Transkription

Theatrum Funebre
[Inhaltsverzeichnis]
|| [ID00001]

THEATRUM FUNEBRE. Exhibens PER VARIAS SCENAS EPITAPHIA NOVA, ANTIQUA; SERIA, JOCOSA; AEvo, Ordine, Dignitate, Genere, Sexu, Fortunâ, Ingenio, adeò & Stylo perquàm varia, CUM SUMMORUM PONTIFICUM, ET IMPERATORUM SUCCINCTA CHRONOLOGIA, EORUMQUE SYMBOLIS AC EPITAPHIIS; IN QUATUOR PARTES DISTINCTUM, Extructum à DODONE RICHEA, (seu OTTONE AICHER,) B. M. DC.
[arrow up]

LXXV. Cum Facultate Superiorum. SALISBURGI, Sumptibus Et Typis Joan. Baptistae Mayr, Aulico-Academici Typographi & Bibliopolae.
|| [ID00002]
|| [ID00003]

INDEX
[arrow up]

PARTIS I. SCENA I. EXHIBENS EPitaphia Summorum Pontificum, cum succinctâ eorundem Chronologiâ. Pag. I. SCENA II. Epitaphia S. R. E. Cardinalium, Archiepiscoporum, Episcoporum. Pag. 73. SCENA III. Epitaphia Abbatum. Pag. 172. SCENA IV. Aliorum Ecclesiasticorum Epitaphia. Pag. 191. INDEX PARTIS II. SCENA V. Epitaphia Imperatorum, cum eorundem symbolis, & succinctâ Chronologiâ. Pag. I. SCENA VI. Epitaphia Regum. Pag. 87. SCENA VII. Epitaphia Imperatricum, & Reginarum. P. 126. SCENA VIII. Epitaphia Ducum & Principum. Pag. 139.
|| [ID00004]
INDEX PARTIS III. SCENA I. EPitaphia Miscellanea Comitum, Heroum, Equitum, aliorúmque Nobilium Virorum. Pag. 1. SCENA II. Epitaphia Illustrium ac Nobilium Matronarum. Pag. 191. SCENA III. Epitaphia Virorum Doctrinâ Illustrium, Theologorum, &c. Pag. 226. SCENA IV. Epitaphia Jurisconsultorum. Pag. 265. SCENA V. Epitaphia Medicorum. Pag. 307. SCENA VI. Epitaphia Politicorum, Philosophorum, Historicorum, Oratorum, Poëtarum. Pag. 345. SCENA VII. Epitaphia Musicorum. Pag. 444.
|| [ID00005]
SCENA VIII. Epitaphia Pictorum, Sculptorum, Typographorum, aliorúmque Artificum. 452. SCENA IX. Epitaphia Conjugum. Pag. 466. SCENA X. Epitaphia Fratrum. Pag. 512. INDEX PARTIS IV. SCENA I. EPitaphia Juvenum, & Parvulorum. Pag. 1. SCENA II. Epitaphia Puellarum. Pag. 59. SCENA III. Epitaphia Occisorum. Pag. 88. SCENA IV. Epitaphia Sanctorum, & Piorum. Pag. 101. SCENA V. Epitaphia Impiorum. Pag 154. SCENA VI. Epitaphia Jocosa. Pag. 174.
|| [ID00006]
SCENA VII. Epitaphia Potatorum, & Podagricorum. Pag. 217. SCENA VIII. Epitaphia Provinciarum, & Civitatum. Pag. 229. SCENA IX. Epitaphia AEnigmatica. Pag. 235. SCENA X. Epitaphia Brutorum. Pag. 240.
|| [ID00009]
|| [ID00010]
|| [1]

PARTIS III.
[arrow up]

SCENA I.
[arrow up]

Exhibens EPITAPHIA MISCELLANEA Comitum, Heroum, Equitum, aliorumq; Virorum Nobilium. EPITAPHIA HEROUM, Qui bello Trojano interfuerunt. AGAMEMNONIS. REx regum Atrides, fraternae conjugis ultor, Oppetii manibus conjugis ipse meae. Quid prodest Helenes vaptum punisse dolentem, Vindicem Adulterii quum Clytemestra necet? Ausonius. Aliud. Ille hominum, ille Ducum princeps celebratus Atrides Post domita elatae regna superbae Asiae; Dum patriam repeto, me excepit adulter, & uxor Incautum, & veneri victima tanta cade. Quaesieram longinquo ex orbe Helenamque Parimque; Quem propriae infelix clauseram utrumque domo. Faustus Sabaeus.
|| [2]
MENELAI. Felix ô Menelae, Deîsm cuî debita sedes, Decretumque piis Manibus Elysium. Tyndareo dilecte gener, dilecte Tonanti: Conjugii vindex, ultor adulterii. AEterno pollens avo, aeternàque juventâ, Nec lethi passus tempora, nec senii. Ausonius. AIACIS. Ajatis tumulo pariter tegor obruta virtus, Inlacrymans bustis funeris ipsa mei: Inconstans, lacerata comas, quod pravus Atrides Cedere me structis compulit insidiis. Iam dabo purpureum claro de sanguine florem, Testantem gemitum crimina judicii. Ausonus. Aliud. Hic locus Ajacis, cujus gladioque manuque Sunt usa in propriam fata cruenta necem. Huic cùm victorem dare vult Clo???ho invida, nullum Repperit, ergò à se strenuus ille perit. ACHILLIS. Non una AEaciden tellus habet, ossa teguntur Littore Sigaeo: crinem Larissa cremavit. Pars tumuli - - - - - - - Orbe sed in toto - - - Homer - - - - - Ausonius. Tumulus Achillis. Peleides ego sum, Thetidis notissima proles, Cui virtus clarum nomen habere dedit. Qui stravi toties armis victritibus hostes, Inque fugam solus millia multa dedi. Hectore sub magno summa est mihi gloria caeso, Qui saepè Argolicas debilitavir opes. Ille Menaetiadae subiit me vindice paenas: Pergama tunc ferro procubuère mes.
|| [3]
Laudibus immensis victor super astra ferebar, Hostilem pressi fraude peremptus humum. Pentadius. Pyrrhus Achillis manibus. AEterni ô cineres, ô formidata parentis Osta, & adhuc inter sidera, & umbra nitens. Hos cineres vobis, Trojae, Priamique cruorem Consecro, & ante rogum Virginis hanc animam. Hic placate iram, & vestram, mihi semper acerbam, Semper honoratam, post quoque saeta, necem. Quae non fecerunt tot bella, ducesque, tot anni, Militis haec vestri sunt monumenta novi. Faustus Sabaeus. NESTORIS. Hoc tegor in tumulo, quarti jam prodigus aevi Nestor, consilio clarus, & eloquio. Objecit se se cujus pro morte peremptus Filius, & nati vulnere vivo pater. Ebeu! cur fatis disponere sic placet aevum Tam longum ut nobis: tam breve ut Antilocbo. Ausonius. Epitaphium VLISSIS. Conditus hoc tumulo Laërtâ natus Vlixes. Perlege Odyssean, omnia nosse volens. Auson. DIOMEDIS. Conditus hic, genitore bono melior Diomedes, Crimen ob uxoris pulsus dot alibus agris. Argyripam, clarosque viris qui condidit Arpos: Clarior urbe novâ, patriae quàm sede vetustâ. Auson. ANTILOCHI. Consiliis, belloque bonus, quae copula rarae est. Carus & Atridis, carus & AEacidis. Praemia virtutis, simul & pietatis adeptus, Servato Antilochus Nestore patre, obii.
|| [4]
Non hic ordo fuit: sed justius ille superstes, Troja capi sine quo perfida non poterat. Auson. PYRRHI. Orbetegor medio, major virtute paternâ, Quod puer, & regis Pyrrbus opima tuli. Impius ante arasquem fraude peremit Orestes. Quid mirum, caesa jam genitrice furens? Auson. PROTESILAI. Fatale adscriptum nomen mihi Protesilao, Nam primus Danaûm bello obii Phrygio. Audaci ingressus Sigeia littora saltu, Captus Pellacis Laertiadae insidiis. Qui ne Trojanae premeret pede littora terrae, Ipse super proprium desiliit clypeum. Quid queror? hoc lethum jam tum mea fata canebant, Tale mihi nomen quum pater imposuit. Ausonius. DEIPHOBI. Proditus ad paenam, sceleratae fraude Lacenae, Et deformato corpore Deiphobus, Non habeo tumulum, nisi quem mihi voce vocantis Et pius AEneas, & Maro composuit. Auson. ASTYANACTIS. Flos Asiae, tantâque unus de gente superstes, Parvulus, Argivis sed jam de patre timendus, Hic jaceo Astyanax, Scais dejectus ab altis, Prô dolor! Iliaci Neptunia maenia muri Viderunt aliquid crudelius Hectore tracto. Auson. NASTIS & AMPHIMACHI. Nastes, Amphimachusque, Nomionis inclyta proles, Ductores quondam, pulvis & umbra sumus. Auson.
|| [5]
TROILI. Hectore prostrato, nec dis, nec viribus aequis Congressus saevo Troilus AEacidae. Raptatus bigis fratris conjungor honori. Cujus ob exemplum nec mihi paena gravis. Auson. POLYDORI. Cede procul, myrtumque istam fuge nescius hospes, Telorum seges est sanguine adulta meo. Confixus iaculis, & ab ipsâ caede sepultus, Condor in hoc tumulo bis Polydorus ego. Scit pius AEneas, & tu, rex impie: quod me Thracia paena premit, Trojaque cura tegit. Auson. PRIAMI. Hic Priami non est tumulus: nec condor in istá Sede, caput Danai diripuêre meum. Ast ego quum lacerum sine nomine sunus haberem: Confugi ad cineres Hectoreos genitor. Illic & natos, Trojamque, Asiamque sepuliam Inveni: & nostrum quicquid ubique jacet. Auson. Aliud. Qui tumulum Priami quaerit, legat Hectoris antè, Ille meus, nato quem prius ipse dedi. Hectoris & patris simul est commune sepulchrum, Amborum quoniam juncta ruina fuit. Auson. HECTORIS. Hectoris hic tumulus: cum quo sua Troja sepulta est: Conduntur pariter, qui periêre simul. Ausonius. Hectoris tumulus. Defensor patriae, Iuvenum sortissimus Hector, Qui murus miseris civibus alter erat, Occubuit telo violenti victus Achillis, Occubuêre simul spesque salusque Phrygum. Hunc ferus AEacides circum sua maenia traxit, Quae juvenis manibus texerat antè suis. Heu quantos Priamo lux attulit illa dolores, Quos fletus Hecubae, quos dedit Andromachae?
|| [6]
Sed raptum pater infelix, auroque repensum Condidit, & maerens hâc tumulavit humo. Pentadius. EVRYALI. Nec me non dignum titulo Pleuronia credit: Cui communis erat cum Diomede domus, Euryalo, & Sthenelo. Nam tertius hoc ego regnum Possedi: de quo nunc satis est tumulus. Ausonius. GVNEI. Gunea pontus habet. Tumulus sine corpore. Nomen Fama homines inter. Calum animus repetit. Cuncta elementa duci tanto commune sepulchrum. Quae? caelum & tellus, & mare, & ora virûm. Ausonius. SARPEDONIS. Sarpedon Lycius, genitus love, Numine patris Sperabam caelum. Sed tegor hoc tumulo. Sanguineis fletus lacrymis. prô ferrea fata! Et patitur luctum, qui prohibere potest ? Auson. EVPHEMI. Euphemum Ciconum ductorem Troia tellus. Condidit hastati Martis ad effigiem. Nec satis est titulum saxo incidisse sepulchri: Insuper & frontem mille onerant statuae. Ocius ista ruunt, quae sic cumulata locantur. Major ubi est cultus, magna ruina subest. Ausonius. HIPPOTHOI, & PYLEI in horto Sepultorum. Hippothoum, Pyleumque tenet gremio infima tellus. Caulibus & maluis terga superna virent. Nec vexat cineres horti cultura quietos, Dum parcente manu molle holus excolitur. Auson. ENNOMI, & CHROMII. Ennomus hic, Chromiusque jacent; queîs Mysia regnum, Queîs pater Alcinous, Oceanusque atavus. Nobilitas quid tanta juvat? quo clarius istis Est genus, hoc mortis conditio est gravior. Ausonius.
|| [7]
ANTENORIS, Qui primus Patavium urbem aedificavit. Patavii in pariete templi S. Laurentij. Inclytus Antenor, post eruta Pergama bello Translulit huc Hanetûm, Dardanidumque fugas. Expulit Euganeos, Patavinam condidit urbem, Quein tegit hîc humili marmore caesa domus. THEMISTOCLIS. In tumulo sculpas totum cum montibus aequor, In medio solem, qui mihi testis erit. Et fluviorum undam ingentem, qui gurgite non tot Armatas Xerxis sustinuêre rates. Insculpe & Salamina, Themistoclis ut malè rapti Magnetes tumulum semper ad astra ferant. Tumulus Heroum. Quisquis adhuc nondum Fortunae mobile regnum, Nec sortem varias credis habere vices: Aspice Alexandri positum memorabile corpus; Abscondit tantum putris arena virum. Iunxit magnorum casus fortunae virorum; Hic parvo, nullo conditus ille loco es???. Ite: novas toto terras conquirite mundo; Nempe manet magnos parvula terra duces. P. Scipionis Africani, quod Cajetae in marmoreo sepulchro extat. Devicto Hannibale, captâ Carthagine, & aucto Imperio, hos eineres marmore tectus habes. Cui non Europa, non obstitst Asrica quondam; Respice, res hominum quàm brevis urna premit! Fabiorum CCC. Suavè nitent flores, & dulcè immurmurat unda, Nidificant & aves, mellificant & apes. Hîc ubi devotum Fabii fudêre cruovem, Hîc ubi odoratâ contumulantur humo. Inter enim flores, & mella, & carmina, & umbras Debuit has animas detinuisse sopor. Faustus Sabaeus.
|| [8]
L. Sicinii Dentati. Romanum AEaeciden, Dentatum ad sidera caeli Imperii auctores Marsque Venuique ferunt. Et virtus & honor tumulum non marmore ponunt, Sed coacer vârunt hîc spolia, arma simul; Armillas, torques, Phaleras, variasque coronas: Pallas at in titulo est anxia: tantus erat. Faustus Sabaeus. Lugduni in Galliâ prope Curiam. NOBILIS. TIB. CAESARIS. AVG. SER. AEQV. MONET. HIC ADQVIESCIT. IVLIA ADEPTA CONIVNX. II. PERPETVA FILIA D. S. P. Geneuae ad D. Petri: D. M. S. C. IuLius CAESAR Longinus D. CIL. C. IuL. Leibertus. PERRVPTIS montibus HVC TANDEM VENI, VT HIC LOCVS MEOS CONTEGERET CINERES. ApoLLo TVAM FIDEM. VIXIT ANNOS XLI. MENS. III. DIES. XIII. HORA NVL. T. FVLVIVS. D. D. L. COMMILITO COMMILITONI. VALE LONGINE AITERNVM, S. T. T. L. (id est, sit tibi terra levis.)
|| [9]
De insepultis claris. Littore diverso Lybiae clarissima longè Nomina vix ullo condita sunt tumulo. Magnus, & humano major Cato, qui procul à te Aspicit, (beu) Cineres, Roma, jacere suos. Marmoreo Licinus tumulo jacet: at Cato parvo, Pompejus nullo. Gredimus esse DEOS? Responsum. Saxa premunt Licinum: tegit altè Fama Catonem Pompejum tituli. Credimus esse Deos. Tarracone. Bene. sit. tibi. Viator. qui me praeteristi. Voluissem. Tamen. Nisi. Legendo. Praeterisses. Si. miles. malè. sit. tibi. Ego. T. Planc. Glautia. Atilia natus. Miles. &. ordo. Militar. ore. pio. Manes. Debet. militares. salvere. Bene. Vixi. &. meis. &. patriae. neque ullae. De. me. F. mans. querelae. Glautia. mater. me. heic. pos. natum. LXXXVIII ann. Cum. ipsa. CXVII. jam. ann. ageret. Felix. si. ego eam. ante. humassem. Ex Graeco. Hoc tumulo indeflet??? atque intumulata jacemus Triginta Emathiae millia militiae. Non levis Emathiae haec jactura: sedilla Philippi, Vel levior cervis, gloria tanta fugit. ROMAE AEmilio Paulo Papiniano Praefecto Praetorio Jurisconsulto, Pars III. Epitaph. B
|| [10]
Qui vixit Annos XXXVI. Dies X. Men. III. Papinianus Hostilius, Eugenia Graecilij, Turbato ordine, in Senio Heu parentes fecerunt filio optimo. PATAVII. M. Aufidio Frontoni pronepoti M. Cornelij Frontonis Oratoris Cos Magistri Imperatorum L. Antonini, Nepoti Aufidij Victorini praefecti Vrbis II. Cos. Fronto Consul Filio dulcissimo. BELLIDVCIS. Miles fui magni nominis. Inter tubas cecidi, non inultus. Aliam tubam exspecto. Alterius. Heic Bellator jacet maximus. Nunquam victus fuit. Morti lubens cessit. Alterius. Heîc compostus miles cum ingenti gladio, quo decem millia hostium trucidavit. Hoc crede, & ambula. VRBINI. Ad Sanctarn Claram. Franc. Mariae Duci, amplissimis belli pacisque muneribus persuncto, dum paternas urbes per vim ter ablatas, ter per virtutem recipit, & receptas aequissimè moderatur; dum à Pontificibus, à Florentinis, ac Venetis, exercitibus praeficicitur, deinceps & gerendi in Turcas belli Princeps, & Administrator assumitur: Sed ante dies sublato, Donora uxor fidissima, & opt. meritissimo pos. & sibi.
|| [11]
Canis Magni de Scala. Veronae ad S. Mariam antiq.
Si Canis hic grandis ingentia facta peregit,
Marchia testis adest, quam saevo Marie subegit:
Scaligeram qui laude domum super astra tulisset,
Majores si Parca dies infida dedisset;
Hunc Iulii geminata dies undena peremit.
Iam lapsis septem quater annis mille trecentis. Mastini Scaligeri.
Scaligera de gente fui, celebrique ferebar
Nomine Mastinus, claras dominabar in urbes.
Me dominum Verona suum, me Brixia vidit,
Parmaque cum Luca, cum Feltro Marchia tota.
Iura dabam populis aequo libramine nostris
Omnibus & fidei, & Christi sine sorde secutor.
Occubui primò post annos mille trecentos,
Et decies quinque heu lux ibat tertia Iunij. D. O. M. Ibidem. Janus Fregosius Ligurum Princeps, ac Venetae Reipub. terrestrium copiarum omnium Praef. Ubi fortiss. Ducis officia domi forisque praestitisset, hac H. T. F. I. Hercules F. paternae pietatis memor P. MANTVAE. In S. Dominico. Joannes Medices hîc situs, inusitatae Virtutis Dux, qui ad Mincium tormento ictus, Italiae fato potius, quàm suo, cecidit M. D. XXVI. Ibidem. Ad S. MARIAM. Alexandro Gonsagae Friderici I. Ducis Mantuae F. Caroli V. Imp. Aug. & Philippi Hisp. Regis Auspiciis, maximarum rerum administratione, & Peditum, Equitumque [12] ductu, non minus Pacis artibus, & Christianae Religionis cultu, quàm nobilissimi generis splendore, & Bellicae Virtutis Claro, Fabius, & Alexander FF. Parenti opt: merito. P. P. maestissimi. Vixit annos LX. M. X. D. IV. obiit: XIX. Kal: Septemb: Anno Salutis M. D. LXXX. Erasmi Gattae melatae. Patavij. Dux bello insignis, Dux & victricibus armis Inclytus atque animis Gattamelata fui. Narnia me genuit media de gente, meoque Imperio Venerûm sceptra superba tuli. Munero me digno, & statuâ decoravit equestri Ordo senatorum, nostraque pura fides. In Monte Casino. Petro Medici Magni Laurentii F. Leonis. X. Pont. Max. fratri Clementis VII. Patrueli Qui cum Gallorum castra Sequeretur ex adverso Praelio ad Lyris Ostium naufragio Periit anno aetatis XXXIII. CATONIS. Ne mirêre sacri desormia busta Catonis; Visuntur magni parva sepulchra Iovis. ALEXANDRI FARNESII, Parmae. Francia quem metuit, Belgae coluêre fideles, Martis honos, nullo conditur in tumulo.
|| [13]
Gloria quae toto latè se fundit in Orbe, Orbem pro tumulo non locus arctus habet. Tot domitis, tumulos victori Belga triumphos Erige, nam vivit gloria, nec moritur. CAROLO BVCZVOIO Heroi Magno. Belgaum Marti, Germanorum Herculi.
Quem timere, non odisse hostes poterant,
Quem amare, non timere milites debebant,
Qui mori potuit, vinci non potuit. H. T. S. E. Tumulus Comitis Busquei: Quis jacet hoc tumulo? Belgarum Verus Achilles, Cui similis toto nullus in Orbe fuit. Illacrymare, virum quia Belgia perdidit; & dic, Hoc belli, heu! fulmen clauditur in tumulo. Mich: Hojerus: miscell: 33. Tumulus Comitis Mauritij. Omnia Magnus erat, bello fortissimus, acri Vividus ingenio, qui cubat hoc tumulo. Si non armatas patriae, caeloque rebellis Movisset dextras, omnia magus erat. Ibid: 64. LVXEMBVRGI: D. O. M. S. Dein Manibus Illustrissimi, & Invicta Virtute memorabilis D. FRANCISCI VERDUGO, Propriis meritis gradatim omnibus militiae honoribus inaugurati, Harlemensibus apud Batavos Praefecti,
|| [14]
Regiae maritimae classis post captum Bossutl comitem Archithalassi, Totius exercitus Catholici Castrorum Magistri, Et Farnesio Parmae Principe Galliis suppetiatum eunte, cum Vicario imperio Generalis Praepositi, Provinciarum denique Frisiae, Transissulanae, Dominationum Drenti, Tuenti, & Lingen, Suptemi Gubernatoris. Volente sic & favente Philippoll. Hispaniarum Rege, cui cùm XLIV. continuos annos, multis contrà Perduelles victoriis clarus meruisset, ac Romanduos vi Gallica pressos, gloriosis & perquàm arduis eventibus liberâsset, tandem palmaris miles, post tot exantlatos labores, deinceps Regi Regum caelo militaturus, rudéque donandus, & immortali laurea, in hac Augusta animam corporis sui LXIV. annis sociam, consignavit. Anno cI???. I???. LXXXX. XX. Septemb. Huic amabò, viator, bene precare. ODETTI FUSII LOTRECHII, Cop: Gallic: in Ital: Imperat: Non habuit virtute parem mihi Gallia quenquam, Tempore quo vitae sunt data fara meae. Horror eram Latio: sama notissima coelo, Oppida sunt armis multa subacta meis. Hinc nomen quod Rex meruit Demetrius olim, Mirae expugnatis urbibus arte, tuli. Qui bellis invictus eram, me saeva subegit, Infestat graviter dum mea castra, lues. Et cineres fortuna meos afflixit iniqua, Dum tumuli expertes bis duo lustra jacent.
|| [15]
RENATI, Comit: Nassovij, Princip. Arangiae, sive Auriaci, Caroli V. Caesaris belli Duc: Hoc situs est tumulo Princeps Aurangius, ipso AEvi flore brevis privatus munere vitae, Inter tela virûm & rigidi certamina Martis. Fama viri, magnumque Decus, partique triumphi, Finibus includi nullis, nullaque teneri Orbis parte queunt plenum mare, plenaque tellus. JOANNA: JACOBI PROSINGER à STERNENBERG, Germani: Caesareas acies dum fulmina bellica terrent, Hessiaci è castris plurima missa Ducis. Occidit hic miles primum sub flore juventae, Sulphureus fregit fortia membra globus: Nunc quamvis doleant crudelia fata parentes, Solatur luctus unica causa graves, Quòd magni auspicio & quod Caesaris arma secutus, Vulnere non turpi fortiter occubuit. AUGUSTINI BARBADICI, Venetae Ducis Class. Littora pro tumulo ponas, victasque carinas Desuper, ut forti sint pia busta Duci. Ismariumque nota Mavortem in ponte sepulchri Et Selymum: hoc tumulo contege Barbadicum. Vociferansque leo super aasit, qui mea dicat Gesta, brevi magnum quid tumulatis humo? ASCANII CORNEI PERUSINI belli Duc: Bellonae qui splendor erat, qui gloria Martis, Laus equitum, orbis honos inclytus Ascanius. Invida mors rapuit, sed vivet fama superstes, Quae fugit invidiam, quae fugit interitum. Ejusdem. Certavêre diu inter se duo sulmma Mars, Mors, Vult Mars, ut vivat, Mors cadat Ascanius.
|| [16]

Fortior haec illo, häc ego sum, inquit, fortior ille,
Vnde minas alter non timet alterius.
Quàm longè, & latè pateant sua jura, tenet Mors,
Quanta vïro dederint nomina, Mars meminit.
Victricem Mortem vicit Mars victus, obivit
Ascanius, vivet tempus in omne tamen. Claudij Lotharing. Ducis.
Tantum heroae videns alto ferus aethere Mavors
Extinctum ingemuit, patrii gemuêre penates,
Austrasiique Duces, & quae de sanguine Regum
Est domus: illum & Rex amissum, & Gallia flevit
Omnis: at hoc tandem solido de marmore, nati
Marentes, immane patriposuêre sepulchrum. Francisci Lotharing. Guisior. Ducis.
Franciscus, Guisiae lux, & spes maxima gentis,
Ausis pro patria fortibus arma rapit:
Próque focis arisque sacris pia praelia ducit,
Et super haeretico turbine Victor ovat.
Cui non in medio concessum occumbere campo,
Hunc clam sulphureo put vere flamma rapit.
Heu mihi praesidium quantum non Gallia perdit,
Heu quantum pietas, religioque decus! Ludovici Paulucii Perusini, Milit: Duc:
Nactus praeproperè fuer as qui Martis honorem,
Te te praeproperè Mors Ludovice rapit.
Praeproperè rapuit: tua si perpenditur atas:
Clotho vix quatuor nam tibi lustra dedit.
At non praeproperè; si quis tua facta revoluît,
Quae fecisse puto vix potuisse senem. Ejusdem.
Dic mihi quid lacrymae? miles quid pectora tundit?
Quisvé novus resonat moestus in orbe sonus?
Cur pullas sumpsêre togas tor in urbe celebres
Et genere, & factis conspicuique viri?
|| [17]

Martis honos cecidit; Perusinae flosque juventae;
Pauluciae gentis spes, amor, atque decus. Constantij Malespinae, Itali.
Hic Malspina jacet, Latiae Constantius orae
Nobile, quâ florent AEscula rura, decus.
Hic ductor peditum, pugnans constanter in bostem
Caesaris & fidei, fortiter occubuit.
Virtutis meritò socii monumenta locârunt
A patriâ properè quae potuêre procul. Joann: Thom: Bizari Itali, Peditum Duct.
Molliter hoc lani Thomae tegit ossa Sepulchrum,
AEscula Bizarum quem sua terra vocat.
Non minùs hic virtute fuit, quàm sanguine clarus.
Dum vixit, patriae gloriae magna suae.
Pro Carolo Ductor peditum sic Principe fortis
Dimicat, ut vitam negligat ille suam. Petri Laurent: Cornicis Itali Peditum Duct.
Dum Petrus Laurentius â Cognomine Cornix
Pro Carolo pugnat, victus ab hoste cadir.
Hie generisque suit clari, ductorque cohortum,
Et genuit praestans AEscula terra virum.
Huic tumulo socium mandarunt ossa, Deoque
Permittunt animam vivere Christi tibi. Occiderunt hi omnes apud Ingolstadium in bello illo Schmalcaldico in praeliis interfecti ab hostibus quarto Calendas septembrium, & in choro Parochiae Mauritianae habent sua Epitaphia. MAXIMILIANI ab EGMUNDA Comit: Burani:
Audaci toties dextrâ qui terruit hostes,
Per gladios, hastas, per vaga tela ruens, Pars III, Epitaph
|| [18]

Quo Duce victrices aquilas Germania supplex
Sensit, & irati Caesaris arma sui.
Haec immaturo Buranum funere terris
Ereptum Heroëm nobilis urnatenet.
Cujus quae tribuit celebri sua praemia vitae
Fama, eadem rarae nuncia mortis erit.
Ille, velut tuto si quis de littore solvat,
Certus praepetibus tradere vela Notis:
Voce, Vale, intrepidâ dixit moriturus amicis:
Imperturbatam deposuitque animam.
Vt meritò dubites, fuerit mors strenua tanti
Sive dolenda magis sive stupenda viri
Esto aliis alius fugientis terminus aevi,
Talis magnanimi debuit esse Ducis. Aulici.
Contrivi miserè miser tot annos,
Gustando mala, gratias agendo,
Sperando, ingenuéque serviendo:
Tantorum mihi praemium laborum
Sunt serò saepere atque poenitere.
Quin pacem, bona quin precare, libans
Thus, Costum, Violas, crocum sepulcro. PETRI TERRALLI.
Fortunae quondam domitor, scelerumque flagellum,
Bella diu tenui, spiritus astra tenet. RICHARDI STRANGBOI, Hiberni
Victor es, & victus: sed rursus victor haberis,
Victor & invictus tempus in omne manes.
Victor Hibernorum per praelia multa fnisti.
Victus & a saevo vulnere mortis eras.
Non tamen est aliquid, per quod mors ipsa triumphet,
Rursus ab in victo victa superba viro.
Ista tuum corpus Naturae lege subegit,
Vicit victricem splendida sama gravem.
|| [19]

