Transkription

Kirchner, Timotheus: Propositiones De Iustificatione Hominis Peccatoris Coram Deo.
[Inhaltsverzeichnis]
|| [ID00003]

Propositiones de IustificatioNE HOMINIS PECCAtoris coram DEO.
[arrow up]

I.
[arrow up]

MIrantur homines profani, toties in Ecclesiis & scholis rectè constitutis repeti, & inculcari articulum justificationis. Sed hi satis produnt suam securitatem, & tetram inscitiam. Certum enim est, quòd justificationis doctrina talis sit, quae nunque in hac vita possit perdisci. Docetur hoc abundè exemplis omnium Prophetarum & Apostolorum, qui tam solicitè orant sibi hanc sapientiam diuinitùs communicari. Ps. 51. 2. Qui igitur sibi persuadent (vt D. Lutheri verbis vtar) quòd hunc articulum plenè norint, hos verissimum est, nunque coepisse, vt eum discerent. Quia enim quotidie noua certamina nunc à Satana, nunc à carne nostra, nunc à mundo & conscientia nostna oriuntur, quib. ad desperationem, ad iram, ad libidinem & alia vitia rapimur, quomodo possibile est in tanta infirmitate nostra no̅ saepe concidere nos aut salte̅ fran gi? Deinde quot negocia vita haec nobis obijcit, quibus paulatim ab eo abducimur, vt obliuiscamur huius gaudij Quare summa necessitas est, ut eum subinde repetamus, & ruminando quasi in memoriam reuocemus. 3. De justificationis ergò articulo disputaturi, sciamus doctrinam huius articuli rationi humanae prorsus ignotam ex sola patefactione diuina, & dulcissimis missionibus Euangelij extruendam & discendam esse. 4. Docet quidem etiam Decalogus de justicia: sed quae sit perfectissima, omnibusque numeris absolutissima impletio totius Legis, qua homo juxta omnes vires animae & cordis internè & externè ea faciat, quae in prima & secunda Deca
|| [ID00004]
logi tabula requiruntur, ita quidem vt Lex in eo nihil, quò ad interiores cordis vires vel ad externam obedientiam desiderare & amplius exigere queat, Deuteron. 6. Matth. 22. Roman. 2. 10. 5. Et initiò quidem homo sic conditus est, vt potuerit eam justiciam, quam Lex diuina flagitat praestare. Nec dubium est, quin homo, si in prima integritate perst tisset, & legi se semper conformem exhibuisset, hac obedientia DEO placere, & justus esse potuerit. 6. Quoniam verò homo ab ea integritate desciuit, & nunc propter peccatum, in quo concipitur & nascitur, deprauatam & corruptam naturam circumfert, fit vt ei impletio Legis diuinae in hac vita impossibilis sit, & à Lege potiús, tanquam eius transgressor accusetur, & condemnetur, quàm tanquam factor eius justificetur & absoluatur. Lex enim non auditores, sed factores justos pronunciat, Rom. 2. 7. Cum itaque DEVS, qui diues est in misericordia, videret, perditis damnatisque hominibus sub condemnatione Legis, ac morte aeterna manendum esse, ex immensa sua bonitate, reuelauit aliam justiciam, angelis & liominibus post lapsum ignotam nimirum justiciam Euangelij gratuitam, praestandam à Filio DEI, Redemptore gene ris humani, qui Legem pro nobis sufficienter impleuit, & impletionem à se perfectissimè factam gratis donat ac imputat omnibus, qui eam Fide sibi applicant, Rom. 3. 8. Cùm enim, teste Apostolo Paulo Roman 8. DEVS Optimus Maximus intelligeret, Legis impletionem naturae humanae impossibilem, eò quòd infirmabatur per carnem, misso Filio suo in similitudine carnis peccati, &c.
|| [ID00005]
in carne eius peccatum condemnauit, vt impleretur in nobis. Ac quia Mediator est DEVS & homo in vna persona, eius satisfactio sufficiens est pro peccatis totius mundi. 9. Iustus igitur pronunciatur homo peccator coram DEO, non quia ipse Legem perfectè impleuit: sed quia ex gratia per Fidem consequitur, & habet justiciam à Christo partam, quae perfectissima est totius Legis impletio, Roman. 10. 10. Etsi enim Lex non Christo, sed peccatoribus lata est: tamen DEVS miranda bonitate in Filium peccata mundi transtulit, Iesai. 53. Et Filius peccata totius generis humani tulit, legemque pro nobis impleuit, vt si peccator nunc per fidem possideat justiciam à CHRISTO acquisitam, & gratis donatam, perinde sit, ac si ipse proprijs suis viribus & operibus Legi satisfecisset, & justissimam iram DEI proprio sacrificio placâsset. 11. Haec verò vt rectiùs intelligantur, ordine totum justificationis negocium repetemus. 12. Insticia ergò Euangelij seu imputatiua, seu passi ua, vt D. Lutherus loquitur, est perfectissima CHRISTI Mediatoris obedientia, qua Legem impleuit, quaeque credentibus in eum gratis per Fidem donatur, & imputatur, vt ea coram DEO justi sint, à peccatis & condemnationis sententia absoluantur, & vitam consequantur ęternam. Testimonia scripturae, quae de hac justicia concionantur, passim obuia sunt: nos in praesentia paucis contenti erimus. Roman. 3. Iusticia autem DEI per Fidem in omnes. Roman. 4. Credidit Abraham DEO, & imputatum est ei ad
|| [ID00006]
justiciam, . 1. Corinth. 1. CHRISTVS factus est nobis justicia. 2. Corinth. 5. Efficeremur justicia DEI. Iesa. 46. Propè feci justiciam meam. psalm. 40. Euangelizaui justiciam tuam in Ecclesia magna. 13. IVSTIFICARE etiam in hoc articulo non significat hominem peccatorem nouis qualitatibus imbuere, vt Pontificij contendunt. vel infundere justiciam essentialem, quae moueat nos, vt justa faciamus, sicut quidam docuerunt: sed fignificat justum pronunciare, ab accusatione Legis absoluere, gratis, propter justiciam CHRISTI Mediatoris. Est enim in Hebraica lingua verbum forense. Hitsdik est alium justificare, & quia DEO tribuitur, clarissimè apparet, hominem constitui peccatorem justificandum, in quo justificando DEVS operetur, communicans seu imputans ei justiciam sanguine Mediatoris Christi acquisitam. 14. Hanc significationem verbi Iustificare multa scripturae testimonia validissimè confirmant, vt verbi caussa, Iesa. 53. Noticia serui mei justi, justificabit multos. Roman 8. DEVS est, qui justificat. Quis est qui condemnet? In hoc dicto perspicuè inter se opponuntur condemnare & justificare. Lex accusat & condemnat hominem propter peccata. Euangelium verò justificat sen absoluit, ac justum eum pronunciat, quia habet obedientiam CHRISTI Mediatoris per Fidem sibi donatam, quae est perfectissima totius Legis impletio, seu illud ipsum, quod Lex ab homine requirere potest. Similia testimonia extant Luc. 18 Actor. 13. & alibi. 15. Estque significatio huius verbi accurato studio obseruanda. Euertit enim tum Pharisaicas & Monasticas, tum etiam Epicureas persuasiones de justicia,
|| [ID00007]
