Transkription

Kirchner, Timotheus: Propositiones de Deo, et tribus personis divinitatis. De quibus disputabitur in in illustri Schola Helmstadiana.
[Inhaltsverzeichnis]
|| [ID00003]

PROPOSITIONES DE DEO ET TRIBVS PERSONIS DIVINITATIS.
[arrow up]

I.
[arrow up]

I Deò conditi & redemti sunt homines, vt verum & vnicum DEVM, conditorem & redemtorem suum rectè agnoscant & inuocent, Psalm. 118. Iohan. 17.

II.
[arrow up]

Vera autem veri DEI agnitio non aliundè, quàm ex verbo DEI reuelato discitur, quo amisso, nescitur quid sit DEVS, & quae sit eius erga nos voluntas.

III.
[arrow up]

Quod enim Ethnici tam procul à vera DEI cognitione aberrârunt, & pluralitatem Deorum finxerunt, inde accidit, Quia natura humana per peccatum deprauata & excaecata, DEVM conditorem rerum & redemtorem generis humani non videt, nec rectè agnoscit, Iohan. 1. DEVM nemo vidit vnquam &c.

IIII.
[arrow up]

Impossibile enim est verè cognoscere DEVM, nisi DEO docente.

V.
[arrow up]

Nouit quidem ratio in genere quod sit DEVS, nouit etiam aliquo modo qualis sit: sed quid verè sit, & quae sit propitia eius erga miseros & peccato perditos homines voluntas, prorsus ignorat, Rom. 1. 1. Cor. 2.

VI.
[arrow up]

Maius igitur beneficium est, quod DEVS ex arcana sua sede prodiens, sese & voluntatem suam hominibus patefecit, quàm vt humana voce satis praedicari possit.
|| [ID00004]

VII.
[arrow up]

Et vera DEI agnitio propterea magnifacienda est, quia sine ea nec inuocatio praestari, nec salus hominum consistere potest, Ioh. 4. 17.

VIII.
[arrow up]

Horribilis ergo furor est, negare Deum, vel prouidentiam diuinam.

IX.
[arrow up]

Nam omnes etiam minutissimae creaturae clamitant, & esse DEVM, & curare res humanas, sicut in versu dicitur, Praesentemque refert, vna vel herba DEVM. Item: Et leuis est cespes qui probet esse Deum.

X.
[arrow up]

Tribus verò modis sese verus DEVS hominibus manifestat. Quorum primus sumitur ab operibus seu creaturis. Secundus à mirandis patefactionibus, quae passim in sacris literis extant. Tertius ab inspiratione Spiritus sancti, qui per verbum patefactum in cordibus est efficax, & veram DEI agnitionem & inuocationem accendit.

XI.
[arrow up]

Etsi autem in hac corruptione & caecitate naturae humanae non satis sciri potest, quid sit DEVS: tamen grata mente diuinas patefactiones amplecti debemus, & ex ijs veram DEI definitionem addiscere.

XII.
[arrow up]

Est igitur DEVS essentia spiritualis, viua, sapiens, aeterna, verax, bona, misericors, iusta, omnipotens & liberrima: Pater aeternus, qui filium suum ab aeterno genuit: Filius ab aeterno à patre genitus, & qui pręfinito rempore homo factus est: Spiritus sanctus à patre & filio procedens. Vnus essentia, trinus in personis, creator & conseruator omnium creaturarum, & ministerio verbi omnibus aetatibus sibi colligens, & sanctificans Ecclesiam, à qua iste vnicus & verus DEVS, in hac & futura vita a
|| [ID00005]
gnoscatur & celebretur, impios in hoc & futuro seculo puniens, & iustis pręmia tribuens, fundamentum huius definitionis est, 1. Cap. Genesis, & 1. Cap. Ioh. Item dictum Christi de Baptismo Matth. 28.

XIII.
[arrow up]

Quatuor autem hęc definitio complectitur, quae ad veram DEI agnitionem necessaria sunt, videlicet, cognitione̅ essentiae, attributorum, personarum diuinitatis, & pręcipuorum operum DEI.

XIIII.
[arrow up]

Prodest autem cum hac definitione, quam sola vera DEI Ecclesia habet, conferre etiam philosophorum qualescunque descriptiones, vt verbi causa Platonis, qui DEVM sic definit, Quod sit mens aeterna causa boni in natura, vt videamus quàm procul absit ratio à vera DEI agnitione, & grata mente patefactiones diuinas praedicemus.