Haec invicta manet, sed & haec invicta manebit;
Ossa sepulta jacent, non tamen acta tacent.
Dum non acta tacent, Strangboi fama manebit;
Fama manet mundo, mensque beata polo. Thomae Mori Henrici VIII. Anglorum Reg: Cancell:
Henricus Morum gladio jugulavit iniquo,
Tam dignum vitâ, quàm suit ipse nece:
Mortuus ille tamen vivet per saecula cuncta,
Post mortem virtus vivere solae facit. Ejusdem.
Quis jacet hic? truncus. Cujus caput ense recisum est,
Et natat in tetro sanguine canities?
Hic est ille Thomas Morus, sic fata rependunt,
Tristia multa bonis, & bona multa malis.
Quae circumsistunt Divae lugubre caedaver?
Divae tenax veri, saencta fides, Nemefis;
Harum prima odii causa, & fuit altera mortis,
Vltrix injustae tertia caedis erit. Joannes Secundus. STEPHANI Comitis.
Qui Comes in terris non om nibus esse volebat,
Gaudet apud superos omnibus esse comes. NEAPOLI. Hospes mirare sepulti fidem. Hic dum arcis Parthenopaeae à D. Alphonso Aragonio Praefectus classicâ & terrestri obsidione premeretur, ne fidem pollueret, exhausto jam penuario, imminentia capiti pericula sponte negligens, faedum mularum & canum esum non respuit; quin duobus fratribus captivis ab hoste oppositis, ne tormentorum ictus increbrescerent, socio sanguini fortitudinem praeferens à proposito non est abductus; deinceps mortuo Rege inclyto Ferdinando [20] frangendae fidei uberrima multorum praemia ludibrio habuit. Quis fuerit qui haec gessit, quis, qui scripsit, in occulto est. LAVTRECCI DVCIS. Neapoli in templo D. Mariae novae. Ferdinandus Ludovici filius, Corduba Magni Consalvi nepos, Odetto Fuxio Lautrecco, cùm ejus ossa, quamvis hostis, in avito sacello, ut belli fortuna tulerat, sine honore jacere comperisset, humanarum miseriarum memor, Gallo Duci Hispanus Princeps posuit. Monumentum PETRI NAVARRI. Ibidem. Ossibus & memoriae Petri Navarri Cantabri solerti in expugnandis urbibus arte clarissimi, Consalvus Ferdinandus Ludovici filius, Magni Consalvi nepos, Suessae Princeps, Ducem Gallorum partes secutum, pio sepulchri munere honestavit, cùm hoc in se habeat praeclara virtus, ut vel in hoste sit admirabilis. SIBRONII CONSVLIS. Depositum Sibronii Consulis, qui Lutentium bono acerrimam consecraverat mentem, domi forisque clarissimus, omnium in juvandâ patriâ princeps. Quem amplissimis in Rempubl. meritis clarum populus interfecit, ne dissimilem exitum sortiretur priscis rerumpubl, patribus, quorum semper exemplo vixerat. Euphorm. Ioan. Barclay parte 1. Roberti Sanctoseverinatis,
Nil queror, ô superi, laethum hoc: sic occidit Hector
Trajectus phthiâ pectora saeva manu.
|| [21]
Sic duo Scipiadae pereunt: quos hosticus ensis In Tartessiaca dat regione neci. Sic & Marcellus cecidit: quem bella cientem Persorat hostili lancea toria manu. Haec sunt sata Ducum: pulchrum est cecidisse sub armis: Mors bellatori convenit ista viro. Sic ego, sic cecidi: sed non inglorius: Orbem Implet sama mei nominis atque polum. Quantus erat dextrâ Pelides: Tullius ore, Phillyrides herbis: Phaebus Apollo lyrae: Carmine Maeonides: Ladas pede: lumine Lynceus: Viribus Alcides: Relligione Numa: Tantus ego in bello fuer am: mihi tota sub armis, Sub clypeo, galeâ casside vita fuit. Me puerum Mavors, & me Bellona virago Omnia perdocuit munera militiae. Qualis Pellaeus ductor Libycusque fuerunt, Romulidaeque duces: talis & ipse fui. Dum vult supremo duri certamine Martis Sors dare me pessum: sustulit ad superos. Explicationem hujus Epit: vide apud Auctorem. PHILIPP. BEROALD. Epitaph: Petri Leonis Consulis Rom: Romae ad S. Paulum. Praeterit ut ventus Princeps, seu rex opulentus, Et nos ut sumus, pulvis, & umbra sumus. Tot tantisque bonis pollens Petrus ecce Leonis. Respice quàm modico nunc tegitur tumulo. Vir fuit immensus, quem proles, gloria, census Sustulit in vita, non sit ut alter ita. Legum servator, patriae decus, urbis amator, Extruxit celsis turribus astra poli. Omnia praeclara mors obcenebravit amarae, Nominis ergò Dei gratia parcat ei. Iunius in mundo fulgebat sole secundo, Separat hunc nobis cum polus atque lapis.
|| [22]
In ipso sepulchro. In atrio Basilicae S. Pauli. Te Petrus & Paulus conservent Petre Leonis, Dent animam caelo, quos tam de votus amasti, Et quibus est idem tumulus, sit Gloria tecum. Ierosolymis in Templo Calvariae hoc legitur Epitaphium: Hîc jacet inclytus Dux Gotefridus de Boulion, qui totam istam terram cultui Christiano acquisivit, cujus anima regnet cum Christo. Amen. Romae. D. O. M. S. Georgio Sauromanno, equiti Germano. Vratisl. Praeposito, internuncij procuratoris qui munere primùm apud Leonem X. mox apud Adrianum VI. demum Clementem VII. Pontiff. Maxx. Divi Caroli V. August. nomine, magna fidei, integritatis, ac sapientiae laude functo, cùm amicorum incuriâ pluribus annis sine monumento fuisset, Palentinus Saurmanus ex fratre nepos patrui memoriae, virtuti pietatiq; dicavit. An. Dom. M. D. L. Ibidem. Demetrio Cabacio Rhallo, Equiti Spartano, qui nullum corporis incommodum expertus, nonagesimum aetatis annum mens. II. diem XXII. superavit. Manilius ex Thomaide Theodori Bocchali filia susceptus parenti sanctissimo ac b. m. sibique pos. St genitor deflende pius tibi debita natus Iusta sepulturae munera si apta darem: Conderer hic tecum, discat ne sera senectus, Cum genere amissam rem patriamque mihi. EDVARDO CARNO Ibidem. Britanno, equiti aurato, Juris consulto, oratori, summis de rebus Britanniae Regum ad Imperatores, ad Reges, bis [23] que ad Romanam & Apostolicam Sedem, quarum in altera legatione â Philippo Mariáque piis Regibus missus, oborto deinde post mortem Mariae in Britannia Schismate, spontè patriâ carens, ob Catholicam fidem cum magna integritatis, veraeque pietatis existimatione decessit. Hoc monumentum Galfidus Vachanus & Thomas Fremanus amioi ex test. poss. obiit M. D. LXI. 14. Cal. Febr. ROBERTO PECHAMO Ibidem. Anglo, equiti aurato, Philippo & Mariae Angliae & Hispan. Regibus olim â Consiliis, genere, religione, virtute praeclaro, qui cùm Patriam suam â fide Catholica deficientem aspicere sine summo dolore non posset; relictis omnibus, quae in vita carissima esse solent, in voluntarium profectus exilium, post sex annos pauperibus (res rari exempli) haeredibus ex testamento institutis, sanctissimè è vita migravit I. Septemb. M. D. LXIX. aetatis suae LIV. Thomas Goldefeldus Episcop. Asavens. & Thomas Kirtonus Angli Testamenti procuratores pos. MILITIS. Romae. Transivi intrepidus per mille pericula Victor, Non acies ferri non fortia maenia fossis Conatus tenuêre meos. Domat omnia virtus. IOAN. FONTAINAE Ibidem. Belgico, Nobili genere: qui dum ad vicum Varronis in Latio inter cohortes Gallicas auxiliares, pro Pontif. Max. contra Hispanos, fortiter pugnat, & concussum tormentis oppidi murum transcendit, in ipso irruptionis ardore plumbea trajectus glande, cum laude occubuit. Arcturus Fontaina fratri animosissimo, signis collacrymantibus, Pos. Vixit annos XXV. Obiit Calend. Aprilis, M. D. LVII.
|| [24]
JULII ARSINII. Romae. Quàm bene pro patriâ Iuli cadis inclyte, si non Tecum arma & pietas, & caderet patria. Tumulus Roberti Ursini. Ibid. Robertus jacet hic Vrsinae gloria gentis, Roboris invicti militiaeque decus. Da lacrymas, legis haec quicunqué, viriliter illi Non licuit tanto quòd cecidisse viro. Nam non pugnando jugulavit Martius ardor Heroëm in mediis millibus, inque acie. Degeneri fraude est sed circum ventus ab hoste, Prob facinus, medía fossus in urbe perit. Cui tumulum hunc uxor posuit maestissima, saltem Leniat ut casus hac pietate suos. Flebile amici obsequium. Neapoli. Pierides tumulo violas, Venus alma hyacinthos, Balsama dant Charites, cinnama spargit amor, Phoebus odoratas Laurus, Mars ipse amar anthos, Nos lachrymas rarae munus amicitiae. Alexandri Novolariae Comitis, juvenis (proh dolor) & bellicis & litterariis dotibus ornatiss. ossa hîc quiescunt pro tempore. Vixit annos P. M. XXXIII. Hic tantùm mortem doluit, quòd in acie non cecidisset, quibus notus sat, miserè deplorandus. Anno M. D. XXX. non. Augusti. D. O. M. Ibidem. Subsiste parumper viator, si placet, & quis hoc tegatur tumulo, lege. Fuit is Johannes ille Waltherus ab Hirnhaimb Germanus, inter equestris ordinis viros miles fortiss. qui Carolum V. Imp Augustum in omni fortuna secutus, à consiliis illi, â legationibus & praecipuis muniis bellicis fidelem & strenuam operam praestitit. Idem ejus Filio Philippo Hisp. [25] & Angliae Regi praestiturus, VI. mill. Germanorum in hoc regnum duxit; sed eodem die, quo in Hernicis pax bello, morbus vitae illius finem imposuit. Ergo tu quisquis es miles, qui haec legeris, fato tuo ne terrere, sed cogita summos etiam Duces saepè extra bellum occumbere. obiit XVIII. Aug. Anno M. D. LVII. Henricus â Pappenhaimb Sac. Rom. Imp. haereditarius Marschalcus, militum tribunus, avunculo benemerito gratitudinis ergò in lacrymis P. F. Epitaphium 300. Laconum in Thermopylis contra decies trecenta millia Persarum pugnantium: Graecia cùm staret frameae sub acumine, nostrâ Libertas patriae libera morte fuit. NEAPOLI In Castello Eremi. Petrus Toletus Friderici Ducis Aluae filius, Marchio villae Franchae, Regni Neapolitani Prorex, Turcarum omniumque hostium spe sublatâ: restitutâ Justitiâ: urbe maeniis, arce, foróque auctâ, munitâ, exornatâ: denique toto regno divitiis ac hilari securitate repleto, monumentum vivens in Ecclesia dotata, & â fundamentis erecta Pon. Mand. vix. an. 73. rexit 21. obiit 1553. 6. Cal. Febr. NEAPOLI. IOANN. ANTON. CARACCIOLVS Oppidi Comes, annum agens LX. locum delegit sepulcro ad parentum pedes, quos & vivos & mortuos observandos novit.
|| [26]
Nicolai Comitis Lodroni, qui Pater fuit Paridis Archiepiscopi Salisb. In castro Castellano Tyrol. Hucadsta Viator, & marmoreo in speculo, itineris tui exitum antè vide, quàm oculos claudas. Nicolaus gentis Lodroniae Comes hic jaceo, qui è LXXII. annis, plerosque in acie sub Austriaco Gloriosissimo nomine fortissimè steti, demum armis in victo mors receptui cecinit. audivi! cecidi, tot è pugnis, quas in Ungaria, Italia, Gallia, Lusitania, terrâ marique, non sine palmâ depugnavi, umbram retuli, & huic Urnae intuli, quam pietas filij Archiepiscopi fecit amplissimam. caeterùm me Comitem & militem, postquam ad cineres veni, una capere potest galea, nihil tamen incuso mortem: annis rebúsque jam fessum, & in exitu stantem emisit. néque patriae gravem me fuisse putes, passim omnibus ope & consilio adfui, & supremam militiae praefecturam per Tirolim obivi, donecanno M. DC. XI. decimo Novembris, abivi. Hic etiam virtute immortalis heroina Dorothea stirpe L. Baronissa de Welsperg, lectissima & fidissima conjunx, 4. Novembris Anno millesimo sexcentesimo decimo quinto, aetatis 55. terrae corpus, unde acceperat, restituit, mecum hoc tumulo condita, ut conjunctissimè nos vixisse scires, qui mortui tam beneconvenimus. Paucis te rogamus hospes, quando multa loqui non possunt, quibus glebae os occludunt, fer lubens opem, quam paulò pòst ipse petes. Caroli Comitis Lodroni. ad S. Crucem Salisburgi in Monasterio S. Petri. CAROLUS COMES LODRONI Dominus Castri S. Joann. Unius Legionis Salisburgensis Bello Suecico LEGATVS
|| [27]
In Primo Adolescentiae flore gloriaeque apparatu EXTINCTUS, Maestam hic, invitamque TUMULIGRATIAM Ab Illustrissimo & Reverendissimo Principe PARIDE ARCHIEP. SALISB. Heu nimis accepit citò. Desiderium, maeroremque omnium Ordinum, & Militum Lacrumae sunt testatae. Anno M. DC. XXXV. XV. Kal. Mart. D. O. M. Joanni Comiti ab Aldringen, Nobili Domino in Warberg, & Tepliz &c. S. C. M. â Cubiculis, consiliis bellicis, ejusque exercituum Marschallo Generali & Colonello &c. qui manu, mente strenuus, Caesari & bonis desideratus, omnibus rarâ virtute in exemplum aut stuporem, suis in luctum, fortiter apud Landshutam pugnando occubuit, Anno M. DC. XXXIV. Julij XXII. Et Dominae Liviae Barbarae Comitissae ab Arcu, Conjugi ejus dilectissimae (filiolo unico vix trimulo ad caelites praerepto) in puerperio unà cum novo partu Passavij extinctae, Anno utrique fatali, Maji XXXI. Nec non sibi, suisque cohaeredibus, totique familiae perpetuo Sepulturae Jure Posuêre moesti fratres Joannes Marcus Episcopus Seccoviensis, & Paulus Episcopus Tripolianus, Comites ab Aldringen, eorumque cohaeredes extructo Ad id â fundamentis hoc Sacello, institutâque hic ad piam [28] optimi fratris, & Avunculi memoriam quotidianâ missâ, cum anniversario perpetuo, certisque eleemosynis, ipsa die anniversarij distribuendis. Tu Lector Piis manibus benè apprecare, Comitum Lateranorum. Brixiae in S. Francisci fano. Hic jacent bonitate, & prudentiâ eximij gloriosae memoriae Comites Laterani. Justitiâ, pietate, fide, & armis toti mundo dilecti, & triumphis aucti. Illustrissimae Familiae Thunnensis. Animum Huc adfer quisquis es, Non pedem, Ubi nempe haud discere debes Inanes tantùm litteras, Sed Bonum sensum. Nec legere quae fugias, sed quae teneas. Virtus Thunnensis Heîc sita Vivit. Mori non poterat: Quia Religio per tot Saecula Constans ligavit AEternitati. Nobilissima Thunnorum Antiquitas Istud in saxum conjecta est.
|| [29]
Ut probaretur, non exting veretur tamen. Hic enim est Lapis lydius Nobilitatis. Plurimorum intueris capita Ducum? Omnes sequentur posteri Majoribus Pares futuri. Qui Orbem olim prudenti rexêre Consilio, Cerebrum amiserunt, salva tamen mente. Imperatoribus, Principibusque Unicum Relinquunt, Ut sibi consulant ad felicitatis AEternitatem. Aliâs nulla amplius ineunt Consilia, Quia liberi Sine ullo dubio Vivunt. Caeterùm omnis huc convenit Stirpis aetas Et Conditio, Ubi nimirum omnibus Convenit. Sic antiqua generosa latet Virtus Inter umbras? Non. Etiamnum est Illustrissima.
|| [30]
Quapropter ut memori posteritati, semper esset ante oculos, In hoc perpetuum se posuit Monumentum. Signiseri in ebsidione Dunkirkana occisi. State, & audite dum vos alloquor, Commilitiones mei. Habent & mortui vocem suam, habent & sensum. Vocem hanc si viventes audiant, si Sensum habent, fortunati. Ego sum Franciscus de Soto Maijor Manuel Benavides & Guevara; Imò fui. Alta haec nomina, & simul omnia, Cum vita mihi momento erepta sunt. Ego nunc sum Anima nuda & sola. Quod inter vos visus sum, jam pulvis & cinis & nihil est. Vivebam vobiscum securus in tempore; Et raptus sum momento unico attonitus in aeternitatem. O aeternitas! Quàm te nemo capit, nisi qui â te captus est! Quàm tibi vox brevis, & quàm longus est sensus! O aeterhitas! Quàm paucis descripta litteris, secula quàm immensa describis! AEternitas vitae aut Mortis,
|| [31]
Cum Deo beata, horribilis sine Deo. Hunc ego solum judicem habui, & quod perculit, inexpectatum: Paenè adhuc vivus Ad tribunal ejus steti, & audivi Sententiam aeternitatis. Hanc ego non pronuncio; Quia hoc judicis est, non judicati, Vos audituri in extremo die & vestram & meam, Utinam utriusque fortunatam! Vixi inter vos annis pauculis: Quia non solùm illi XVIII. vitae meae, sed saeculorum omnium sunt breves. Vixi in obsequio pii Principis LEOPOLDI GUILIELMI: Faelices qui vivunt ad Exemplum vitae ejus & virtutis. Illius in exercitu Imperatoria signa circumtuli; sed aliud jam in caelo signum vidi. Ad Dunckerkam Hostili telo trajectus occubui, Et mox illa sine me expugnata est: Sed caelum mihi sine me, & nisi à me non potuit expugnari. Pro illa LEOPOLDUS Princeps & Dux meus; Pro hoc Maria Mea mater & Patrona certavit. O Mater! Quantum tibi debeo, & Natali tuo! Tu, illo die concessisti mihi in Sanctissimo Sacramento filium tuum,
|| [32]
Ut haberem benignum judicem biduo póst moriturus. Hanc amate Matrem, & hunc adorate filium, Qui viam vobis facilem optatis in caelum. Ad hoc ego veni, cùm natus & renatus sum, Hoc ego vidi, cùm denatus sum; Hoc ego si vici, cùm judicatus sum. Venite & vos ô Commilitones mei, Videte Caelum & vincite, dum tempus est. Errare â caelo pronum est, non videre caelum Procliujus est, semel excidisse caelo AEternum est. Atque ideo Natalem Virginis, exemplomeo colite, ut diem quem reformidatis, aeterni natalis sit. Henr: Englgrave. VValensteinii Manibus. Hanc nec molem, nec Pyramidem, necsepulchrum, sed exiguam Ruderum struem ne despicias Viator; Quam ingentis machinae ruinam Ipsemet Jupiter Germanicus exhorrescit. Gigantem tegit, qualem, terram parentem irâ Deorum irritatam Extremum Encelado fratrem peperisse dicas. Hunc Ex claris quidem, sed modicè fastigiatis penatibus ea sors suscepit, Quae ligones sceptris vel gaudet vel audet aequare, Quae ex Pastoribus facit Heroes. Novum Herculem dixisses genitum, nisi ille serpentes in ipsis cunabulis necasset, ut monstris interficiendis adultus assuesceret.
|| [33]
Hic ab incunabulis malos genios fovisset, â quibus aliquando monstris interficeretur. Jamque ita excreverat, Ut ipsum Jovem suam prolem agnosecre credidisses. Ille Supremus bellorum Minister, summus Imperij Administrator, Olympum solus sustinere videbatur. Cur in tanto culmine non validè steterit, quaeris? Ambitionis turbo eum dejecit. Siquidem non ipse, sed fortuna fatigata, dum majus quod sibi parabat pondus, levis illa detrectat. Degeneres Ortus prodidit, & ex filio Jovis Rebellem indicavit; Ut quem simulata fides evexerat, aperta perfidia deprimeret. Religionis sacra polluere, Imperij Majestatem evertere, tot regum, tot Caesarum ipsique penè Coelo cognatum sanguinem innoxium profundere, Omnia superbo pede calcare, Regem se facere, sacrilegus moliebatur. Verùm Moles tanti furore ignis ante tempus disjecta, Molitorem ipsum egit in cineres. Sic Imperia iisdem, quibus parta sunt artibus, amittuntur. Tu Antequam abeas, Lapillum saltem congerere ne graveris, ut in Gigantis olim excrescat tumulum, qui Gigantis nunc operit ausus. Beckeri, sive Radau Orator extemp.
|| [34]
Tumba Ducis Alexandri ab Haslang. Fortissimo Duci Alexandro ab Haslang, qui fervido ad pugnandum ingenio, Austriam superiorem, bello Bohemico primus cum exercitu ingressus, secuturo Principi suo, apertam tenuit, ac post haec aliaque multa illustria bellicae virtutis exempla, etiam hoc posteris reliquit, quod cùm primùm in morbum, deindè & in hostes incidisset, inter magni doloris aculeos, atque ipsam captivitatem, tamen libertatem non amisit. Nam ex ipsis hostium manibus ad coelum evolavit. Tumba Alberti Comitis â VVartenberg. Altissimi sanguinis, & spiritus Juveni Alberto Comiti â Wartenberg &c. qui paterni ad bellandum ingenij haeres ab optimo militiae magistro didicit, quod coràm Duce Bavaro aequissimo militum aestimatore ac arbitro exerceret: tandemque post feliciter adjutam adeptamque Pragensem Victoriam, in ardentem febrim, velut flammam incidens, novus Curtius pro patria, in ipso aetatis flore est immolatus. Monumentum Marci Philippi Fuggeri. Generosissimo & patria sua dignissimo Juveni, Marco Philippo Fuggero, qui florente forma, Palladis; constante pectore Martis aemulus, ad Roconicium manu strenuè rem gerens, pedem utrumque amisit, quo in velitatione usurus non erat. cui etiam hoc ad gloriam accessit, quod ipsum Bavariae Ducem habuerit spectatorem: cui paenè ad latus accidens, sanguinis sui purpuram dedicavit. Monumentum Ioannis Ferdinandi Velin, qui Victoriam Pragensem Imperatori nunciavit. Aliis allatum gaudium ingens, saepè mortem attulit, interclusâ animâ, & vim magni novique motus non sustinente: hic gaudium ipse afferens, & velut proprium sentiens expiravit. Nempe maluit tantae Victoriae testis in coelo, quàm [35] Viennae esse, quia majus nuncij sui proemium â Numine, quàm â Caesare speravit. Tumulus Henrici Godefridi Comitis à Pappenheim, Exercitûs Caesarei supremi Ducis. Terror eram Gustave tuus, tibi VVeinmar, & Hesse, Armatâ peperi funera mille mann. Plura darem. Sed me voluit fortuna perempto Rege mori, palmis aemula facta meis. Hic jacet Henricus Godefridus Comes à Pappenheim, &c. qui dum vixit, invictus stetit. Anno vitae ultimo, Weinmarensem, Hessum, Lunaeburgensem, castris & milite exuit. Nassovium ad Trajectum terruit. Sueciae Regem fatigavit, eumque moriens stravit, cadendo fortior, quàm stando. Caetera ne quaere, Hospes, inter cineres emortuos, viventem famam interroga, quae gloriae suae superstes inter vivos aeviternat. Occubuit in strage Liziensi. 17. Septemb. An 1632. Epitaphium inclyti Belliducis IOANNIS de VVERTH. Siste gradum Viator, & contemplare jacentem hîc, per quem hostium tot millia jacent. Dux equestris militiae hoc saeculo Primus. Vis amplius? Joannes de Werth fuit, Ubi tibi omnia dixi. Loquor posteritati: Natus est in agro Juliacensi parentibus obscuris, mox renatus, mundo clarissimus, non Fortunae sed virtutis partu. Hic sub Ferdinand. II. & III. Caesaribus, ab infimis stipendiis summam meruit, tantâ suâ constanti famâ, ut ubique gentium, civibus hostibusque, Victoriae, sive spem, sive metum, solâ praesentiâ daret, idque merito jure. Nam ultra mille hostibus signa, suo ductu ausúque abrepta Imperatoribus obtulit. Tandem Germaniae pace factâ, sibi quoq; ipse dedit, ac Vitam vixit privatam.
|| [36]
Faturis patriae periculis à Caesare servatus, à Deo ominibus exemptus est, Morte milite aeternùm militaturo dignâ. Hos igitur cineres memoriâ tuâ tuorumque venerare, ut, dum iste quoque lapis olim peribit tempore, illa crescat. M. Abele. EPIT. ILLUSTRIS VIRI. Quos pallente vides ductos in imagine vultus, Parva sed ingentis sunt monument a viri. Vir fuit hic titulis & stemmate clarus avorum, Quos poterat titulis nobilitare suis. Prasuerat facris, dederat jus, rexerat artes. Eximium tulerat juris ab arte decus. Publica vox plebi tutorem legit egenae, Quae velut amisso maesta parente dolet. Quo sacra, jus, artes, quo plebs jacet orba cadente, Dic mihi, dum licuit vivere, quanius erat? Le Brun. Timoleonis Cossaei Com. Brissacci. Fortior ut sorti patre Larissaeus Achilles, Sic patre magnanimo tu magè fortis eras. Decubuit juvenis telo, ut generosus Achilles, Sic heu! vix superans bis duo lustra cadis. Lapsus is est, quisquis te Timoleonta vocavit, Nomine nam magnidignus Achillis eras. Le Brun. CLAUDII MEMMII AVAUXII Franci. Ille ego, qui census vici virtute paternos, Vici & honoratae munera cuncta togae. Deque meo magnus, nullique secundus avorum, Fortunae potui conditor esse meae. Nunc jaceo, pacis toties & suasor & actor: Nunc fit, credo equidem, noster oliva cinis.
|| [37]
Surgit humo felix arbos. Hinc omine laeto Pendebunt mutae, Martia signa, tubae. Me patria & civis, longinquus & advena amavit, Et cuicunque ???dio non fuit ipsa quies. Quo minus est dubium, quin hîc consentiat hostis, Et mihi, quod meagens, ritè precetur idem. Postque meos sacrâ m???es quàm sparserit undâ, Sit, dicat Gallus, paxtibi, dicat Iber. Le Brun. FRANCISCI AUGUSTI THUANI, Criminis rei, quodâse improbatum, in gratiamamicorum celaverat. Qui jacet hic, hospes pravi, sine crimine, caepti Conscius obtrusa relligione fuit. Nec sceleri quidquam probitas contraria juvit: Commissum sceleri est subticuisse scelus; Cùm violata fides socios impunè negantes Flectere nec posset sola, nec arguere. O legum subtile nefas, quibus inter amicos Nolle fidem frustrà prodere proditio est. Constanter. Aliud. Debueras famam Patriis extendere factis, Qui miser indignâ mor??? Thuane jaces. Hoc te supplicium cuncti mer??? fatentur; Sed tamen hoc cuncti te meruisse dolent. Zeilerus. FRANCISCI GILLII Lucensis Patritij. Heu quantula urna capere potuit, Sebastiani Gillij, Et Agnetis Bernardiniae Totam domum! Tota in filio Francisco jam erat, Quianno aetatis trigesimo
|| [38]
Sexagenariam prudentiam exhibens, Nullius injuria Omnium lucratus amores. Quo die ingredi Trabeatus Palatium Debuit, Suo purpuratus in sanguine Ingressus est Coelum. Supplevit triplicem Parcam in vidia, Quae suum ipsamet scelus horrescens Illud ne cerneret caeca texit in nocte. Quae viventem Virtutes ornaverant, Ita sunt omnes in moriente spectatae, Ut etiam tunc Invidendus maxime fuerit, Cùm magis miserandus videri posset. Luxit Luca in unius damno Omnium legum injuriam. Ignatius verò Decanus Solus è sex fratribus jam superstes, Unà cum natu minimo sibi carissimo, Spes, & gaudia sua omnia Hoc saxo sepelijt Anno Domini M. DC. XLV. Aloys. Iuglaris. IOSEPHI RONDANINI Patritij Romani. Agnosce, Viator, Romanam Animam, Cui licuerit procul â Capitolio Triumphare. JOSEPH RONDANINUS, Hausto â Patre Alexandri spiritu, Cujus magis quàm Alexandri Viveret fato?
|| [39]
Aluit in illo belli amor Impatientiam Pacis, Vitiis omnibus in adolescentia debellatis, Ne inglorius sine hoste jam viveret, Ingentem Virtutum exercitum Secum duxit in Turcas. A pietate authoratum ne dubita Militem, Qui in tanta bellorum redundantia Non alios, quàm Pietatis hostes Sibi delegerit impugnandos. Veneto Leoni se se non hirundinem, Sed aquilam jungens, Cujus cùm belluae impetus formidaret? In Siccensi obsidione, AEquè ac in Clisae expugnatione, Postquam posuerat Militiae rudimenta Victorias, Ad majora Cretae accitus discrimina In Jovis Patriâ Martem egit. Ita avidus immortalitatis, Ut non videretur amplius memor Mortis, Threjiciae Lunae cornibus Arietata propugnacula defensurus, Nuda Virtute In rebellem pugnans fortunam, Quam fecit barbaris Necessitatem standi, Eandem sibi imposuit occumbendi. Suo & hostium sanguine Tam egregiè purpuratum Horrere nesciens, amare non cessans
|| [40]
Eminentissimus frater Paulus AEmilius S. R. E. Cardinalis, Hoc sibi lenimentum doloris, Triumphali verò Animae Trophaeum magis statuit, quàm sepulcrum, Anno Domini M DC LII. Aloysius Iuglaris. EPITAPHI???M. Positum Camberti in Sabaudi???. Sylvester Montolivetus Pro Serenissimis Victore Amedeo, Et gemino Carolo Emanuele, Sabaudi olim supremus Censor AErarij, Et diu rationalium in Curia Protopraeses, Emeritae Fidei, Spei, & Charitatis suae AEternam mercedem Hoc sub lapide praestolatur, Gratulare tibi, Viator, Quòd montem Olivetum Tam procul à Gethsemani In Allobrogum Alpibus invenisti. Sylvestrem silegis, Ironiam puta. DEUM illexit, & homines Sylvestri hujus amoenitas. Et ut in monte eminentia mentis Emicuit: Ita in Oliveto Omnis miseratio redundavit. Amplissimas Viri virtutes
|| [41]
Narratio angusta non capit. Recuperarit in Coelo, Quas Taurini, & Camberij erexit Ornatissimas Caelitibus Domos; Nec aliam, quàm felicitatem Duxerit sponsam, Qui miseris Virginibus Unde sponsos emerent Annuas Dotes Perenni liberalitate legavit. Aloysius Inglaris. In funere JACOBI GUASCHI Pauperum Patris. Genuae. Pauperum Curatores, Pauperum Patri In pompa tenui Affectu divite parentantes, Amissam pretiosissimam animam Tot accensis facibus adhuc quaerunt. Addite, Cives, luminibus lumina, Et Jacobo Guasco Aut recuperando, aut lugendo Servite. INSCRIPTIO SECVNDA. Saevite latrocinia, Insanite bella, fremite maria, Praedam vobis invidit Jacobus Guascus, Dum telluris spolia In Caeli Gazophilacia transtulit, Et quid quid eripere fortuna potuerat, Lucrum fecit esse Virtutis.
|| [42]
Artem omnium quaestuosissimam Apud quos meliùs, Quàm apud Genuenses edisceret? Uni Deo sua omnia foenerans Nullius paupertate ditatus, Ad annum usque Sextum, & septuag esimum Caelebs, Haerede multiplici Suam solatus est orbitatem, Dum quales nunquam gignere potuisset Filios eligens, Christum ipsum in Pauperibus adoptavit. INSCRIPTIO TERTIA. AEmulamini, Divites, veneramini Pauperes, Christi quaestorem emeritum, Jacobum Guascum, Qui ausus beneficiis cum Coelo certare Auxit accepta, dum reddidit, Et fidelis in minimo Est supra maxima constitutus. Providus ex Evangelio Trapezita, Eripiens tempori Quicquid utile crederet AEternitati. Ferrei nequitiam saeculi Medicatus est auro suo. Felix, qui Deum ipsum Habuerit debitorem, Et pignus pro Paupere, & Hypothecam. Aloys. Inglaris. IANOTTI REBVFFI, Genuensis Patritij. Mortalitatem, quam die XXI. Decembris Induerat Genuae,
|| [43]
Prima Junij exuit Mediolani Nobilis anima Ianotti Rebuffi. Cujus matura merita Dum caeca mors palparet; In ingens Terrae damnum, & Coeli lucrum Decepta Senem credidit Ad sex nondum lustra provectum. Tantae jacturae Annum Millesimum sexcentesimum quinquagesimum Marco Aurelio Rebuffo Senatori, Jubilaeum, Viator, ne dixeris; Fuerit Mundo, & Filio Remissionis, Patri amantissimo Semper doloris Annus extiterit. Aloysius Inglaris. Excellentissimi Herois, IOANNIS TOERASII Galliae Mareschalchi. Lugete, Posteri, Mortuum, Quem vix credatis extitisse mortalem, Thoerasius hic est, Ex Assertore eversor Haereseos. Sine quo, nec componi potuêre bella, Nec geri. Ad Rupellam Rupella fortior. Raeam Insulam ita occupavit, Ac si nullus obsisteret, Ita defendit, ac si nullus impeteret. Nulli ipse deficiens, Mutantibus Anglis Locum certaminis, non fortunam, Suas impressit in omni elemento Victorias.
|| [44]
Dignitate auctus â Rege, Praeconijs â Pontifice, Ab iis ipsis, quibus perniciem intulisset, Laudes extorsit. Galliae utilis, Italiae necessarius, Par oppugnatoribus Propugnator Casali datus, Una in arce multas defendit. Constitutus Arbiter pacis, Qui fuerat antè bellorum, Docuit non minori se peritia Homines tractâsse, quàm arma. Auro non deterius, quàm ferro usus, Illud miseris, hoc protervis impendens, Nescias an plures servarit Beneficus, An mactarit Iratus. Sed nova sibi ab in vidis Excitans bella dum vinceret, Nusquam sciens tutiorem Innocentiam, Quàm Victoris in Regno: Illuc accurrit, ubi Virtutis suae Et testes habere poterat, & Patronos. Romam profectus, Ut in eo uno Suos Duces omnes Roma reviseret, Quod ita timeretur ab exteris Amatus ab Italis, Regiae, & Gratiae redditus, & Militiae, Magis memor muneris quàm periculi, Auream animam Plumbea admissa glande corrupit. Vir verè Magnus,
|| [45]
In quo sola puniri Magnanimitas potuit, Illi condonanda fiducia, Quam non temeritas, Sed Victoriarum ufus effecerat. Ne metuite Toerasij fata, Mortales, Si Virtutes habetis. Praeclara Vita Omnem honestare obitum potest. Aloysius Inglaris. Indictio Funeris ejusdem Herois. Revisite Toerasium cives, Pugnae perijt ille, non Gloriae. Ejus nihil miserandum in Morte, Cujus in Vita invidenda sunt omniae. Flente tamen Principe, Sine Lacrymis Privatos esse non decet. Quas gratuitas dedit ipsa Serenitas, Vos debetis. Idem. IAFREDI BENTII â SANTENA. Tegit hic lapis, Viator, Quem non una tibi Historia reteget, Jafredum Bentium â Santena, Cujus venerabere cineres, Si mores agnoveris. Majores sortitus, quos tales decerent Posteri, Fulgorem Natalium Claritate facinorum geminavit. Nullius vitam rectiùs Militiam definiêris; Aureo homini fuit aetas omnis ex ferro. Armatractavit, vel cùm ferre vix posset:
|| [46]
Nullum non laborem perpessus, Seu cùm in Belgio disceret militem, Seu cùm in Italia gereret Ducem, Pari laude inflixit hostibus vulnera, Ac in se pertulit. Principibus suis Non semel occasio Victoriae, Saepè causa securitatis, Non unam illis arcem adeptus, Alias plures, aut propugnator, Aut Gubernator servavit. Momiliani obsessus â Rege, Pro quo praeter Virtutem, Tempus, & fortuna pugnarent; Omni tentatus arjete, nullo fractus, Sui admiratorem dimisit, Quem hostem exceperat. Nihil in summo viro mediocre, Ne corpus quidem. Sub Francisco Hyacintho florido Principe, Acceptos ad eam diem honores Torque coronans aureo, Quam egregiè exercuerat Sub Carolo Emanuele primo Militiam, Ad secundum usque protraxit. Ne septuagenarius quidem Missionem postulans. Tam utilis consilio, Quàm fuisset unquam antea manu. Declinaturus Bella, Quorum hilaris non posset esse Victoria,
|| [47]
Christianae Regentis dolores Maturo licet funere auxit, Heros omni dignus Elogio. Cui ferri usus Nunquam aut lenitatem in homines, Aut in DEUM pietatem excussit. Aloysius Iuglaris. Comitis NICOLAI SANMARTINI. Comes Nicolaus Sanmartinus, Ut velint felicissimi, natus Francisco Patre, Ut debent strenuissimi, mortuus Victore Principe. Ad pacem è bello discedens Arma sua moriens Christo legavit, Cujus Haeres Comes Flaminius Fratris pietati suffragatus de suo Hoc sancti Benedicti sacellum erexit. Aloysius Iuglaris. FEDERICI SPINOLAE Philippi filij, Ambrosij Fratris. Federico Spinulae Ne quod deesset calcar ad gloriam, Spinam, quam sui habent in Stemmate, Ipse sibi fixisse visus in corde. Memoria felicissimae Originis Fuit illi super corporis antidotum, Nunquam alimentum tumoris. Ligusticus Alexander, Philippo & ipse genitus Patre, Durissimae Militiae Tyrocinium Pueritiam habens, In ditione corporis sui
|| [48]
Ut primùm experiri pugnas caepit, Caepit exornare Victorias. Quà Ciliciis, quà flagellis Atrocius sauciavit Spinula Venerem. Quàm olim spina. Tam spina tamen, quàm Spinula rosam fecit, Cui in ornamentum candoris Purpura cruoris accederat. In summa auri copia Unde ferri amorem attraxerit nescias, Authoratum â pietate ne dubita, Qui non alios, quàm oppugnatores Pietatis Impugnandos acceperit. Ad bellum sacrum Apparatu planè sacro profectus, Ingentem Virtutum exercitum In Batavi perniciem duxit, Non accepêre illum bella nocentem, At nec fecêre. Sub Alexandro Farnesio Ita per plures annos militem agens, Ac qui jam in se gereret summum Ducem, Antheus in Tellure, Cycnus in Mari, Achillem, & Herculem In omni lacessere potuit elemento, Primus qui Triremes Holandis Faceret partem metus, Inter hostes â se devictos Domita potuit insana freta censere. Illo Duce pauci Myoparones Plurium classium egêre negotia;
|| [49]
Consilia hostium nemo exploravit solertiùs, Nemo feliciùs impedivit: Audiit Federici merito per ea maria Ligur Jam non solùm detector orbium, Sed & quorumlibet arcanorum. Sanè Philippo Regi non provincias solùm, Sed & Albertum servavit Archiducem, Quem ab Orangio circumventum Videri prope potuit recuperâsse. Et triremibus auctus, & titulis, Illas in hostem educens, hos in se tegens, Publico bono coëgit Sua quoque modestia militare. Nihil minus dici voluit Quàm quod esse maximè Cuperet: Ita intentus cogitare quid faceret, Ut oblivisceretur penitus quid fecisset. Dum expeditionis arcanae Opportunitatem expectat, Navali orta cum hostibus pugna Honestissimae Vitae praemium retulit Gloriosissimam Mortem. Ingentem Virum confessa fortuna est, Quem non nisi omnium maximo speravit Telo prosternere. Meliori digna Virtus luce clarescere Amisit terrestri tacta fulmine spem latendi. Gratulatus ille corpori suo Tam honorificam calamitatem, Excitavit animum, ut occasione fracti carceris In libertatem, quam semper anhelaverat, avolaret.
|| [50]
Victor hostium moriens. Et quod est laudabilius, Victor sui, Per laxatas membrorum rimas Integritatem animi patefecit illaesam. Christi miles emeritus in triumpho illo suo Cilicij chlamide decorus apparuit, Et cujus meruisset stipendia Illa quasi ressera demonstravit. Quidni Deo, & Regi Rebelles vinceret, Qui in eo, & Regis armis uteretur, & Dei. Date Superi Multos Catholicae Militiae Federicos, Ruet illico Haeresis, Virtutibus magis victa, Quàm bellis. Aloysius Iuglaris. Mediolani lacrymae in Iustitio Emmanuelis Ronquilij, Antonij Ronquilij, Magni Cancellarij Liberj. Ah Calame, Utinam fluminis mei, Quod lamentabiles muros cingit, Fletibus alluaris, Dum gloriosis manibus Emanuelis Ronquilij Parento. Aureos ploratus tuos mihi Tage accom̅oda: Iberum tecum ad parentales voca naenias, Dum vestra, & mea infans Gloria extincta est. Parum est Solis face, Tanarique lachrymis Funeratam meorum pupillam oculorum. Oculos interim ego, vos fluminum urnas frangite. Vah Herculem meum praeproperae gloriae aestu abreptum,
|| [51]
Serpentum capita contritum dimisi, & amisi. An Mars in Emmanuele Adonidem revixisse suspicatus, Et à ferarum ad Solis alitum venationem conversum, in illum ferales ignes intorsit? Vel potius in Solis filium, solis equo vectum, fulmina tractantem Insolens Jupiter fulmina collimavit? Ut sicut olim Padum, Sic nunc redderet Tanarum Ipsius excessu famosum? Heu, Hostis in uno Emmanuele Nascentes meas omnes occidit Victorias. Cùm duo virtus, & fortuna De ipsius adoptione contenderent, Fatum absumpsit. Qui mundi suspirat Imperium (Romani jam Antonij votum) Hoc ad Hispanum Antonium transiisse veritus, Et ab hoc in natum; Ne orbis sibi dominatum praeriperet, Caede confecit. A Maria Brislena Quae Judith in cris forma, & generoso pectore gestat, Ad Hostici Holofernis inferias Prolatum Emmanuelem infensa Castra timuerunt. Ah crudelis flamma, Quae adhuc teneram, virentemque Spem meam
|| [52]
Subito aestu exussit. Igneum Gloriae, Virtutúmque mundum Flammea, plumbéaque mundi figura destruxit. Octobrem expectavit mensem hostis, Ut è dulcissimo adolescentis pectore Sibi exprimeret vindemiam sanguinis. At acerbum sanè tam acerbâ aetate Mustum inimice suxisti. Exturbâsti è terra, Coelo invectus est EMMANUEL. Ibi, proprio conscenso equo, In sagittarium conversum Brevi senties. Exuviae non gloriae Emmanuelis Tumulatae sunt. At amnis meus perenni undarum cursu Tantam Orbis deflebit jacturam. Leo Matina. In funere Laurenghi Marchionis Isimbardi Elogium. Quae Ficini Gloria cecidit? Dilatae Mortis vindictae tandem hostem suum, LAURENGUM ISIMBARDUM Oppressêre. Mors non ausa congredi cum Juvene, Adorta est senem, Ut concremaret Urbem olim furiales Pestis Accendit faces. Iste in patrij fluminis undis extinxit. At quae nunc illi lucent funalia Patriae ne extinguant lachrymae. Civicas Copias Magister in hostem instruxit
|| [53]
Ne Civibus Pacis deesset copia. Ticinensis Academiae Imperator Armis incitatissima tempora Minervae bellis accendit, Et ferocem aetatem ingeniorum ferociâ copulavit. In Academiae arena Gymnicos labiorum Instituit ludos: Diceres & Naumachiam exhibuisse, linguas scilicet Eloquentiae fluctibus adnatantes. Musas licet mulieres pugnare docuit. Academiam illis belli aperuit officinam, Ut vetustatem ferirent, dicendi sagittas Calamósque exacuit. Bis Patriae Splendor & Pater; Cùm Patriae splendorem & Patrem, Fecit Filium. Miror ex orbe deturbari potuisse Tam gravem Consiliorum pondere virum, Ac trophaeis onustum. At sublatus, quia gravis morti Martique Equestrem togatámve statuam renuit, Quia sibi gloriosum vivumque simulachrum In filij Petra excitavit. Lachrymas peterem, nisi essent in triumpho odiosae: De se, de terra, de Morte triumphum egit. Manibus illius litate linguas calamósque: Hae dignae victimae illi; Qui manibus ac lingua tantum valuit. Leo Matina. VENETIIS. DOMINICO CONTARENO Magnitudine animi & rerum gestarum gloria nemini se [54] cundo. Nam per omnes continentis urbes summo magistratu sunctus, iterum classis Praefectus ac Venetarum copiarum tertio legatus Imperatori Liviano ad ferox & praefervidum viri ingenium mitigandum â Senatu additus, memorabili ad Melenianum Gallorum cum Helvetijs nocturno praelio diu dubitantem quo inclinaret fortunam interventu suo ad Gallos transtulit, Regemque fortissimum imminenti captivitate liberavit, ob id Regio liliorum insigni donatus. Demum recepta R hodigio, fugatis ad portum Naonis Germanis, Patavio maenibus ac propugnaculis septo, angustos aevi amplissimos gloriae ac virtutis terminos statuit. Angelus Eques D. M. Proc. & Dominicus fratris abnepotes, quod ille testamento jusserat, FF. HIERONYMVS LANDVS, Eques. Praematuris honoribus, praecipuè Anglicâ Legatione, ac Patavianâ Praeturâ auctus, quamvis omni officio ac pietate contenderit, ut concordia avito gentis bono penates firmaret, domestica dissidia effugere non potuit: quibus diu implicitus addictam patriae operam abrum pere coactus est, donec Deo Vindice causa potitus, fessus rerum hanc quietis sedem vivens optavit. Octavius Ferrarius. HIERONYMO CAOTORTAE. Qui in hoc libertatis ac gloriae domicilio Omnibus parendi, atque imperandi artibus Instructissimus, incertum reliquit, Majori ne fide publicas curas, An modestia rem privatam ordinarit. Priscae gravitatis, atque comitatis temperamento Omnium studia promeritus Summos in patria honores consecutus est,
|| [55]
Quia primos Deo semper detulit. Paulus & Michael Parenti Optimo P. C. Octavius Ferrarius. IOANNI BAPTISTAE GRIMANO D. M. P R. Antonij Proc. F. duorum Procuratorum fratri. Qui ardente Ottomannico bello, post trium Insularum regimen Venetae classis legatus, mox Imperator inusitata animi firmitudine non minùs adversus hostem immanissimum, quàm corruptam navalem disciplinam, marisque ac ventorum saevitiam depugnans, ruptorem faederum Christiano Orbi exitium minitantem vinci posse, non unâ clade docuit, victriciaque arma toto AEgaeo circumferens, dum ipsi Bizantio imminet, atque Hellesponti faucibus intercludere hostem parat, nocturna procella obrutus pulcherrimum esse ostendit, vitam pro patria pacisci. Franciscus D. M. Proc. fratri B. M. P. In Exequiis Scipionis Papafavae Magni Messanae Primatis. Non omnia mors aequat. Virtus distinguit & funera. Supremi honores sinceriores sunt, Quominus sentiuntur. Vestra interest, O cives, Plures sic defleri. Qui vivus nulli lachrymas coëgit, Veras decedens non impudenter postulat. Sic vos rarò, Vos vestri lugeant serò. Octavius Ferrarius. HIERONYMO IVSTINIANO. Qui cùm ab ipsa juventa apud Batavos Regesque Gal [56] lum, atque Hispanum, tum Caesarem atq; Pontificem nunquam intermisso Remp. procurasset, animi vigore praestantissimus, maximis & difficillimis negotiis ut tristissima tempora ferebant par, Principes quoscunque adiît, dexteritatis & facundiae admiratione ita caepit, ut incertum sit utrum illis acceptior an patriae utilior fuerit. Demum dum in animo Pontificis in urbis oculis esset, fato properante raptus in opere vitam posuit. Franciscus & Daniel fratres maestissimi P. P. Anno M. DCLVI. Idem. ANGELO CONTARENO Equiti D. M. Procuratori. Cujus aetatem ab ipsa juventa honoribus Resp. anteivit, ille rebus gerendis honores praecessit. Nam post urbanos Magistratus ad omnes ferè Principes ac Reges Venetam Wajestatem legatus circumtulit. Primo in Galliam, inde adita extra ordinem Brittania, transiit Romam ad Urbanum VIII. Post Brixiae praetor saeujente pestilentia non luem modò, sed latrocinationem alteram Provinciae pestem compressit. Praeturem non una extraordinaria legatio excepit. Ad Caesarem in Germaniam, ad Pontificem iterum ob Italicos motus, tum in Galliam ob Reginae puerperium gratulatum missus, ut tertio demum Romae apud Innocentium X tot expeditionibus magnum diem imponeret, Patriaeque redditus, ne qua pars Reip. vacaret, Gymnasij Patavini tertium moderator litteras ac disciplinas refoveret. Obijt Anno M. DC LII. Idem GEORGIO STVZZIO, Germano viro fortissimo. Qui ab infimo manipularium ordine Summos militiae gradus emensus,
|| [57]
Equitum loricatorum tribunus Strenuam viginti annorum Caesari in Germania, Totidem Catholico Regi in Italia Gravissimis bellis atque expeditionibus Operam praestitit. Inter primos aevi bellatores magnarum Victoriarum Instrumentum habitus, Sexagenario major pleuritide extinctus est. Regina Polyxena Domina in Pochem Unico nato infante, senis animulâ, In spem paternae laudis assurgente, Lucis invisae taedium ferens Marito desideratissimo AEternum Virtutis ejus suique maeroris M. P. Octavius Ferravius. Tumulus CAROLI ANDREAE CARACCIOLI, Turriscusae Marchionis. Martia terribilem sonitum date classica. Pulsu Edite multiplici tympana rauca sonos. AEra tonent, vexilla volent agitata per auras. Formidata decent hunc simulacra virum. Carolus hic est, quem Regi tutamen Ibero Heroum genitrix, Itala terra, dedit. Hunc fovit Bellona sinu, super aegida Mavors, Hic spolia è domitis hostibus ampla tulit. Haud incisa notis niteant hic marmora. Signent Bella sibi titulos, arma sibi tumulum. Josephus Baptista. In Templo S. Francisci, Venetiis. M. Ant. Mauroceno Equit. & Procuratori, viro eloquentiâ, rerum doctrinâ, civilibus negotiis, & bellica virt [58] te claro; qui cum omnia ornamenta, quae in Repub. sunt. amplissima, sua virtute adeptus esset, majoribus tamen digniss. semper est judicatus, legationes innumeras, maximásque sapienter sortitérque gessit, repressa praesertim apud Maximilianum Imp. quorundam Legatorum temeritate, Legatus in castris, Imperatoria omnia munia feliciter obiit. Insubrico bello Magister Eq. designatus, mira celeritate transmisso Abdua se Gallor. Regi conjunxit, & Ludovicum Sfortiam, Victoriae spe jam exultantem, armis regnóque spoliavit. Cremonâ captâ, Mediolani Principis insignibus potitus, easuis aedibus affixit. Quae ut suae virtutis & praeclarae Victoriae posteris monumenta essent: Exactâ jam aetate, dum videt totam Europam armari contra Rempub. & lactuosi belli causam praecidere contendit, divino consilio è vita discedit, ne Urbe, quam auctam Imperio & florentem opibus reliquerat, paulò pòst multis cladibus afflictam videret. Obiit Anno Salutis M. D. IX. Sext. Id. Aprilis, omnium ferè fuorum bonorum Sylvestro Mauroceno Joan. F. Q. S. M. & ab eo uni semper ex eadem familia usufructu legato, Vix. Ann. LXXV. Procuratores S. Marci Poss. VENETIIS. Benedictus Pisaurus, V. Clariss. Imp. Turcarum Class. altera ex Jonio in Hellespontum sugata, altera in Ambracio sinu capta, Leucade & Cephalenia expugnatis, aliisque recuperatis Insulis, Nauplia obsidione liberata, Richio saeviss. Pirata intersecto, Divi Marci Procurator creatus, pace composita, Corcirae obiit. POMPEII JUSTINIANI invicti Ducis. Pugnas ut acres, praeliares plurimae Pugnavit Heroum genus
|| [59]
Iustinianus, glande ahenâ corruit Trajectus, alta quam vapor Explosit à turre igneus. Belli heu jaces Extincte sulmen, sulmine. NON TE SEMEL AGGRESSA STRAVIT MORS POMPEI, MARTI FOEDERATA. MULTO MAJOR ERAS, QVAM UNICO UT ICTU VINCERERIS. DOLIS EST REPETITIS VSA; QUI ENIM VI APERTA POSSET? PEDEM PRIMUM AD OSTENDAM PERCULIT: BRACHIUM DEINDE, POSTREMO IN CAMPIS JULIIS TORMENTARIA GLANDE ILIA TRAIECIT. QUER CUS NON OPEROSIORE MOLIMINE PROCUMBIT. I, LICET, GENEROSA ANIMA, I, LICET MUNUS ABUNDE DUCIS, CASTRORUM MAGISTRI, MILITIS EXPLESTI. PRAEMIA TE MERITIS TUIS DIGNA, MANENT DECUS IMMORTALE, NOMENQUE QUOD E FUNERE IN DIES MAJUS SURGET, POSTERITATI FIDEM, ET QUIDEM HAUD DUBIAM FACTURUM, SUPERESSE VIRIS AEVI NOSTRI BELLICAM VIRTUTEM, MODO HONOS, QUO ILLA ALITUR, NON DESIT.
|| [60]
Sepulchralis Inscriptio CATHARINI CORNELII Equitis, Vice Thalasiarchae, Dalmatici, Creticique Imperatoris in Vrbis propugnatione tonante globo extincti. Plausus, & lachrymas Cives, Gloriosis manibus CATHARINI CORNELII, Qui ne Catholica Regna ruerent, Curtio fortior in belli voraginem praeceps iit, Hoc saxum, in quo Virtus, & Gloria funerata jacent, Trophaeorum strue excrevit in Tumulum. Adhuc Adolescens ferocem CATHARINUS adolevit in Martem. Per medias hostium classes Cydon asserturus, Volanti Trireme penetravit. Dalmatas arces Imperator novîs munimentis impenetrabiles fecit. AEgeum mare non semel triumphali puppe peragravit. Cretam furiali indagine cinctam, Vel asserendam, vel occumbendum juravit. VIS, & IRA VISIRI in solum CATHARINUM efferbuit? Ratus Cretam illius tantùm manibus stare, Illius ductu vel Cuniculos Leones evadere, In illum Sagittarum, volantiumque ignium depluit imbres. Cùm tot Imperiorum populos nequicquam circa illum fatigasset, In tonante globo totum armavit orbem. Hujus ruinae impavidum CATHARINUM feriêre, Hoc ignis triumphali curru Coeli capitolium ascendit. Plausus, & Lachrymas Cives.
|| [61]
VENETIIS. BERNARDI PRIOLI Patrit. Veneti. Sanguine clarus eram, & natis, & conjuge felix, Nobilis & patria, gratus & officiis. Littore ab AEgypti, gemmarum dives & auri, Dum redeo, insani me rapit unda maris. Pone modum votis peregrina ad littora tendens, Perfringet curas nam brevis hora tuas. Ventorum flatus non omnis navita callet, Bernardi exemplo discere (disce) potes. Mantueae. CAROLO NAVOLONO. Carolus Eques clarissimus Navolonus, Belli Magister, & Equitum inclytus ductor, Prudens duorum tum ducum gubernator, Patriaeque militum optimus fuit Rector; Nunc superis, ob integerrimam vitam Receptus, hoc reliquit ossa sub Saxo. Obiit Anno Salutis 1559. aetat. 79. Ibidem. Annibal Constantius Neapol. eques, praesidio equestri Principis praefectus, sibi ac Scipioni Calderino, qui saepius Ordinem duxit, vivens faciundum curavit: ne quos benevolentiae charitas in vita arctissimo vinculo conjunxerat, in morte disjungerentur. CREMONAE. SEBASTIANO PICENARDO Caesareo Armorum Ductori, victoriis innumeris Clariss. summis Principibus in arduis expeditionibus undecumque expetito, cui Insubria, Sfortiadae, Liguria civib. AEtruria Mediceo servata, îpsa denique Patria toties defensa, aeternum debent.
|| [62]
Joan. Baptist. Picenardo Acerrimo peditum Praefecto, virtutis Paternae aemulo, & Propagatori. Sfortiae item Picenardo fortiss. copiarum Imperatori, qui Parentem non modò aequabat, sed etiam longè superasset, nisi in medio Victoriarum cursu raptus esset. Valerius & Sfortia fratres opt. Avo, Patruo, & Patri B. M. pos. M. D. LXXVII. Avenione in templo ad D. Magdalenam. D. O. M. Hic jacet Clarus & Nobilis Wilhelmus Theodorus Nothafft de Homberg, ex Nobili Illustriq; Nothafftor. de Homberg Germanorum familiâ ortus, cui summo quodam desiderio, Gallorum Urbes ac mores cognoscere cupienti, cùm prope muros Avenionenses, inopinata aestuantis Rhodani & funesta inundatio, supremum diem infeliciter attulisset, incredibile reliquit sui desiderium, & acerbum dolorem suis omnibus, praesertim cùm peregrè extincto posse justa persolvere, pro sua pia voluntate diffiderent. Veruntamen defuncti, pietaris & Nobilitatis inprimis conspicuae, atque etiam Patriae dulcis memor, Nobilis Bartholomaeús Solighofferus Sancto Gallensis, suus popularis, postremum illi amicitiae officium & funus curavit, atque in S. Stephani ad D. Magdalenam templo, hoc monumentum familiae insignitum stemmatis, parentum impensis posuit. Obiit Anno Domini M. D. XCVI. die XI. Junij. AEtatis verò suae XX. Parisiis in templo S. Germani. Francisco Carneveneo, Armorico Nobili, ac strenuo Viro, cui ob eximiam virtutem & morum integritatem, Henricus II. Galliarum Rex & Catharina conjunx charissimi filij Henrici puerilem aetatem informandam commise [63] runt; qui belli pacisque artibus egregiè instructus, fortitudinis & prudentiae famâ, supra omnem invidiam claruit; quique (quod rarius) inter pessima aevi sui exempla, probitatem coluit. Inter maximas augendae reî familiaris opportunitates, opes neglexit, & sui semper similis vixit. Philippus Huraltus, Chevernius, diuturna & arcta necessitudine, conjunctissimo amico, Justis peractis, benevolentiae ergò, moerens, pientissimè posuit Anno M. D. LXXI. ADRIANI TODESCHINI Gandensis, Pontificis Capitanei. Pontificis qui fida fuit custodia Pauli, Haec Todeschini sunt monumenta Ducis: Quo non militibus gratus Dux extitit alter, Gandavi natus, Romanâ conditur urnâ, Et patriae & tumuli nobilis ille loco. Quis vigor ingenij fuerit, quae bellica virtus Vis referam? famae crede viator, abi. Augustae Vind. Deo. AEterno. Joannes. Welserus. Berthodomaei. F. Caesari. à Consiliis. Aug Vind. II. Vir Remp. Quam. Superior. Tempor. Motib. Turbatara. Acceperat. Omnibus, Ordinib. Consentientib. Tranquillatam. Reliquit. Vixit. Ann. LXVI. Mens. II. Dies. XXVII. Praefuit. Patriae. Annis. XII. Ob. An. P. Chr. N. M. D. XCVI. III K. Sept, Prudentia. Moderatione. Et, Integritate. Civium. Benevolentiam. Vivus.
|| [64]
Desideria. Post. Mortem. Meritus. Nullius. Unquam. Invidiam. Passus. Est. Felix. Quae. Exemplum. Sequetur. Posteritas. Augustae Vindelicorum. Tegitur. hoc. tumulo. Jacobus. Swieszewsky. Polonus. Eques. Vir. animi. Candore. morum. comitate. ornatus. Pacis, bellique. artibus. instructus. In. Aulis. Principum. non. obscure. versatus. In. Militia. Contra. Moldavos. Scythas. Turcas. strenuus. Gnarus. hominum, rerumque. Aliquot, linguarum, exactè. Doctus. Multarum. Gentium. Urbium, Locorum. Indagator. Triplice. Limite. Prudentiae. Scientiae, Morum. Rectos. mores. adnotans. Fugiens, Detortos. Sciens. singulis. Populis. suas. laudes. suas. labes. Per. omnem. vitam. Pius. Religiosus. Supremo. die. functus. Augustae. IX. Kal. Julij. A. D. M. DC. XXI. Hospita. terra. vale. MINDELHEIMII. Domino. Deo. Sabaoth. Et Memoriae. Georgii. â. Freudensperg.
|| [65]
Casp: F. Georgij N. Baronis. in. Mindelheim. Dom. in. Petersperg. &. Sterzingen. Philippi. II. Hispan: Regis. Consil. &. trib, Milit, Qui Bellicas Majorum laudes aemulatus, Cùm illi rerum gestarum magnitudine Germaniam Italiamq; Quà veneratione, quâ invidia Replevissent; Ipse Virtutem Pannonicis & Belgicis bellis Deo, Patriae, Caesaribus: Regib: Approbavit. Illustrissimae & Fortissimae Stirpis Eheu postremum Germen Vix: An: LIV. Ob: An: Chr: M. DL. XXXVI. Kal. Novembris. Maria Comitissa â Schwarzzenberg. Christophori Fuggeri B. â Kirchberg, & Weissenhorn Conjunx. Avunculo opt: de se merito Haeres. p. Augustae Vindelicorum. Hic. situs. est. Raymundus. Minderer. Domo. Augustanus. Medicandi. arte. proximus, Hippocrati, Matthiae. Imperatoris. Augusti. Maximiliani. Bojorum. Principis, Inclytae. Reip: Augustanae.
|| [66]
Medicus. Primarius. Publicis. ingenij. monumentis. aeternus. Religione. Catholicus. Moribus. integris. &. inculpatis. Caelebs. intactus. Famâ. et. Virtutibus. Nobilis. Eheu. Quam. alijs. salutem. Felici. cura. saepe. attulit. Ipse, tandem. aeger. non. aegrè. perdidit. Ut. aeternam. repetiret. Anno. P. C. N. cI???. I???c. XXI. III. Idus Majas. SAVONAE. Siste. gradum. Viator. Atq; haec. paucula. si. libet. perlege. Joan: Petrus. Hainzel. â. Degerstain. Armiger. Augusten. Rheticus. Hic situs. sum. De. Me Fortassis. alij. alia. Ego. nihil aliud. Nil. nisi. divinum. stabile. est. Humana. laborant. Vix. Ann. XXXVI. M DA. E. C. M. DC. VIII. Die XX. M. Septemb. Aug. Vindel. in summo templo. Aduorte. Hospes. Ne. Lessum. Vivo. Facias. Letho. Dato. Illacruma. Joan. Voit. A. Berg. Eq. L. Natus. Matthiae. I. Rom. Imp.
|| [67]
Ferd. S. Imp. Heptarchae. Ubior. Pontif. Ab. Consilijs. Cubiculo. Officijs. Eques. Auratus. Inclytae. Reipub. Aug. Annos. Continuos. XXIII. Praetor. Hoc. Conditorium. Sibi. Et. Sabinae. E. Gente. Andorf. Nob. Lectiss. Conjugi. F. C. Tu. Vivis. Hospes. Piam. Mortem. Mortuis. Meliorem. Vitam. Vove. cI???. I???. CXX. Augustae Vindelicorum. In Sacello trium Regum. D. O. M. Georg: Ilsungus. De. Tratzberg. Eques. Auratus. D. Caroli. V. Ferd. I Maximil. II. Rudolph. II. Impp: nec. non. Ferdinandi. &. Caroli. Austriae. Archiducum. Consiliarius. Sueviae, utriusque. &. Neuburgi. ad. Rhenum. Praefectus. Magnis. Bello. Paceque. Reb. Pro. Rep. Gestis. Quo. se. jugi. mortis. memoria. Ad. pietatem. seculique. contemptum. excitaret. Adhuc. superstes. Hoc. sibi. &. Chariss. Conjugi. Annae. Loeblinae. de. Greinburgo. Et. Liberis. IX. Monumentum. F. C. An. Du. M. D. LXXVIII.
|| [68]
Augustae Vindelicorum, ad D. Georgij. Joannes. Weinhart. Joan. Othonis. Et. Henrici. Pontificium. Augustanorum. Quaestor. Vixi, Ann. M. DC. VI. die VI. Novemb. Eheu. Momentum. Eheu. AEternum. Quod. Fui. Quod. Ero. Tu. Viator.
Aspice.
Me.
Jacentem.
Inspice.
Te.
Stantem.
Suspice.
Deum.
Judicantem. Augustae Vindel. Chro. O. M. Antonius. Christophorus. Rechlinger. Hac. Urbe. Augusta. Vind. Antiquo. Patriciorum. Genere. Oriundus. Anno. S. XIX. Supra. Sesquimillesimum. Ad. XIX. Calendas Septembris. In. Lucem. Editus. A. Pueritia. Disciplinis. Liberalib. Institutus. Anno. L. Ordini. Senatorio. Adscriptus. Deinceps. LXIII. AEdilitatis. Gradum. Adeptus. Cùm. Eidem. Usque. Ad. Annum. LXXV. Fide. Singulari. Praefuisset. Eodem. Anno. Ad. Duumviratûs. Fastigium. Evectus. Tot. Munera. Tot. Honores. Summa. Animi. Moderatione. Gravitate Prudentia. Integritate. Fortitudine. Praesertim. In. Tuendâ. Patriae Libertate. Non. sine. Maximo. Vitae Discrimine.
|| [69]
Curam, Omnem. Dies. Noctesque Ponendo. Posthabitis. Privatis. Summa. Laude. Sic. Obivit. Ut. Anno. Tandem. LXXXIX. Octavo. Idus. Maji. Mortali. Hâc. Vitâ. Decedens. Bonis. Omnib. Incredibile. Desiderium. Sui. Merito. Reliquerit. In. Cujus. Honorem. Gratique. Animi. Memoriam Magdalena. Honoldin. Uxor. Maesta. Una. Cum. Antonio. Christophoro. Filio. Conjugi. Et. Parenti. Charissimo. Perpetui, Amoris. Ergo. H. M P. C. Vixit. Annos. LXXIX. Mens. VIII. Dies. XXII. Victurus. in. Christo. AEternitatem. AEternam. Augustae Vindet. ad S. Muritij. D. O. M. S. Quaeris Viator, quis hoc sub marmore tectus jaceat? homo ut tu mortalis, Henricus Rechlinger olim dictus. Qui sic patriae & amicis vixit, ut eum vixisse non pudeat. Tu manibus benè precare: & Salutis tuae memor vive, & vale. Hoc Epitaphium Henricus Rechlinger Imp. Majest. Consiliarius, & Reipub. August. Duumvir, vivens sibi ipsi conscripsit. Parenti opt. & Helenae Hoerwartin, matri suae pientiss. & sub eodem marmore tumulatae, liberi moerentes PP. Ibidem, ad Praedicatores. D. O. M. Dn. Joan. de Cerbellon Hispano, ordinis Calatrab. equiti strenuo. qui post plurima praeclarè à se gesta, annos 55. primo sub. D. Ferdinando rege Catholico, deinde Imp. Maximiliano, atque postremo Carolo V. Caesare Au [70] gusto, tam in Africa, quàm in Germania, Italia, Hispaniaque contra potentiss. mundi hostes triumphator celebris. Tand em mirus hic belli artifex militiam ob strenuam, suiq; animi Virtutem perpetua memoria dignus, Carolum V. Caes. huc secutus, anno aecatis 75. obijt d. 3. Augusti anno 1551. Dn. Petrus de Cerbellon F. patri opt. clarils. H. E. M. Aliud ibidem. Dn. Didaco de Arze Mardrili nato Hispanor. militum praesecto, Divique Jacobi commendatario. Qui non inferiori prudentia, nec fortitudine quàm nobili stirpe natus: cùm sub Catholici Hispaniar. Ferdinandi Regis ac Maximiliani Imp. nec non invictiss. Caroli V. Rom. Imp. ditione immensos bellicis in rebus per 40. an. passus esset labores; post ultimam tandem Germanici belli expeditionem Wirtemb. status gubernator constitutus fuit, à Caesare. Qui 60. jam & 8. cum haberet annos, quietemq; meritò desiderâsset; morbo correptus, animam Summo omnipotentiq; Deo; huic verò sepulchro corpus commendavit. Augustae an. 1551. die 5. mens. Novemb. D. Joannes de Arze hujus nepos construere hunc jussit lapidem. Ibidem. D. O. M. Michaëli Velasco: Jo. Velasqui F. Praefecto alae Hispanorum, Philippi Hispaniarum Principis, Caroli V. Caes. Aug F. maximo hospitiorum designatori. Qui Philippum ex Hispania in Belgicam & Germaniam secutus, heic obijt. Uxor dolens animo F. C. Ibidem. D. O. M. Dn. Alfonso de Larosa, Hispano D. Jacobi equiti, Torellae Comiti: in rebus bellicis Regio Consiliario. Qui à Granaten. bello ann. 70. sub Ferdinando Hispaniae Rege, & Carolo V. Caesare Aug. in Africa, Italia, ac Regno [71] praesertim Neapolitano Duce magno Consalvo Ferrando, summa cum laude militavit: omnibusq; muneribus iis in bellis functus est. Tandem Carolo V. Caesarem huc secutus an. 95. cum vixisset; obijt. Dn. Ferdinandus Fr. patri opt. & clarissimo. P. H. S. E. M. Martij 14. die. Ibidem in Fuggerano Sacello. D. O. M. Jacobus Fugger Augustanus, omnium sui ordinis ac nationis ornamentum, Maximil. & Caroli V. Imp. à Consilio, divitiarum inusitatarum partu, liberalitate in omnes, vitae integritate, animi magnitudine, nulli secundus: cùm nemini conferendus vivens fuerit; post obitum inter mortales referendus non erat. Aliud. D. O. M. Udalricus Fugger Augustanus, aurea mediocritate, munificis Georgio & Jacobo German. Fratribus non posthabendus, oeconomiae atq; omnis aequitatis, facrorumque rituum servantissimus, H. S. E. Vixit ann. 72. m. 3. obijt 1510. Aliud. Perp. Secur. Hieronymo Fugger: Huld. Sen. filio, generis splendore, corporis elegantia, animiq; dotibus insigni: gloria verò equestri, caeterisq; virtutibus ornatissimo. cujus largas inter opes, absq; curis anxiisq; negotijs, jucundos inter amicos, in otio hilariter ac benignè vitam traducere studium fuit. M. H. patruelis, & patrueles filij ex testamento haeredes, gratitudinis ergò agnato opt E. B. M. F. C. Obijt 26. Novemb. an. Sal. 1538. Augustae Vindelicorum. Marco Fuggero Baroni
|| [72]
In Kirchberg & Weissenhorn, Qui Rudolpho II. Aug. à. Consilijs fuit, Mores & urbes hominum vidit, Familiae suae decus asseruit, Rempub. perturbatis temporib. Fide, Autoritate, prudentia, Sustentavit. Artium bonarum Studiosis Egentibúsque Prolixè opitulatus est, Et Catholicam Corde dilexit Suo. Haeredes curaverunt. Obijt XIV. Kal. Julij. Anno Salvatoris M. D. XCVII. Humi. D. O. M. Marcus. Fugger. Baro. In. Kirchberg. &. Weissenhorn. Sibylla. Comitissa. ab. Eberstein. Conjuges. Sibi. posterísque. Suis. Hoc. monumentum. Vivi. F. C. Mortales. monentes. Semel. bene. mori. Ut. Semper. beatè. vivant. Anno. Domini. M. D. LXXX.
|| [73]
Aliud. D. Immort. S. Georgius Fugger Augustan. munifica bene merendi virtute infignis. In utramque fortunam aequanimus, amicorum & patriae Studiosiss. bonorum omnium in primis moerore, heic situs est S. T. T. J. Vixit an. 52. M. 3. d. 8. Obijt 1506. Aliud. D. O. M. Raymundo Fugger, eximia integritate ac munificentia incomp. optimarum artium, atque rerum antiquarum amantissimo; Studiosorum atque egenorum Patrono, & Mecaenati unico, ingenti relicto sui desiderio, magnoq; omnium luctu erepto, V. filij moestiss. parenti pientiss. monumentum hoc P. E. P. moritur an. Sal. 1535. d. 3. m. Decemb. in aedibus, quas ex fundamento proprio aere construxit. Relato cadavere in hoc familiae sepulchr. Aliud. Invida mors aliis, uni tibi caendida & aequae, Et, quod miremur, vita salusque fuit. Vixisti multis, & vitae murnera obisti: Migras, cùm nondum vulnera fortis habes. Vix. ann. 67. m. 2. Obijt M. D. XXV. Aliud. Hospes siste: Et illum heîc vide, Qui multam orbis partem vidit, Qui vitam habuit, quale alius votum. Sum Germanus, Rudolphus ex illustri Fuggerorum prosapiâ, Comes in Kirchperg & Weissenhorn. Quem Musae & Charites nascentem excepêre; Principes Austriaci supra aequales extulêre:
|| [74]
Postquam Gallia, Belgium, Anglia, Seotia, Italia, Hispania, Germania Suo me sinu foverunt. Philippum Hispaniae Regem Consilio, manu, armis juvi. Tantum est; Tot inter viarum laborumque discrimina Heîc pedem firmo & quiesco. Tu perge Viator, benè adprecare, rediturus Olim ad me; nolis, velis. MONUMENTUM Posthumae Famae Piis Manibus Excellentissimi & Illustrissimi Comitis Domini Domini MARQVARDI FVGGER, &c. Sac. Caes. Majestati FERD. III. ab arcanis Consiliis, ejusdemque Augstissimae Conjugis ELEONORAE supremi Aulae Praefecti. &c. Positum Anno M. DC. LVI. Pridie Idus Ianuarias. Heus Viator! cautè hâc ambula: Magnos Cineres calcas. Heîc situs est MARQVARDVS FVGGER, Comes de Kirchberg & Weissenhorn, Dominus in Biberbach, Gablingen & Bocksperg. Philipppi F. Marci N. Antonij Pron. Magnorum Progenitorum non impar germen, Omnes non tam vultu quàm animo expressit, optimâ sui parte, ut virtutum exasse haeredem nosses. Tandem cum illis eodem compôstus tumulo,
|| [75]
noluit vellatum à majoribus unguem mortuus abesse, quorum vestigijs vivus tam presso pede institit: semper exosus Illustrium stirpium inutiles frutices, qui avitae tantùm incumbunt famae ignavi Nepotes. Nec aliud magnis Familijs quàm degenerantis indolis infamiam inferunt. Noster itaque MARQVARDUS jam in primâ aetate spirantem alta sanguinem dignis juvit conatibus: capacissimam indolem iis egregiè artibus imbuit, quas in Nobilitate Aula desiderat, Fama commendat, Variarum linguarum usu, quas ut vernaculam calluit, tricordi Ennio palmam praeripuit & laudem. At quia Virtutis nutrices Musae sunt, Eas non supremis libavit labijs, Sed toto hausit pectore, tam constanti in illas amore, ut publicas etiam curas non alio facilè otio quàm litterario intercalaret. Hincamplissima Virtutum seges in tam culto animo. Inter has singularis eminuit Prudentia, quae MARQVARDUM ita fecit eximium, ut magnis Viris & immortali famâ dignis jure aequârit. Nam reliquae Virtutes VIRUM ornant, haec probat. Secuti benè meritam Virtutem honores sunt. Ab Occiduo sole prim exorti tituli: Equitibus Divi Jacobi dell' Espada in Hispaniâ adnumeratus, Militiae sacrae insignia gentilitijs armis inseruit. FERDINANDAS II. Imp. auream clavem addidit, Cubicularijs adlegit. Inter VIIviros dein Augustanae Reipublicae [76] quassatam bellicis turbinibus Patriam optimis Consiliis fulsit, pio publicarum curarum auspicio, cùm nutrici Terrae primas dicâsset. Sed haec praeludia erant Fortunae, dignos tandem honores in ampliore theatro Aulae Caes adparantis. Quos diutius quidem distulit, quasi injuriam factura, si alios quàm summos dedisset. Suspexit enim, hâc digitum intendente, raras Viri dotes Summus rerum Arbiter FERDINANDUS III. Imp. & in aulam evocatum MARQUARDUM Serenissimo Filio, Archiduci Austriae LEPOLDO IGNATIO praefecit, ut in tenerâ cerâ eos formaret mores, quos olim non tantùm admiraretur Orbis, sed etiam adoraret. Sic providus Philippus Macedo puero Alexandro moderatorem dedit Aristotelem, hoc se felicissimum praedicans, quòd eo tempore natus sibi esset filius, quo ad amplitudinem nominis ac spei sub tali Magistro posset excrescere. Non enim nascuntur Magni, sed fiunt. Voto igitur Maximi Parentis, imò Orbis satisfacturus Praefectus MARQUARDUS, in id perdius ac pernox incubuit, ut publico natum bono ad publica educeret, nec Pium tantùm faceret Principem, sed etiam Fortem. Verùm non hîc stetit Virtutis meta, aut Fortunae indulgentia, aut Imperatoris favor.
|| [77]
Nam hic, cùm ille spem de se conceptam abundè implêsset, à Serenissimo Filìo ad Aulam Augustissimae suae Conjugis Imperatricis ELEONORAE transtulit, Supremum Praefectum renuntiavit. Addidit Imperatrix Comitatûs sui Glozensis supremas Rationes, nullius fidei meliùs res suas credi arbitrata quàm illius, cui ipsamet ab Augustissimo Conjuge esset commissa. Sic Aulae intimum, ad intima etiam Consilia adhibuit Caesar, nec enim erat, cur animi secreta sui eum celaret, cui animae dimidium suae Conjugem credidisset. Tam altos dignitatum gradus intra lustrum conscendit MARQUARDUS. Miraris Lector? imò Modestiam animi obstupesce. Nam in tam alto fastigio non supercilium extulit, non animum. Ingenitâ comitate, suavitatéque morum devincire sibi caeteros maluit, quàm quaesitâ gravitate fastidire. Hinc tam charus subditis, quàm gratus Dominis erat. At cùm jam nihil propè in Aulâ esset, quò altiùs tenderet, Ille, ille ultimus rerum humanarum terminus Mors metam fixit, vitae simul ac honorum colophonem dedit, Die XXIV. Augusti, Anno P. V. MDC. LV.
|| [78]
Postquam vixisset Annos 59. Menses 2. Dies 20. Vade jam, Viator. & vale: ac bellè actae Vitae Fabulae non plausum dato, sed Placebo dicito: Fatali oppresso lethargo Requiem precare aeternam. BRVXELLIS. Admodum Reverendo Viro D. Vigilio ab Aita Zuichemo Frisio J. C. Clarissimo, Cathr. hujus Ecclesiae I. Praeposito mitrato, Aurei velleris Cancellario, Supremi Belgicae status & sanctioris Concilij Sub Potentiss. Principibus Carolo V. & Philippo II. Hisp. Rege Praesidi summo, vigilantiss. integer. Qui cùm hanc Ecclesiam Piis fundationibus Plurimis munimentis decorasset, Academiam Lovaniensem Structo sui nominis Collegio Non minùs liberaliter, quàm magnificè dotasset, Natale solum novi Hospitalis beneficio Perpetuo sibi demeruisset: Tandem, post longas vigilias, post indefessos labores Plenus dierum, plenus honotum, Regi fidus, Patriae carus, Utilis omnibus, injurius nemini, Magno sui relicto desiderio, quievit in domino Anno M. D. LXXVII. VIII. die Maji, aetat. suae LXX. Iste vir fuit Lector, sed fuit, mirare, imitare, Vigila memor Prudentissimi illius sciti: Vita mortalium vigilia.
|| [79]
BRVGIS. Memoriae Posteritatis Sacr. Hospes sepulchrum vides Viri à se & majoribus Clariss. D. Jodoci Damhouderi equitis aurati, Qui per annos triginta in Belgio Consiliarius fuit Imp. Caroli V. & Philippi II. Regis. Cujus curae res fisci credita cum fide administrata est. Qui justitiae summus cultor, scelerum vindex acer Etiam Praefecturam gessit litoris Flandrici Exercendis Viverris. Nec solus ille hic jacet: Adjacet uxor D. Ludovica de Chantraines Alio nomine Broucsaulx Artesia domo, Omni laude quae in mulierem cadit cumulata. Obiit vir XI. Kal. feb. cI???. cI. LXXXI. Uxor autem XII. Kal. Jul. cI???. I???. LXXV. A quibus augustum in dies singulos sacrificium Pie hic constitutum est, Et aniversarium PP. cum praebendis LX. Compositis sit quies secura. GUILIEL MILANGAEI Insubriae Proregis, belli & pacis artibus Clarissimi, memoriae. Langaeus ille magnus hîc jacet, Lector, Vnus Minervam colere doctus & Martem, Quo nemo melior pace vixit aut bello. Vitae genus habes: Mortis en genus disce, AEtate consumpta laberibus multis, Suis, suorumque omnium feré exhaustis Bonis, in usus Galliae suae, tandem Interiit. Ergo pauper occidit, dices. Immo locuples, cui patria debuit tantum???
|| [80]
PERVSIAE Quisquis es, ne te non terreat communis mortalitatis reputatio, Jo. Paulum Laurum specta, qui comitate obvia, mira ingenij dexteritate, probitate in primis ac morum castimonia suoram sibi civium animos, & non suorum arctissimè devinxit, vel à prima adolescentia honoribus, quos Patria in filium, benemer. conserre potuit, laudabiliter perfunctus. Hunc tamen febris acutissima, Livoris mali satelles alterum & trigesimum agentem annum, bonis reclamantibus, saevissimè intercepit. Obiit XVI. Kalend. Octob. M. DC. XVI. Vincentius Balestrinus Avunculus Nep. amabiliss. P. Familiae Soldatae Fanensis Cenot aphium. Arma à milite apagite; Quietis hie locus est. Licet Otho Tertius Emeritum militiae Soldatum In fortunae fano, Ut otiaretur, locaverit: Nunquam tamen quievit; Lubrico enim fertur fortuna Cylindro. Ut quiesceret, vel extinctus, Teretem illius lapidem in hoc sibi, Suisque quadravit Polyandrion. At invida aetas contra excitaverat arma. Bartholomaeus Soldatus Abbas Vindex extitit. Posteri, Bellicosum genus, vitae militia superata, Hisce marmoreis vos reducite papilionibus,
|| [81]
Donec coelitubâ Ad pacifica castra vocemini. Leo Mattina. MEDIOLANI. Jacobo Alifero, Hieronymi & Clarae Moronae F. patricio ac I. C. Coll. Med. Patrono causarum Clarissimo Judici, aequissimo difficillimis Reipub. temporibus Annonae bis praefecto providentiss. Regio summae integritatis Senatori, qui cunctis honoribus cum omnium laude perfunctus in praetura Ticinensi mortalitatem cum omnium moerore exuit. Vix. an. LIX. ob. Prid. Id. Jan. M. DC. XV. Romae in D. Mariae de Populo. Petro Millino Jureconsulto Comiti Palatino, omnibus honoribus Urbis ac pluribus Legationibus summa felicitate & sapientia functo, Celsus & Marius pio parenti. B. M. P. Hic Patriae amicis, naturae ac superis, quae debuit ad extremum usque persolvit, vix. an. LXXVII. m II. d. XXI. An. d. M. CCCC. LXXXIII. XII. Kal. Aprilis moritur. Merces vitae Laus. Perusiae. Balionus Montevibianus clarissimorum civium optimus, & optimorum Clariss. Patriam Juris disciplinâ illustravit, Remp. multis in rebus juvit, Romae Consistorialibus Advocationibus claruit, inde in coetum receptus Divorum, aevo fruitur sempiterno. Obiit à partu Virg. M. D. XI. cùm aetatis annum ageret LXXX. Ibidem. Lucae Benio Eugubino, Sigismundi Imper. liberalitate Equiti, in Constantiensi Concilio, in quo Martinus V. Columna Pontif. creatus est, Legato, pro Urbini ac Feltrensium Comitibus apud IV. summos Pontif. Oratori; Perusiae [82] Praesidi, per quem & ejus Civitatis jura in familiam Beniam perpetuò derivata, Federicus filius Mantuae Promarchio & Senator Mediolanen, Patri opt. pos. Benij Comites Abavo Clariss. instaurarunt. Romae in D. Clementis. Aloysio Guarnerio Jacobi Ant. F. Vincentij Lauri Card. Montis Reg. ex Sor. Nep. optimae spei adolescenti, Julius Caesar Guarnerius Episcop. Campaniensis patruus moerens P. obiit V. Kal. Jun. anno Salut. M D. XCV. aet. XIV. Saxoferrati. Petro Antonio Perotto Sentinati, rei militaris scientiâ clariss. Qui cùm, maxima Orbis parte honorificè peragrata, rebusque in Belgio praeclarè gestis, summam inde gloriam adeptus, adversa valetudine uteretur, domum reversus, magno bonorum incommodo, obiit XVIII. Kal, Sept. M. D. LXXXII. Vixit ann. XLVII. Belgiaminius filius, Scipio frater, Cornelius Bentivolus B. M. P. MESSANAE. Christophoro Lauro Perusino I. C. & Equiti Hierosolym. qui à Laurentio Celso, tum Perusiae Umbriaeque Gubernatore adolescens ad Romanam aulam transductus, fide, prudentia, integritate, variisque ingenij sua vitatibus tres sibi ampliss. Principes in primis conciliavit, Vincentium Laurum Tropiensem, Silvium Sabellum Romanum, Bonifacium Bevilaquam Ferrariensem Cardd. flamen deinde, deposita Vicarij Mamertini persona, in itinere Melitensi difficillimo contracto morbo, sexagenario major, ignobilem pagum sua sepultura illustravit. Julianus Castaneaceus popularis, nunc & Mamertinus, amico optimo P. Anno M. DC. XVII.
|| [83]
In D. Mariae ad Minervam. Hic qui filiorum tam illustri coronâ cingitur, Silvester Aldobrandinus est, Patricius Florentinus, Clementis VIII. Pont. Opt. Max Pater, à principibus viris in adversa etiam fortuna arduis negotiis certatim adhibitus, civis optimus, summusque Jurisconsul. quod ex laboribus pro patria susceptis, & ex ingenij monumentis cognosces, quàm verò fuerit prolis educandae gnarus parens, dignitates natorum testantur. Vixit Anno LVIII. Mens. VI. D. XII. obiit VIII. Id. Jun. In D. Mariae supra Minervam. I. C. R. Caesari Magalotto Florentino, Roberti filio, equiti Hierosolymitano, Classis Pontificiae prolegato, pietate adversus Deum, fide erga Principes, officiis in amicos, vircute apud hostes apprimé claro. vix. an. XL. mens. IX. obijt Id. Majis an. Sal. M. D. LII. Guido exercitus Ecclesiastici collateralis gener. Philippus Julius Curator classis Pontificiae, Octavius Eques S. Stephani, unius alae equitum praefectus, fratres moestiss. posuêre. Hac una re in maximo luctu dolentes minùs, quòd suavissimo fratri contigerit mori, dum inserviret Clementi VIII. Pont. Max. atque Petro Aldobrandino S. R. E. Cardinali Camerario Ampliss. in quo munere quatuor ex eis se simul aliquandò vixisse gloriantur. In D. Gregorij in monte Caelio. Flaminio Guidiccionio Patricio Lucensi, qui foris strenuus, domi prudens, erecto vir ingenio, navus, impiger, Principes virtute, pares officio, singulos urbanitate demeruit, & sexagenario major, emeritis aulae, vitaeque stipendiis excessit. A. S. M. DC. XV. XVI. Kal. Aug. Laelius Gui [84] diccionius Patruo beneficentissimo, celsiorem tumulum abnuenti P. Romae in templo Societat. JESV. Francisco Guevarae, Provinciae Patrimonij Prolegato, fummam indolem cultu ingenij atque animi praetervecto, patefacto ad honores bonis artibus aditu, modóque Imperij spe sata magni nominis, inter plausum studiáque benè, ominantium, in trajectu profluentis nona trieteride extincto. Joannes Dux Bovinens. III. magnus Regni Senescallus fratri suavissimo in sepulti monumentum doloris P. A. S. M. DC. XXI. Ferrariae in D. Francisci. D. O. M. Alphonso Bevilaquae Marchioni Fontanilis, Macasturnae Comiti, fide, prudenria, fortitudine singulari, qui prima juventa ab Alphonsi II. Ferrariae Ducis cubiculo in militiae disciplinam profectus sub Carolo Emanuele Allobrogum Duce Tyrocinij rudimenta deposuit. Bello Pannonio sub Rudolpho Caesare in exercitu subsidiario Canisium misso, parem honestissimis stipendiis virtutem exhibuit. sub Joanne Francisco Aldobrandino Coroatia expeditione Ecclesiastici exercitus Imperatore mille ducentorum peditum agmen insigni cum laude duxit. à Venetis inter primarios Duces allectus rebus trepidis Brixiae, Bergomi, Cremae universas Reip. copiasrexit. à Clemente VIII. P. M. Privilegiis ampliss. auctus, ab Henrico IV. Gallorum Rege in Cubiculariorum ordinem relatus est. Sub Paulo V. Pont. Max primum apud Picentes, inde apud Perusinos, & Umbros Castrorum praefecturam gessit. Bonifacius Bevilaqua S. R. E. Card. fratri unicè dilecto moerens posuit. Vixit Ann. XLV. Obiit Ann. M. DC. X.
|| [85]
NEAPOLI. Tendimus huc omnes. Hospes, quem cernis lapidem, Joanni Riberio Equ. Israliensi, singulariss. Viro exempli: Ductori strenuo: & Castrorum praef. solertiss. Consalvus Riberius profusiss. lacrymis, ob consanguineam charitatem pos. B. Ann. L. Quor. XX. Ferdin. Cath. regis aufpiciis, reliquos in Car Caes obsequiis expendit. A virginis partu M. D. XXX. V. Idus Dec. M. S. Ibid. Hugoni Pepulo Comiti Bononiensi: Qui cùm ad familiae dignitatem & splendorem non domesticas tantùm virtutes, sed & Bellicae laudis decus adjunxisset: in maximis expeditionibus Consilio atque animi magnitudine proximum sibi summis imperijs gradum, & insigne apud cunctas Europaenationes nomen meruit, florente gloria & aetate sua exstincto Philippus Pepulus Comes, fratri D. S. O. M. maerens P. B. an. XLIII. m. IV. d. XX. Capuae. V. Kal. Septemb. M. D. XXVIII. O semper inimica & invida proficiscendi ad summam gloriam Virtuti Mors! Florentiae in S. Laurentij. Si merita in patriam, si gloria, sanguis, in omni Larga manus, nigrâ libera morte forent: Viveret heu patriae casta cum conjuge Felix, Auxilium miseris, portus, & aura suis. Omnia sed quando superantur morte; Ioannes Hoc mausoleo, tuque Picarda jaces. Ergò senex maerer, juvenis, puer, omnis & aetas, Orba parente suo patria maesta gemit. FLORENTIAE. Epitaph: Severini Norbij Equitis aurati, Dani. Oceanum hostili toties qui sanguine tinxit A gelidae Thules littore ad usque Cronum.
|| [86]

Quem non immeritò Sclavi, Suedique, Gothique
Vandaliaeque Vrbes extimuêre Ducem:
Norbius Etrusco jacet hîc Severinus in antro,
A Florentina missus in astra pilae.
Barbarus ille nequit Captivum extinguere Moscus,
Mergere non mediis Ennosig aeus aquis.
Debuit in Latio, velut orbis in arce perire,
Tanta viri ut virtus undique nota soret. NEAPOLI. 10. FRANCISCO ROTAE, Equiti pulcherrimè interempto: Quòd ad Sebathum flumen, pro patria armis sumptis, medios inter hostes viam sibi vircute, moriens aperuisset: Fratris in egregij memoriam pos, publicis elato lacrymis. M. D. XXVII. Ibidem. Placido Sangrio Equiti opt. ob fidem in graviss. rebus domi militiaeque probatam Alfonso & Ferdinando Neapolitan. regg. inter primos maximè accepto, Bernardinus F. officij & debitae pietat. non immemor P. Obijt M. CCCC. LXXXX. Ibidem. Par vitae religiosus exitus. Francisco Caraffae, Equiti Neapol. insigni, Christ. Religionis observantiss. qui summa omnium mortalium benevolentia ac veneratione aetatis an. agens 84. obijt, de senio nunquam questus. Oliverius Caraffa Neap. parenti optimo pos. Ibidem. Jo. Antonio Muscettolae Patricio Neap. domi forisq; Clariss. Carolo V. Caesari à Consilijs interioribus. Cujus praeter omnium disciplinarum cognomentum, eloquentiam, & in negotiis dexteritatem, aequare nemo potuit. Qui ter [87] ad Clementem VII. P. M. magnis de rebus legatione pro Caes. obita: ne debitos jamque oblatos virtutibus suis honores adiret, mors importuna obstitit. Moritur an. M. D. XXXII. Camillus frater B. M. F. vixit. an. XLVII. NEAPOLI. Petrus de Iccis Hispanus, genere insignis, Equitum signifer. Qui quinque Iustris in bellis Italicis, pro Carolo V. Imperatore strenuè & summa cum fide militavit: & ob suam virtutem Borbonum oppidum in praemij partem accepit. Dum quietam vitam vivere putaret; DEI jussu ad coelum, ubi vera captatur quies, ascendit. d. VI. Febr. M. D. XXXV. aetatis suae annorum XXXIX. mens. VIII. d. XI. Ibidem.
Vt vivas vigila: Hic exitus omnes.
Longarum haec meta viarum. Vito Pisanello, ex antiqua orto familia: utpote cui Pisae in Achaia, unde ea est, cognomen indidêre. Federici Regis, â secretis intimo, atque â latere Consiliario: & miserrimis temporibus laborum, itinerum, periculorumque socio. Dein Ferdinando Regi Catholico, ob raram adversis in rebus fidem, Gallis Regnum invadentibus, acceptiss. Qui post receptam Neapolim, an. agens 73. in ejus gremio mortalitatem explevit. Andr. Franciscus & Mutius Neap. avo opt. ac bene merenti testimonium amoris & pietatis exsolverunt. Funeratus Idib. Dec. 1528. Ibidem. Jac. Roscio Pistoriensi, Palatinis honoribus, & equestri dignitate functo, secundaque fortuna semper uso: Jo. Roscius patri sanctiss. & Lucretia Gambacurta socero indulgentiss. PP. & sibi posterisque suis.
|| [88]
NEAPOLI. PETRO PRANCATIO Fusi F. Hic bello Ferrariensi, suscepta adversum Venetos expeditione, Alfonsum, Ducem Calabriae, cujus contubernalis erat, secutus, agro Brixiensi toto fermè capto; dum arx montis clari oppugnatur; colubrina ictus interiit. Corpus Neapolim fratris operâ relatum, & hîc situm est. Marinus Prancatius, qui eo in bello cum primis praefuit, fratri obtemperantissimo, suaque familia & patria dignis moribus praedito, ac bene merenti, faciendum cur. Anno 1482. Ibidem. JOANNIS ALEFELDII, Equitis Cimbri, Anno 1481. extincti.
Est hujus vitae cursus labyrinthus, in ipsum
Ex utero intravi, morte vocante, abij:
Erravi hîc, quantum DEVS & mea sata volebant,
Lustraque transmisi quinque, diesque decem.
Nobilibus tribui studiis haec tempora vitae,
Vt sic nobilior nobilis ipse forem.
Nunc jaceo patriae longè tumulatus ab oris,
Iudicis exspectans acta suprema DEI.
Cimbrica me genuit tellus Arctoa, sub Austre
Parthenope rapuit, Parthenopeque tenet. Fratri Clariss. Baltazar de Alefelt C. L. P. Ferrariae. FRANCISCI SACRATI.
Haec eques insignis tegeris Francisce sub urna,
Sacratae quondam firma columna domus.
Morte tua doluit Princeps, populusque patresque,
Et pudor, & socia cum probitate fides.
Hoc memores nati clauserunt membra sepulcro,
At pia sidereas incolit umbra domos.
|| [89]
PATAVII. S. D. C. Non sum Ulysses Venturius, sed fui, & ero. Nec Senae ampliùs, nec Roma, sed caelum patria est. Eques fui D. Pauli, in equitem nunc Christi commutatus. Quos non conspecturus in terris dereliqui maestissimos, expectabo conspecturus in caelis laetissimos. Jure Caesareo supra aetatem fui ornatissimus: cupiensque ejus scrutari originem; ad naturam accessi, primamque ejus implevi legem: Orta moriantur; idque seci: Anno Sal. M. D. LXX. aetatis verò XXIII. D. O. M. Ibidem. Erasmo â Kretchovu, Polono Palatinidae Brzesten. Castellano Gnesnen. Pisdren. &c. Qui ann. aetatis suae quinquag. obijt Patavij, die Maij XVI. M. D. LIIX. Amici PP.
Hic te Cretcovi mors & tua fata manebant;
Cùm terras omnes, & cùm marta omnia circum
Lustrares, nullo defessus membra labore.
Te rapidus Ganges, gelidaeque Borythenis undae.
Te Tagus & Rhenus, te ripa binominis istri,
Et septemgemini noverunt ostia Nili.
Nunc concessisti magnum visurus Olympum;
AEthereasque domos, ubi Diis immistus inanes
Et curas, & spes hominum lamentáque rides. Et hoc de consensu nobilium de Lanzarotis, & ex eorum liberalitate. RAVENNAE. Alexandro Trabero, nat. Suevo, Eq, Caesareae militiae & Pontificis in Provincia Flaminia Duci solertissimo, qui per annos 40. virtute avita, generis antiquitate & prudentia, Regum Principumque in Italia & Germania indefesso studio castra secutus est, cum laude victoriae signa reportans, fato Ravennae extinctus, hîc summo maerore, sexagenario ma [90] jor, deponitur. Tota cohors Germanica officij ergò B. M. F. C. M. D. XLI. XII. Cal. Jan. SENIS. Servatori Deo pacis custodi. Genio, Manib. & umbrae Georgij Ecard. Civis Inspruchensis: Erasmi Mani de Fuchstat Germanicae cohortis praefecti primipili subcenturionis, qui illustriss. Joh. Baptista Archij Comite Propraetore, Tribdno, Senensi bello, Caesaris secutus militiam, Clarissimum decus sibi suisque peperit. Praelio verò quod apud Marcianum depugnatum est, pro sua virili Germanum nomen insigni gloria praestitit inviolatum. Decessit Ann. Sal. 1556. prid. Kal. Aug. aetat. suae Ann. 30. d. 7. flentes PP. commilitones. TICINI. Christophoro Truchses, Sacri Rom. Imp. haereditario Dapisero, Baroni in Walpurg, Trib. milit. Caes. in expeditione Africana ornamentis Equitis donato, D. Caroli V. Imp. manu.
Austriacum in Turcas bellum, Carolique triumphum,
Tunisiae fauces salsaque flagna maris,
Virtutis monumenta tuae immortalia praestant,
Corporis hic tantùm flat fugitivus honos. Otho Gymnasiarcha Fr. Cariss. M. D. XXXV. VERONAE D. O M. Illustri Leonhardo ex antiquiss. Imperialibus Bavariae Regulis, Comiti in Ortenburg, indolis & spei incomparabilis juveni, hanc maeroris & amoris sedem superstites sorores Veronica & Anna- Maria proh dolor contra votum dedicârunt: Authore agnato Joachimo, ejusque filio Antonio pro [91] curante, Obiit die XVI. Julij, Anno M. D. LXI. suae aetatis undevigesimo, cùm ex gymnasio Patavino hanc sibi fatalem auram pauculos dies captasset. PARMAE. In templo B. Virginis. Flore aevi in primo, primo in certamine Martis. Beltrandus rapido saucius igne caedit. Scilicet est longae contraria gloria vitae, Nec nisi difficili quaeritur illa via. MEDIOLANI. In S. Nazarij. Joan. Jacobus Trivultius Magni filius, qui nunquam quievit, nec alios quiescere passus est, hîc tandem quiescit ipse. Tace. BERGOMI. D. O. M. Bartholomaeus Coleonius de Andegavia virtute immortalitatem adeptus: usque adeò in re militari fuit illustris, ut non modò tum viventium gloriam longè excesserit: sed & posteris spem eum imitandi ademerit. Multoties enim à diversis principibus, deincepsque ab illustriss. Venetorum senatu accepto imperio, tandem totius Christianorum exercitus, sub Paulo II. P. M. delectus fuit Imperator. Cujus acies 14. annis ab ejus obitu, solo jam defuncti Imperatoris, tanquam vivi, nomine militantes, jussa cujuscunque alterius contempserunt. Obijt 4. non. Novemb. An. Domini 1475. LUCAE. HIERONYMI VELLUTELLI. Hîc dum vexillum gerit, & te Luca gubernat, A conjur atis vulnera saeva tulit.
|| [92]
Felix ille nimis, qui dum cadit ense peritque, Et servat patriam, de nece victor ovat! Anno Domini M. D. XXII. Mens. Julio. LVCAE. In templo S. Fridiani. Lazarus de Turri Genuensis, rarissimae Gloriae milit. exemplum, ob egregia facinora cunctis carissimus, in flore juventutis è magna rerum expectatione praereptus, invictissimi illius Domini Andreae Auriae, avunculi maestissimi mandato hîc tegitur depositus, Anno Domini 1525. mense Junio. Vixit Annos 34. En medio vitae cursu tibi lampadatrado, Igniferae subeo dona superna facis. VIENNAE. Arae Sepulcrales Inclytae familiae Salmensis. Ara I. Dis Manibus Sac. Incomparabilis heros, Nicolaus â Salmis, D. Ferdinandi Rom. Hung. ac Boemiae Regis. Archiducis Austriae ab arcanis consilijs, Cubicularius, & supremus Provinciarum Austriae Capitaneus: Quum D. Fridericus Rom. Imp. D. Sigismundus, D. Maximilianus Rom. Imp. & Ferdinandus Rom. Caesar, Augusti fratres, rerum potirentur: eorum auspiciis Reipub. annis XLVI. fortem atque strenuam operam domi militiaeque navavit. Anno porrò Domini M. D. XXIX. Solymanno Turcarum Tyranno Viennam obsessam atrociter oppugnante, dum dirutis maenibus invicti animi robur pro muro hostium minis opponit, saxo percussus, lethale vulnus aecepit. D. Ferdinandus Pat. Patr. virtutis rerumque gestarum gloriae ergò, hoc ei monumentum fiericur. Moritur IV. die mensis Maij. Anno Domini Jesu Salvatoris M. I???. XXX. Virtutem posteri imitantur.
|| [93]
Quam meruit virtus, sequitur te gloria. Caesar Et tumulum, & lacrymas dedicat has tumulo. Ara H. D. O. M. S. Nicolao IV. Salmae & Neoburgi Comiti, Nicolai illius III. Salmae Com. magnit. rer. gestar. suo seculo belli Ducis clariss. F. D. Ferdinan. Rom. Regis supr. cubiculario, omnibusq; ipsius regnis ac ditionibus cum summo imperio Praeposito. A Joanne Pannon. Rege, & Solyman. Turcar. Tyranno, ad quos ipsius Ferdinandi nomine Legatus missus fuerat, ampliss. muneribus donato. Ab illo atq; etiam in fratem cariss. admiratione virtutis adoptato. A suo Principe Posonien. regionis jurium arcisq; praefectura, & comitatu Neoburg. aucto ornatoque. A Carolo V. Caes. Max. & feliciss. in ampliss. ordinem aurei velleris cooptato. Quum Levam, Chiabrachium, Zythnam, Muranum expugnasset, commun???q; pacem Regno Hungariae reddidisset. Paternam jam gloriam assecutus, decessit Agriae 16. Calend. Sept. Anno Christi 1550. Julius Com. Salmae Neoburgi, D. Maxim. Rudolph. II. ab Imperialis aulae consiliis, filius maerens Parent. sanctiss. atque opt. fecit Anno Salut. Hum. M. D. XVIC. St vitam vitâ mihi compensare liceret Magne parens, mea jam, jam tua vita foret. Sed mea vita nihil: potior tua caelica vita; O liceat tecum vivere, sicque mori. Ara III. Jehovae Opt. Max. Christophoro Com. Salmio & Neoburgio.
|| [94]
Nicolai III. & Nicolai II. Joan. pron. praeclarae indolis, ac summaespei adolescenti, qui in floridissima jam tum aetate, vitâ hîc laudatissimè peractâ, maxima fidei constantia, fatis cessit, magno cum patriae dolore ac desiderio, Anno Salut. Hung. AEt. Ara IV. Christo S. Serv. Wolfgango Nicol. F. Nic. Joan. pron. Comiti Salmio & Neoburgio, Praesuli & Episcopo Patavino: summo ingenio, eximia doctrina, rara eloquentia praedito: Humanitate ac beneficentia domi forisque Claro: Principi sanctissimo: Musarum patrono incomparabili: Bonorum omnium cum luctu, Supremo die piè religioséque functo: Passaviae 6. Decemb. Anno 1555. Munde vale; nulla hic est constans patria: caelum Per te Christe datur patria firma piis. Ara V. D. O. M. S. Echio & Nicolao, Salmae & Neoburgi Comitib. Nicol. IV. Com Salm. & Neoburgi filijs. Posonien. Regionis jurium, arcisque praeff. ambobus Viris Ampliss. & Clariss. Alter Jaurinen. praesidij Princeps, perterrefactam Zygethana clade Pannoniam, re, fortuna, fide, sustinuit. Summa usus celerit. Hegettham, Tattam, & Vesprinum â Solyman. Tyran. ereptas virtute suâ recuperavit: Liberalis, magnanimus, laborum militar. patientiss. in omni belli munere ita egit, ut hostis celeberrimus simul & formidabilis haberetur. Alter autem omni liberali doctrina perpolitus, Graecae, [95] Latinae, aliquótque aliar. exotic. linguar. exactè doctus, veram sapientiam ante canos comparasse visus est. Primum Imperialis, inde bellicus Senator, sub Ferd. Maximil. & Rudolph. II. Remp. fideliss. & opt. consiliis semper erexit. Machinamentis ad praesidia munienda, adque hostium augendam incuriam inventis, cum iis quos mirata est antiquitas, comparandus. Ille laurini in complexu milit. quibus apprimè carus semper fuerat, extremum vitae spiritum edidit. Anno Salut. 1574. Non. Jul. Hic Canisae, cui cum summa potestate praeerat, postquam vixit X. mens. spatium excubias pro sal. patriae egisset, vi repentinae mortis sublatus est 6. Calend. Decemb. AEt. S. Anno 43. Christi 80. Julius Com. Sal. Neob. D. Maximil. & Rudolph. II. ab aulae Imperialis consiliis, avitae paternaeque virtutis aemulatoribus, germanis cariss. pos. Anno 1586. Accipite ô aenimae fortes, monimenta doloris, Mixta piis lacrymis haec pia vota, mei. O me fata darent vobiscum vivere: vita Invita, haud vita est, cui sua vita deefl. Ara VI. P. M. Illustriss. ac Strenuo Heroi Nicolao V. Nicolai F. Eginonis & Julij Com. â Salm. & Neoburg. Fr. Senatu bellico Maximil. & Rudolph. II. Cognito, Posonien. Regionis Comiti, Canisaeque Praefecto:
|| [96]
Qui quum suae custodiae excubiarúmque duûm Vix. mens. (quos anni multi haud emeti rentur) edidisset: Sive fato, sive iniquorum maleficio importuniss. sublatus: Jul. fratri Maximil. & Nicol. filiis, filiabusque, conjugique Judithae â Polnaim superstitibus moerorem cunctis, dum cineres quiescunt, sui desiderium relinquens: M. H. M. H. S. E. Vix. Ann. 43. Obijt Canisae 26. Anno Salut. 80. 10 ANNIS FRANCISCI TRAVTHSON Comitis 2 FALCKENSTEIN, qui obiit Vienna Anno M. DC. LXIII. die XXVI. Martij. Quisquis ades Seu incola, seu accola Siste. Si veritati insistis: Suspice. Qui hic sistitur, in sua imagine pertransiit homo, Illustrissimus familiâ, Excellentissimus famâ, Joannes Franciscus Trauthson Comes à Falckenstein, Optimi Parentis Pauli Sixti Optimus filius. Optimi filij Pauli Sixti Optimus parens. Suae Patriae columen, suae stirpis columna, Sui aevi lumen, AEquitatis flagrans siti Juris hausit fontes, Et Justitiâ Austriam adaquavit. Lites austeras adaequavit.
|| [97]
Ab avo nomen sortitus, à Patre omen, Utriusque magnitudinem in se uno ita aequavit, Ut avum excederet, Patrem adaequaret. Aurei velleris eques, Quia aequus. Duorum Caesarum intimus Consiliarius: Sed rarus. Trium Caesarum minister, Sed inculpatus. Magnifica munia obiit Semper: Post munifica munera abiit Nunquam. Ferè Vipsanius, verè Fabricius: Hoc ei elogium non assentatio aulicorum, Sed meritorum excellentia tribuit. Nescias an integritate, an sapientiâ spectabilior, Cettè & inter integerrimos sapientissimus, Et inter sapientissimos integerrimus spectatus, Mirare patria Excelsi oris amabilem Majestatem, Serenae frontis Clementiam, In sublimi viro humilem affabilitatem. In aula extra aulam vixit. Bene Deo, bene Caesari: Piè & fideliter semper. Austriacae Provinciae Mareschalum egit, Qualem Provinciales possent optare. Excelsum inferioris Austriae Regimen Justè rexit: Insontes clementer protexit Fato functus & superstes. Pars III. EPITAPH. N Suc
|| [98]
Successoribus Se ipsum reliquit vel exemplum vel speculum. Receptus coelis, nec tetris ereptus Nomine praesens, & numine Abiit, non obiit; Et inter soporem funeris Vigi! adhuc agit excubias. Pollux occidens excitavit Castorem, Vel ad insulas cum purpura Ernestum, Vel ad insulas cum vellere Paulum Sixtum, Dignos tanti parentis Filios, Paternarum virtutum, & meritorum ex asse Genuinos Haeredes. Ad S. Michâëlem Vienne Castrum Doloris eidem erectum fuit, cujus prima facies hanc habuit inscriptionem. Illustrissimo. &. Excellentissimo. Domino. Domino. Joanni. Francisco. Trauthson. Comiti in. Falckenstein. &c. Haereditario. Austriae. Provinciae. Praefecto. Tyrolis. Mareschallo. Ferdinandi. III. &. Leopoldi. Caesarum. intimo. Consiliario, excelsi. Regiminis. Praesidi. Aurei. Velleris. Equiti. justo. pio. fideli. inculpato. Ministro. amantissimo. Parenti. amantes. & moerentes, FF. PP. In 2. Facie. Joannes. Franciscus Trauthson &c. trium. Imperatorum. Minister. Duorum, locumtenens. omnibus. fidelis. animo, consilio. opera. immortale. sit. ejus. elogium. SeMper CaesarI fIDeLIs SerVVs. Obiit Anno M DC. LXIII die 26. Mart. in 3. Facie. Joannes. Franciscus. Trauthson, &c. aequitati. jutatus. [99] muneribus. impervius. affectuum. ignarus. solam. causam. aspexit. hanc. illi. etiam. inimicus. citra. injuriae. periculum. commisisset. ideo. pLaCVIt, Deo. & hoMInIbVs. In 4. Facie. Siste. Viator. lege. miracula. Joannis. Francisci. Trauthson. &c. Vixit. in. aula. nullius aemulus. nulli. invidus. amatus. ab. omnibus. justitiae. praefuit. nec. odium. tulit. causas, definivit. nec. partes. offendit. hoc. uno. supersit. ejus. memoria. MIraCVLo. par. est qVI. non. offenDIt. In 5. Facie. Joannes. Franciscus. Trauthson. &c. honores, indeptus. non. tulit. invidiam. vixit. in. publicis. semper. privatus nunquam. non. alienus. semper. tamen. suus. duo. haec. ardua. simul. junxit. pLaCVisse. Deo & hoMInIbVs. In 6. Facie Joannes. Franciscus. Trauthson. &c. Sui. Caesaris, Symbolum. fecit Suam. regulam. justitiam, &. pietatem. ex. aequo. coluit. cùm. Reipublicae. negociis. abstraheretur. à. seipso. à. Deo. tamen. non. recedebat. ideo AnIMa. eIVs. pLaCVIt. Deo. VIENNAE in Templo Augustinianorum Reform. Siste viator iter, Magna si quaeris, hoc paruo invenies aere, Compendio te expediam, & maxima, Si tria verba, dixero: PETRUS COMES STROZZIUS. Indignare, si non ignarus es hospes. Tantillum dari tanto nomini hospitium.
|| [100]
Sed plura addam, ut pernoscas jacturam orbis, Dum hic jacet Heros, Heroum genus, ac haeres, Utroque parente Italus, patriâ Germanus, Antiquis moribus, Latij prisca fide, Germaniae germanum germen, Non bonus, sed optimus, Quippe virtutum Oceanus, sine vitiorum Influxu, verae magnanimitatis Archetypus, Amicitiae regula, Hinc omnium vel timorum amor. Cum Scipione nunquam minus otiosus Quàm cùm otiosus, Musaeum ambulans, Historiarum viva Bibliotheca, Cùm saeculo Tulliano, os Latij disertissimum, Orator etiam Imperatoris LEOPOLDI, Ad Reges Principésque felicissimus, Majorum disciplina, militiae Decus & Exemplar, Non tam Praefectus militiae, quàm Pater, Inter Tyrocinia Veteranus, In Gallos primum detonans sulmen Ad Alexandriam Alexander, Ibi inter mortuos Mors hostium jacuit, Sed alibi hostes caesurus Marti revixit, Forundem testimonio nemo ferrum fortius Tractare creditus, Testes etiam Gothus, Cymber, pontes Pomera Strozzium non nisi victorem pugnâsse. Cumprimis Ottomannidarum flagrum ac terror, Sed spe nostra, ut solet, brevius. Lunae interventu Solem hunc obscurari
|| [101]
Sibi orbis Christianus Vidit, Illacrymavit, Ad Muram, & Seriniam, ut Graecus Ad Matineam, jam triumphatis Turcis, Occumbens (Nam uni pereundum erat, ut servaret plures) Dicere tamen Cum Thebano potuit Epaminondas hic Austriacus: Satis vixi, in victus enim morior, Et cùm stirps desit, Hic de se natam reliquit pugnam Murensem, Ut ille Leuctricam, Quam superstitem ipsi sama immortalem Conservabit. Pro patria moriens, se patrio Colo Reddidit, Ut anima in coelum rediret, Post peregrinationem in terris 37. annorum. Ossibus pacem precare Viator, & abi. M. DC. LXV. In Monasterio Gärstensi Sup. Aust. in capellâ Comitum à Losenstein. Disce meo exemplo tua tollere luminacaelo, Constanti & Christi prendere dona fide. Cui vitam impendi, titulisque & honoribus amplis Orbis, & humanis omnibus antetuli. Suaviter in hoc gentilitio, & à multis saeculis haereditario sepulturae loco quiescit Illustrissimus & Generosissimus Dn. Dn Georgius Achatius Dominus à Losenstein in Losenstainleiten & Weissenpurga ad Puelachum Dominus in Rosegg, Wirding & Weidenholz, & S. C. M. à Consiliis I. R. Au [102] licis, qui natus patre D. Christophoro & matre D. Christina Comite Montfortia, in suavi 29. annorum conjugio susceptis ex Generosa Conjuge Domina Christina Perckhamia binis liberis maribus, Wolfgango Christophoro in infantia extincto, & Georgio Christophoro per Dei gratiam adhuc superstite Lyncij piè in Christo abdormivit III. non. Maij. Anno Sal. M. D. IIIC. intra septimam & octavam horam. P. M. C. V. An. LI. M. X. D. XXV. H. XIII. M. XV. Ibidem. D. O. M. Qui multis floruerunt saeculis, Hue abierunt in cineres. Ducali propagine, Togâ, sagoque inclyti, Illustrissimi DD Comites à Losenstein. Vah ut Amplissima Familia Exili clauditur urnâ! Magna etiam morti pusilla sunt. Quantuscunque sis Viator, Pulvisculum Fore te memineris. M. DC. LXVI. D. O. M. Jo: Baptista à Spoelberch, Eques armatus, H. S. E. Ad omnem elegantiam & honestatem factus, Quantum vitae, tantum laudis habuit, Liberis tradens virtutis exemplum, Quod à Majoribus acceperat. Sub Alexandro Farnesio Miles, & Strenuus
|| [103]
Expeditionibus variis interfuit: Dunkerckhanae, Diestensi, Bruxellensi, Antverpianae. Otium amplexus, cùm ne sic quidem quiesceret, Reliquam civilibus functionibus aetatem dedit, Vario munere Reipubl: gratus & utilis; Fide, & obsequio Familiae Austr: dedicatus. Ne praemia deessent; Ab August: Domo Austriacâ Equestri dignitate, Aureâque coronâ donatus est, Qvâ Familiae nunc insignia resplendent: Sed Pietas Viri coelestem à Deo coronam expectabat. Obiit Anno Christi M. DC. XXVII. Postrid: Brumam. D. Maria Magdalena Garet, Uxor Marito opt: Maestissima. P. Erycius Puteanus. Salisburgi ad S. Petri. Spes altera vitae. PIIS PARENTIBVS Friderico â Rehlingen &c. Et Mariae ab Haunsperg &c. Virtutem & nobilitatem In marmore statuunt. Illam respicientes in AEternitate, Et hanc circumferentes in tempore, Utriusque Haeredes filij, & filiae. ??? Viator, Qui legis, sine prece non abi: Parentibus, & Haeredibus precare, Ut jam mortui bene vivant, Et vivi bene moriantur, In Deo omnes.
|| [104]
Reciprocum cape votum ex marmore duro; Et corde nobili. Vitam, mortem, & vitam, Feticem, Piam, Beatam. Trina, & perfecta in Deo. Salisburgi ad S. Petrum in sacello S. Catharinae. Viator. Bonum Hospitem ne praeteri. Praenob: & Strenuus Dominus CAROLUS FRAUNHOLZ à MYLWANG Relictâ Patriâ Viennâ Salisburgum Annos XIV. coluit, Largus semper hospes, ac propè civis, Dein III: Salisburg: Principis Dapifer, Nunc est vermium. Vicem ne damna: Eadem heîc tua conditio. Postremò istud ad claves D. Petri Domicilium fixit, Ubi maturiùs seriúsve conveniendus, In bona Pace Te Expectat. Anno M. DC. LX. P. P. G. B. B. Salisburgi ad S. Petri. D. O. M. Praenobilem, ac Strenuum Militem, Joannem Hartmannum Schad â Bellmont, Archi-Principis Salisburgensis Magistrum Equitum, quem gratiae, Themis, Musae, unáq; [105] sanguinolentus Mars, raro, ac insolenti opere formârunt, invida mors, quem saepiùs, pro avita Religione divoq; Caesare, fortissimè dimicantem, cominus aggredi pertimuit, incautum, dum è Castris Rhenanis, ad novas equitum copias Salisburgo ciendas properat, Augustae Vindelicorum, ignita febre, heu quas perinsidias! prosternit. Vixit Annos XXXV. desiit Anno Dom. M. DC. XXII. Octavo Martij, ipsâ eâdem quâ caeperat die. Gladius meus non salvabis me. Psal. 48. Ibidem. D. O. M. Generis splendore, animi magnitudine, rebúsque in bellis gestis Illustri Viro Christophoro, Domino de Palandet Briedeband, fratres superstites moesti posuêre: Anno Salutis M. DC. II. Salisburgi ad S. Spiritum. Mi Viator, Lacrymas hoc marmor amat. Nam ab uxore, ab amante, Sed maestissimâ, Marito eheu! positum est. Rogas, quis ille? ah! Nobilis, Clarissimus, & Consultissimus Dominus Corbinianus Nidermayr J. V. L. Consiliarius Aulicus Hîc jacet, Quia causam apud mortis tribunal perdidit. Tu pro eo appella apud summum Judicem.
|| [106]
Salisburgi in aede S. Nicolai. Silentium Viator. Tumultum hic tumulus non amat, Vivus odit Thomas Perger ab Embslieb, Brevi elogio, Vir bonus. Primùm Deo, pòst Principi fidelis servus, Unum fecit, nunquam solus Minùs, quàm cùm solus. Heu Patriae archivum Magno compendio hîc jacet. XXXVI. Annos tribus Principibus AEquè intimus aequè carus, Semper idem, Aulam docuit, esse virtuti Constantem apud Principes Locum. Elogium ejusdem, marmori insculptum, in pariete dicta AEdis. Famae Posthumae viri incomp: Thomae Perger sacrum. Qui pietate in Deum supra fidem, fide in Principes supra exemplum, XL. annis Summam non mutavit gratiam, sed auxit. Vir incomparabilis à prisca virtute, supra Alios, sola modest ia infra omnes. Usu expertus, judicio maturus, consilio Prudens, affectu purus, solo labore Pertinax, & pervigil in commune bonum, Penè incurius sui. Cujus in agendo amabilem morum gratiam, In scribendo admirabilem styli elegantiam, Et vitae innocenter actae semper aequabilem harmoniam Omnes quaererent, nemo inveniret;
|| [107]
Admiratione omnium, nullius imitatione. Sola in laudes penna sufficeret sua. Quae diu Una, in Principis sui, & Reip: salutem, Per varia immortalis gloriae monumenta rebus Difficillimis suffecisset. Exemplum Posteris Sac: Mem: Monum: P. gratus Princeps Paris Archiepiscopus Anno M. DC. XLI. Salisburgi, in dictâ aede S. Nicolai. Ad preces viator, non ad arma. Moriendum est. Nemo hic vincit. manus Quoque dedit vir corpore Et animo magnus Joann. Philipp. Voit à Bergen equest. Loco nat: Paridi Archiepiscopo Salisburgensi & Principi à consiliis & cubiculo. Officiis, unius Legionis tribunus olim, Praesidij in arce & satellitij postmodum annos Continuos XXII. Praefectus. Haeredes moesti grati & pij Hoc Marmor F. C. Tu viator precare, ut triumphet cum Deo. Vixit annos LIV. Mortuus Anno M. DC. LIII. Mense Augusti XIV. P. O. G. Salisburgi ad S. Petrum. In hoc speculo nosce humana. Viator Silens lege Nam qui hic jacet, silentium amavit vivus. Perillust. [108] ac Generos. D. Joan. L. B. à Plaz: Dn. in Thurn & Gradisch &c. Duorum magnorum Principum Consiliarius intimus, Camerarius, Camerae Director, Praefectus in Wartenfels, &c. minister prudentiâ, rerum usu, fide, famâ singularis: Publicis pro Principibus, pro Patriâ, demùm pro Imperio tricennalibus consumptus laboribus, hic plenus honore & virtute quiescere voluit. Desiit Anno aetat. LXX. A. Ch. M. DC. LXVI. mens. April. moesti haeredes hoc monumentum PP. Ibidem. Viator Post Deum Cole Parentes. Nobilis Vir Dn. Christophorus Freisauf à Neydegg. Amplam Prolem sustulit Ec educavit, pro Religione, Musis, & Republica, Hem! bonus Pater familias! Vixit annos LIX. Desiit Anno M. DC. LXVI. mense Julio, Quo vitam inchoavit die XXXI. Hunc circulum vitae clausit In hoc puncto, Quod sibi prius testamento Designavit. Salisburgi in aede S. Petri. Praenobilis D. Volpertus Mozel Consiliarius, & Cancellarius Aulicus &c. Vir summi ingenij, in omni Jure & genere studiorum versatissimus, vigesimo primo aetatis suae an [109] no jam Consiliarius. Quatuor Principibus, ob fidem optimam integrámque famam, ad mortem usque charus, laboribus confectus honestis & Reipublicae utilibus, hîc cum sua duleissima Conjuge Sara Burcklechnerin requiescit. M. H. PP. Salisburgi ad S. Sebastianum. Joannes Richardus Holzhueter J. V. D. Provinciae Salisburgensis Cancellarius, Ingenio felix & valens vir Ad summa natus omnia, Si Vires corporis aequâssent animum. Florae & Musae Ac Omnis Elegantiae Cultor, fautor Obijt XVIII. Octob. Anno M. DC. LXIII. Fida conjunx Maria Anna Fabrizin M. P. Mense Majo XX. Anno M. DC. LXIV. Mercurini à Gattinariâ, Caroli V. Imp. magni Cancellarij.
Mercurius moritur: quid? Majâ natus? anille,
Dignus qui Majâ, qui Jove partus erat,
Quem sibi vult socium terrenus Jupiter olim,
Sive paret pacem, seu grave Martis opus?
Scilicet, ille jacet. Quid non Fata improbatentant?
Heu mihi, numinibus Mors quoque dira venis.
Iam mihi fatalem praedico, Iupiter, horam,
Quâ fratris venias hospes ad antratui.
|| [110]

