus

188

Pseudomedicorum characteres tredecim

201. et seq.

Pueri et foeminae cur potissimum fascinentur

206

Pulsus attrectatio

129

Pythagorae dictum

143

Q

Quaterno numero pleraque sibi invicem correspondent

231

Quaestio, cuius coniugis vitio generatio non procedat

262

Quaestionum medicarum scriptores

89

Quaerenda ab aegroto

128

Quaerenda circa urinas

150

Quintiliani placitum de natura

98

Quinti medici historia

125

R

Ratio fortunâ plus potest

41

Rationem auctoritati esse praeferendam

94

Razae opera

36

Reges et principes medici plerique

51

[p. 2]vReipublicae membra praecipua tria

38. 239

Reipublicae salus in quo consistat

240

Reipubl. morbi ut curentur

240

Rei rusticae scriptores medico necessarii

91

Remedia differunt pro natura regionis

13

Remedium unum uno tempore duntaxat proponendum

132

Remedia sumptuosa vulgaribus non praescribenda

134

Remora sive Echneis piscis

246

Remissiones medici quales

82

Repetitiones medicae

80

Repentinis casibus extincti

136

Repentino gaudio mortui

137

Rhetorica medico necessaria

54

Rusticorum contumacia

150

S

Sal, Sulphur, et Mercurius elementa esse nequeunt

17

Salomonis liber naturalium

76

Salmanticensium medicorum mos

164

Salmanticensis Academiae institutum

197

Salmanticense examen medicorum

ib.

Salutatores

223

Salutatorum figmenta

227

Salutator unus cognoscitur ab alio nunquam viso

228

Sanitas non promittenda

136

Sanguinis fusio ex cadavere, praesente homicida, cur fiat

231

Sapientia artificiosa

104

Sapitentiae definitio

53

Sapientia arti similis, vitium corruptelae

123

Scientiae nomen multipliciter sumitur

36

Scientiae definitio

ib.

Scientiae faces sunt quae nec vitia nec virtutes sinunt in occulto manere

111

Scientia non comprehenduntur, quae per accidens fiunt

62

Scopi tredecim à quibus indicationes sumuntur

128

Scripturae sacrae loca pro Astralogis allata explicantur

63

Scripturae loca de fascinatione

206

Eadem explicantur

210

Scripturae sacrae locus de vulneratis explicatur

257 et seq.

Scriptorem bonum quatuor perficiunt

88

Scriptores, qui totam medicinam uno opere comprehenderunt

89

Seneca quartae partis orbis meminit

246

Sensus externi quibus reficiantur

270

Sensuum acumen in medico necessarium

79

Sensus reficientia

131

Sententia ac similitudo pulcra de hominis generatione ac morte

237

Servi emptitii qualitates à medico considerandae

263

Signaturae Chymicorum

16

Signa praestantissima pulsus et urina

151

Signorum differentia

64

Similia

23. 35. 54, 56. 60. 68. 73. 80. 83. 91. 92. 95. 98. 112. 115. 118. 119. 123. 138. 163. 186. 196. 198. 217. 241. 267.

Similia similibus curari non pussunt

18

Similitudo structurae humani corporis cum aedificiis

55

[p. 3]rSimulatio duplex

142

Sixtus Senensis

28

Solis imago in homine

232

Sorani Ephesii locus

189

Sphacelus

176

Sterilitatis causae indicia

153

Stipatores principis similes sensibus

239

Stipendia medicis cur ordinata

190

Studiis medicis quamdiu incumbendum

82

Sudandum ubi ignis carbonum non sit

133

Sudoris abstersio

159

Superbia quid

115

Syriacarum mulierum perversus mos

218

T

Tabernaculi Mosaici fabrica triplicis mundi imago

236

Tactus virtus in quibusdam

224

Tarantula

275

Tarantulae ictus qua ratione curentur

276

Tauri natura

245

Temeritas quando utilis

174

Tempus diei studiis aptum

82

Thessali medici temeritas

13

Themison methodicae sectae auctor

13

Themistocles

118

Theoricus bonus an semper bonus practicus

94

Tiraquelli argumenta contra Medicos

43

Timor quid

112

Tormentum bellicum, et quando inventum

246

Tria ad acrem disputat. necessaria

183

Tumultus arcendi ab aegrotis

159

Tympana lupina et agnina

245

U

Ulyssis dementia ficta

253

Urina cur à quibusdam domi inspiciatur

148

Urina quibus cautelis domi inspicienda

194

Urina fallax nuncius

ib.

Urina alba quid significet

151

Urina alba et crassa

152

Urina alba et confusa

ib.

Urina aurea tenuis

ibid.

aurea crassa

ib.

aurea et confusa

ibid.

rubra tenuis

ib.

Crocea

ibid.

Spumosa

ib.

Oleaginea

ib.

Urina viri

153

Urina mulierum

ib.

Urina bis in die inspicienda

165

Urinae inspectio

129. 146

Urinae circulus plumbeus

152

Urinae contenta quid significent

153

Urinae copia

ib.

Urinae duplicis quomodo prima dignoscatur

ibid.

Urinae iumentorum

154

Uroscoporum impostura

147

Uroscoporum avaritia

148

Usurae cur prohibitae

39

Usus quorundam locorum circa defunctos

134

Valesii lapsus

51. 272

Vana gloria

115

Venenum quid

18

Venenum à tota substantia

255

[p. 3]vVenenum à pharmacopoeis non vendendum absque medici schedula

256

Veneni signa in mortuis

255

Veneni signa in iis, qui adhuc vivunt

ib.

Veneni calidi indicia

ib.

frigidi

ib.

sicci

ibid.

humidi

ib.

Veneni varia genera

256

Venere abstinent, qui vocem servare volunt, et cur

261

Vestitus patefacit interdum animum

124

Villanovani dictum

172

Vinum non semper aegrotis denegandum

140

Virtus in nostra potestate est, divitiae verò non

115

Virtutum medico necessariarum catalogus

121

Viri Principes, qui sanationis dono praediti sunt

224

Viri à secretis comparantur memoriae hominis

239

Viri interdum lac habent in mammis

260

Virginitatis integrae indicia

259

Virginitatis amissae signa

260. 261

Visio quomodo fiat

209

Visibilis species qualis

ibid.

Visus encomia

219

Visus virtus

223

Vitium quorundam

100

Vitiorum medico fugiendorum index

121

Vox homini cur data

143

Vox humana et eius energia mira

245

Vox similis spiritui

268

Vocis et verborum virtus

224

Voluntas divina

176

Vulnera viscerum principalium

ibid.

Vulnera capitis, et quae circa ea consideranda

256

Vulnerum capitis terminus

257

Vulnerum capitis symptomata gravia

ib.

Vulneratorum figmenta

254

Z

Zauri qui

224

Zeuxis pictura

182

FINIS INDICIS.