ac docet in articulo justificationis coram DEO rem seriam agi. 16. Sistitur enim peccator coram tribunali DEI, & seuerissimè examinatur juxta Legem. Ibi ergò nisi Euangelium ei succurreret, eumque propter CHRISTI justiciam fide apprehensam justum pronunciaret, Lex eum omninò condemnaret, & in aeternos cruciatus praecipitandum Diabolis traderet. Non ergò trahenda sunt opera nostra quantumuis praeclara in judicium DEI seuerum, quia in eo non inueniuntur munda & perfectè sancta: nec etiam spe gratiae DEI securè peccandum est. Non enim leuiter aut frigidè justificatio hominis peragitur: quasi DEVS peccato non irascatur, sed Lex hominem in judicio DEI accusat, & conuincit de peccato: conuictum autem omninò condemnaret, nisi CHRISTVS suam obedientiam perfectissimam interponeret, & peccatori poenitentiam agenti per fidem donaret. 17. IMPVTANDI etiam verbum consideretur: maximè enim negocium justificationis illustrat. Chaschab , propriè significat, aliquid cogitare, ratiocinari, aut cogitando aliquid statuere. Interpretes verterunt imputare. Pertinet autem, vt omnibus liquet, Imputationis vocabulum ad praedicamentum relationis. Est autem juxta Pauli sententiam duplex imputatio, Prior vbi operanti merces imputatur, Secundum debitum, Roman. 4. Altera cum non operanti, sed credenti ex indebita gratia, obedientia CHRISTI, quam Fides apprehendit, imputatur ad justiciam. Vbi fundamentum imputatiouis non haeret in persona, quae justificatur (DEVS enim justificat impium) sed fundamentum, seu res ipsa, quae impntatur ad justiciam, est meritum & obedientia IESV
|| [ID00008]
CHRISTI, quam respicit DEVS justificans impium, & propter quam impium, sed credentem tamen justificat, seu à peccatis absoluit. Est enim in impio justificando peccatum, cui debetur condemnatio, non justificatio, & tamen ex gratia, non ex debito imputatur, seu donatur ei CHRISTI obedientia, propter quam à peccatis absoluitur, & justus pronunciatur. Hoc fundamentum seu res illa, propter quam homini peccatori poenitentiam agenti imputatur justicia: Roman. 4. his verbis ostenditur. Imputatur nobis credentibus in eum, qui suscitauit IESVM à mortuis, qui traditus est pro peccatis nostris. Iuxta hanc ergò Apostoli sententiam, non imputatur credenti justicia absque vllo fundamento. Fundamentum enim imputationis est mors CHRISTI. Terminus est persona credens, cui justicia CHRISTI per fidem imputatur. Ipsa autem relatio & misericordia DEI, imputans peccatori justiciam absque proprijs operibus. Sic ergò fides dicitur imputari ad justiciam, non quòd fides per se tanquam opus imputetur: sed quia Christi obedientiam apprehendit. 18. Apostolus ergò tractans Iustificationis articulum, indifferenter his verbis vtitur, remittere, tegere peccata, non imputare peccata, justificare impium, & similibus, quae passim in eius scriptis occurrunt. 19. Summam enim doctrinae de Iustificatione, his verbis perspicuè ob oculos ponere cupit. Romanorum 3. & 4. Quod videlicet homo peccator coram
|| [ID00009]
DEO justificetur, seu à peccatis absoluatur gratis per gratiam, quae facta est in Christo Iesu, quem DEVS proposuit propiciatorem in sanguine suo per fidem, &c. Et quòd homo non justificetur proprijs operibus, vel quòd opera humana non imputentur coram DEO ad justiciam: sed quòd homo justus sit coram DEO remissione peccatorum, seu que peccata ei non imputentur ad condemnationem, &c. idque propter vnius Christi obedientiam, per fidem imputatam. 20. Hanc gratuitae justificationis doctrinam confirmat etiam significatio vocabuli GRATIAE, quod Apostolus Paulus passim in hoc negocio vsurpat. 21. Etsi enim extra hunc capitalem articulum varias significationes admittit (interdum enim accipitur pro gratiarum actione, vt 2. Corinth. 2. interdum pro Eleemosyna, 2. Corinth. 8. interdum pro laude & praemio, vt Luc. 17. interdum pro munere diuinitùs concesso, vt Roman. 1. Aliquoties etiam pro spiritualibus DEI donis, vt 1. Petr. 4.) tamen certissimum est, quòd in articulo iustificationis, de quo nunc po tissimum agimus, significet tantùm gratuitam DEI misericordiam, seu remissionem peccatorum, seu reconciliationem recipientis immeritos & indignos propter Christum Mediatorem. Docet enim caussam non esse aut haerere in nobis, cur justi pronunciemur: Sed esse potiùs multas caussas, cur DEVS nos abijcere possit: recipere ergò indignos ex mera bonitate tantùm propter Christum, qui persoluit pro peccatis mundi, vt Rom. 3. Iustificamur gratis, ipsius gratia. Et Rom. 11. Si ex gratia, non ex operibus Exod. 33. Gratiam praestabo, cui gratiam praestabo. Germanicè propriè hoc exprimemus begnaden. Ephe. 2. Gratia saluati estis. Et Roman 5. Perspicuè discernit Apostolus gratiam, & donum per gratiam. Quod discrimen Pontificij scriptores prorsus abolent. Gratiae enim vocabulum tantùm de nouis virtutibus à Spiritu sancto excitatis accipiendum esse dimicant. 22. Ex praedictis ergò manifestè sequitur, justificatione̅ hominis peccatoris coram DEO esse actionem DEI, qua
|| [ID00010]
peccatorem judicio Legis diuinae damnatum & maledictum ex mera & indebita gratia propter obedientiam Christi absoluit, imputata ei justicia Christi per fidem, & acceptat eum ad vitam aeternam. Quam justificationem tanquam effectus sequitur donatio Spiritus sancti, & pacis in conscientia. 23. Reijcimus ergò sonora voce sequentes definitiones: Vt: Iustificatio est motus siue transitus ad justiciam, sicut ca lefactio est motus ad calorem. Item, justificatio nihil aliud est, quàm acquisitio justitiae, vel si philosophicè loquendum sit, motus ad justiciam, & similes. 24. Vnica autem tantùm est IVSTICIA hominis peccatoris coram DEO, videlicet, impletio Legis à Christo Mediatore pro nobis praestita, & credentibus per fidem donata seu imputata, Rom. 10. Sicut etiam vnica tantùm est hominis peccatoris justificatio. Rom. 5. 8. seu vna ratio justificandi peccatores ab initio. Acto. 15. Rom. 4. 25. Deinceps, vt par est, caussas justificationis ordine considerabimus. 26. Efficiens in genere est ipse DEVS, seu tota Trinitas. Rom. 4. 8. DEVS est qui justificat. 27. Obseruat tamen scriptura etiam in hoc opere personarum proprietates. Patri enim adscribit, quòd miserit Filium, & imposuerit ei peccata totius generis humani. Iesa. 53. Spiritui sancto tribuit conceptionem & vnctionem Christi ad publicum ministerium. Matth. 3. Iesa. 61. Item donationem fidei, & similia. Filium verò propinquiorem, vt ita loqnar, eaussam constituit. Filius enim induit carnem nostram, & factus est victima pro peccatis mundi. Iohan. 1. Roman. 1. 3. 4. 5. non Pater, non Spiritus sanctus. 28. Impulsiuae sunt ingens DEI misericordia, & humani generis ineffabilis miseria. 29. Misericordia DEI est causa interna & propinqua. Ex mera enim gratia Filium constituit Mediatorem. Ioha. 3. 1. Iohan. 4.