Tu quoque nigranti vectus novus advena regno,
Phabe poëtarum Pieridumque decus.
Primus in assuet â pinges albedine regnum.
Quod maestum tenebris nox inamoena tegit.
Magnâ cohors divûm, tumulos, urnásque parate;
Improba falciferâ Mors petit astra manu. Joannes Secundus. Tumulus NICOLAI CORII.
Quid fles? non obiit Corius, licet ossa sub isto
Marmore sint, armis gloria parta viget. Idem. Militis Strenui.
Deseruit Fortuna latus, cecidique peremptus,
Pro vitâ nomen sed mihi fama dedit.
Nam Virtus immota stetit pugnante lacerto,
Nec praeter vitam quid periisse scio. Tumulus III: Familiae Haffnerae Austriacae.
Haffneros cineres, Figulini nominis umbram,
Exilis patrio comines urna finu.
Aptius hand poterant Haffnerum busta recondi:
Par cineri est tumulus, par tumulóque cinis.
Si sragilis vita est, figulíque simillimatestae,
Corperis exuvias quàm benè testa capit? LEOPOLDO HAFFNERO ingenio, moribus, linguis, claro, post Italiam peragratam nono matrimonij mense vivis erepto.
Gradum viator siste: Te paucis volunt
Cineres sepulti, rem quod in Tuam siet.
Caduca vita ac labilis mortalium,
Figulina tota est, ductáque è molli lute.
Fornacis illam flammeae vis ignea
Vt???únque duret, non tamen longùm sinit
Superesse flammis; frangitur ubi tangitur.
Leopoldus eheu! patriâ vix â rota,
|| [111]

Firmâral artus ignibus, cùm Apollini,
Musisque gratus, candidísque Gratiis,
Sophiaque Themidíque sacer, annos plurimos
Spondere laetis caeperat parentibus:
Spondere verò maximè, post Alpium
Super ata claustra, póstque adita connubia,
Thalamúmque castum: sed, quod anget lacryma???,
Tantùm spopondit: omne figulini decus
Evertit operis irruens mortis rigor,
Lutóque primo reddidit vas testeum.
Haec scire tuum erat; nunc Viator abi; licet:
Cunctis abire licet, redire nemini. Ignatius Dickerus. In obitum filioli ejusdem triennalis posthumi, LEOPOLDI HAFFNERI. Haffnerâ Te gente probas, Leopoldule, natum: Fictilis argillae conscia figna refers. Quis dubiret? primos inter disrumperis annos: Quae citiùs modico verbere testa perit? Aut minùs hinc coctos tibi credunt ignibus annos; Aut nimis ê fragili membra fuisse luto. Idem. Alexandro Verdovallio Brugensi V. C. Montinianae in Euganeis extra patriam piè mortuo. Montiniana tuos cineres, peregrináque busta Legit, & externo condidit in gremio. Debuit hunc Civi pietas Brugenfis honorem, Claudere materno debuit ossa finu: Sed vetuit Coelum, quò postera nosceret aetas Omne viris patriam fortibus esse solum. Idem. N. V. CONRADO von Werden Cath. Majest. Fido Contadori, septimo supra 50. aetatis anno extra patriam piè mortuo. Vt septem lustro decimo superadjicit annos VVerdius, humano tollitur ê numero.
|| [112]
Septima lux Septembris er at nimis aspera, vitam Quae procul ê patriâ s???stulit, & patriam. Quid fidè numerâsse juvat? mors perfida vertit Calculum, & ê numeris nil superesse sinit. Attamen hoc praestat solatia maxima, puncto VVerdius innumerum quod meruit numerum. Idem. D. O. M. Et Illustri ac Generoso Viro Adolpho â Cortenbach, Toparchae Helmontio: Vice-Comiti Vurano & Duysburgico Domino de Oeckene &c. Pro Regiâ Catholicâ Majestate Gubernatori Silviducensium, ac ibidem equitum turmae, duobusque signis peditum Praefecto. S. Hîc tumulum ante diem properatâ morte solutus, Laus Cortenbacchae gentis Adolphus habet. Flent Helmontani generosi fata Toparchae, Sylva ducísque suum luget abesse caput. Ipsa etiam Virtus, canos laniata capillos, Tam celebri rapto maesta cliente sedet. Jus laude coronat. NICOLAO OVDAERT. Hic & amor recti jacet inconcussus & aequi, Atque Brabantinae gloria rara togae. Nec non exemplar generosae nobile mentis, Ingenuaeque adeò Nobilitatis honor. Denique Vir taelis, nunc livor dicat ut ipse, Debuit Oudartus non potuisse mori. Obiit Bruxellis, Mense Novembri. cI???. I???. LXXVII. D. O. M. Et memoriae Illustris, ac Generosi Viri Dn. Joannis â Carondelet, Toparchae Sorae, &c. Ossa Caerondeleti hoc laeni tecta quiescunt Sub lapide, extremo restituenda die.
|| [113]
Ille quidem cecidit miseranda sorte, rebellis Nevius injustos cum sequeretur heros. Attamen aeternùm fera erit post fata superstes, Legitimi assertor Principis occubuit. Da tumulo flores, & dum sacra debita solvis Manibus, Assyrico fragret odore locus. Maxima quaeque et enim meruit fortissimus Heros, Rite togae functus munere, rite sagi. NICOLAO PERENOTO â GRANVELLA Comiti Cantecrojo &c. Vt Lachesis, canâ pollentem mente juventam, In Vere, Autumni vidit honore frui: Ipsa suum servat si non prudentiatempus, Quare non mihi idem sit quóque juris? ait. Ac spem Belgarum sera & invida Gran vellanum, Maturum ante annos sustulit ante diem. Clariss. Viro Godefrido Lombaert ab Enkenvoirt Patritio Silviducensi. Candidus, humanus, Vir splendidus, integer, aequ???, Quem decus agnovit Silva ducîsque suum: Hac Godefridus habet cineres Lombardus in urna: Optima fatali prima ita lege cadunt. Sed quid fatorum querimur de legibus? omnes In vitae accipimus conditione; Mori. Jus laude coronat. PARISIIS. Pauli de Caussa Com. Samegrini. Nil virtus, nil genus, nil opes, nil vires prosunt. His omnibus & favore pollens, jacet, victus fraude, Et multorum viribus incautum vis obruit, Quem nec publicus inimicus domuit, Nec privatus terruit.
|| [114]
Abi Viator, tace, & pro mortuo ora. Obiit II. Kal. August. Ann. M. D. LXXVIII. AEtat. XXIV. Tu quoque Samegrine jaces hoc marmore tectus, Vni cui non vis unica par fuerat? Obrueris numero victus, non viribus aequis, Cui totas acies ducere ludus erat. Cùm tua non posset virtus virtute domari, Virtutis subiit fraus inimica locum. Ibidem. Lacobi de Levi Cl. Familiae & summae virtutis Adol. Quid marmor, aras, & artes suspicis? Dignus fuit hoc honore Quaesleus, ingenio praestans, moribus facilis, aspectu Gratus: cui artes erant, virtutem colere, Deo, Patriae, & Principi servire: non in juriam, sed mortem patienter tulit. grati animi est hoc monumentum. Obiit IV. Kal. Junij An. M. D. LXXVII. AEtat. 24. Quaesleus jacet hìc, Martis certissima proles Martia, si Parcae tempus ad arma darent. Quantum vi invictus, tam mente & moribus aequus: Felix, si felix non minus ille foret. Invidiam peperit Virius maturior annis, Caefus at invidiae vivit in invidiam. In Monasterio Schyrensi Bavariae superioris. Ad Umbras Si properas Viator, Habes hîc in occasu Magnae familiae Seibelstorffensis maximas, A ligno Paradysi medio (heu) projectas. Faecunda haec Beneficiorum parens Illustri Benefactorum progenie Schyram faecundavit.
|| [115]
Nullum nomino: Quia omnes suis meritis nominatissimi sunt. Aliorum cineres Ludibrio si dispergunt venti, Horum Multis suspiriis grata posteritas conflavit In hunc Sarcophagum; Lacrymis etiam rigavit; ne oblivione arescerent, In quibus ignis perpetuae laudis latet. Multa cùm sacrificia aliis fundâssent, Demumipsi ad Requiem aeternam introitum inceperunt, Ita mortui, ut adhuc perennè vivant, Qui alios beneficiis fecêre immortales. Abi jam Viator; Sed non dole: Non enim dolenda est mors, Quam nullus sequitur interitus Amstelodami in templo Antiquo. HONORI ET AETERNITATI, JACOBO AB HEEMSKERCK AMSTELREDAMENSI. Viro fortissimo, & optimè de Patria merito, Qui Post varias in notas ignotásque oras navigationes, in novam Zemblam sub Polo Arctico duas, in Indiam Orientalem versus Antarcticum totidem. Indeque opimis Spoliis An. cI???. I???c. IV. reversus Victor. Tandem Expeditionis maritimae adversus Hispan. Praefectus eorundem validam classem Herculeo ausu aggressus in Freto Herculeo sub ipsa arce & urbe Gibraltar VII. Kal. Maji An. cI???. L???c. VII. fudit ac profligavit.
|| [116]
Ipse ibidem Pro Patria strenuè dimicans gloriosè occubuit, Anima coelo gaudet, corpus hoc loco jacet, Hanc lector, famamque Viri ama, & virtutem. Cujus ergo Ab Illustriss, & Potentiss, Faederat. Provinc. Belgiae Ordinibus PP. H. M. P. Vixit Annos XL. Mensem 1. Dies. XII. Tumulus JULII PaLMERII, Equitum Praefecti? Da tuba terribilem sonitum, tubicenque canovo AEre tona, bos tumulos clangor & arma decent. Iulius hic situs est, strepitus juvat, & juvat ensis, Clavaque: Parmerium bellica parma juvat. Gaudet & his heros concentibus: en canit umbra Ad numeros: placidos ducit & ipsa cheros. Nunc rur sum tuba, nunc tubicen ser a murmura rursum Ingemina, us cantu marmor a pulsa sonent. Hic honor ad tumulos, magnorum & saxa virorum Debetur, Martis sic stata casira jubent. Pro Patriae hic cecidit, manes gaudete sub urna Gaude & Iuleis umbrae serox tumulis. Pro patria occubuit pugnans, murisque, cruento Dum stetit hostiles reppulit ense manus. Nos plausum fimul ore damus, simul aere canoro, Parmerio: haec patrius munera poscit amor. Jovianus Fontanus. ROTHOMAGI. Epitaphium Caroli Rupisuoldi, Comitis Randani equitis torquati, quinquagenariae cataphractorum Equitum turmae Gall cique peditatûs praefecti; qui, bellis civilibus in Gallia excitatis, in hujus urbis obsidione ignito fictili percussus, [117] praeclaris egrégiae virtutis ac fortitudinis facinoribus editis, extinctus est. Corheic positum est, Anno cI???. I???. LXII. aetat. XXXVII. Lugduni in Gallia, in templo S. Petri. C. Julio Severino Sequano omnib. Honoribus inter suos functo patrono Splendissimi corporis in Rhodani Cor & Arar cui ob innoc. morum ordo Civitatis suae bis statuas decrevit Inquisitori Galliarum tres Provinciae Gall. Huic. ad dextram aliud oppositum est: Tiber. Pompel Ti. fil. Prisco cadurco omnibus honoribus Apud suos funct. trib. Leg. V. Macedonicae. Judici arcae Galliarum III. Provinc. Gall. Index arca Galliarum dictus suit antiquitùs Praefectus rei pecuniariae; bodiè le Prasident des finances. Aliud ibidem. Hic. situs. est. Claud. Beliurius. V. C. Delphin. Senatus. Praeses. prior. Cujus innocentia hominum invidiam provocavit & superavit. Vixit Ann. LXX. M. VII. D. VII. Joannes & Pomponius Patri opt. posuêr. Ann. M. D. LVII. Elogium Sepulerale Primarij Praesidis Ducalu Camera Taurini. MAURITIUS PHILIPPA, Joannis Antonij Senatoris Clarissimi Filius. Sancti Michaëlis, Prassi, Ussolij, & Martinianae Comes. (1) Hic situs est. Tanta Vir integritate, Ut Cameralium Quaestorum Protoprases,
|| [118]
Principis jura sine Privatorum injuriâ sustinuerit Tantâ solertiâ, Ut militaribus causis, Rationibusque Praefectus, AEquè militum Censor, & Pater; Illo in officio amorem consequutus sit. In quo Odium vitari non potest. Tam illustri Ingenio, Ut Politicas inter ambages, Subitis ejus consiliis maturius nihil prodierit. Tam ingenti animo, Utnunquam vel fortunae adversitate, Vel negotiorum diversitate, sit obrutus. Omnibus denique tot Ministeriorum dotibus ita praeditus, Ut illum incolumem Probarint Principes, dilexerint populi, suspexerint (2) exteri. (3) Amissum omnes suspirarint. (1) Anno 1656. aetatis 56. (2) Gallici Regis ministri, in commeatuum providentia. (3) Omniae comparatione fiunt car???ra. Emmanuel Thesaurus. Elogium Sepulcrale RICHELMI PRAESIDIS. CAMILLUS RICHELMUS, Niciensis Patritius, Bartholomaei Richelmi Senatoris, Quem (1) Maximi Jurisperiti, maximum Jurisperitum vocant, Filius, Haeres, AEmulator: Hòc etiam felicior, Quòd Paternâ laude claruit, & suâ. Annos enim terdenos Forensi in arenâ Pari disputationum subtilitate, ac soliditate congressus, Ab Magno Carolo, Senatoriâ donatus purpurâ, purpurae fulgorem auxit.
|| [119]
Regio proinde Victoris, & Christinae Administratricis Adstipulante Judicio, In Camerali Magistratu, & Pedemontano Senatu, Praeses, Nunquam perplexo, nunquam flexo suffragio, Quot annis Patrocinatus fuerat, totidem judicavit. Itaque cum placida Senectus De ingenio nihil minuens, authoritatem auxisset: Vivúsque sua Elogia ubique legeret: Immortalis Vir, eò tantùm (2) mori est visus, Ne humanarum legum vindex, Naturae leges infringeret. Paternae igitur Memoriae, posterorum exemplo, dolori suo Bartholomaeus filius Senator, ut satisfaceret, Ejus effigiem, quod unicum morti spolium cesserat, AEternitati restituit. (1) Cravetta Cons. The saurus. Iunior in quaest for. Monachus de rectae feud. interpret. (2) Anno 16???. AEtatis 77. Emmanuel Thesaurus. Elogium Sepulcrale. Magni Cancellarij Sabaudiae. Carolo Philippo (1) Morotio Sabaudiae Archicancellario Debuêre ingenia, Quòd Masas, olim inter popularia sedentes, Inclyti Generis claritate Nobiles fecit. Debuit Senatus, Quòd primariam ejus sedem Doctrinâ & Majestate complevit. Debuit Princeps, Quòd fidelitate subditum, Consiliis (2) Patrem adaequè gessit, Debet Patria, Quòd honorum stadio decurfo,
|| [120]
Et vitae contactâ metâ, Palmas atque Trophaea foris acquisita, In patriae (3) Patrisque sinum, Secum tulit. Anno M. DC. LXI. AEtatis LXXV. Morotij & Rocchaebaldorum Comiti, ex Cevae Marchionibus. (2) Archicancellarius, Principis pater vocatur. (3) Ludovici Pedemontium Protopraesidis, jam humati. Emmanuel Thesaurus. Elogium Sepulcrale COMITIS CILIARII. Augustae Taurinorum Patriae Optimus Civis & Pater D. Octavius Capris Ciliarij. Rocchae, Montismartij (1) Comes In Mauritianâ Militiâ, Majorum stemmatum Eques. Mauritij Principis â Subaudiâ Eques Cubicularis, Niciensis Comitatus, & Villaefrancae Gubernator. In Gavij, Verrucae, Tridini, Albae obsidiis, In Tricinensi, Monbardonensi, Secusino conflictu; In omnibus denique ferocientis seculi periculis, Sub Augustissimo quatuor Ducum auspicio, Equestri centuriatu, Castrensi Praefecturâ. Pedestri Chiliarchatu clarus; Hostilibus saepè ictibus, Honorisicis semper Principum Encomijs, Strenuitatem juxta, diligentiamque testantibus; A puerili Tyrocinio, ad emeritam (2) maturitatem, Celebres Majorum laudes propriâ virtute cumulavit. (1) Altessani Superioris, & Curtis veteris Dominus. (2) Dies clausit anno 1660. AEtatis 58.
|| [121]
Elogium Sep???rale VERRVCAE COMITIS. Hem fingulare Aulicorum exemplat. Philibertum Gherardum Scaliam Verrucae Comitem. Qui ad Magni Caroli gratiam Suo tantùm ingenio viam praemonstrante. Vix aulam ingressus, Ad illustriores Aulae gradus transgressus, Equestri Deiparae ordine Torquatus; Inde incepit, ubi alij desinunt. Quo argumento contra invidiam Contentus esse poterat, Dum â tanto Principe, tanti est factus, Neque tamen judicium fefellit eventus. Nam primam legationem ad (1) Venetos, fluctuante patri???, Alteram ad Pontifices (2) tres, verè Maximos; Tertiam ad Philippum Tertium iteratò functus; Id â sua dexteritate semper obtinuit, Ut exterorum Principum amorem, Cum sui Principis utilitate (3) connecteret: Qui, non illum modò ad penetralia consilia semper accivit: Sed totam consilij exedram in unius pectore clausit. Ergò cùm gravissima, & pene deplorata negocia, De Provinciae Narbonensis rebus, de Salutianâ Marchiâ. De Monferratensi expeditione, de Astensi Pace, Infracta fide ac solicitudine pertractasset: Denique, apud Ludovicum XIII. Gallorum Regem, Victoris Amedei, & Christianae â Franciâ, Auspicatissimo Conjugio constabilito;
|| [122]
Quòd digniori negocio vitam impendere non posset, Parisiis statim obiit. Hoc uno dolore nimiam Magni Caroli laetitiam acerbante. Vir suavissimis formatus moribus: Qui authoritati modestiam naturali permiscens temperamento, Invidiam opprimere maluit, quàm invidos. Quibus artibus, fatalem aulicae fortunae Fugacitatem figens, Integrum Principis favorem, ad extremum Spiritum, Ab curiali fascino fervavit, & ad filios transmisit. (1) Hic primus Carolo suasit, ut Venetis adhaeresceret: Suumque consilium ad exitum perduxit. (2) Clementem VIII. Leonem X. Paulum V. non interruptâ Romae morâ. Idem. Elogium Sepulerale MELCHIORIS RVBENl. Hîc tandem se Patriae restituit D. MELCHIOR RUBENUS, Variliarum Comes, Monalis, & Bastitae Dominus. In sacrâ Mauritianâ miliriâ Majorum insignium Eques, & Consiliarius. Ab Magno Carola meritorum aequissimo Judice Ad nobilissimum Thomas Principis obsequium delectus, Qui singularem ejus diligentiam in Cubiculari Ministerio, Strenuitatem, in Praetorianae cohortis ductu; Gravitatem, omnibus in actis expertus; Dignum censuit, cui Epheborum Principum suorum Regimen, educationémque demandaret. Neque levius Invictissimi Victoris Judicium fuit, Qui ejusdem bellicae Virtuti Portuosam Villefrancae arcem commisit.
|| [123]
Ab Mauritio quoque Principe, ad supremum Hospitij Magisterium Totiusq; Niciensis Comitatus Gubernaculum evectus, Domesticam rem, providentissimè; publicam, integerrimè procuravit. Sic honorificis laboribus emeritum emensus aevum, Quietem sibi, maerorem suis, memoriam omnibus Immortalem reliquit. Anno Salutis M. DC. LVII. AEtatis LXXV. D. Carolas Mauritius Filius, Parenti indulgentissimo. Idem. Elogium Sepulcrale LVDOVICI BVNEI. Armigerae Pietatis Imaginem LUDOVICUM BUNEUM, Hastae Pompejae patritium cernis. Hic, suopte ingenio pacatus, Sed bellifero seculi Genio Marti addictus, Unus supra ternas Armatorum Chiliadas, Tribunitias pro Pedemontium Principe gerens vices, Tam militibus amabilis, quàm hostibus metuendus, Summae ferocitati, summam pietatem conjunxit. Hinc, Avilianae arci, hostilibus castris propiori: Tum Carmanioliae, quò Martis impetus vergebat: Demùm patriae, gemino malo periclitanti, Inter Martis, Mortisque terrores, Praefuit non modò, sed profuit. Nam trepidam Urbem, ab hostium insidiis extimè malè tutam, Pestifera lue intimè vastante:
|| [124]
Urbi se civem, civibus patrem approbans; Dum omnes adjuvat, sui oblitus; alienae vitae impendit suam; Haeredes reliquit pauperum manus, Novo exemplo ab Haeredibus optatus, plus tamen â fratre Melchiore Buneo, Monalis Comite: Qui fratrem, ut potest, sibi reftituit. Anno M. DC. XXXVI. Idem. Elogium Sepulcrale ANDESENNI COMITIS. O impenetrabile fatorurn penetrale? (1) Angelum Felicem Gabaleonem, Felicem planè publioae securitatis angelum cernis. Munc ingenito ad Jurisprudentiam pellente Genio, AEvi adhuc acerbum praematura decoraverat Laurus, Et illustriores Senaculi Exedrae, maturiori parabantur, Sed humanis decretis contraria caeli decreta, Cùm Juvenis manum, servando Principi, destinassent; Belligeram Virtutem pacatis artibus hebescere noluêre. Magnanimus igitur Musarum desertor; Palladio de Lycéo, ad Martiam (2) palaestram repentè migrans, Ex Legum Doctore, Legionum Ductor, Ex inermi Jurisperito, (3) Principis armiger, authoratur. Nec sine fati provisu, (4) Scaevola natus; Laevam gladio, dextram calamo exercuit, Ut in utrâque fortunâ, Principi Ambidexter assisteret. O fatorum Arcana! Felix Angelus non erat, solam si Jurisprudentiam coluisset. Praeviderat Numen (5) invictam Principis indolem, Periculis interritam; imò pericula irritantem.
|| [125]
Itaque dum frementi (6) Eridano, Regius insultat puer ê cimbâ, Profundo repentè gurgite absorptus; & omnium oculis ereptus, Novus Phaeton, suo in flumine naufragus, (7) Veriores lacrymas trementibus elicuisset populis, Nisi Armigerum suum, caelestem quasi Aligerum habuisset. Hic enim unus undis immersus, perduelle flagellans flumen, Voraci ê vortice semianimem eripiens Praedam, Regiae Regnóque restituit. Multis ab Augusta parente, multis â Rege patruo, Felicis Servatoris fidelitas, (8) muneribus pensata fuit. Sed continuatis obsequiis, plura ipse praestitit, quàm acceperat: Nam intrepidus Peditum Tribunus, Insomnis Vercellensis Arcis Praefectus, Regius Gallicarum Legionum Marischallus: Omnibus in belli fluctibus, ut in Eridano, Immersabilem testatus Fidem: Ac demùm in sanguinolenta Tridini expugnatione, (9) Ternis ignitarum glandium fulminibus perfossus; Vulnera muneribus cariora, Ad partae pacis solatium, conservavit. Sed heu fatis ipsis contraria fata! Hic ipse fulminum & fluminum Victor; Totiesque sibi superstes; Securis jam rebus, emaritus, dulcique conjugio felix, In ipso aetatis Fortunae Auge, invidâ mortis falce sublatus, Gravem quidem Principi ac Patriae dolorem attulit; Sed Victori Amedeo Sarmatoris & Baldicherij Comiti, Caeterisque (10) fratribus,
|| [126]
Insolabilem consternationem perpetuò reliquit. Decessit die XXXI. Augusti, Anno aetatis XXXVII. Salutis M. DC. LX. Emmanuel Thesaurus. Sepulcrale Thesaurorum Sacellum, In Vrbe Fossanensi. Elogium Sepulcrale ALEXANDRI, PATRIS Emmanuelis Thesauri. Syncerum Patritij Simulacrum Avita agnosce Patria, Hic est Alexander Thesaurus Sarmatoris Comes, Castromanni Dominus: Qui bellicosorum, Doctorumque Progenitorum gloriam In Familiâ bipartitam in se uno integravit. Itaque in Magni Caroli Aulâ, Gloriae Theatro; Equestrium Virtutum, & liberalium litterarum Absolutum spectaculum praebens: Bellicâ Virtute, in omnibus sui Principis expeditionibus Summam Aulae approbationem, & Principis gratiam, Quotidianis congressibus, & honoribus, testatam meruit. Quodque magis mirére: Inter aureos Aulae compedes, tantum sibi libertatis asseruit, Ut nihil discendum ignorasse, nihil dicendum siluisse, Sit virus. Itaque inter tot censores, sine censura; Cùm florentiorem aevi partem, Gloriae ac Principi dedisset: Denique à curis ut vacaret, Curiâ vacans. Bellicae Virtutis, & ingenij laude, in (2) Filios iterum divisâ, Quos partim Marti, partim Minervae consecravit; Maturiores annos tibi, sibique seposuit.
|| [127]
Desiit Anno Salutis M. DC. XXI. AEtaris LXIII. At ne fama desinat, hoc Monumentum Morti objicit Philibertus Filius Primigenius, Sarmatoris Comes. (1) Ad Italiae Principes, & ad componendum Mutinensis Ducis, & Ferrarienstum Piorum, de Saxolij statu controversiam. (2) Philibertum Comitem Magni Caroli Saba???diae Ducis Equitem cubicularem. Ludovicum Praesidem doctissimum. Carolum Antonium olim Abbatem Mulegij, lure utroque insignem, postea in Societate Iesu, Apostolicae Paenitentiariae or aculum. Laurentium Equitem Commendatarium, Principis Scutiserum, in Monserratensi bello ad & anam occisum. Et Emmanuelem Authorem nostrum, qui Masculorum fratrum, siue sororis ullius interjectu, septimus ortus est, quod felici omine carere non putant. Elogium Sepulchrale Patrui sui. CASPARI ANTONIO THESAURO, Antonini Praesidis filio, Pedemontani Senatus Oraculo. Qui sapientiam expeditiùs ut sequeretur, A Conjugio liber: Filiorum amore in fratris filios translato; Ut Sapientiae quoque amorem in Eosdem transferret; Antiquioribus ex familia Doctoribus Taurinense Domicilium, & annuos mille coronatos, Perpetuum Virtutis calcar applicuit. Emmanuel Thesaurus, Septimus ex fratre Nepos, Monumentum hoc, Quod non posuit Haeres, exhaeres ponit, Quamquam dignius, diuturniusque Monumentum Suis sibi in (1) voluminibus ipse construxerit. (1) Quastionum Forensium. Additionum ad Decisiones. De Monetis.
|| [128]
Elogium Sepulchrale Alterius Patrui. MARCUS ANTONIUS THESAURUS Antonini filius, In (1) primaevâ Mauritiani Commilitii erectione, Ab Emmanuele Philiberto, adhuc impuber, (2) Nobilitatis Virtutisq; comendatione conscriptus Eques, Cùm in Belgicâ Martis Scholâ eruditus, Liberae Centuriae Praefecturam pro Tyrocinio gessisset: In Provinciali bello, Dum Berrae arcem, Victoriae Narbonensis residuum, Principi sustinet, pro Principe cadit. Emmanuel Thesaurus. (1) Ex Diplomate sub die 10. Novemb. 1578. cûm nuper Ordinis & Militiae SS. Mauritij & Lazari instaur ationi incumberemus, &c. aliquot Nobiles, qui oblatis precibus hoc â nobis petierum &c. aggregandos esse censuimus. Inter quos cùm te, licet annum duodecimum adhuc agentem &c. (2) Cùmque ex nobili genere natus sis, tibique adeò landabiliae puerilis aetatis tuae indicia, &c. Elogium Sepul???rale Magni Patrui Emmanuelis Thesauri. Juvenalis Thesaurus Antonij Frater, & alter ipse: Utrâque Juris Laureâ floruit; Tantâ apud suos & exteros aestimatione ingenij. Ut Carolus II. Ducalium Jurium Propugnatorem elegerit. Et Carolus V. Imperator, Ad Palatinum Comitatum Equitatumque provexerit. Et gentilitijs ejus insignibus Caesaream A quilam, sublimis ingenij testem, inseruerit. Atque ut Laurea Laureas progerminaret;
|| [129]
Amplissimo Diplomate concessit, Ut seri etiam Nepotes, Juris prudentiae Laureâ donati, Aulae statim Caesareae, Et Imperialis Consistorij Comites habeantur: Judices constituere, Notarios creare, Natalibus supplere, Aliaque Regalia exercere, suâpte authoritate possint. Tantus in Augustissimo Caesare Sapientum amor: Et aeternandae Sapientiae in Thesaurorum Familiâ studium fuit. Elogium Sepulerale Abavi sui. O qui egregiam Familiam regis! Ut pacatè regas FRANCISCHINUS THESAURUS Fossanensis Patritius, Hoc èmonumento, nobile Monimentum praebet. Hic avitis opibus locuples; sed septenâ ditior Prole: Cùm ex antiquâ Thesauriae Familiae (1) Tessera BELLO & PACI; Alios Belligerae, alios Pacatae Palladi, liberos devovisset: Ut Fortunae suae Faber esset, Ratas singulis Fortunas, vivens, vigensque (2) divisit. Itaque bonus, aequusque Bonorum Diribitor, Filios sibi omnes amore mancipavit, emancipando: Et unionem, dividendo, conservavit. Felix Familia; Septemplex & Unica: Inexpugnabili Hydrescens robore. Nam dum singuli per diversos calles ad Gloriam contendunt; Necfratris felicitatem fraternus supplantat livor: Irrupta septem fratres concordia fovebat, quae rarò (3) duos. Septies igitur Pater, de nullius Liberi in obsequelâ:
|| [130]
Septies focer, de nullâ Nuruum pervicaciâ: Nec ulla Nurus, de vivaci Soceri senectâ conquerebatur. Itaque dum omnia fermè Reipublicae negotia canus sustinet Pater: Et (4) Liberorum alij bellicas Adoreas: Alij Jurisprudentiae: alij Philosophiae Laureas, referunt: Et unâ ex domo omnia Patriae praesidia petuntur: Septies Felix Genitor, Tot Filiorum Coronas dum suo colligit sinu, Mortis Felicitatem (5) Diagorae non in vidit. (1) Antiquum Galeae gestamen in hâc Familiâ, Pallas, um inscriptione Bello & Paci. (2) Ex instrumento divisionis & Donationis inter vivos, sub die 16. Junij 1585. (3) Rara est concordia Fratrum. (4) Francischinij Filij Michael, Columellus. Villelmus In???econsultus. Iuvenalis, Comes Palatinus. Antonius Senator. Joannes in Belgio peditum Ductor. Petrus & Stephanus strennissimi Patriae propugnatores, sed ultimus pro Principe in acie occisus. (5) Diagor as senior gravis c??? uno die trium Filiorum, qu???in ludis vieerant, coronas gremio accepisser, exingenti latitia expiravir. Elogium Sepulerale Duûm Majorum. Gemina haec, uno è marmore, simulacra, Sejungi non poterant. Ille est celeber Jureconsultus UBERTINUS THESAURUS. Fossanensis Patriae (1) Ordinator. Qui (2) Legali Dialecticâ perspicacissimo ingenio conscriptâ Justitiae, quae caeca pingebatur, aperuit oculos. Hic est strenuus Bellator, Bartholomaeus Ubertini filius, Qui â Philiberto Pulcro Sabaudiae Duce, Ad Insubricam Ludovici Regis expeditionem, Vix Ephebus, Veteranos inter Centuriones, (3) electus,
|| [131]
De Mauri (4) perfidiâ, Sabaudam Nemesim recreavit. Scitè, igitur ingeniosus scalptor, Cognatos vultus cognato incidens lapidi Jurisprudentiae Strenuitatem; Strenuitati Jurisprudentiam sociavit, Quid enim Justitia sine fortitudine, nisi Virtus sineVi? Quid fortitudo sine Justitia, nisi vis sine Virtute? Illa lictorum, haec Latronum. Ut ergo (5) Palma palmae; Sic docta Laurus, bellicae Lauro contigua. Ad ornandam Patriam, feliciùs gliscit. Hinc geminis ex imaginibus, Unam Optimi Civis Imaginem sculptor fecit. (1) Ex statutorum Fossani libro, cellat. 10. de mandato Ducis Caroli Boni. Anno 1511. cui regimen illius patriae confusum videbatur. (2) Ex Decis. Pedemont. praef. num. 44. (3) Ex Philiberti Diplomate, sub 10. Octob. Anno 1499. (4) Nam Ludovicus Maurus Bonnam Sabaudam Tutelâ, Pupillum vitâ spoliavit. (5) Palmae sociatae fertiliores. Plin: lib. 13. cap. 4. Elogium Sepulcrale VBERTINI IVNIORIS. Detur hoc Monumentum JUNIORI UBERTINO THESAURO, Qui Bartholomaei Bellatoris filius, Ubertini Jurisconsulti Nepos; Jus, fasque, & perspicuè intueri, & fortitertueri, Ab utroque condidicit. Neque virtuti defuit occasio. Nam Subalpinâ omni, feréque omni Cisalpinâ, Carolo Bono ab Gallis (1) occupatâ;
|| [132]
Cùm ferreis civitates, aureis cives machinis quaterentur, Multique jam, desperato Principis infortunio, Victricis fortunae Numen adorarent. Hic ingenuo instinctu, ingenitum sibi Votum statuit, Servire Principi, servare Patriam. Atque cùm â Gallo servari oppida non possent, sine Aquilae ope; AEquali periculo, ne ille raperet, haec retineret: Hic gladio atque consilio, intrepidè adlaboravit, Ut ab oppugnatorum gladiis, ac propugnatorum consiliis, Uni se Principi securam patria sustineret. Ingenti Ubertini merito, Patriae gloriâ, Principis (2) gratulatione: Qui sub maenibus Sanquintivéis partâ orbi pace, Cùm duas res maximè inexpugnabiles redux reperisset, Fossani Oppidum, & (3) Ubertini animum; Utrumque uno tempore, singulari honestamento muneravit. Nam (4) Oppido ipso civitatum praerogativâ decorato; Civitatis insignibus, Sabaudae domus insignia interseruit, Addito Fidelitatis Elogio. Et Ubertini Strenuam Fidelitatem In patria fustinenda, aeternis literis (5) testatus, Patriam ipsam, quam pro tempore defenderat, Militari ejus (6) Praefecturae perpetuò consignvit. Neque hie substitêre Ubertini merita, & Principis beneficia. (1) Anno 1536. Galli Sabaudiam & Pedemontium imparatum invadunt. (2) Ex infra scripto Principis diplomate. (3) Anno ipso 1559. quo Emmanuel Philibertus, Victor ditionem, recuperavit, Vbertini hujus merita testatur Diplomate dato Niciae sub 22. Novemb. 1559. (4) Anno 1566. die 20. Febr. Fossani Civitas novodonatur stemmate cum inscriptione, Fidelitatis Insignia. (5) Eodem [133] Anno, die 4. Maij, idem Dux suo Diplomate testatur de fidelitate, Vigilantiae, Strenuitate Vbertini in Fossanensi oppido tuendo, & militaribus experimentis, suo, & Caroli Boni tempore. (6) Eodem Diplomate Fossanensis Civitatis militarem praefecturam eidem committit, cum arce, & praesidio. Elogium Sepulcrale BARTHOLOLOMAEI IVNIORIS. Vides Juvenile hoc simulacrum Senili Ubertini Junioris simulacro Formâ & ferociâ cognatum? Hic est ab eo satus BARTHOLOMAEUS THESAURUS. Quem fcalpellum Patri similem fecit, Gladius similiorem. Securis enim âb Gallo rebus, non ab Galliâ, Quae pestiferâ (1) Hugonotorum colluvie bulliebat: Cùm Monstrifera illa Hydra, (2) Lemano innutrita lacu, ex Alpium se claustris erupisset: Eversa in Principem Fide, Christi fidem eversura; Taurinensi Regiae, quae Calvinistarum scopus erat, & scopulus, Vicina jam (3) Oppida proserpente viru contaminârat. Itaque trepidante Italia, providissimus Princeps, Ut Carij & Villaefrancae Arces Gemina tunc Taurini propugnacula cis citraque Padum, Infectis Oppidis opposita, in tuto poneret; Illam (4) Ubertino Patri, hanc Bartholomaeo Filio Bellicis in rebus jam exercito, commendavit. Itaque dum Sabaudus Alcides, Contra faecunda Excetrae Capita ferro ac face depugnat: Dumque tria Praesidia, Fossanum, Carium, Villamfrancam Incorrupta isti fide, ne corruptela serpat, gubernant; Venenifera Haeresis, Afflandae Augustae Urbis omni spe desperata
|| [134]
Venenum ipsa suum resorbuit. Miro Patriae plausu, Italiae securitate, Principis fructu; Qui post Ubertini obitum Paternas (5) Praefecturas Filio continuavit, honores auxit. (1) Post Germaniam â Luthero; Gallia ??? Calvino susq; deque versa est: & utraque Gebennenses, Bernenses, & Angronianos contrae subalpinos fovebat. (2) Gebenna Hugonotorum Metropolis Calvini primùm, deinde Bezae sedes. (3) Praeter Marchiam Salutianam & Carmaniolam; alia loca proximiora ille morbus infecerat. (4) Ex Diplomate Emmanuelis Philiberti sub 26. Maij, 1570. cum elogio Fidelitatis, Prudentiae, Strenuitatis. (5) Ex literis ejus Ducis sub Anno 1578. Elogium Sepulcrale Tritavi sui. Pacata, & tranquilla haec imago, Paciferum Caduceatorem ostendit VILLELMUM THESAURUM, Joannis Antonij Armigeri F. Juris intrerpretem, Nimirum Ardelionij Delatores, Exosum semper genus, & acceptum; Intaminatum Fossanensium candorem contaminare nisi, De violentia in armatos, & de violato Principis jure, Apud (1) Ludovicum Sabaudiae Ducem acriter insimularant. Cumque jam scribarum pennae, Indignationis (2) Inebrae volitarent: Hic, cum Patriae oratoribus, ad Principem imberbis (3) Delegatus; Gnarus ut iratorum Regum pertractandi sint animi, Qui decipi faciles, decepti videri névolunt: Non (4) Tribunal, sed Asylum; Non patronus, sed pacator accessit.
|| [135]
Itaque, reos Cives non confessus, sed supplices: Et salva illorum innocentiâ, clementiam interpellans; Civium integritatem, Ducisque authoritatem ita sustinuit, Ut damnare quos non poterat, absolvisse Princeps videretur. Hac arte, cùm bonam Civium causam, Irato opertam, placato apertam subinde ostendisset. Amantissimus Dux, amantissimis civibus Fidelitatis laudes pro Censurâ esse voluit: Pluraque concessit, quàm usurpasse culparentur. Summa Caduceatoris laude; Qui singulari experimento docuit: Amantium iras, amoris esse coagmenta. (1) Ex actis sub Anno 1459. in libro statutorum. (2) Inebrae aves infaustae in Auguriis. (3) In iisdem actis. (4) Haec concio habetur in eisdem actis expressa. Elogium Sepulorale PETRI THESAVRI, Qui Tritavi Abavus suit. AEviternae Memoriae PETRI THESAURI FOSSANENSIS. Qui pro (1) tempore Ex nimia Caesarum imbecillitate, Nimia Regulorum potentia Populos omnes Cisalpinos populabatur; Et meliora praesidia, majoribus insidiis obnoxia, Multos inter Principes Principem non haberent. Nutante patriâ cui se Principi dederet, Hic, ut in victissimum juxtà & sua vissimum Sabaudorum Principum Dominatum caeteris anteferret, Providenti (2) consilio egit: Prudenti legatione (3) peregit. Exindè, reciproco fructu,
|| [136]
Thesauros Sabaudi semper fidos: Sabaudos Thesauri semper beneficos, Sunt experti. (1) Anno 1314. Altero post decessum Henrici VII. vacante Imperio. (2) 10. Niger. de origine Fossani, lib. 3. cap. 3. Decision. Pedem. Praes. Num. 44. (3) Ex instrumento cum Philippo Sabaudo Achayae Principe subeo Anno 1314. Sed Petri Legatio fuit ad Amedeum IV. Sab. Comitem, cum quo Philippus conveuerat, ut in Decis. eo num. 44. & ex antiquis monumentis. Haec Emmanuel Thesaurus. Patavii. GUIDONIS MALTRAVERSI Lucij Comitis. Hic situs est Guido Lucensi notus ab arce, Cujus erat patriae dedita vita suae: Illum nuda fides, & recti conscia virtus, Et genus, & morum nobilit abat apex. Omnia mors solvit, spirantis terminus aurae Obstitit Octobris bis duodena die. Complebat retinens â foet a virgine foedus Post decies quintum lustra ducenta novem. UBERTINI. Ibidem. Solve genis lacrymas, tumulum qui conspicis istum, Flensque suus dicas spiritus astra colat. Nam fuit hic patriae Dux, Pax, jus, spésque salusque, Hostibus hostis atrox, fidus amicus erat. Quem generosa domus plaustro signata rubente Edidit insignem strenuitate Virum. Vbertine, tuis Patavis spes quanta Salúsque Decidit, heu cùm te mersit acerba dies! Jacobi Paduae Domini. Ibidem. Haec magno domus arcta viro, sub marmore parvo Heu pater hic patriae spésque salúsque jacent!
|| [137]
Quisquis ad hoc Saxum convertis lumina lector, Publica damna legens, junge preces lacrymis. Illum flere nefas, sua quem super aethera Virtus Sustulit, hum ??? si qua fides merito. Flere gravem patriae casum, fractamque bonorum Spem licet, & subitis ingemuisse malis. Quem populo patribúsque Ducem Carraria nuper Alma dedit Patavo. mors inimica tulit, Nullus amicitias coluit dulcedine tantâ. Cùm foret horrendus hostibus ille suis. Optimus inque bonis semper studiosus amandis, Nescius invidiae, conspicúusque fide. Ergo memor Iacobi speciosum credula nomen Nominibus raris insere posteritas. Ibidem. PAULI TITULI. De Titulo judex jacet hîc sub marmore Paulus, Juris apex, urbis consiliumque suae. Quem virtute virum nostro Dous extulit orbe, Praebuit at coelo nunc meliore frui. GASPARIS PERUSINI. Mucronem dederat cui Mars ferus; aegida Pallas, Strenua cui Veneti bellica signa Duces; Gaspar habet corpus tumulo Perusinus in iste, Mucronem Mars hîc, aegida Pallas habet. Ex Pamphilo Saxo. ROMAE. D. O. M. S. Franciscus Oranus Franc. F. Leodicen. Patricius in hac arce terrarum S. E. Eam per annos plures incoluit, atque ipsa eum coluit In duodecim vorali Rota Senatorem: Pars III. Epitaph.
|| [138]
Quod munus Annos XVII. sustinuit, Cum quâ peritiâ, integritate & laude? Ipsam roga: Fama communis non mentitur. Inclaruit & legatione duplici in Germaniam Super arduis rebus; Et potuit dignitatibus adjicere. Sed mors manum injecit Nondum matuto & nato Annos LIV. Non sine publico sensu, Et parentis fratrúmque luctu, Qui absentes monumentum hoc Optimè merito P. S. PP. Obiit XIV. Kal. Augusti, Anno cI???. I???. XCIX. Habes, abito, aut paululum etiam sistito, Ore atq; corde etiam precare mortuo. ROMAE. D. O. M. Alexandro Junio Antuerpiensi, quod oppidum est in Belgis nobilissimum, Honestiss. Parentibus nato: Romae ob virtutem ad honores evecto, & auditoris Sacri Palatij munere integerrimè functo, haeredd. PP. Vixit Ann. XXX. M. XI. Obijt V. Kal. Octob. An. M. D. LVIII. Roma peregrino magnos mandârat honores, Quos immaturo funere mors rapuit. Discemeo exemplo, Virtuti praemia nunquam Deêsse, sed & quovis tempore disce mori. Philippi à Fürstenberg. Quisquis ad haec casu venies monumenta Viator, Molliter ut recubent ossa precare mea. Civis eram, pacis fimul, & pietatis amator, Musis ac studiis deditus ingenuis.
|| [139]
Principe cognomen tenui de monte, Philippus, Claro, siqua ea laus, natus & ipse loco. Caetera scit patria, & per tot modò tempora cives, Eloquio tecti, consiliisque meis. ALPHONSI AZOLI. Atellae. Hic jacet Alphonsus Bazolus, Caesaris armis Clarus, & Hispano stemmate magnus Eques. Interijt longâ confectus febre, reliquit Exu vias terrae, seque, animámque Deo. FRANCISCI URSINI. Spoleti. Hic jacet auratâ Franciscus torque superbus, Patriacui fuerat Roma, sed Vrsae domus. Vix quater Elei numerabat praemia cursus, Dum cupidum ad patrem Parca reclusit iter. Spoleti cineres, requiescit spiritus astris: Nominis at toto spargitur orbe jubar. BRACCII FORTIBRACCII. Perusiae. Exciderat Latiis bellandi gloria terris, Nec pedes ad pugnam, nec fuit aptus eques. Prob scelus! externo populi Duce bella gerebat, Atque erat externi militis illud opus. Ereptum Italae reddit decus inclytus armis Braccius, & cives restituit patriae. Hostili scelere Hirpinam procul occupat urbem, Dum Capuae Princeps regia signa gerit. Tristia sic semper miscet fortuna secundis, Hic Patriae pietat, ossa revecta locar. GUIDARELLI. Ravennae. Stemma, domus, patriae nitor, atque illustribus actis Clarus & insignis hic Guidarelle jaces. VENERII DELPHINI. Venetijs. Venerius Venetae Delphinus maximus urbis Splendor, in hoc parvo marmore tectus agit.
|| [140]
Hic bello atque mari, belloque, togáque domîque, Atque foris miro cultus honore fuit. Franc. Marini. Ibidem. Hic de patricia Franciscus prole Marinus Compositus molli membra quiete jacet. Nec cessit fato totus, pars vivit in astris, Divisumque hominem terra, polúsque tenet. Philippi Corranii. Ibidem. Pars fluida ingenui jacet hìc humata Philippi Corrarii, sed mens indicat unde fuit. Virtute & prole patrios complexus honores, Gregorio Papafratre levatus erat. Georgii Pantini. Ibidem. Pantinus jacet bìc generis lux clara Georgj, Eloquium, probitas, gloria, fama, genus. Ossa tegit marmor, famae lux verberat astra, Stellifero gaudet umbra beata polo. Franc. Landae. Ibidem. Franciscum quem Landa pium tulit alta propago. Functus in hoc tumulo continet ossa brevi. Quem Doctor, quem clarus eques virtute decora, Duxit Vitalis gentis & orbis honor. Bartholom. Coleoni. Bergomi. Alcides unum, geminus gerit ille Leones. Vnde hoc? ille feras vicit, at iste Dutes. Balthasaris Torquati. Ticini. Balthasar hîc jaceo Torquatae gloria gentis, Ossa hîc, ast animam clarus Olympus habet. Pace (age quis nescit?) clarus, celeberrimus armis Illustres misi sub mea jug a Duces. Debuit aeternos igitur quos terra triumphos, Hos parat ??? mihi regia tuta Poli.
|| [141]
Polydori Sfortiae. Mediolani.
Sforzia avus, Pater est Franciscus Maximus ille,
Cui Virtusque parens, sors bona amica fuit.
Est Mediolanum patria haec divissima verum,
Atque hominum, generis nomina fecit avus.
Corpore, mente, manuque vigens Polydorus in artes,
Et generis titulo conspiciendus eram.
Praeter spem praestare nihil, sed fas fuit, heu Mors
Tam bona vota, heu Mors, praecipitata tulit. Cornelii Gonginii. Dorthonae.
Quid mihi divitiae prosunt? quid nobile stemma?
Majorum varia & parta trophaea manu?
Quidve aetas florens, multis exercita terris?
Quid mores placidi, formaque honesta juvat?
Sperabam reditum, patriamque revisere laetus,
Sed mea me prohibent fata redire domum.
Nam febris exurens magno mea membra calore
Vitalis cursus stamina di scutiit. Ossa, cutemque tegit tellus, sed spiritus usque
Cum divis Triadi personat ore melos.
Ac spero tandem redivivus carne resumpta
Surgere, & aternùm vivere cum superis.
Praeteriens igitur saxum hoc mi chare Viator,
Gonginio bene sit quaeso precare Deum. Militis cujusdam.
Miles eram Regis, Preinorum stemmate claro
Ortus, militiâ nune fruor aethereâ.
Sic nec nobilitas generis, nec firma juventus,
Nec vires, nec opes rumpere fata valent. Aumalidis.
Aumalidem tristis Rupellae ad moenia caesum,
Parte hoc nunc marmor deteriore tenet.
Laetatur coelum & tellus; Mers sola gemiscit,
Triste boans, lacrymis ora rigátque suis.
|| [142]

Námque animâ coelum, Tellúsque cadavere gaudet:
Sola suum vinci Mors delet imperium. Ludov. Balsacus. MARTIGI.
Hec pietate & Marte gravis sub marmore tectus
Martigus est; simul & Mars Piet ásque jacet. Idem. VALETI.
Valetum cùm non potuisset vincere Mavors,
Parcaru??? dextras mutua in arma vo??? at.
Scilicet egregiam parit haec victoria laudem;
Numina cùm superent quatuor unum hominem. Idem. ROBERTI PECHAMI. Roberto Pechamo Anglo, equiti aurato, Philippo & Mariae Angliae & Hispaniae Regibus olim â consilijs, genere, Religione, virtute praeclaro; qui cùm patriam suam â fide Catholica deficientem aspicere sine summo dolore non posset, relictis omnibus, quae in vita carissima esse solent, in voluntarium profectus exilium, post sex annos pauperibus (res rari exempli) haeredibus ex testamento institutis, sanctissimè ê vita migravit. Id. Septembr. M. D. LXIX. aetatis suae LIV. Thomas Goldoveldus Episc. Asavens. & Thomas Kirtonus Angli testamenti Procuratores Poss. Ibidem. Ad S. Mariae de Clementia, Transtiberinae Regionis. D. O. M. Roberto ex vetustissima familia Comitum de Altaemps Gallesii Duci, A Sixto V. Pontif. Max. Praetorianis & urbi Leoninae & Piae, indeapud Avenionem & Comitatum Venasinum militaribus copiis Praeposito, in ipso Virtutis conatu & honorum cursu immaturè extincto,
|| [143]
Cornelia Ursina Virginij F. Conjugi Clarissimo maestissima posuit. Vixit ann. XX. M. I. D. XIV. Obiit III. Non. Novemb. M. D. LXXXVI.
Trans Tiberim tumulata jacent delata Faliscis
Roberti invicti marmore membra Ducis.
Quisquis ades, lymphásque sacras, lacrumásq; tepentes
Sparge, & odoratis floribus ossa tege.
Ille celer claras Superûm properavit ad arces,
Scilicet humanas aethere ridet opes. RAVENNAE RASPANORVM. Ex Nobilissima Familia Patritio insigni Raspano, Cujus in victa Virtus solâ prudentiâ superata est. Vixit Annos XLVII. ac Julio F. Equ. insigni, non minus Matricharo, quàm Illustribus Viris grato, Virtute, ingenio, Moribúsq; raris decorato, quietis publicae Conservatori; Quo orbata Civitas, non sine bonorum omnium maerore valdè, ingemuit. Vixit annos XXIV. Minor aeque Filiae dulcissimae ac pudicissimae mira indole praeditae: Vixit annos XXVII. Joanna Raspona Conjunx, & Mater in utráque Fortuna, magnae Virtutis, invictique animi Mulier, piè pos. anno salutis Humanae M. D. XXXVII. Mense Novembri. Viator, si quid in humanis veri est, hîc comitas, liberalitas, hîc decus patriae sepultum est. Mendacium putas? famam consule. Ostasio Raspano Viro dextrâ pectoréque fortissimo, Pontifici omnibusque Italiae Principibus Charissimo, Raspona domus maestissima B. M. P. C. Dies Diem indicat. Postremus de omnibus.
|| [144]
Venetiis in S. Stephano. MARINVS GEORGIVS, Philosophus, Orator, Senator Clarissimus, qui propter optimarum artium studia fuit tota in Italia, exterisque gentibus summo honore ac nomine; legatus innumerabiles provincias obiit, domi forisque magistratus amplissimos, quosque facillimè adeptus est, & summa cum laude gessit; inter quos captivus pro Republica factus, in diuturnam valetudinem cùm incidisset, Leges Urbanas ex S. C. corrigens, lugente Civitate extinctus est, H. S. M. quod Helena Maura uxor sequatur T. F. V. vixit annos LXVI. Obiit 1532. LAVRENTII ROCCHAE. Ibidem. Qui Reipublicae in administratione versamini, & ad amplissimos in eo gradus ritè contenditis, Laurentii Rocchae, Vlyssis doctoris F. magni Venetorum Imperij Cancellarij vitam vobis imitandam proponite: nam cùm virtutes ipse reliquas, quarum cultor usquequaque studiosissimus exstitit, ea semper bonitate & innocentia decoraret, ut sui ordinis principatum incredibili omnium consensu fuerit consecutus, annos LXX. Jam natus è tenebris in lucem excedens, certissimam verae gloriae & honorum adipiscendorum cunctis rationem declaravit. Georgius Stephanus nepos gratiss. Pos. V. Id, Junij M. D. LIX. CONTARENORVM. Ibidem Siste, quisquis es, gradum, & cineribus Nobilium CONTARENORUM ritè salvere jussis, Felix abito. Cùm venerit dies Domini, in misericordia ejus egrediemur. Brixia, in SS: Faustini & lovitae. Memoriae aeternae Illustris Viri Pauli Avogardi Brixiani, qui ob insignem [145] animi erga Deum pietatem, SS. Q Faustinum & Jovitam patriae suae Patronos, ad tuendam am plificandámque Brixianorum societatem, eorum SS. nomine in urbe nuper institutam, pro sacris, diebus singulis in ea faciendis, mille aureos nummos moriens legavit. Societatis ordo bene meren. Pos. cI???. I???. LXXIII. LVCHINI CVRTII. Ticini. Tegitur hoc lapide Luchinus Curtius J. C. patriae decus, vitae speculum, pacis amator, praecipuus vitiorum osor. Anno 1502. Genuae ad S. Matthiam. Philippus Doria Comes, vestigia majorum sequens, sub vexillo Francisci I. Regis Christianiss. pro praefecto triremeis Andreae avunculi in Regnum Siciliae citraduxit. In sinu Salernitano cum hostium triremibus legitimè felicissiméque vario Marte conflixit, & gloriosam tandem mirabilémque victoriam, Deo auspice, adeptus est, anno 1528. a. d. 18. Apr. Maximae Virtutis monumentum. Ibidem. Joannis Bapt. Spinolae.
Quid miser incassum tantùm te sponte fatigas?
Cuique sui meritum tale laboris inest.
Vermibus hoc corpus, bona linquimus omnia Mundo;
At melior caelum pars resoluta petit. GENVAE. D. Opt. Max. Sacr. Et Memoriae sequentis aevi. Polyxena Grimaldi Primarum Princeps Hic Lumen tuum alterum,
|| [146]
Hîc Genuae decus immortale, Amor simul atque Honor FRIDERICUS SPINOLA Post fata quiescit: Qui dum Virtutem sequiturin excelso sitam, Inviâ ad Gloriam grassatus est Viâ; Cujus Mascula mens, Eruditio elegans, gnava Fortitudo, posteris aemulanda, in videnda antiquis Parem non habuerunt. Liberalitate exprompta, Laeto lepidóque ingenij Vigore Obligavit sibi publicè omnes, privatim singulos: Cui viventi Neptunus uterque Ultro tridentem submisit Sua sceptra, Viditq; inferiorem se Mortali, necinvidit: Miratus in corpore humano Impavidum Pectus, Contra decumanos fortunae fluctus, Ad extrema constans. Flandrorum Saluti posthabuit suam; Pro Morinis non timidus mori, Walachria omni obstupente. Flores Mater, non Lacrymas sparge. cI???. I???. CIII. XXVI. Maij. Victor super Astra Triumphet. Ioan: VVovverius Antuerp: Pos. Aliud. DEO SACRATUM Atque aeternitati FRIDERICI SPINULAE. Philippi F. Ambrosii Fratris,
|| [147]
Inclytae ftirpis, ingentis animi Viri: Qui Domi cùm inertem odisset quietem, Belli apud Belgas gloriam Meliori Virtute quàm fato Deseruit atque assequutus est. A Maximo enim Philippo Hisp. Indd: Rege Potentiss: Morinorum Classi praepositus Dum cI???. I???. CIII. VII. Kal: Jun??? Acriter, atque animosè cum hostibus Navali praelio certat, Dignam se, factisque, atque Ambrosio Fratre, Stans, adversoque pectore Mortem excepit, Regi Princip: totique Belgarum Populo Dolore inflicto, Desiderio relicto maximo. Sic abiisti, heu! Patriae, imò Europae futurum Decus. SENIS. Illustri Joanni Bentivolo II. Cujus si virtutem spectes, fatis vixit; si aetatem, parum. Is cùm in exercitu Henrici II. Franc. Regis alae equitum magnacum laude praeesset; ad paludem Clavisâ copiis Florentiae Ducis oppressus, in bello quod pro evertenda Senen. libertate gerebat, maluit in praelio fortiter occumbendo egregiam sibi memoriam linquere, quàm fugiendo turpiter avitae gloriae deesse. Cornelius Bentivolus, [148] & Ant. Gal. fratres maestiss. PP. An. Dn. M. D. LIV. Vixit Ann. XX. Pisis in S. Dominico. En Catacusinus ja???et hîc Demetrius heros, Martis honos, Graij gloria magna soli. AEacides alius, Pylius quoque & alter Vlysses, Florentinorum praesidiumque Ducis. FLORENTIAE. Sylvester Medicus H. A. D. Q. qui ita de Republ. domi forisque meritus est, ut equestri ordine, & amplissimis donis, & loco sepulturae maximo consensu civitatis, decoratus sit, Anno salutis M. CCC. LXXXVIII. Vixit Ann. LXII. M. VIII. D. XII. Ibidem. Verius Medices, Eques opibus, & gentis nobilitate clarus, sed & probitate & publicae quietis studio clarior, hac quiescit humo. Locus meriti honoris ergò uni & viventi datus Opt. Civi. Vixit Annos LXXII. M. 8. D. 20. Obiit Anno Salutis M. CCC. VC. FLORENTIAE. In S. Maria Annunciata. Bernardinus Leoncinius Thomae F. Bernardi N. sciens per mortem non esse negligendum, quod per resurrectionem est immortale, sibi & posteris suis Pos. Anno Salutis M. D. LXXVII. FLORENTIAE. D. O. M. Antonio Vidotto, ob pacem inter Anglor. & Francor. Reges confectam, ab Edoardo VI. equestrem gradum, ab utrisque insignia munera consecuto, in patria ab optimo Duce Cosmo in 48. virorum numerum cooptato, Volaterris [149] demum praeturâ & vitâ functo, gentiles ejus, absentibus filiis PP. 4. Kalend. Decemb. Anno 1555. Vixit Annos 63. Mens. 6. FERRARIAE. In AEde B. Mariae Angelorum. Aloysii Pancratii. Quisquis adis magnae templum venerabile Matris, Ad novane pigeat sistere busta pedem. Quid cupiam, noménque neum, Patriámq;, Domúmq;, Versibus hic pancis verba notata docent. Ille ego Campanis Aloysius ortus in oris, Vrbs cui natalis Parthenopea suit: Quem genuit claro Pancratia sanguine proles, Cui decus eximium Martia dextra dedit. Qui toties ausus forti certare duello, Exuvias domito Victor ab hoste tulit. Callia semper erit, semperque Britannia testis Pugnarum, & multis parta trophaea locis. Estensi tandem senio confectus in aula Hîc tegor. haec de me sint tibi nota. Vale. Ibidem. Herculis hîc Strossae tumulus, quem condidit uxor Maerens, Taurellae Barbara gentis honos. Plus dederit quam vis, non hâc, Mausole, meretur Plus tua: fortunâ haec non pietate minor. Ant. Tibaldeo Auct. Obiit An. Salut. hum. M. D. IIX. Ibidem, in Divi Francisci. Ruberti Troili. Ille ego, qui nunquam, Mavers, tua signa reliqui, Pro patria promptus fata subire mea. Post varios tandem casus, vitaeque labores, Rubertus tegor hoc Troilus in tumulo. M. D. XXX. Mense Junio.
|| [150]
AENE AE VICO Ibidem. Nobili Parmensi. C. R. Alfonsi Ducis II. Ferrariae antiquaria in antiquario versanti, cùmque ipsis versis ad humum verso tandemque collapso, & repentino obitu suffocato, imaginibus tamen penè spirantibus, scriptísque suis immortalibus sublevato, & vitam perpetuam respiranti Catharina uxor moestissima posuit, An. M. D. LXIII. Vixit An. XLIV. PATAVII. Nicolaus Catarus vir optimus, in amicos officiosissimus, rei bellicae ita peritus, ut exemplum desit, & Reipublic. Venetae adeò fidelis, ut parem fortassis aliquem, superiorem verò habuerit neminem. Is Veneto Senatui, sub cujus Imperio per XL. annos militavit, adeò carus fuit, ut nec pace, nec bello ab expeditione unquam vacuus fuerit: & ubi majus periculum instaret; ibi fuit praesidio: cùm summis militaribus honoribus functus esset, obiit â Christi natali die M. D. XL. ???tatis a suae LXXVII. TRIDENTI. Memoriae Defunct. S. Georgio Fronsbergo Imp. decretis Germanici exercitus Duci, qui per Tirolim defectionem colonorum compressit: per Liguriam & Regionem Transpadanam Italiae Urbes, populos rebelles perdomuit: ad paludes Venetas & turrim usque Mergeram Victor accessit: ferro & igni urbem terruit: socias civitates oppugnatas, exercitúmque ad loca iniqua delapsum, ex hoste confertiss. obsidione quartùm & quintùm liberavit. Vicies plus minus, signis collatis pugnavit, fortitudine, celeritate, animo consilioque rebus inclinatis praesentissimum se & in victum praestitit. Post ingentia facta vitâ perfuncto patri Opt. Gasperius F. pientiss. gemens illachry [151] mánsque mon more majorum religiosè P. An. Christiano 1528. mens Aug. 20. Obiit diem. Vixit An. 54. Graecij in Styriâ, apud PP. Francisanos. Piis Manibus Nobilis ac Generosi Domini Joannis Georgij Pacher, AA: LL: & Philosophiae Magistri, SS: Theologiae Baccalaurei, J. U. Doctoris, nec non Int: Aust: Regiminis Secretarij, Et quod praestat omnibus Dei Virtutisque amantissimi. AEtatis florentissimae Sed jam Coelo Vir maturae, Quia tam exactum anno vix toto Se terris exhibuit Secretarium, Intimo meruit ad mitti Concilio Divorum. Cor Usque eò nobile Ne vel Uxorio temeraretur amplexu, Hymenaei vincula rupêre coelites, Ut sequeretur Virgo Agnum quocunque ierit: Amori tamen pendens jurato tributum Justi, Rectique amans Doctor Ignibus arsit sed felicibus, iis fidelibus licet Usque ad mortem. Ut vel sic perardentes ignes reperiret sibi (Quam tu illi precareris) Requiem aeternam. Ibidem, apud PP. Franciscanos. Epitaphium hoc Stren: Dominus Martinus Bermeittinger J. U. C. Mont. Jur. Provinc. Assessor, Senator Graec. suis, suorumq; Cineribus sacrum voluit,
|| [152]
Transeundum est. Vita Viatoris quid erit nisi transitus? inde Et transit totum quidquid hic orbis habet. Transit honor, transit fortuna, pecunia transit, Lex semel haec posita est, transeat omnis homo. Transivêre Patres, simul hic transibimus omnes, In Coelo Patriam qui benetransit habet. Hic dormiam feliciter, jacebo molliter, Donec Vigilans Judex à somno excitet. Sta, Ora. Graecij in Styria. In hoc ??? signo vinces. Philippus VVilhelmus de Lindau Centurio. Franciscus Ignatius Baro de Leibelfingen Locumtenens. VVolffgangus Christophorus de Frandorff Vexillifer. Tres Equites Ordinis Mariano-Teuthonici: Uno hic jacent in sepulchro, Prosapiâ Nobiles, Virtute bellicâ Nobiliores: Pugnârunt enim contra Turcas simul, Simul ut vincerent, aut gloriosè occumberent, Juxta Ordinis statuta sanctè institura Occubuerunt fortes in prima fronte aciei Anno M. DC. LXIV. Calendis Augusti In Montibus S. Gotthardi, super quos ros & pluviae Veniet, quia ceciderunt ibi fortes in bello. Sed cadendo vicerunt Christianitatis Hostes. Viator applaude, ast non sine prece ac laude. Viennae, ad D. Stephanum. En jaceo generis columen laudabile nostri, En patriae jaceo spes opulenta meae. Pannonis ora dedit, dulcem rapit Austria Vitam, Inque tuo tumulor, culta Vienna, solo.
|| [153]
Criminis innocuus, quod turpis fama notaret, Exegi vitae tempora pauca meae. Ateneris Musas vero sectatus amore, Salvificam didici cum pietate fidem. Consilioque juvans patriam, studióque fideli, Tranquillae pacis suasor & Author eram. Ardua, praefectus, syncero munia corde Sustinui, verae dexteritatis amans. Officiosus eram, nec mens mihi conscia fraudis, Iustitiam colui, verbáque sancta Dei. Hi???c ubi Legatum me Transylvania mittit, Imponens humeris quaeque regenda meis. Caesaris Augusti genua ad divina volutus Defero commissae, pondera magnae, rei. Parva mora; (heu) tristis depascens viscera morbus, Me gravis ardenti Febris ab igne necat. Sic fatis pereo, sic fatis vivo superstes, Quod mihi terra dedit nomen, id ipsa tulit. Tu mihi Christe fave, cujus me gratia coelum Promissae donat, regna beata domus. Sparge salutifluo perfufim corpora fonte: Mens Paradisiacos pura pererret agros. Ossa tegit tumulus tenui mutata savillâ, Sed subit aethereae spiritus astra plagae. Ibidem. Participem casus quem Caesar habebat in omnes, Quíque Palatino fulsit honore Comes. Mente tenax, virtute nitens, gravitate verendus, Synceráque colens júsque piúmque fide. Hoc Tumulo Wolfgange jaces, sed fama perennis Vivit, & aethereo mens nitet alta polo. Viennae, ad Scotos. Ne erede, artificem tibi verba dedisse, Viator, Qui mira sculpsit Relligione Virum,
|| [154]
Respicis Alphonsi Mercado in imagine vultus: Hunc Hispana dedit, Teutona terra regit. Notus erat Marti in campis, Sylvísque Dianae, Hostes prostravit viribus, arte fevas. Vesontiae in aede S. Stephani, epitaphium Octo Comitum Burgundionum. Bis quater hîc Comitum sunt corpora, quêis dedit ictum Mors, & ibi solitum nobis solvêre tributum. Gandavi in D. Michaelis. D. O. M. V. N. JOANNI HAURAEO, Wallaei Toparchae Aristidi Flandrico, Qui consulari apud Gandenses dignìtate Summâ Prudentiae, & integritatis Famâ perfunctus, Supremis testamenti tabulis, bis mille Et sexcent. floren. annuis In pauperes Rara liberalitate erogatis, Decessit Anno M. DC. XXV. Prid. Non. Mart. H. M. P. Vixit Annos LXXIV. M. V. Claudij Puteani unäcum parentibus Sepulti. Hic tumulus tres unus habet ter vina Viator, Unique ter flores sere: Treis quos unus amor tenuit, tenet una Sepultos Tellus, brevíque vinculo, Amplexúque levi pariles amplectitur artus. Ah cum parentibus suis Claudius hic ingens, ingenti clauditur urnâ, Togaeque purpuraeque honos.
|| [155]
Qui Regis cor dulce fuit, qui dextera regni, Tuique pars ô Gallia. Mitis amor blandis placidè sic junxit amicis. O dulce foedus! en jacet In tumulo matris, jacuit qui matris in alvo: In matre vivus, cúmque matre mortuus. Daniel Heinsius. Aeneae à Marivortâ. Antverpiae. Quis sim, quis, olim, quis denique Vivens fuerim, requiris hospes Optime? Sum pulvis, olim nobilis. Dum fata vitam haud invident superstitem Belli, togae, domi, foris Heroas inter splendidos haud infimus, Et miles & Dux Agminis. At fortè nomen, & genus quaesiveris, Et Patriam de nomine; Respondeo, quod Cypridos quondam fuerit Gnato, Creusae conjugi; Idem Parentes indidêre infantulo, Vocatus AEneas fui. Gens Marivorta originem mihi dedit, Antiquitate spendida. Brugis in auras me mater primum tulit, Herois inclyta, & pia. Quid sim (quid olim vel potius nuper) fui Scis hospes. At tu quis sies Tenebris situs nequeo quidem cognoscere, Sed tu te ipsum noveris. Abiit ad superos XIX. Maij An. M. D. LXXVI. NAMVRCI. Sereniss. Principi Joanni Austriaco, D: Caroli V. Imp. [156] fil. post Mauros in Betica rebellantes subjugatos, Turcarumque max. classem apud Patraseo Duce funditus fugatam deletámque, cùm in Belgio Proregem ageret, in castris Bougranis, continua sebre in ipso juventutis flore sublato, avunculo amantiss. Alexander Franciscus Parmae Placentiaeque Princeps in Imperio Successor, ex mandato D. Philippi Hispp. ac Indiarum Regis potentiss. hanc altaris tabulam Caenotaphij loco P. C. cI???. I??? LXXVIII. Sylvae Ducis, in S. Joannis Evang. AEviternitati Sacr. Provocatus ab hoste Gallicae turmae Duce D. de Breaute genere claro, aetate feroci, Gerardus Abraham Sylvaeducensis, in ducenda equitum item turma D. Antonij Schets de Grobbendonck, vices gerens, cum XX. duobus commilitonibus contra totidem Gallos, veteri Horatiorum exemplo, virtute, & successu admirabili, caesis hostibus XVII. in conspectu patriae, ac pro ejus gloria fortiter dimicans, cum fratre Antonio ac duobus alijs militibus suis cecidit, qui â turmae suae Duce solenni sunere huc delati, ob mortem, quâ non potuit contingere gloriosior, resurrectionem gloriosam hic exspectant. Anno cI???. I???c. Non. Februar.
Vivite magnanimi ju venes, fortissima nostrae
Robor a militiae, patriae vobisque parastis
AEternum virtute decus, Victricia gentes
Arma stupent aliae, certamine viribus aequo
Marto pari; numero palmam sed dispare Gallus,
Hostis in hoste probat. Volucres victoria pennas
Exuit, Avaticis sedes ut figat in oris,
Belgica terrarum dum gloria circuit orbem. Sylvae-Ducis, ad Franciscanos. Posteritati. Franciscum de Aquilar Alvarado virum nobilem Hoc monumentum habet,
|| [157]
Quem Torum Castellae oppidum edidit 5. Non. Oct. A. cI???. I???. XXIII. Imper. Caesari Carolo V. strenuum militem, Philippo II. Regi Catholico Centurionem, Tribunum, Gubernatorem Duynkerckanum, Virtute, Providentia, Constantia constantem: Animi & corporis fortitudine supra fidem Pro fide insignem: Sed & Philippo III. ac Belgij Principp. â Consiliis militaribus, cui denique Quod prudentem & sortem decuit Contigit in actu mori, Nempe in castris pro ista Urbe II. Kal. Novemb: A. M. DC. III. Qui diu vixit & malè, non diu vixit, sed fuit. Qui parùm vixit & benè, non diu fuit, sed vixit. At qui diu benè vixit, an non vitâ dignus alterâ ? Istud cogita, Lector, & hoc jacenti vove, sic posteritas tibi. Eivira de Valentia Brugensis marito, (Heu quondam suo) Amoris & maeroris monumentum P. C. J. Lipsius. Vlirajecti, in D. Petri. Nobili doctóque Viro D. Carolo Smytero Gandensi, curiae Hollandiae Senatori Regio, pos. Joannes Lentius. Hic posuit Flander Smyterus Carolus urnam Consul apud Batavos, Regis, Ibere, tui. CVM Bata Vos beLLIs VeXat CIVILIserInnIs, FIXos he V proprIIs VVLnera VVLnerIbVs. Martius hunc rapuit, caeloque Astraea locavit, Hic celebri tantùm nomine fama viget. Obijt IX. Kalend. Aprilis.
|| [158]
LEOVARDIAE. M. S. Joanni Maltisonio exgente Cimbrica prope Chersonesum Familiâ & loco apud suos illustri, Maltone Jantson in Cimbria quondam Juri dicundo praetore generali, & Sophia Bilde, parentibus oriundo, qui Anglia & Scotia peragratis, fratrem Ordin. Belgij in Frisia occidentali legatum invisurus, dum pugnae ad Boxum propè Leewardiam animosiùs quàm feliciùs se immiscet, nec periclitantem vult fratrem deserere, lanceâ transactus fortiter cadit, aetat. Anno XX. Salutis cI??? I??? XXCVI. Steno Maltisonius fratri desideratiss. P. C. Fraterni exemplar me sama loquetur amoris, Sit quam vis vitae metacruent a meae. Ibidem. Si piet as candórque mori doctrináque possent, Et cum justitia non temerata fides: Hoc tecum Gilberte velint sub marmore condi; Tam sunt constanti faedere juncta tibi! Ast ea mortalis cum sint im munia fati, Participem sortis te voluêre suae. Ibidem. Si pietas, si sama mori, si denique summum Regia nobilitas posser obire diem; Si quicquid Charites praestant mortalibus, unquam Interit, hoc unoclausae latent tumulo. Vivus enim haec verè tenuit Fridericus ab Haere, Et secum aetherei vexit ad astra poli. ALBERTI BONERI, qui obiit M. DC. XI. Ibid.
Mirare lector: ille qui heic jacet Albertus
Bonnerus, uno in pectore omnia complexus
Miranda quae Virtus sacit & decor recti.
Hinc est quod ad Rempublicam capessendam
|| [159]

