FORMVLAE
PVERILIVM COLLOQVIORVM
PRO PRIMIS TYRONIBVS SEBALdinae Scholae Norinbergae, per
Sebaldum Heyden, eorundem Praeceptorem
conscriptae.
AD NASVTVM LECTOREM.
Consultum pueris uolumus, Nasute ualeto,
Quaeritur his fructus gloria nulla mihi.
VVOLEFERBYTI.
IN OFFICINA TYPOGRAPHICA
CONRADI CORNEI.
ANNO.
M. D. LXV.
SEBALDVS HEYDEN PVERIS SVAE FIDEI COMMISSIS. S. D.
PRocul dubio meministis adhuc optimi pueri, cur altero ab hinc anno ueterem illum usum, quo uobis per singulos dies bina rerum uocabula homioteleutices hermenias ad discenda proponebantur, e meo ludo exploserim.
Nempe quod absurdus, & fere nullius fructus uideretur. Quid enim ad Latinam phrasin adeo hoc faceret, si uno aut altero uocabulo percepto nullus praeterea usus accederet? Substitui autem in locum uobis singulis diebus, singulas oratiunculas, quae tamen octo syllabas non excederent, addiscendas. Idque in formam Dialogorum, ut sic in addiscendo gratior facultas,
& in reptendo iucundior commoditas, rudibus adhuc ingenijs accederet.
Quia uero libelli illi latinarij (ut uocantur) nostra manu uobis conscripti, perpetui esse nequeant, & immensus labor sit quoties perierint illi, nouos exscribere, & tamen nisi hos Dialogos totos quisque habeat, praeterquam quod citra taedium repetere neutiquam possit, eti-
am nullum fructum consequi ualeat.
Ideo eos, qualescunque tandem sunt, imprimendos curaui, ut exiguo aere laceratos libellos reparare possetis, & nos quotidianae repetitionis, uel ob characteris uenustatem tanto minus pigeret.
Gratis igitur haec munera accipite animis, atque uestrum praeceptorem ut dignum est, diligite & colite Valete.