|| [ID00011]
30. Miseriae autem generis humani sunt caussa externa, seu remota. Non voluit perire vniuersum genus humanum. Misit igitur Filium. Matth. 15 18. Luc. 19 31. Etsi autem DEVS gratis nos justificat, quia indignos recipit, & pessimè meritos: tamen quod ad CHRISTVM attinet, oportuit eum justitiae DEI secundum Legem pro nobis prius satisfacere, quàm aeternus Pater nos in gratiam reciperet. Itaque respectu Christi non gratis justificamur, sed tantùm respectu nostri. 32. Quando ergò quaeritur, quaenam sit res illa, propter quam DEVS peccatorem agentem poenitentiam, & fide confugientem ad Christum Mediatorem justificet, Respondemus, illam ipsam rem, propter quam homo à peccatis in judicio DEI absoluitur, DEO reconciliatur, justificatur, & ad vitam aeternam acceptatur, esse ipsam obedientiam Filij DEI Domini & Redemptoris nostri IESV Christi. Rom. 5. Seu perfectissimam impletionem Legis à Christo factam. Rom. 8. 10. quae credenti ad justiciam coram DEO imputatur. 33. Formalis caussa est ipsa imputatio justiciae, seu obedientiae Christi, & gratuita peccatorum remissio. Roman. 4. Psalm. 32. 34. DEVS enim impium justificat, nec habentem vlla bona opera, de quibus in conspectu DEI gloriari, & in judicio DEI consistere possit. Roman. 4. 35. Ita autem fit Iustificatio. Homo peccator percussus fulmine Legis in conscientia, expauescens conspectu irae DEI, & suae indignitatis, sentiens horribiles morsus conscientiae propter peccata sua, confugiens autem in istis grauissimis terroribus peccati & mortis ad thronum gratiae, recipitur à DEO, non propter merita, vel contritionem suam, &c. sed ex mera gratia propter CHRISTVM Mediatorem, qui pro peccatore intercedit, donat, & applicat ei suam obedientiam:
|| [ID00012]
atque ita tegit peccata eius: propter quam obedientiam quam contritus & humiliatus peccator fide in promissione Euangelij apprehendit, aeternus Pater peccatorem aliâs damnandum, & in perpetuos cruciatus abijciendum, in gratiam recipit, peccata ei condonat, justum pronunciat, & in filium ac haeredem aeternae vitae adoptat, & quidem gratis ex gratia, absque operibus, &c. Rom: 3. 4. 5. Psalm. 32. 51. 130. 143. 36. Simul ergò fit remissio peccatorum, & donatur seu imputatur peccatori per fidem obedientia Christi ad justiciam. 37. Nequa quam enim sentiendum est, quòd peccator in conuersione absque justicia justificetur. 38. Cùm autem in se nullam justiciam habeat, quam seuerissimo judicio DEI opponere possit, Rom: 3. Psalm. 143. imputatur ei aliena, videlicet Christi justicia, quae est fundamentum justificationis, & illud ipsum, propter quod homo peccator coram DEO à peccatis absoluitur, justusque pronunciatur. Rom. 4. 5. 8. 10. 39. Ita ergò peccator coram DEO justificatur gratis sine operibus proprijs, Rom: 3. 40. Opera enim humana siue praecedentia, siue consequentia, qualiacunque aut quantacunque sint, non tamen pertinent ad hominis coram DEO justificationem. Sunt enim immunda & imperfecta, Psalm. 143. Rom. 7. 41. Imò si DEVS juxta opera nostra nobiscum agere vellet, in hoc quidem articulo, nunquam justificaremur. Sumus enim peccatores. Stipendium autem peccati mors est, non vita aut justificatio. Deinde etsi renati habent bona opera à Spiritu sancto accensa: tamen illa articulum & actum justificationis coram DEO non ingrediuntur, nec etiam consternatis conscientijs, quae cum horrenda ira DEI, & peccati terroribus luctantur, vllam consolationem exhibent. Sunt enim omnia nostra opera in conspectu DEI impura, propter peccatum in carne habitans. Ideoque scriptura omnia nostra opera siue ante siue post conuersionem facta sint, simpliciter
|| [ID00013]
ab ipsa justificatione coram DEO excludit. Roma. 3. 4. 42. Facit autem id uepter has caussas, nimirum vt Christo seruatori debitus honos tribuatur, Act. 4. 10. Vt conscientiae firmam consolationem habeant, Rom. 4. vt possit fieri inuocatio, & ne confundantur Lex & Euangelium. Item quia scriptura docet applicationem justitiae fieri sola fide absque operibus. 43. Nec possunt bona opera nostra vllo modo trahi in articulum justificationis coram DEO sine mentione caussae. 44. Si enim opera nostra ad justificationem coram DEO sunt necessaria, ita vt impossibile sit, hominem coram DEO absque operibus justificari: ratione alicuius caussae sunt necessaria. Quamprimum autem hoc admiseris, certitudo salutis in conscientia labefactatur. Excludit autem scriptura eam ipsam ob caussam nostra bona opera ex justificationis articulo vt conscientiae scrupulus ille dubitationis eximi possit. 45. Ad formam ergò justificationis coram DEO non pertinent vllae qualitates nostrae, aut opera nostra, sicut Pontificij fingunt. Excluduntur enim opera nostra à justificatione, ne sint caussa vel meritum justificationis, ne sint medium, per quod apprehenditur justificatio. Item ne sint forma vel pars justificationis nostrae coram DEO vel vllo alio modo ad ipsam justificationem coram DEO obtinendam sint necessaria. Rom. 3. 4. Galat. 2. 46. Caussa vel meritum esse non possunt, quia meritum justicationis nostrae est passio & mors Christi, Rom. 4. 5. 8. 47. Medium per quod fit applicatio justificationis similiter esse nequeunt. Sola enim fides est medium, per quod fit apprehensio gratuitae justificationis coram DEO. Roman. 1. 3 4 10. 48. Forma etiam vel pars aliqua justificationis quomodo essent, cum constet, justificationem hominis peccatoris coram DEO consistere in gratuita peccatorum remissione & imputatione obedientiae Christi Mediatoris Ro. 4. 5? Opera certè nostra forma justiciae esse non possunt, quia non sunt
|| [ID00014]
meritum & obedientia Iesu Christi, Pars esse non possunt. Quia nullo modo pertinent ad ipsam obedientiam filij DEI. 49. Sine dubio igitur perperam faciunt, qui docent, nouitatem vitae esse formam vel partem justificationis nostrae co ram DEO: vel hominem coram DEO justum esse imputatione & incoätione simul. Coram DEO enim sola imputatione justi sumus. 50. Instrumentales sunt, Verbum DEI, Sacramenta, Fides, sed habent se dissimiliter. 51. Verbum enim & Sacramenta sunt caussae instrumentales à parte DEI. Nam per Verbum & Sacramenta DEVS offert, distribuit & applicat justiciam sanguine Christi Mediatoris acquisitam. Roman. 1. 10. 1. Corinth. 1. Ephes. 1. Tit. 3. Actor. 2. Matth 26. Non enim Enthusiasticos raptus fingimus. 52. FIDES verò est instrumentalis caussa à parte hominis, seu Fides est medium vel organum, quo cor hominis oblatam in Euangelio gratiam accipit, apprehendit & sibi applicat. Nec vllum aliud est organum seu medium in homine, per quod fieri possit applicatio seu apprehensio justiciae per Euangelium oblatae. Roman. 1. 3. 10. Falsa ergò est eorum opinio, qui sentiunt applicationem gratiae fieri fide cordis, confessione oris, & alijs virtutibus. 53. Est & hoc certum, quòd per fidem custodiamur ad salutem, 1. Pet. 1. Et quòd Fides retineat salutem, & ipsa etiam bona opera, non contrà. Et hinc ortae sunt locutiones istae, Sola fides justificat. Sola fides est instrumentum apprehendens & retinens salutem. 54. Ne autem quis cauillari possit, nos de ficta fide, seu vana cordis persuasione loqui, ideò doctrina de fide justifican te hoc loco paulò altius repetenda est. 55. Fides in articulo justificationis significat certam fiduciam cordis, quae in agentibus poenitentiam firmiter acquiescit in promissione gratiae, & certò statuit, quòd ęternus Pater uepter Filium peccata remittat.