Vocatus, ut Pater Patriae gubernarit.
Tandem peregrinus heic redit ad suos cives.
Miseranda Frisia! sed nesas reluctari.
Namque ut optimum quidque est,
Itae interit primum. Jodoci Sasbouti Praesidis Geldriae. Siste gradum: quod es ipse fui, fort assis eris cras Quod sum, cadaver putridum. Olim lodocus eram Sasbout: me misit in auras Delfst, Clara, pars Bataviae. Terdenis patriae causas decidimus annis, Pars Consili haud ingloria, Deinde & pacatis Praeses Ius; Caesare, Geldris Dixi, jubente Carolo. Quid tituli ? quidopes? quid nunc prudentia prodest? Mors summa miscet infimis. Sola manet Virtus homini post funera, solam Dum vivis hanc ama. Vale. Sabbae Castilionaei Equit. Hierosol. quod vivens ipse fecit. D. O. M. Putredini & corruptioni Resurrecturis, Utinam in melius! Sabbas Mediolan. ex gente Castil. Frater & miles Hierosol. Et parvo contentus vixi, Parvo contentus & Solitarius Hic jaceo angustè. Qualis fuerim, nec ego scivi, nec tu quaeras. Quisquis es (si pius es) deprecare Deum pro me. Hospes sospes Abi. Vale, & vive memor lethi. Vivens morituro mihi posui.
|| [160]
Mortalium vita, ortus, labor & mors. Obiitanno Domin. Sal. M. D. LIII. Mense Martio. Reliquum mortale & corruptibile Fratris Sabbae. Stephani Comitis Bellocassij, quod sibi ipse scripsit. Hoc jaceo in tumulo, prius at quàm munere vitae Exuor, in veto hoc promere carmen erat: Huc veni, hic vixi, peregrinae fabula vitae Nunc acta est, redeo vita ubi perpes erit. Cygneo sic more mei sum funeris ipse Cantator. Longum, qui legis ista, Vale. Grevelingae. D. O. M. Sacr.
Paulisper hospes siste, me, quis sim, vide.
Heu fata! quis sim, quis fui, vide ac abi.
Mî Nomen omen per Deum Valens dedit,
Magni Philippi Regis, & domi & foris
Assèrtum ego ivi jura mente, vel manu:
Sub Austrio Ioanne; sub Farnesio;
Sub Austrio Ernesto gravia feci & tuli:
Bis quinquies trajectus, hinc dextrum ad Slusam
Emisse ab ictu brachium amitto globi.
Hujum oppidum loco, arce munitissimum,
Bis quinque cinctus millium armatâ manu,
(Supremus Imperator hisce copiis)
Sub jus redegi Principis priscum sui.
Dourleniam arcem hinc vidimus; sed vidimus,
Lumenque laevum hic, lumen heu! heu! quid loqu???
Quin lumen omne glande liqui plumbea
Transfossus. Haec est vita, hic exitus mihi.
Mihi apprecare Lector, & si vis abi
In Cattuacos, vise monumentum hîc mei
Gymnasion ingens, aere conspicuum meo.
Ergo adprecare, Lector, & si vis, abi.
|| [161]
PARISIIS. D. O. M. Christophoro Thuano August. F. Jac. N. Equiti, qui omnibus togae muneribus, summa cum eruditionis, integritatis, prudentiae laude perfunctus, amplissimosque honores sub Franc. I. Henr. II. Kar. IX. Henr. III. Christianiss. Regibus consecutus, Senatus Paris. Praeses, dein Princeps, Sacri Consistorij Consiliarius, mox Henr. tunc Aurel. ac demum Franc. Andeg. Cancellarius; tandem, cùm de judiciario ordine emendando, quaestura, regno fraudibus ac rapinis vindicando, & Scholarum disciplina restituenda cogitaret, nulla inclinatae aetatis incommoda antea expertus, ex improvisa febri decessit. Uxor, liberique moer. P. P. Vixit annos 74. D. 5. Obiit anno Salutis cI???. I???. XXCII. Kal. Novembris, Elogium sunebre D. JOSEPHI DV BERNET. Sta viator. Jacet Sub hoc marmore magni viri exiguus cinis; Hic est illustrissimus D. Josephus du Bernet, Senatus Aquitanici Princeps. Olim futurus Praeses, adhuc puer praelusit praesidi; Inter coaetaneos primus. & penè semper praeses fuit: Anno AEtatis 20. Theses publicas de utroque jure Non tam sustinuit quàm docuit; Ita discipulus ut Magister dici posset. Advocatus Generalis cùm per aetatem esse non posset; Supplevit annos maturâ eloquentiâ, Dixit publicè, & suffragia extorsit ab invitis: Ex magno consilio Praeses apud Burdegalam, Eloquentiae oratoris addidit Majestatem Praesidis;
|| [162]
Sensit hanc Eloquentiam tumultus Aginensis, & conticuit. Apud Salyos, Princeps senatus, Officio primus primum se probavit ingenio; Inde illa Authoritas nulli secunda nisi Regi; Inde in vidia crevit, unde favor nasci debuerat: Jussus privatam vitam agere apud Biturigas, Negabat ullam virtutem pulchriorẽ esse quàm exulem. Revocatus Burdegalam primarius Praeses, Diu servavit Patriam, etiam perire volentem, Denique dum apud Lemovicas exulem Senatum colligit, Evocatus est ad ecelestem Senatum, quem nulla vis dividit: Nec imparatus ivit vir coelo maturus, Semel moriturus quotidie mori didicerat. Stationes Jubilaei sic obivit, quasi iturus ad coelum; Et Sacramentis Christianis expiatus, Egit judicem sui, ut judicem Deum praeverteret. Obiit anno aetat. 63. Abi Viator. Hic magni viri exiguus cinis Olim magnum resurget in virum. Petrus Labbè. Elogium Funebre D. LVDOVICI GIRARD. Perfunctus magnis honoribus, Superavit honores quos gessit, Meruit quos non gessit, Dignus sigillis regijs quae intra familam geri vidit, Ex Senatu Redonensi translatus ad Parisiensem, Per unam purpuram transivit ad alteram, Ex Senatore supplicum libellorum Magister, Ex illo apud Pictavos, & Xantones juri dicundo Praepositus,
|| [163]
Repraesentavit Regem duabus Provincijs, Et solus instar Senatus fuit. Ad Rupellam ne diffluenti militi aes deesset, Obaeravit nomen suum, & supplevit aerarium; Victus hac arte Soubisius praelusit vincendae Rupellae, Author Victoriae Montmorancius, Girardus adjutor fuit. Extincto fratre regiarum rationum Procuratore generali, Successit dignitati qui successerat meritis, Arbitratus Regem esse divitem cùm regnum est dives, Temperavit rationes regias & publicas, Et sic egit Procuratorem Regum, Ut non omitteret publicum. Et se quoque credidit Procuratorem Dei, Nec segnius curavit rationes divinas quàm regias; Procuratus more Christiano ultimis Sacramentis: Ex fisco regio translatus est ad coelestes thesauros, Illic futurus locuples ubi nullus est pauper. Abi Viator. Et dalacrymas magno cineri, Publica jactura est cùm Vir magnus fit cinis. Idem. Elogium Funebre. Illustris D. De Bruillart, Baronis de Coursan. Sta Viator, & disce Qualis Coursanus fuerit, ex eo. quod non fuit. Dominus Baro de Coursan, Non fuit legionum Tribunus, Non fuit Castrorum Praefectas, Non fuit Ductor exercitus, d totum non fuit, quia esse recusavit.
|| [164]
Fallor, id totum fuit, dum esse noluit. Legiones rexit, sed sine Tribuni nomine, Castris praefuit sed sine Praefecti munere; Exercitum duxit sed sine Marescalli dignitate; Admisit onera titulorum. rejecit titulos, Timuit praesse militi, cùm rapinae timebantur, Tunc praefuit dum nihil timebatur nisi hostis, Credebatur ei acies quasi alteri Marti, Victoriam sperabat miles, si Coursanus imperaret. Nullum sub Henrico Magno bellum gestum est, Ubi Coursanus non vicerit: Adhuc fortitudo & conscientia Coursanij proverbium est, Palliati Coursanij aut vincere sciunt aut mori, Conscientia Coursanij timet aurum, non ferrum. Haec cogitatio eum recreabat morientem, Pugnavi, ne alieno ditescerem, Vici Henrico Magno nec sum major, Vixi privatus etiam dum fui publicus, Hic circulus vitae meae Rex & Deus. Abi Viator & Disce. Neque armis nocêre Virtutem, Neque arma Virtuti. Petrus Labbè. Nobilis Domini Nicolai de Boessat, Epitaphium. Sta Viator & mirare Novum audaciae genus. Insolens Parca ausa est aggredi spiritum, & occîdit, Is est Nobilis D. N. de Boessat, agnomine Spiritus. Hactenus spiritus extra Mortis aleam erant, Nec videri poterant expertes coloris,
|| [165]
Nec apprehendi expertes molis, Nec vulnerari expertes corporis. Boëssatus spiritus erat, & tamen occubuit: Quaesivit mors vulneri locum, & invênit. Oppressit hominem Apoplexia, ne vulnus sentiret, Obstruxit meatus sensuum, & spiritum intercepit. Fallor non intercepit spiritum, sed emisit; Hospes corporis animus, & indigena caeli, Indignatus obstrui sibi vias sensuum, Penetravit clausos aditus, & exivit; Et facilis fuit exitus dum caro non sentit. Hac arte dum Mors parabat fallere, mortem fefellit. Abi Viator, & imitare si potes, Boëssatus nomine spiritus erat, Et poterat appellari Virtus. Mutaverat penè carnem in spiritum, Et spiritum in Virtutem. Tu si spiritus esse non potes, Esto Virtus. Petrus Labb???. Elogium Funebre Domini Gastonis de Ranty. Sta Viator ad nobilem tumulum; Jaceret sub eo Virtus; si mori posset. Audi qualis fuerit Gasto de Ranty. Nobilis sanguine, nobilior fuit Virtute: Bellum gessit heroum more, non praedonum, Correxit duellum dum vitare non potuit; Pugnavit ut parceret, non ut vinceret; Et victor celavit victoriam suam, & sui in juriam. Conjugium coluit quasi nexum animorum, non tantùm corporum.
|| [166]
Ad altiorem vocatus sanctitatis gradum, Omnes vocantis gratiae gradus efficaces reddidit Nulla est virtus quae in eo summa non suerit; Amabat in viâ Deum amore patriae: Amabat proximum amore gratiae, non naturae: Benignus erga omnes, benignior erga miseros fuit, Ut sublevaret miserias, saepe se miserum fecit, Ut solaretur egenos, saepe ipse egere voluit. Potior illi tamen animorum cura fuit, quàm corporum, Neminem allocutus dicitur, quem melior??? non fecerit, Saepè etiam meliorem frugem persuasit in vitis. Nullum est crimen, quod non emendârit, vel fleverit. Abi Viator, caetera nosti. Tota hominis Vita publica historia est. Illud omnibus elogiis dignum, Professus est palàm Virtutem, Ne quis eam inhonestam putaret, Docuit facilem esse inter arma, Et pulchram sub purpura. Et tu Viator disce. Generosi animi esse amare Virtutem, Ignavi timere. Petrus Labbè. Elogium Funebre D. Philippi de Torsi, D. de la Tour, Atrebatensium Gubernatoris. Sta Viator, & irascere morti. Quae non ausa heroëm palàm aggredi, Per insidias occîdit. Hic per omnes militiae gradus accesserat ad supremum, Marescallus suturus qui Mars alter jam erat; Missus trans Alpes ad Galliam olim Cisalpinam, Mantuam Gallicam reddidit, & penè Cremonam.
|| [167]
Gubernator Casali datus, Evertit casas obsidentis exercitus, & Casale servavit. Post servatum Casale datus est servando Atrebato, Tradere se dixit Ludovicus gloriosam urbem fideli Gubernatori, Et fidelem Gubernatorem gloriosae Urbi: Ut ageret Gubernatorem, patrem egit, & judicem; Temperabat paenasamore, & crimen puniebat non hominem, Inde ille amor Gubernatoris quasi Patris, Et metus quasi judicis: Imperij tenax si jussisset, abstinens ne juberet, Nullum imperium fterile senfit, Nullum obsequium difficile. Nemo severiorem appellavit dum puniret, Nemo molliorem dum parceret. Ut subditos haberet homines, erat ipse subditus Deo, Amabatur in illo Deus & timebatur, Nemo imperantem sprevit, ne sperneret Deum. His occupatum curis Apoplexia oppressit, Non tamen imparatum: Saepe tales insidias mors heroibus struit, Dum palàm non audet aggredi. Abi Viator, Et mortem falle, ne illa te fallat. Pêtrus Labbè. Illustrissimi Domini D. Nicolai de Balleul, Epitaphium. Sta Viator, & luge jacturam publicam, Si es pars publici. Hic jacet Vir lilustrissimus D. Nicolaus de Balleul Praeses Infulatus Senatûs Parisiensis,
|| [168]
Alumnus Henrici Magni, & Ludovici Justi, Didicit ab illo praestare magna, ab hoc justa; Donatus ab illo dignitate Consiliarij, ab hoc Praesidis. Quas dignitates non emerat, nulli vendidit: Nemo ab illo damnatus est, nisi reus, Nemo injuriam accepit, etiam inimicus: Nemini inimicus fuit, etiam laesus. Legatus trans Alpes penè illas iterum Gallicas reddidit: Cancellarius Reginae omnem ceram beneficam fecit, Praepositus aerario publico ditavit Regnum, non domum; Urbanus praetor populosam Lutetiam quasi familiam rexit. Praefectus Nosocomio pauperes aluit quasi älumnos Dei. Denique publico bono natus magis quàm suo; Pertaesus Vitae inter Mortes civiles; Mori voluit, ne sub se Praeside pax publica interiret. Abi Viator, Et luge plures Magistratus in uno periisse. Obiit An. Dn. 1652. aetat. 63. Petrus Labbè. Gratianopoli. Sta Viator, & Luge. Hic jacet Vir magnus publicis lacrymis dignus, Nemo illum novit, qui illum non luxerit: Tota hominis indoles erat, bonum esse; Nemo hominem rogavit, cui bene non fecerit, Saepè ipse quaesivit cui faceret bene. Homo opulentus, & Praeses, Ita hominem divisit & Praesidem, Tota hominis Vita beneficentia, Tota Praesidis, Justitia fuit.
|| [169]
Quaeris hominis nomen? jam audisti, Praeses erat dignitate & oris specie, Dixisses ex solo aspectu Praesidem esse. Penè morbum & mortem terruit, dum aspexit. Mortem ipse dum sensit, non timuit, Ruri morbo tentatus valedixit deliciis suis, Atque ut erat lepidus, penè vetsibus lusit. Reportatus domum, rogavit filium, ut id praestaret Patri, Quod ipse praestiterat moribundo Parenti, Nec ille deseruit morientem, & penè sequi voluit. Clausit paternos oculos & penè suos, Relictus est superstes, ne totus Pater interiret. Abi Viator. Superest parvus cinis ex Magno Praeside, Et tu olim cinis eris, & minor cinere. Petrus Labbè. HEIDELBERGAE. Arte, Forte, Marte. Exercituum Ductori S. PETRUS BEUTRICHIUS Monpelgartensis. Cùm gentis suae hon. tenuitatem Virt. & erud. famâ illustrasset: Prud. & integritatis laudem ex variis legationibus Retulisset: Francor. Regem liberas voces ferre ac perferre docuisset: Helveticum militem industriè conscripsisset: Caroli cohortem per hostes infestos Bonnam perduxisset: Apertis occultisq; inimicorum machinis invictus Sub ipsa Navarrae expedit. contra impiae conjurationis Tyrannos susceptae initia A Ter Max. Imp. electus emigravit c???, l???. XXCVII. prid. eid. Febr. aetat. XLII.
|| [170]
Joannes Casimirus C. & Adm. Pal. Bavariae Dux Consiliario, Legato, tribunoq; meritiss P. D. LVNAEBVRGI. Henrico Husano Isenacensi Thuringo, ab ineunte aetate in Germania, Italia, & Gallia, bonis literis & linguis exculto, & mox supra aetatem egregio Oratori, politico, & Icto. Saxoniae & multorum Principum Consiliario & Legato, Cancellario Megapolitano, & post Aulicarum jactationum taedium Lunaeb. quoque Reip. Syndico, dexteritate & usu rerum conspicuo: & in Consiliis, transactionibus, & pacificationibus mirificè expetito, piéque hîc defuncto, in spem optatiss. resurrectionis uxor & liberi cum lacrym. P. P. AMBERGAE, in templo Monasterij. Wolfgangus Haller â Raittenbuech & Amerthal, Carolo V. Ferdinando & Maximiliano II. R. R. R. Impp. nec non Dn. Friderico III. & Ludovico Patri, & filio Comitibus Palatinis Rheni Electoribus &c. & Dn. Joanni Casimiro Comiti Palatino Rheni, &c. Tutori, & Administratori Palatinat. Electoralis â secretis & Consiliis. Positis hic carnis & in ea haerentis peccati mortalibus exuviis, Expecto resurrectionem mortuorum, & vitam in coelo sempiternam, per Jesum Christum Dominum nostrum, qui conslitutus est â Deo Judex vivorum, & mortuorum: Quo cum ut post mortem aeternùm beatus viverem, vixi semper, ut moriturus, Anno M. D. XCI. WITTEBERGAE. Gregorij Baronis à Lamberg. Quem florere vides hodie, cras occidit ille: Quid sumus, ab? miseri? Pulv???s, & umbra sumus. Pulvis, & umbra sumus, met am proper amus ad unam, Qui benè desierit vivere, salvus erit.
|| [171]
Sic quoque Gregorium lumen vitale reliquit, Qui Lambergiaco sanguine natus erat. Vivus ad aetheream migravit spiritus arcem, Ejus in hoc tumulo molliter ossa cubant. Goloniae, ad Minoritas. Miles eram Regis, Preinorum stemmate claro Ortus, militiâ nunc fruor aethereâ. Sic nec nobilitas generis, nec firma juventus, Nec Vires, nec opes rumpere sata valent. Obiit Anno M. D. LXXXIIX. in profesto SS. Simonis & Judae. Brugis ad Carmelitas, ante summum altare. Deo Opt. Max. H. S. E. Caspar Zapena, gente Hispanus, stirpe nobilis, manu & consilio bonus. Militia multiplex eum vidit per varios suos gradus promotum ad Tribunatum. Et moxâ Rege Philippo III. Praefectum Alexandriae apud Insubres destinatum: Quod munus nisi animo non cepit, morte interceptus tristi ad oceanum pugna, Ubi solus paene auctor non pugnandi, sententiis & publico fato victus, robore & animo invictus, Fortiter pugnans vulneribus confectus; captus denique Ostendae, obiit piè & Christianè Non. sextilibus, Anno cI???. I???. C. cùm vixisset ann. XLIV. Hic in omni munere suis amori, hostibus terrori fuit, Liberalis, magnanimus, prudens. Togate lector bene precare mortuo. Sagate lector & imitare mortuum.
|| [174]
GORLIC. D. O. S. Georgio Emerico Eq. Nobiliss. qui cum opifice & duobus cum seqq. Comitibus in Palaestinam Profectus, ibique militari dignitate & Equestri super sepulch. Christi Anno M. CCCC. LXV. M. Jul. D. XI. donatus esset, post tot exhaustos terra maríque labores, tanto itinere confecto, cùm domum ad suos patre adhuc superstite revertit: tum sacellum hoc D. Crucis, vicinúmque cenotaphium ad exemplum expressum, sibi & posteris FF. Ipse deinceps Reipub. hujus Senator, ad Annos XXXVI. Cos. V. finem vitae clausit, Anno M. D. VII. M. Januar. D. XXI. Joannes Joannis F. Georgij Equ. N. N. Emmericus avo B. M. P. cur. M. D. LXXIIX. BASILEAE. D. O. M. S. Et majorum splendore, & virtute propria Nobiliss. Juveni Vito Christophoro Welzero, Frauenstenij, & Nusbergae Domino, Illustris & inclyti Viri Dn. Christophori Welzeri, Sereniss. Carolo Austriae Exarcho, â Consilijs & Carinthiae Praefecti filio; qui praeter aetatem omni politiori doctrina, variarum linguarum peritia, & singulari prudentia instructus, Italia, Gallijs, Britannia, Germaniáque feliciter perlustratis, dum ad suos commodius redeundi expectaret tempus, Basileae Rauracorum angina, ardentíque febri correptus, in coelestem patriam piè emigravit, summo suorum, patriae, & inverso familiae luctu; inverso fatorum ordine, cariss. filio mater moestissima FF. Obijt Anno Domini M. D. XXCVII. IIX. id. Novemb. Vixit Ann. XIX. M. D. VII.
|| [175]
Ibidem. Sifte Viator. Et Georgio â Collen, patri octogenario, pro pietate tua condoleto. Sicoris & moris probi heîc conditur Eugenius, ??? nobili Coloniorum gente apud Megalopyrgenses oriundus, spes patriae, columen familiae, juventutis exemplar, dum Rheno per aestum recreatur, vortice abreptus, in ipso aetatis flore, in medio studiorum cursu, pro Italia, quam cogitabat, coelum adit. cI???. I??? XXCVII. XVI. August. In Templo Campidonensis Abbatiae. Monumentum Wolfgangi â Viridi Lapide, vulgò Gruenstein, Viri Nobiliss. ac Doctiss. Salve Viator, & noli terreri: Communis haec est, quam aspicis, mortalitatis nostrae facies. Sed qui sim requiris? Fui, non sum: Es, non eris: Nec ego te in tenebris noscere possum. Sed ut teipsum noscas, rogo. Vale. Novissimorum tuorum nunquam immemor, Ut non pecces, & moriaris perpetim. Obijt An. M. D. LV. In territorio Brunsvvicensi. D. O. M. S. Hoc monumentum intrepido, ac Nobilissimo Heroi, Dn. Joh. Michaëli ab Obentraut Eq. Rhen. Regiae Dan. &c. Majest. Christiani IV. Equitum locum Tenenti Generali, qui hîc die Martis, 25. Octob. 1625. fortiter pro Patr. & Libert. occubuit. F. F. D. O. M. Justus Blitterswyckius Eques,
|| [176]
Qui inter paucos eminuit, inter plures hic jacet. Traduce è Sicambris in Brabantiam Equestris Ab antiquo Ordinis stirpe, Genus suum innato Virtutis genio expressit. A se exigens quod Majores fuerant. Litteris, quod illi armis, cùm inter Juris consultos excelleret, A Consiliis esse Regis meruit: In Sanctiori quoque AErario Fisci Advocatus, Munus difficile tam dextrè, & incorruptè administravit, Ut Regi suo utilis, nemini gravis esset, Quin imo (mirum dictu,) illis ipsis adhuc gratus, Quibus decessit quod Fisco illatum. Varias non minori fructu, quàm laude Provincias obivit. In Burgundiam verò, Geldriam, tractumque Transmosanum A Rege delegatus, Utrobique ab agnatis illustrioris notae viris Avidè, laetè & magnificè exceptus est. Illic singulari industria & supra expectationem Censum Regium in solo salis proventu ad ducenta octodecim florenorum millia annua auxit. Hic ut commercium nobis cum Batavis reseraretur Auctor fuit, Quanto Populi commodo, tanto applausu: Et sic Regi atque Patriae non parum prospexit. Caeterum animo candidus, Consilio promptus Eloquio facilis, hoc egit semper; Ut suum sibi nomen vindicaret. Optimum Parentem liberi, quem vivum coluerunt, Mortuum lacrymis, luctu, pietate prosecuti sunt, Et hoc monumento honorârunt. Vixit Annos - - - -
|| [177]
Et quanquam senex, praematurè obijt. M. DC. Erycius Puteanus. Richardi Glocestriae Comitis, qui obijt Anno 1262. Hic pudor Hippolyti, Paridis gena, sensus Vlyssis, AEneae pietas, Hectoris ira jacet. Londini in templo D. Pauli. Sacrum memoriae D. Chr. Hattoni Gu. Fil. Jo. Nep. antiquiss. Hattoniorum gente oriundi, Regiae Majestatis D. Eliz. ex nobilibus stipatoribus L. Viri, sacratioris Camerae generosorum unius, praetorianorum militum Ducis; Regij pro. Camerarij, sanctioris Consilij Senatoris; summi Angliae ac Oxon. Acad. Cancellarij, ordinis nobiliss. San. Georgiani de Periscelide equitis; maximo Principis, omniúmque bonorum moerore cum LI. Annos caelebs vixisset. D. XX. Novemb. Anno Christi M. D. XCI. in aedibus suis Holburniae, piè fato functí. Guiel. Hattonius eques auratus, ejus ê sorore nepos, adoptione filius ac Haeres maestiss. pietatis ergò posuit. Emmanuelis Sosae Lusitani. Ne Sosae cineres hîc quaere, nec ossa, Viator; Nam locus hic Sosae nil nisi nomen habet. Caetera Memnoniae rapuerum omnia tigres, Et prae Memnoniâ tigride, saeva sames. Dives opum fuerat, gemmâque gravatus, & auro; Hinc spolium terris, aequoribusque fuit. Nunc illi ex opibus reliquum manet omnibus unum, Civibus exemplum possit ut esse suis. Jacob. Biederman. S. I. Cujusdam Comitis Galli. Functus honorato scuto, plenúsque dierum Evocor ad superos, pignora quid gemitis?
|| [178]

Reddere depositum lex est, ideò proesenti
Corpus humo, Manes restituóque polo.
Tullite, quod vestrum est, insig nia, Iura parentis
Scilicet & titulos, plus satis urna mihi. Senis in S. Francisci D. O. M. Quisquis es, si pius es, ne parcito lacrymis, Hieronymus Saracenus hoc parvo contegor tumulo: qui, dum ab hostibus obsessam patriam liberarem, pectus clypeum pro civibus offerens, victoriam, & immortalem mortem reportavi. Quae superis, naturae, patriae, amicis, parentibus debui; persolvi. Si pie patriam amas, quaeso ne invideas. In acerbissimam pietatem maestiss. Parentes PP. quarta olympiade nondum peracta. An. 1526. m. Quinct. d. 27. ANCONAE. MANILII MARVLLI Tumulus. Manilio Marullo patria Constantinop. vetustiss. Marullorum genere nato, qui ex D. D. Gordianis Marullis Rom. Imp. originem ducunt, omnibus virtutibus, honestísque moribus praedito: à Turcis fortunis ampliss. spoliato, patriâque ejecto: summis magistratibus legationibúsque variis, terrâ maríque laboribus, vita denique idibus Novembr. Anconae defuncto, Philippus, Theodorúsque filij parenti pientiss. qui vixit Annos LXXXXV. pos. An. Sal. M. CCCCC. Aliud.
Flens primùm has auras bausi puer omine dire,
Flebilis ereptâ vita suit patriâ.
Nunc quoque flens morior, ne quid non flebile restet:
Haec est humani conditio generis. Euphrosynes Tarchaniotae Man. Marulli Uxoris.
Quaenam hoc in tumulo tegitur matrona? venustam
Ille pudicitiam dixerat, haec eadem est.
|| [179]

Quodgenus? Inachidi. generis fortuna? beata.
Sed cecidit patriâ deficiente suâ.
Quis torus? unus, & hic felix sine lite, Marulli.
An mater? sero pignore fecit avum.
Quae vita? intenebris. quae causa indigna doloris?
Occasus patriae, ser vitiúmque grave.
Ecquem cum patria luxit? fratrémque patrémque:
Sed quas felices diceret esse animas.
Felices nimirum animae, sed & haec quoque felix
Foemina tam rari pectoris in tenebris. Philippi Marulli Manilij Patris.
Siste hospes, atque hoec verba, si placet, lege.
Neque enim rogamus nisi lubentem quempiam.
Ego Philippus hic Marullus contegor.
Posuit, superstes filius Manilius,
Vxorque Thomae, hoc satis, caetera alij.
De Marullo ulterius proloqui nesas. Michaëlis Tarchaniotae Euphrosynes Patris.
Parce hospes, cinerésque pios ne laede prosanus,
Si nescis, caslis haec loca sola patent.
Nec te privatâ moveat quod claudor in urnâ,
Hoec quoque fortunae, non mea cura suit.
Longè, hospes, longè tamen erras, si mea credis
Nomina in exiguo tota reposta solo,
Quaeque tot ob patriam pugnando vulnera passus.
In cineres mecum versa abiisse leves.
Atque utinam ob patriam tantùm, nec dicerer hospes
Cum patria & natis oppetiisse tribus.
Quos ego supremâ comites hortatus in horâ,
Vincere dum nequeo, pro patria perij. Tumulus Michaëlis Tarchaniotae Marulli Euphrosynes Tarchaniotae & Manilij Marulli F. Philosophi & Poëtae praestantissimi.
|| [180]

Dum floruit magni decus By???antij
Marullus, alti lucidam Jovis domum,
Laudesque factáque omnium extulit Deûm.
Visa suorum caede, patriae ignibus,
Leto parentum, fortis exilium tulit,
Sacris operatus Musicis; fluvio peris,
Aliis dolendus. Ipse quae praeviderat,
AEternitatis templa, non miser colit.
Electro & decorus aureo, & totus gravis,
Graiam faeit cantu stupere Pierin. Pauli Tarchaniotae Euphrosynes fratris Marulli avunculi.
Quod procul Inachiis tegeris carissime ab oris,
Desine de fato Tarchaniota queri.
Vna eadem terra est, quam cernis, ubique locorum,
Nec minus Elysium hinc, aut minus inde viaes???.
Nam nobis mandata satísque supérque dedisti,
Tot rerum invictus pondere & exilij. In D. Rumoldi. Mechliniae. D. O. M. Nobili ac Strenuo Viro CATERINO WYTS Leg. Burgund. in Regia militia centurioni, Qui apud Andriam in praesidio Dum animosè in hostem lacessentem equo erumpit, Solus à pluribus circumventus adversus resistensque caeditur, glande plumbeâ caput trajectus, Sed sic quoque nec ensem nisi mortuus & extortus demisi???. Cecidit aetatis suae A. XXIX. Ch. ???. I???. XCVII. Non. Mart. Piissimo Filio parentes, heu, maesti & superstites, P. P. Caenotaphium circa cineres majorum.
|| [181]
Ad Carmelitas. Bruxellis. Piae Memoriae Sac.
Vides sacellum hoc, Lector? id turbaverat
Eaedaver atque nuper impius furor,
Turbantium faedantiumque hic omnia.
Erant sepulti nobiles aliquot viri
Ex Angiana stirpe: quot beaverat
Et dignitate & opibus in simul Deus.
Atque hi vicissim, quidquid hoc erat, Deo
Construxerant, ornaver antque. at barbari
Nec hos reveriti jam quietos, nec Deum.
Evellerant disjecer antque haec omnia.
Sed non tulit, qui stirpis ejusdem cluet
Eques Iacobus Angianus, is Deo
Cultum reposuit, & decus majoribus.
Impendio suopte. macte vir ingenij.
Depraedicande nunc, beande postea
Cùm coeles inter Coelites eris tuos.
His omnibus lector faventiam exhibe,
Et vota pro quiete eorum suscipe. J. Lipsius. In aede primaria, Virgini Virginum Saor. Antverpiae. D. O. M. Sacrum, & bonae memoriae CORNELII BRUNII Antuerpiensis, Arnoldi ex Maria Bomberga Filij, Cui viro pleraque laudis & voti eximiè contigerunt. Probitas, prudentia, doctrina, opes, Sine fraude, sine vanitate haec habuit, publicè privatimque exhibuit. A Thesauris hujus oppidi saepiùs, itemque in senatu saepiùs, omnibus profuit, Officio, beneficio, consilio, exemplo. Tu lector illi benè precare mortuo.
|| [182]
Vixit ann, LXV. obijt VIII. Kal. April. cI???. I???. XC VIII. Haeres, & cognatus avunculo M. P. Arnoldus de Cordes. Justus Lipsius. Ibidem. DEO Sacrum. Et Memoriae Hadriani Tacquetti. Viri à stirpe nobilis moribus ad probitatem, Ingenio ad modestiam facti. Qui in re ampla & lauta cum omnium laude vel gratia Vixit ann. LXX VI. honestè, tranquilléque obijt XVII. Kal. Mart. cI???. I???. IC. Liberi VI. utriúsque sexus superstites optimo & meritiss. Parenti ipsi maerentes P. P. Viator adde vota, & hanc tibi qui scis eundam, praeeunti. Huic fave. Idem. In D. Andrea. Antverpia. AEternitati S. Monumentum hoc habet Cornelium von Eckeren Equitem Hierosolymitanum, Monetae Regiae Praefectum & Curatorem. Quae munia integrè & cum laude obijt, Atq; ipse obiit ann. Chr. cI???. I???. LIX. AEtatis suae LXXII. Habet & Robertum von Eckeren Cornelij sanguine & virtute Fil. Qui Praefectus item monetae, Et urbi ab Eleemosynis, Ut famâ sic aevo compar Patri.
|| [183]
Obijt ann, aetatis suae LXXII. Christi. M. D. XCIX. Precare Lector, quod precari alios Tibi preceris, istic si sies. Idem. Francisci Martinij. Neapoli.
Heus oculo errante qui lori tesqua haec aspicis,
Consistere hic repaululum Musae jubent:
Martinus ille flos Iuvenum quot suerunt
Quot nunc sunt, quot suturis erunt seculis
Doctus, eruditus ipso in Musarum sinis
Istic reliquias deposuit corporis.
Lugete Musa Latij & Musae Galliae,
Et quidquid usquam est hominum qui Musas amant,
Vester ille vates & vestrichori decus
Florente cùm aevo famae currum ascenderet,
Morte captus abiit hunc in communem locum.
Sic DI voluistis homines nullius pretl,
Bucos, blennones vitam vit les frui.
Vates ferè ante vitam vita interfici. J. Lipsius. Donza meus jacet hic. Tecum, mi Douza, jacere Candorem & Musas, ingenuè fateor. J. Lipsius. ANTVERPIAE D. O. M. Sepulchrum hìc vides Magni Viri Joannis van Hove, Qui inter primarios cives, pietate & aliâ virtute eminuit. Ab eleemosynis huic urbi fuit. Id munus optimè obivit. Uxores habuit Mariam vande Cruyce, moribus & ingenio electam, & ex ea quinque liberos, Obijtque III. Non, Sept. An. ???. D. LXXIII. Iterúmque Mariam van Stanfort, sed sine prole,
|| [184]
Singularis exempli faeminam, quae & liberos mariti sui haeredes instituit. Obiit postridie Non. Decemb. A. M. DC. III. Atille ut in vita, sic in morte tranquillus, Obiit XV. Kal. Jul. A. M. DCI. Filij & haeredes maesti P. P. Vides ista Lector, cogita, & quod est caput Morti parate, & bene precare mortuis. Aliud.
Quis hic sepultus est ? Ioannes Hovius
A stirpe honestus, moribus probus, gravis.
E merce rem quaesivit, & negotiis
Terrâ marique. rem quoque auxit, usus est
Auctâ benignè, praefuit Eleemosynis,
Quodmunus urbe in hac habent primarium.
Nec admoventur nisi Viri primarij.
Maritus idem bis fuit: sed liberos
Tulit ex suâ priore tantùm. lam tenes
Quis hic sepulius. ipse quid? preces rogat
Suae quieti impendier. Fac & Vale. J. Lipsius. In D. Mariae. Antverpiae. D. O. M. Sacr. Situs hic est Petrus Le Mesureur. Valentianus, â moribus, & vitae probitate, in rebus indudustria, â fide in Deum & Regem laudabilis, Quiturbidis rebus cedere Urbe, quàm flectere leviter in illae maluit, & Coloniam ivit. Reversus, Eleemosynis publicis fideliter praesuit. Cum Maria Godin Conjuge, lecta matrona, annos XL. concorditer vixit: Liberos XIII. ex ea tulit, IX. moriens reliquit.
|| [185]
Mortuus est autem XVII. Kal. Octob. ann. cI??? I??? CIV. Liberi moesti posuerunt. Heu qui legis, pacem precare mortuo. I. Lipsius. D. O. M. Sacr. D. CAROLO-PHILIPPO DE CROR S. Romani Imperij Principi, Marchioni Haurechio, Comiti Fontenaici, libero Baroni Fenestrangij, Thiecourtij, Buyeni, Dompmartini, Domino Beverae, Acronae, Eurebecha, haereditario Castellano Montensi, & c. Equiti aurei velleris. Primo à cubiculis Regum Philippi II. & Philippi III. Hispp. & Indiarum, Consiliario status Belgici, ibidem supremo capiti Financiarum. Qui paternum genus à Regibus Hungariae, Boëmiae, Angliae, Franciae, atque ipsis Impp. Germaniae: Maternum autem à Regibus Hierosolymor. & Siciliae, & à Sereniss. Lotharingiae Ducibus duxit. Patrem habuit Philippum de Croy, primum Ducem Arschotanum, qui uxore viduus, secundis nuptiis junxit sibi item viduam Annam Lotharingicam, Filiam unicam, Nuptam antea Renato Cabillonio Auraicae Principi. Patre autem quatuor paulò minùs mensibus praemortuo, natus est ipse Bruxellae posthumus Kal, Septembribus, Anno M. D. XLVIII. In eadem urbe, aula Regia, raro honore & pompa, sacro fonte ablutus est, assistentibus testium & sacrorum parentum loco, ipsis, sine alia suffectione. Carolo V. Imp. Augusto, & Philippo ejus filio Hispan. & Indiarum Rege, itemque duabus Reginis Hungariae & Franciae viduis. A sedula & pia matre omni curâ educatus, moribus primò, & mox studiis artibúsque fomatus est, Lovanium [186] ablegatus, Praefecto & Praeceptore egregijs, & honestâ familiâ ac comitatu. Inde juvenescens in Lotharingiam maternam Patriam, mox Germaniam & Italiam missus, linguas moresque vidit, didicit, & animum ad prudentiam usumque rerum variâ inspectione formavit. Ex primoribus deinde Lotharingiae Dianam Dompmartinam, multarum & veterum familiarum haeredem, uxorem sibi junxit, ex qua VIII. proles suscepit, quatuor superstites reliquit. In armis autem & militia, ordines saepiùs duxit, peditum, equitúmque praefectus, laudem fortitudinis simul & prudentiae peperit, majorem pariturus, nisi infaustus sclopi ictus ab hoc instituto in vitum & inopinantem avertisset. At consilij & prudentiae suae copiam, principibus & patriae semper praestitit, saepè in eorum absentia summae rei praefectus, habenas peritè & feliciter tenuit. Varias Legationes in Hispaniam, Galliam, Angliam, Germaniam, in Imperij comitiis, easque de reb. magnis fideliter, decorè, splendidè semper obivit, & ex voto saepe finivit. Religionis Majorum, id est Catholicae, Apostol. Romanae semper cultor; sceptri Hispanici & gentis Austriacae fidus minister & cliens. Inter virtutes rarâ modestiae laude, in illa quidem nobilitate; comis & communis erga omnes, benevolus & beneficus ubi res ferret, in litteratos & eruditos animi propensi, ejusdem sinceri, candidi: in suos mitis, & subditis domini simul ac Patris. Onerum novorum aut vectigalium fugitans, rem tamen familiarem insigni industria & providentia stabilivit, & auxit, sine injuria cujusquam, imò nec querela.
|| [187]
Cùm non omitteret tamen, inter ardua haec temporum & bellorum civilium, principibus operam consilij assiduè exhibere, magnis impendiis & laboribus, quorum mercedem à te Deus aeterne aeternam exspectat. Vixit ann. LXV. Mens. I. diebus. XXIII. Obijt ann. M. D. C. XIII. VII. Kal. Decemb. Carolus Alexander. Dux. Crovus. II. Marchio. Haurechius. &c. Patri benemerentiss. Pio affectu posuit. I. Lipsius. In D. Gudulae. Bruxellis. D. O. M. Sacr. Et Mem. V. N. & Cl. Nicolai Micault, Equitis Aurati, Indeveldae, Doi???pac &c. Domini, Praefectique in Binchio haereditarii, Nati Bruxellae An. ???. D. XIIX. XV. Kal. Octob. Patre Joanne Oisterstemij Domino Equite Aur. & Velleris anrei Thesaurario, atque aerarij Regij Quaestore. Ipse Nicolaus indole & studiis ad Virtutem Prudentiamq; factus, Carolo V. Imp. & Philippo II. Regi Catholico in sanctiore concilio â consiliis ab A. ???. D. LIV. fuit. Mox & Mariae laudatissimae Reginae Hungariae, Caroli Sorori, privatus & domesticus Consiliarius; Próque ea & Regina Eleonora Regg. Galliae & Lusitaniae Vidua, Legatione bene & feliciter in Lusitaniam functus. Classibus instruendis, commeatibus apparandis, aliisque muneribus variè praefectus, In omnibus laudem Prudentiae, Probitatis, Fidei adhibuit & retulit; Pars III. Epitaph.
|| [188]
Donec diutino marcore â terrenis Regibus ad coelestem abijt. A. ???. D. LXXXIX. XVII. Kal. Septemb. Itemque memoriae Mariae Boisot Petri filiae, Qui Rovvae, Doirpae, Hussingae &c. Dominus fuit, & Eques Auratus, aureique Velleris & aerarij Regij Thesaurarius. Ipsa nata est Bruxel. A. ???. D. LXXIX. IIX. Id. Mart. Suaviter & concorditer cum marito vixit, & XIV. ei liberos dedit. Obijt V. Kal. Jul. A. ???. D. LXXIIX. Optimis parentibus Hoc monumentum quinque superstites liberi devincti Parentum meritis P. P. cum lacrumis & votis. Fuêre, Lector, hi quod es, Et mox quod hi sunt, ipse eris: O dura Sors mortalium! Haec Parca parcit nemini. O caecitas mortalium! Haec cura tangit pauculos. Te tangat, ô, te, si sapis: Mori ante mortem cogita. Piè apprecare isthic sitis, precentur alij sic tibi. J. Lipsius. Delphis in Batavis. AEternae Memoriae MARTINI HARPERTI TROMPI. Qui Batavos, qui virtutem ac verum laborem amas, Lege ac luge. Bataviae gentis decus, Virtutis Belgicae Fulmen hic jacet, qui nunquam jacuit, & Imperatorem stantem suo exemplo mor debere docuit. Amori civium, hostium Terror, [189] Oceani Stupor, quo nomine plures continentur Laudes, cui schola Oriens & Occidens, mare materia triumphorum, universus orbis theatrum Gloriae fuit. Praedonum certa pernicies, commercij felix assertor, familiaritate utilis, non vilis, postquam nautas & milites (durum genus) paterno, & cum efficacia benigno rexit Imperio: Post tot praelia (duorum Dux fuit, aut pars magna) post insignes supra Fidem victorias, post summos infra meritum honores, tandem bello Anglico, tantùm non victor, invictus certè, 10. Augusti. An. 1655 AEtatis suae 56 vivere ac vincere desiit. Faederati Belgij Patres Heroi optimè merito Monumentum hoc ponunt. Jacobi Trolle, Equitis Dani Tumulus. Hospes. Quisquis. es. qui. transis. heic. subsiste. Intuere saxum. Hoc. & Honora. Etiam. humatorum curatio. Humanitatis. est. Neque curatio sola sed. &. veneratio. Prima. quidem. & palmaria exhibenda. Iis. qui. de. bono. Communi. humano. bene. meruêre. Minimè. tamen. &, his deneganda. quos. jam. id. Acturos. fatum. intercepit. Fatum. inaccersitum. acerbum praecox. Et. nisi. Auctorem. respicias. penitus. damnandum. Ex. hoc. ordine. Generosissimus olim. & Nobilissimus. Juvenis. Jacobus Trolle. Eques. Danus hoc. saxo. tegitur. Qui. à patre. viro Illustri. Nicolao. Trolle. Multis. magnis. consilijs. atque. officiis. &. imprimis. Proregis. Noruegiae. munere. Fideliter. fortiter. ac. feliciter. obito.
|| [190]
Regi regnóque. suo. ac. toti. adeo. terrarum. orbi. Celebratissimo &. matre. Nobilissima. Hella. Rosenkranz. Summísque. retro. avis. &. proavis. acceptum. Natalium. Splendorem. Non, conservare. modo. sed. &. augere. omni. Ope. nitens. Consumpta. literarum. studiis. &. varijs peregrinationibus. prima. juventute. Scientiarum. tradita. sibi. olim. praecepta parta. multis. Experientiis. Prudentia. verè. sua. fecerat. Linguarum. promptam. varietatem. docta facundia. Copulaverat. Morum. decoram. venustatem. ad. omnem. fortunam. Composuerat. Corporis. nativum. vigorem. ad. quaevis se. digna. munia. Obeunda. industriosè. firmaverat. Deníque. se. totum. pacis. &. belli. artibus. bonis. Omnibus: praeparaverat. Sed. eheu! Cùm. haec omnia. in. patriae. commune. bonum. Collaturus. domum. tenderet. In. itinere. morbo. fatali. correptus. &. abreptus. est. Aurelijs. A. cI???. I???c. LXIV. die. 3. Nov. Anno, aetatis. suae. 32.
|| [191]

SCENA II.
[arrow up]

Continens EPITAPHIA Illustrium, ac Nobilium Matronarum. SARAE uxovis Abrahami Patriarchae. PUlcherrimam Saram haec specus servat: venustatis nunc umbram, cujus olim speculum fuisset, Sed verè speculum. Venusta scilicet, & infoecunda, nisi ei conjugis pietas dedisset etiam gignere venustatem. eam tamen non antè peperit; quàm robore, annis, &. venustate defecta. Credo, ne quicquam in eo partu suum agnosceret, Quò desperatiore nixu, eò lepidiore: Ita, ut, cùm plangunt aliae, ridere vetulae liberet. Quòd sciret coelum utero portasse, quae stellas esset effusura multae formae. Hanc viri custodiae debuit, quem ob id de vita coëgit periclitari. Ergò peregrinationum plurimùm comes, fessa prior, quia debilior, heîc substitit. Virum opperitura ad noctem, quae claudit omnia negotia. Brevi tu quoque viator sequêre; quare hospitij ne obliviscaris, cave. SARAE aliud. Mulierem fortem, si fortè quaeras, Lector, procul & de ultimis finibus eam accersendam monebat sapiens. Ecce tibi Saram fortissimam, nobilissimámque mulierem. Quid mulierem? imò Principem non familiae unius, sed maximi lectissimíque populi; non populi, sed gentium plurimarum; non plurimarum, sed omnium. Nam ad illam quoque pertinet, benedicentur in te omnes gentes terrae. Jacet in hac spelunca duplici dilectissima conjux Abrahae. Digna planctu, lacrymisque maximi Patriarchae. Cujus heroicam fortitudinem procul ab ipsa usque Chaldaea, atque ex ultimâ antiquitate Abrahamira [192] rum repetas licet. Mulier planè fortis in deserendo nativo solo, patrióque Coelo, cum Dijs patrijs, patriáque domo, amicis, cognatísque, in spem peregrinationis, atque exilij sempiterni. Fortis in sterilitate ad annos XC. patienter toleranda, & expectanda ipsos XXV. annos promissa prole, supra spem omnem, ac naturae vires. Fortis in periculis, atque omni tentatione superior, ut merito confidat in ea corviri ejus, dum regi AEgyptio, rursúmque Principi Palaestino eam credit; & illa se ex ejus arbitrio uxorem utrobíque dissimulat, & in ejus gratiam sororem vocat. Fortis in peregrinationibus annorum duorum supra sexaginta; è Chaldaeâ in Mesopotamiam, in Chananitidem, in AEgyptum; indéque rursum in terram Chanaan, & ibi in Sichem, in Bethel, in Hebron, in Geraris, & rursus in Hebron. Ubi peregrinatione morte tandem terminata, ad sinum Patriarcharum profecta, ipsi Abrahamo paravit locum, anno aetatis CXXVII. Ab orbe condito cI???. cI???. CLXXXV. Ante ortum Virginis Matris, cujus clarissimus Typus fuit, cI???. DCCCLXIII. Salianus. Epitaphium JUDITHAE. Sanctae Judithae hoc monumentum est, viator, quod omnes ei certatim posuêre virtutes, omnia corporis, animíque ornamenta; quae adversus tot armatorum millibus cinctam impietatem, armata, victoriam reportarunt omni laude, ac praedicatione majorem. Haec est, quae mellitam linguae facundiam, quae angelicam faciei dignitatem, quae fulgurantes oculos, quae frontis hilaritatem, quae genarum purpuram, quae corallina labia, quae totius oris majestatem in arma & sagittas convertit, quibus barbarus caperetur furor, & irrita potentia sterneretur. Haec est illa Judith, quae cùm esset formae prodigium, extitit nihilominùs miraculum castitatis, quam jejuniis, precibus, omníque corporis afflictione ita coluit, itáque adamavit, ut cum aetate floreret, careret liberis, divitiis abundaret, & gloria, ipsos LXXV. annos coelebs, atque intaminata fulgeret. Vixit à prostrata Holofernis superbia, & concusso Babyloniorum imperio, LXXII. Omnino autem pervenit ad centesimum quintum. Orta est Ezechiae anno sexto, mortua Josiae vigesimo quarto. DCXX. autem ante ortum gloriosissimae Deiparae, cujus egregius Typus fuit. Salianus.
|| [193]
JUDITHAE aliud. Quid miraris lector Faeminae sepulchro arma imposita? Heroïs fuit: Non quidem arma tractare suêta, sed vincere. Imò & tractare; sed semel, Tyrocinio tamen insueto militibus, pietate. Hinc tamen insuetam nacta victoriam; quem calcatus victorem oriens tremuit, una mulier oppressit, imò in uno omnes Assyrios: Ut lepidissimo spectaculo vel sine capite fugerent. O rudimentum militiae! Quantam futuram hanc fuisse dextram putamus, si pugnare saepius voluisset? Hinc scelera posthac latere maluerunt, ne pugnare cogerent triumphaturam. Noli autem ingratam cre??? quae amori mortem retulerit. Pugnavit pro Castirate & patria, & ut castam rediisse ab hoste ne dubitares, Fornicationem multavit, Credo sat fugit. Hanc tu venerare Heroïdem, & gloriosum puta vel à faemina discere, quî vincas. REBECCAE. Heîc sta, ubi Rebecca sita est. Nec ultra dicas, malam mercedem faeminam esse, Quam Isaac multo pretio emit. Ipsa tamen quàm mirabilem puella mercaturam instituit, Quae aurum, gemmas, virum, undis nundinata? Nihil in eâ simplex, ne partus quidem, sed omnium maximè forma. Impiam paenè putes, quae conjugi matrem expulit. Quàm chara viro, tam chara filiis, De cujus possessione vel in utero potuerunt rixas incipere. Vicit minor, ideò charior, non fratrem retinens, sed extrudens. Sic pacis studiosa, bellum sibi peperit, Velut theatri cupida, quae ventrem Palaestram fecerit. Et hinc usu didicit, Odia nutriri, cùm mater amorem aliter, Quàm ventrem liberis dispensat, id est, non exaequo: Experta, quàm malùm cibum condiisset, cùm fraudem coxit,
|| [194]
Quàm periculosum magisterium suscepisset. Quando filium docuit patrem decipere. Nunc familiam, amotem, artes posuit. Huc tu placidam quietem precare. REBECCAE aliud. Condita est in hac spelunca duplici, illa Rebecca, puella quondam decora nimis, Virgóque pulcherrima: in quâ decorcum officiosissima charitate, demissio animi cum divitiis, sterilitas cum faecunditate certabat. Illa Rebecca, quae ita in opulenta familia ???egit ancillam, ut maximarum familiarum Domina facta fueric; ita ipsos viginti annos sterilis fuit, ut duas denique gentes unico partu, duosque populos enixa sit. Haec est illa Conciliatrix Benedictionis, & primigeniae dignitatis populo Dei: & quam Labani quoque ac Bathueles Benedictione prosequuntur. Haec est illa Isaaco divinitus praeparata Conjux, Abrahami nurus & neptis, & Magni Israelis patens. In quam ut laudes omnes, virtutúmque ornamenta congerantur, nihil habet magnificentius, quàm quòd Beatissimae Virgini Matri simillima facta est, & incomparabili, potuit aliquo modo comparari. Vixit domi cum parentibus annos XIV. cum Abrahamo XXXV. cum Isaaco C. omnino CXIV. Obijt à conditu rerum cI??? cI??? CCLXXVIII. Ante Christum cI??? DCCLXXV. Salianus. RACHELIS. Hic s???ta est pulchra illa Rachel, Labani filia, neptis Rebeccae, illa dilecta, pro qua potiunda laboriosi multi anni meritò reputentur pauci dies. Illa unica dilecto suo amabilis contemplantium Mater, cujus longa sterilitas partu Salvatoris mundi compenlatur. Et quae vivens facta est parens Prophetae magni, eadem moriens mater doloris effecta, filium dexterae Mundo dedit. Noluit consolari Rachel uno filio nato, Quae plurimos plotat filios suos, innocentes morti destinatos, & Idumaeo gladio aliquando perituros. Vixit in paterna domo annos XXXV. In conjugio XXIII. Omnino XLV. Ante ortum magn???e illius Virginis, cujus figura fuit, annis cI??? DCC. XXXII. Salianus.
|| [195]
ANNAE Matris B. M. V. Ne hoc mortem sub cippo quaesieris: Vitam habes. Aut vitae aliquid proximum. Quare ne putes extinctam esse, quae velin senio floruit. Proin modestè accesseris; Quiescit: & spirat, Sed vitâ majus aliquid, sanctitatem. Ingens nomen ANNAM, hic titulus habet: Quamcúnque in partem verteris, gratiolum est. Quid enim aliud esset, quae Mariam edidit? Sileat vetustas Annas suas, illis optatas temporibus, Quia judices dederunt. Haec verè gratiosa, quia advocatam. Illae ignes, enses, & fulmina: Haec placidam nubem. Ergò jam reverens marmori osculum funde: Et cùm videas vel ossa germinare, pro memoriâ florem aufer; Eum nempe, super quem requievit obumbrans spiritus Domini. Omnes hic decet filios esse, hoc semper in conditorio habitare, ut ANNAE spiritum trahamus. Graecij in Styriâ. MARIAE ANNAE Duc. Bavar. MARIA ANNA Bavariae Dux, Ferdinandi Archiducis Austriae Conjunx lectissima: Quam pietas, Clementia, modestia, fecissent immortalem, Nisi mortales essemus. Obiit Die octavo Martij. Anno Christi MDCXVI. Annos nata XXXXI. Menses III. MARIAE RENATAE Duciß. Bavaria. Has angustias, &, eheu, tristes tenebras habito MARIA RENATA Unica filia Ducum Bavariae Alberti & Mechtildis. Flos adhuc eram; & en subitò elangui, ex noxio viscerum aestu: propè omni domo meâ immoriente funeri meo. Patentes negant dein se vivere: intelligúntque etiam purpuram esse calamitosam, [196] certè miseriùs vivunt, quòd ego non vivam. Agnosco me meritò piam, & quam illis viva exhibui, ad superos mecum fero reverentiam: oróque ut & igsi suam colant erga Deum, qui mandat, ut luctum ponant. Mihi Bene est. Decessi. Anno M. DC. XXX. Dic prima Martij: Anno aetaetis Decimo quarto. VENETAE PRINCIPISSAE. Modestus esto viator, nec enim tumulus iste, quo putredo ipsa sita est, nasutum quaerit lectorem. Hîc faemina Constantinopolitana, uxor magni Ducis Venetorum facit, quod viva solita est, & quiescit, digna cui glebae leves sint, nam & ipsa, ne terrae gravis esset, hominibus fuit: & non nisi aliorum cervice in lectica gestabatur, ut pedes ornamento non necessitati accepisse videretur; scilicet basibus suis ita diligenter pepercit, ut ignaviam inchoatam exaedificare posset. Onus sui, & aliorum, Otiosum negotium, Sedentaria ambulatrix, Nec pede nec capite bona. Sed parum est, eam in pedibus non habuisse pedes, cùm & ipsas inter manus quoque manus exciderint, & quibus digitis annulos ferre potuit, cibum noluerit. Eheu miseram Ducem! quae etiamnum spirans nihil à mortuor??? otio differebat, nisi quod ferebatur, non efferebatur, umbras imitata. Illa prôdolor! in rosa rosas desideravit, ipsa suis laboravit opibus, ingeniúmque delitiis, & delitias ingenio fatigavit. Felix futura, nisi nimis fuisset. Ut edere posset, quamvis suis integra, digitos servorum mutuata est, alieno pollice dignissima, sed verso: nec temerè cibum hausit, nisi quem ex auro minister ingessit, ut plus ignaviâ, quàm epulis pasta videatur. Ingeniosa domina, quae modum invenit, quo truncas habere manus posset, forsan alienis etiam dentibus usa esset, nisi omnibus ipsa mordaciores habuisset.
|| [197]
O Felicitas humana! Quàm sui impatiens est! Quae est, nescit esse, Copiam in copiâ quaerit: In suam ipsius laboriosa miseriam: Quae omnia si succedant, ipsa denique sua vota odit. Ah! nolite serere mala, sponte sua proveniunt. Vah! tandem certè Venetus luxus ipse factorem deserit, ut cloacam pro faemina Rosam dixisses. Et quod amplius est, neque rosâ neque flore graveolentia potuit dilui, tenax enim paena est, ubi scelus altè radices egit. Putredo scilicet unguenta vindicavit, quibus illa fugare voluit, quod assecuta est. Ite nunc mei delicati, & odores Armenios quaerite, ut naso digni sitis. nemo graviùs olet, quàm qui bene olet. Jac. Biderman. S. J. Votum Memoriae nobilissimae, clarissimaeque Principis Mariae, Henricaeae Borboniae, Mompenseriae, Gastoni Aurelianensium Ducis, Ludovici XIII Regis Christianissimi fratris unici, Conjugis carissimae. Accumbe supplex marmori, viator, quisquis es; nam purissimus istheic cinis, augustissimae mortalitatis reliquiae, divinus Heroinae spiritus, qui locum servat. Quod natura potuit, sanguinem dedit, & pulchritudinem: quod virtus exhibet, innocentiam dedit & castitatem: quod fortuna praefert, divitias dedit, & subditos: quod terra ostentat, gloriam dedit, & obsequium: quod amor gignit, delicias dedit & prolem: quod caelum promittit, beatitudinem dedit & immortalitarem. An ultra quis mortalium cupiat? Ex istis opinor genus conjectas & nomen. Sin rudis adhuc ex alio in hunc orbem delatus ades, volens tumulum aperiam volenti. Maria heîc quiescit Montpenseria, quae à Borbonia Ducum Montispenserii origine, in Regiam Borboniorum familiam trans???ens, Gastoni Aureliorum Duci, Regis fratri nupsit Regum neptis: Princeps Principi, Virgo Viro, formosa [198] amabili, forti generosa. Sic palmae inoculatur palmae surculus, sic lauro laurus inserta est. Unicam ê Viro filiam concepit, peperit: ut unica parentum proles adoleverat: ita singulos singulae nucleos conchae ferunt. Innuba vixit annos supra viginti duos: marita, heu dolor! eos tantùm menses, qui ad faeturam, & partum, & supplicium maturant. Discedentem, cùm decessit, lacrumis Rex prosecutus, fletibus, & lamentis Gasto Regiam complevit, illacrumatur suis Gallia Principibus; quin ipsa mors emittat lacrumas, si habeat oculos, unde fluant. At superi! caeca est, ut surda. imò si videat, non faciat rapinam ejus, quam adorâssit Tu hospes in alto quodam stupore, ad casum sensus hebent, largis dolens imbribus Saxum riga, quod maerentis regni totius lacrumis imp luitur. Testare suspiriis pietatem, cultu reverentiam, precibus amorem, & vale. Barthol. Gramond. Elpidis Uxoris Boëthij. Elpis dicta fui, Siculae Regionis alumna, Quam procul à patria conjugis egit amor. Quo sine maesta dies, nox anxia, flebilis hora, Porticibus sacris jam nune peregrina quiesco, Judicis aterni testificata thronum. SIBYLLAE: quae mortua in Troade, teste Pausaniâ, sepulchrum habet in Sminthei luco, incisis columnae elogiis: Illa ego sum Phaebi interpres non vana Sibylla, Hîc quae marmoreo contineor tumulo: Vocalis quondam, aeternùm nunc muta puella, Heu nimis haec fati compede pressa gravi. Mercurio tamen & Nymphis sociata quiesco, Phaebo quòd fuerim grata, ferens pretium.
|| [199]
Isabellae, Caroli V. Sororis. Gandavi. Dania me coluit, pulsam Germania vidit: Primum ortum dederat terra Brabanta prius. Nulla harum potuit morientem cernere, sed quae Ganda habuit mentem, nunc quoque corpus habet. Tempora si quaeris, quae me rapuêre sub umbras, Accipe, & in memori scripta reconde sinu. Pectore sub medio Phaebum cernebat Aquarius Marsque horam tenuit, sed Venus ipsa diem. Judithae Uxoris Balduini Comitis Flandriae. Ibidem. Regis Francorum Caroli sum Filia Calvi, Nobilis illa Iudith & speciosa nimis. Vxorem sibi quam me sumpsit Ferreus olim Balduinus, Duce quo Flandria pacem habuit. Gloria qui veterum mihi quondam magna meorum Extitit heu! Carolum mors rapuit Juvenem! Alter succedens Patri, regnavit & ipse Tempore sat longo, mors rapit hunc ad eum. Omnia deficiunt mortalia gaudia mundi, Et sub sole nihil permaner hîc stabile. Princeps prima fui Flandrensis inclyta quondam, Nunc sed in angusto contrahor hoc tumulo. Iam mihi nil prosunt vir, proles, Patria dives, Est mea sed faedis vermibus esca caro. Hypermnestrae. Exul Hypermnestra, pretium piet atis iniquum, Quam fratri mortem depulit, ipsa tulit. Ovid. Heroid. Phyllidis. Phyllida Demophoon leto dedit hofpes amantem, Ille necis causam praehuit, ipsa manum. Ibid. Cajetae. Hic me Cajetam notae pietatis alumnus Ereptam argolico, quo debuit, igne cremavit. Ovid. Met. 14.
|| [200]
Margaretae Austriae, Maximiliani Caesaris filiae, Epitaphium. Caesaribus proavis, & Caesare clara Nepote, Margreta Austriaci sata semine Maxmiliani, Illa ego, quae miti rexi moder amine Belgas, Et per faemineas percusso faedere dextras Discordeis populos tranquillâ pace beavi, Heic fato depressa cubo, tellúsque tenebit Nescio quid nostro de corpore pulveris atri. Lustra decem vitae Lachesis vix neverat, & mox Stamina Parca ferox fatalia rupit, itérque Ire per obscurum nulli remeabile jussit. At vos plebeio geniti de sanguine, quando Ferrea nec nobis didicerunt Fata nec ullis Parcere nominibus, patientiùs ite sub umbras. Joan: Secundus. Joannae Fontanae Bituricensis, Matronae Clarissimae. Hospes Ioannae hoc Fontanae habet ossa sepulcrum, Hanc Venus & Iuno flent simul, & Charites. Matronale decus Iuno, Venus aurea formam, Illius extinctam flent Charites charitem. Nobilitatem, & opes ab origine duxit avitâ, Virtutem variam mens generosa dedit. Splendida de puro gestabat nomina fonte, Qui, puto, Pegaseo de pede fudit aquam. Pectora crystallo pellucidiora gerebat: Noverat & quicquid Franca Poësis habet. Docta melos digitis; liquido seu fundere cantu, Quale canit dulei gutture serus olor. Non ignara jocos, & non ignara choreas, Docta loqui blandùm, sed magè docta fidem: Moribus his visa est dignissima conjuge, cujus Sape tulit facilem regia charta manum. Nupta cui primo viridantis flore sub aevi, Enixa est socij pignora quinque thori.
|| [201]
Cum quo communi partita est omniafato, Forfitan & cuperet nunc quoque flere simul. Mitiùs ut ferret divisos ille dolores, Incon solandos qui modò dat gemitus. At vos mortales, quorum non laeserat ullum, Ferte rosas illi, quae rosa nuper erat. Joan: Secundus. Caesarinae Ducissae. Interiit rigido crudelis acinace Mortis, Quae cursu vitae digna perennis erat. Inieriit, si vera fides, si conscia recti Gratia, si piet as interiisse potest. Non tamen interiit, Natorum spiritus ingens Nunc etiam extincto in pectore Matris agit. Vincentius Guinisius S. J. Isabellae Barboniae Mediceae, Austriacae extinctae, Elogium. Occidit Isabella, ad bella occidenda nata. Maximorum Regum, Filia, Soror, Uxor, & Parens, Horum omnium magnitudine suum conflarat animum, Ut in muliebri corpore plures diceres viriles inesse animos, Pluribus mundis regendis pares. Suo excessu binos, quos animabat, orbes orbos fecit. Gallia Christianae fidei lilium, Hispania Catholicae Religionis Rosam, Orbis intelligentiam amisit suam. Heu deslorate deplorate orbis illachruma. Ut se coelo natam, terris peregrinam ostenderet, Lunam sepraebuit, Cùm faciei lethali incremento ac decremento defecit. At iterum gloriae splendore suum, Pacis lumine nostrum implebit Oibem. Soluta corpore, coelum legata adiit, pacem quam terris agitabat Ab Exercituum Deo relatura; Hinc ut Castrorum sibi studia conciliaret, donativum, Ludovici XII. Solvendo justitio, sibi solutum, militi congiarium dedit. Pauperum, quos exploratores viarum coeli itineri suo voluit,
|| [202]
Ut impolluti pervenirent, saepius lavit pedes. In Isabella coelum, à coelo raptum dicas, In illius aequitate aequatorem, in charitate erga Deum populósq; Torridam, In temperantia Temperatas, in Pudicitia, Gelidas cerne zonas, Austrino Polo circumactis. Jam in solem conversa, Hispanum illustrabit Arietem, ut in pacis Vere, amica erumpant lilia post sanguineos bellicae hyemis Imbres. Interim Lector, reciprocas da huic soli, oculorum pluvias, ut in Pupillae roscida nube irim Pacis nunciam spectes. Leo Matinae. In D. Mariae ad Minervam. Romae. Laesa Deta hoc tumulo tegitur, Florentina Matrona, Clementis VIII. Pont. Opt. Max. Mater, prudentiâ insignis, & pudicitiâ, foelix Silvestro Aldobrandino Vìro, multiplici prole, honoribus & probitate filiorum omnium, ut non minus clara faetibus esset, quàm virtutibus. Vixit ann. LIII. Mens. IX. D. XIV. Obiit Prid. Non. Mart. M. D. LVII. Petrus Aldobrandinus S. R. E. Cardinalis Camerarius monumentum hoc virtutis, à Clemente VIII. Pont. Opt. Max. inchoatum, absolvit, avis meritissimis posuit. Romae in templo Arae Caeli. Lucretiae Tulij Tusculani & Mariae Salomoniae F. animi candore, liberali forma, priscáque matronarum virtute ornatissimae. Obiit an. Sal. M. D. L. XI. Kal. Maij. aet. s. XXIX. Non tibi promittas, decus ò Iuvenile, senectam: Saepè suum candens flos cadit ante diem. Caesar Valentin. IC. primicerius Sabinus Parentib. opt. P. C. An. Sal. M. DC. XV. In D. Gregorij in Monte Caelio. Portiae Draghiae Sancta-Cruciae Romanae, Matronae Lectissimae, integerrimae, piae, in pauperes liberalissimae, cujus prudentia spectata domi, probata viro fides, nota propin quis alienísque affabilitas, justas promerita lacrymas & monumentum est Tarquinius Sancta-Crucius conjux, Patricae Marchio, qui cum ea annos VIII. Mens. ac dies IV [203] concordissimè vixit, lugens dolénsque cum moestitudine posuit. Obiit VIII. Kal. Martij ann. fundatae Sal. M. DC. XIV. aetatis suaecirciter LIV. Epitaphium Clarissimae Matronae Franciscae ab Haro, Uxoris Maximiliani Transylvani.
Hoc saxo Francisca tegor, quae stemmatis Hari
Conjugio felix Maxmiliane tuo
Transsylvane fui, potui cui nupta placere.
Quis fuerit genitor quaeris? Iberus erat.
Belga fuit genitrix, lustris vix quinque peractis
Egit in ignot as me fera Parca vias. Aliud.
Heus, Hospes, heus, qui negligenter praeteris
(Sortis memor fortasse non satis tuae)
Loca haec sopori destinata mortuûm,
Sta, donec heic quae dormiat cognoveris,
Francisca claris clarior parentibus,
Virtute, castitate, moribus probis,
Bonísque quae verè beant clarissima,
Formámque cui suae parem dederat Venus,
Terrâ sub istâ, nescio quid pulveris
Habet vetusti, & obsoleti & putridi.
Heu Fata saevis saeviora tigribus,
Num sic decebat, obsecro vos, ut priùs
Quàm se videret vivere, & lustrum satis
Quintum peregisset, nigrantem regiam
Froserpinae subiret intractabilis,
Illa illa longis digna seclis vivere?
Et nunc maritus heu mi sellus in toro
Vacuo gemens, lugénsque, & incusans Deos,
Frustra suam desider aret turturem. Joan: Secundus. Lucretiae Mantellae tumulus.
AEmula Romana Lucretia casta puellae,
Moribus & patriae nobilitate domus.
|| [204]