XV.
[arrow up]

Sciendum verò est, vnicam tantùm esse aeternam essentiam diuinam. Sic enim sese maiestas diuina patefecit, Deut. 6. 32. Iesai. 44. 45. 1. Corin. 8. Ephe. 4.

XVI.
[arrow up]

Abijcit & execratur vera Ecclesia, iuxta verbum renelatum prodigiosam Deorum multitudinem, quam caeca ratio ideo finxit, quia existimauit vnum Deum non sufficere tot creaturis.

XVII.
[arrow up]

Essentia in hoc articulo significat naturam diuinam, quae communis est tribus personis, & tota in singulis.

XVII.
[arrow up]

Rectè Basilius in epistola ad Gregorium fratrem scribit, Cum communitas quaedam in sancta Trinitate, itemque proprietas ratione animaduersa sit: Communitatis quidem rationem referri ad essentiam, substantiam verò proprietatis cuiusque signum esse.
|| [ID00006]

XIX.
[arrow up]

Soli autem DEO hoc vocabulum propriè tribuitur. Nam sola DEI essentia est infecta & aeterna natura, nec aliquando coepit, sicut Angeli & homines, & sola reliquis creaturis suum esse largitur.

XX.
[arrow up]

Commune in DEO vocatur, quod non solum patri, sed & Filio & Spiritui sancto competit.

XXI.
[arrow up]

Proprium verò quod vnicuique personae competit, vt reliquis duabus tribui nequeat.

XXII.
[arrow up]

Essentia duplex esse dicitur. Increata & Creata. Increata est solus DEVS, Creatae essentiae sunt omnes creaturae conditae à DEO.

XXIII.
[arrow up]

Nam si essentia diuina creata esset, quo pacto in DEVM crederemus, vel quomodo, vt Nazianzenus inquit, (Orat: 6. de SS.) in eo perficeremur.

XXIIII.
[arrow up]

Dupliciter etiam consideratur, Absolutè videlicer & Relatiuè.

XXV.
[arrow up]

Absolutè considerari dicitur, quando accipitur de tota diuinitate, seu de omnibus tribus personis diuinitatis.

XXVI.
[arrow up]

Relatiuè quando hypostasin seu personam designat.

XXVII.
[arrow up]

Tres verò sunt personae diuinitatis, Pater, Filius & Spiritus sanctus.

XXVIII.
[arrow up]

Tenenda autem est regula, Quod de DEO non aliter sentiendum sit, quàm se in verbo suo patefecit.
|| [ID00007]

XXIX.
[arrow up]

Ethnici vagantur animis, quaerentes Deum vanis suis speculationibus.

XXX.
[arrow up]

Vera autem Ecclesia agnoscit DEVM talem, qualem se patefecit.

XXXI.
[arrow up]

Testimonia huius asseuerationis perspicua sunt, Genes. 1. Inprincipio creauit DEVS coelum & terram, &c. Et Spiritus Domini mouebat se super faciem aquarum, dixitque DEVS, Fiat lux, & facta est lux. In Hebr: est Elohim Dij, vt significentur tres personae. Verbum autem Creauit in singulari ponitur, vt vnitas essentiae denotetur. Item: Matth. 28. Euntes docete omnes gentes, baptisantes eos in nomine Patris, Filij, & Spiritus sancti. In nomine ait, non in nominibns, vt vnitas essentiae ostendatur, per nomina autem tria quae supposuit, tres esse personas declarauit.

XXXII.
[arrow up]

Persona in hoc articulo fignificat substantiam, indiuiduam, intelligentem, incommunicabilem, non sustentatam in alia natura.

XXXIII.
[arrow up]

Graecis idem est , quiddam scilicet verè subsistens, & non euanescens. enim opponitur cogitationi vel voci euanescenti, & discernitur ab vt quiddam reipsa distinctum ab alijs subsistentibus & incommunicabile.

XXXIIII.
[arrow up]

Vocabulum ipsum videtur esse sumptum ex his scripturae testimonijs, videlicet 2. Cor. 1. vt , hoc est, ex multis personis, pro dono in nos collato, per multos gratiae agantur à nobis. Hîc vocabulum personae pro homine ponitur. Et 2. Cor. 2. Si quid condona
|| [ID00008]
ui propter vos condonaui. , hoc est, in persona Christi. Et 2. Cor. 4. DEVS est, qui luxit in cordibus nostris, ad praebendum lumen cognitionis DEI, , hoc est, in persona IESV Christi &c.