|| [ID00015]
56. Haec significatio vocabuli confirmatur sequentibus scripturae testimonijs. Rom. 1. lustus fide sua viuet. Ephe. 3. in quo habemus libertatem & aditum cum fiducia . Certè nuda historiae noticia hoc pręstare nequit. Rom. 5. Iustificati fide pacem habemus. Historiae noticia non adfert pacem. Et Hebreo 11. Fides definitur hypostasis, id est, res certa, subsistens non ficta. Item Elenchus, hoc est, ex firmis demonstrationibus collecta fiducia. 57. Meritò ergò reijcitur Pontificiorum opinio, qui fingunt, Fidem tantùm historiae noticiam significare. Fidei enim vocabulum ad relationis praedicamentum pertinet, & habet fundamentum ac terminum. Fundamentum fidei est promissio gratiae & meritum Iesu Christi. Terminus est promissionem illam apprehendere, & certò statuere, quod DEVS nos pronunciet justos propter Christum. Non enim sufficit scire historiam, sed adiungendus est articulus, Credo remissionem peccatorum, & statuendum est, quòd tibi etiam peccata tua gratis propter Christum remittantur. 58. De obiecto autem fidei justificantis potissimum inter nos & Pontificios disceptatur. 59. Nam cum Hebr. 11 varia obiecta fidei describantur, dicunt, fidem justificandi vim non habere ex merito Christi, quod apprehendit, sed ex charitate alijsque bonis operibus, quibus formetur. 60. Non negamus autem, varia esse fidei obiecta. Fides enim in genere versatur circa omnia illa, quae in verbo DEI tradita sunt. 61. Verúm in hoc articulo, vbi de remissione peccatorum, & reconciliat ione cum DEO agitur, propriè quaeritur, quodnam sit illud obiectum, quod Fides justificans principaliter intuetur, quando petit remissionem peccatorum, & vitam aeternam, Item, quando petit liberationem ex periculis. 62. Ibi verò scriptura disertè ostendit, obiectum fidei justificantis esse, non doctrinam legis, quae arguit peccata, vel
|| [ID00016]
praescribit bona opera, nec illam quae recitat varias historias &c. Sed tantùm doctrinam Euangelij, quae promissiones gratuitas proponit & offert credentibus propter Christum remissionem peccatorum, Rom 3. 4. Acto. 10. Iesa 53. 63. Deinde quod ad illa obiecta attinet, circa quae fides post reconciliationem versatur, longè alia res est. Fides enim exercet se per patieniam in cruce, per dilectionem erga eximu̅, per confessionem veritatis, per inuocationem &c. Sed in illis obiectis non quaerit aut petit remissionem peccatorum, & reconciliationem cum DEO: sed potius acceptam reconciliationem exercet, ac reipsa ostendit, se statuere, quòd Deum propitium habeat. 64. Versatur autem circa hoc proprium suum obiectum, hoc est, circa obedientiam & meritum Christi non frigidè, aut oscitanter: sed vera & firma fiducia cordis beneficia Mediatoris amplectitur, & amplexa constanter retinet: luctatur etiam cum tentationibus peccati & mortis, nec patitur, sibi eripi istam consolationem, quòd DEO Patri propter Christi meritum placeat. Rom. 4 5 8. 65. Nequaque enim cogitandum est, sicut aduersarij faciunt, quòd Fides tantùm sit vana cordis opinio seu persuasio: Sed sciendum est, quòd sit talis fiducia cordis, quae recipit justitiam Christi sanguine partam, & acquiescit in promissa gratia, etiamsi cum varijs tentationibus ei conflictandum sit. Fides enim est victoria nostra, quae vincit mundum, 1. Iohan. 5. 66. Nec tamen ideò fidei justificatio tribuitur, quia est in nobis vel firma vel infirma fiducia: sed tantùm quia Christi Mediatoris beneficia apprehendit. 67. Neque enim Fides tanque opus justificat: sed ideò justi. ficat, quia apprehendit misericordiam in Christo exhibitam. In hac fidncia misericordiae incedit vera Ecclesia cum humili confessione peccatorum & indignitatis, quae confidit, DEVM condonaturum per Christum. 68. Non ignoramus Pontificios plenis buccis vociferari,
|| [ID00017]
Dilectionem esse formam fidei: sed quòd haec sententia falsa sit, & conscientias in perpetuam dubitationem conijciat, certò rectius est. 69. Primùm enim scriptura non nostrae dilectioni, aut alijs operibus, sed obedientiae Christi justiciam adscribit. Roman. 3. 4. 5. 8 10. Deinde si charitas, & reliquae virtutes id esse deberent, cui fidem inniti oporteret, necessariò sequeretur, semper dubitandum esse de gratia. Charitas enim nostra est imperfecta. Rom. 7. Nunquam enim, vt Apologia Confessionis Augustanae loquitur, diligimus tantum, quantum debemus, imò non diligimus, nisi certò statuant corda, quòd donata sit nobis remissio peccatorum. 70. Aduersarij ergò dum docent, fidem formatam dilectione, seu dum requirunt fiduciam propriae dilectionis in remissione peccatorum & justificatione: Euangelium de gratuita remissione peccatorum prorsus abolent. 71. Dicimus ergò juxta verbum DEI, Christum sua obedientia formare fidem nostram, vel obedientiam Christi fide apprehensam esse formam fidei justificantis In praedicamento enim relationis (vt scholarum more loquamur) non qualitatis sita est justicia nostra, hoc est, fides non reputatur ad justiciam, quia dilectione ornata est: sed quia in promissione Euangelij apprehendit meritum Christi, Roman. 4. 72. Dilectionem fidem sequi debere, ingenuè fatemur: sed formam fidei justificantis esse negamus. 73. Porrò propositio etiam vsitata in Ecclesijs nostris expendenda & confirmanda est, qua dicitur, SOLA FIDE absque operibus justificari hominem coram DEO. 74. Illa verò correlatiuè seu juxta praedicamentum relationis, non qualitatis intelligenda est. Quòd videlicet credentes justi sint coram DEO, non propter nouas qualitates, aut bona opera per Spiritum S. accensa: sedpter meritum Christi redemptoris. Errant enim, qui hanc propositionem sic interpretantur: homines scilicet praeparari fide vt postea alia re sint justi, vel habitante DEO in nobis, vel nouitate infusa seu impressa.