Clauditur hac, si terra tamen tegit ulla pudorem,
Et blandas charites, conjugiique fidem.
Noluit huic Lucina manum florente juventâ
Porrigere, ut superis posset adesse choris. Jo: Thom: Musconius. Petronellae Costeriae.
Quo Petronella sacro est Costeria clausa sepulchro,
Ingenui mores cum pietate jacent. Obiit Mechliniae VIII. Kalen. Angusti. cI???. I???. XXCV. GENVAE. In Cathedrali Ecclesiâ D. Virgini S. in Sacello D. Thomae. Andreola de Calandrino, Nicol: V. Pont: Max: sedentem, & Philippum Cardin: Bononiensem majorem Poenitentiarium, ex se natos, Romae materno affectu salutavit, Spoleti moriens, ejusdem Cardin: Pietate in Patriam delata, humili ex tumulo, felix tantâ prole quiescit. Vixit annos LXXX. Obijt anno M. CCCC. LI. ALEXANDRIAE. D. O. M. Si quis me roget: Monica Pederana Capriata fui, Decus familiae, delicium conjugis, forma, pudicitia, amore. Nunc, dolor, postquam fui, Et exincta urgeor lacrymis conjugis & familiae, Parcite. mos gerundus naturae fuit. Flores spargite, formae, aut pudicitiae famam cineres non maculant. Et in ipsa morte castus nunc quoque vivit Amor. Erycius Putcanus. Viator, Siste gressum, accelera lachrymas. JACOBA DU FRESNE, Uxor dignissima D. D. Philippi de Girard Balée de Charnacé.
|| [205]
Primo conjugij suo anno partus dolore heu obijt, Quia mors nemini parcit. Vivit potius etiamnum in sobole, Quia sibi alteri vitam dedit. Vivit in chari conjugis pectore, Quia cor ejus est. Vivit in precibus pauperem, Quia ipsi per eam vivunt. Vivit in imitatione bonorum omnium. Quia ejus sequuntur vestigia. Vivit in ore totius populi, Quia virtute est clara. Vivit deníque apud superos, Quia inferiora despexit. Ad quos virtute maturior quàm annis, Omnium maerore, caelitum gaudio evolavit. Le Brun. Enterotaphium Serenissimae Elisabethae Com: Pal. Ut. Bavar: Lotharing. & Barri Duc. S. R. I. Electricis, Vita functae die IV. ineuntis anni M. DC. XXXV. Ad D. Virginem AEtinganam.
Virgomea vitae, carior meis mihi
Visceribus, hic condi patere mea viscera
Amoris, in te, pignus intimum, mei,
Illúmqne tua quem protulêre viscera. Haec inscriptio, aeneis characteribus in introitu sacrae Capellae in Altenöttingen à dextris ad parietem videtur. Beatricis Tusciae Ducissae.
Plena bonis factis, dictísque referta Beatrix,
Cunctis chara nimis magnis parvis quóque, Pisis
AEgra manens, vitâ de praesenti benè migrat.
Octo decémque dies Aprilis dum sinit ire,
Christi post ortum verâ de Virgine Corpus
Anno milleno bis terno septuageno, Conditur Pisis. Baronius An. 1076.
|| [206]
Comitissae Schvvarzenburgicae. Jachelina Gallo-Neoburgica, Baronissa Ortu, Comitissa Matrimonio Schwarzenburgico: Hic jacere voluit, cùm stare ampliùs non posset, justa tum Conjugis Tum viduae imago. Mariti obitu & ipsa mundo obiit. Triginta duos an̅os sola cũ Deo ita egit, ut caelo digna, caelo reciperetur. Decessit anno aetatis LIX. Chr. cI???. I???c. XXII. Febr. XVI. Nulla mortalium cura, beatitatis certa, & cadaver virtutem ostendit, Et supra mortalem pulchritudinem, & catena corpus ambiente atque Intra tumescentem laesamque carnem prope visum fugiente, Vivat Deo, quae nulli alteri, dum viveret, Vixit. Theresiae Comitissae Hispaniae:
Faemina chara Deo jacet hoc tumulata sepulchro,
Quae Comitissa fuit, nomine Theresia,
Haec mensis Iunij sub quinte transiit Idus:
Omnis eam meritò plangere debet homo.
Ecclesiam, Pontem, peregrinis optima tecta,
Parca sibi struxit largáque pauperibus.
Donat ei regenum, quod permanet omne per aevum,
Qui manens trinus regnat ubíque Deus. Baron. A. 1010. Honorae Quinteriae. Romae.
Haec quicúnque modò spirantia mollius ora
Prospicit, & coeli nobile laudat opus;
Quàm gemeret, mentis si conspexisset Honorae
Tot bona naturae vix revocanda manu?
Diceret, & vitae comites, probitasque fidesque,
Et pudor, & formae gratia rara perit.
At tibi Quintori longum mansurus in aevum,
Stet decor hic saxi, nec fluit urus honos. Joannae Lautiae.
Siste hospes, dum pauca legas. Componor in isto,
Quem pede tu calcas, Lauta puella, loco.
Alta domi lautè, Lauto genitore, marito
Nupta Cani, Lauto pignore lauta parens.
Tot lautam à numeris me Mars ratus esse Dionem,
Mense suo vitae ver rapit ille mea.
|| [207]
Alterius Matronae. Roma.
Si bene dicta fui, benedicis & undique si me;
Inter & electos sum benedicta Deo.
Cur me fles filj? morimur non denique cuncti?
Non moribunda fui, non moriturus ades?
Fle, fle te miserum, fle, fle tua crimina, fle, fle
Quòd proculè patriâ sumque sepulta meâ.
Improba sed si mors non corpore falce diremit;
Nos animo nunquam dissociabit amor. ROMAE. Clinia Campetia, H. F. in qua fuit inimitabilis Castitas, probissima verecundia, incomparabilis innocentia, perpetua quiescit in pace, Q. vixit ann. XVIII. m. XI. dies XXI. Neapol. Proreginae. Neapoli.
Hospes, legas, ne lugeas rogo.
Illa Isabella Ricchisentia Cardonia
Neapol: proregina jacet hîc.
Quam si oculis in terris vidisse viventem,
Summa fuit beatitudo:
Quanto feliciores erunt, quibus animo
In caelis eandem (quînam mori potuit?)
Contemplari contigerit!
Credendum est, ejus formam & virtutem,
Animae ad aeternam gloriam fuisse comites. Occidit aurora oriente, aet. fuae Anno XXXVI. V. Mart. NEAPOLLI. In templo Montis Oliveti. Qui legis haec, summissius legas, ne dormientem excites. Rege Ferdinando orta Maria Arragonea hîc clausa est: nupsit Antonio Piccolomineo Amalfae Duci strenuo, cui reliquit tres filias pignus amoris mutui. Puellam quiescere credibile est, quae mori digna non fuit. Vixit ann. Viginti. Anno Domini M. CCCC. LX.
|| [208]
Ibidem. Quam capit hic tumnlus, Caecilia Januaria inter praecipua urbis ornamenta venustatis atque pudicitiae exemplum, hic à Julio Januario marito miserabili, donec ejus cineres commodiori, & utrique solùm communi sepulchro deponantur, sita est. Elara exabortu, cunctis collacrymantibus. Anno ab ortu salutis, M. D. XXX. XVI. Calend. April. Ibidem. Hisabellae Oriliae, cui nunquam vel tantillum querelarum dedimus; superstites novem filij, matri optimae. Vixit ann. LVII. Obiit. M. D. XXXVII. Ibidem. Qui legis, mortem incusato, quae tot venustatis ornamenta, tot gratiarum elegantias, tot pudicitiae flosculos in una Portia Caracciola germinantes acerbissimè sepelivit. Isabella soror Castrovillari Dux hanc illi urnam, immortalium causam lacrymarum, erexit. M. D. L. Quisquis me nunc calcas vivus, cogita, si sapis, idem te mox futurum. Ibidem. Mortales, an scimus quid futura nobis dies promittat? natalem & locum, & diem scimus; sepulturae nescimus. Blancina mihi nomen est, Barcellona patria; haec dum bello graviùs premitur, ipsa liberos ut viserem, Neapolim profecta sum; ubi dum quinquennium exigo, supremus mihi dies affuit; condi hîc volui, neminémque sepulchro huic inferri cavi, nullius mecum cineres misceri passura. Blancina Barcellonensis hic posita est, quae obiit XXVIII. Julij. M. CCCC. LXIX. Vixit ann. LXXX. quorum LX. sine querela exegit cum Jacobo Jerraro, conjuge concordissimo. Jo. fil. posuit. Hîc terra tegit terram. NEAPOLI. Bernardina Fransa, mihi, & meis feci. Certa domus: secura quies; nil quaerimus ultra. 1556.
|| [209]
Ibidem. Isotta Bautia Pyrrho Bautio Altimuri Principe, atque Maria Ursina, parentibus inclitis genita, Petri Gevarae, magni regni hujus Seneschalci uxor, prisca matronarum virtute ornatiss. mortale sui dimidium sacello in hoc avito deponendum vivens cur. Caelestem ad patriam spe summa & fide ducibus migratura. Quid non aevilonginqua vetustas, fortuna obsequente, mutat? principatus ad alienos fors transtulit: Domina titulos servavit inanes. At faemina Princeps, licet tot claris orbata & titulis & fortunis; bona tamen animi sanctissima secum retinuit. Vixit ann. 70. Anno Theogoniae 1530. Ibidem. Martia Capece pudoris ac venustatis rariss. decus, hîc requiescit. Quae scalarum lapsu, heu, capite defesso, luctantem diu animam tandem exspiravit. Quis lacrymas, quis ejulatus comprimat? legens puellam formosiss. tam dirè, tam infaustè mortem obijsse. Vincentius Capece maritus, qui cum nondum annum exegit, saxum hoc doloris testimonium pos. Vix. an. XIX. m. III. d. X. M. D. XLVI. NEAPOLI. AEternae memoriae facti. Glaphyra CL. Lusci F. adfecta adeò cineribus Cl. Fausti mariti heu rariss. ut ad alium transire nunquam voluerim: etsi fortuna praepotens, constantiae semper inimica, surdo discrimine pudicitiae placidam ruinam minabatur: & viridis aetas fidem conjugij violare impellebat: inter utrasque tamen fluctuans mulier mensibus. 7. d. 3 non tam corpus, Caelebs, quam animum pudicum servavi. Et ne à tantorum domestica hostium pugna continuò augescente vincerer, procorum petulantem turbam fugiens, vivam me condidi monumento. At posteri, si invidetis, imitamini; si quis verò probaverit; probetur. Sin improbaverit, improbum se esse sciverit. Vale mors. Salve vita perpet. Vixi ann. XVI. In S. Barbarae. Mantuae. Amici mei omnes desinite luctu quietem nuncmeam rumpere. Vixi námque ut morerer: mortua sum ut viverem: Vobiscum victura demum, cùm mortua mors fuerit. Dominicae uxori dilectiss. [210] Vincentius de Ferratis, & filij matri bene merenti pos. Anno M. D. LV. In D. Augustini Mutinae. Smeralda Mateta. Quae virum habuit Joannem Sadoletum, Jacobi amplissimi Cardinalis ex fratre nepotem, cum quo vixit annos XV. mens. VI. & cum matrimonij nobilitate formam, cum formâ pudicitiam, difficillima omnium societate conjunctam, virilémque rerum adversarum tum in conjugio, tum post conjugium tolerantiam constantissimè servavit, & adversus primarios civitatis competitores viduitatem: hîc sita est, post annos aetatis XXXVI. viduitatis III. VI. Calend. Sextil. ex testamento. SENIS. Euphrasiae ex Illiceor. Comitum gente, Claudio Socino juveni nobiliss. desponsatae, quae egregiam teneris in annis corporis pulchritudinem senili prudentiâ superabat. Hanc, dum illi Hymenaeus laetus frequenti pompa iamiam nuptiales taedas accenderet, invida Mors atras faces praeferens, in quarto decimo heu nefas aetatis anno extinxit. Achilles Illiceus Comes, & Catharina Burghesia parentes maestiss. P. P. III. Non. Mart. 1554. Ibidem. Porciae Saracenae Jul. F. prole ac virtute faecundae, 7. superstitib. lib. diem. pudiciss. functae, Virginia mater domo ejus penitus destituta, & Claud. Ptolemaeus conjunx, omnium maestiss. piè P. P. Vixit annos 32. m. 4. d. 7. Ob. prid. Kal. Jul. 1553.
Vixit tanquam moritura.
Mortua est tanquam victura. Ibidem. Aureliae Petrucciae Burghesij filiae, cui nihil defuit quod fas esset optare, post annum alrerum & 30. quàm terris ostensa est, coelo redditae, Camillus conjunx lacrymans P. 4. non. Novemb. an. Dn. 1542.
|| [211]
SENIS. Honorata Ursina pucllarum decus, matronarum splendor, conjugum honos, pudicitiae jubar, sanctimoniae templum, virtutum & formae cumulus, hoc brevi conditur Sarcophago. Bertae Comitissae, Filiae Lotharij Regis Francorum. Luca Hoc tegitur tumulo comitissae corpus humatum, Inclyta progenies Berta benigna pia. Vxor Adelberti Ducis Italiae fuit ipsa, Regalis generis quae fuit omne decus. Nobilis ex alto Francorum germine Regum, Carolus ipse pius Rex fuit ejus avus. Quae specie speciosa, bono speciosior actu, Filia Lotharij pulchrior at meritis. Permansit felix, seclo dum vixit in isto, Non inimicus eam vincere praevaluit. Consilio docto moderabat regmina multa, Semper erat secum gratia magna Dei. Partibus ex multis veniebant undique, cujus Mellifluum comites quaerere colloquium: Exulibus miseris mater carissima mansit, Atque peregrinis semper opem tribuit. Claruit haec mulier, sapiens fortisque columna, Totius virtus, gloria, lex patriae. Idibus octavis Martis migravit ab ista Vita, cum Domino vivat ut in requie. Mors ejus multos contristat, prob dolor, eheu, Eous populus plangit & occiduus. Nunc Europa gemit, nunc luget Franciatota, Corsica, Sardinia, Graecia & Italia. Qui legitis versus istos vos dicite cuncti, Perpetuam lucem donet ei Dominus. Anno Dominicae Incarnationis 1425. Indict. 13. obiit de hoc mundo. Pars III. Epitaph.
|| [212]
Comitissae Hannoniae. Meligat ad lapidem Comitissam Mors Ealidem, Qui legis adde fidem, cras tibi fiet idem. Annae de Glauenas. Diogenes captâ sertur petiisse laternâ Clara luce probum, nec reperisse virum. Si bona quaeratur mulier, labor omnis inanis. Mortua cùm sit, in hec Anna sepulta solo. Juliae Geranae. Hîc quae nuper erat pulcherrima conditur, inque hoc Conduntur tumulo, Juno, Minerva, Venus. Hîc tela, hîc ignes, arcúsque cupidinis, ingens Et decus & Sanctae norma pudicitia. Advena luge legens qui transis, & aspice, namque Quae nihil est, orbis gloria nuper erat. Claudiae. Hospes, siste gradum, cineres precor aspice clausos Hoc tumulo, & ritulum, si vacat, ipse lege. Claudia non pulchro jacet hic perpulchra sepulcro, Claudia formosas inter habenda Deas. Chara suit charo, casto quoque casta marito, Non potuit vivens Claudia plura dare. Sylviae Matronae. Venetiis. Sunt Charitum hi tumuli? Charitum sunt. non tamen hic est Sola charis, sed & hic ipsa sepulta venus. Sunt tumuli hi veneris? Veneris sunt. non tamen hic est Sola venus, sed & hic ipsa Minerva jacet. Hic ne Minerva jacet? jacet hic. sed non tamen illa hic Sola jacet, sed & hîc casta Diana jacet. Ergò etiam periêre Dea? dubitásne periße Ipse Deas, potuit Sylvia si ipsa mori?
|| [213]
Claudiae Marilliacae.
Hospes, siste gradum, rogat hoc te Claudia quondam
Non postrema domûs fama Marilliaca,
Dilecto quae avulsa viro florente juventa;
Nec thalamus totam vidit Olympiadem.
Par fuer at formaeque decus, sanctique pudoris.
Nunc forma in cineres, cessit in astra pudor. Philippae Camernae, in templo D. Mariae Vadi, Ferrariae. Ego illa Philippa Camerina muliebri corpore viri animum gerens in lubrico constiti, tum despiciendo, tum aggrediendo omnium in me oculos contuli, illos admiratione stupentes, hos haesitantes sciens reliqui: duos acerrimâ pugnâ tyrannos destruxi. Et quoniam nihil sine hâc mihi ita similitudine juncta, ut cum ea vel ex ea nata videar, agendum constitui, ex principiis futura prinspiciens, hoc praeparavi. Depictae infrà imagines Justitiae, Mortis, Fortitudinis. & adscripti hi sequentes versus:
Quae sunt pro his, quae non sunt, quae si essent
Pro his, quae cùm sint non sunt, quae videntur Esse pro his, quae clam sunt, in causa sunt, ut quod estis, sitis. M. D. XVIII. Lucretiae. Roma.
Cùm foderet ferro castum Lucretia pectus
Sanguinis & torrens egrederetur, ait:
Testetur cunctis me non violâsse pudorem.
Ante virum sanguis, spiritus ante Deos.
Quàm benè producti pro me post fata loquuntur,
Alter apud manes, alter apud superos? Hadrianae Nobil. Matronae:
Hîc Hadrianae condita ossa Memmiae,
Caro relinquit quae nihil prolis viro.
Sed temporum ista culpa, non est conjugum:
Hoc sterilis esse saeculo virtus solet. Le Brun.
|| [214]

Florentia adverso Autumno Funestata, Mariae Magdalenae, Austriae Archiduci Pientissimae, Hetruriae Magnae Duci, Florae suae Parentalem hanc coronam, cum horto toto inter lacrumas posuit. Eheu! Florilegae plangite Musae, Nam Cultu Viduum cernitis Hortum, Tempestas rapuit frigida Florem, Ac Florum Dominam: Heu! condite Musae Lugubre Carmen. Eheu! luctiferum jungite Sertum, Herbis aridulis gramina adusta, Flores aridulos nectite Foeno, In Foenum, heu! cecidit maxima tanti Gloria Floris. Eheu! jam Lachrimis spargite Foenum, Quamvis heu! nimium serus hic Imber. Attamen ecce tuum densus, & atrâ Umbrâ Funereus, perpluet Hortum Florida Terra. Insignia Serenissimae Domûs Mediceae cum hâc epigraphe: Maria optimam partem elegit.
Serenissimae Dominae, Dominae Mariae Magdalenae,
Archiducis Austriae, &c, Magnae Ducis Hetruriae, &c., Funeri appensa, Salisburgi, Anno 1631. 17. Novembris.
Sex ubi sublimes volitant pilae in aequore scuti,
Hunc clypeum Medices vendicat alta Domus.
Quinque globi rubrum traxêre à murice succum;
At sextus coeli caerula templa refert.
Laetaque Caeruleum possidet illa Globum,
O bene! Nam reliquas Fortuna ut ludere possit;
Non ludet Sextam sors inimica Pilam.
|| [215]
Inscriptiones Funebres. Quibus Serenissimae Dnae. Dnae. MARIAE MAGDALENAE, Archiduci Austriae, &c. Magnae Tuscorum Duci &c. In Basilica Salisburgensi ad diem 16. Kalend. Decembris 1631. publico luctu parentabatur. I. Sub Tholo in caenotaphio. M. MAGDALENAE magnae nuper Duci, Nunc magno heu! Funeri, maximo congemuit planctu PARIS Archiep. & Princeps Salisburgensis. II. Ex adverso Canotaphij. Inter AUSTRIAM & ITALIAM jacet MAGDALENA. Vult esse utriusque. III. In dextro choro Musico inter insignia. Ipsa de se Serenissima loquitur. Quaesivi, quem diligit anima mea, Quaesivi Ferdinandum: Inveni JESUM. Nemo miretur: MAGDALENA ibat ad sepulchrum. IV. In sinistro Phonascorum choro inter insignia. SALISBUR GUM: Promisit se mihi hospitem MAGDALENA in reditu. Video Reducem, accipio hospitem. Sed eheu! Non qualem volui. Meliùs Naturam solvit MAGDALENA, quàm promissum: Nempè debitum mortis est privilegiatum. V. In dextro latere summae Arae. AUSTRIA. Nomen, sanguinémque Ego dedi: Archiducum Filiam, Impp. Abneptem, Neptem, Sororem, Jussi, Styria ut tolleret. Regiis virtutibus, litterisque perpoliret. Tandem Nobilis Arboris Nobilem Surculum Florentissimae inter Italos familiae insevi. Modò apud se mortuae parentat ludo Gladiatorio, Magnum, Germania, Bustum. VI. In sinistro choro Summae Arae. FLORENTIA. Hanc Ego taedis auxi jugalibus; Auxit ipsa me Majestate Familiae,
|| [216]
Auxit Grandium Ducum grandi choro. Hâc Rectrice steti diu, & Florui. Deníque Gratiarum per Hetruriam Praeses Cùm multis mortem meritis, vitam dedisset, Vitam immeritò amisit. Olongum in AUSTRIAM Iter! Si priusquam VIENNAM venias, intranda Est AETERNITAS. Ioannes Kiechel. f. EPITAPHIUM. Quod piis manibus Serenissimae Dominae, Dae: MARIAE MAGDALENAE Archi-Ducis Austriae, Hetruriae Magnae Ducis &c. Cùm bigâ funebri, Aquilâ Romanâ, Leonéque Austrio junctâ, Salisburgum inferretur, Collegium Academicum Ord: S: Benedicti, maestum, pullatum posuit. Anno M. DC. XXXI. XV. Cal. Decemb. Sta Viator. Adsta. & me despice. tuos enim ad pedes jacec. in sepulcro sum. ne mirere. Maria Magdalena sum. Nuper in hunc tumulum, & meum Dominum simul incidi. vidi. non claudit mors oculos. aperit. Vos vivi terram aspicitis. nos mortui caelum. Sed ô fatum! vix limen Germaniae intravi, â Parcis foras exire jussa sum. Caput huic Glebae submisi, ne Princeps Austriae sine tecto foret. Eheu! lutum sidera condat? Nelacruma. etiam Sol occidit. Ad Augustum Fratrem properabam. Pater, ille pater intercepit. Longas habet manus. Si nescis, scies. Viennam iter agebam. ante metam ad finem perveni. Quàm saepè navis in portu perit! Italia me curru evexit: Germania suis humeris extulit. Illa Dominam: haec Matrem. Ex Austriaca domo me accepisti Florentia. domui Austriacae restituisti. Bene fecisti. Claude nunc portas mea Florentia. Non redeo. Domi sum. Ossa mitto, ut sentias, quàm medullitus te amem. At luctum pone. etiam in cinere floreo. tantùm mutavi hortum. Comploras me charissima Soboles tamen. non complores. Est felix arbor, quae cecidit salvis omnibus pomis. Vos genui Principes, habeo Comites. Credite. mortales ac mortuos inter exiguum est inter [217] vallum. Hi praeeunt, illi sequuntur. Sequimini Matrem. vivere vos docuit. & mori. vultus meos si porrò desideratis, funestam venam inspicite. Speculum est. me vobis ostendet absque fuco. Heu verò gravem meum casum, quo Caesar quoque jacet! Dolet me saxum ferre, quae gravia nunquam merui. At! mors nunquam non causam invenit. Terram deinde omnibus imponit. Tu me augustissime Frater, stare velis? nolim ego. Vitia stant hodie. Virtutes jacent. Nisi quòd everso orbe tu erigas. Maerori parce. non perij. Sed Te meósque omnes in hâc tempestate perdidi. Sola exivi. Sola evasi. Hunc tibi lydium reliqui Lapidem, ad quem Coronas, Sceptra, Pomum probares, an purum, putum essent aurum. Mihi quoque illacrumas, paupertina turba. adpellas dormientem. Ah frustrà estis. Unus excitare me potest Deus. diu â me accepistis. nunc date. ah date! Sepulchrum Magnam Hetruriae Ducem, in has angustias redegit. Vos Caelo me tegite. Vestrum est. AEternam mortuae vitam, ut det supremus Imperator, orate. Nil melius habeo. Tu verò abi ê longâ statione Viator. Ego non abeo. Heîc te expecto. P. Thomas VVeiss Bened. DOROTHEAE IVNIPERAE COMITI LODRONIAE, Prosperi Comitis ab Arcu lectißimae Conjugi. Ab Hymenaeo Lessus, Ab Epithalamio moesta urbe Epitaphium positum. Ne incautum pedem Viator promove; quidquid hîc calcas, Rosa est. Ah fui! Veris delicium, nunc Vermis. Quid à flore expectas aliud? expiravi. Nunquam floribus vita longa est. Rara in aestatem rosa extenditur. Quod solent aliae; ab aestu emarcui. Deinde maxima vitae jactura, dilatio est. Jam in luto haereo. Jussa longam hyemem in hybernis, & radices subtus terram agere, ut in Ver beatum florulenta repullulem. JUNIPERA fui, ab agnomine arbusto inter canas nives, viridis succi: & quicquid mortaliter venenet pestilens ulcus, secura mali; antidotum quóque. Sed illitterata mors est. Titulos non legit. Me Castor! virtutem non habent NOMINA. Tam constans viror nemini est, quin occupet hoc virus. At, at, hinc virtutem aestima, & ab innoxio fato, vitae innocentiam, penè miraculum, inquam. Virulentè affecta, infeci neminem. Nec ab improvido contactu, contagio fuit. Quàm magnos Comites traxisset funus meum! Tunc JUNIPERA fui.
|| [218]
Nondum litem determino, quàm FORTIS UT MORS DILECTIO? experta utriusque tela, & geminors ARCUS, Penèuni nupseram, cum Rivalis alter totum oculum obnupsit. Duxit uterque, scilicet, ille ad thalamum, hie ad tumulum. O ARCUS & ARCUS! Hic victor deníque, sed fraude; nam telum illiniit veneno. Noluit Coelum diu Mulierem esse. Virgo semper fui, & virilis animi virago. Sponsa diu. ah ! propemodùm Uxor. Nimiùm ais, PROSPERA fui. Eheu! ut nunquam diuturna, magna prosperitas est! quem fortuna extulit, necessariò devolvit, nam in rotâ est. Quae rara singulis contingunt, una habui: deindè unica fui. Quis non jurasset foelicitatis connubium? PROSPER duxit. Mors potiùs ad sepulchrum duxit naso, & hîc jussit veriùs odorari. Nemo diu Prosper est. nulli foelicitas nubit. Hospes divertitur: cras Hostis. Ah perfugas opes! nam destituerunt inopem, cùm extrema necessitas fuit. Haec oculorum sidera, hi ignes in paucos cineres subsederunt. Ab toto LEONE, hic unguis reliquus est. Quid à Rosâ aliud expectares? ad tam lethale vulnus expallui, & adhuc immobilis obstupesco. Animadversura compresso digitis labello, ex Christiani Pythagorae scholâ, quò anima transmigrarit. Ne tu verò intempestivus silentium interpella. Ita licitum est, DOCERE MULIERES IN TEMPLO. Nemo efficacius docet, quàm cùm mortuae sunt à sepulchro. Tunc Ego veriora suspiria excivi, quàm è cathedrâ Orator. Tunc & lapis sensum habuit, & pumex guttam. Ergo ades pictor, & illustrem effigiem adumbra. hem tota umbra sum. Immota jaceo, & constans mihi forma est. Nunquam ita integram potes, quàm cùm dimidia sum. Quondam superficiem potuisses. Ah magna omnia in hoc MODICUM evaporarunt. Lege Viator, & intellige. Nulla hîc involucra aut aenigmata. NUDA MORS est: Nemo alius tam apertè in pulvere scribit. Hem ut aequales litteras facit osseo alphabeto ! & Caesarum caesariem eodem tondet pectine. Hoc quod pellucebat speculum, meo cinere obscuravi, ut te videres. Multa ô mundi deliciolum vides, si à meo speculo Te vides.
|| [219]
Agedum quisquis THEOPHILUS es, & in hoc Mundi proscenio, MIMUM agis. DOROTHEAE fidem adhibe, verba ultima non fallunt. Nihil in hortis PRINCIPUM florere diu. Solas in Paradiso rosas nonemori, sed aeternare. Ergo flores alios ne tumulo insperge. IPSA fui. Guttam ab oculo asperge sicco cineri, nam sola ingens pretium habet: Nemo rem aestimat, nisi cùm amisit. Meliùs gemmarum pretia mortui arbitramur. Hoc si agis, jam PROSPERA conquiesco. R. M. S. Bened. Ejusdem. Salisburgi ad B. V. Lauret. Quàm citò orimur flores, & morimur! Fui ah! Veris delicium, nunc Vermis. Junipera Dorothea Lodroni Comes, Prospero ab Arcu Comiti Intra VIII. dies Sponsa. Conjux. Umbra. A thalamo ad tumulum rivalis arcus, mors duxit: Heu ut prosperitas nulli nubit diu! Obiit primâ die Julij. M. DC. XXXVI. Inscriptiones Funebres, Dum Eidem in Ecclesia S. Petri parentatum fuit. I. Dorotheae Gineurae. Illustrissimae Lodroniorum Stirpis vernantissimae Rosae, Amantissimae Cognatae, nuper inter jugales taedas adornatae Sponsae, hodie lugubri, eheu! umbrae, Maestus publico parentat luctu PARIS LODRONIUS Archiep. Salisb. An. Dn. cI???. I???c. XXXVII. II. Prosper Comes ab Arcu, Sponsus Sponsae. Duxi ego te mihi Conjugem, ut Comes sequerêre me Comitem: Tu officij immemor, praecedis me ad tumulum, Nec Duce me, nec Comite. Quid agis, mea Junipera? Melius debitum Naturae, solvis, Quàm Marito tuo. O dolendum Hymenaeum! Maximè ubi mors sponsam domum ducit.
|| [220]
III. Dorothea Gineura Comes Lodronia Sponsa Sponso. Nupsi tibi Prospero Comiti ab Arcu, & Leonem meum tuae Aquilae conjugavi, ut eminenter veheremur. Sed primos thalami dies claudo cum morte. Nec mirum: nam ubi Amorem & fidem mors vidit, invidit. Tibi arcum, mihi flammam rapuit, ac me â te perenni Divortio separavit. Nunc luges fata mea Sponse, sed frustrà: Matrimonium est Comico-Tragoedia. Nesciîsti? IV. Domus Lodronia. Mea Dorothea Junipera, cur me tanto maerore conficis? Ecce ego tibi sanguinem, Nomen, & omne Decus impendi. Insuper magni PARIDIS, Solis mei amicam feci, Et te illustrem Virginem dedi illustri Viro, in spem & gaudium meum. Tu haec postponis omnia, & nuptialem chor??? subitò mutas in luctum, Eheu! mortualem. Fit tuus paranymphus Vespillo. Modò quid à me petis ? Prohibuisti me à tumulo, sequor te usque ad Aram. Numquid tu majus petere potes? V. Salisburgum. Ad Dorotheam Juniper am Comitem Lodroni. Quem tibi ostendo tumulum, reverere. Magna Umbra in urnâ latet, Civis meae, Dorotheae Juniperae Illustrissimae Comitis Lodroniae. Quae constans apud me, dum hostis imminebat, constantior, Ubi mortis furor me vexabat. Viva prudens, mortua prudentissima. Nam ut inter vitae pericula in me secura posset quiescere, Domicilium posuit ad S. Sebastianum. Roma in Basilicâ S. Pauli. Levita conjunx Petronia forma pudoris His mea deponens sedibus ossa loco.
|| [221]
Parcite vos lacrimis dulces cum Conjuge natae, Viventémque Deo credite flere nefas. Depos. in pace III. Non. Octob. Festo Vc. Confess. An. Chr. 472. Ibidem. Hic jacet nomine Matrona CF. in pace Uxor Corneli Primiceri Cenariorum, Filia Porfori Primiceri Monetarium, quae vixit Pl. M. Annos XXIII. Quae recessit die Mercuris Ora VIII. Et deposita die Jovis Iduum Maiarum in contra Columna VII. Cons. Fl. Herculani VC. An. Chr. 453. Epitaphium nobilis Matronae. Marmora parva quidem, sed non cessura, Viator, Mausoli saxis pyramidumque, leges Bis mea Romano spectata est vita Tarento, Et nihil extremos perdidit ante rogos. Quinque dedit pueros, totidem mihi Iuno puellas, Clauserunt omnes lumina nostra manus. Contigit & thalami mihi gloria rata, fuitque Vna pudicitiae copula nota meae. Martialis lib, 10 Epitaph. ex vetust is Lapidibus. Appollonia quae vocitabar, lapide hoc inclusa quiesco. Ipso mihi flore juventae ruperunt fila forores: Annos post decem & octo, vetuerunt visere lumen. Unum sortita maritum, servavi casta pudorem. Mater misera hoc monumentum extruxit Olympias amens. Haec sunt Benè vive Viator. ROMAE. Hospes, quod dico paullum est, asta, & pellege. Heîc est sepulchrum, haud pulchrum pulchrai faeminae. Nomen parentes nominârunt Claudiam. Suum maritum corde dilexit suo. Gnatos duos creavit: horum alterum In terrâ liquit, alium sub terrâ locat.
|| [222]
Sermone lepido, tum autem incessu commodo, Domum servavit, lanam fecit, vixit. Abei. Aliud. Viginti atque novem, genitrici Callicrateae, Nullius sexus mors mihi visa fuit. Sed centum & quinque explevi benè messibus annos, Intremulam baculo non subeunte manum. Ausonius ex Graeco. LEZBIAE OSSA HIC SITA SUNT. Romae. Hospes stae, & lacruma, si quicquam humanitus int’ est. Ossua dum cernis consita maesta mihi. Quojus laudati mores, & forma probat ást Anchialo, quem cura anxia debilitat. Lesbia sum, quae dulces mores sola reliqui, Et vitam, vivens parui in officieis. Sed quid ego hoc cerno ? mea sunt hic ossua in ollae Consita; vive hospes, dum licet, atque vale. Anchialus Lezbiae. F. Ibidem.
Dulce caput, manes Zoe Benedicta moraris,
Tu secura jaces, liquisti morte querelas,
Praecesti hospitium dulce parare tuis. Matris Emmanuelis The sauri. In Sacello Thesaurorum Vrbis Fossanenfis. (I) MAR GARITHAE THESAURIAE. Cortanserij Dominae. Alexandri Sarmatoris Comitis unicae uxori. Splendore generis, formae gratiâ, Candore Animi, Verae inter Matronas Margaritae, Multiplici etiam Sobolis faecunditate, Margaritis, quae unicam pariunt, feliciori.
|| [223]
Philibertus Filius, Matri benemeritae Extremum hoc officium religiosissimè exsolvit. 1.) Aloysii Mulatij Astensis Patritij, & Magdalenae Scarampae De Camino; Cortenserij Dominorum Filiae, atque Haeredi. Elogium Sepulcrale FRATRIAE SUAE. Oh insincera hominum gaudia: Joanna Thesauria, Joannis Balbi Varnoni Comitis, & Mariae Costae, Clarissimo utrinque Genere nata: Cum specie atque decore Unica saeculi sui Phaenix vocaretur, Obitum Phaenici similem experta; Perit, dum (1) Unicam parit; In simili rediviva; Philibertus Thesaurus, Sarmatoris Comes, inter amissae dolorem, & natae gaudium divisus; Conjugi suavissimae ponit. 1) Joannam, Mombasilij Marchioni nuptam: nomine, ut specie, Matri similem. Elogium sepulcrale, Aviaesuae. DOROTHEA THESAURIA. Paterno stipite, Illustrium de Capris Heroum Proles: Materno, ex Messerani (1) Principibus, Quinque Cardinalium Neptis. Antonini Thesauri Unica vxor, Cum in Virtutum omnium speculum formata esset; ut Matronarum oculis diutiùs obversaretur: Integrum ferè saeculum vixit: Moresque mutari semper vidit, semper eadem. 1) Ex inclyta Ferreriorum stirpe. Emmanuel Thesaurus. Elogium sepulchrale Amitae Emmanuelis Thesauri. Margarita à Sabaudia Antonini Thesauri filia, Formâ suprà matronas, (1) doctrinâ ultra sexum, Vera videri poterat Minerva, nisi nupsisset. Nam Magno Carolo, optimo aestimatori, visa est virago, Quae (2) Philiberto Emmanueli à Sabaudiâ
|| [224]
Collegij Comiti nupta, Heroes pareret. Sed heu magnis ingeniis iniqua semper fortuna? Vix nupta, jam vidua: Cùm paulò post Conjugem, Philippum quoque (3) filium, A Philippo Sabaudo Achajae Principe, eo (4) tramite postremum Heroicae spei pupillum, tumulâsset: Nulla postindè fortunae illecebrâ ab primis abducta votis, Sui Nominis memor, unius unica Margarita; Constantissimè servavit. Sed faemineo ejulatu de virili pectore secluso, Librorum amore Liberorum amorem compensante, viduitatem simul, & orbitatem prolixam, Non lugendo, sed legendo sustinuit; Donec noto recepta caelo, utrique sese restituit. 1) Extant ejus scripta de Caelo & Deo, & ingeniosa Carmina? qui saeminarum Nobilium eruditi ejus saeculi genius fuit. 2) de illustri hoc connubio scribit Guicenonius regius Historiographus, in Genealogiâ Sabaudorum Principum pag. 1128. 3.) Errat Guicennonius qui nullam Margarittae Prolem: hujus enim Philippi decessu, antiquissimus Collegij Comitatus, ab illo Philippi Achayci tramite, ad Patrimonium redijt. 4.) De hoc tramite Philippi Achayci, Pedemontium Principis scribit ibidem Guicenonius & Pingonius in arbore. Emmanuel Thesaurus. Elogium sepulchrale Trium Proaviarum, Antonij Conjugum. Tres hae Matronae, à Scalptore in lapides versae, Te, si viverent, in lapidem verterent. Tres Phorci Filias crede, quarum spectata pulchritudo, saxeos fecit Spectatores, Antonij Senatoris, & Sarmatoris Domini, Tergiminae fúere Conjuges. (1) Margarita, Illustris Sordaneliorum Familiae postrema Haeres. (2) Maria, Antonij Provanae, Druentij Comitis: (3) Polyxena, Antonij Cottae Polongheriae Comitis, Filia. Unius Thesauri Triplex Thesaurus.
|| [225]
Tanta omnes Animi, & Formae pulchritudine, Ut cùm inter se tantum contenderent, Neutra vinceretur, Tres Charites fuisse diceres, si convixissent. Sed unum amare non poterant, nisi divisim. Itáque alterius amores Altera excepit: Et longum Unius aevum sibi sine lite divisere. Tria ergò ingentia Viri gaudia dixeris: Totidémque ingentes dolores. Nam Tumulos Thalamis aequante Parcâ, Duas deflevit, à Tertia defletus, AEquali dolore, sive relinqueretur, sive relinqueret. O quanta infelicitas ter nupsisse! Sed Parcarum Invidiam pensavit Uxorum virtus: Quarum similitudo praestitit, ne altera optaretur. Imò alteram in altera revixisse putes; Et uxores tres, unicam fuisse, Tricorporem, Ter uni nuptam, novum miraculum, in Numero singularitas. At miraculum majus, quòd in Empyreo, ubi Connubia confarreantur, Uxores unà omnes Vir invénit. Et omnes uni, aeternum sine rixa convivunt. O quanta felicitas ter nupsisse! 1) Obiit anno 1526. 2) Obiit anno 1532. 3) Obiit 1575. Viro superstes. Haec Emmanuel Thesaurus. EXTREMI HONORES. A Carolo Emmanuele, Sab. Duce, Cypri Rege, Regiae Matri, Regiaeque Conjugi, Taurini redditi III. & IV. Nonas Martias M. DC. LXIV. Doloris Theatrum ingredere, Disces, quàm sit attigua Summae Felicitati summa infelicitas. Regiae matris inscriptio ad dexteram. Magnae Christinae à Francia, Carolus Emmanuel Filius, ineluctabili jacturae vixsuperstes; Pientissimae Parenti, Piissimè parentat, hoc uno Matri non obsequutus. Regiae Ducissae inscriptio, ad laevam. Franciscae à Franciâ Carolus Emmanuel conjunx desolatissimus, Nondum siccis ex orbitate oculis lacrymas continuat.
|| [226]
Dextrum, laevumque Mausolaei latus simplici arcu patescens, simplices ornabat inscriptiones. Ad Regiam Matrem haec pertinebant. Heu Fallacior Fortuna, quo felicior! Christina à Francia Regum Filia, Regiae Sol, ad summum felicitatis evecta Cardinem, momento in occasum devergit. Altera ad Regiam conjugem. Heu fugacem formae Gloriam! Francisca à Francia, Regum flos, florum Regina, suo consimilis Lilio, serò data, citò erepta: Nil nisi lacrymas peperit. Emmanuel Thesaurus. I nocciduae Lucis Dianae. Epitaphium. Dei venatrix Diana Saracena Christianissima, Stationem quam tenuerat vivens, ne desereret moriens, Hunc ipsum sibi orationis locum esse voluit & sepulchri. Hieronymo Ballato Conjugi amantissimo diu superstes, illum tandem sequuta est, Anno aetatis LXXX. Christi M. DC. XLVI. Aloysius Iuglaris, S. J. MARGARITTAE CARRETTAE Masserani Principis Conjugis. Attende, Viator, quo Margaritas Ostreo mors includat. Quaerit & ipsa pretiosas; Avara enim est. Unâ inventâ tripudians, emere quam non poterat, rapuit. Furti conscius lapis hic, qui Philiberti Carretti, & Violantes Provanae filiam Hieronymam Margarittam ereptam tempori, AEternitati custodit. Masculae mentis Heroina, quia Naturam dum nasceretur exhauserat, Fratrem habere non potuit. Qua nobilitate genita, eadem & vivens, qua pietate educata, eadem & moriens. Tam cara Conjugi, quàm fuisset antè Parentibus:
|| [227]
Sui custos non deterior, quàm familiae, Deum ne improvisus adesset, horis singulis exspectavit. Severè in se puniens, quae aliis condonaret, Vitia, quà jejuniis, quà flagellis, non tam quia propinquaverant pepulit, quàm ne propinquarent deterruit. Humanis implicata, divina non deserens, Religiosior in Palatio, quàm alter in Asceterio, gravissimis moribus teneram oppressit aetatem. Tam Magnas Animas pariens, ut secundo exhausta sit faetu. quia non ut caeteri vixerat, Aliter ac caeteri moriens, risit Anum se â Morte creditam, Cùm annos septemdecim non excederet. Condona, Viator, errorem hunc caeco Numini. tu ipse dies ita plenos plura lustra credideris. Aloysius Juglaris S. J. Inscriptiones Aliae, in ejusdem Margaritae funere. Vectigales huc oculos, Cives, hodie primum Princeps vester suorum sitire lacrymas caepit. Margaritam amissam qui quaerit, accersit lumina quotquot potest. Vestra huc etiam admovete; Primos superstitis Amores habebitis, qui supremos mortuae solvetis honores. Inscriptio Secunda. Frugalem malè fingimus Mortem, Plebejo contenta cibo non est: Cleopatrae ferculis assuevit; Margaritas, ut sorbeat, in Pulverem atterit. Vae mundo ab ingluvie tanti monstri, pretiosae dapes acuunt novam famem. Illi lacrymas propinate, qui sapitis. Vestris inhiare gaudiis desinet, abundè doloribus saginata. Inscriptio Tertia. Infensa floribus hyems est, Februarius Margaritas non tolerat, Tam mites animas non alit, quas omnium immitissimi carperent dies. Date hanc Coelo veniam: Ut de vestrorum spoliis Nobilitet hortos suos.
|| [228]
AEternitati nata germina non alibi esse par est, quàm ubi extra contagium hyemis Ver perennat. Inscriptio Quarta. Margarita sereno genita Coelo, pluvio deficit. Vitream ne putes, quae vel in tumulum lapsa frangi non potuit. Integritatis in illa laus par nitori. Pretium, si aliunde non nosti ex hoc uno conjicies: Quòd, qui non nisi bonas emeret Margaritas, Hanc ut redimeret, se ipsum passus est vendi. Amissam posthàc illam ne lugeas; Habes ubi illam Invenias, in DEI manibus est. Inscriptio Quinta. Injurius es Margaritae, qui cam, ac si non diu vixerit, luges. Maturis moribus, nullum supervenit praecox fatum. Quae jam Deum invenerat, quid ultra quaereret inter homines? Caeli moribus assueta, terras fastidiens, sat ampla vitae credidit spatia, quibus tot capi merita potuissent. Invidum hic, non misericordem te volo, & tu sat vixeris, si sat benè. Inscriptio Sexta. Cave Viator, Ne ita alienam lugeas mortem, Ut non memineris tuam. Hunc à tot luminibus fructum feras, Quod ad ea caeperis videre quid sis, Hoc à te sperat Epitaphium Margarita, Ut virtutibus ejus tuas adjicias. Sequi ne renuas, quam amasti; Mortem contemne, Quasi aeternum victurus, Vitam compone Quasi propediem moriturus. Aloysius Juglaris S. J.
|| [229]
Illustrissimae ANNAE BENTIAE Lumelli Comitis. Avara mors est; Aureae vobis mentes cavete. Anna Bentia ideo diu non retinuit animam, Quia habuit pretiosam. Amedeo Patri solo dissimilis sexun nec genio, nec ingenio degener, quod ille inter viros, Illa fuit inter mulieres. Amedéo Cribello ideò data uxor, quia virtutis similitudine debita, in Lumelli Comitis domo lumina, quae invenerat, geminavit. Felicior tamen Nupta, quàm Parens, tot illustranda filijs, quot Caelum Planetis, dum septimo lucem daret, supremùm illuxit. Virtutis ejus plura argumenta ne quaere. vitam ut daret alteri, rapuit sibi. Coelo matura concidit in Autumno, & October qui eam dederat thalamo, dedit & tumulo, ita ludente cum hominibus Deo, ut illis eadem sint vehicula funerum Quae suerant Nuptiarum. Aloysius Juglaris S. J. SENIS In S. Augustino. Heleonorae Picolomineae Hieron. F. pudicitiâ inenarrabili, egregiáque formâ praeditae, prudentiâ verò plus quàm faeminae, diem suum obeunti, Augustus Chisaeus uxori Carissime Suavissimaeque P. C. Ob. 3. Id. Febr. 1561. FLORENTIAE. Ioan. Austriacae Magnae Ducissa Hetruriae. Hoc tumulo deposita sunt ossa Serenissimae Joannae Austriacae, Francisci Medices magni Etruriae Ducis uxoris, cum tribus filiabus, iniquo fato ante omnia peremptis, cum filiolo, qui prius mortuus erat, cùm illa quondam vitales auras caperet, moerens ad tempus posuit.
|| [230]
Hispali, ad Praedicatores, in Sacello D. Thomae Aquinatis. Piae memoriae Sacr. Franciscae Floridae mulier incomp. Matrimonio junctae Joanni Danieli, quicum annos III. vixit, quaeque aetatis suae XIX. devixit. à Natali Christi cI???. I???. CV. XIII. Octobris, Primáque sui sexus hoc monumento conditur. Joannes Floridus Brugensis Pater filiae cariss. H. M. P. C. Viator adsta comprecans benigniter, mortísque vivito memor. Salisburgi. In aede Salvatoris. D. O. M. Anna Sidonia Comitissa in alta Embs, ex Serenissima Ducum Teschinensium, & majoris Gloggoviae pro sapiâ orta, maritali nondum tribus exactis annis jugata thoro, quinto aetatis ineunte lustro piissimè in fata concessit, Die XIII. Martij. Anno à nato Christo M. DC. XIX Unicus item filiolus Marcus Sitticus Comes ex praefata Ducissa septem mensibus antè genitus, trimestri aurâ, captâ, moritur, Matrísque gremio amplectitur. Quorum obitum Lugens luget maestissimus Consors, & Parens Jacobus Hannibal Comes in alta Embs, Gallera, & Vaduz. Salisburgi Ad S. Michaelem. Joannae Coronae à Sbroiavacca, Matronae Integerrimae, quae quae trium Filiorum mox Funerum mater, ut quartus viveret, Funus à Puerperio ipsa fuit, hoc amoris & solatij reliquit pignus, ne totum viduaret Conjugem. Doloris monumentum posuit Ludovicus maestus Conjunx. Die XII. mensis Septembris Anno M DC L.
|| [231]
Salisburgi ad S. Petri. Versa est in luctum Cythara nostra. Illacryma Hospes, si homo es, digna suspiriis, ac lacrymis, umbra heic jacet. Anna Maria, ex nobili Grimmingiorum familia, Eheu! Ipso aetatis & thalami vere, annis, forma, side, pudicitia, indole, ingenio, supra sexum Florentissima, immiti mortis, & praematurâ falce occidit. An. M. DC. LI. Mense Junij. Die IX. AEtatis XX. In filiola tamen superstes, quam Thori pignus dulcissimum maestissimo Conjugi reliquit, & donavit, ne tota obiret. Ah! Humana quamdiu! Maritus LUDOVICUS FRANCISCUS â REHLINGEN &c. Fidei ac doni memor, cor suum, atque animae dimidium, hoc loco occultavit. An. M. DC. LIV.
Asperge
Florem
Ut Deo
Vireat. Salisburgi ad S. Spiritum. Viator, Mulierem fortem hîc invenies, Johannam Nidermayrin Nobili Schörrichiorum Familiâ natam. Quae praemisso filio, amisso marito Vidua Inter adversa fortunae aut valetudinis colluctata, Cum morbo, & medicis integro anno conflixit, Exemplum patientiae. Matrona Deo, Deiparae, amicis, Religiosa, devota, fida. Diem doloris finiit, seque filio & marito mortua junxit Anno M. DC. LXV. Die X. Mensis Martij. P. O. G. Salisburgi ad S. Petri. D. O. M. Memoriae Lectissimae Matronae BARBARAE RANZOVIAE Nobilissimi quond: Viri Henrici Ranzovii haeredit: Salwigi Domini &c. Gollingae Praefecti relictae viduae, [232] Natae Altin, Quae An. M. D. XCVI. IV. Id: Jan: vitam hanc auspicata, auspicatissimum A. M. DC. XVI. IV. Non: Oct: strinxit conjugium: Quod mors disrupit An. M. DC. XXXII. IV. Non: Septemb: Sed potuit invita fortem animo Virum rapere, Mulieri forti fidem eripere non potuit. Hanc Ipsa etiam libera, Liberis servavit. Semel duntaxat Vidua, semper Mater. Multis nominibus pia. sed isthoc maximè, quòd Ranzovianum nomen assumptum in thalamo, huic tumulo intulerit. Non potuit majus Conjugalis fidei, & Materni simul affectus testimonium praestare. Viduitatem XXXII. Annorum adhuc integram, cum vitâ exuit. An. M. DC. LXIV. II. Non. Junij. Tam fideli matri debitum pietatis & gratitudinis Monumentum moestissimae F. F. P. P. Tittmoninga, quae Civitas est Provinciae Salisburgensis, extat Epitaphium Ioanna, è stirpe Scaligerorum ultima. Mirare hospes Conjugis fidem. Joanna ex Illustrissimâ & Antiquissimâ Scaligerorum Stirpe, & ejusdem ultima, Domina in Vincenz, & Bern &c. Domini Georgij Sigismundi Liberi Baronis â Lamberg, Domini in Ottenegg, & Ottenstain, Uxor, pietate ac virtutibus insignis, Virum in tumulum, & ad tumulum comitata: cujus se rursum lateri junxit 13. Septembris Anno 1644. Annorum cùm desijt 64. Abihospes: & tibi Scalam ad Coelum quaere. Cremifanij in ambitu Monasterij. Adsta Viator, perlege. Hoc marmor Nobilis Catharina, fidelis suo marita Fridelio, cum filio conditur, quem ubi simul & vitam 24. Novemb enixa est puerpera: tumulo cadaver, tibi, amice homo, & quinque liberorum gratae posteritati pia pro se suspiria legavit. Abiens igitur nunc, ex [233] legato piè suspira, ut post strenuum laborem laboriosa parens requiescat in pace. Anno M. DC. L. Ibidem in Caepellâ B. V. M. Perhonestae ac devotae Matronae Angelae Wolfradin, matri suae dulcissimae, posuit D. Antonius Wolsradt Abbas Cremif. Obiit Anno Domini M. DC. XVIII. Mense Octobri, die XVIII. Ibidem. Properavit Deus educere me de medio iniquitatum. Sap. 4. Nobilis & Virtutibus ornatissima Matrona Anna Maria Pucherin, nata Lechnerin, Anno quinto & mense quinto ab suscepto Matrimoniali Vinculo, aetatis suae anno vigesimo nono & mense tertio, corpus terreno linquens rumuloanimam divino sinui efflavit, octava Octobis, Anno Salutis M. DC. XXI. Consideravit semitas domûs suae, & panem otiosa non comedit. Proverb. XXI. Georgius Nicolaus Pucherus hujus celeberrimi Monasterij aulae judex ejusdem selectissimae conjugis superstes maritus hoc Epitaphion luctuosus in perpetuae recordationis signum confici fecit. In eodem terrae sinu cum matre suavissima sepulta jacet Nobilis Virguncula Maria Elisabetha, quae aetatis suae anno V. mense VI. non sine ingenti animi maerore parentis ex his caducis ad caelestia gaudia migravit. VIII. Januarij, à partu Virgineo M. DC. XXIII. Rapta est, ne malitia mutaret intellectum. Sap. 4. Ibidem. Sta Viator sub parvo marmore mens magna latet Joannis Godefridi Fridelij. Doctoris. Mariti. Patris. Causarum patroni optimi, Cremifanensis Aulae Judici. Saxum nunc tegit omne quod mortale fuit. quod immortalitatis superest, pijs suspiriis ut releves, maesti rogant haeredes. Vixit annos XLII. finiit XIX. Junij. M. DC. LIV. Augustae Vindelicorum. DEO. Pacis. &. Dilectionis. Annae Mariae Rechlingeror. Horgavior. genere natae, Rari exempli & pietatis Matronae
|| [234]
In utráque fortunâ constantissimae, Lethi supra fidem despectrici, Uxori Animo suo charissimae, amabilissimae, decimo conjugij Anno in ipso flore aetatis Eheu acerbo Empyematis fato avulsae, Sanctissimè vitâ functae, aeternáque memoria dignae, Ferdinandus Matthiolus Petri Andreae F. Medicus Liberis collachrymantibus, arâ à Solo erectâ, Et anniversarijs precibus institutis, perpetui amoris & maeroris Monumentum dolens posuit. Vixit an. XXXIV. M. II. D. XXIV. Obiit A. P. C. N. M. DC. VIII. VII. Id. Aprileis. In Monasterio Gärstensi Austriae superioris. Hic jacet Illustrissima Domina Dna. Marchionissa de Carretto, & Grana, nata âb Argote Cordova. Quae postquàm cum summa virtutum laude vixit, Obiit Anno M. DC. XXXXVI. AEtatis suae LXXVIII. Cujus anima in aeternum quiescat. Lovanij, ad Carthusianos. D. Margaritae Uxoris Caroli Ducis Burgundiae. Margaris Anglorum sum stemmate nata superbo, Regis soror recitanda, Regis filia. Carolus est conjunx Burgundio Marte peremptus: Dein ter novem viduata dego consules. Interea quae cura rogas? fuit unica cura Viros fovere sacros, sacrásque faeminas. Quid docti? doctis templorum confero curas Quibuslibet, legem modò nôrint sacram. Quid sibi Magnates? sibi quid Simonis alumni? Male audiunt, petentes quod dari est nefas. Haec mihi fas de me, narrabunt caetera veri Similem expetentes & sacri & docti viri. Luxemburgi, in S. Spiritûs Monasterio. D. O. M. Sacr. Viator, etsi properas, ut firmes gradum Pij precantur manes. Hîc primum jacet
|| [235]

Dorothea stirpe nobili Mansfeldica,
Ernesto patre nata, Luxemburgici
Moderator & Praesectus qui fuit soli,
Denique pòst & Belgici Prorex soli.
Matrona casta, prudens, liberorum amans,
Verens Mariti. Quidquid in bona potest
Consorte dici, dictum de ista putae.
Maritus huic Franciscus ê Verdugiis
Iberica stirpe. Is prima ab adolescentiae
Regi minister in pace & bello suit:
Dum Mars perurit Belgicam civilibus
Flammis, moder ator ipse Frißae datus,
Transiselaniaeque; pugnas inclytas
Pugnans, atque vicit. Pluradicere
Annales libri poterunt, quos Lector rogae,
Itemque positis hìc, veniam & pacem rogae.
Conjugi & sibi Franciscus Verdugius Pos. J. Lipsius. HEIDELBERGAE. DEO IMM. S. Et virtuti ac memoriae Olympiae Moratae, Fulvij Morati Ferrariensis philosophi filiae, Andreae Gründleri Medici conjugis, lectissimae faeminae: cujus ingenium ac singularis utriúsque linguae cognitio, in moribus autem probitas, summumque pietatis studium, suprà communem modum semper existimata sunt. Quod de ejus vita hominum judicium, beata mors, sanctissimè ac pacatissimè ab eâ obita, divino quoque confirmavit testimonio. Obijt mutato solo Anno Salutis D. LV. suprà milles. suae aetat: XXIX. hîc cum Marito & AEmilio fratre sepulta. Guilielmus Rascalonus M. D. BB. MM. PP. Tumulus Hippolytae Mariae, Ducissae Calabriae. Hippolytam quisquis videat, miretur, ut illam Ipse quidem credat Palladae, vel Venerem. Talis ea in tumulo est, illi sic prorsus ademit Mors nihil, ut dicat Pallada vel Venerem. Permanet & decor, atque oris praestantia culti, Hujus ut atque hujus jam fluat ore melos.
|| [236]
Permanet & sua majestas, popularis & aurae Ille quidem verè conciliator amor. Vt simul & Venerem reserátque, & Pallada, ut illi Insit & hinc Pallas, insit & indè Venus. Non hic Hippolyte jacet, at Pallásque Venúsque: At tumulus nec habet Pallada, nec Venerem. Nec jacet Hippolyte tumulo: Mihiparcite divae, Pallas & Hippolyte cum Venere hic recubant. Cum Venere Hippolyte recubat, cum Pallade & ipsa Hippolyte, ut divae tres tumulo hoc jaceant. Jovianus Pontanus. Delphis Batavorum. Elisabethae Marnixiae V. N. Philippi Marnixii Sant-Aldegondae F. Matronae generosiss. uxori opt. castiss. matri pientiss. dulciss. Carolus Morgan. Eques P. C. Illustri serie longaeque ab origine geneis Morgani hîc Conjux Elisabetha tegor. Marnixl soboles, quod non nescitur in orbe Nomen, & in vito tempore semper erit. Virtutum satis est uni placuisse marito, Quod pro me loquitur tam pretiosus amor. Lugàuni in Galliâ. Bonae memoriae & spei aeternae, spiritu quóque incomparabili Feliciae Minae, faeminae rarissimae castitatis exempli, affectionis plenae erga omnes homines, Julius Primitius D. E. C. C. C. C. Aug. Lug. Conjugi incomparabili, quae vixit Ann. XXXII. mens. V. dies IV. sine ulla querela, sibíque, vivus fecit & sub ascia dedicavit. Primitius hic suit unus è CCC. Auguribus, qui nrbem antiquitùs inhabitabant. Ferrariae. THADEAE BONLEAE. Hîc ego quae fuer am Federico nupta Ladrono, Bonleae jaeceo sama Thadea domus. Forma ego Cypris eram, manuum virtute Minerva; Casaris Arcanis conscius ille fuit.
|| [237]
Mathildis Comitissae. Romae in Vaticano. Urbanus VIII. Pont. Max. Comitissae Mathildi Virilis animi foeminae, sedis Apostolicae Propagatrici. Pietate insigni, liberalitate celeberrimae; Huc ex Mantuano S. Benedicti caenobio translatis ossibus, Gratus aeternae laudis promeritum monumentum Pos. Ann. M. DC. XXXV. Paulae Uctaviae. DEO viventi. Paulae Octaviae de S. Eustachio, Romanae Principissae, Andreassi Castelli de Interamna ab Nahartium Principibus, Reg. Neap. Mag. Comestabilis, ord. Dragonici, ac S. Mich???ëlis Militis torquati Uxori, Joannis Podij, Catini, & aliorum plurium Oppidorum apud Sabinos Reguli perpetui filiae, Ex magnis Tusculanorum Comitibus, Octaviâ Augustissimâ Gente progenitae, ex quibus praeter caetera Urbis, & familiae Luminaria XIII. Pontifices super solio Petri refulserunt: Ex quâ unâ tantae prosapiae Reliquum Marchionibus Castellis de S. Eustachio Rom. Nobiliss Baron. juro Sanguine virtus, & splendor manavit; Urbis nobilissimae foeminae, recolendae memoriae Atavae Jo. Franciscus II. Castellus de S. Eustachio, Marchionis Jo. Baptitistae filius Dei & Apost. Sed. gratia Castri fortis, & Sac. Rom. Imp. Marchio Polinensium regulus, Gratissimus Atnepos tantae virtutis & splendoris haered. Pignus hoc sempiternum famae, & nominis P. C. Anno D. M. DC. XII. Bzovius An. 1477. Prope Goritiam. Tibulla C Sempronij F. Manil. neptis, inferno Plutoni, tricorpori uxori charae Proserpinae, tricipitíque Cerbero, munus mecum [238] ferens damnatam dedo animam, vivamque hoc me condo monimento, ne obrutis domus lapsu filiis sex, quos L. Scipio patriis Camertibus â salo & Lybia incolumes restituerat, in desolata orbitate supersim misera. Vix. Ann. XXXX. Mens. I. D. VI. Hor. scit nemo. In Fron. P. XX. In Agr. P. XXXIX. Loysae Sigaeae Toletanae eruditae faeminae. Docta Sigaea jacet gelido sub marmore, cujus Ob mortem maerens heu gemit Hesperia: Et meritò, quoniam Hebraea, Graeca atque Latinae Non secus ac patriae voce perita logui. Tot linguas hujus rapuit mors saeva puellae, In tenera admir ans accumulata simul. Loysae Sigaeae Toletanae sui seculi Minervae. Toletum nascentem excepit: Lusitania honores & divitias dedit: Burgi maritum unicumque filium, & prô dolor ante diem sepulchrum. Anno Salutis M. D. LX. Octobris die XIII. Andreas Resendius Lusitanus hoc fecit. Hic sita Sigaea est: Satis hoc: qui caetera nescit Rusticus est: artes nec colit ille bonas. Franc. Lopius. Deliciae Phaebi, Musarum fama, decúsque Sigaea Hesperiae, conditur hoc tumulo. Omnes, quae sonuit linguas Sigaea Sigísei, Hanc tamen aeternùm fama loquetur anus. Hebraeè & Graecè scivit, scivítque Latinè, Omnibus excellens dotibut ingenij: Calluit ingenuas artes pietate, fidéque Insigni, ô, quantam mors violenta rapis. Alvarus Gometius. Tu quicunque times quod lingud doctus utráque Grajûm clameris Romulidúmque Sophos: En tenerè in tumulo jacet hic Hispana puella, Cui legere hos libros ludus amórque fuit. Hanc & Arabs, Syriúsque potens, & cultor Idumes, In proprio nataro crederet esse solo.
|| [239]
Si nomen Patriámque rogas, Loyosa Sygaea, Toleti nata est; Pieridum decima. Franc. Cuinas hunc titulum gratitudinis ergò tumulo appendit: D. O. M. Loyfae Sigaeae faeminae Incomparabili, Cujus Pudicitia cum Eruditione linguarum, Quae in ea ad miraculum usque fuit, ex aequo certabat. Franc. Cuevas Maerentiss. Conjugi B. M. P. Valé beata animula, conjugi, dum vivet, perpetuae lachrymae. Mariae Cerariae. Quod modò non soli mortales funus ob istud, Mut arint vestem, vultum, habitum, ingenium: Sed gemit alma Ceres, sed plorat casta Dianae, Sed plangant Musae, sed doleant Charites. Sed sit Mercurius tristis, sit maestus Apollo, Juno iratae, Venus percita sit furiis. Dilaceret libros Pallas, Mars spicula, Bacchus Crateres, Nymphae carmina, Pan calamos. Et sit utrique dolor, quantum nullum audiit aetas, Quantum non etiam postera saecla scient. Ne mirere: etenim perijt Divûmque, hominumque Delicium: perijt heumuliebre decus. Florens ingenio, forma, virtute, juventae, Nomine, fortunâ, nobilirate, viro. Nec tamen hisce bonis potuit mors invida flecti, Nec precibus superûm, nec lacrymis hominum. Vt discant omnes, esse omnia subdita Morti: Nam sumus umbrae omnes, fabula, terra, nihil: Leodegarius à Quercu.
|| [240]
Neapoli. Loysiae de Pennâ. Loysia de Penna Raphaëlis F. Sanctij Vitaliani uxor, multarum familiarum avia, proavia, ne id negotii posteris relinqueret, vivens curavit. Vixit annos huc usque LXXX. anno salutis M. D. XXI. Septemb. XXIX. Ibidem. Lucretia de Baucis, Comitissa Burgentiae, & Cagiani Ducissa. videns defunctorum curam triduo deleri, ne posteris ulla sui relinquatur, vivens hoc sibi Pos. Fani, ad S. Francis. Ducissae Biancae:
Clara pudicitiae Dux Paula Bianca, potentis
Agenierice trahens Vrsim sanguinis ortum.
Cui patrium Malatesta genus, celsumque maritum
Pandulphum aula dedit, formae spledoribus omnes
Vincens, atque Viros summis Virtutibus aequans,
Hic cineres liquit, celerémque petiuit olympum. Obiit anno M. CCC. XCIII. in festo D. Antonij. MEDIOLANI. D. O. M.
Nolito mores, patriam, genus, nec rem
Inquirere hospes, manibus meis tantùm
Lucem precare. Orbi ipsa protuli lucem,
Vrbi quietem, Sfortiae dedi magno
Cùm maximum natu. Quid astra, qui Virtus
Possi???, hic ostendit: parentem an agnoscas
Me Luciam Francisci, & inclytam quam
Vrhs sensit & felicitatis autorem. Obiit anno 1540. 21. Januar.
|| [241]
Ibidem. In S. Fidelis. Quod est Templum Patt. Soc. Jesu. Piae memoriae sacrum. Paula Maria Taurillia, Guastalae comitissa, Christianae perfectionis Imago, etiam hîc fulget; In ???ipsa mortis umbra AEternis Virtutum facibus illustris; Divini Amoris, dum vixit, flamma, postquam vixit, astrum; Quam Patronam aucta religio, quam matrem restituta pietas agnoscit: Re magna Christo dicata, factis, non scriptis haeredibus, Esse inter mortales desiit, V. Kal. Novemb. ???. I???. LXIX. Collegium Virginum Mediol. Auctori & parenti P. VIENNAE. D. O. M. S. Elisabethae Thurrae. Freistadij, Semphtae Richeravioe, & Themetuini Dominae, faeminae lectissimae. Alexij Thurri, viri summi, Pannoniae Proregis aequiss. & sapientiss. filiae; Quae sic semper vixit, ut seculum ipsâ haud dignum videretur: Ipsa diem extremum clausit, ut mors omni vitae ipsius curriculo responderet: Sed & AEmiliae ac Juliolo, puellis bimulis: Qui utrum formosiores, an blandiores fuerint, dubium reliquerunt: Qui quod voluit mater, semper fecerunt: Alterum mî Elisabetha, alterum Anna Maria Dietrichsteinia uxor superstes fidissima peperit: Juhus Com. Salm. & Neoburg. Maximil & Rudolph II. ???ab Imperialis aulae consilijs, Maritus & parens, conjugi ac liberis dulcissimis, Quòd cùm???hs non sim, dolens feci. Anno Sal. M. D. XXCIV.
|| [242]
Si doler & lacrymae possent vos reddere vitae: Reddiderint vitae vos dolor & lacrymae Jamdudum. quid tum? dolor est & lacrymae testis, Gaudia vos vitae sola suisse meae. Ibidem. Christo Redempt. S. Annae Maria Dietrichsteiniae Sigism. F. Sigismundi N. Liber. Baron. ab Hollenburg & Finckenstein, &c. Quae matronal. virtutum omnium laude praeclariss. Summae erga Deum religionis, erga maritum fidei, Amoris erga liberos, benevolentiae erga suos, Benignitatis erga pauperes, erga omnes humanitatis, Morum deníque ac vitae sanctimoniae, castitatis, innocentiae, Vivens moriensque, singulari praeluxit exemplo omnibus sui ordinis & sex. hominib. Conjugi incomparabili, quae supra aetatem morbo varorum palabundo infestata, Partu heu immaturo nimis quintam enixa sobolem, Magno cum dolore ac labore: Quam facro fonte priùs renatam, & ex se Annam Mariolam cognominatam, secum in Coelum sublatam, Christo initiavit: Inter amplexus conjugis & liberor. amantiss. piè sanctéque expiravit. Animulae suae carissimae Julius Com. Salm. & Neoburg. maritus infeliciss. uberibus cum lacrymis pos. Vita meae meae quondam, mea mellea conjunx, Mors vitae nunc es mortua nempe meae, Solvar, & ô tecum Christo nunc deníque vivam: Si placeam: Christo vivere certa salus. Obiit ann. aetat. XXVII. Sal. hum. 1517. Martij 5. Augustae ad Praedicatores. Christo Servatori S. Catharinae nobili Turzonum familia: Magnifici Raymundi Fugger. Conjugi: pudicitia, pietate, vitae Sanctimonia, benignísque [243] in egenos largitionibus insigni: relicti V. filij M. H. Matri dulciss. pientiss. amoris ergo P P. Obiit an. salut. 1535. d. ult. Febr. Parisiis, in S. Germani. Annae Thuanae, quae sanctitate morum, matronali decore, praeclarâ pudicitiâ & felici faecunditate Viro probata, in ipso aetatis flore, quod mortale fuit, reliquit; ut, quod immortale est, consequeretur. Philippus Huraltus Cheverinus post justa funebria, & corpus majorum sepulcro ritê inlatum, in sacro hoc secessu, quo illa frequens Dei cultrix solita fuit, hunc quoque tumulum pos. suis communibus liberis, maternae pietatis & religionis documentum ac monumentum. AEternae memoriae: uxoris incomparabilis. Vixit ann. XXXV. M. VI. D. XVII. Obiit ann. M. D. LXXXIV. D. XVII. Julij. Tumulus Coronae Megiserae. Ionae Schrimpfij IC. Conjugis, quae è vivis excessit Viennae Austriae, Anno M. DC. LXII. D. O. M. ET. MEMORIAE. PIE. DEFUNCTORUM. HIC. LOCUS. SACER. EST. VIATOR. CONSISTE. VIDE. LEGE. IMITARE. HOC. TUMULO. CORONA. CONDITUR. ITA. EST. MULIER. CORONA. MULIERUM. QVAE. PROGEGENITA. VIRO. CLARISSIMO. ET, AMPLISSIMO. HIER ONYMO. MEGISERO. IMP. GLORIOSISS. MEM. RUDOLPHI. II. ET. AUSTRIAE. ARCHIDUCUM. HISTORICO. FIDELISSIMO. AC. PERITISSIMO. ITA. PROPRIA. VIRTUTE. NATALIUM. SPLENDOREM. ADAUXIT. UT. HISTORIAM. VITAE. SUAE. MEREA TUR. Pars III. Epitaph.
|| [244]
NUPTA. VIRO. NOBILISSIMO. ET. CONSUL TISSIMO. JONAE. SCHRIMPFIO. ICTO. SERENISS. ELECTORIS. SAX. CONSIL. ET. EJUSDEM. AC. ALIORUM. IMPERII. PRINCIPUM LEGATO RESIDENTI. VIXIT. CUM. IPSO. SINE. QUERIMONIA. ANNOS. ??? RELICTISQUE. EIDEM. DULCISSIMI. AMORIS. PIGNORIBUS. EXIIT. EXHAC. VITA. ANNO. EXEUNTE. SALUTIS, cI???. I???c. LXII. VII. KAL JAN. In aede Cathedrali Antwerpiae. D. O. M. S.
Mortalis audi pauca verba mortuae.
Ego Maria sum Decreria nata Ant verpiae,
Sed me religio misit hinc Coloniam.
Illic maritum Michaelem Bootium
Deus dedisti, in patriam redivimus,
Annos quaternos & decem unà viximus:
Sex liberos dedi, datos mors abstulit,
Et me quoque ipsam in partione sustulit.
Placui marito, adfinibusque & civibus,
Industriâ domi, & foris modestiâ.
Deo placere cura nunc una est: juva
Mortalis, ô votis tuis me mortuam. Posuit lectissimae Faeminae, & dilectissimae heu uxori, Michaël Boot. Huic urbi quondam ab Eleemosynis. Vixit illa annos XXXIII. obiit anno cI???. I???cI. Non. Novemb. J. Lipsius. In B. Mariae Antwerpiae. Beatrici Rampartiae Nic. F. Faeminae lectissimae, rara in DEUM pietate, Conjugem, liberósque amore, in quintae filiae partu raptae, & ad Vitam meliorem traductae. Paulus Mechelmanus I. C. Regi â confilijs, Judéxque militaris, laudabili in conjugem memoriâ, maestus cum lacrymis, ipsi, sibi, suísq; pon. cur.
|| [245]
Vixit illa an. XXXIII. in Conjugio IX. obiit anno orbis redempti cI??? I??? CIII. A. D. XIII. Kal. Junias. Ut sit Beatrici beatè, te rogo Rogare Lector, & marito & Liberis. J. Lipsius. Elogium Funebre Illustrissimae Dominae D. Carolae Damascenae, Baronissae de Coursan. Sta Viator. Hic jacet Mulier fortis, alibi inventu difficilis. Haec est Carola Damascena, nomen ipsum Majestatem sapit. Ex Regibus oriunda, omnes regias Virtutes collegit in faemina. Inde illi omnia Regia praeter fortunam: Supplevit illam virtute, & imperavit sine sceptro.
Faeminarum animos rexit quasi faeminis superior,
Nobilium Virorum duella composuit quasi Viris major,
Popularium lites diremit quasi judex,
Pluribus Provinciis jus dixit quasi Praeses.
Nemo ab ea discessit nisi benevolus,
Nemo abisset pauper si omnes dit are potuisset.
Eos omnes censebat domesticos qui domo carebant,
Pietatem domesticam habuit, & tesserariam crucem,
Similis erat nobilis domus Religiosae familiae:
Ser vabantur in ea Vota sine Votis,
Et pietas sine regulis regula erat,
Ipsa imperio & exemplo dux ad virtutem & comes er at.
His operibus intenta ibat ad virtutem continuo cursu.
Et ire debebat ex domestico lemmate. Abi Viator.
Et tu quoque ad aeternitatem curre,
Sed ad illam non itur nisi per Virtutes. Petrus Labbè.
|| [246]