XXXV.
[arrow up]

Praeclarè Athanasius in suo Symbolo dicit, Aliam esse personam Patris, aliam Filij, aliam Spiritus sancti, & tamen Patris & Filij & Spiritus sancti vnam esse diuinitatem, aequalem gloriam, & coaeternam maiestatem. Item, DEVS Pater, DEVS Filius, DEVS Spiritus sanctus, & tamen non tres Dij sunt, sed vnus est DEVS.

XXXVI.
[arrow up]

In hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus, sed totae tres personae coęternae sibi sunt & coęquales. Ita vt per omnia & vnitas in Trinitate, & Trinitas in vnitate veneranda sit. Nequaquam enim existimandum est, rationem ordinis in personis vnitatem essentiae tollere, vel de Filij, aut Spiritus sancti diuinitate aliquid minuere, cum verbum DEI hunc personarum ordinem in verbis Baptismi Matth. 28. euidenter monstret.

XXXVII.
[arrow up]

Etsi autem vocabulum Trinitatis in sacris literis non extat: licuit tamen vt Augustinus scribit, lib. 7. de Trinit. cap. 4. loquendi ac disputandi necessitate tres personas dicere, non quia scriptura dicit, sed quia non contradicit.

XXXVIII.
[arrow up]

Reijcimus igitur Antitrinitariorum & similium furores, qui non solùm vocabulum Trinitatis repudiant, verumetiam rem ipsam, quae hac voce designatur, explodunt.

XXXIX.
[arrow up]

Trinitatis vocabulum ad personas Patris, & Filij, & Spiritus sancti, refertur, vnitatis verò ad naturam.

XL.
[arrow up]

Vna ergo in tribus diuinitas, vna essentia, vna omnipotentia, & quecqued essentialiter potest de DEO dici.
|| [ID00009]

XLI.
[arrow up]

Discrimen verò personarum, quaerendum est non in essentia, sed in proprietatibus.

XLII.
[arrow up]

Receptae phrases retinendae sunt, nec pro distinctione vtendum est vocabulo diuisionis.

XLIII.
[arrow up]

Nam diuinitas Filij non est quiddam abstractum à DEI Patris essentia, aut deriuatio patris à toto. Non enim abstrahimus personas ab ipsa essentia.

XLIIII.
[arrow up]

Haec autem distinctio personarum diuinitatis fuit etiam antequam Filius adsumeret humanam naturam. Na̅ vnigenitus Filius gloriam suam apud Patrem habuit, antequam iacerentur fundamenta mundi, Iohan. 17.

XLV.
[arrow up]

Differunt personae diuinitatis dupliciter, primùm internis proprietatibus, deinde externis patefactionibus.

XLVI.
[arrow up]

Pater igitur ordine est prima diuinitatis persona, non genita, non procedens, sed quae ab aeterno genuit Filium sibi coëssentialem, quem praefinito tempore misit, vt mundum à peccato & morte saluaret

XLVII.
[arrow up]

Filius est secunda persona diuinitatis, non generans, sed à patre ab aeterno genita: non procedens, sed à qua & à patre simul procedit Spiritus sanctus, quae persona naturam humanam ex virgine Maria praefinito tempore assumsit, & facta est victima pro peccatis mundi.

XLVIII.
[arrow up]

Spiritus sanctus est tertia diuinitatis persona, distincta a̅ Patre & Filio, & à Patre & Filio procedens: quae mittitur, vt sanctificet Ecclesiam ad vitam aeternam.

XLIX.
[arrow up]

Nec tamen haec distinctio personarum diuinitatis, quae ab internis proprietatibus sumitur, est essentialis, vel
|| [ID00010]
rationalis, sed potius reälis. Vnica enim tantum est Essentia totius diuinitatis.

L.
[arrow up]

Nequaque admittimus Sabellij opinionem, qui docebat tres diuinitatis personas tantum vocabulis distingui, cum certum sit eas reäliter differre.

LI.
[arrow up]

Alia enim est persona Patris, alia Filij, alia Spiritus sancti, vt suprà etiam monuimus, sed tamen non alia, sed eadem essentia.

LII.
[arrow up]

Pater aeternus se patefecit clara voce de coelo inquiens, Hic est Filius meus dilectus, &c. Filius in Iordane baptizatur à Iohanne, &c. Spiritus sanctus visibili specie columbae se conspiciendum praebet.