|| [ID00018]
75. Quod ad ipsum vocabulum SOLA attinet, constat illud in sacris literis haberi & doceri. Marci 5. . Solummodo crede. Item Gal: 2. . De qua particula Erasmus scribit, esse sermonis noui formam. Vulgari more dicendum fuisse: Hominem non justificari ex operibus Legis, sed tantum per fidem. 76. Confirmatur particula Sola etiam alijs scripturae testimonijs, quae docent, Hominem gratis justificari. Roma. 3. Item, Iustisicationem donum DEI esse. Eph. 2. Gal. 3 Item particula, Vnus, Roman. 5. Item, Vnica oblatione, Heb. 10. Item particulis, Sine Lege, Sine operibus. Roma. 3. 4. Item vocabulis imputationis & justificationis, Rom. 4. 77. Grauis autem & ardua quaestio est, quae sit vera & natiua sententia particularum exclusiuarum, seu quid excludant in articulo justificationis. 78. Etsi autem supra quaedam de hac quaestione attigimus, tamen certis de causis hoc loco accuratius enodanda & explicanda est. 79. Sonora igitur voce dico, particulas exclusiuas nequaquam excludere misericordiam DEI, meritum Christi, fidem, Euangelium, & Sacramenta addita promissioni gratiae. Propter misericordiam enim DEI, & meritum Christi recipimur. Fides autem illud ipsum organum est, quod recipit gratuitam peccatorum remissionem. Euangelium autem & Sacramenta sunt media, per quae DEVS gratiam suam credentibus applicat & distribuit. 80. Secundò, non excludere opera, vt fidem & justificationem tanquam indiuidui fructus & effectus non sequantur, vel ne adsint in reconciliatis. Omninò enim sequi justificationem, & in justificatis adesse debent. Spiritus sanctus enim quando per verbum Euangelij in cordibus contritis accendit veram fidem, simul etiam incöat in eis nouitatem vitae, seu accendit studium verè bonorum operum.
|| [ID00019]
81. Tertiò, disertè fateor, grauiter hallucinari eos, qui fingunt ipsam poenitentiam seu contritionem in conuersione his partieulis excludi, ita vt etiamsi quis sine timore DEI sit, & propositum perseuerandi in sceleribus retineat: nihilominus tamen sola fide justificetur. Item, qui docent, quòd talis fides justificet, quae prorsus nullos bonos fructus pariat, ea enim mortua fides est. Item qui docent, exclusiuas excludere, reijcere & damnare necessitatem obediendi DEO in reconciliatis, conatum & luctam in conuersione. Item omne bonum propositum quod est initium nouae obedientiae. Item qui docent, Bona opera, si adsint in reconciliatis, officere fidei, vel impedimentum aliquod esse nostrae coram DEO justificationis. Item qui docent, exclusiuas hoc velle, quòd fides sit impressa, infusa, seu inplantata nouitas. Item, qui docent, Exclusiuas referendas non ad judicium conscientiae nostrae de voluntate DEI in Euangelio patefacta: sed ad arcanam praedestinationem. Item, quòd fides, quando justificat, possit stare cum malo proposito. 82. Verissimum enim est, cum de modo justificationis quaeritur, Eam sic fieri, videlicet, cum homo in vera conuersione seu in veris & serijs pauoribus & doloribus conscientiae, ortis à lege & sensu irae DEI, per vocem Euangelij erigitur, & fide accipit remissionem peccatorum, quae in Euangelio offertur Matth. 11. Ezech 18. 83. Sine dubio etiam falsa est eorum opinio, qui talem fidem justificare sentiunt, quae postea prorsus nullos bonos fructus pariat. Fides enim vera in justificatis est efficax per charitatem. Galat. 5. Nec tamen ideo justificat, quia per charitatem efficax est, sed quia Christum apprehendit. 84. Porrò nullo modo exclusiuarum doctrina eò detorquenda est, quasi in justificatis excludant, reijciant, ac damnent necessitatem obediendi DEO, conatum & luctam in
|| [ID00020]
conuersione. Item omne bonu̅ ipositum. Exclusiuè in tantúm ipsam hominis coram DEO justificationem respiciunt, nec vlterius se extendunt. Excludunt opera, ne sint necessaria ad ipsam justificationem coram DEO, vel ne sint caussa, medium, forma, aut pars justificationis. Non autem excludu̅t necessitatem obediendi DEO in reconciliatis. Debitores enim sumus, ne secundum carnem viuamus. Rom. 8. 85. Ita nec luctam in conuersione excludunt. Id quod Psalmi passim contendunt. Psalm. 6. 38. 51. 130. Nec tamen propter luctam illam, seu terrores peccati, quos peccator in conuersione sentit, coram DEO justificatur. 86. Bonum autem propositum particulas exclusiuas in justificatis non excludere, manifestius est, que vt operosa probatione indigeat. Ideò enim Christus semetipsum pro nobis dedit vt redimeret nos ab omni iniquitate, & purificaret sibijpsi populum peculiarem, studiosum bonorum operum. 87. Nec hanc etiam sententiam habent Exclusiuae, videlicet, quòd bona opera in justificatis officiant fidei, & impedimentum sint nostrae justificationis. Quis enim sanae mentis vnquam affirmare ausus fuit, Exclusiuas in articulo justificationis ideò vrgendas, quia bona opera in reconciliatis noceant fidei. Item, quia im pediant ipsam justificationem. 88. Hoc quidem verum est, si opera nostra opponantur judicio DEI, & urgeantur tanquam ad ipsam justificationem coram DEO necessaria, ita vt impossibile sit sine eis saluari & justificari, quòd tunc impediant justificationem. Sicut in exemplo Pharisaei Lucę 18. videre est. Sed in genere sic docere, quòd bona opera noceant fidei, & impediant ipsam justificationem, grande scelus esset aeterna morte piandum. 89 Sicut etiam nec hoc volunt Exclusiuae, quòd fides sit impressa nouitas, sine motu cordis aut voluntatis, aut quòd conuersio fiat violento motu, quemadmodum Enthusiastae fingunt. In conuersione enim, & quando accenditur fides in corde, existunt motus. Nam corde creditur ad justiciam. Voluntas vult, & accipit oblatam in Christo gratiam & re
|| [ID00021]