SCENA III.
[arrow up]

Exhibens EPITAPHIA Virorum Doctrinâ illustrium. Jesu Christo Doctorum & Magistrorum omnium Magistro Epitaphium. ABsoluta libri vitae elucidatio est. Audito fine plausêre discipuli, Descendere de cathedra Magister potes. In coeli finibus non habes ultra quid quaeras, Ex quo Spiritus tuus apud inferos est. Qui omnia consummasses, in pudoris remedium nocte non contentus, quam feceras, adhuc densiores tumuli tenebras quaeris. Seu te crux nollet dimittere, seu tu crucem, inferenda utrique à Nicodemo vis fuit, tibi ut tua probra delereres, illi, ut sua decora. Dubitem an crucis fueris avellendus à brachtis, Nisi matris in brachia reditutus. De sinu patris in suum olim ista te traxerat, quidni in eundem te traheret de sinu crucis? Tam fortunatum naufragus ejectus ad littus, Omnem penitus oblitus procellam es; Adeò ut redivivus postridie ???escieris quae passus esses. Nisi memoriam abeuntes in Emaus refricassent. A mundissimis manibus In sindone munda depositus, Ne mortuus quidem toleras sordes. Inter mortuos liber Adhuc institis ligari te pateris;
|| [147]
Non admissurus ad ostium lapidem, nisi tecum fepulta mors esset, quam ultra liberam nolles. Seductor vocatus, titulum hunc pro Epitaphio excipis, nullâ tibi magis laude placens, quàm quòd ambulantes in tenebris, seduxisses in viam lucis. Aloys: Iuglaris, & Le Brun. S. J. Epitaphia Theologorum. S. Dionysii Areopagitae. Dionysius, ex Areopagi Judicibus selectus pro veritatis causâ patronus, nescias an aequiùs gloriari potuerit Paulo Praeceptore discipulus, an tali, tantóque discipulo Praeceptor. AEquè astris intentus, ac sibi, vittutem, quam postremis annis exhibuit, promisit in primis. Athenarum factus Antistes, malas inde artes ejiciens, meliores induxit. Optimi cujúsque aemulator egregius, & laudator, cùm vellet à nullo dignosci, nullum studuit ignorare. Romam profectus, nobiliorem reliquit, quàm invenerat; Cùm titulis suis jam posset addere, quòd tantum hospitem excepisset. Inde profectus in Gallias, immensam urbem, urbe major implevit. Ita in divina delatus, ut ablatus crederetur humanis, mercedem nullam appetens, nullâ non dignus, devota coelo victima, sacerdotum gladiis exhibetur. Et feris objectus, & flammis, se utrísque fortiorem ostendit. Variis tentatus suppliciis, cùm nullum mereretur, nullum exhorruit. Tandem fremente Tyranno, plaudente coelo, elatus in montem, ne tantae laterent faces, cervice, non animo diminutus, edocuit virtuti viam non eripi, nisi velit amittere. Divinissimum caput in terram deprimi noscens, Cùm jam in collo non esset, esse caepit in manibus; Perire nesciens, quod tam bene vivere didicisset. Beata Gallia quae praeceptorem habere meruerit, qui divina aequè docere potuerit, ac patrare. Emmanuel Thesaurus.
|| [248]
S. Athanasii Alexandrini. Athanasii Virtus senilis in puero, puerile nihil unquam habuit, praeter aetatem. Antonii magni discipulus, sub Chirone altero Christianus Achilles, nescias an plura didicerit, an docuerit. Veritatis amantior, quàm quietis, ut reduceret exulem, remeavit in patriam. AEquè infensus Ario, ac Arius Christo, in omnibus ab eodem dissentiens, in hoc uno consensit quòd utérque Athanasium nollet Episcopum. Utróque tamen invico coactus ad Infulas, omnium amorem promeritus, quia satis amari non poterat, incurrit in odia. Ab hospitibus delatus ad hostes: Nunquam non agnitus innocens, saepe damnatus, ut nocens. Sedem maluit mutare, quàm Syllabam. Principum iras ideo non metuens, quia ferre poterat. Constantino non placuit, quia minùs notus, Constantio, Juliano, Valenti, quia non ignotus, in hoc etiam cum veritate conveniens, quòd Regibus displiceret. Sed hostes suos ideo in Athanasium Deus allisit, ut frangeret. Revocatus ab exilio, ut iterum pelleretur, aequè triumphans, cùm cederet, ac cùm rediret. Herculi suppar, non unum laboribus suis fatigavit Euristheum; Saepe quaesitus ad necem, ad duriora servatus, bonorum vota praeferens suis, invisum invidis lumen, ne extingueretur, abscondit. Arenti diu clausus in puteo, eum impleverat lacrymis, nisi desiccâsset ardoribus. Malens cum mortuis, quàm cum perditis vivere, ejus in tumulo vitam deposuit suam, à quo vitam acceperat, sciens, nullum tutiùs commissa servare, quàm qui dedit. Hoste deficiente, quem vinceret, revocatus è pugna, suis quietem peperisse contentus, perfrui noluit, tunc primùm mori cupiens, cùm vitam potuisset amare. Homine major, qui se in hoc uno probarit hominem, quòd pati posset. Idem.
|| [249]
S. Joannis Chrysostomi. Joannes Eloquentiâ aureus, tolerantiâ ferreus; Pretiosior fortasse quòd ferreus, quàm quòd Aureus, nescias ubi caeperit esse Sanctiss. aut quando desierit. Bonas artes cùm disceret, docuit meliores, jam inde magnus, unde esse vix caeperat. Sylvescere metuens, secessit in sylvas, exuturus inter feras, si quid ferinum induerat inter homines. Alienis clarus in oculis, obscurus in suis, urbes dum fugeret, urbes in eremum attraxit, in hoc uno cum virtute rixatus, quòd latebras impediret. Se uno dolente revocatus in patriam, non minùs in dicendo, quàm in agendo disertus, nescias an plures Virtuti dederit, an reddiderit. Se felicem non reputans, nisi cùm miserorum causas assumeret: Facundum, nisi cum vinceret, nullius aurum appetens, omnium animos acquissivit. Collatas à Bizantiis Infulas, ideò accipiens, quia recusare non poterat, utilior esse studuit, quàm videri, sibi uni durus, quo mitior esset in caeteros, salutis omnium memor, quia non immemor suae. Securitatem, quam daret aliis, rapuit sibi. Sed mirum erat, si tanta Virtus invidis caruisset, qui perditos nec tolerare poterat, nec corrigere, quia eotum non incurrit in mores, incurrit in odia, ideò hostis habitus, quia dissimilis, semelatque iterum à Barbaris pulsus ad Barbaros, Quòd tantum hominem urbs non una caperet, plura ferre cupiens, quàm hostis inferre, veram patriam, cùm in exilium properaret, invenit, Vir in omnibus aureus, nisi quòd avaris placere non potuit. Idem. S. Basilii Magni. Basilius Magnus Eruditorum optimus, & optimorum eruditissimus, Cùm fuerit in nullo non maximus, dubites in quo major esse potuerit.
|| [250]
Sanctissimorum Parentum, sanctissimus Filius, in se perficiens, quod coeptum erat in suis, majorum probitatem, majorem esse potuisse probavit, nequitiam execratus, antequam nosset. Virtuti suae collactaneus, & coaevus: Nescias an eam ex institutione traxerit, an ex utero. Disciplinas aptus ad omnes, propensus ad singulas, humaniores artes in se divinas effecit, divinas verò Humanioribus perfici posse monstravit. Nazianzeno carissimus, quia simillimus, se ipsum in se despiciens, in Amico suspexit. Virtutes ita colens singulas, ac si non appeteret universas. Extra patriam diu, extra se nunquam, Praeceptores suos melioribus imbuit artibus, quàm fuerat abipsis imbutus. Magis aslentantium laudes quàm invidorum calumnias fugiens, extra omnium oculos, ita se omnium oculis dignum effecit, ut non dexteriùs Monachi normam expresserit, ac Episcopi. Virtutem non ideò adimens sibi, quòd daret aliis, se ipsum perficiendo, perfecit & caeteros. Ad suadendum idoneus, qui, quae diceret, suis probare posset exemplis. Divitias negligens, nisi quas erogaret in pauperes, omnium se patrem fecit, & servum. Pluribus aestimans veritatem, quàm Principum gratiam, illius dignitatem defendit actius, quàm alii suam. Quò propius ad metam accesserat, eo alacrius cursum intendens, vigiliis suis sopitos excitans, jejuniis famelicos pascens, cùm nec amaret vivere, nec timeret obire, hominum effugit ex oculis, non effugit ex animis. Felix, cujus in vita nihil arguere valeas, nihil in doctrinâ damnare. Emmanuel Thesaurus. S. Gregorii Nazianzeni. Gregorium Nazianzenum Parentum pietas mundo promeruit, Dei Beneficentia dedit. Ita natus est, ut degenerare si vellet, malus esse non posset. Ita vixit, ut imitari qui vellet, peccare nequiret.
|| [251]
Inter optimos educatus ad optima, sed pessimum reputans, nisi faceret meliorem, adultam virtutem antequam polliceretur exhibuit. Bonarum artium avidus, malarum incapax, ut Minervam raperet, Athenas profectus, ita eam coluit, ut mereretur habere, ita habuit, ut à nullo dedignaretur accipere. Basilio Magno studiis & animo suppar, Julianum odit, etiam cùm videretur amandus; ita de moribus judicans alienis, ut non officeret suis. Nullius renuens esse discipulus, omnium ingenia collegit in suo. Docere nunquam desinens, seu diceret, seu audiret. AEquè benedicendi, ac benevivendi arte conspicuus. Quo se melius nosceret, cupiens ignorari, quam non amiserat innocentiam, in Eremo quaesivit. Vocante tamen patre, cogentibus meritis, tractus ad Infulas, nescias an laudabiliùs oblatas rejecerit, an acceperit. Alienis facundus in laudibus, mutus in suis, plura in se continens, quàm laudaret in caeteris, quos eleganter verbis expresserat, expressit & factis. Nequitiam in plebe corrigens, in Principe non dissimulans, Omnia cùm sciret, fingere nescius: Sed ad omnem normam effingens Poëtam egit, non ideò minus utilis, quòd magis videretur amaenus. Prodesse cùm vellet omnibus, nulli praeesse, quàm sibi. Urbes deserere malens, quàm invidorum turbis implere. Cùm jam sui unius vellet esse colonus, secessit in campos. Inde etiam, & formidatus ab impiis, & fugatus, debitam meritis sedem cùm non haberet in terris, invenit in caelo. AEquè expetitus cùm esse desineret, ac fuerat antequam esset. Emmanuel Thesaurus. S. Augustini Hipponensis Episcopi, & Ecclesiae Doctoris. Aurelius Augustinus, Octavo decimo Constantij anno natus, non nisi Theodosij decimo vivere caepit, Primam aetatis partem ne quaeras; in caeno perdidit.
|| [252]
Felix, qui demum scierit amissa redimere, felicior, qui potuerit. Vera gaudia auspicatus, â gemitu, initiandus sublimioris doctrinae Magister, librum è caelo jubetur accipere. Sordes suas speculat us in pagina, ut easvel obrueret, vel elueret, èmatris oculis lacrymas transtulit in suos. Sibi, Matri, & Patriae redditus, tenebras suas, dum in lucem edidit, illustravit. Nunquam videlicet solem puduit è tenebris erupisse. Nullius honoris avidus, omnium capax, meruisse contentus, habere contempserat, Nisi plus merita, quàm demissio potuissent. AEquè scribenda faciens, ac legenda describens, moribus suis fidem ornavit, stylo defendit. Veritatis amantior, quàm sui. Defaecavit infectam, refecit extinctam, utilis, dum errores detegeret alienos, sincerus dum nec tegeret suos. Homine major In divina consurgens, ita Deum descripserat, ac si vidisset; nisi Angustias suas Augustum etiam sensisset ingenium. Jámque non habens ultra quid disceret, vel amaret, aequè annis ac meritis gravis, obsescâ ex urbe migravit in caelum. Felix Africa, si crebriùs hujusmodi monstra proferret. Idem. Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi, Doct. Eccl. Ambrosius re, quàm nomine dulcior, mel ante habuit inore, quàm voces, avorum gloriâ nobilis, nobilior suâ, Christianus antè caepit esset, quàm fieret. E prorege destinatus Antistes, subiratus virtuti suae quòd latere nesciret; effugerat, si eum sola hominum suffragia delegissent. Laboribus suis alienos absumens, nulli non intimus, omnium sensit incommoda, ita miseros audiens, ut felices dimitteret. Ita feliciores admonens, ut relinqueret infelices.
|| [253]
Principibus aequè carus, ac utilis, veneratus ut Patres, correxit, ut Pater. In hoc verendus, quòd contemneret neminem, in hoc timendus, quòd neminem formidaret. Christi causam reputans suam, ut depressam erigeret, saepe depressus, facundiâ hostes deterruit, constantiâ fregit. Aures suas obstruens nulli, vocem omnibus exhibens, fecit incertum, audiendóne magis profuerit, an dicendo. Vocem virtute corroborans, disertissimus etiam cùm taceret. Nunquam avidiùs optabatur audiri, quàm cùm diutiùs esset auditus. Probis factus asylum, flagellum improbis, urbem suam eò meliorem reliquit, quò deteriorem acceperat. Deficiente naturâ nulli deficiens, ita Praesulem se esse meminerat, ut senem se esse nesciret. Quorum mores expresserat, veneratus exuvias, exhibitos aliis honores promeritus, vitam mutavit veriùs, quàm amisit. Emmanuel Thesaurus. Sancti Hilarij Pictaviensis Episcopi. Hilarius Oppressae veritatis Hilaritas, Hilaritatis securitas, quam vítam semel accepit in Gallia, Galliae non reddidit semel. In errorum tenebris, ad meliorem lucem aspirans, dum Philosophiam scrutaretur humanam, divinam invenit; Errore suo felix, quòd perniciosa quaerens invenisset utilia. Nequitiam suam detestatus, ubi primùm agnovit, eò citiùs virtutum iter absolvere satagens, quò serius inchoaverat. Monstri loco caepit haberi, seu quòd sine erroris suspicione, doceret: Quam unam à Deo acceperat Filiam, eidem despondens, Sibi maluit ablatam videre, quàm sponso. Nunquam visus hilarior, quàm cùm Deum hujusmodi nuptiis sibi fecit affinem. A Pictaviensibus contra errorum authores electus in Ducem, Cùm ab hostibus nec tolerari, nec vinci posset, Relegatus in Phrygiam, novum solem ab oriente occidentem duxit: [254] Stylo decertans, cùm ultrà voce non posset, quod hostes minarentur appetens, quod pollicerentur Contemnens, Iis ipsis qui timeri voluerant, caepit esse timendus. Ut perditum Principem, aequè voce ac moribus cessaret arguere, magis indoluit, quòd rediret in Patriam, quàm quòd abiisset; Pugnâsse se pro veritate non reputans, quòd non occubuisset in pugnâ. Absentiae suae damna rependens, laboribus suis beaverat Gallias, authoritate defenderat, nisi caelo pretiosior extitisset, quàm ut diutiùs linqui deberet in terris. Idem. COLONIAE. Epitaph: B. Alberti M.
Phaenix Doctorum, paris expers Philosophorum,
Princeps Doctorum, vas fundens dogma sacrorum;
Hic jacet Albertus, praeclarus in orbe disertus,
Praecunctis certus assertor in arte repertus,
Major Platone, & vix inferior Salomone.
Quem tu Christe bone Sanctorum junge Coronae.
Annis bis denis, minus actis mille trecenis,
Quintâ post festum Martini luce molestum
Omne petendo Deum transivit agens lubilaeum.
Qui legit hos versus, mox ad tumulum retroversus
Inclinans dicat collectam illam requiescat. Ejusdem elogium. Albertus Magnus Bolstadius, ex ordine Equestri clarissimis natus parentibus Lavingae, Anno Salutis, M. CCXCIII. Summo ingenio, summâ praeditus eruditione, adeóque omnium doctrinarum summè Studiosus: Philosophiae & Theologiae Doctor Maximus: Professor Academiae Parísiensis & Coloniensis celeberrimus: Solertiss. naturae speculator, rerumque obscurarum indagator, atque explicator planè admirabilis: Praesul tandem & Episcopus creatus Ratisponensis: Qui suâ aetate omnes ingenio, doctrinâ, eloquentiâ superavit: Litteris deníque, & studiis immortuus Coloniae Agrippinae,
|| [255]
Quò ultrò abdicato Episcopatu ad otium literarium rursus extremâ senectâ concesserat: Obiit Anno M. CCC. XXCII. aetatis LXXXVII. M. Anton. Flaminius. S. Thomae Aquinatis.
Thomas Angelus erat, antequam esset Doctor Angelicus.
Angelorum Discipulus & penè aemulus fuit;
Multa ab Angelis didicit, quaedam Angelos docêre potuit.
Aut Theologiam ad terras deduxit è coelo:
Aut scivit in viâ, quod videtur in patriâ.
Audivit Apostolus arcana verba, sed illa tacuit;
Quae Paulo dicere non licuit, haec Thomas dixit. Mysteriorum compendium est summa Thomae: Collegit in ea, quidquid doceri potest, aut sciri: Inclusit Ambrosios, Hieronymos, Augustinos, Gregorios: Inclusit se ipsum, major se ipso, & se minor. Epitomen fecit alienae sapientiae, & summae suae: Didicit omnes, qui Thomam intelligit, nec totum Thomam intelligit, qui omnes didicit; Vbi alij dubitant, Thomas non ambigit; Vbi omnes desinunt, inde incipit: Inde progressis eò ascendit, quò nemo praejuerat, sequitur praeviam fidem, & illam ducit; Discipulam sacit Theologiam, & Magistram: ostendit quod illa credit. Neque aliud superest, nisi lumen gloriae, post summam Thomae. Petrus Labbè. Epitaph. Hugonis de S. Victore. quod legitur in Ecclesiâ S. Victoris, in suburbio Pariensi: Conditur hoc tumulo Doctor celeberrimus Hugo, Quem brevis eximium continet urna virum. I ogmate praecipuus, nullíque secundus amore, Claruit ingenio, moribus, ore, Stylo.
|| [256]
Epitaph Richardi de S. Victore. Moribus, ingenio, doctrinâ clarus & arte, Pulvereo hîc tegeris, docte Richarde, situ. Quem tellus genuit felici Scotica partu: Te fovet in gremio Gallica terra suo. Epitaph. Joannis Scoti.
Clauditur hoc tumulo sanctus sophista Joannes!
Qui ditatus erat jam vivens dogmate miro.
Martyrio tandem Christi conscendere regnum,
Quo, meruit, sancti regnant per saecula cuncti. Coloniae ad Minoritas. JOANNIS DUNS SCOTI.
Scotia me genuit. Anglia me suscepit.
Gallia me docuit, Colonia metenet. In medio Choro humi, Sarcophago in aerea lamina incisum. Ante oculos saxum Doctorem comprimit ingens, Cujus ad Interitum sacra Minerva gemit. Siste gradum Lector, fulvo dabis oscula saxo, Corpus Joannis haec tenet urna Scoti. Anno Milleno CCC. cúmque adderet octo, Postremum clausit letho agitante diem. Alani de Insulis. Parisiis.
Alanum brevis bora brevi tumulo sepelivit,
Qui duo, qui septem, qui totum scibile scivit.
Scire suum moriens dare vel retinere nequivit.
Labentis sacli contemptis rebus egens fit.
Intus conversus, gregibus commissus alendis.
Mille ducenteno nonageno quoque quarto,
Christo denatus mortales exuit artus.
|| [257]
Joannis Eckij Theologi. Maximus ille Sophus, divina humanáque callens Eckius, hoc saxo dormit in exiguo. Dormit, & haud credas mortem gustare viator, Vivifico in Christo qui sua fata subit. Quid? quod & haec dudum monumenta paravit, in avum Omnibus ut posset vivere, adesse, loqui. Aliud. Eckius hîc situs est, interpres vote stylóque Hisce bonus sacri dogmatis, hisce malus. Romanus Praesul, Caesar, Rex, major & orbis Christicoli indubiè pars habuere bonum. Sint nihil hitestes vivi: diffiniet olim Non secus ipfa suo tempore posteritas. Hoc quoque sit dubium: certè illud nemo negârit, Quin domino servus stetque cadátque suo. Ergò piis Christum votis id posce viator, Propitius judexomnibus esse velit. Aliud Authore PETRO VALLEPELLAEO Lingonensi. Immortale mihi, qui nunc mortalis habehar, Cum vitâ nomen posteriore datur. Vitâ prior mortem expectabat, vita secunda Occasus nullos, satáque nulla timet. Ergò fuit melior mihi mors, vitâque prioe Gratior, ut vivam quae sine morte facit. Aliud. Per Joannem Salicet. Multa tuli, feci, vidi cum laude meorum, Jam Christi cerno regna beatamei. In cinerem vertit nostrum mors pallida corpus, Nomen sed toto vivit in orbe meum. Si, te quam docui, pietas sub pectoreregnat, Turba memor cineris sis morituramei.
|| [258]
Epitaphium. Quod Eckius ipse vivens sibi composuit, & post mortom erigi voluit. Viator preces funde, Eckius hïc jacet. Abi moriture. Vixit Annos LVI. Men. II. Dies XXI. Obijt Anno M. D. XLIII. IV. Idus Febr. submeridiem. Aliud Ejusdem. Eccius insignis fidei defensor avitae, Huc jusset poni corpus inane suum. Pro, meritis frater voluit superaddere saxum, Vt suus & clausis ossibus esset honor. Funde preces, animam Christo, moriture viator, Commenda, pietas quemliber ista decet. Ejusdem. Eccius in parvâ jacet hic tumulatus axenâ, Magnus Doctrinâ, maximus ingenio. Communem, rectámque fidem benè fortiter olim Defendit: fruitur jam pietate sua. FRIDERICI STAPHYLI. S. Theol. Doct. Vixi, fata tuli Staphylus, cursúmque peregi, Dum levo suppressum Religionis opus. Christe tibi fidens, dimitti criminacredo, Exilium patriae spe relevante meae. Esto memor fati, fatus tria verba, Viator Quàm lex certa mori? quàm malè tecta dies. M. Joannis de Gerson Cancellarij Parisiensis. In Ecclesia S. Pauli Lugduni.
Magnum parva tenet Virtutibus Vrna Joannem,
Pracelsum meritis Gerson cognomine dictum.
|| [259]

Par???siis sacra Professor Theologia
Claruit, Ecclesiae qui Cancellarius, Annè
Milleno Domini centum quater atque Vigeno
Nono, luce petit Superos Julij duodenâ. Ioannis Geyler Keiserspergensis S. Script. Doct. & Argentorari quondam Concionatoris Excell. per Joann. Botzheim Canonicum Constantiens. Keiserperge cubent tua molliter ossa Joannes, Pax animae huic, dicas, quíque Viator eris. Doctorum columen, cleri decus, & tuba Christi Miranda, & recti fidus amator erat. Quod docuit fecit, res est haec caelica, nobis Nescio, posteritas si dabit ulla parem. Magna salus patriae, per sex propè lustra docendo Extitit, aeterno gaudeat ergò Throno. Alberti Hungeri Academiae Ingolstad. Procancellarij. Christo Redemptori S. D. Alberro Hungero Professori Theologo, Eruditione & Eloquentiâ nulli secundo, Academiae Ingolstadianae Annis supra XXIV. Procancellario, Canonico Passaviensi, Serenissimis Bavariae Ducibus à Consilijs, Viro Natalibus claro, Pirudentiâ admirabili, morum gravitate, vitae innocentiâ, Religione in Deum, Pietate in pauperes, Summis, Mediis & infimis ut spectatissimo, ita charissimo, è tabulis Testamenti, quod pridie fatalis horae suâ manu perscripsit, & obsignavit. P. Vixit Annos LIX. Menses IX. Dies IV. Anno Salutis M. DC. IV. Die XI. Februarij. Salisburgi ad S. Petrum, in Sacello S. Viti. Admodùm R. P. Matthaei Weiss Ord. S. Bened. Academiae Salisburg. Rectoris. Ne pedem Viator. Sub hoc lapide lapillus jacet: sed pretiosus,
|| [260]
Matthaeus Weiss Andec. Monachus, Salisb. Academ. XIX. Annis Doctor & Rector. utrinque incomparabilis. Nam pari oraculo & miraculo dixit, scripsit, vixit. Candidior vitae, quàm nominis: Urna & umbra, Albo signata lapillo. PP. optimo Patri lugentes silij PP. Academici. Anno M. DC. XXXIIX. Salisburgi in Monte Monialium. Sine strepitu Viator. Doctorhic Theologus, qui silentium semper amavit, jacet, postquam sedisset per 24. annos in Cathedrâ Theol. Admodùm Reverendus, religiosus Clarissimus, vir P. Thomas Ringmayr, Ord. S. Benedicti, Professus in Wessobrun. Hic cùm per 18. annos curaret animas, Sanctimonialium, tandem in confessionali caepit animam agere, verus Pastor. Hanc ei Requiem indulserunt illae, quibus conscientiae requiem saepius dedit. Vixit annos 54. Menses 10. Mortuus 13. Novemb. 1652. Non premitur sapiens, sapientis robur ab intus. NEAPOLI. Epitaph. Pauli Fontanae Augustiniani. Flere tuum licuit, Frater dulcissime, funus: Addere perpetuas non licuit lachymas. Paulo Fontanae Augustiniano Theologo, Concionatori aetatis suae eloquentiss. qui vixit ann. XXXIIII. mens. III. D. VII. Michaël Fontana Frat. Opt. ac B. M. Ob pietatem posuit. Obijt an. Christi M. D. XXIIII. August. XXVI. Sub hoc Epitaphio picta est Aquila, tenetis librum magnum apertum, adjectis verbis sequentibus: Paulum verò Neapolit. Eremit. in quo potissimùm laudum genere collocem, non invenio. Nam si probitatem, si studia, Humanitatem, liberalitatem, gratiam spectem; nemini secundus apparebit. Si dicendi peritiam, facundiam, promptitudinem, modulatiss. Vocem, aptiss. Gestus, concinnos flores, luculenta verba, beatam memoriam, feruentiss. hortationes, Propheticum furorem: primum in sua aetate locum facilè obtinebit. Cujus perennem atque beatiss. eloquentiae fontem toties Urbs ipsa Roma, Venetorum Senatus, Janua, [261] Panhormus, Sicilia, Regnum Apuliae, & quod rariss. est, Patria Neapolis maximo plausu pluries est admirata: quem in medio fortunarum cursu, ut desiderabiliorem nobis, sic & feliciorem sibi mors illa obstulit, finem quóque tantorum laborum & volenti, & plutimum exoptanti praestitit. Coloniae in D. Francisci. Quando tandem? Deo Opt. Max. Sacr. Georgio Cassandro Belgae Theologo, in perscrutandis Sacris Bibliis & expendendis SS. Patrum monum. atque sententiis diligentiss. Qui hoc nomine, tum pietare, animique moderatione clarus, ab invictissimis Impp. Ferdinando I. & Max. II. de conciliandis articulis in Religione Controversis consultus & in aulam adscitus fuit. Iter autem eò propter podagram, cujus pòst doloribus occubuit, susc ipere prohibitus, librum de ea conciliatione perutilem pacis amantibus Ecclesiis, ex eorundem Caesarum auctoritate, jussu, mandatóque confecit. Viro itaque vario Doctrinae genere praestanti Cornelius Gualterus Gandaven. studiorum ejus atque peregrinationum socius individuusque Comes Populari suo posuit. Vixit ann. LII. M. V. D. X. H. V. Obiit III. Non. Febr. M. D. LXVI. Te vivente mihi gratissima, docte Georgi, Vita fuit, liceat te moriente mori. Mors meta laborum. Patria Gorcomium est, qui me eduxêre parentes, Hic stirpe Estiades, Pikias illa fuit. Sumere ab his licuit mihi vitae exemplar honestae; Tota stetit prisca pro pietate domus. Trajectum, antiquis Rheni contermina ripis, Musarum ingenuis artibus erudiit.
|| [262]
Lovanium in Sophiae Stagiritidis ardua duxit, Et titulo ornavit duplice, Theiologum. Ad Cathedram & regimen, Scholame Catuaca vocavit: AE de Petri, gessi muniae Praepositi. Ter tenis spartam geminam, haud inglorius, annis Doctor uti & Praeses regius excolui, Doctrinae ingeniíque mei monumenta relinquo: Vnde mihi, in vitâ morte, perennet honos. Aliud.
Non est Estius, at fuit, Viator,
Clarum Theiologae decus Palestrae,
Clarum Catuatici decus Lycaei,
Vitae regula certa sanctioris,
Nostri gloria summa nuper aevi.
Quin est Estius, haut fuit, Viator:
Quem scripta aurea, sempiterna Virtus,
Et Mens sidereis propinqua Divis,
Non ullo facient perire saeclo. Justus Ryquius Gandens. amico max. poneb. Romae ad S. Mariam animae. D. O. M. Henrico Gravio, Eximiae probitatis spectataeque eruditionis viro, Quem post quatuor lustrorum In florentissima Lovaniensi Academia S. Theologiae publicam professionem Sixtus V. P. M. insignis eruditionis ergò Romam vocavit. Gregorius XIV. in Pontisiciam aulam excepit, Sed amplioribus dignum honoribus Christun in coelum evexit, Die II. April. anno cI???. I???. XCI. aetat suae LV. Caesar Baronius S. R. E. Card. amico Posuit.
|| [263]
DVACI. Sta Viator, & immatuto funeri illacryma: Augustinus Le Mire, Guilielmi F. Domo Bruxella. H. S. E. Quem optimis primum artibus moribúsque, Duacena imbuit Academia; Philosophicis Lovanium studiis, Doctorísque titulo & honore. Medicae dein artis prima Laurea Mer. ornavit. Inde ad Theologorum castra, Deo vocante, se contulit. Animorum futurus jam Medicus. Canonica mox dignitas, Valentianis obtigit. Ampliora spondente indole, atque Industria, at currentem immatura mors rapit. VII. Cal. Octob: cI???. I???. CII. Natum Ann. XXII. M. IX. D. XXIIX. Aubertus Miraeus Canon: Antverpiens: fratri chariss: Studiorum socio cum lacrymis pos: AEternum placidâ compostus Pace quiescat. Trajecti in D. Virginis Sacello. Adriani Hoffstadij Ord: Minor: Theol. D. O. M. Reverend. Admodum Patri P. ADRIANO HOFSTADIO, Hujus & aliorum conventuum Guard. Meritiss. S. Theol. Praelectcori, Ac Divini Verbi praeconi famosiss. Obiit 22. Novemb: M. D. XCVIII.
Hofstadius sacro jacet hic, Francisce, tuorum
De numero, magnis notus ubíque Viris:
Ingenij cujus vires Brabantiae passim
Senserat; & Batavi gens generosa soli.
Lovanium genuit, quem Verbi deinde Ministrum
Lectorémque stupens audiit eximium.
Hoc, multis tandem fractus sudoribus, antro
Conditus, atherei vivat in arce poli.
|| [264]
HISPALI. In D. Jacobi. DEO Viventium S. Benedicti Ariae Montani, Doctoris Theologi, sacrorum librorum ex divino beneficio Interpretis eximij, & testimonij JESU CHRISTI Domini nostri annunciatoris seduli, Viri incomparabilis, titulis cunctis, monumentis augustioribus, ossibus in diem resurrectionis justorum cum honore asservatis. Dominus Alfonsus Fontiberius Prior conventus S. Jacobi Hispalensis, in Prioris quondam sui Opt. meriti memoriam P. C. An. 1605. Obijt An. cI???. I???. XCVIII. AEtatis 71. Berna in Helvetiâ. Felici memoriae Blasij Marcuardi, Doctiss. Theologi & Philosophi, &, quod maximum, optimi Viri: qui in ipsa aetatis suae aestate, dum patria &t amici auctiorem ab ipso messem sperabant, in caelum commigravit. Joannes Seranus, amicus amico moerens posuit. PATAVII. In D. Antonij. Simoni Ardeo, Minoritanae Religionis Splendori: qui dum ex Patavinis Athenis omnes terras illustrâsset, Philosophorum & Christianorum Theologiam summâ cum laude omnium, invidiâ superatâ, professus, viam tandem universae carnis ingressus, dormivit in Domino. F. Bernardinus alumnus rerum & cognominis haeres non ingratus Pos. Obijt Anno M. D. XXXVI. AEtat. suae LXV. III. Cal. Maij. Huc etiam revoca Epitaphia ex parte 1. pag. 62. n. 1. & pag. 165. n. 7.
|| [265]

SCENA IV.
[arrow up]

Exhibens Epitaphia Jurisconsultorum. BALDI JC. Clarissimi: in novo monumento, Ticini.
Vita, labor, studium, divini cultus amoris,
Artes naturae, regis fulgentia dicta
Legales normae, Pastorum caelica jura
Ornant Baldi animam, quae pandent dogmata clara.
Quisquis nunc linquit mortalia pondera a carnis,
Dulcia jam gestans auctoris pascua sumit.
Conditur hic Baldus, Francisci tegmine fultus,
Dectorum Princeps, Perusina conditus arce. Obijt 1400. die 20. April. in aurora. PERVSIAE. Ad Servos B. Mariae. Tumulus Baldi Secundi. Baldo Secundo Perusino, utriúsque Juris Consultissimo, filij pientissimi faciendum curârunt, probaveruntque. Vixit annos 76. menses 10. dies 6. Obijt M. CCCC. XC. XXII. Septemb.
Interpres utriúsque Juris ingens,
Orbis gloria, patriae decúsque,
Hic Baldus jacet ille Bartholinus.
Hîc Baldum haud tegit hoc, sed ossa Baldi
Marmor. Fama nitens volat superstes.
Caelum spiritus innocens recurrit.
Dic Lector vale, & hinc recede felix.
|| [266]
BARTOLIl JC. Bartolus Saxoferrati, Umbriae oppido, ad Sentinum amnem natus Anno M. CCC. III. Magno Perspicacis ingenij acumine praestans. Petro Assisio in Philosophiâ, Cyno in Jurisprudentiâ Doctore usus praecipuo: Summos in eâ adeptus honores Bononiae, aetatis anno XXI. Tuderti primò assessor causarum Criminalium dijudicandarum constitutus. Pisis dein, & Perusiae Jus civile, magna cum laude Eloquentiae & Sapientiae Professius: Praecellentis doctrinae suae documenta orbis universi Gymnasiis, non modò tot & tanta Juris volumina, sed & Haeredes insinitos propè discipulos, amore filiis pares, post se relinquens sempiterna. Charus suis, admirandus exteris. Caroli IV. Aug. Caes. Senator eximius. Ab eo Regni sui Bohemici insignibus, virtutis causâ ultrò nobilitatus, Obijt Perusiae Anno aetatis XLVI. fato ereptus, Salutis M. CCC. IL. Reusnerus. GASPARIS PETRAZANI. Mutinae.
Flamma sacri luris, Flamen Iovis, optimus ossa
Petrazanus habet Gaspar in hoc tumulo.
Mactabat superis; cecidit mactatus ad aras,
Vi cecidit pro Diîs, stat Deus ante Deos. Gratiani Epitaphium, Bononiae. D. O. M. Gratiani Clusini Caesarei Juris & Pontificij enucleatori, prope divini, qui Monachus in Martyrum Felicis & Naboris aede absolutiss. ibidem opus decretorum, anno gratiae M. C. LI. compilavit, monumentum quod ibi carie, ruderibúsque obsorduerat, hic magnificentius renovatum est. Joann. Franc. Aldrovandus Bononiensis IV. dictator, aere publico instauravit. Anno Salutis, M. CCCC. XCIX. Ibid. Junij, Joanne Bentivolo II. P. P. Rempub, feliciter gubernante.
|| [267]
AZONIS JC. Bononiae. Azoni Jurisconsultorum Numini, Anno gratiae M. CC. hic tumulato, in sepulchro vetustate collapso, ac inter rudera vix agnito. Jo. Francis. Aldrovandus dictator, & Coss. Bonon. publica impensa concivi suo, B. M. memoriam P. An. Salutis M. C. D. XCVI. V. Id. Octob. PETRI ANCHORANI JC. Bononiae. D. O. M. Petro Anchorano Juris Pontisicij & Caesarei clarissimo interpreti, ejus amantissimi sacrum hoc instauratum posuêre, Anno Salutis M. CCCC. LXXXIII.
Canonis hic speculum, Civilis & Anchora juris,
Heu jacet, aternas mens tenet alma domos.
Nomen erat Petrus, genuit Farnesia proles,
Nunc Anchor anum dat sibi laudis opus.
Quis superavit eum virtute micante? quis isto
Consiliis hominum clarior ante fuit?
Pro meritis nunc astra dedit tibi Iupiter almus,
Et voluit gelido membra jacere solo. Patavij in templo S. Antonij. Rolandi de Placiola JC. Rolandus de Placiola Patavino vico, pater Guidoni filio carissimo, Juveni, mausoleum & sibi & suis. Inde: Hunc statuit poni tumulum mors atra Guidoni, Cui stans sede throni, superi det gaudia boni. In basi: Rolando & Aycardae indolis optimae Rolandinus Placiola filijs sarcophagum. Supra sepulchri pinnaculum. Praeter amare Deum, cùm caetera deleat aetas. Hie sere, quod plenâ postmodò falce metas. Fabij Maximi. Ibidem.
Fama, fides, gravitas, celebres in honore labores,
Archetypos post hunc sollicitate viros.
|| [268]
Blandus is orator, vates. Doctor quoque Legum, In Cunctis Fabius maximus actor erat. Virgo parens caepias animam, Deus optime parcè. Patavij apud D. Augustinum. NICOLAI MALUMBRAE. Edite nobilibus celsâ Nicolae Malumbris Vrbe Cremonensi, solers utriúsque Professor Iuris, Causidicûm doctissime, strenue fautor Iustitiae, vivas oro per saecula foelix. Venetiis in Caemeterio SS: Joan: & Pauli. RICHARDI MALUMBRAE.
Vas juris, legumque jubar, sine compare Doctor.
Militis & Comitis merita ratione cathedrae
Donatus titulis, Ricardus prole Malumbra.
Malus eris umber, patriae decus atque Cremonae.
Quàm gratus Venetis jacet hic? Sed nuncia laudis
Vivet fama viri, nullum peritura per aevum. Obiit Anno Domini M. CCC. XXXIV. die IV. Junij. Patavij. Reinerij Arsendi Foroliviensis, qui fuit Bartoli Praeceptor.
Livia quem genuit Rainerius alma, quiescit
Hoc saxo, legalis apex, vener abile lumen
Legibus in mundo, juris summusque Monarcha,
Fidum consilium dubiis, rationis amicus.
Hoc pereunte, perit legum vener anda potestas,
Virtus strata jacet, caelo viduata paterno.
Huc huc verte oculos lachrimans, hic sponte queraris
Plebs studiosa patrem: Quia vix hanc passa ruinam?
Heu tantum seclo damnum relevare suturo
Compos eris, natúmque fleas Arsenda propago. Bononiae ante Ecclesiam D. Blasij. Joannis Ludovici Lambertatij. JC.
Ecce Iudovici lapis hic tegit ossa Ioannis,
Protulit insignis quem Lambert???ia proles.
|| [269]

Quíque utriúsque tulit Doctor diademata Iuris:
Orator mirus, sacundo Tullius ore,
Occubuit primae Geminos quae luce subintrat
Sol decies octo post annos lustra ducenta. Bonjacobi JC. Hic diaedema tulit legum vir strenuus, ortum Cui Sanctus Vitus stirps generosa dedit. Boniacobus dignè meruit re & nomine dici, Nam bonitas totum propulit omne malum. Iustitiam, rectúmque pius dilexit honestum, Inque soro cunctis arbiter aequus erat. Sed quia fatali sunt omnia dedita legi, Privaris tanto plebs Patavina viro. Immortale polo, cesser mortale sepulchro: Vnde emanarunt, cuncta relata manent. Joannis de Lignano JC. Bononiae. L. B. Frigidae mirisici tenet hic lapis ossa lohannis. Juit in astriser as mens generosae domos: Gloria Lignani, titulo decoratus utróque, Legibus, & sacro Canone dives erat. Alter Aristoteles, Hipocras erat, & Ptolem???i Signifer, aetherei noverat astra poli: Abstulit hunc nobis inopinae syncopae mortis: Heu dolor, hic mundi portus, & aura jacet. Anno M. CCC. LXXXIII. die XVI. mens. Febr. Benedicti Plumbini. Patavij.
Corpus, humo, caelis animam, samamque dedisti
Laudibus & legum Benedicte Monarcha fuisti,
Nominis effectu radians virtutis imago:
Pisanus civis, Plumbini clara propago.
Omnibus Italiae studiis tua lectio fulsit
Publica, dum legis tibi, te Libitina revulsit:
Martiae tunc orbi lux bis septena nitebat,
Mille quatercentum bis quinque annosque movebat.
|| [270]
Christophori Castillionei. Papiae. Hic jacet Clarissimus Jurisconsult. aetatis suae Princeps, D. Christophorus de generosa progenie, Castellionensis Comes, atq; J. V. D. Secundi Ducis Consiliarius, qui Papiae, Parmae, & Senis primam Cathedram tenens, legum Monarcha scribebatur: Cujus anima die XVI. Maij, An. M. CCCCXXV. in festo Dominicae Ascensionis, hic dimissa carne, cum Christo in caelum ascendit. Raphaëlis Comensis JC. Patavij. Raphaël hic situs est, antiqua ab origine patrum, Qui quondam gemini gloria juris erat. Hunc Raimonda domus, hunc Comus patria lugent, Hunc sibi praereptum flet studiosa cohors. Flete super, quoniam talem vix prisca tulerunt Saecula, nec similem fortè futura dabunt. Pauli de Castro JC. Patavij. Paulus de Castro Jureconsultus disertissimus, maximae autotitatis apud omnes habitus, quod Florentia testatur, cujus jus municipale innovavit. In Bononiensi & Patavino Gymnasio publicè profitendo floruit, aeternamque sibi gloriam comparavit, relinquens & consiliorum & in jure volumina plurima edita, quae intra manus versantur. Et ipsius Angelus filius, clarus ingenio, amborum jurium tenens fastigia, XL. annos Patavij. Jura docuit: eóque Nicolaus Canonicus Padua. qui ab iis processit, utrámque & ipse parentum virtutem adeptus, hoc immortalitatis opus illis consecravit. M. CCCC. XCII. Ludovici Pontani. Basileae. Si mille aut totidem rapuisses usque virorum Pestis, adhuc poteram parcere saeva tibi. Vivens quo nusquam fuerat praestantior alter, Extinctum potiùs reddis iniqua lues: Quem fletis leger, quem fletis jura, sacríque Nunc Canones: obiit, quem coluistis, herus. Hic vos ornarat, vestras abicúnque fuerunt Solverat ambages: nunc sine voce jacet.
|| [271]
Heu voces, heu verba viri divina, memórque Ingenium, quo vis nunc tua multa loco est? Heu Romane jaces, quo nec romanior ullus Antè fuit, quo nec fortè futurus erit. Te pater, & charus retur modò vivere frater, Heu quantos gemitus ille, vel ille dabit? Te Roma atque omnis plorabit Etruria, téque Tota petet lachrimis Itala terra piis. Te nunc consilium, te nunc ululatibus unnm, Ipsa quoque extinctum quaeritat Ecclesia. Heu vanas hominum mentes, heu pectora caeca: Cuíque dies certum est fata dedisse suos. Et nos, cum superi statuent, veniemus ad illos: Nemo parum vixit, cui bona vita fuit. PATAVII. Jo. Antonio Rubeo, patricio Alexandrino supremi Senatus Sabaudiae Senatori, Equiti, Comitíque Caesareo, optimo & viro & Jurecons. & in profitendo jure Ticini primum, deinde Valentiae, tum Taurini, postremo Patavij, primum locum summa cum gloria consecuto: Margarita uxor, & maestiss. filij posuere. VIX. an. LV. Men. III. dies XVI. Obijt anno M. D. XLIIII. XVII. Cal. Aprilis. Ibidem. Hieronymo Cagnolo Vercellensi, viro opt. & in Juris civilis scientia inter nostrae aetatis Doct. eminentiss. & propterea Taurini primum, deinde Patavij majori stipendio, quàm quisquam alius jus civile magna cum laude, atque omnium admiratione professo, nobil. genere, Illustriss. Ducis Sabaudiae munere, Senatoria, & equestri dignitate perfuncto, filij summa erga talem patrem pietate, hoc monumentum posuerant. VIX. annos LIX. obijt Cal. Febr. M. D. LI. HULDRICI ZA SII.
Siccine mors crudelis & invida, praeripis orbi
Vlrichum Zasium, decus admirabile juris,
|| [272]

Caesarei simul & sacri? (paucissima dixi)
Imo doctrinae totius, & artis honestae
Thesaurum, ac mundum locupletem? cujus ab ore
Manabat sermo vel melle suavior omni.
Quid nunc collaudem summum pietatis amorem,
Et mentem coelo dignam? Quo jam illa soluta
Corporis involucris fruitur sine fine beata?
Quod superest, te compello studiosa juventus,
Tandem pone modum lachrimis, justoque dolori.
Vocis adempta tibi Zasianae copia: verùm
Extant ingenij monumenta perennia, quae si
Assiduè manibus que teras, oculisque frequentes,
Spirat in his loquiturque viri pars optima semper. Epitaphium ejus. Friburgi. Huldrico Zasio Jurecons. suorum temporum toto orbe celeber. hujus Academiae ornamento singulari, & Reipublicae Friburgensis in restaurando Jure municipali jam olim strenuam operam navanti, aliísq; multis nominibus de se bene merito. Magistratus officij memor fieri jussit. concessit naturae Anno salutis M. D. XXXV. VIII. Kalendas Decembris. Coloniae ad D. Brigittae in Choro. Andrea. Gailij IC. D. O. M. Viator quisquis es, siste gradum, quod scriptum est lege. Hoc is, cujus causa scriptum, fieri rogat. Andreae Gailio Agrippinati, Philippi F. Jurisconsulto toto orbe celeberr. antiquae virtutis & sapientiae viro: Qui exquisitorum in jure Civili operum Auctor, supremi Sacti Rom. Imp. tribunalis in Camera Spirensi Adsessor Ann. XI. Maximiliani Secundi VIII. Rodolphi Secundi Impp. VII. Aulicus Consiliarius & Referendarius Multis laborib. & difficill. Legationib. Romae Politiae conservandae causâ, morbisque defatigatus
|| [273]
Anno Sal. M. D. LXXXVII. XI. Decem. aetat. LXI. Vitam exercitam & laboriosam Placida tandem & quieta in Christum pace mutavit. Anna Klawens & Christiana Kannengiessera II. Uxor & haeredes Cariss. ac B. M. Conjugi Gementes ac moerentes Pos. M. D. XC. Philippi Nìgrij JC.
Extinctum luget tum plebs tum Curia Nigrum,
Consilium haec ejus, altera sensit opem.
Sed quod erat Nigri, famâ amplius omne repostum est
Hoc isthoc tumulo, catera candor habet.
Vive precor summo candore, Philippe, beatus,
Candida dum fiant, quae modo nigra jacent. ANTUERPIAE. Philippo Rubenio J. C. Joannis Civis & Senatoris Antuerp. F. magni Lipsij discipulo & alumno, Cujus doctrinam paenè assecutus, modestiam feliciter adaequavit: Bruxellae praesidi Richardoto, Romae Ascanio Cardinali Columnae Ab Epistolis & studiis, S. P. Q. Antuerpiensi à Secretis, Abijt non obijt virtute & scriptis sibi superstes V. Kal. Sept. Anno Christi cI???. I???c. XI. aetatis XXXIIX. Matito bene merenti Maria de Moy, dum ex illo liberorum Clarae & Philippi mater; Propter illius ejúsque matris Mariae Pypelinix sepulchrum, hoc moeroris sui monumentum P. C. Bonis Viator, bene precare manibus, & cogita, praetivit ille, mox sequar. Lavanij ad D. Michaelis. D. S. Petro Peckio Regio in magno Senatu Belg. Consiliario, Et supp. libel. mag. Ziricaeae nato, Machliniae E. A. D. XVII. Kal. Aug. cI???. I???LXXXIX. denato.
|| [274]
Lovanij ubi multis annis jus enarravit, apud suos deposito, Inque hoc inque illo munere publicè bene mer. scriptis claro, Pietatis colentiss. omnibus bonis amico, Cleri studiosiss. Catharina Gillis vid. & libb. PP. vixit ann. LX. d. 1. bene quiescat in Christo Jesu. Francisci Balduini IC. Cujaci Balduinus hic jacet. Hoc tecum reputa, & vale. Mortuis vobis Jurisprudentiam corripiet gravis sopor. Franciscus Balduinus I. C. obiit Anno aetatis LIII. XI. Novembris. A partu Virginis cI???. I???. LXXIII. Papirius Massonius Balduini anditor P. Bonnae in Ecclesia S S. Cassij. & Florentiij. Clarissimo nominatissimóque viro Francisco Burchart J. U. Doctori III. Imperatorum Romanorum & VII. Coloniensium Archiepiscoporum Principúmque Electorum Ordine Succedentium Consiliario respectivè & Cancellario, qui sicut vixerat piè obiit. Anno M. D. LXXXIV. VI. Augusti. pietatis & observantiae ergò positum.
Corpus humum petiit, repetivit Spiritus astra
Francisci Burchardt, nulli virtute secundi.
Is qualis fuerit; tituli, quos facta pararunt,
Commemorant breviter, cogitandáque plura relinquunt.
Vir pius & Justus: qui publica, non sua, zelo
Ac studio magno tractavit, & occidit illis.
Quinon percepit vivens hic praemia digna,
Vivat in aeternum, quae sors est maxima rerum. VENETIIS. FRANCISCO PUTEO, Causarum & litterarum patrono incomparabili. Qui ingentes opes honestè partas fovendis ingeijs atque erudito luxu profundens, incertum statuit, melius ne dixerit an fecerit, moriens nihil praeter gloriam reliquit. Amici collato are posuere.
|| [275]
Philippi Decij JC. Pisae. Philippus Decius, sive de Dexio Mediolanen. Jurisconsultus celebri fama notissimus, cùm primum locum studij in jure Canonico & Civili tenuisset Pisis, Senis, Florentiae, Paduae, & Papiae, & demum ultra montes in Gallia; revocatus in Italiam, ab excelsa Florentinorum republica, posteaquam stipendium mille quingentorum aureorum pro lectura consecutus fuisset, de morte cogitans, hoc sepulchrum sibi fabricari curavit, ne posteris suis crederet.
Tempora quid Decij miraris cana Philippi?
Jus nemo hoc melius novit utrúmque viro. In hoc monumentum sic lusit Janus Vitalis:
Dum curat Decius sibi sepulchrum
Clarum marmore ponere eleganti,
Inscripsit titulos ineruditos
Ut risum magis excitare possint,
Quàm laudare hominem undecunque clarum.
Quòd si non sibi cultius sepulchrum,
Quàm doctos titulos, & elegantes,
Curâsset, modò mollius jaceret. Udalrici Zasij.
Barbarie sacras leges Astraea videbat
Undique compleri, & nexibus immodicis;
Nate, ait, i Zasi uindex: hic pluribus annis
Luctatus, monstrum victor utrumque domat.
Victorem coelo mater relocavit, & omni
Europâ aeternum fecit habere decus.
Putre sui corpus Legislatoris humantes
Hoc grati cives composuêre loco. Aliud:
Zasius hîc situs est, cujus schola Jureperitos
Tot dedit, armatos Tros quot equus Danaos.
|| [276]
Aliud:
Zasius hîc fatis, aternum nomine notus,
Candor, & id donis Justiniane tuis.
Viximus: at victum licet, ad metam usque recursum,
Posteritas lato nos tamen orbe canet.
Quisquis eris nostri non immemor ergò, supremum
In cineres nostros dicito dulce Vale. AEmilij Ferreti JC.
AEmilius multis è millibus interit unus.
Quem Superesse suo fata vident cineri.
Fient Musae & leges: Divis si stere liceret,
Sydera jam lacrymis permaduisse putem. PATAVII. FRANCISCI ALVAROTTI.
Hic vices Aquileia tui qui Patris obibat,
Qui Cleri, ac gemini gloria Juris erat.
Hâc Alvarottus tegitur Franciscus in arcá:
Heu quantum Patavi fata tulêre Decus! Ulyssibonae. In S. Crucis Ecclesia.
Ossa Michaëlis sunt hîc tumulata Cabedi,
Quem legum & juris docta caterva gemit.
Florentem studiis, genere, haud aetate labantem
Mors tulit humanis invidiosa bonis.
Causarum judex, inter quos regia honorat
Curia, praeclarum nomen adeptus erat.
Cingebat geminâ (quod rarum est) tempora lauro,
Inque forum Phaebum, Castalidásque tulit.
Gloria sed major morum est, & vita probata,
Quae nunquam à recto devia jure fuit.
|| [277]

Ergò cadaver humo requiescit, ad astra volavit
Mens jusia, & justi judicis ora videt. Obijt anno M. D. LXXVII. Ambrosij Lobwasser JC.
Expertus mundi vanas res esse, nihilque.
Hic quoque nunc jacco pulvis & umbra nihil.
Sed qui de nihilo caelum, terramque creavit,
Me, cum carne mea, non sinet esse nihil.
Hac spe nil mortem feci, nil omnia feci.
Nil nihili vermes poße nocere scio. Viffredi Morelli. Taurini.
Viffredus jacet hìc Morellus clarus agondi
In caussis nulli quíve secundus erat.
Námque fidem praeter, quà lites ille clientum
Tutabatur, erat doctus utróque foro.
Huic respondendi de jure erat ampla potestas,
Quae paucis fuerat reddita caussidicis. BASILEAE. Francisci Hotomanni J. C. mortales exuvias, tantisper asservandas, dum Christo jubente immortales exsurgant, amici sub hoc saxo deposuêre. Loco, honoris ergo, ab aedis curatoribus liberaliter concesso. Vivit annos 63. m. 5. d. 20. obijt prid. Eid. Febr. ann. cI???. I???. XC.
Gallia progenuit, servat Basilea sepultum;
Interitus expers nomen ubique uiget. LOVANII. Memoriae Sacrum. Joannes Wamesius H. S. E. Quem breviter Lector nosce. Natus Leodici Eburonum anno cI???. I???. XXIV. Ad studia literar. & inde juris transijt,
|| [278]
In ijs quoque famam adeptus etiam Graecis, Natura & industria Duce. At in jure ad culmen ipsum conscendit, Doctor renunciatus an. cI???. I???. LIII. Publicè Professor in hâc Schola an cI???. I???. LXX. Hoc munus cum laude an. XX. obijt. Primoribus gratus, vulgo venerabilis, omnibus charus. Breviter doctrina, Prudentia, Auctoritate Inter aevi sui primos. Obijt Diutina invaletudine A. cI???. I???. XC. Kal. sextil. Iste Vir fuit, Lector, sed fuit. Tu quod; quod es non eris. Alius aliàs, sed omnes huc imus. Cogita, & huic bene adprecare, ita Poste???i tibi. Magne Deus ipsi & nobis miserere. Haeredes P P. D. O. M. Petrus Gudelinus H. S. E. Insigni apud Athenses loco natus, ingenio, doctrinâ, modestiâ inter Jurisconsultos aevi sui excellens. Omnes hausit artes, ut unam sciret, Quam annos XXVII. publicè docuit, Et respondendo continuò asseruit, Justè vivere, Alterum non laedere, suum cuíque tribuere. Fecit quae docuit, quae asseruit, & sic ann. XXV. conservatoris Privileg. Assessor fuit. Voto tranquillus, familiâ felix. Vivendo consecutus est, ne invitus moreretur. Obijt XV. Kal. Novemb. cI???. I???c. XIX. Vixit an. LXIX. Mens. IX. di. X. Maria Vander Stegen Uxor, & VII. Liberi, Illa marito, hi parenti Opt. Maestiss. PP. Erycius Pisteanus.
|| [279]
PERVSIAE. Joan. Pauli Lancellotti JC. Clariss. Tumulus. Qui fuerim, & quid vivens egerim, fortè si quaeras, homínem scito fuisse me, quem parandis fluxae vitae commodis intentum, nec opinantem Mors oppressit. Tu si sapis, alienâ stultitiâ ad tuum compendium utere; idem enim te citò manet casus. Quamdiu vixerim, quáve morte obierim, ego nec divinare potui, & tuâ nihil interest scire. Horatius Lancellottus filius posuit. FLORENTIAE. D. O. M. Antonij Ciofij imago haec est, Juris Consulti celeberrimi atque omni polita doctrina exculti. Utrúmque Jus spatio 30. annorum Pisis voce subtiliter interpretatus est, quod etiam scriptis suis acuminis & elegantiae plenis illustravit. Immatura Viri subitáque mors ingentem dolorem attulit familiaribus & studiosis scientiae legum, orbatis repentè & recondita magni Doctoris eruditione, & morum suavitate singulari. Julianus frater monumentum hoc loco impetrato à magno Duce Francisco, summo amatore ipsius, honoris hominis caussa extruendum curavit. Vixit an. 55. mens. 10. d. 3. Obijt Pisis 6. Cal Jan. 1575. FERRARIAE. D. O. M. Jacobo Cagnacino J. C. qui post perfunctos in patria summâ aequitate Magistratus, ad publicéq; docendi munus, magnâ sui nominis gloriâ, doctrinae ergò accersitus Ticinum, morte praeventus obiit. An. M. D. L. Amici B. M. F. curârunt. PATAVII. Raphaëlis Fulgosi Juris Consulti.
Fulgosus Raphaël Virtutum Laspis, Viróque
Iure stupor, tantus qui famâ, quantus & orbis,
Scriptis morte vacat, tam parvo clauditur antro.
|| [280]
Ejusdem. Emeritae praedigna gerens cognomina laudis, Fulgosus Raphaël conditur hoc tumulo. Consuluit nemo meliùs, fulsítque docendo Caesareas leges, Iuráque Pontificum. Claeruit eloquio, quem blanda Placentia formâ, Et genere insignem, mente piúmque dedit. Cujus anima in pace quiescat. PATAVII. Iacobi Alvaroti IC. Amice, qui hìc transis, etsi properas, lapis hic te rogat, ut paulisper inhaereas, & haec scripta legas. Hâc in Basilicâ Jo: Baptistae sunt Jacobi Alvaroti Patavi insita ossa, qui dum vixit, suo studio & doctrinâ post susceptas Doctorales infulas, Commentarios utiles cum repertorio in Jus feudale formavit: eósque Venerandae Universitati Juristarum donavit. Volvi ut ista non ignores, & pro anima ipsius ores. Vicetiae in D. Laurentij. LEONARDO PORTO, Nobilissimo, Juris & bonarum litterarum peritissimo. qui nummos, mensuras & pondera antiqua ad nostri temporis rationem deducendi Author fuit, atque octogenario major decessit, & ejus filius XVII. Kal. Octob. M. D. XLV. Cremonae in aede Cathedrali. D. O. M. Paulo Alae, qui ob Juriscivilis eximiam Prudentiam in Senatum Mediol. cooptatus, eum magistratum, eâ fide, gravitate, abstinentiâ, castè integréque, & ad priscae probitatis laudem gessit, at longe majores â Rege sperare debuisset. Sed heu! dum Reipub. dignitati enixê, privatorúmque commodis benignè studet, suis parum consulens, perditâ valetudine diu usus vita cessit, suo magis, quàm aliorum tempore. Vixit Annos IL. M. X. Civit. Crem. decreto sepulchro sumpto pub. Civi B. M. parentavit.
|| [281]
Neapoli in Monast. Montis Virginis. Matthaei de Afflicto. Matthaeus de Afflicto, Nobilis Neap. ad extremam senectutem integra & animi & corporis valetudine pervenit. Sub V. Neapolitanorum Regibus se fidelem Consiliarium gessit. Utriúsque Juris peritiss. de feudis, & Regni constitutionibus copiosissimè scripsit. Multa scitiss. Consilia reliquit. Annum agens ferè 80. naturae concessit. Francisci Curtij. Ticini. Sacrarum intorpres legum, sanctissimus olim Franciscus, patriae gloria magna sua. Quem probitas, quem cana fides, pietásque decorum Fecerat, hoc positum marmore corpus habet. Obiit 1495. 30. Julij. Bernardinus Curtius gratus filius fieri jussit. ODOFREDI JC. Bononiae.
Clauditur hîc mundi sensus, jurísque profundi
Lux, faedus Pacis, Doctorum flos Odofredus,
Si semel M, C bis, LXV. mente tenebis,
Hinc sine N. membris in ternâ nocte Decembris. Romae in aede D. Antonij de Paduâ in campo Martio. D. O. M. Martinus ab Azpilcueta Navarrus H. S. E. Divini humaníque Juris consultiss. qui Salmanticae primùm, deinde Conymbricae, faventibus Portugalliae Regibus, Juspontificium docuit. Romam profectus, Pio V. Gregorio XIII. Sixto V. PP. MM. carus, omnibus nationibus gratus, huic Xenodochio beneficus: Obiit XI. Kal. Julij. M. D. XXCVI. aetatis anno XCIV. M. VI. D. VIII. Multis doctrinae suae ???ervulgatis monumentis. Martinus Zuria avunculo B. M. Pos. Anagramma. Martinus ab Azpilcueta. Beatus in caelum aspirat.
|| [282]
Neapoli in S. Augustino. COLUTII COPULAE. Nil meum, quod debui, reddidi D. O. M. Colutius Copula patrit. Neapolitan. Juriscivilis ac pontificij in juventute donatus insignibus, cujus Patrocinium omnis sexus, omnis ordo in causis optavit, hoc sibi, suísque posteris, vivus sepulchri memor, Pos. Expecto donec veniat immutatio mea. M. D. XXI. Julij Ferretti JC. Epitaphium in S. Severo, quod est Oppidum in Apulia. Julius est nomen, Ravenna est patria dulcis, Pontifici notus, notus & imperio. Jurae poli, atque tori, belli, terraeque, marísque Descripsit, tandem conditur hoc tumulo. Exuperantius Ferrettus maerens, Patri VI. Doctori, Equiti, & Comiti, Apuliae praefecti, opt. & B. M. P. C. Vixit annos LX. obiit VIII. id. Mart. M. XLVII. Duaci ad S. Albinum. Balduini van der Piet. Heic situs est Balduinus van der Piet, Gandavi Patriciâ Familiâ natus, absolutae Jurisprudentiae raritate inter aevi sui jureconss. Excellens J. U. D. & Professor Primarius annis XXX. in Academia Duacena. Qui saepius ad Concilium Machliniae nominat. maluit judices formare, quàm Judex esse. Obiit XIX. Jan. cI???. I???c. IX. aetat. LXIII. Balduinus van der Piet. J. U. L. ex fratre Luca pariter J. C. N. & Nobb. VV. Carolus de Bernard. in Guisignies, & Bercourt toparcha, Joannes van der Cechoute, Joannae & Josinae ex eodem fratre Neptium mariti Poni curaver. Lector pie precare. Romae ad S. Mariam Majorem. Bernardino Sandovali Hispano, Toletanae Ecclesiae Canonico, & Scholastico, Academiae ejusdem urbis à Majoribus suis institutae, ornataeque Cancellario:
|| [283]
Generis Nobilitate, divini atque humani Juris singulari perititâ. quam libris editis scriptísque testatus est, claro: Ob éamque doctrinam, & singularem vitae Sanctimoniam, cum summa humanitate morúmque suavitate conjunctam Pio V. Pont. Max. exteris, & minus etiam notis, amabili, Georgius Fonseca Fratri cariss. praepropera morte Reb. humanis exempto, multis cum lacr. P. Obiit anno LXXXIX. V. non. Maij anno Dom. M. D. LXXII. Antverpiae in Cathed. D. Mariae. D. O. M. D. Joanni Gevartio Juris & historiar. Scientiâ Clarissimo, Qui variis Reipub. negotiis exercitus, à Sereniss. Archiducibus Alberto & Isabella Clara Eugenia Belgij Principibus Anno cI???. I???c. VI. ad prima duodecennal. induciarum fundamenta cum foederat. Belgij ordinibus, post civile XL. annorum bellum jacienda delegatus, utilem Principibus & Patriae operam praestitit: Mox elata jam pridem uxore D. Cornelia Arsenia, Matrona virtute ac moribus suspicienda; Jam senior, vitae tranquillioris cupidus, à Reve rendiss. & Perillustri D. Joanne Miraeo Antverpiensium Praesule Canonicor. hujus aedis Colleg. adscitus, & Jurisdictioni sacrae Praefectus fuit. Filij Carolus JC. & Canonic. Turn. Casperius JC. & S. P. Q. Antverp. ab actis, parenti optimo H. M. Poss. Obijt anno Christ. cI???. I???c. XXIII. Prid. Kal. Maij. Vixit ann. LX. Men. III. d. X. Hagae Comitis in templo primario. H. S. E. Vir Nobilis & Clariss. Hadrian. Mylius Arnoldi F. Dordracenus Juris scientiâ & titulo eximius: Variâ prudentiâ praeditus, & ad varias dignitates evectus, iisque cum sua laude & bono publico functus: Consiliarius in curia Bataviae; & in ea deníque Praeses.
|| [284]
Vigilans, incorruptus, & verus justitiae antistes, Qui omni vitâ laudabiliter actâ, subitò obiit XVI. Calend. Jul. An. Chr. ???. I???. XC. Vixit an. LII. Lector & Patria dolete. I. Lipsiu. Christophori Besoldi IC. Ingolstadij. Hic srtus est Christophorus Besoldus, J. C. S. Caes. Majest. & Serenissimo Electori Bavaro â Consiliis. Quem universitas priùs Tubingensis annos XXV. Ingolstadiana annos duos, Professorem habuit: Summus verò Pontifex Urbanus VIII. Bononiam expetivit, sed mors intercepit, Anno aetat. LXI. â Christo nato cI???. I???c. XXXVIII. die Septembris XV. De Viro, qui plura rogas, libros illius & famam, Viator, interroga, vale, & sequere. Jacobi Cujacij JC. Clariss.
Romulei juris, lux & clarissima legum,
Conuditr exiguâ magnus Cujacius urnâ.
Vos tamen & lacrymis, & vano parcite luctu,
Musarum studiosa cohors, quem fletis ademptum,
Tot vobis tanti ingenij monumenta relinquens,
Parte sui meliore viget: noménque sepulti
Quaesitum meritis, quod nullo intercidet avo,
Fama indefessis tollet super aethera pennis. Joan: Passeratius. Renati Chopini Andegavi IC. Clariss. & in senatis Paris. Abvoc. oeleb. Chopinus hîc cubat: memoriae thesaurus, & penus legum. Aliud. Tota Gallia nunc gemit Chopinum, Andi muncipes gemunt alumnum: Cives Parisij gemunt Patronum, Quem nunc Elysij tenent colonum. Le Brun.
|| [285]
Cujacij tumulum tres Deae frangunt, ut corpus ejus eruant, quod tumulo non sit opus. Cujacij est tumulus viri ornatissimi, Isthuc viator respice. Diruere quem tres de novem sororibus Certant gravi conamine. De litteris malè meritum haud putes tamen, Musis fuit charissimus. Quid istud igitur quod monumentum destruunt AEternitati creditum? Sunt mortuorum ista, esse mortuum negant, Per ora qui vivat virûm. At ipse tumulum divus exstruxit sibi, Erugo quem non exedat. Professus artes omnigenas, & maximè Juris utrius que peritiam: Conscripsit omnibus referta volumina Tumulum futurum mortuo. Sed ô Biturigibus inimica Numina, Quorum scholis hic praefuit. Uno perempto qui docebat doctius Scholae peremptae funditus Piis manibus Collegae Jo. Mercerius maestissimus inter ipsa justa exequiarum dd. 4. Non. Octob. cI???. I???. XC. Aliud ejusdem.
Erexit Leges, & lura jacentia Cujas;
Ipso nunc etiam jura jacente jacent.
Quid tumulum erigitis? potius date Legibus ipfis;
Magno sufficiunt haec monumenta Viro. Monumentum piis manibus Praenobilis, strenui & Consultissim Viri Dn: Bernardi Hóller I. V. Doctoris, Fisci Austriaci Advocati, excelsi Regiminis Consiliarij, Vniversitatis Viennensis Rectoris, Amici longè optimi â P. Thoma VVeiß Bened. P. Quò rapis pedem, Viator! Siste gradum. Non decet terga dare mortuo mortalem. Manum da, & Ave.
|| [286]
Si nescis, mortui lucem vivis praeferunt ad Umbras. Nec quisquam videt mundi fumos, nisi qui venit ad cineres. Mors non claudit oculos, aperit. Ergo veni, vide, pellege. Si rudis litterarum es, saltem nuda ossa possis legere. Hoc tumulo Bernardus Holler situs est: Heri primus, hodie imus: Nam infra pedes tuos jacet. Qualis fuerit animo, hae tibi tabulae memorant: Qualis sit in cute, soli vermes nôrunt. I. Bernardus, Jurisperitus, ac Interpres. Pythagoras suos discipulos tacere docuit, Bartolus loqui. Hoc Magistro Bernardus plurima verba fecit; Sed quod mireris, nullum verbum unquam perdidit. Neque Viro sagaci aliquando verba data sunt. Jura humana sunt plicae, tricae, rixae: Has ille, explicavit, extricavit, composuit, attonitis auditoribus. Crebrò causas legit: nunquam nigra in candida vertit: (quod Crumenimulgae solent.) Memor perpetuò, se mortis esse candidatum. Ah! hodie in alieno foro litigar, & causam propriam, periculíque plenam dicit apud competentem Judicem, Téque vehementer orat, suus ut patronus esse velis, ne causâ cadat. Tribus verbis opus est: Requiescat in pace. O duram reorum sortem! Hic Praetor etiam minima curat: scilicet, quae jocus & risus sunt mortalibus. Ergo jus humanum deseruit, vir Juris prudentissimus Bernardus? Profectò; nam jura scripta sunt vigilantibus; Ipse autem obdormivit in Domino. II. Bernardus, Fisci Austriaci Advocatus. Fiscus est Viscus: Cui tamen non adhaesit Bernardus. Nam hisce araneorum telis capiuntur muscae: Ursi, animaliáque fortiora contemnunt, & perrumpunt. Donatus nuper vitae brevis longo viatico: Praeter expectationem jussus est vasa colligere, & abire.
|| [287]
Eheu! Cùm rem habere caepit, mortuus est! Mors invida virum subitò intercepit, & spem bonam, Rémque simul confiscavit. Quid tecum indignaris? Fortuna ut luna Nunquam perpetuò est bona. Habeant sibi vermes saccum atque devorent: Res ipsi salva atque integra est. Nam moriturus animum habuit bonum, tulitque secum, Crebrò dictitans: Duc me, Domine, quò vis: & si duxeris, quò nolim, sequar tamen. Vah! Christianam Philosophiam! Heu! eheu! tantum sidus non absconderet terra! Factum benè. Etiam sol occidit. III. Bernardus, Excelsi Regiminis Consiliarius. Princeps absque consiliario, est navis sine gubernatore. Princeps quidem patriae caput est, Consiliarij sunt oculi: In Excelsi Regiminis senatum evectus est Bernardus, Ut sublimi loco stans, omnium oculos in se converteret. Sed ô fatum! Tam excelso nuper loco collocatus, & consilia velut oracula de tripode editurus, nunc in fundamento, jacet, ac tacet. Quoties in principio versari nos putamus, cùm in fine sumus? Bernardus antequam in Senatum excelsi Regiminis intravit, exivit. O Supremum Numen! Tantáne sapientia humi in tanto foetore? Ne lacruma: mortui carent naso. IV. Bernardus Universitatis Viennensis Rector Magnificus. Heus Hospes. Propiùs te admove, De profundis ad te clamo Bernardus ego: Audin? Acerbus quondam osor adulationis fui. Nunc supplex te rogo, ut mihi cantes Placebo.
|| [288]
Quòd si homo sacer es, amabò dic ad divinam aram, Requiem aeternam dona ei domine. Tacebo, si sic respondebis meae expectationi. Igitur humana absolvi Vir Juvenis. Praestat vitam amittere, quàm innocentiam. Vespillones ferali cespite me condiderunt, ne Rector Magnificus absque tecto foret. Adextremum, ut unam lustralis aquae guttulam Cineribus siccis aspergas, teobsecro. Si negabis, tu quoque paulò pòst aquam petes à pumice. Heu! Eheu! Ergò de Juris Antistite, Fisci Austriaci Advocato, Excelsi Regiminis Consiliario, Rectore Magnifico, Factus sum fumus? funus? vermium ludus? Quid tandem de mefiet? Nihil. At quis humana sic mutat, atque versat? Ille, ille, verus ille Rector Universitatis. PAPIAE. D. O. M. Andreae Alciato Mediolanensi Juriscons. Comiti, Protonotario Apostolico, Caesareóque Senatori, qui omnium doctrinarum orbem absoluit, primus legum studia antiquo restituit decori. Vixit Annos LVI. M. VIII. D. III. Obiit pridie Idus Januarij. M. D. L. Franciscus Alciatus I. C. H. B. M. P. Bononiae. Joannis Andreae monumentum.
Hic jacet Andreas notissimus orbe Joannes,
Primo qui sexti Clementisatque novellas
Hieronymi laudes speculi quoque jura peregit,
Rabbi Doctorum, lux, censor, normáque moruns. Occubuit fato proh diro pestis in anno M. CCC. XLVIII. Die VII. Julij.
|| [289]
DEO Trino & Uni. Sepulchrum vetustate corruptum Joannis Andreae Jureconsultiss: Principi Atavo, ac Joanni Abavo, ac Gaspari Avo Calderinis Jureconsultis & Karissimis viris B. M. positum. Calderinus Jaco. F. Jurecosultus instaurari jussit. Anno Gratiae. M. D. J. Bononiae super poriâ Sacristiae S. Dominici. D. O. M. Ludovico Bolognino Juriscon. ac Equiti, qui cùm Bononiae Ferrariaeq; jura interpretatus, & ab Innocentio VIII. Pon. Carolo Gallorum VIII. Reg. Ludovico Mar. Sfort. Insubr. Duce, ad Respondendum sibi de jure ascitus, Florentiaeque litibus judicadis V. Vir & praetor fuisset; ab Alexandro VI. Pont. Senat. Rom. Des. & à Julio II. Pont: XL. viratum adeptus, ab eóq; legatus ad LudovicumFranc. XII. Regem, Romamlegationem attulisset; Bon. rediens Ann. LXI. M. D. VII. Florentiae obiit. Bartholomaeus Eques & Senat. Bononi. F. Patri Jo. Mar. Eq. Patruo F. CC. M. D. LIII. Ibidem. D. O. M. Jo. Croto Monferrato Pont. Caesq. juris monarchae. qui diu Bononiae floruit in utráque Palestra. inde Pisas vocatus, deserti jam pridem Gymnasij instaurator fato concessit. Magdalena Landa viri B. M. ossa referens aere proprio hoc monumentum faciendum curavit. Scopus vitae Christus. BONONIAE. D. O. M. S. Augustinus Zanettus Bon. Pont. Caesque Juris Doctor. Ep. Sebasten. & Bon. Sufr. & Vic. post graves ac diuturnos labores, de sempiterna quiete cogitans, Melchiori Patruo, Causid. insigni, sibique, ac Post. S. O. M. P. anno à natali Dei & hominis. M. D. XLI. Ibidem. Hieronymo Prividello Regiensi Jureconsulto Clarissimo, abimpio Sicario injustissimè transfixo, Fratres maestissimi posuêre, octavoldus Novembr.
|| [290]
Ibidem. Alexandro Tartagno Imolensi Legum veriss. ac fidiss. Interpr. Q. V. Ann. LIII. Filij Pientiss. P. Op. B. M. Pos. Ob. Ann. M. CCCC. LXXVII. Ibidem. Martini Sulimani, cujus praeclara in jure opera extant, Humata hìc ossa quiescunt. Lapidea haec memoria illi posita est Anno Sal. M. D. XXVI. Ibidem. D. M. S. Joannis de Imola Pont. Caes. Q. Juris Consultiss. Ossa, in supposito Carisendorum sepulchro requiescunt. Minus Garisendus LL. & ipse interpres Amitae suae Conjugi fecit. Ibidem. D. O. M. Hyppolito Marsilio Jureconsulto Scipio F. Patri B. M. P. Vixit Ann. LXXVII. Mens. II. Dies. XI. Obiit Anno M. D. XXVIIII. VII. Id. Febru. Ibidem. Deo Trino & Uni. Pyramiden & sepulchrum vetustate corrupta, quae Albertus, Genitori suo Odofredo, legum parenti, Ann. Sal. M. CC. LXVI. III. Non. Decembr. defuncto posuit, Laurentius Odofredus Dominici F. Odofredi posterior, Albertíque Trinepos sua impensa, in meliorem faciem, opere & cultu splendidiore restituit, Anno Gratiae M. CCCC. XCVII. Kal. Septemb. B. Hieronymus Laurentij de Odofredis reparavit die primo Mensis Decemb. Anno M. D. XLVII.
|| [291]
PAT AVII. Bovetini Mantuani.
Mantua me genuit: Patavis Bovetinus, & orbi,
Above nomen habens, patiens, sine fraude, dolisve,
Quàm sibi plus alijs vigilans, pictatis alumnus;
Largus erat studio, largus clero, sibi parcus.
Canonicum illustris docuit Jus: ter tribus annis
Deme duos, obit Augusto jam mille trecentis
Elapsis, jacet hic: coluit te sancta, tuumque
Virgo Patrocinium: precibus jam assiste vocantis.
Urnam hanc ac cineres, Sanctissima Virgo, tuis ut
Supplice conserves precibuste voce precatur. PATAVII. D. O. M. Theodoro Moller, nobili Germano, ex Gambrivijs oriundo. Qui summa ingenij felicitate, doctrinarum orbe ante omnes absoluto, cum jurisprudentiae sacris initiatus, magna Germaniae & Galliae parte peragrata, excellentis doctrinae & singularis judicij rectitudine, Viros principes in sui amorem & benevolentiam certatim adduxisset; in Italiam profectus, dum indefesso conatu studiorum metam consequi properat, immatura morte praeventus, ingenti patriae, familiae & amicis sui desiderio relicto, feliciter decedit. Joachimus J. C. Eberhardus Reip. Gambr. Cos. Heinricus D. & Joannes VV. Ampliss. Frs. Germani, desideratiss. Fri. hoc amoris & pietatis extremum officium exolverunt. Vixit annos XXIIX. M. II. D. XXIV. Moritur ann. noviss. temp. M. I???. LXIV. Consobrino S. B. merito Eberhard. Twestrengh. Procur. M. I???. LXXV. BATAVII D. O. M. Philippus de Gregoriis Siculus, Claro inter Messanenses genere natus, V. J. D. Juvenis egregia doctrina, summa suavitate morum, omnibus naturae fortunaeque bonis cumulatissimus, hîc situs est. Qui cùm à praestantissimae utriusque laudis fastigio ob divinum, quo pollebat, ingenium, proximè abesset, fati importunitate omnibus lu [292] gentibus, aetate florente sublatus. Vixit annos XXIX. Menses III. dies V. BONONIAE. Franciscus jacet hoc Giselerus marmore, cujus Nulla unquam in sanctis lis periit manibus. Perdidit hanc unam tantùm, quam ferrea movit Atropos: ast extra lis fuit ista forum. Ibidem. Tumulus Saliceti J. C. Hoc tumulo legalis apex, dulcissimus ore Et patriae lux alma suae, pietatis amator, Justitiaeque sacrae Clypeus, baculúsque cadentum, Qui juvenis multóque etiam venerabilis aevo Edocuit, superavit eum nec paena laboris Scribendo & pariter juris nucleando tenebras. De Saliceto requiescit Bartholomaeus. Ob. an. 1412. die 25. mens. Decembris. Ibidem. In Monasterio D. Victoris extra urbem. Ugolini antiqui LL. Gloss. Transijt ut vivat mundanae legis alumnus‚ Mors sit ei requies, ultima vita DEUS. Urbis honor, mundi speculum jacet hic Ugolinus; Spiritus astra tenet, corpora signat humus. Cui fortunae manum revocans concessa tetendit, Cui lex uberiùs ubera plena dedit. Mens legum cecidit, reliqui latitant Pharifaei. Christus qui novit parcere, parcat ei. Mens respondebat veraci consona linguae, Et par affectus cordis & oris erat.
|| [293]
Fraudis nequitiae, livoris & ambitionis Inter concives unicus hostis erat. Mors voluit mundum sub certa legeteneri. Nam cinis est hodie, qui fuit ignis heri. An. Dn. M. C. LXVIII. Ad S. Dominici. Ibidem. Tu quicunque sagax veterum monumenta revolvis, Te si fortè mei nominis ardor habet; Haec lege: Janus eram dictus cognomine Volscus, Arctoóque meum claruit orbe genus. Limpergo fueram, quod Chiron justus Achilli, Et quod Pellaeo Stagiritanus erar. Ad Romam admissae dum fortè piacula labis Accepturus eo, contegor hoc tumulo. Georg. Limperger, Dei gratia Episcopus Bambergensis Joanni Voltz praeceptori suo hoc sepulcrum posuit. Ad S. Petri. Ibidem. Viatorsi cupis scire qui sim? Joannes Plateus Civilis Pontificijque juris cultor & scriptor. Monumentum enim vetustate corruptum destructúmque, renovatum decreto Cardinalis Juliani Ruini Bonon. Episcopi ac Principis, virtutum bonúmque virorum fautoris, cui Bononia patria debet permaxima. Concives mei, rogatos vos volo, ut pacem habeatis: Deum timete, datéque illi honorem, justitiam colentes, adversa prospera tolerate, & bene erit. Procurante Francisco Guidizono Candinalis familiari, An. Sal. 1502. 13. Cal. Feb Ibidem. In summo Templo.
Hoc tumulata jacent Basiani membra lapillo,
Quis sit, metra docent, quae subscribuntur in illo.
Huic legum latis patuit victoria castris,
Nunc cedens fatis socialibus insidet astris,
Canonicae coluit scripturae pleniùs ortum,
Qua duce promeruit Caelestem cernere portum.
|| [294]