LIII.
[arrow up]

Vocabulum Patris in sacris literis interdum accipitur relatiuè, hoc est, respectu Filij vnigeniti, Psalm. 2. Iohan. 5. Interdum respectu hominum, quos propter Filium adoptauit, Matth. 6. Iohan. 20. In veteri Testamento aliquoties generaliter tribuitur DEO, 2. Reg. 7. Ero ei in patrem. Malach. 2. Nunquid non pater vnus omnium nostrûm. Filius etiam nominatur pater futuri seculi, Iesa. 9.

LIIII.
[arrow up]

Patrem autem esse personam, expressè Iohan. 3 adfirmatur. DEVS misit Filium suum in mundum. Mittere autem alium, est descriptio personae singularis. Et verba clarè probant, Patrem esse personam, Matth. 28.

LV.
[arrow up]

Esse verò distinctam personam à Filio & Spiritu sancto, perspicuum est. Nam multis scripturae testimonijs Pater à Filio distinguitur. vt verbi causa Iohan. 1. Vnigenitus à Patre. Iohan. 3. Pater Filium diligit, Lucae 2. Oportet me esse in his, quae sunt Patris mei. Idem docent patefactiones.

LVI.
[arrow up]

Instruere igitur debemus (vt Prosper de vita contem
|| [ID00011]
platiua inquit) eos qui nobis sunt commissi, de Patre, quomodo solus accipiatur ingenitus: De Filio, quomodo ex ipso sit genitus: & de Spiritu sancto, quomodo ex Patre & Filio procedens, nec ingenitus possit dici, nec genitus: qualiter ista tria vnum sint, & hoc vnum non diuidatur, sed distinguatur in tria: quemadmodum nec Pater, nec Spiritus sanctus, sed solus Filius de solo Patre ineffabilter natus, hominem totum sine vlla mutatione substantiae suae susceperit.

LVII.
[arrow up]

In disputando autem de DEO, sufficiat nobis etiam tantum tangere (vt verbis Isychij in Leuiticum vtar) quemadmodum igne qui vult calefieri. Nam si interius mittat manum, pro eò quod potuit calefieri potius comburitur. Sic & qui profundius vel altius disputare de DEO praesumit, pro eo quo gloriosius quid vult ostendere, in blasphemiam cadit, dum comprehendere altitudinem diuinorum dogmatum no̅ potest.

LVIII.
[arrow up]

Ne ergo erigamus oculos mentis nostrae ad perscrutanda diuiu itatis arcana, & mysteriorum coelestium secreta, quae penerare non possumus, nec intelligere valemus, sed tantùm in patefacto verbo maneamus, in quo DEVS & sese & voluntatem suam reuelauit.

LIX.
[arrow up]

Recitat Augustinus de consensu Euangelistarum, Socratis sententiam, dicentis: Vnunquenque DEVM sic coli oportere, quomodo se ipse colendum esse praecipit. Id verò quod Ethnicus dixit de falsis Dijs, multò magis de vero DEO intelligendum est.

LX.
[arrow up]

Meritò igitur abijcit Ecclesia vera omnes opiniones & furores pugnantes cum reuelato verbo, siue essentiam DEI, siue personas, siue ipsam denique voluntatem DEI violent.

LXI.
[arrow up]

Quapropter expressè damnamus Manichęos, qui duo
|| [ID00012]
principia ponebant. Item Valentinianos, Arianos, Eunomianos, Mahometistas, & omnes horum similes.

LXII.
[arrow up]

Similiter reijcimus Samosatenos veteres & neötericos, qui cum tantum vnam personam esse contendant, de Verbo & Spiritu sancto astutè & impiè rhetoricantur, quod non sint personae distinctae, sed quod verbum significet verbum vocale, & spiritus motum in rebus creatum &c.

LXIII.
[arrow up]

Econtra firmiter amplectimur, & retinemus consensum verae Ecclesiae & Symbolorum, Apostolici, Nicaeni, & Athanasiani, & verum DEVM Patrem Domini nostri IESV Christi toto pectore ac veris gemitibus rogamus, vt cum dederit nobis famulis suis in confessione verae sidei aeternae Trinitatis gloriam agnoscere; & in potentia maiestatis adorare vnitatem, eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper nos muniat aduersis, Per Dominum nostrum IESVM Christum, Amen.


XML: http://diglib.hab.de/drucke/p-622-4f-helmst-3s/tei-transcript.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/rules/styles/projekte/oberhofprediger/tei-transcript.xsl