missionem peccatorum. Sed tamen motus illi non nisi à Spiritu sancto per verbum accenduntur. Vires enim humanae sunt mortuae ad res spirituales efficiendas, Eph. 2. 90. Quòd verò exclusiuae non sint referendę ad arcanam DEI praedestinationem, sed ad voluntatem DEI gratiosam in Euangelio patefactam, certissimum est. Nam ita placnit DEO per stultam praedicationem saluos facere credentes, 1. Corin. 1. 91. Quòd autem ad illam controuersiam attinet, de momento temporis, breuiter & dilucidè respondemus. Non esse imaginandum interruptum interuallum temporis, inter fidem & fructus fidei: sed illud firmiter retinendum esse, quòd ordine naturae seu ratione caussae & effectus fides praecedat bona opera, & opera tanquam fructus sequantur ipsam justificationem. Ideò enim opera fructus justiciae vocantur, Philipp. 1. & scriptura non discerpit, sed coniungit Spiritum gratiae & precum, Zach. 12. Tit. 3. Spiritum regenerationis & renouationis, licet rationem & ordinem causae & effectus perspicuè obseruet. Accedit huc quòd D. Lutherus dicit, impossibile esse dare credentem, & non operantem. Item in Epistola ad Galatas, Verum est quòd fides nusquam sit sola hoc est, ociosa. 92. Nec tamen inde sequitur, opera simul cum fide ingredi articulum justificationis, vel ipsorum praesentiam necessariam esse ad justificationem. Testatur id exemplum Abrahae, Rom. 4. Si roges, quomodo Abraham, qui tunc erat multis virtutibus à Spiritu sancto exornatus, coram DEO justificatus fuerit, respondet Apostolus, Sine operibus, sola Fide. Item, non operanti sed credenti, &c. Non quòd Abraham tunc nulla bona opera habuerit, vel quòd in eo nullae virtutes tanquam in reconciliato extiterint, sed quòd opera illius bona etiam quae tunc habebat, & quae ei tanquam reconciliato aderant, in articulum justificationis non ingrediantur, seu non sint caussa, vel meritum, vel medium, vel forma, vel pars justificationis Abrahae &c. Haec diligenter attendentib. perspicua sunt.
|| [ID00022]
93. Quartò, vt ergò totum hoc negocium de exclusiuis in pauca contraham, constat exclusiuas tantum excludere opera nostra ex articulo seu negocio justificationis. Primò, ne sint caussa vel meritum reconciliationis cum DEO. Secundò ne sint medium applicationis, Sola enim fide fit applicatio gratiae, non alijs operibus. Tertiò, ne sint forma, vel pars justificationis nostrae coram DEO, vel ne vllo modo fingantur ad ipsam justificationem & salutem coram DEO consequendam necessaria. In articulo enim justificationis sola gratia, solus Christus, sola Fides, sola promissio gratiae & remissionis peccatorum regnant &c. 94. Quando ergò quaeritur, num Fides ad hoc, vt sit justificans, necessariò debeat adiuncta habere bona opera, vel num praesentia bonorum operum ad hoc requiratur, vt Fides possit justificare, vel necessaria sit fidei, vt justificet: ibi disertè respondemus, particulis exclusiuis eiusmodi phrases & locutiones reijci & improbari, praeterquam quòd tales phrases etiam per se pugnant cum forma sanorum verborum. 95. Scio, inquit D. Lutherus Genes. 15. cap. fidem sine donis Spiritus sancti non existere, sed nunc nobis quaestio est, quid cuiusque proprium sit. Tenes manu varia semina. Non autem quaero ego, quae cum quibus conjuncta sint: sed quae cuiusque propria virtus: Hîc apertè dic, quid faciat sola fides, non cum quibus virtutibus coniuncta sit. Sola autem fides apprehendit promissionem, credit promittenti DEO, DEO porrigente aliquid, admouet manum, & id accipit. Hoc proprium solius Fidei opus est Charitas, Spes, Patientia, habent alias materias, circa quas versantur: habent alios limites, intra quos consistunt. Non enim amplectuntur promissionem, &c. Retinenda igitur est distinctio haec Quòd Fides quae agit cum DEO pro
|| [ID00023]
mittente, & eius promissionem accipit, haec Sola justificat. Charitas autem, quae cum DEO jubente agit, mandata eius exequitur &c. 96. Sic Genes. 22. scribit. Non negamus facienda esse bona opera, Sed hoc improbamus, quòd aduersarij miscent, Fidem justificantem, & opera justificatorum per fidem. Benè quidem conueniunt, & sunt connexa inseparabiliter Fides & opera. Sed sola Fides est, quae apprehendit benedictionem. Ideò solam fidem justificantem praedicamus, &c. 97. Ex praedictis patet, quòd Fides & opera licet separari non possint aut debeant, ita vt dicamus Fidem aliquando & aliquandiu stare cum malo proposito, & esse sine bonis operibus per interruptum aliquod temporis interuallum: inseparabiliter enim sunt connexa: tamen distinguenda sint in articulo justificationis, quae alioqui separari nequeunt, & soli Fidei hoc tribuendum, quòd articulum juftificationis coram DEO ingrediatur, & sola cum DEO justificante, & peccata gratis condonante, agat. 98. Non obscurè etiam hinc colligi potest, quòd falsa sit sententia eorum, qui dicant Fidem tantùm principij ratione justificare &c. Quandocunque enim Fides in contrito & humili corde cum DEO agit de reconciliatione & gratuita remissione peccatorum, siue id fiat in prima conuersione, siue deinceps per omnem vitam, semper sola justificat, sola apprehendit oblatam gratiam, sola cum DEO promitte̅te agit, sola articulu̅ seu actum justificationis ingreditur: cęterę virtutes in hoc articulo, vt justificemur cora̅ Deo scilicet, locum non hn̅t, nec vlla ratione ad justificatione̅
|| [ID00024]
ipsam sunt necessariae. Etsi enim cum fide coniunctae sunt plurimae virtutes: Solius tamen fidei proprium est accipere gratuitam peccatorum remissionem. Fides ergò in principio, medio, & fine semper sola justificat, seu sola justificationem apprehendit. 99. Finales justificationis gratuitae sunt 1. Ostensio justiciae, Rom. 3. Vt ipse sit solus justus, & justificans eum, qui est ex fide Iesu Christi. Vt enim DEVS possit remittere peccata, & justificare peccatores, necesle fuit interuenire passione̅ & mortem Iesu Christi. Ita ergò justiciae DEI satisfactum est, & peccatores respectu lesu Christi Mediatoris non absque justicia justificantur. Etsi enim gratis eos recipit, tamen nihil committit, quod repugnet ordini justiciae diuinae, cum uepter preciosam illi Christi justiciam, peccatoribus per fidem donatam, eos in gratiam suscipiat, & justos pronunciet. 2. Ostensio clementiae seu misericordiae. 1. Tim. 1. Vt ostendat in me omnem clementiam, Eph. 2. DEVS qui diues est in misericordia &c. 3. Exclusio omnis gloriationis, Rom. 3. 1. Cor. 1. Eph. 2. ne quis glorietur de suis meritis &c. 4. Pacificatio seu consolatio conscientiarum perterritarum, Roman 5. 5. Vt purificaret sibi populum peculiarem sectatorem bonorum operum, Tit 3. 6. Vt vitae aeternae haeredes fieremus, Tit. 3. 100. Fructus seu effectus gratuitae justificationis est. Effusio Spiritus sancti in corda credentium, Eph. 1. in quo etiam, posteaquam credidistis obsignati estis Spiritu illo promissionis sancto: qui est arthabo haereditatis nostrae &c Na̅ per Spiritum sanctum obsignatur nobis remissio peccatorum & gratuita reconciliatio cum DEO. Deinde Spiritus sanctus ideò effunditur in corda credentium, vt ea viuificet, renouet, & mutet, ita vt deinceps non seruiant operibus tenebrarum, sed in nouitate vitae ambulent, fructus justiciae edant, diligant Deum & proximum, verè Deum inuocent, praestent patientiam in cruce & tribulationibus, sectentur castitatem, sobrietatem, modestiam, humilitatem, mansuetudinem, pa