Hic erat Italiae Sydus, reverentia fratrum,
Flos roseus patriae, decus orbis, gloria patrum,
Obsequijs promptus, humilis, jucundus, apertus.
Si tres excipias annos de mille ducentis,
Terminus occurret, quo mortis jura subivit. M. C. XCVII. In Lapide. Invidus è medio Basianum finis ademit, Cujus membra brevis hîc sita petra premit. Summus in alterutro Doctoris Jure peregit Hactenus officium, quem Lapis iste tegit: Juraduo potuit naturae jus superare, Haec duo de proprio mors fugat una lare. Istius meruêre sinu duo jura locari, Solus in Italia qui fuit absque pari. Non sibi sed vitae moritur fons juris, & aret, Non is eâ, sed eo vita maderna caret. Quisquis in istius cathedram succedere quaerit, Fontis respectu rivus ineptus erit. Hunc sooiat summis Pauli Conversio turmis. Bononiae. Scipionis Bargelini JC.
Mors dicam tibi veriora veris:
Nunc quanquam tumulo cadaver hócce
Claudis, id nihil, id nihil putamus:
Virtus, fama, scientia hujus, & spes
Non possunt tumulo profanaclaudi.
Quid mors ergò tenes? quid assequuta es? Ticini extra urbem. Jasonis J. C. Tumulus. Jason Mainus Jureconsultus, Eques & Comes, quisquis ille fuerit, hîc requiescit.
Materiâ vincor: & tu vis ire viator.
Expediam. jacet hîc ille Maynus. abi.
|| [295]
Ad S. Augustini. Ibidem. Michaëli Zieglero Patricio Svevo. Qui plurimis cùm Germaniae & Galliae, tum Italiae civitatibus peragratis, ob praeclaras animi ingeniíque dotes multorum gratiam conciliaverat. Demum hoc Ticinensi Gymnasio adeò in omni virtutum genere excelluerat, utnon minus in Philosophia quàm Jurisprudentia, atque in Musicae modulis floreret. Quíque cùm in Syrii ardoribus aestus leniendi causâ Ticino amni natans se credidisset, ejus vorticibus involutus, diem obiit Anno 1564. Non Quinct. aet. suae XXVII. Jo. Corradus Cotwitz, cui flebile desiderium reliquit, socius socio carissimo atque opt. merito maestiss. P. Suevia me genuit, rapuit Ticinus, habet nunc Vrna brevis calidis te lave lector aquis. Ad Carmelitas. Ibidem. Hieronymo Tornello Jureconsulto maximo, quem ad intimam arcanámque Juris sapientiam enucleandam, & ad totius exemplum sanctitatis & justitiae, natura pepererat, haeredes Opt. M. maestiss. ad tempus pp. Vixit annos LXX Obiit Anno M. D. LXX. X. Cal. Novemb. Credite nunc vati augusto posse aequora claudi: Cùm quicquid legum est haec brevis urna tegat. Camilli Bocatij. Cremonae. Arte fuit nato prior, & pater arte secundus, Ergò erit arte minor, qui fuit arte prior. Ob. M. D. XLVI. IIII. non. Jan. FERRARIAE. D. O. M. Gerardo Sarraceno Jurisconsulto maximâ apud Alfonsum Ferrariae Ducem auctoritate, & Francisco ejus filio, item Jurisconsulto, tanta in foro nominis celebritate, ut litigatores acrius de eo sibi patrono cooptando, quàm de caussa ipsa disceptarent. Vixit annos LVI. Gerardus & Opizzo fratres, Avo & Patri monumentum hoc, qualecúnque est faciendum curaverunt; magnificentius curaturi, si eis suam ipsorum pietatem magis, quàm paternum testamentum exequi licuisset. Anno M. D. LVII. XIII. Cal. Apr.
|| [296]
Ibidem. CONRADI SALAE.
Sala fuit genti cognemen, sal neque menti
Defuit: heu, fato minuuntur cuncta parato!
Corda duo gessi Corradus, inertia pressi.
Me fidei meritum lustravit gloria legum:
Nec solus persto hic; Daniel mihi filius esto
Conclusus, totidem fultus virtutibus idem. FERRARIAE, ad Carmelit. Angeli Gambilionis de Aretio, perspicacium ingeniorum alumno, oriundi; perplexarum LL. enodatoris, interpretísque, famâ noti super aethera; summis ac infimis gratiffimi; integritate, comitate gravi; genere, divitiis bono modo partis, numerosa & ingenua liberorum sobole ornatiss. viridi senectâ religiosissimè extincti, ossa hîc molliter quiescunt. PISIS. Gregorius XIII. Pontif. Opt. Max. Patria Bononien. antea vocatus Ugo de Boncampagnis, Pontificij & Caesarei juris consultiss. in Cathedra interpres eximius: in foro judex integerrimus: in Synodo Tridentina Catholicae fidei Praesul studiosissimus, in Senatu Cardinalis gravissimus, in omni vitae gradu eodem tenore probitatis, prudentiae & humanitatis, nec non constantis & moderati animi famâ praeclarus: Joanni de Boncampagnis fratri patrueli I. C. praestantiss. probatissimo moribus, eximia pietate, omnibus deníque animi dotibus ornatiss. Pisis cùm primo loco max. celebritate Jus interpretaretur, an. aetatis suae XLI. Salut. hu. 1544. extincto, hoc ad retinendum jucundiss. agnationis memoriam, fieri mandavit. An. Sal. 1575. Pontific. III. FLORENTIAE. Joan. Maria Panlotius heîc situs est, domo Eugubia J. C. [297] celeberrimus, qui cùm operam diu navasset Duci Urbinati Principi suo, & in aliis Italiae Urbibus plurimorum controversias summa cum laude dijudicasset: accersitus postremùm â Cosmo Medice Duce Florentinorum & Senens. primum in IV. Rotae judicibus fuit: deinde causis audiendis Praepositus, in eo munere cum valde probatus foret omnibus, vitam amisit. Antonia Berna moerens, conjugi chariss. Pos. d. 4. Kalend. Janu. Anno Domini 1565. Vixit annos 62. M. 2. D. 20. Vincentij Phresij. Perusiae. Qui legis, hîc Phresius Vincentius occubat, hoc sat: Caetera testantur jus, & uterque Polus. Matthaei JC. Ticini. Vrna tegit cineres Matthaei industria causae Concelebrant claro nomina digna viro. Dicite vos Pauli, dic Scaevola, dícque forensis Curia, quàm fuerit relligione pius. Cura, labor, doctrina, fides colit aethera, virtus Scandere ad excelsos hunc jubet ipsa Deos. Cremonae ad S. Bartholomaeum. Melchiori Rimo JC. clariss. qui ob egregias ejus Virtutes, & singularem in patriam pietatem, non minori civibus suis commodo & ornamento fuit, quàm Joannes Baltazar, & M. Antonius ejus majores, qui cùm in jure civili excellerent, suae utilitatem publicam praeferentes, nominis sui memoriam reliquerunt. Ludovicus JC. Vincentius Physicus, Joan. Paulus, & Joan. Bapt. FF. patri cariss. & B. M. moestissimi poss. Vixit annos LXX. P. M. obiit prid. Id. Septemb. M. D. LXX. MEDIOLANI. In D. Ambrosij. Marco Antonio Majoragio, dicendi Magistro singulari, Latinis graecísque litteris perpolito, & libris editis illustri: Qui publicè docuit annos. 19. Vixit XLI. Bartholomaeus Comes Uxoris fratri B. M. posuit.
|| [298]
MUTINAE. D. IMM. S. Joan. Sadoleto Ja. F. Juris Utriúsque scientiâ omnibus planè antecellenti, memoria incomparabili, ingenio praestantiss. Fide, religione, temperantiâ supra vel eximiam laudem, ad usque dies extremos, incolumitate perpetua & integra provecto: Jac. Sadoletus, ob pietatem & reverentiam, quòd ex eo nihil unquam aspexit, quod imitando non opt. & temperatissimè se gereret: charo apud Cives, memorato apud exteros: opt: Patri vita functo, benemerenti, & Franciscae Machiavellae ejus unicae Uxori, matri suae charissimae viventi, & sibi fecit. Vixit Pater annos LXXI. & obiit anno M. D. XI. Locus decreto Collegij Sacerdotum datus, Senatu populóque Mutinensi procurante. Huic monumento praeter tres hosce inseratur nemo. Nicolaus Faber, Ludovici XIII. Regis Galliae Praeceptor, qui obiit An. 1612. sibi ipsi secit hoc Epitaphium. D. O. M Nicol. Faber Peccator non unus ex multis heîc jaceo, quid de me dici possit verius, aut â me quid utilius, non video. Agnosco bone JESU, tu ignosce: ad hoc enim natus es, ad hoc passus, ad hoc tremuisti, ut per te securi essemus. Vixit an. 68. mens. 4. d. 3. devixit An. 1612. Salisburgi, in Monasterio Benedict: ad S. Petrum. Viator preces funde, Knollius hîc jacet. Abi moriture. D. O. M. Clarissimo Viro Hieremiae Knoll. V. I. D. nec non inclytae Salisburgensis Provinciae Cancellariatus officio functo; qui XVII. Octob. anno â reparatâ salute M. D. XCIV. aetatis verò suae LVII. piè in Christo obiit. Parenti suo Henricus Knoll. fil. amoris & pietatis paternae memor, hoc monumentum pos. maestissimus. Ibidem. Domino Sebastiano Hoflingero Bavaro J. C. Equiti aurato, utriúsque tam Caesarei, quàm Pontificij palatij Comiti, Viro Nobiliss. & Clariss. qui jurisperitia, consilio, ingenij dexteritate, vitaeque [299] integritate eoúsque innotuit, quòd â summis Christiani orbis Monarchis, maximis Privilegiis donatus, duorum Archiepiscoporum, eorundémque Principum Salisburg Michaelis, & Joan. Jacobi Cancellarius fuerit; aliáque non mediocria officia cum laude gessit, amore Principis sui, & Reip. re privatâ posthabitâ immensum laboravit. Laboribus tandem exhaustus, laborando mortuus anno Christi Jesu M. D. LXXIII. D. XXVIII. Novemb. qui fuit Dominic. I. Advent. I. Ch. D. N. cùm vixisset ann. L. M. X. D. XXVII. Haeredes monumenum hoc corpori, in ejus aede, cui animus se dicaverat, moesti PP. Eidem ob singularem candorem, & de omnibus bene merendi studium, tam civibus, quàm exteris charo, Joan. Bapt. Ficklerus, & Hieremias Knollius I. V. DD. elogium hoc qualecúnque, grati animi ergò, dictaverunt H. M. H. N. S. Friburgi Brisgojae.
Sparge sacro cineri flores, hâc conditus urnâ est
Fallerius, Themidis gloria, juris bonos.
Maximus ille togâ fatis ereptus iniquis,
Nunc apud aethereum jure tribunal agit.
Is, Huldriche, tibi sub eodem pulvere, Zasi,
Proximus ut tumulo, sic fuit ingenio. Obiit anno Salut. cI???. I???. LX. D. XVII. Octob. aetat. suae XXXVIII. VRATISLAVIAE. Clariss. Dn. Joannes Metzler J. V. D. Consularis ordinis in hac Republ. senior Collega, vir prudens, fidelis, & in utriúsque orationis facultate, Latinae & Graecae celebris & doctiss: Obiit Anno Domini M. D. XXXVIII. d. 11. Octobr. HARTMANNI. Spirae. Domino Hartmanno Hartmanni ab Eppingen J. U. Doctori, Illustriss. Princip. Friderici Com. Palat. Rhen. & Duc. Bavar Electoris Cancellario, Viro in rebus agendis animi & Consilij praestantiâ conspicuo, veritatis Justitiaeque Assertori strenuo, uxoris charitas, & liberorum pietas, marito atque parenti desideratiss. posuerunt. Qui obiit V. nonas Julij. Anno Domini M. D. XLVII.
|| [300]

Qualem Cecropij cives habuêre Solonem,
Et placidum prisco tempore Roma Numam:
Talem, Hartmanne, tuam sensêre palatiae vocem:
Quâ dominante, Ducis curia sospes erat.
Te sc hola, te populus luget: téque aula requirit:
Qui tegis hoc sacro membra reposta solo. Conradi Peutingeri. Augustae Vindel. D. O. M. TR. V. Salvatori, Et Chounrado Peutingero J. C. Patric. Aug. Consil. augg erudit. virtute, rebúsque amic. bon. senecta felici, & ipsa morte, CL. V. Qui vixit an. LXXXII. D. XII. hoc in sepulcro Majorum conditur. Margarita Velserina conjunx. Et Cl. Pius J. C. Christophorus, J. Chrysostomus, & Carolus, fratres Germani, I. filij, haered. Peutingeri Jun ex merito amoris, observant. & obsequii pii ergò. M. PP. Ob. V. Cal. Jan. An. M. D. XLVII. VVITTEBERGAE. Ora, & labora. in labore praemium. Hâc Matthae tenes te VVesenbece sub urna: Sed laus doctrinae nescit in orbe mori. Obiit 5 Junij, anno D. M. D. XXCVI. aet. 55. natus Antuerpiae 1531. suae aetatis Jurisconsultorum Princeps. Lamberti Canteri: Groningae. D. O. M. LAMBERTO CANTERO Frisio, Gruningensi Juriscon. Clariss. Philosopho & Oratori Praestanri, Caroli V. Senatori raro, virtutis omnis exemplo, singulari patriae ornamento, parenti meritò longè carissimo, pietatis & memoriae ergò Guilielmus F. M. P. C. V. Ann. XL. Mens. III. D. Ann. ab O. R. cI???. I???. LIII. VII. Kal. Sextil. Jacobi. Sturmij Argentoratensis.
Vrbis consulior, dignus dominarier Orbi,
St urmius hoc voluit mortuus esse loco.
|| [301]

Abstulit una dies, anni quem mille requirant:
Opatriae tristem pestiserúmque diem. Jo: Sturmius. Francofurti ad Viadrum. HIERONYMI SCHURFFII JC. Hieronymus Schurffius J. U. D. decessit Anno M. D. LIV. cùm vixisset Annos LXXIII. & aliquot menses, & interpretatus esset Leges Annos L. JOANNIS MYLAEI JC.
Hàc qui fortè viam tenes Viator,
Paucis accipe, ni tibi molestum est.
Doctoris tumulum vides Mylaei:
Qui quondam patrio solo relicto,
Et Moguntiaco profectus agro,
Multos inslituit scholam per annos:
Forma vítque animos recentiores:
Quà Nicer geminas it inter arces,
Musarúmque sacros rigat penates;
Legum primitias & institutae
Majoris docuit Professor artis.
Vir candoris amans & aequitatis:
De se qui moriens reliquit illud:
Vivus quod placuit bonis, nec ullo
Laesus crimine mortuus quiescit.
Huic ergò facilem praecare somnum,
Et pacem cinevi, levémque terraem:
Lucem dum reduci videre summam,
Et vitâ daebitur frui perenni,
Tantum te volui; vale viator. Jacobus Mycillus. Haidelbergae ad D. Petri. VITI POLANTI. Vito Polanto V. Nobiliss. & Clariss. J. U. Doctori, ac Comiti Palatij Lateranensis. Illustriss. Principp. D. Oth. Henrici. Er D. Friderici III. Palat. Elect. Consiliario praecipuo, Marito ac Patri chariss. [302] Cordula Botzhemia, uxor ejus, liberique superstites maestissimi, Heu multis cum lacrymis H. F. C. d. VI. Calend. Febr. An. Salutis cI???. I???. LXXII. aetatis autem suae LII.
Hoc titulo Viti requiescunt membra Polanti,
Jurisperiti nobilis:
Qui varias juvenis linguas edoctus & artes,
Doctoris ad gradus iit.
Post à consiliis Henricum juvit Othonem:
Et hunc sequuntur Principes,
Quorum nominibus varias legatus in oras,
Ad Caesares missus fuit.
A Carolo Quinto merito virtutis & artis
Factus Palatinus Comes.
In Christo placidae finivit tempora vitae,
Res dulcis in Christo mori. Simonis Schardii.
Schardius hic Simon post sunera maesta quiescit;
Heu quantum amisit Saxona terra virum!
Imperij adsessor Németum dicebat in urbe
Jus, justíque tenax, eloquiique decus.
Parce tamen lacrymis: nam quae monumenta reliquit,
Perpetuò vitam sunt habitura suam. STUTGARDIAE. Hieronymus Gerhardus Haidelsheimensis J. U. D. Pietate, prudentiâ & eloquentiâ Clariss. Illustriss. Principum Wirtemberg. Consiliarius & Vice-Cancellarius, tubam hic Archangeli exspectans requiescit. Obiit IV. idus Maij, Anno M. D. LXXIV. aetatis suae LV. HEIDELBERGAE. Perpetuae memoriae Nicolai Cisneri Mosbalcensis J. C. sua aetate Clariss. qui primùm Heidelbergae magnâ cum laude docuit; dein Spirae adsessor, tandemque in supremo Palatinatus judicio pro-judex, cum omnium admiraratione jus dixit; haeredes grati, curante Iusto Reubero jure consulto posuerunt. Vixit annos LIII. Mens. XI. dies VI. obiit prid. Non. Martij post Annam Hartmannam conjugem. Mens. IV. dies XX. & cum ea hoc sepulcrum sibi commune esse voluit.
|| [303]
JOACHIMI MYNSINGERI:
Mynsiger Europae sidus Themidósque Sacerdos,
Frondeciae frondens Posteritatis apex:
Praesentísque hujus decus admirabile secli
Sub gelidâ jacet hîe contumulatus humos
Tumba tegit corpus, vivit sed fama: tot esse
Virtutes uno non potuêre loco. Augustae Vindelicorum apud S. Annam. D. O. M. S. GEORGIO TRADELIO PRIMARII NOMINIS, ET SINGULARIS ELOQVENTIAEI. CONSULTO, PROVINCIAE SVEVICAE, TUM AUGUST ANAE, MULTARUMQVE ALIARUM RERUMP. ET ORDINUM ADVOCATO, QVI ANNO DOMINI cI??? I??? IIC. IIC. XIII. CAL. MARTII IN COMITIIS REGEN. REIP. AUGUSTANAE LEGATUS IN ULNIS LACHRYMANTIS UXORIS ANIMAM DEO PIE REDDIDIT. MARITO ET PATRI DULCISS. VERONICA KETZERINA CONJUNX ET SUPERSTITES LIBERI MULTIS CUM LACRYMIS POSUER. VIXIT AN. LXVII. M. X. DIES VIII. Theodora Fil, AEgid. Sebast. Voit à Berg Conjunx, in tumulum Patris.
Quae miseranda ruo imposui nunc saxa sepulchro,
Accipe pro meritis, mi pater, innumeris.
Si mihi marmoream licuisset sumere formam,
Ipsa forem, haud alius, quotegerêre lapis:
Incisisque notis legerer: Theodóra Parentis
Fit tumulus, reddens ossibus ossa piis. Leovardiae in aede S. Viti.
Ballingus jacet hâc Themidis sub mole Sacerdos,
Justiriae Antistes, Pieridumque decus.
Quem patriâ egressum, ut mensura liqueret agrorum
Trans Amasum, morti glans inopina dedit.
Quid prodest piet as? quid dia scientia? fatum
Incurvâ properans omnia falce metit.
|| [304]
Elogium Funebre D. Talon, Advocati Generalis. Sta Viator, & audi. Jacet sub hoc marmore, & adhuc loquitur, Magnus Gallicae Eloquentiae Patronus regius, Hic eft Illustrissimus Dominus Talon, In Senatu Parisiensi Regiarum causarum generalis Patronus, Actor causarum publicus antequam Regius, Meruit Patronus Regius esse dum fuit publicus; Nec confudit utrúmque munus dum miscuit. Patronus Regij juris erat, & Pater publici; Nemo eo Actore Majestatem regiam contempsit impunè, Neminem Majestas regia oppressit iujustè: Ratus nihil aequale esse Regi nisi regnum, Dicere se pro Rege putavit, dum pro regno dixit. Omnium jurium Defensor, omnium injuriarum Actor, Omnium bonarum rerum Suasor, omnium malarumcensor fuit. Nec Regis tantùm, sed Advocatum Dei se credidit: Utriúsque Cliens, utriúsque Patronus, Protegebat regia jura divinis, & divina regiis. Nemo Romanum forum & Gallicum sapientiùs miscuit, Nemo utrumque sapientiùs distinxit, Certus infallibilem esse Cathedram Romanam, nec rotam, Credidit dogmata Cathedrae, non examinavit, Examinavit decreta Rotae, non credidit: Nemo fidei Romanae observantior, Nemo libertatis Gallicanae tenacior fuit. Triginta annis egit Patronum Regium & publicum: Ut vidit amari Lutetiam in seipsam, Inter imperia Aulae, & preces Lutetiae medius, Inter dissidia negotiator perpetuus, Idem repraesentabat Senatum Regi, & Regem Senatui; Idem rogabat Senatum ne opprimi vellet, Idem orabat Regem ne vellet opprimere, Et fecerat pacem, si saepe auditus, Audiri adhuc postremò potuisset. Denique siluit inter arma Vox publica & regia,
|| [305]
Dedit lacrymas ruinae publicae, Daturus sanguinem si prodesse potuisset. Interea intumuit lacrymis magis, quàm aquis, Duorum annorum hydropisis extinxit hominis vitam, non gloriam. Obiit ann aetat. Domini. Nec tamen totus interiit: Vivit eloquentia Patris in filio; in uxore constantia, apud Regem fidelitas, apud Senatum integritas, apud omnes fama. Petrus Labbè S. J. Epitaph. Domini Juliani Brodeau, illustris Cansarum Patroni. Sta Viator, Ubi Vir Eloquens stetit. Ad dicendum natus adhuc Infans eloquens erat addidit artem naturae, & bis eloquens fuit, omnes scientias eloquentes fecit, dum didicit. Admirare tamen modestiam hominis: Interpres alterius esse maluit quàm Magister, aequavit tamen aut vicit, dum vinci voluit. Omnium causarum Actor, omnium Victor, nullam causam admisit nisi probabilem, nullam reliquit incertam, dum probavit. persuadebat ut Actor, concludebat ut judex, decreta dictare videbatur dum diceret. Una tamen est causa cui victus succubuit, causa mortis. Sciebat Dei decretum esse, & vinci voluit. Abi Viator. Tequoq; hoc decretum manet, Morieris. Redi Viator. Totus non interiit Vir magnus, vivit pars hominis in libris, & pars in liberis. Idem. Sta Viator, & lege. Ars artium est scire mori, pauci scimus quod omnes facimus. Sciebat hanc artem D. Guillelmus de Sautereau, in Senatu Delphinatus nobilis Consiliarius: semel moriturus, saepe per partes obierat. obiit media parte sui, cùm uxorem amisit. Alteram vitae partem varii. abscessus corruperant. Nascebatur unus exaltero, & singuli mortes erant Per eas mortes Vir sapiens ediscebat mori; Nemo pluries mortuus est, nemo meliùs semel. Quaeris qualis fuerit vita ante tot mortes, Cogita Virum aequalem purpurae, & majorem, talis fuit, Qui neque justitiam vendidit, neque emit, talis fuit; Qui favorem non timuit, & quem favor timebat, talis fuit,
|| [306]
Qui Caesarem Caesari, & Deo reddidit Deum, talis fuit. Talem aestimavit Aula, & judicem non semel elegit; Talis Aulico regio Lugduni jus dixit, Talis Jus dixisset Regi ipsi. Tali tamen mors severa jus dixit, & dicet tibi. Abi Viator, & disce mori, Timendum est errare semel, ubi nemo bis errat. Petrus Labbè. Sta Viator. Tangit te haec jactura, quae est publica: Hic jacet D. I. De Vicelleu, Regiarum causarum generalis Patronus. Arbitratus se esse Regis Advocatum, & Regni, Temperabat regia jura publicis, & publica Regiis, Nec publica tantùm jura defendit, sed privata, Neminem accusavit nisi nocentem, Saepe etiam excusavit nocentes, Ut posset excusare, reddebat innocentes: Eloquentiam hominis probant multa quae scripsit, Nulla est materia quae eruditum non fecerit, Nulla est quam ipse non erudierit: Faciebant omnes scientiae eloquentem, Ipse omnes scientias faciebat eloquentes. Nec humana tantùm scivit, sed divina, Idem Orator humanus & penè Theologus, Rarus injurias divinas esse Regias, Utrásque accusavit Advocatus Regis & Dei. Ut posset accusare scelera, ipse purus sceleris fuit, Nemo appellavit injustum, etiam dum severus fuit. Sola mors accusavit lenitatis, quòd saepè mori pepercerit, At haec ingrata crudelitas est, Parcere homini debuit, qui saepè morti pepercerat. Decepta tamen mors est, invênit immortalem dum perêmit, Scilicet exhaustâ carne, solâ mente vivebat, Atque haec immortalis, non interivit, sed exijt, Et coelo assueta, quò ire consueverat, eò ivit. Abi Viator, & futurus aeternus, Inchoa aeternitatem intra tempus. Idem.
|| [307]

SCENA V.
[arrow up]

Exhibens EPITAPHIA Medicorum. SAlvete Parcae, quae parcè vitam Medico nevistis, Ne parcere videremini. Nimio plus jam vixerat. Sexagenarium oportunè de vita dejecistis. Qui si vixisset diutius, Sanitas mortalis propè immortalis fuisset. Invidebat scilicet manes inferis, Charonti naulum, Plutoni umbras, Libitinae pompas, Praeficis planctus, Pollinctoribus unctiones, vespillonib. funera, Sandapilariis feretra, Designatoribus Ordines, Tibicinibus Naenias. Reddidistis singula singulis, omnibus omnia. Nunc abeuntibus medicis, Febris exul reditura est, sanitas aegrotabit: Jacebunt remedia, morbi in regno erunt, Vitae invitae morientur. Salvete iterum Parcae, quae salvum vultis neminem. Vobis de hoste spolia opima referre licet, Nec jam Feretrio, sed feretro dedicare. Sentiant in posterum Medici, Qui morbos cum corporibus impunè occidunt, Sua corpora à morbis vicissim occidi. Taltibij Medici.
Taltibius iacetheic medicâ Clarissimus arte,
Qui fuit aetatis dictus Apollo suae, AEgros omne genus curabat, & arte ???evabat, Ast aliis medicus, defuit ipse sibi. Nic. Borbonius.
|| [308]
Victorini Meles Medici.
Hac Victorinus Meles, qui vincere morbos
Arte sua poterat, contumulatur humo.
Qui vitae toties alienae vicerat hostes,
Cur nequiit vindex corporis esse sui? Joan. Pincierius. Cujusdam praelari Medici Salisburg. Ohe viator! Mors medicum non habet. Vincentius Crusinus Tridentinus, Magnum inter Magnos principes Medicinae Numen, Humanae curae delitium, solatium, Remedium, ubique potens: Hic jacet; Morborum paenè omnium explorator, suum non potuit: Ut discas ab hoc speculo, quòd illud difficile sit, Nosce te ipsum. Philippi Theophrasti Paracelsi, philosophi Germani excellentissimi, & utriúsque Medicinae Doctoris incomparabilis: quod Salisburgi apud S. Sebastianum ad templi murum erectum, lapidíque insculptum. Conditur hîc Philippus Theophrastus, insignis Medicinae Doctor: qui dira illa vulnera, lepram, podagram, Hydropisin, aliáque insanabilia corporis contagia, mirificâ arte sustulit: ac bona sua in pauperes distribuenda, collocandáque honoravit. Anno M. D. XLI. die XXIV. Septembris, vitam cum morte mutavit. Tumulus Medici.
Dum medicâ Montane doces ope vincere fata,
Et Lac hesi invitâ vivere posse diu:
Lethaeo indignans pressit te Parca sopore,
Et secuit vitae grandia fila tuae.
Sic animas as & tu, Asclepi, dum subtrahis Orco, Te quoque saevorum perdidit ira Deûm. Fracastorius.
|| [309]
Joan. Ruellii Medici Suessionensis, natione Galli, qui claruit Anno 1536.
Hic situs est, in quo viguit Medicina, Ruellus,
In quo naturae notitia, atque poli:
In quo prima fuit dos, Graiûm vertere scripta.
In Latium, ac Latio scribere digna Jove.
Olim erat affinis, nunc est conviva Deorum,
Praemia & illa sui grata laboris habet. Dionysius Carronius. Joannis Bertholdi Medici.
Bertholdo extincto mors exhilarata, triumphum
Egit, & audita est, hos iterare modos:
Vicimus ô tandem, verè haec victoria nostra est:
Bertholdus medicâ primus in arte jacet.
Conatus toties nostros qui fecit inanes
Ploratas revocans de Phlegethonte animas. Aliud.
Fatae diu domui, sato sed victus acerbo,
Hoc tumulo tandem contegor. Opto preces. Ablavij praestantis Medici. Ex Graco.
Tres vidit Luctus Medicina, scidítque capillos:
Funere in Hippocratis primûm, pòst deinde Galeni:
Nunc jacet Ablavij circum lacrymosa sepulchrum.
Nempe homines inter pudet, hoc moriente, videri. Aliter:
Tres luctus Medicina tulit, rasitque capillos;
Princeps Hippocrates, inde Calenus erat;
Rur sus ad Ablavij maestum flet Diva sepulchrum,
Et quas sanavit jam fugit illa domos. H. S. E. Joannes Baptistae Soncinus Corvinus, Brixiae summo loco natus, qui bonarum litterarum cultu, atque elegantioris vitae paratu Medicinae, quam Pacavij inter primos, [310] Pisis in summa sede sine aemulo professus est, Dignationem addidisse creditus est. Praeter acre ingenium cuicunque negotio par, fuit illi insignis comitas moresque sua vissimi Tum concilandae gratiae ac promerendi favoris, Mirum & efficax studium. Intra sextum & quadragefimum annum Cùm ad majora vocaretur exstinctus. Q. Fabius parens Vivacis Senectae, Quam ultra octogesimum extendit, pertaesus, Virginius frater ex Collegio Judicum Brixiae, quod accipere debuerant Posuerunt. Octavius Ferrarius. Franc. Cassani Medici. Patavij.
Hic dedit antiquae, quod erat mortale parenti,
Cassanus medicae maximus artis honor.
Is Pedemontanae tantum decus attulit arae,
Quantum olim Cois civibus Hippocrates.
Ecce senescenti inferior, sed magnus Apollo
Dum timet, heu Coelo maluit esse parem.
Conditur hîc corpus, terreno Carcere liber
Spiritus astra colit, fama per ora volat. Ob. An. M. D. XLI. XX. Octob.
Cassanus liquit corpus mortale sepulcro,
At laus praestamis non peritura viri est. Tumulus Gabrielis Fallopij Mutinensis. Ibidem.
Fallopi hoc tumulo solus non conderis, unâ
Est pariter tecum nostra sepulta domus. Gabrieli Fallopio Mutinensi, viro omnium doctrinarum, tum praecipuè utriusque medicinae laudibus ornatissimo, eidemque stirpium, & Anatomiae publica professione clarissimo, Franciscus Fallopius Canonicus Mutinensis, patris ejus patruelis moestissimus, pro tempore pofuit. Vix. an. XXXIX. Ob. VII. Id. Octob. M. D. LXII.
|| [311]
Bononiae in Caenobio S. Dominici. Hieronymi Boraginei Lubecensis.
Me Lubeca tulit, docuit Germania linguas,
Ad studia hunc missum mors truculenta rapit.
Non ferrum, non ulla Venus, Bacchúsque peremit,
Sed studij nimius prob dolor hausit amor.
Nam dum Phaebe tuas astivis solibus herbas
Persequor, in vasit pectora saeva sebris.
Jam ter fortè novem studio quae vita peracta est,
Annos attigeram, cùm rapit hora nocens.
At tua, qui sueras medicus, vestigia frustra
Insequor, ô gentior, cùm necer ante diem.
O Patria, ô Germana vale soror una relicta,
Quae sueras: hae me mors tumulavit humo. An. Sal. M. D. XXXV. d. 27. Aug. Bononiae, in S. Mariae Annuntiatae.
Parma parens, primos Mirandula cessit honores,
Declarat civem me Imola grata suum.
Ad se docta vocat me tandem Felsina; deflent
Artes me Medicae, docta cohorsque virûm.
Deflent maestae urbeis ipsa, civémque reposcunt
Imola, Mirandla, Felsina, Parma parens. Joh. Baptistae Theodosio Medico FF. pientissimi PP. Vix. Ann. LXIII. Obiit M. D. XXXIX. Mens. Septemb. MUTINAE. Nicolai Machellae monumentum, Medicorum scientiâ, bonorum probitate omnium sui temporis praestantissimi; quorum utris longiore spatio antecelleret, dubium semper extitit. Vix. annos LX. Alta cadunt vitiis; virtutibus infima surgunt. Ravennae, ad S. Vitalem. Jac. Arigonius heic situs est. Hominem mors exstinxit anno aetat. suae 53. sed exstinxit uno in homine multas virtuteis: artis Me [312] dicae scientiam eximiam: perpetuam in omni vitâ continentiam, denique pietatem in Deum, humanitatem in omnes mirificam: quae sublata ex oculis vigebunt in animis memoriáque multorum. Jo. Arigonius nepos ae Medicus P. Tumulus Andreae Vesalij Medici.
Quo non arte prior fuit medendi,
Aut Asclepius, aut senex Machaon,
Aut magnus Podalirius: medentum
Princeps Vesalius celebriorum:
Dum morbis bonus artifex medetur
Cunctis: jam sibi nec medetur ipse
Summus Paeoniae magister artis,
Fato mortuus heu nimis maligno. Ejusdem in Zacintho Insulâ Venetorum. Andreae Vesalij Bruxellensis tumulus, qui obiit anno M. D. LXIV. Idibus Octob. aetatis verò suae LVIII. cùm Hierosolymis rediisset. Aliud Andreae Vesalij.
Qui Medico in regno vitam inter & omnia lethi
Herbipotente regit aurea sceptra manu,
Raptus abit, falx unca rapit, falx invida terris:
Vivo Vesalio mors timet ipsa mori. Balduinus Cabilla. Salisburgi ad S. Petri. Viator bene precare. Jacet hic Vir antiquae & Germanae fidei Nobilis ac Excellentissimus Dn. Michael Mayr Medicinae Doctor, Arte, experientiâ, diligentiâ Clarissimus, Qui cùm quamplurimos Medica ope in longam aetatem provexisset, Tandem Senio gravis Medicus à morte victus est. Desiit Annorum LXVIII. Anno Domini supra millesimum sexcentesimum LXI. Mens. Febr: 15.
|| [313]
Joanni Veslingio Mindano, Naturae Veríque scrutatori solertissimo, qui sapientiae atque exoticarum stirpium studio AEgypto ac Siria peragrata, ab Veneto senatu rei herbariae & corporum sectioni praefectus, eum latinitatis & graecae eruditionis cultum mutis artibus circumfudit, ut illic naturae ludentis pompam aemularetur, hic spectaculi diritatem orationis dulcedine deleniret, ut quantum oculi paterentur, tantum sibi aures placerent. Demum laboribus fractus, dum miserae plebi gratuitam operam praestat, noxio contactu vitam publicae saluti impendit. Jo. Pueppa Socero B. M. P. Anno M. DC. LV. Octavius Ferrar. ANTONIO GAMBARAE, Civi Patavino, qui medicinam, quae in actione, octodecim annos, eam quae in cognitione consistit, adúsq; vitae exitum professus est, magno audientium, quos solidâ doctrinâ ac perspicuitate tenebat, fructu. Ita cùm tradendis praeceptis, tum procerum curae admotus crebris ac felicibus experimentis eximiam laudem nactus est, non artis imperio tristis atque asper, sed morum elegantiâ & quâdam naturae suavitate & liberali convictu, praecipuè egenae plebis curâ, quod rarum est, etiam extra ministerium, Medicus gratiosus. Idem. Viennae ad S. Stephani.
Hippocratis normas, & sensa profunda Galeni,
Et quae Romani, & quae ducuêre Arabes,
Novi: & grata fuit, sed & utilis, ars mea multis:
Hoc non artis erat, vincere posse necem. VIENNAE.
Artis erat medicae quondam studiosus amator,
Blanditias optans pharmaca grata suas.
Res tamen ut dubiae fragilis cùm vita laboret,
Arigido letho quis modò tutus erit?
Ars juvat haud ullum, cunctos discrimine nullo
Mors ausert, gelida falce, cruenta, Viros.
Serpentis suasu veniunt tot crimina mundo;
At roseo ex Christi sanguine vera salus.
Non igitur dubito, placidâ quin morte quiescat
Grandae vus Sanger, vir pietate gravis.
|| [314]

Et benè cen vixit, solidâ benè dormiat urnâ:
Rex Superûm foveat spiritum in axe poli. Ibidem.
Hic situs est, medicâ Vir praestantissimus arte
Qui fuit: & tantos mors rapit atra viros?
Vincere sic gestis? Sed te victoria ludit,
Nam victo vitâ das meliore frui.
Stulta jubes Parcas Aicholzi rumpere fila,
Nil agis: hic vixit jam satis ipse sibi.
At nos lugemus: nobis (mors improba!) longam
Nestoris aetatem vivere dignus erat.
Hunc sepelis? sed jam super avit spiritus astra,
Vividiorque hominum fama per ora volat.
Quis te autem? quis te tam dignis laudibus ornet
Aicholzi, quantas te meruisse liquet?
Scilicet alma Dei vis atque benigna potestas
Saepe bonos terris datque deditque viros.
Illa sed exemplum de te memor abile multis,
Ante alios statuit; tot tibi dona dedit.
Felicem jussit rerum cognoscere causas:
Hinc tot Paeonias linquis amicus opes.
Cúmque aliis linguis Latia tum deníque Graja
Erudiit pectus Pallas amica tuum.
Ardor erat secli rimari corporis artus,
Morborum sedes sic patuere magis.
Herbarum genus omne simul tibi quaerere cura:
Quóque juvent homines, quo noceantque modo.
En te lugebam: tenerae in convallibus herbae,
Florum demittent germina triste caput.
Sacra tamen Laurus vireat Phaebea sepulchro,
Quo tua defuncti molliter ossa jacent. Ibidem ad D. Stephanum.
Franciscus medicâ felix Emericus in arte,
Ingenium spectes, sive operam, atque fidem.
Omnipotente Dei jussu jam morte solutus,
Plus fatum quavis arte valere monet.
|| [315]
Parisiis in D. Jacobi. D. immort: opt: max. & Christo Jesu hominum Salvatori Sacrum. Joanni Fernelio Ambianensi, Henrici II. Galliarum Regis Consiliario, & primo Medico, Nobilissimo, atque optimo, conditarum & penitus abditarum rerum Scrutatori & explicatori subtilissimo, multorum salutarium medicamentorum inventori, verae Germanaeque Medicinae restitutori, summo ingenio, exquisitâque Doctrinâ Mathematico, omni in genere Philosophiae claro, omnibus ingenuis artibus instructo, temperatissimis sanctissimisque moribus praedito, socero suo pientissimo, Philibertus Beriotius supplicum libellorum in regia Magister, magníque Regis Consilij Praeses, aftinitate Gener, pietate filius maerens posuit. Anno â Salute mortalibus restituta M. D. LVIII. Vixit annos LII. Londini in Anglia in templo Cathedr. Vivit post funera Virtus. Thomae Linacro Clariss. Medico, Joannes Cajus posuit. Postea talis inscriptio, litteris aureis, in inferiori parte posita legitur: Thomas Linacrus, Regis Henrici VIII. Medicus, Vir & Graecae & Latinae artis, in re medicâ longè eruditissimus, multos aetate sua languentes, & qui jam animum desponderant, vitae restituit, multa Galeni opera, in Latinam linguam, mirâ & singulari facundiâ vertit, egregium opus de emendatâ structurâ latani sermonis, amicorum rogatu, paulò ante mortem edidit. Medicinae studiosis Oxoniae publicas lectiones duas, Cantabrigiae unam in perpetuum stabilivit. In hac urbe Collegium Medicorum fieri suâ industriâ curavit, cujus & praesidens primus electus est. Fraudes dolosque mirè perosus, fidusque amicis omnibus, ordinibus juxtà, aliquot annos, antequam obiret, presbyter factus, plenus annis ex hac vita migravit, multùm desideratus, Anno Domini M. D. XXIV. die XX. Octob: AElij Everardi Vorstij.
Vorstius en jacet hic, cum quo medicina salúsque,
Atque silent Coi dogmatae sancta senis.
Delicium Phaebi, Batavi decus atque Lycaei,
Est solitus magnae qui dave jura scholae.
|| [316]

Heu jacet, in proprio quem luxit funere Leida,
Cuique dedit lachrimas turba Novena suas.
Restat ut in natis genitoris imago refurgat:
Sic cum fol abiit, syslera clara micant. Arnoldus Buchelius JC. Affini Cariss. maestus P. Petri Mannae.
Sarcophago Petrus hoc quam vis munc Manna tegatur.
Non obiit: Superos veriùs ille adiit.
Nam licet in terris morbos certâ arte fugaret,
Sciret & herbarum nomina, vimque senex;
AEthereas tamen ille vias cognorat, & ortus
Sidereos animo viderat atque obitus;
Naturae latebras invenit & abdita rerum:
Nota igitur jamtum sidera jure tenet. Jo: Thom: Musconius. Medici.
Non potuit Medicus Medico praestare salutem:
Sis ergò Medico tu Medicina Deus. Leovardiae in aede S. Viti.
Hic siius est medicâ Doctor Gulielm???s ab arte
Regnerides celebris, Practicus egregius.
Ingenium cujus, Spag yrin, praximque probatam
Plebs & Magnates ubstupuêre simul:
Imò & mirati sunt haec quóque dona inimici,
Queis cum virtute splenduit eximius.
Sumptibus haud ullis, ut nec sitiente labore,
Destitit, ut medicos condecoraret agros. Ibidem.
Hic recubat Doctor Medicae Brunsfeldius artis,
Ille Theodorus dorea grata Dei.
Nec cubat hic totus, colit at mens aetheris arces:
Posthuma virtutis sama perennis erit.
|| [317]
Romae in templo Germanorum. VALERIO CORDO SIMESUSIO HESSO EURICII FILIO, MORIBUS, INGENIO, COMITATE PRAESTANTISSIMO, DOCTORUM OMNIUM ADMIR ATIONEM MERITO, QUI NATURAE OBSCURITA TEM ET HERBARUM VIRES ADOLESCENS SENIBUS EXPLICAVIT: CUM EXPLERI COGNOSCENDI CUPIDITATE NON POSSET, PERLUSTRATA GERMANIA ITALIAM ADIIT, VENETIIS IN HONORE HABITUS, ET ROMAM VIX INGRESSUS, SUBITO MORBO INTER AMICORUM LACHRIMAS, NON RECUPERABILI STUDIORUM JACTURA, OPTIMA AETATE EXTINGVITUR (ANNO AETATIS SUAE XXIX. HOMINI OPTIME MERITO SOCII GERMANI PIETATIS ERGO POS.) ANNO M. D. XLIV. VII, KALEND, OCTOBRIS.
Ingenio superest Cordus, mens ipsa recepta est
Caelo: quod terrae est, maxima Roma tenet. JOANNIS SINAPII. Herbipoli.
Hem vester ille concidit Sinapius;
Lugete Musae! quem tulit Suinfordiae
Mater Parenti Confuli: Vos inclytae
Duxistit alti sub jugum montis Deae:
Vbi Latinas Atticásque litteras
Felix puer cum lacte primo disceret.
Majora Phaebus huic repentè contulit:
Artem medendi, industrium ut juvenem decet,
Hac ille carus Regibus multis fuit.
Primùm Renatae Franciae ad ripam Padi:
Deindè magno Praesuli Zobellio
Aliisque multis: atque cùm prudentiâ
Praestaret, eloquentiaeque viribus.
Quintus loquentem comprobavit Carolus.
|| [318]

Nilergò mirum, si modò Sinapius
Vivit: nec ejus unquàm abolebitur decus,
Mens sancta calo continetur, anxiè
Diem resuscitationis expetens.
Christo iubente quando Spiritus suum
Corpus reducet: atque vivent mortui.
Vale Viator: & memor Sinapii,
Cui bruma Vitam, bruma funus attulit:
Vivúmque trade mortuúmque te Deo. CONRADI GESNERI. Conrado Gesnero Tigurino, Philologo, & Polyhistori eximio Germaniae lumini, Helvetiae decori, Editis in omni Lit. genere, praesertim verò in Med. Et Nat. Philosoph. Lucub. clarissimo, Dum de aliorum utilit: promovenda magis, quàm de: propria salute tuenda cogitat, Ecclesiae, Scholae, Reipub: bonorum deníque omnium cum incredibili luctu Blandiss: eadémque atrociss. Pestil: absumpto, Theodorus Zvingerus Bas. Praeceptori B. M. P. M. D. LXV.
Ingenio vivens naturam vicerat omnem,
Naturâ victus conditur hoc tumulo.
Plinius hic situs est Germanus, perge viator:
Gesneri toto nomen in orbe volat. BASILEAE. Heus Viator, Tristis spiritus & mentem consumit & ossa. Oswaldus ego Berus fui, non Cous ille senex, Sed urbis hujus Hippocrates. Vixi laetus, laetus obivi, Et Domino vigilans, Domino tandem obdormivi. Quid ultra? Mortalitatis exuvio post VXC. AEt. An heic deposito Cum Christo laetus resurgam.
|| [319]
Heidelbergae in Sacello Academiae??? D. Petri. JACOBI CURIONIS.
Hoc saxum tegit ossa Curionis,
Qui vir candidus, eruditione
Instructus variâ, decus Lycaei
Nostri pracipuum, professus artes
Eudoxi, Podalyriíque, multos
Felici docuit labore: donec???
Extrema id fieri vetaret atas,
Post quintum decimum peracta lustrum.
AEiernum benè sit tibi lacobe,
Hos ipsos rediture mox in artus!
Nobis intereà bonos tuíque
Det multos similes Deus, caterva
Quò nos exagitet minor malorum. GLOCOVIAE. Joachimo Curaeo Freistadiensi Doctori, Philosopho & Medico in urbe Glogoviensi, Sacrarum litterarum peritissimo. Viro Pietate, Sapientia, Virtute, Eloquentia, Dignitate, praestanti, Piè defuncto. Die XXI. Jan. An. Christi M. D. LXXIII. aetatis verò suae XLI. Anna uxor marito, Liberiq; Patri charissimo H. M. P. C.
Hîc tegitur magnus pàrvâ Joacbimus arenâ
Curaeus, lumen Slesica terra tuum.
Ingenio summus, medicâ celeberrimus arte:
Mortuus, & vivus, maxime Christe, tuus. Praecisa est, velut à texente, vita mea: dum adhuc ordirer, Dominus succidit me. Jesa. 38. DRESDAE. D. O. M. Joanni Naevio Chemnicensi, Doctori, praecellenti Doctrina, & magna in arte experientia per Germaniam celeberr. Ob eamque â [320] Rom. Caesare Ferdinando in valetudine periculosiss. accersito, Duûm Septemvirûm impe Principum Saxoniae Mauricij & Augusti Fratrum, per annos XXX. Medico fidelissimo, in studiosos & pauperes etiam perliberali, ac Publ. optimarum artium studia munifico, propter pietatem verò & integritatem, comitatem, & gratificandi singularem promptitudinem omnibus charo, cum vocante Deo ex hac vita & functione ad finem usq; laboriosiss. cum luctu bonorum magno desiderio Relicto excessit: Conjunx, fratres, fratris liberi haeredes marito Amantiss. fratri Chariss. Patruo observando, praeclarè de singulis merito, hoc monumentum Gratitudinis & sempiternae memoriae ergò consecrârunt. Vixit annos LXXIV. M. X. D. VI. moritur anno M. D. LXXIV. M. Julij. D. VII. MIDDELBURGI. Hadriano Junio Hornano, Philosopho, Medico, & Poëtae Celeberr. Bataviae historico fideliss. cujus in omni disciplinarum genere exquisita eruditio: singularis industria, infinitae lectionis praestantia, multiplex linguarum scientia, pari conjuncta comitate, Doctorum omnium admirationem laudémque meruit, post varia incomparabilis ingenij monumenta, quibus aeternam sibi memoriam comparavit, sub hoc marmore condito Patri optimo de se merito Petrus Junius, Maestiss. Pietatis ergò. P. C. Vixit ann. LXIII. Obijt XVI. sibi cognominis Mensis Anno Salutis Christianae. cI???. I???. LXXV. Epitaphium Ejusdem.
Fortè rogas parvâ lateat quis conditus urnâ,
Haec inscripta super carmina maesta lege.
Junius à priscà deducens nomina gente,
Hornâ ortus, Batavae conditor historiae.
Musarum antistes, Charitum flos. Paeoniae artis
Lumen, & antiquae Religionis amor.
Almae olim lucis luli tribuêre Calendae
Principia huic Civi, terra Batava, tue,
Sed tunc lunio uti natalis Iulius, illi
Sic nunc lethalis Iunius iste fuit.
|| [321]
Ejusdem.
Nomen artibus extulit duabus,
In toto celebratus orbe Phaebus.
Nam & tristes potuit fugare morbos,
Et doctum ad cythar am sonare carmen.
Verùm ille in super as recessit arces.
Aut forsan periit, si acerba magnos
Mors domat quóque conteritque divos.
Quis nobis erit ergò Phaebus alter?
Certè aut nullus erit, vel Adriane,
Tu jam Phabus eris. Nam utrâque praestas,
Quâ Phaebus suit institutus arte.
Nam & tristes potis es fugare morbos:
Et doctum ad cytharam sonare carmen. J. Posthius. BASILEAE. HYGIAE AET. Adamus à Bodenstein, Theophrasti Paracelsi ut primus, Sic sidus scitusque & opere & ore interpres, Balmam victoriae suae Regi triumphanti oblaturus, Mortalitatis exuvias nec metuens, nec optans, Solo hoc Caeloque libero Homo liber Fide deposuit bonâ. Quas spe bona olim repetat. An. Sal. M. D. LXXVII. AEtat Hebdomade septima.
Nec omnia, nec omnes mihi,
Placuere: quinam ego omnibus?
Non omnibus Cous senex,
Non eremita Spagirus.
Num tu Viator omnibus?
DEO placere cura, Abi. Basileae ad D. Martini. THOMAE ERASTI. Luminum Datori S. Non Hermes heic Trismegistus,
|| [322]
Sed acutus Philosophus, elegans Medicus, sincerus Theologus, Haidelbergensis Academiae columen, Basileensis lumen, Cui Nutricia sua Liberal. rependit. Doctis. Piisque amabilis, & quod Ad Patriae splendorem faciat, Helvetius Aquensis Thomas Erastus conditur sexagenarius. An. Sal. cI??? I??? XXCIII. Prid. Kal. Jan. Lugduni Batavorum. D. O. M. Remberto Dodonaeo Machlin. D. Maximiliani II. & Rudolphi II. Imp. Medico & Consiliario. Cujus in Re Astronom. Herb. Medic. Eruditio scriptis inclaruit. Qui jam senex in Acad. Lugdunensi apud Batavos Publicus Medicinae Professor, feliciter obiit An. cI??? I??? LXXX. ad VI. Idus Mart. AEtatis suae LXVIII. Rembertus Dodonaeus fil. M. P. Ibidem. Bonae Memoriae Caroli Clusij Atrebatis Pos. Qui ob nominis celebritatem probitate, eruditione, dum rei inprimis herbariae illustratione partam, inter aulae Caes. familiares allectus, & post varias peregrinationes à Nobb. demum & ampliss. D D. Curr. & Coss. in hanc urbem condecorandae Academiae evocatus, & stipendio Publ. per annos XVI. honoratus XXCIV. AE. S. Annum ingressus, Obiit caelebs IV. Apr. M. DC. IX. Jacobus Clusius Rhotomagensis Medicinae Doctor istud amico defuncto scripsit:
|| [323]

Non potuit plures heic quaerere Clusius herbas,
Ergò novas campis quaerit in Elisiis. Item:
Omnia Naturae qui munera pectore clusit
Clusius: herbifero clauditur hoc tumulo. BASILEAE. THEODORI ZWINGERI. TRINUNO. S. Theod: Zwingerus Basileensis Cùm ex Philosophia tenebras, ex arte medica humanas miserias deprehendisset: Summi boni cognoscendi potiundiq; desiderio accensus Christiano Philosopho dignam mortis commentationem instituit, Vivensque mortuus est, ut mortuus viveret. B. Annos LIV. M. VII. D. IIX. D. Anno Christi cI??? I??? XIIX. VI. Eid. Mart. Ejusdem.
Zuingerus, Basilea, tuum decus occidit; imò
Paeoniae excellens occidit artis honos.
Quid loquor? imò viget sua per monumenta superstes,
Quis tali haudcupiat vivere posse modo? Ejusdem.
Qui medicam docuit, medicamque exercuit artem,
Multisque promptus dextrâ & ore profuit.
Zvingerus, rapidâ combustus pectora febri,
Suâ ipse destitutus arte heu occidit!
Nec mirum: contra vim durae & spicula mortis,
Haud ulla profert hortus ullus pharmaca. Jo. Posthius. Petri Monavi: Pragae. D. O. M. S. Petri Monavij Uratislaviensis Patriciâ familià nati, S. Caes. Majestatis medici, Viri trium linguarum [324] Et bonarum omnium disciplinarum cognitione Cum singulari pietate conjuncta clariss. Memor. Obiit anno M. D. LXXXVIII. XII. Maij AEtat. XXXVII. Valens Acidalius tale Epitaphium. ei posuit.
Vis multa paucis discere, hospes? hoc audi.
Petrus Monavus clausus hac jacet tumba.
Petrus Monavus: sed sat hoc, sat audisti,
In nomine ipso cuncta jam recognoscu,
Jam pridem in illo quae fuisse, cognôsti.
Nam fama nulli muta, túque non surdus
Venerare tumbam: dic bene, hospes; & gande.
Rescisce & hoc hîc, fortè quod minus scibas.
Vix plura didicit paucioribus quisquam:
Vix plura quisquam paucioribus discet. Ejusdem.
Te quoque Petre, colos fatales arte morantem
Sustulit immiti Parca maligna nece.
Non tu corpus eras sine pectore: non tibi lingua
Re sine: verba dabat, nec sine mente sonos.
Vna nec egregio manabat ab ore loquela,
Omnigenae promens cognitionis opes.
Par erat ingenio probitas: artemque decorus
Ornabat comi cum gravitate pudor.
Mota erat his Clotho, pariter miserante sorore,
Stamina cùm, flecti quae nequit, ecce sec at.
Sic igitur, Monave, cadis, crescentibus annis,
Sed vitam pensat laus diuturna brevem. Greg. Bersmannus! Petri Foresti.
Noris ut, hospes, ossa quanti marmore
Sub hoc reposta sint viri, sic accipe:
|| [325]

Sunt illa Petri, è gente quem Forestiâ
Caeli benignior, bono mortalium,
Magni bearat aura mente Hyppocratis.
Hac, artis usu, fontibusque Jatricae
Orbi retectis, ceu perenni lumine;
Jam major aennis Septuagenario,
Nil mente fractus, hos ut artus exuit,
Desiderat, lugetque civem patriae,
AEther recepit: quo fide tetenderat.
Famâ relictâ posteris industriae.
Nunc hospes i, quò fata te vocant tuae,
Sua gratulatus optimo Forestio. Praeceptori & amico veteri Petrus Hogerbetius, Med. Hornanus. maerens B. M. P. Friburgi Brisgoiae. JOANNIS SCHENCKII. Joanni Schenckio à Grafenberg, Med. Philos. Chimico. Lauto Asclepiadae Germano eleganti, scriptis cluenti, ingenij gloria & augusta Prud. Clar. cùm immortali Adorea haud citra dividiam mactus. ex Principiis futura vero prospectans ad Prid. Id. IXbr. Anno cI??? I??? XCIIX. Septuagenario forsan minor, Parepidaemias suae mundi finem accessisset, & Cordulae Schenckiae uxori Conjugique II. Matronae Honorat Ex Veleror. familia Natae ad XV. Kal. Jan. An. supra saeculum XVI. secundo denatae, etsi ad Eyphaemian praeclara ingenii monumenta superent, tamen H. M. FFFF. & F. heredes superstites parentib. desideratiss. Optumisque Pon. Pos. Pon.
Pestiferos morbos sanavit Schenckius, ingens
Arti Asclepiadûm sic tulit auctor opem. S. T. T. L. Memoriae S. Cessi non tibi, sed inevitabih fato. si quaeras, quis fuerim? Ille ego Schenckius Medicus fui: qui non sine illustri artis nostrae cùm fa [326] ciundae, tum litteris illustrandae gloriâ inclarueram. Quod reliquum est, cineribus meis benè precare, & abi. Sic erat in Fatis. Lugduni Batavorum. D. O. M. Et memoriae D. Doctoris Gerhardi Bontij viri cùm omnium disciplinarum, tum praecipuè utriusque medicinae laudibus Ornatissimi; qui in florentissimâ Batavorum Academia Primarius Medicinae Professor, magna Famae celebritate totos XXIV. Annos publicè docuit, ibi demque Rector Magnificus, Rectoratu simul cum vita defunctus est. XV. Sept. Anno cI??? I???c XCIX. Vixit annos LXII. Menses VI. dies XI. Conjux & Liberi maesti posuêre. Ibidem. Memoriae Sacrum. JOANNI HENRICO, ad Philosophiae & Medicinae laudem nato Ultrajecti Anno M. D. XLIII. stylo Antiq. manè post horam V. Moribus sanctissimis & ingenio supra hominem praedito: Qui cùm Leydensi Academiae inserviisset: Primaria Professione Hippocratica, Rectoratus sexies functione, summa scribendi celebritate. Per Annos XX. denatus Leydae Anno cI??? I???c I. Aug. XI. Stylo novo, eodem ferè; quo natus momento. Vixit annos LVIII. Menses VI. dies VII. Aliud Ejusdem. Ibidem. Hic. situs. est. Vir. Celeberr. D. D. Joannes. Heurnius. in. Academia. Leidensi. Primarius. Medicin. Professor. Per. Annos. XX. Et. in. eadem. VI. Rector. Magnif. magnae. Prudentiae. summae. in. docendo. Et. scribendo. Venustatis. ac. Celebritatis. vita. laudab. transacta. Obiit XI. Aug. An. c??? I???c I. Vixit Annos LVIII.
|| [327]
Epitaphium.
Heurnius. Hippocratis. Genius. hac. conditur. urnâ.
Cui. non. inveniet. terra. Batava. parem.
Flete. ô. Paeonides, &. crines. solvite. Musae.
Occidit. heu. vestri. famáque. solque. chori. Verdoësius Med. posuit. HENRICI FABRICH. Hornbaci.
Montanae Henricum civem genuêre Tabernae
Fabricium, Hornbacum fovit & Italia:
Inde redit duplices edoctus Apollinis artes:
Hic Rector lustris quínque obit emeritus.
Corpus habet fanum Ioannis, ut ipse volebat;
Haec tabula Heredum testis amoris adest. Lapidi autem sepulchrali inscripti sunt hi Phaleucij.
Qui Christum coluit, colétque in aevum,
Istâ Fabricius recumbit urnâ:
Summus Philosophus, Poëta summus,
Et summus medicus, dolete amici. Heidelbergae in Sacello Academiae. Homo Bulla. Joanni Jodoco Lucio Heidelbergensi, Philosophiae sanioris & artis Asclepiadeae peritissimo Doctori, & in Academia patria Professori, nec non Botanico & Anatomico eximio, de Repub: litteraria, & cunctis salutari ejus opera feliciter usis, optimè merito, ac deinceps magis magísque merituro, nisi Deo Opt: Max. ita volente immatura mors ipsum in vigore virili Anno aetatis XXXVII. Familiae superstiti, quatuor relictis liberis, quorum natu maximus filius est, eripuisset die III. Maij Anno M. DC. XIII. Marito charissimo conjux maestissima Margaretha Lehmanin, hoc qualecúmque affectioni conjugali, & memoriae debitum monumentum poni curavit. Lugduni Batavorum. D. O. M. S. Et AEternae memoriae Andreae Bacchaeri Poperingani Flandri, qui cùm artis medicae peritiâ inter primos aetatis suae censeretur, [328] eamque Principibus XXXIII. Comitibus XIII. Raro exemplo approbasset, Lugdunúmque Batavorum vitae, aulae, honorum satur secessisset, annos LXX. natus, Deo & naturae ibidem concessit. Prid. Kal. Decemb. An. cI???. I???c. XVI. Conjugi optimo, optimo patri, uxor liberíque. M. H. P. HEIDELBERGAE. Aurea mediocritas. Henricus Smetius à LEDA, natus Alosti XXIX. Junij cI???. I???. XXXVII. per annos XXXXII. Palatinatui quà in aula, quà Academia Medicinam faciens, docens: Joannae Corputiae conjugi suavissimae, & Joannae Smetiae filiae charissimae Jano Grutero vix biennium nuptae, nec non Elisabethae Corputiae Franc. Junij Theologi uxori, matronis castis, modestis, piis hic positis in spem vitae caelestis appositus quiescit, defunctus XV. Martij, Anno Christi cI???. I???. CXIV. Denen die GOtt lieben / müssen alle Ding zum besten dienen. BASILEAE. D. O. M. S. Felix Platerus Archiater Basileenfis, urbi & orbi gratissimus, cui Virtus Gloriam, Gloria immortalitatem comparavit. Animi & corporis bonis praeditus, omnium disciplinarum cognitione inclytus, praecipuè rei medicae adeo peritus, ut exemplum desit: Profuit quibus potuit, obfuit nemini. Academiam patriam non minus virtutum suarum exemplo, quàm beneficiis honestavit. Postquam in terris, ut caelo frueretur, esse desiit; Exuvias carnis, & quidquid mortale habuerat, hic posuit. Nunc verò promissiones tuas Domine Jesu Christe exspectat. PETRI PA VII.
Ergonè Parcarum non exoranda voluntas
PAVI defunctis addidit ingenium?
PAVI, quem stupuit toties studiosa juventus
Pendula facundo semper ab orc viri.
Quem toties juvenum stupuit flos: sive doceret
Scripta tua Hippocrates, sive Galene tua.
|| [329]

