Gefördert durch die Alfried Krupp von Bohlen und Halbach-Stiftung.
Sebastiani Brant: Elogium artis impressoriae
[Ausgelagert] In parte postera folii huic codici praeligati, qui continet editionem Bibliorum cum postillis Nicolai de Lyra impressam Argentorati a Johanne Grüninger circa annum 1492 [GW [4292] a manu saeculi 15. rubro exaratum est:
Elogium artis impressoriae. Sebastinai Brant: Elogium artis impressoriae licet admodum abbreviatum et paullum modificatum; impressum invenies integrum notum illud et illustre carmen in carminibus variis Sebastiani Brant editis Argentorati a Johanne Bergmann anno 1498. Textus antem noster sic se habet: Quid tibi docta cohors tibi quid studiosa juventus | Grotius utilius commodiusve petes. | Quam quod presens contingere cernere habere | A superis datur hoc tam venerabile opus. | Rara fuit quondam legis tibi copia sancte | Rara inquam clero biblia tota fuit. | Singula perque olim vix oppida forsitan una | Nunc per quasque domus multiplicata iacet. | Et qui divitibus vix regi obvenerat olim | Nunc Liber in tenui cernitur esse casa. | Gracia dijs primum mox impressoribus equa | Gracia, quorum opera hec prima reperta via est. | Que doctos latuit grecos italosque peritos | Ars nova germano venit ab ingenio. | Idque impressorum processit ab arte operaque | Nostrorum, hoc fruimur quippe beneficio. | Proinde illis dignas grates dignamque labori | Mercedem referens lector amice vale.
:Beschreibung erstellt im Rahmen des Projektes Konversion handschriftlicher Handschriftenkataloge der Stadtbibliothek Lübeck.