|| [ID00025]
cem, veritatem, &c Ideò Apostolus Rom 8. jubet vt spiritn carnis actiones mortificemus. 101. Etsi autem haec renouatio cordis in hac vita tantùm incoätur: tamen indies in renatis crescere debet: sicut 2. Cor. 3. dicitur: Transformamur in eandem imaginem ex gloria in gloriam, sicut à Domini Spiritu. 102. Non ignoramus multos esse, qui doctrinam gratuitae justificationis ita accipiunt, vt sentiant legem per eam ersus abolitam esse, etiam quod ad obedientiam attinet, & DEVM nunc non amplius irasci peccato, nec curare peccata, sed perinde ei esse, siue peccemus, siue peccata fugiamus, siue poenitentiam agamus, siue in peccatis perseueremus, modò dicamus, nos credere in Christum. Sed hi toto coelo, quod dicitur, aberrant. Nequaquam enim mortuae fidei, quae sine poenitentia in sceleribus perseuerat, justificationem tribuimus. 103. Obseruandum autem est, justiciam hominis peccatoris variarum caussarum mentione describi. Interdum etiam DEVS dicitur justicia nostra, vt Ierem. 23. & intelligitur de caussa efficiente. Interdum scriptura dicit nos per misericordiam, per gratiam, per dilectionem DEI saluari, vt Luc. 1. Eph 2. Iohan. 3. Tit. 3. & indicatur caussa impulsiua. Aliquoties scriptura adserit, nos per obedientiam, per mortem, per sanguinem Christi justificari, vt Roman. 4. 5. 1. Iohan. 1. & subintelligitur materia, seu res ipsa, seu fundamentum justificationis gratuitae. Dicitur etiam remissio peccatorum justicia hominis coram DEO, vt Rom. 4. Psalm. 32. & phrasi illa formalis justificationis caussa notatur. Fidei etiam tribuitur justicia, non quòd Fides per se justificet, aut talis virtus sit, propter quam homo justus reputetur: Sed quòd instrumentum seu medium illud sit, per quod justificatio gratuita apprehenditur & retinetur. 104. Porrò non satis est, semel DEO reconciliatum esse per fidem, nisi in fide perseueres. Qui enim in finem vsque perseuerauerit, saluus erit, Matth. 24. Cum verò perseuerantia
|| [ID00026]
donum DEI sit, ardentibus gemitibus indesinenter à DEO petenda est. 105. Retinetur autem Fides non per bona opera, sed contrà opera bona per Fidem potiùs, tanquam per caussam retinentur & conseruantur, Qualis est ratio inter arborem & fructus. Et, 1. Pet. 1. Potentia DEI per Fidem custodimini ad salutem. Errant igitur, qui bonis operibus retentionem salutis adscribunt. 106. Amittitur gratuita justicia, quando justificati discedunt à Fide. 1. Timoth. 4. & naufragium faciunt. 1. Timoth 1. ac rursus secundum carnem viuere incipiunt. Rom. 8. seu carnis opera faciunt. Galat. 5. Item, si postquam inquinamenta mundi per agnitionem Domini & Seruatoris IESV Christi effugerunt, his rursus implicantur, & post lotionem tanquam sues lotae ad volutabrum coeni reuertuntur. 2. Petr 2. Et ita amiserunt justiciam Saul, Dauid, Salomon, Galatae, Corinthij. Item, filius prodigus, Luc. 15. Seruus, Matth. 18. Prudenter igitur ambulandum est. 107. Quandiu justificati militant bonam militiam, repugnant carnalibus concupiscentijs crucifigunt carnem cum affectibus suis, nec sinunt peccatum in mortali corpore suo regnare, certum est, quòd habeant fidem & bonam conscient iam. Quando verò concupiscentijs & affectionibus carnis indulgent, & frena laxant cupiditatibus, quaerunt occasiones peccandi, &c. certum est, quòd Fidem & Spiritum sanctum amiserint. In summa, in justificatis debent esse poenitentia & Fides. Poenitentia autem est, odisse & fugere peccata, metuere iram DEI, &c. Fidei autem est, singulis momentis ardenter petere remissionem peccatorum, item gubernationem Spiritus sancti. Item, fugere & vitare occasiones peccandi. Haec ergò vbi non ampliùs fiunt, indicio sunt, Poenitentiam & Fidem amissa esse, seu
|| [ID00027]
hominem circa fidem excidisse, vt 1. Timoth. 6. dicitur. Et amissa fide amittitur etiam justicia & salus. 108. Potest tamen justicia amissa rursus recuperari, si denuò agatur poenitentia, & fide accipiatur remissio peccatorum. Sic denuò conuersi & justificati fuerunt, Aaron, Dauid, Petrus, filius prodigus &c. 109. Hic autem articulus licet inde ab initio variè à varijs oppugnatus fuerit: nunquam tamen planè euerti potuit. Innititur enim immoto fundamento verbi diuini. 110. Pharisaei Euangelij promissionibus dulcissimis & gratuitis Legis opera opposuerunt, eisque justificandi vim adscripserunt. 111. Sic Pseudoapostoli, Actor. 15. Legem & Euangelium confuderunt, dicentes, Impossibile esse hominem justificari sine operibus Legis. 112. Sic Ebionitae obseruationem Legis Mosaicae ad justificationem hominis necessariam esse docuernnt. 113. Nouatiani contenderunt, semel justificatos, si denuò peccent, non posse recipi & seruari. 114. Simoniani finxerunt, hominibus fide saluatis, liberum esse, vt agerent, quaecunque vellent. Definiebant enim salutem esse liberationem ab illa seruitute, qua homines ad bonas actiones mandato DEI obligantur. Ita Basilidiani docuerunt, ita nos sola gratia per fidem saluari, vt omnes. qualescunque actiones, & quidem vniuersa libido indifferenter vsurpari possit. Has blasphemias meritò omnes pij exsecrantur. 115. Gnostici dixerunt, se saluari ex sola cognitione, & propter fidei excellentiam adeò spirituales fieri, vt non possint gratia excidere, quicquid etiam perpetrent. Hic furor manifestè repugnat verbo DEI.
|| [ID00028]
116. Augustinus quoque de AEtio & Eunomio scriptum reliquit, quòd vsque adeò fuerint bonis moribus inimici, vt non vererentur adseuerare, quòd nihil cuiquam obesse posset, quorumlibet perpetratio & perseuerantia peccatorum, si modò huius, quae ab ipsis docebatur, fidei particeps esset. Hic etiam furor tam crassus est, vt prolixa refutatione non indigeat. 117. Similes blasphemias nostra aetate euomuerunt Libertini, quas damnandas & toto pectore fugiendas esse censemus. 118. Pelagianorum quoque imaginationes de justificatione, quòd videlicet voluntas humana caussa sit justiciae, &c. falsas esse indubium est. 119. Quàm crassè & maliciosè Pontificij hunc articulum contaminârint, & deprauârint, luce meridiana clarius est. Docuerunt enim & etiamnum docent, passionem Christi nunquam esse solam, & totalem caussam meritoriam nostrae justificationis. Qúoniam semper cum merito Christi concurrat aliqua operatio de congruo vel de condigno, si homo fuerit adultus, & rationis vsum habeat. Docent Christum tantùm primam gratiam, seu infusionem charitatis meruisse. Item Christum sua passione hoc meruisse, vt nostra bona opera sint meritoria vitae ęternae. Disertè negant justificationem hominis peccatoris in gratuita peccatorum remissione consistere. Contrà docent justicia̅ hominis consistere in charitate. Faciunt duplicem justificationem hominis: primam vocant, infusionem charitatis: secundam vocant, quando homo acceptis nouis qualitatibus jam ipse meretur pleniorem & auctiorem justiciam. Negant Fidem esse vnicum instrumentum, quo applicatur justicia. Negant, solam fidem justificare. Adserunt homines renatos in hac vita legem perfectè implere, & hac impletione coram DEO justos esse. Tandem Ethnico more jubent homines dubitare de gratia DEI, & remissione peccatorum, &c.
|| [ID00029]
120. Contaminatus fuit articulus etiam ab illis, qui docuerunt, homines essentiali DEI justicia justos esse. 121. Sic Enthusiastae quoque hanc doctrinam deprauare conati sunt, dum finxerunt hominis justificationem reuelationibus, impressionibus & raptibus constare. 122. Sequentes etiam propositiones non retinent typum sanorum verborum, videlicet, Bona opera sunt forma vel pars justificationis nostrae coram DEO. Homo coram DEO justus est simul imputatione & incoätione. Item, Bona opera sunt necessaria ad salutem. Impossibile est hominem absque operibus saluari. Item, Nemo sine dilectione & operibus saluatur. Item, Bona opera sunt perniciosa ad salutem. 123. Zvvinglius & alij multi fuerunt in ea opinione, quòd quilibet homo in sua fide saluaretur, ideoque scripsit Zvvinglius, Numam, Pompilium, Hectorem, Scipionem, Herculem &c. frui aeterna beatitudine in Paradiso cum Petro & Paulo, & alijs sanctis. Sed haec opinio vna litura totum Christianismum abolet, & ex omnibus inimicis Christi facit membra verae Ecclesiae. Vnde sequi necesse est, frustra missum esse Verbum, & Filium DEI. Frustra passum esse. Item, nullam differentiam esse inter Turcas, Papistas, Iudaeos, & nos, qui habemus verbum. 124. Obijciunt nobis Iesuitae, quòd doceamus imputatiuam justiciam nihil aliud esse, quàm relationem quandam inanem, cui nihil subsit rerum, sed tantùm Ens sit rationis. Faciunt autem Ecclesijs nostris atrocem iniuriam. Docemus enim justiciam nostram non esse nudam relationem vel ima ginationem, cui nihil subsit rerum, cum manifestum sit, perfectissimam obedientiam IESV Christi, qua totius generis humani peccata expiauit, & nostro loco legem impleuit, nobis in justificatione donari & applicari, ita vt sit & fiat per fidem nostra, & nos per & propter eam à peccatis absoluamur, & justi pronunciemur. Haec certè justicia Christi non est inanis imaginatio, sed res omnium sanctissima & perfectissima, & quiddam, vt ita loquamur, reäle.
|| [ID00030]
125. Exposita ergò doctrina de gratuita hominis coram DEO justificatione, & indicatis praecipuis corruptelis, quibus Sathan hanc doctrinam inde ab initio conspurcare & peruertere conatus est, restat vt DEO Optimo Maximo pro luce huius doctrinae nostro tempore per D. D. Lutherum S. m. patefacta & restituta gratias agamus: & reuerenter ea vtamur. Stante enim hoc articulo, (vt D. D. Lutheri verbis vtar) stat Ecclesia: Ruente hoc articulo, ruit Ecclesia. Et in Epistola ad Galatas scribit, Iacente articulo justificationis jacent omnia. Ita que summè necessarium est, vt eum perpetuò inculcemus & acuamus, quemadmodum Moses de sua Lege dicit, Nam satis vel nimium non potest inculcari & urgeri. Imò etiamsi probè discamus & teneamus eum, tamen nullus est, qui eum perfectè apprehendat, aut pleno affectu & corde credat. Adeò lubrica est caro nostra, & repugnat obedientiae Spiritus &c.


XML: http://diglib.hab.de/drucke/alv-dg-127-11s/tei-transcript.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/rules/styles/projekte/oberhofprediger/tei-transcript.xsl