Sive hominem docto diffinderet amphitheatro;
Sive horti pulchras dideret areolas.
Solvitur in lessum; funúsque Academia luget;
Et mittit tristes inferias tumulo.
Caelum etiam tangit dolor: & pia Numina maerent,
Maerent dii, medicae stat quibus artis honos. Joannes Meursius. Leodij in caenobio Guilielmitarum. Hic jacet Vir Nobilis Dominus Joannes de Mandeville, Al Dcvs ad Barbam miles Dominus de campaei, natus de Anglia, Medicinae Professor, devotissimus orator, & bonorum largissimus pauperibus erogator, qui toto quasi orbe lustrato Leodij diem vitae suae clausit extremum, Anno Domini M. CCC. LXXI. Mensis Novembris die XVII. Flaminij Gastonis. Gura in Silesiâ. D. T. O. M. Et Immort. Famae Elegantiss. Medici & Philosophi D. Flaminij Gastonis, Illustriss. Princip. Lign. ac Breg. Consiliarij & Archiatri, & Guranae Reipub. ordinarij Peritiss. Viri omni doctrinar. & litterar. cultu. Pietatis, gratiar. & virtut. usu planè admirabilis. Qui cùm piè vivendo, prudenter consulendo, benè faciendo, feliciter medicando, de quibus V. Praeclariss. meretur. Heu subitò! Ingenti cum bonor. omn. maerore umbram vitae istius invitae, Bullam inanis opinionis, aliis liberaliùs inserviendo praeteriit. Caelorúmq; gloriam. omn. scientiam bonorum summam re, fidéque apprehendit, Ann. Christi cI???. I???c. XVIII. D. V. Febr. AEtat. XLVII. Conjug. XVIII. Quondam animae suae dimidio: fidei Sacrario: vitae Praesidio: Hygiae organo: charitum decio: virtutum ocello. hoc amor. & Mnemos. monument. P. P. P.
|| [330]
Barbara Heldia Conjux, & Filij IV. Gotefrid. Sebast. Frideric. Johan. Christ: Georg. Rudolph. Cum dolore superstites. Lapidi autem sepulchrali haec inscripta sunt. Flaminius Gasto Principum Medicus, & Medicorum Princeps, Quam PI. aliis arte sua prorogarat, sibi ipsi perpetuare nequivit. Vitam hanc labilem immò noluit: Cùm fatis volentibus ipse lubens volensque terrae hoc hospitium desereret, caelorúmque patriam repeteret. Relicto suis luctu, piis exemplo, omnib. desiderio, Glebae verò huic exuvio, Anno Gratiae cI???. I???c. D. V. Febr. Tu quisquis es:
Hospitio mundum, patriae tibi praefice caelum
Flamine vive Deo: res age: salvus eris. AMBERGAE. D. O. M. S. D. D. Joanni Ingolstetero, Medico Archipal. praestantissimo, Philosopho acutissimo, marito & parenti desideratissimo, Vidua & Liberi maestissimi, monument. hoc PP. Vixit Ann. LVI. Obiit Ann. M. DC. XIX. M. Feb. D. XV. Ambergae. Tumulus Jacobi Solimaei Medici Salernitani, Musas in vocat, ad exequias.
Quae liquidos Silari fontes, qnaeque arva Salerni
Irrigua, & doctis tecta habitata viris,
Quae lauros Nymphae Aonides, Peneida sylvam
Amphrysi, & colitis nota in amore vada,
Ne Musae, ne Pierides, dum condimus umbram,
Paeonio abnuite carmina vestra seni.
Non succi tibi defuerant Solimaee nec herbae,
Quaeque docent Coi scripta probata viri.
|| [331]

Et tamen ut de plebe aliquis, de forte togata
Occidis, & vili coniumulare solo.
Ne nomen tamen intereat, quo sama supersit
Accipe quae cineri sint monumenta tus.
Par Phaebo, par Phaebigonae, atque Machaone major
Et melior, tegitur hac Solimaeus humo. Jovianus Pontanus. Romae in arâ Caeli. Seraphino Odutio Stranconio, Medico celeberrimo, vati ingeniosiss. ac omninò omnium disciplinarum doctrinâ praedito, vitae autem integritate ac morum probitate omnibus gratiss. Qui vehementi febre correptus, praescitâ, praedictâque die & hora mortis constantissimè obiit IX. Cal. Sept, M. D. XXXVIII. Theophilus F. pientiss. Patri opt. P. Vixit Ann. LIV. M. VII. D. XXIII. PISIS. Mat: Curtio: Ticinen: qui Hipp: Galenique Vindex, Salutis Augurium egit: Medicinamque exercen. & docendo ipse valens semper excoluit, mon. hoc amplius quàm filij I. P. I. Cos. Med. Florent. Dux II. aere suo P. C. M. D. XLIV. Vix: Ann: LXX. PATAVII. NICOLAI SANCTAE SOPHIAE.
Qui pietate nitens, virtutéque praeditus omni,
Et medicâ magnus Doctor in arte suir,
Haec tenet â Sanctâ Nicolai petra Sophiâ
Corpus, mens abiit carne soluta Polum,
Tertia fine dies Maij cum volueret annum
Post decies septem lustra ducenta Dei. Ludovici Pasini. Ibidem.
Philosophus jacet hîc Ludovicus maximus ille
Pasino celebri sanguine progenitus,
Egregiè doctus, medicáque peritus in arte,
Creditus â cunctis aemulus Hippocratis.
|| [332]

Filius hunc tumulum paritérque piissima conjux
Erexêre, viro haec, natus at ille patri.
Huc qui te confers, lymphas insperge sacratas,
Ac pro defuncto, quaeso, precare Deum. Alexandri Dottorij. Ibidem.
Per varias rerum causas, medicosque labores,
Sollicitans Phaebum carmine, voce, lyra,
Doctor Alexander naturae cedere fatis
Cogitur, huic vitam fata dedisse puta. Joannis Passarae. Ibidem.
Artibus egregiis, veris medicatibus ingens,
Famosus Doctor, notus in urbe fui.
Janua me genuit, stirps Bassara clara, Joannes
Nomen erat, fragilem quem brevis urna tenet. Joannis Herculani. Ferrariae.
Herculeo Arnolphus genitus, sacra saxa Ioannes
Haec statuit memori pro pietate Patri.
Ille Vir Hippocratem medicans, & Apollina vicit,
Atque fuit nostro tempore verus Apis.
Doctrinae praeclara suae monumenta reliquit,
Multáque per doctós scripta Ioannis eunt.
Codicibus febres, pestes, cunctósque nocentes
Corporibus morbos scripsit in Orbe tribus.
Pulchra Salutifero Verona exultat alumno:
Totus enim medicam mundus adorat opem.
Sub Duce quem Borso clarum Ferraria vidit,
Fatáque corpus habent, caetera cuncta Deus. Vincentij Judicis. Romae.
Hoc tegitur tumulo ludex, cui splendida Minos
Arbitria, & vatuas fecerat atra colos,
Veri Parca tenax: hanc praeceps moverat ira,
Saepe quòd is medica reppulit Argus ope.
Sparge rosas, Paule, & violis opobalsama misce,
Sic Latio dictes aura ferenda foro.
|| [333]
Placidi Fusci. Ibidem. Post obitum vivo meliùs, doléoque medendi Artibus extremum saepe fugâsse diem. Neapoli. Joan. Anton. Bozzavotra. Dum sophiâ clarus, medicâque Antonius arte Imperio mortis eripuisse potest; Ac penè extinctos caeli revocare sub auras. Insidias in hunc mors sua & arma tulit. Quin potius tulit arma, licet si vera sateri, In Phaehum, sophiamque, & medicae artis opem. Ille etenim superos, quaesitaque mente petivit Tecta, graevem liquit sarcinam in hoc tumulo. Matthaei Battiferae. Urbini. E Battiferâ generosâ stirpe creatus Matthaeus, medicâ clarus in arte sui. Vrbinum genuit, rapuit me maxima Romae. Francisci fratris munere nunc jaceo. Alexandri Veterani. Ibidem. Maxima qui fuerat Veteranae gloria gentis, Aspice quâm parva nunc tumulatur humo. Mille virûm hic stygiis cùm frigida corpora ab umbris Paeoniâ ad superos saepe reduxit ope. Vnde illi meritò nomen tribuêre parentes, Conveniens meritis finitimúmque suis. Mors, quoniam caeci tot funera traxerat orci Faucibus, ultrices intulit atra manus. Tolentini. Cui Virtus, cui Musa dedit, cui sidera nomen Et Medicina simul, non cubat hoc tumulo: Ast petiit caelum, manet & comes ipse Deorum, Tanta etenim Virtus non tulit interitum.
|| [334]
Claudij Baillivi Medici. Quem cernis, cernéasque haeres, medit aris & haerens, Et tumulum, & tumuli nomen, opíisque loquax: Baillius retinet, medicâ spectabilis arte; Et morti & nigro conscius inde Iovi. At ne Tart aream comes ille diutius aulam Fraudaret, manes eximerétque novos; Conspirant in eum somni germanáque, Dísque, Et sato aegrotum clàm subeunte petunt. Certa cano: sed ni Mors omnes una maneret, Sospes Bailli vus nex foret ipsa Necis. Petrus Fulvius. Magni Medici. Dum sato in stygium Magnus descenderet Orcum, Lethaeae extimuit Dis moderator aquae. En venit, exclamat, jam jam vigilare ministri, Mortua qui vitae corpora restitnat. Jacobus Rogerius. Vidij Medici. Quâ Primae eripuit multos, hac arte secundae Se rapuit morti Vidius, hícque jacet. Franc: Panigarola. Aloisij Thaliani. Conduntur cineres aliis atque ossa Sepulcris; Hic tegitur Virtus, hic medicina jacet. Hoc jacet in tumulo Paeon Aloilius alter Hic decus, hìc patriae spes columénque jacet. Viderit haec siccis oculis qui marmora, laetus Exitium patriae viderit ille suae. Ejusdem. Qui tumulo dignum Taliani scribere carmen Percupit, haec scribat: Cynthion urna tegit. Jo: Fr: Apostolius.
|| [335]
Joannis Cratonis. Praebuit urbs eadem cunas & busta Cratoni: Pharmaca Caesaribus praebuit ille tribus. Hunc etiam numerum superasset fortè, fuisset Si Parcis virtus unius aequa tribus. Ejusdem. Ars, Crato, Caesaribus tuaternis serviit: artis Fama tribus mundi partibus hospes erat. Quis putet hunc, arctam qui membris occupat urnam, Tantum artis, tantum laudis obisse virum. Aliud: Uratislaviae. Joannis Cratonis Impp. Medici. Caesaribus vixi tritus intimus, arte medendi Me Pater ascivit, Filius, atque Nepos. Quem mihi jactato das portum, Christe, quietis, Hunc teneo, jungas dum mea membra tibi. Obiitann. Salut. M. D. XXCVI. aetat. LXVII. BASILEAE. D. Johan. Huberi Archiatri Basileensis.
Heic urbis AEsculapius,
Scholaeque gloria Rauracae,
Medicíque Idea conditur.
Nec Dij pereunt, neque Idea:
Nec tu purato mortuum,
Quem virtus, eruditio,
Perenne fama celebrat,
Quem Christus aeternùm beat.
Abei, & bonis cum vivere,
Discito, cum piis mori. D. O. M. S. Ibidem. Euchario Holzach, Patri pientiss., non tantùm, ut supremum ac debitum pietatis [336] munus: verùm etiam ut testimonium exhiberent, eundem Virum opt. totos, quos honestè & breve vixit, annos LXXII. justis ingenij & fortunae opibus, numerosâ prole, medicinâ clarum, civibus suis semper profuisse, obfuisse nulli: Hieronymus Holzach F. cum fratribus ac sororibus maestiss. B. Mer. P. F. C. Spiritum Deo redd. Ann. 1558. Id. IXbr. Ibidem. Guilielmo Grataloro Bergomensi Artium, ac Medicinae Doctori, Medicique filio, in medicorum Basil. collegium cooptato, ob relig. exuli, conjugi cariss. Barbara Nicotia F. C. obiit aetat. suae ann. 52. Christi 1568. D. 16. April. Ibidem. Deo Immor. & V. S. Hîc situs est Horatius Curio Cael. Sec. F. Philos. & Medic. Laurea ann. aetat. suae XX. Pisis donatus: cujus ingenium, prudentiam admirati Reges, ejus operâ in maxi. negotiis sunt usi. nam Ferdinando, ejusque F. Maximil. Augustis cognitus, ad intima consilia adhibitus est: gravissimísque derebus, pro Christ. Republ. Byzantium missus, in ipso munere excessit è vita, magno sui desiderio, non parentibus modò moestiss propinquis & amicis, verúm etiam ipsi Caesari, aliisque quibus fuit notus, relicto. Anno aetatie suae ferè 30. 15. Februar. Hum Sal. cI??? I??? 64. Maximil. Caes. jussu amici F. C. Hujus ad Exemplum Juvenes, florentibus annis Vivere ritè Deo discite, ritè mori. Pamphagi Medici. Hoc tumulo tumulus tegitur: miraris? at ipse Plus etiam audito nomine credideris. Pamphagus hìc jaceo, vastâ cui mole gravato Pro tumulo venter sesquipedalis erat. Somnus, & ingluvies, Bacchusque, Venusque, Jocusq; Numina, dum vixi, sola fuere mihi. Caetera quis nescit? fuit ars mihi cura medendi, Maxima ridendi sed mihi cura fuit.
|| [337]
Tu quoque non lacrymas, sed risum hîc solve Viator, Sigratus nostris Manibus esse cupis. Ejusdem. Si quid erat vivum; de quo dubitaße queraris, Parce Hospes, nunc id mortuus experior. Joach. Bellaius. Medici cujusdam. Preusiae. Magnus Aristotelem reseravit Averrois; ast hic Amborum interpres, tres animas habuit. Cremona ad S. Augustinum. Homobono Offredo Philosopho, mortalibus ob mores non minùs suaviss. quàm medendi praestantiam caro, omnibusque expetito: cujus domus sanitatis officina, multis è rogo in vitam restitutis, totâ Italiâ adibatur; at dum undíque à Principibus accersitus, amicorum saluti consulit, suam perdit, luctu pub. Civitatis, Italia moerente elatus. Vixitann. 80. Petrus Joan. Bapt. FF. moestiss. parenti sanctiss. poss. Imolae. Andreae Ferri ossa hic recondi, sat Tibi, Viator, dixisse; si, ut medicorum optimus, ita & Philosophorum primus undíque nomen protulerit, hic inquam, pulvis. Nam quod reliquum est in homine divinitatis, Coelo residet. Felix jam vive, & vale. XII. Kal. Octob. M. D. XLV. Pisis, in S. Crucis extra Portam. Nicolao Tignosio Fulginati, Medico insigni, omniumque sui temporis Philosophorum inter rarissimos numerando, ac multorum Aristotelis librorum commentator acutiss. Curius Marius F. Patri opt. & suis miris virtutibus civitate Aretina donato, pos. Vixit ann. LXXII. M. V. D. XV. decessit cùm Pis. legeret XVIII. Kalend. Octob. M. CCCC. LXXIIII. Valerij Cordi Medici. Romae. Noscere Paeonias herbas, viresque medendi, Jam natura homini facta noverca negat.
|| [338]

Invidiosa Macri rapuit monimenta vetustas,
Nunc etiam Cordum mors violenta tulit.
Hunc extinctum igitur vitae florentibus annis
Tam procui à patria, crimen Apollo tuum est.
Allia sic violaeque cadunt, absynthia florent,
Quanta eheu rebus damna parata bonis!
Italia huic tumulum, tribuit Germania vitam;
Quid poterat nasci clarius atque mori? Obiit M. D. XLIV. VII. Kalend. Octob. hora V. noctis.
Ingenio superest Cordus, mens ipsa recepta est
Caelo; quod terrae est, maxima Roma tenet. Andreae Gennepij.
Migravit octogesimo quarto senex,
AEtatis anno functus integerrimè:
Sex atque triginta per annos publicè
Sacras Hebraeorum professus litteras,
Linguamque callens optimè sanctissimam;
Buslidiano gloriam Collegio
Sibique favorem comparavit omnium:
Dum consulens benignè aegrotantibus,
Ope medicâ multis salutem contulit.
Nunc liberatus omnibus molestiis,
Fruitur beato caelitum consortio,
Nomine relicto posteris laudabili. Cornelius Valerius. BONONIAE. Pompeio Peregrino Artium & Medicinae Doctori, & Equiti. Vixit ann. XL VIII. M. III. Obiit anno M. D. XLII. Pridie Kal. Martij.
Qualis erat bello Pompeius corpore, & astu,
Talis erat studio, viribus ingenij:
Intima naturae merito scrutatus, at illa
Hujus cognomen par dedit ingenio.
|| [339]
Marsilij, S. Sophiae Medici. Bononia.
Vivat ut aeternum vitae jam munere sunctus,
Hoc praestat virtus, quae facit una Deos.
Sic invecta polo superâ mens regnat in aulâ,
Vndique per terras inclyta sama viget.
Quae mortalis erat, jacet hìc pars condita, magni
Exuvias animi colligit urna brevis.
Quúmque procul latè resonet sua gloria, saxum
Accipit exiguis nomina magna notis.
Marsilius Patavus, cui dat gens alma Sophiae,
Bononiae Medicus, dum docet, occubuit. FERRARIAE. Deo Immortali Max. Hugoni Bencio Senensi, Philosophorum omnium, ac Medicorum suae aetatis facilè Principi, parenti Opt. ob excellentem doctrinam de universo hominum genere B. M. filij poss. XI. Kalen. Decemb. Ann. M. CCCC. XLVIII. Dominici Bondij, Ibidem. Qui à prima adolescentia Graecis latinísque litteris peritissimè imbutus, ingenij atque industriae laude semper claruit: Philosophiam verò, Medicinámque Ferrariae multos annos publicè profitendo, acutissimè, diligentissimè, atque integerrimè cum omnium favore docuit, ac exercuit, de universa Auctorum antiquitate, ut de sua ipsiusmet aetate optimè meritus, nisi fortè nullo tantae eruditionis superstite monumento, ambitionis etiam aliquid in modestissimo Viro desiderare possit posteritas.
Mí Domus haec requies curarum sola mearum,
Omnibus una meis certa medela malis. Patavij. JACOBI DONDI.
Ortus eram Patavi lacobus, terraeque rependo,
Quod dedit, & calidos cineres brevis occulit urna;
Vulis officio patriae, sat cognitus orbi.
Ars Medicina mihi, caelúmque & sydera nosse,
|| [340]

Quo nunc corporeo resolutus carcere pergo.
Viraque nempè meis manet ars orrata libellis.
Quin procul excelsae monitus de vertice turris,
Tempus, & instabiles numero quòd colligis horas,
Inventum cognosce meum, gratissime Lector,
Er pa???em mihi, vel veniam racitusque precare. Cordubae, ad S. Hieronymi. Deo Opt. Max. Sacr. Antonius Morales Corduben. honesto & undequáque probatiss. genere ortus, Medicinae Doctor praestantiss. quem plangunt pauperes, inclamant divites, & tota penè Baetica ademptum luget, H. S. E. Obiit anno Salutis M. D. XXXV. AEtatis suae LXVI.
Hoc tibi, care pater, natus cum carmine saxum
Dat, caecâ obscurus ne tegereris hu???.
Nil majus potuit piet as, perculsa dolore,
Quod dedit haec meritis inseriora tuis. Ambrosius Morales parenti Opt. P. Joannis Manardi Medici Ferrariensis.
Non haec, quam spectas, claudit brevis urna Manardum;
Claudere tam magnum nam brevis urna nequit.
Est ipsi tumulus, quidquid Sol lumine lustrat,
Et quidquid magnus proluit Oceanus. Ferrariae. Joanni Manardo Ferrariensi, viro uni omnium integerrimo, ac sanctiss. Philosopho, ac. Medico doctiss. Qui annos P. M. LX. continenter tum dòcendò & scribendo, tum innocentissimè medendo, omnem medicinam ex arce bonarum litterarum faedè prolapsam, & in barbariae potestatem ac ditionem redactam, prostratis ac profligatis hostium copiis, identidem ut Hydra renascentibus, in antiquum pristinumque statum ac nitorem restituit: Lauream omnium bonorum consensu adeptus. IV. & LXX. annum agens, omnibus omnium ordinum sui desiderium relinquens, humili se hoc sarcophago condi jussit. Julia Manarda Uxor, quod ab eo optabat, posuit.
|| [341]
Augustae Vindelicorum, in ambitu summi Templi.
Dic, rogo, qui transis, requiescant busta sepulti,
Frisius Adolphus nomine dictus Ocho.
Excolui ingenium Graecis simul atque latinis,
Orbe vagans tractus Pieridumque choris.
Me docuit Phaebus versus artemque medendi;
Hinc mihi divitiae, magnaque sama fuit.
Sicque improvisum me sera Parca rapit.
Vos animis igitur vestris, natísque, bonísque
Consulite, in tempus nos brevis hora manet. Anno Domini M. D. III. quarto die Julij, Obiit praeclarus Vir Adolphus Occo Artium & Medicinae Doctor, cujus anima cum Christo vivat. VIENNAE. Virtuti & Honori Gabrielis Kremeri Viennensis, Hic German. Gall. Italiaeque Gymnasiis perlustratis, Eam sibi linguarum, & Jurisprudentiae copiam comparârat, ut non solùm coaequales longè superaret, verùm etiam Reipublicae copiosam frugem allaturus erat, nisi mors invida (rarum virtutis simulacrum) Turcicâ expeditione Superstitem tabe proluviem secutâ, antè diem sustulisset. Vixit 23. annis: devixit Mense Novembri. Anno 1665. Mater, Liberíque & filio & Patri pari voto collacrymantes P. Job. 21. Scio, quòd Redemptor meus vivat, & in novissima die de terra surrecturus sim. Rursus circumdabor pelle meâ, & in carne meâ videbo Deum. Augustae Vindelicorum. Adolphus Occo, A F. A. N. Medicus Reip. August. hoc sibi monum. V. P. ut in eo cum Uxore, ac liberis, ad extremum usque Judicij diem mox adfuturum, mortuus quiesceret. Tu Viator, quisquis es, quieti locum non invideas. Vale, Abi.
|| [342]

Qui fuit aeternae Christus mihi causa salutis,
Exuviis rursus vestiet ossa meis.
Ejus dum reditu mihi vita sa???úsque paratur,
Interea tumulo molliter ossa cubent. Antuerpiae, in D. Jacobi. Alvaro Nonio Lud. F. Nato an. IX. Denato V. Id. Dec. ann. cI???. I???cIII. Philosopho & Archiatro, Doctrinâ & Virtute claro, Principibus charo, prolixa in omnes comitate, Cui in vita nil carius, quàm aliis eam dare, Nihil in morte jucundius, Quàm ad meliorem transire. Uxor marito, liberi parentibus M. M. PP. HAFNIAE. Dn. Jacobo Bordingo Antwerpiano, viro in omni Philologia & Philosophia bene & elegantur versato: & propterea Sadoleti quoque aliorumque exterorum doctiss. monumentis publicè celebrato, primùm patriae, dein Ducc. Megapp. & Sereniss. Daniae Regg. Christiani III. & Friderici II. Archiatro: Academiarum Rostochiensis ornamento: ob verae pietatis, eruditionis, sapientiae, & omnium virtutum laudem, memoriam perennem jam pridem adepto; grati hoc animi memoraculum, patri opt. sibique & omnibus bonis desideratiss. in beatae reparationis spem, Jacobus Bordingus F. J. V. Doctor, Professor & Cancellarius Megap. P. C. Piè obiit Hafniae an. Christi cI???. I???. LX. Septemb. 5. hora. 4. vesp. Elogium funebre D. FRANCISCI VAUTIER, Primarij Medici Regij. Sta Viator, ubi stetit illustris medicus. Irata mors, quòd illustres sibi praedas eriperet, Perculit hominem ignoto morbo, ne medicina sanaret:
|| [343]
Fuit diu primus Medicus, antequam esset primarius; Repraesentavit Aulae antiquam Medicinam, & addidit novam: Creditus est cum eo redire Hyppocrates, & Galenus, Utriúsque discipulus, utriúsque Magister, Invenit aliquid, quod Graeciam latuit, quod Roma nescivit: Addidit Politicam Medicinae, ut bis Medicus esset; Sanaverat Reginam Matrem, si medico credidisset, Erupit saepe in has voces, cur tibi Vauteri non credidi? Timuêre hunc Reginae Medicum, qui Reginam timebant: Inclusus est carcere Regio, non quia nocuerat, Sed ne nocéret; & reus sine crimine Luit poenas culpae futurae, & nondum suae. In eo successu meditatus novam artem medicinae; Et stellas, & gemmas, & penè omnem naturam medicam fecit, Et debuit esse naturae Medicus, ut esset Regius. Postulatus extra Galliam â Regina matre, Exivit utiret, atque ideo non ivit, quia exiverat; Misterium fuit carcer, & libertas aenigma. Expetitus à Ludovico Justo moribundo, Sanaverat morbum, si curare caepisset: Electus in Medicum primarium, qui primus jam erat; Brevi ostendit in Filio, quid in Patre fecisset; Servavit utríque vitam privatam, & publicam, Facturus immortales, si arti natura respondisset. Irata mors homini immortalitatem cogitanti, Dum Regem balneo admovet, nec reformidat solem, Perculit ob vium caput tot telis, quot radiis, Et ne ardor sanabilis esset, venenum febri admiscuit. Sensit insidias vir sagax, & curare neglexit; Arbitratus ardorem pretiosum, quem pro Rege conciperet; Passus est solem etiam laedentem, ne Regem desereret. Nec impunè mors vicit, nec sine certamine, Superaverat illam, nisi intra mesenterium latuisset. Ne imparatus aeternum iter susciperet, Sacramentis Christianis, & divino viatico auctus, Decem dierum itinere ad aeternitatem pervênit.
|| [344]
Abi Viator. Et disce, nullum Aphorismum veriorem esse: Motimur tempori, & nascimur aeternitati. Petrus Labbè. Stephani Azanelli. Pharmaca amara agris solitus componere, & undas Ex herbis sollers elicere igne novas; Conditur hâc Stephanus morbo consumptus in urnâ; Olface, ut ipse Arabo fragret odore lapis. Scilicet in terris varios quiae semper odores Miscuit, hos tumulo nunc quóque tectus olet. Jo: Thom: Musconius. Adami Kreuteri, qui obiit An. 1655. Qui lapidum vires, Medicas qui noverat herbas Kreuterus, miscens pharmaca mille modis; Hic jacet. Obsistens herbis è rene revulsus Fecit ut hîc ejus conderet ossa lapis. Augustae Vindelicorum. Omnis. Caro. Foenum. Qui. medica, succos. celeberrimus. arte. parabat. Pauperibus. facilis. di vitibúsque. bonus. Marmore. Sturmer. in. hoc. fruitur. requiete. Georgus. Dum. rediviva. novet. membra. vocétq; Deus. Non. moritur. quisquam. Cbristo. confisus. Jesu. Sed. vita. sequitur, commodioris. opes. Obiit. Anno. Salutis. M. D. LXII. M. Feb. D. VI. Georgius. Sturm. te. admonet. Ut. vitae. fragilitatem. contempleris. &. resurrectionem. Salutarem. expectes. Mors: naturam. destruit. tempus. artem. Deus mortem. non. fecit. resurrectionem. promisit. Chrisie. Fidem. veram. vivis. largire. caróque Mortua. voce. tuâ. laeta. resurgat. Amen!
|| [245]

SCENA VI.
[arrow up]

Exhibens Epitaphia Polit: Phil: Hist: Orat: Poët: S. Cypriani Carthaginensis. CYPRIANUS, Ut Africae geminaret ardores, natus im Africa, Nobilitatem, quam nascendo merueruerat, vivendo fecit amplissimam, immortalem reddidit obeundo. AEquè faecundus ingenio, ac facundus eloquio, Nunquam discere renuens, nunquam dedignatus docere, Suum etiam Carthagini Tullium dedit, Ut, quando desierat armis cum Roma contendere, Eam conaretur facundiâ superare: Nihil se scire repurans, cùm Deum se ignorâsse cognovit, A Caecilio & mores accepit, & Nomen: Futurus maximus, cùm Christi quaereret gloriam, Qui ita magnus extiterat, dum tantùm quaereret sua. Sibi uni utilis esse jam nesciens, Deo ingratus esse jam nolens, Acceptam lucem ita diffudit in caeteros, ut in se non minueret. Pro veritatis patrocinio saepè progressus in forum, Ratus intempestivam in tam bona causa facundiam, eam ita neglexit, Ut tantae Cypriani negligentiae nulla folertia possit aequari. Quò propiùs ad Deum accederet, ab uxore, natísque recedens, Cùm se deprimeret infra caeteros, supra caeteros meruit collocari. Praesul esse gavisus, quòd è sublimiori speculâ aliena meliùs spectaret incommoda, se grassante lue probavit medicum, Bacchante tyranno Patronum. Barbarorum saevitiem praecavens, non effugiens, Cùm omnium animos in se uno servaret, Diu delituit, non quia timidus, sed quia prudens.
|| [246]
Cùm tutò posset adhuc latere, & honestè jam posset erumpere, Suis aequè utilis, cùm lateret, ac cùm erumperet, Quos saepius verbis accenderat, accendit exemplis. Non illibentiùs vitam amittens, quàm alter eriperet, Quae virtutibus accenderat odia, extinguens sanguine, Se ita vixisse, ut strenuè mori mereretur, ostendit. Emmanuel Thesaurus. S. Paulini Episcopi Nolani Poët. celeb. Paulinus ad felicitatem Italiae natus in Gallia, Optima quaeque cùm posset, elegit, Cùm non posset, quae eligere potuisset, accepit. Illis è Parentibus ortus, qui talem mererentur haeredem. Ita quaesivit ex moribus claritatem, ac si nullam habuisset ex genere. Musis amicus, ut earum levitatem gravitate corriperet suâ; Poëtam solo exprimens nitore carminis, artem omnem virtuti vectigalem effecit. Assecutus uxorem, quam tales decerent nuptiae, Ut omne vitae genus suis erudiret exemplis, Sponsam Christo potiùs visus est accepisse, quàm sibi. Diu peregrinatus, ut luci suae latebras quaereret, Quò se magis circumageret, magis accensus, Illis se prodidit artibus, quibus abdere studuisset. Cùm omnia arriperet sibi, ut in egenos effunderet; Coactus unà cum opibus operam suam Nolanis impendere. Ita salutem curavit animorum, ut non negligeret corporum. Aliorum nunquam oblitus, sui saepe non memor, Usurpare sibi non appetens, nisi omnium calamitates. Quem in se vitae amorem extinxerat, excitavit in suis. Interceptus â Barbaris, ne melior sua esset quàm Nolae conditio, Omnium infelicissimus, si ullo felicior extitisset. Nunquam se miserum doluit, nisi cùm aerumnarum socios habere se vidit. Libertati redditus, libertate suâ redemit alienam, Nunquam liberalior, quâm cùm non haberet ultra qui daret. Ex Africâ in Italiam, ex Italia revectus in caelum.
|| [347]
Felicitatem, quam suis vivendo creaverat, abstulit obeundo. Praesulum Norma, quòd ita vixerit, Gloria, quòd ita scripserit. Emmanuel Thesaurus. Aristotelis. ARISTOTELES STAGIRITA, Magni illius Platonis, Philosophorum Dei Auditor per viginti annos integros, Maximi illius Alexandri, Macedonum Regis, Doctor meritissimus: Singulari vir ingenio, ac penè divino: Quem dubites, scientiáne rerum, an scriptorum copiâ, an eloquendi facultare, an inventionum acumine, an varietate operum, putare debeas clariorem. Princeps Philosophiae peripateticae, Quam summâ cum admiratione omni??? Athenis in Lyceo professus est, Non sine maleuolorum invidiâ, & aemulatione, Perpetuâ virtutis, & felicitatis comite. Maerore animi extinctus, anno aetatis suae LXIII. Olympiadis CX. IV. vitam cum morte commutavit. Reusnerus. In ejusdem mortem, Julij Caesaris Scaligeri. Ne perge, ne Viator hîc sistas gradum. Vltráne promovere posse te putas? Hic meta mundi: haec finis Orbis ultima, Aristoteles, hand totus, haud semis, neque Tantilla tanti portio miraculi. Magníne dicam interpretem clarum poli, An aemulum? alterásque naturae vices? An super & haec, & omnia alibi possmus Quae dicere, & quae dicere hîc non possumus? Apprende mente: si tamen mentem Dei, Qui comparem par prendit, hunc solers capis. Vnus super omnes, singulis qui omnes fuit. Penes Deos homo, penes homines Deus. Aliud ejusdem. Mortales cunctos excedens, moribus aequis Divus Aristoteles, hoc jacet in tumulo.
|| [348]
Si Sophiae quisquam praeconia magna secutus, Hic fibi mulia tulit, livor & omnis abest. Aliud.
Quicunque es, Palinure, naut a siste.
Hoc portu situs est Sophus sophorum.
Scrutantem vada caeca curiosè
Submersit maris aestus, estque passus
Omnes tres capitis, periculoso
Hoc in gurgite, diminutiones.
Vnde Aristoteles priùs, nunc Arles
Passim scribitur. Heîc cinis quiescit. J. Balde S. J. Tumulus Platonis, super quem Aquila, apud Laërtium. Dic Aquila impendens tumulo, quò lumina flectis, Aut cujus properas limen adire Dei? Tendit in astra Plato, cujus sum mentis imago: Quod genuit tellus Attica servat humus. Epitaphium Diogenis. Hoc Stoicorum stipes truncorum fimeto Positus est. Homo secundùm quid, simpliciter autem canis, Colore, odore, & ore. I. Balde. L. Annaei Senecae, quod ipse sibi composuit. Cura, labor, meritum, sumpri pro munere honores, Ite, alias posthac sollicitate animas. Me procul â vobis Deus evocat ilicet actis Rebus terrenis, hospita terra vale. Corpus avara tamen solemnibus accipe saxis; Namque animam caelo reddimus, ossa tibi. Tumulus Boëthij, Papiae cum hac inscriptione visitur. Maeoniae & Latiae linguae clarissimus, & qui Consuleram, hîc perij, missus in exilium. At quem mors rapuit, probitas e vexit ad auras: Et nunc fama viget maxima, vivit opus.
|| [349]
PLINII. D. M. S. C. Plinio Secundo Palatinae Bibliothecae custodi, cujus ingenio nullum se genuisse capitalius fateretur rerum natura, nisi ei, à quo penitus deprehensa est, & litteris exposita, infensa esset. heu medicorum turba intercepto jussu Apollinis monumentum hoc erectum. C. Plinij Secundi. Novocomi. C. Plinio Caecilio Secundo, qui consulatu, auguratu, militiae gestis, orandis causis, poëmatibus & historiis conficiendis, Caesare Trajano Augusto luculentissimè laudando, afficiendóque immensa liberalitate patriam suam, eidem immortale contulit ornamentum, Ordo Comensis concivi suo desiderabili, honori accepto, monimenta posuit. M. CCCC. LXXXXIIX. Cal. Maij. Functus eram, sed tum veteri praeclarus honore Vivebam, perij, nunc quoque vita mihi. T. Petronij Arbitri. Titus Petronius Arbiter, Bithyniae Proconsul, Aulae Caesareae Princeps, Domesticus, & Arcanorum Consiliarius. Vir ingenio verè aulico, summâ doctrinâ, & acri judicio praeditus. Nerone Claudio Imperatore volente, ad mortem actus Anno Christi nati LXIIIX. C. Suetonio Paullino, L. Pontio Telesino Coss. Biennio antequam Petrus & Paulus Apostolorum Principes paterentur. Ptolomai Alexandri Mathematici. Claudius Ptolomaeus natione AEgyptus, Sub Marco Antonino Imperatore Romano Liberalium Artium ac Graeca???um litterarum studiis Alexandriae clarus: Qui primus apud Graecos caeli rationem diligentiùs explicuit: Inventa ab Hipparcho instrumenta clariùs demonstravit: De Musica, & rebus aliis, tum de Geographia absolutissimè scripsit: Princeps Doctrinae Mathematicae: in Astrologiae praesertim scientiâ nulli secundus:
|| [350]
Monimentis ingenij & doctrinae relictis penè immortalis vivit: AEternâ gloriae laude victurus perpetuò. Reusnerus. Aliud. Me caeli summo studiorum iure parentem Dic as: not a mihi tota Mathesis erat. Collegi, quod in his docuerunt artibus omnes: Ac sunt ingenio multa reperta meo. Conscripsi totum doctrinae corpus: ut inde, Qui veros fontes optat habere, petat. Bruno Seidelius. M. Tullij Ciceronis. Marcus Tullius Cicero Arpinas, Romanorum Oratorum omnium celeberrimus, optimus & docendi, & dicendi Magister. Per omnium honorum gradus ad Consulatum etiam progressus. Libertatis publicae Vindex, Reipubl: liberator, Patriae Pater A. S. P. Q. R. primus salutatus, Lege Agrariâ fractâ: Catilinae conjuratione inhibitâ. Invidiâ virtutis tantae comite, Patriâ pòst à Publ. Clodio Trib. Pl. pulsus: Sed omnium pop. Rom. ordinum summo consensu revocatus. Senex tandem â M. Antonio Triumviro, quòd nimium amans Reipubl. foret, proscriptus: Cervice â sicario Popilio olim liberto suo, incisâ, magno cum bonorum omnium luctu & dolore, unà cum libertate Patriae, periit. Anno aetatis LXXIII. ab V. C. D. CC. XII. Reasnerus. Epitaphia M. T. Ciceronis à 12. Grammaticis. I. Hic jacet Arpinas manibus tumulatus amicis, Qui fuit orator summus, & eximius. Quem nece crudeli mactavit civis & hostis. Nil agis Antoni: scripta diserta manent. Vulnere nempe uno Ciceronem conficis: at te Tullius aeternis vulneribus lacerat. Euphorbus.
|| [351]
II. Corpus in hoc tumulo magni Ciceronis humatum Contegitur, claro qui fuit ingenio. Quique malis gravis hostis erat, tutorque bonorum, Quo penè indignè Consule Roma perit. Sed vigili curâ detectis hostibus, urbem, Supplicióque dat is, praestitit incolumem. Julianus III. Unicus Orator, luménque decúsque Senatüs, Servator patriae, condïtor eloquii: Cujus ab ingenio tandem illustrata perenni, Lumine praeclaro lingua Latina vocet: Occidit insanè manibus laceratus iniquis Tullius: ac tumulo subditus exiguo est. Hilasius. IV. Quicunque in libris nomen Ciceronis adoras, Aspice quo jaceat conditus ille loco. Ille vel Orator, vel civis maximus: idem Clarus erat factis, clarior eloquio. Ac, ne quid fortuna viro nocuisse putetur, Vivus in aeternum docta per ora volat. Palladius. V. Marcus eram Cicero toto notissimus orbe, Cujus relliquias occulit urna brevis. Dextera me patriae nuper civilis ademit, Eripui patriam qui prius exitio. Si quis in hoc saxo Tulli legis advena nomen; Non dedigneris dicere, Marce Vale. Asclepiadius. VI. Tullius Arpinas ex ordine natus equestri, Sed virtute suâ consul in urbe fuit. Quem Catilina malus, conjuratíque nocentes Senserunt vigilem civibus eße suis.
|| [352]
Hunc tamen; ô pietas, tres occidêre Tyranni: At Lamia ille pio supposuit titulo. Eusthenius. VII. Qui tenet eloquii fastigia summa latini; Qui consul patriam caedibus eripuit: Quique trium saevo vitam dedit ense virorum, Tullius est in hac ipse sepultus humo. Sed vitae brevitas pensatur laude perenni, Quod mors eripuit, gloria restituit. Pompejanus. VIII. Tullius hie situs est, venerabile nomen in aevum, Clarus honore simul, clarus & ingenio. Quem scelerata neci crudeliter arma dederunt, Quòd patriae vindex ille fidelis erat. Sed nihil infandâ profecit caede tyrannus: Ingenium vivit, corpus inane perit. Maximinianus. IX. Romani princeps populi, decus ordinis ampli, Maximus Orator, civis & egregius: Conjuratorum vindex, hostisque malorum, Proscriptus periit à tribus ille viris, Qui caesus graviter, qui detruncatus acerbè, Hoc Lamiae debet, quod jacet in tumulo. Vitalis. X. Doctrinae antistes, rerum mirabilis auctor Tullius, existens Nobilis ex humili: Cui dedit excellens ars oratoria nomen: Virtute ingenij venit in astrasui. Sed fortuna nocens miserando funere raptum, Carpsit: & hoc voluit membra jacere loco. XI. Vomanus. Eloquii princeps, magnis memorabilis actis Tullius indignâ caede peremptus obit.
|| [353]
Sed terras omnes implevit nomine claro, Ingenium, caeso corpore, morte caret. Vivet, & ingenti pollet cum laude per orbem. Cujus in hoc tumulo membra sepulta jacent. Asmenus. XII. Inclytus hic Cicero est Lamiae pietate sepultus, Quem fortuna neci tradidit immeritae: Maximus eloquio, civis bonus: Vrbis amator: Perniciesque malis, perfugiumque bonis. Qui sexaginta completis, ac tribus annis, Servitio pressam destituit patriam. Basilius. Monumentum Sepulchri M. T. Ciceronis, inventum in Zacyntho Insula Venetorum anno M. D. XLIIII. Kl. Decembr. M. TULLI CICERO. HAVE. ET TV TERTIA ANTONIA. Ubi etiam hoc Epitaphium.
Ille Oratorum Princeps, & gloria linguae
Romanae, jacet hâc cum conjuge Tullius urnâ.
Tullius ille inquam, de se qui scripserat olim:
O fortunatam natam me consule Romam! M. Tullij Ciceronis aliud Auct. B. B. Hic Tulli cinis est, cui si sua lingua daretur, Diceret haec Romae paucula verbasuae: OVrbs saeva lupae quondam te sanguine fratris, Sanguine nunc maculas te scelerata patris. Sicne paludati Ciceronis? sícne togati? Consulis, atque Ducis Síccine colla metis?
|| [354]
Innocui? fidi? facundi? deníque Tullj? Prae propría cuires publica semper erat. Sed nostro certè queror haec de sanguine frustrà, Sanguine cùm memini te madnisse Remj. Nempe & nutricem & sequeris fera Roma parentem: Sanguinea haec atque hic, Romulus atque Lupa. MEDIOLANI. M. Valerius Maximus Sacerdos. D. S. I. M. Stud. Astrologiae sibi & Severiae Apr. Uxori. H. M. H. N. S. CESENAE A. Q. Lucretij historici ac Poëtae conditoris verissimi, cui ob excellentiam ingenij statua condonata, ac civitati Cesenae Roman. Coloniae deductae in hoc Sacro monte dedicata. T. Livij. Patavij. V. F. T. LIVIUS Liviae T. F. Quartae Legionis Halys Concordialis Patavl Sibi & Suis omnibus. Ibidem. Ossa, tuúmque caput Cives tibi, maxime Livî, Prompto animo hic omnes composuêre tibi. Tu famam aeternam Romae patriaeque dedisti, Huic oriens, illi fortia facta canens. At tibi dat Patria haec, & si majora liceret, Hoc toto stares aureus ipse loco. T. Livius quarto Imperij Tib. Caes. anno vitâ excessit, aetatis verò suae LXXVI. Super portâ deambulacrorum Palatij. Ibidem. OSSA T. Livij Patavini, unius omnium mortalium judicio digni, cujus propè invicto caliamo invicti P. R. res gestea conscriberentur. P. Virgilij Maronis, quod ipse sibi composuit. Mantua me genuit: Calabrirapuêre: tenet nunc Parthenope: cecini pascua, rura, Duces.
|| [355]
Ejusdem. extra Neapolin ad cryptam Puteolanam. Quicineres? tumuli haec vestigia? conditur olim Ille hoc, qui cecinit pascua, rura, duces. Homeri. Quid tumulum tentas divino condere Homero? Quod spatij calum continet, urna sua est. Faustus Sabaeus. Euripidis. Non haec urna tua, Euripides, sed tu magis hujus: Namque tua hanc urnam gloria condecorat. Ejusdem. Idem. Non hoc est clari monumentum Euripidis, ipse Est tumulus tumuli, & gloria magna sui. Sophoclis. Exgraeco. Flos vatum, venerande senex, sic munera Bacchi Carpis, ut extinctum jam brevis urna tegat? Paulatim hîc hederae Sophoclem redimite jacentem, Per tumulum viridi serpite fronde sacrum. Expandat passim flores rosa, florida latè Vitis odoratis luxuriétque comis. Hunc doctrina illi, hunc tribuat prudentia honorem, Qui charitum cultor Pieridúmque fuit. Aliud. Hunc hederae Sophoclis tumulum nexúque tenaci Stringite, & umbrosis usque ligate comis. Taurigenae resonantia apes examina condant, Semper ut Hyblaeo busta liquore fluant. Sic usque Argolicis stillabit cera tabellis, Sic vati ut fiant serta, corymbus erit.
|| [356]
Epitaphium Ovidij Nasonis. In finibus Graeciae & Valachiae. Hic situs est vates, quem Divi Caesaris ira Angusti, patria cedere jussit humo. Saepe miser voluit patriis occumbere terris, Sed frustra; hunc illi fata dedêre locum. Aliud, quod ipse sibi composuit. 3. Tristium. Hic ego, qui jaceo, tenerorum lusor amorum, Ingenio perij Naso Poëta meo. At tibi qui transis, ne sit grave, quisquis amâsti, Dicere: Nasonis molliter ossa cubent. Statij tumulus. Romae. Statius hic situs est, juvenem quem Cypris ademi???, Praeconem AEneae carmine quòd premeret. Statio Statij Fil. dulciss. Christophora M. pientiss. P. Vixit ann. XXXIII. Tumulus P. Num. Car. Ravenna. Linguam habui Charitum, cor Palladis, ora Diones. Non perij, mors est splendida vita bonis. Marci Poëtae Graeci. Hospes, quem tumulum hic Marcus vult esse Poëta, Lumine defuncti nullius ossa tegit, Verùm unum hunc versum prototo Epigrammate fecit: Flete. jacet juvenis Maximus ex Epheso. Maximus hic nullus tamen est, sed ut esse Poëtam Se probet, Hospitibus flere Poëta jubet. Lucani. Romae. M. Anneo. Lucano. Cordubensi. Poetae. Beneficio. Neronis. Cae. Fama. Servata. Aliud. Corduba me genuit, rapuit Nero, praelia dixi, Quae geßêre Patres, hinc socer, inde gener.
|| [357]
Continuo nunquam direxi carmina ductu: Quae tractim serpit, plus mihi comma placet. Fluminis in morem, quae sunt miranda citentur, Haec verè sapiat dictio quae feriet. Albij Tibulli Equitis Rom. Te quoque Virgilio comitem non aequa, Tibulle, Mors Juvenem campos misit ad Elisios. Ne foret, aut Elego molles qui fleret amores, Aut caneret forti regia bella pede. Domitius Marsus. Publij Terentij. Natus in excelsis tectis Carthaginis altae, Romanis ducibus bellica praeda fui. Descripsi mores hominum Juvenúmque Senúmque. Qualiter & servi decipiant Dominos. Quid meretrix, quid leno dolis, puid fingat avarus: Haec quaecunque legit, sic puto, cautus erit. Epitaphium Puppij Poëta.
Flebunt amici, & bene noti morte in meâ.
Nam populus etiam vivo me lacrumatus est. Q. Ennij Rudini: Romae. Adspicite, ô cives, senis ENNI imagini formam, Hic vostrûm panxit maxuma facta patrum. Nemo me lacrumeîs decoret, neque funera fletu Faxit; quur? vol???to vivu per ora virûm. M. Pacuvij. Romae.
Adolescens, tametsi properas, te hoc saxum rogat,
Vti se adspicias: deinde quod scriptum est legas.
Hîc sunt Poetae Marcei Pacuvei sita
Ossa: hoc volebam, nescius ne esses Vale. D. M. Epitaphium Cn. Naevij. Romae.
Immortales mortales si foret fas flene,
Flerent divae Camaenae Naevium poëtam,
|| [358]

Itaque postquam est Orcino traditus thesauro,
Oblitei sunt Romae linguâ Latimâ loquier. Q. Horatij Flacci.
Lugent, ô mea vita, te Smaragdus,
Beryllus quoque, Flacce: nec nitentes
Nuper, condita margarita, quaero,
Haec quos Thymica lima perpolivit
Anellos, nec Jaspios lapillos. C. Maecenas Cilnius Eques R. P. Plauti.
Postquam est morte raptus Plautus, comoedia luget,
Scena est deserta: hinc lusus, risúsque, jocúsque,
Et numeri innumeri simul omnes collacrumârunt. Aliud Epitaphium Plauti. Quid hominis hic conditum siet, litteratum Viator te saxum docet. Notus ille Truculento & Pseudolo Plautus hic cubo, quio Cluo corculum scenae, quòd nemo magis unicus ad comoedicas festivitates nemo servulum fecit melius circumducere Argento senem. Dum artem hanc factito musicam jocis volentibus nec lubentiis nolentibus, interea loci medicorum grex me catapotiis & scalpellis perdidit. res humanae valete, & Plaudite. LUCRETIL. Viator. Carus Lucretius hic situs te alloquor.
Ex alienigenis rebus conflata animantum
Corpora debentur letho, quis tela diei
Mortalis semper visat? cunctis datur usu,
Mancipio nulli vitai lumen, & aurae.
Ergo mihi facilis vitae jactura; sed unum
Id dolet, hoc tristes jubet integrare querelas,
Quod me perdiderit valiturum turba medentum. Anacreontis Poëtae acino uvae strangulati.
Quid cantem huic tumulo? quid huic Poëtae?
Qui grano perit uvulae minuto?
|| [359]

Et vinum jugulavit hunc Poëtam;
Nec vinum jugulavit hunc Poëtam. Joan. Niess. S. J. Heracliti Philosophi, qui, cùm esset hydropicus, ad remedium sevo bubulo se inunxit, itaque soli siccandum praebuit: inde in somnum lapsus, à canibus ad sevum concurrentibus certatim dilaniatus est.
Qui dederam canibus duros jentacula fustes,
Saepè insultantes qui dederamque pedes.
Factus sum canibus funus miserabile nostris,
Cum sevo dominum qui rapuêre suum.
Eheu quàm varia est fatorum tessera! Euniem
Antè sequebantur, nunc sequor ipse canes. Jo. Niess. S. J. Philaemonis Poëtae, qui, cùm vidisset asinum ficus mensae paratas, vorantem, tanto diffluxit risu, ut mox expiraret.
Mortuus hâc vates putreo tellure Philaemon,
Ne prodas tumulum, quisquis es, oro, meum.
Risiasinum, mansumque labro sub dispare ficum:
Si sciat hoc, nunc me rideat ipse Asinus. Idem. Aristontis poëtae, qui ab Atheniensibus fame enectus est, quòd suis carminibus (quae pessima erant) eorum laudes scripsisset.
Ne mortem ridete meam, mea fata, poëtae,
Quod mihi tam magnum scripta dedêre malum.
Si nôssent Latij, legerent si vestra Pelasgi,
Forsitan & vobis poena luenda foret. Idem. Ibyci Poëtae à Latronibus interfecti.
Ibycus audivi, multos qui saepè momordit
Carmine, sollicitae quem doluêre grues,
Hîc jaceo, gladiis latronum stratus acutis,
Sensi hastam, calamus quòd foret hasta meus.
Vos vates aliena bonum mala credite vestrum,
Ne mors par veniat versibus, absit acus. Idem.
|| [360]
L. Crassi Oratoris, in senatu inter declamandum defuncti.
Qui clamore forum, qui movi saepè senatum,
Elinguis jam nunc heu jaceo, & taceo.
Omnia persuasi facilè omnibus: attamen uni
Persuadere neci, non satis aptus eram. Idem. VIENNAE. D. O. M. S. Con. Celti pro. ostro Franco Poëtae ex Testa: positum V. I. V. O. Ann. Christi M. D. VIII. II. Non. Febr. Vixit Ann. XLIX. Dies tres. STUTGARDIAE. Ann. Chr. M. D. I. Sibi & posteritati Capnionjae Joannes Reuchlin Phorcensis. S. An. M. D. XXII. Mens. Junio Die XXX. Romae in templo S. Gregorij. Deo Opt. Max. JOANN. FRANC. POGGIO Florent. cum virtute ac constantia, morum gravitate, vita integerrimè acta, paterna suáque laude eloquentiae ac litterarum, Juris quóque Civilis & Pontificij, divinaeque Scripturae cumulata doctrina, religiosè viventi, religiosiùs supremo die functo: Vincentius Lucae Maretinus fratris ejus gener, parentis apud se locum semper adsecuto, opt. merent. pos. obiit Anno Domini M. CCCC. XXII. die XXV. Junij. Vixit An. LXXIX. menses III. Aliud.
Olim Pierides, olim Florentia mater
Vivente risit Pogio.
Nunc tumulum hunc adit, & donum pro carmine flores
Feri, próque risu lacrymas:
Quae nisi pro verâ sat sint pietate, rogabit
Arnus ministret ut suas. Myrteus.
|| [361]
Romae in templo S. Joannis Lateranens. LAURENTIO VALLAE, Harum aedium Sacrarum Canonico, Alphonsi Regis, & Pontificis Max. Secretario, Apostolicóque Scriptori; qui sua aetate omnes eloquentiâ superavit. Catharina mater filio pientissimo pos. Vixit annos L. Obiit anno M. CCCC. LXV. Calend. Augusti.
Laurens Valla jacet Romanae gloriae linguae:
Primus enim docuit, quâ decet arte loqui. Quidam hoc illi fecit.
Nunc postquam manes defunctus Valla petivit,
Non audet Pluto verba latina loqui.
Jupiter hunc caeli dignatus parte fuisset;
Censorem lingvae sed timet ipse suae. Epitaph: Petri Abailardi Philosophi.
Gallorum Socrates, Plato maximus Hesperiarum,
Noster Aristoteles, Logicis quicunque fuerunt
Aut par, aut melior: Studiorum cognitus orbi
Princeps, ingenio varius, subtilis, & acer.
Omnia vi superans rationis, & arte loquendi
Abelardus erat: Sed tunc magis omnia vicit
Cum Cluniacensem Monachum morémque professus,
Ad Christi veram transivit Philosophiam.
In qua Longaevae bene complens ultimae vitae,
Philosophis quandóque bonis, se connumerandum
Spem dedit, undenas Majo renovante Kalendas. Baronius An. Christi 1140. BONONIAE. Tumulus Alexandri Achillini Bononiensis, Professoris Patavini.
Hospes Achillinum tumulo qui quaeris in isto,
Falleris: ille suo junctus Aristoteli est;
Elysium colit, & quas rerum hìc discere causas
Vix potuit, plenis nunc videt ipse oculis.
Tu modò per campos dum nobilis umbra beatos
Errat, dic longum perpetuúmque vale.
|| [362]
Ibidem.
Si doctrina, vigor mentis, facundia, virtus
Jus in fata habeant, salvus Agrippa fores.
Heu quàm rara ad eos solet adventare senectus,
Quinimiis animi dotibus exsuperant. Joannis de Sacrobosco. Parisiis.
De Sacrobosco qui computista Joannes
Tempora discrevit, jacet hic à tempore raptus.
Tempore quisequeris, memor esto quod morieris:
Si miser es, plora: miserans pro me precor ora. Petri Comestoris. Ibidem.
Petrus eram, quein petra tegit: dictúsque Comestor,
Nunc comedor. Vivus docui, nec cesso docere
Mortuus, ut dicat qui me videt incineratum:
Quod sumus, iste fuit: erimus quandoque quod hic est. Tumulus T. Lupatij Paduani. Patavij. militis, Judicis & Poëtae.
Id quod es, antè fui, quid fim post fata, requiris?
Quod sum, quicquid id est, tu quoque lector eris.
Ignea pars caelo, caesae pars ossearupi,
Lectoris cessit nomen inane Lupi. Obiit ann. M. CCC. XCIX. Dantis Aldigerij Poëtae. Ravennaeprope templu??? Virtuti & Honori. S. Francisci.
Jura Monarchiae, superos, Phlegethonta, lacúsque
Lustrando cecini, voluerunt fata quousque.
Sed quia pars cessit melioribus hospita castris;
Auctor émque suum petiit feliciter astris;
Hîc claudor Dantes patriis extorris ab oris,
Quem genuit parvi Florentia mater amoris. Ibidem.
Exiguâ tumuli Dantes hîc sorte jacebas,
Squallenti, nulli cognite paenè, situ.
|| [363]
At nunc marmoreo subnixus clauderis arcu, Omnibus & ???uliu splendidiore nites. Nimirum Musis Bembus incensus Hetruscis Hoc tibi, quem inprimis hae coluêre, dedit. Anno Sal. 1483. 6. Kal. Jun. Bernard. Bembus praetor aere suo P. Dantis Aldigerij Elogium. Dantes Aldigerius Florentinus Hetruscus, Mentis indole excelsâ, summa virtute praeditus: Florentiae primò Octovirali supremae potestatis functus Magistratu. Mox exul, fato nescio quo, â factiosâ patriâ, (heu nimium ingratâ) proscriptus: Eâ demum abdicatâ, foetibus ingenij egregiis, ac inprimis Heroicâ Comoediâ illa, Platonicae eruditionis lumine plenâ, perillustris, totius civitate Italiae redonatus: Poeta sui feculi excellens: Etruscae linguae conditor: Mortalis pariter, ac immortalis vitae gloriâ plenus. Obiit Ravennae nondum senex, anno aet. LVI. clar. M. CCC. XXI. Reusnerus. Francisci Petrarchae. Franciscus Petrarcha apud Incisam, Patre Florentino exule natus in Hetruriâ, Magistri optimi Dantis optimus discipulus. Incomparabili divini ingenii virtute, & solertiâclarus & Orator & Philosophus. Poëta sui seculi, in eo genere praesertim, quod Amatorium vocatur, castitate, candore, dulcedine, omnium Poëtarum nobilium, & primus & ultimus habitus. Opere illo praeclaro de verâ sapientiâ, & utriúsque fortunae remediis in primis celebratus. Pro Affricâ latinâ â se scriptâ in Capitolio primus insigni laureâ decoratus. Qui litteras à multo aevo miserè sepultas, è Gothicis sepulchris excitavit. Princeps Italicae linguae, & Auctor absolutiss. Pars III. Epitaph.
|| [364]
Concessit naturae planè Senex, Arquati, Patavini agri vico. Anno aetatis LXX. claruit. M. CCC. LXXIV. Reusnerus. Epitaphium Francisci Petrarchae, qui Arquadae in collibus Euganeis sepulchro rubri marmoris conditus est, cui incisum.
Frigida Francisci lapis hic tegit ossa Petrarchae.
Suscipe virgo parens animam, sate virgine parce;
Fessaque jam terris caeli requies???at in arce. Moritur Anno M. CCC. LXXIV. XIX. Julij. Lazari Bonamici. Patavi. Quantum ager Arpinas Ciceroni, atque inclyta quantum Palladis urbs debet Socratis ingenio. Bassani & Patavi debent tibi maenia tantum Lazare; quando illis unus utrúmque refers. Lazari Bonamici, Catharinaeque uxoris cariss. in secundum Redemptoris adventum quietis sedes. D. H. M. D. M. A. Obiit M. D. LII. aetat. LXX. Jacobi Sannazarij. Neapoli. Actius hîc situs est: cineres gaudete sepulti. Nam vaga post obitus umbra dolore caret. Aliud ejusdem extra Neapolim. D. O. M. Da sacro cineri flores, hic ille Maroni Sincerus Musâ proximus ut tumulo. Vixit annos LXXII. Obiit M. D. XXX, A. Coccij Sabellici Tumulus. Venetiis. Quem non res hominum, non omnis ceperat aetas, Scribentem capit haec Coccion urna brevis. JOSAPHATO, Ibidem. Scientiae bonorum amico, vitiorum hosti acerrimo. qui eloquentiam verè Romanam, bonásque artes Venetam juventutem per multos annos docuit, ac tandem pietate ac innocentiâ clarus, annum [365] agens quintum & octogesimum, ex nullo nisi senectutis & oculorum imbecillitatis morbo insirmus, placidè cum familiaribus loquens, naturae concessit: filij innocentissimi pofuêre. Pierio Valeriano Bolzanio ibidem. Bellunensi, ejus si negotia diu apud summos Pontisices curata nôris; nihil eum unquam legere, nedum scribere potuisse dicas: sin quae multa, tam docta scripserit, inspicias; nulli hominum otia quietiora contigisse judices. Joannes Cornelius Fantini patricij Veneti F. & fratres locum amico suo intimo unanimes concess. Venetiis in Divi Marci. LANCINI CURTII Epitaph. En virtutem mortis insciam, Vivet Lancinus Curtius Secula per omnia. Tantum possunt Camaenae. Florentia in sancti Laurentij. Pauli Jovij Novocomensis, Episcopi Nucerini, historiarum scriptoris celeberrimi, hîc deposita sunt ossa, donec eximia ejus virtute dignum etigatur sepulcrum. Vixit annos LXVIII. m. VII. d. XXIII. Obiit 3. Id. Decemb. Anno 52. Heic latet heu lovius, Romanae Gloria linguae, Par cur non Crispus, non Patavinus erat. Ibidem hodie legitur. Paulo Jovio Novocomen. Episcopo Nucerino, historiarum sui temporis scriptori, sepulcrum, quod sibi testamento decreverat, posteri ejus integra side posuerunt, indulgentiâ maxx. Ducum Cosini & Francisci Hetruriae Ducum. Anno 1574. Tumulus Marsilij Ficini. Ibidem.
En hospes, hic est Marsilius Sophiae pater,
Platonicum qui dogma culpâ temporum
Situ obruium illustrans, & Atricum decus
Servans, Latio dedit fores primus sacras,
Divino aperiens mentis actus Numine.
|| [366]

Vixit Beatus antè Cosme munere,
Lauríque Medicis, num revi??? publico. S. P. Q F. Anno 1522. Florentiae in Templo S. Marci. Ioannes jacet hic Mirandula. Caetera norunt Et Tagus & Ganges, forsan & Antipodes. Ob. Anno Sal. 1494. Vixit annos 32. Hieronymus Benevenius, ne disjunctus post mortem locus ossa separet, quorum animos in vita conjunxit amor, hac humo supposita poni curavit. Anno S. 1542. Vixit annos 89. mens. 6. Ibidem ad S. Crucis. CAROLI POETAE. Siste, vides magnum quae servant marmora vatem; Ingenio cujus non satis orbis erat. Quae natura, Polus, quae mors ferat, omnia novit: Carolus aetatis Gloria magna suae. Ausoniae & Grajae crines nune solvite Musae, Occidit heu vestri sama decúsque Chori, FERRARIAE. Sebastiano Clarignano acerrimi ingenij Viro, & in scena, sive risus urbanos moveret, seu Tragico fletu pulpita quateret, Cynthius. Joannes Baptista Gyraldus amicus amico optimo ac bene merenti posuit. Vixit annos LXIV. mens. VIII. Obiit anno M. D. LI. III. Non. Sextilis. Te, Rosci, extincto periit res Comica, téque AEsope extincto regia scena perit. Ambas mons Falcus stygiis revocarat ab umbris, Et dederat vitâ nobiliore frui. Nunc ipso erepto prorsus periêre, nec ulla est Spes reliqua, amissas demere posse neci. Melpomene hinc Tragico flet tristia fata boatu, Et laniata si???us maesta Ibaliagemit. Cynthius occasum veteris miseratus amiei, Supremos cineres condidit hoc tumulo.
|| [367]
Ibidem. NICOLAI LEONICENI. Nicolao Leoniceno Vicentino, qui sibi Ferrariam patriam maluit, ubi annos LX. Italos & provinciales magna celeritate, Graecè & Latinè instituit, continua serie apud principes Estenses magno in honore habitus, unus omnium magis pectore quàm linguâ Philosophiam professus, rerum naturae abditissimarum experientissimus. qui primus herbariam penè desitam, & sylvam rei medicae injuriâ temporum negligenter hahitam, in disquisitionem, magna spe mortalium, revocavit: in barbaros conditores pertinaciter stylum perstrinxit: & studio veritatis cum omni antiquitate acerrimè depugnavit. Annos natus VI. & XC. cùm jam aeternis monumentis in arcem immortalitatis sibi gradum fecisset, homo esse desiit. Alphonsus Estensis Dux III. & S. P. Q. Ferr. B. M. posuêre. 6. Id. Jun. Anno 1524. Bonaventura Pistophilo grato ipsius discipulo procurante. Ibidem. In Templo Cathedrali.
Ludovici Ariosti humantur ossa,
Sub hoc marmore, seu sub hac humo, seu
Sub quicquid voluit benignus haeres,
Sive haerede benignior Comes, seu
Opportuniùs incidens viator.
Nam scire haud potuit futura: sed nec
Tanti erat vacuum sibi cadaver,
Ut urnam cuperet parare vivus.
Vivens ista tamen sibi paravit,
Quae scribi voluit suo sepulcro,
Olim si quod haberet is sepulcrum,
Ne, cùm spiritus hoc brevi peracto
Praescripto spacio misellus, artus
Quos agè antè reliquerat, reposcet,
Hac & hac cinerem hunc & hunc refellens,
Dum noscat proprium, diu vagetur.
|| [368]
In S. Pauli. Ibidem.
Hunc tibi consensu tumulum Ferraria magno
Pro meritis posuit, clare Guarine, tuis.
Tu pater eloquij, geminae tu gloria linguae,
Praecipuus juvenum tu moderator eras.
Te duce nostra vigens studiis florentibus aetas
Pierio priscis certat honore viris.
Nec Verona minus tali se jactat alumno,
Quàm veteres celebri nomine tollit avos.
Primus & extremus te noverat orbis, & ultra
Humanum virtus se tulit ista gradum.
At nos hîc senio resolutos condimus artus:
Candida sydereas incolit umbra domos. Obiit anno Salvatoris M. CCCC. LXXI. die IIII. Decembris. FERRARIAE. Quis fuerim, quis egerim, qui monumentum posuerint, si tu???scire refert Viator, hanc aedem ingressus scito: manibus bona preca???re, sicque vive, ut &, cùm vixeris, vivas. Ex bonis defuncti posi tum, qui in interiori pariete sepultus est. MANTUAE. Laelio Capilupo Benedicti F.
Mantua te Laeli merito se jactat alumno;
Nam Maro quâ sonuit, tu quoque voce sonas.
Et tua sint quam vis ex omni parte Maronis
Carmina; non eadem quae canit ille, canis.
Non igitur mirum, si te modò Mantua ademptum
Certatim spargit floribus & lacrymis. Vix. ann. LXII. dies XV. D. Ann. M. D. LX. III. Jan. AD FRANCISCI. Ibidem. D. O. M.
Fatis Hippolyto impiis adempto,
Maximo Altericae domus honore,
Consulto egregio utriúsque luris,
Oratoréque & optimo Poëta,
|| [369]

Deplorat pater, ingemunt Clientes:
Et Manto, Aonidesque lacrymantur. Qui obiit ann. Sal. M. D. LXIX. aetat. suae XXXVIII. Ibidem. LEONICI THOMAEI. Leonico Thomaeo Veneto, mitioribus in lireris, pangendísque Carminibus, ingenio amabili, Philosophiae verò in studiis, Academi???a Peripaticáque doctrina praestanti. Nam & Aristotelicos libros Grae???o sermone, Patavij primus omnium docuit publicè, scholamque illam malis latinis interpretibus inculcatam, perpolivit: & Platonis ma???estatem nostris hominibus jam propè abditam restituit: multáque praeterea scripsit, multa interpretatus est, multos claros viros erudivit. Praeter virtutem bonasque artes, tota in vita nullius rei appetens. Vixit autem annos LXXV. mens. I. d. XVII. P. Bembus amico incomparabili P. C. FERRARIAE. D. O. M.
Progenite antiquis Mutinae sub maenibus aliae,
Marmoreo hoc tumulo Bartholomaee jaces,
Divini interpres juris, quaesitor & hujus
Relligionis eras, Philosophúsque gravis.
Non valet hoc animi virtutem abolere sepulcrum,
Quamvis defunctum corpus & ossa tegat.
Nune te delatum caelo Probitásque Fidésque.
Seraphicos inter conserit alma choros.
An poterant majora tibi contingere? cui laus,
Vivere magna fuit, gloria magna mori. M. CCCC. XLVIII. DOMINICO ACCIO Ibidem. I. V. Insignia vix adepto, suaviss. moribus, optimísque litteris praedito, religione in Deum Opt. Maxi. ardentissimo, caritate in Patriam carissimam flagrantissimo, nihilominùs tamen immaturâ morte praevento, tumulum hunc Catharina filio dulciss. & Jo. Jac. fratri sua vissimo, non sine lacrymis P. C.
|| [370]
Jani Pannonij, Episcopi Quinque Ecclesiensis, Poetae Celeberrimi.
Hic situs est Janus, patrium qui primus ad Isthrum.
Duxit laurigeras ex Helicone Deas.
Hunc saltem titulum, livor permitte sepulto,
Invidiae non est in monumenta locus. ALOYNO GEORGIRIO Bononiae. Epidauro ex Dalmatia, viro tum Philosophiae, tum Medicinae scientiâ eximiè ornato, atque etiam Historiarum, Astrologiae, imprimísque Cosmographiae ac Geographiae, quas non tam ex libris, quàm ex diuturna terrarum perlustratione sibi asciverat, caeterarúmq; Mathematicarum artium omnium cognitione clarissimo, amico & civi optimo merito Bonifacius à Stephanis Episcopus Stagninus moestiss. Pos. Obiit anno 1565. MEDIOLANI. Georgij Merulae Historici.
Vixi alijs inter spinas mundique procellas,
Nunc sospes caelo Merula vivo mihi. Antonio Tubetae Patavij. Paduano, Athenien. Antistiti: qui publicè Metaphysica annos II. & XL. professus est, D. Antonij provinciae annos super XX. praefuit, pluraque edidit, anno aetatis altero & LXXX. naturae cessit, hospitium ad hoc nunquam reversurus. M. DXVIII.
Orphea fama refert pisces, volucrésque, ferásque,
Infernúmque canem conciliâsse lyrâ:
Prisca fides jaceat. raptus super aethera Praesul
Id tulit eloquio, quod tulit ille lyrâ.
Expulit hic Sophiae sordes, tenebrásque fugavit:
Ext ant ingenij plurima scripta sui.
Vnica seu phaenix, vitam sibi morte novavit.
Dic (rogo) perpetuum, qui legis ista, vale.
|| [371]
Ibidem. D. O. M. Francisco Robortello Utinensi, Rhetoricae, moralísque Philosophiae professori clarissimo, qui in florentissimis quibúsque Italiae Gymnasijs magnâ famae celebritate triginta totos annos publicè docuit. Natio Germanica praeceptori bene merito, in perpetuam grati animi memoriam unanimis P. Vixit annos L. menses VI. dies IX. Obiit XV Kalend. April. M. D. LXVII. Consiliario Carolo Frölich à Frölichsberg, Procuratoribus Gregorio Rotmair, & Hugone Jacobi Roterdamo. Ibidem. Alexandro Sirenae Fulginati, generis nobilitate, & morum elegantiâ, ac probitate ornatissimo, aliarumque bonarum artium, ac potissimum Latinae, Hetruscaeque Poëticae peritissimo. Cum quo totius Sirenae familiae, cujus unicum erat germen, spes omnis extincta est. Baptista Sirena, & Columna Pontana parentes maestiss. turbato, heu, naturae ordine, filio optimo, & dulcissimo P. C. vixit annos XXV. D. XXIV. Obiit III. Non. Febr. M. D. LXIV. Lactantius Brunas. & Jo. Bapt. Elmus procurabant. Theodori Gazae Thessalonic: Viri Graec, Latinaeque eruditiss.
Sume Lyram, dic Musa modos, dum condimus umbram,
Et puer, & coluit numina vestra senex.
Indignus tellure, Deos Theodore petisti,
Sera quidem, tamen est longa paeraeta quies.
Virtute, ingenijque bonis hoc ipse parasti,
Vt coeli aspiceres aurea tecta senex.
Non artus terrâ tegimus, tu caste Sacerdos
Da requiem, aeternum jam Theodore vale. Ejusdem:
Hie Gazes jacet, & Gazae Sophia addita mater, Alterutrum quoniam mors rapere haud potuit.
|| [372]
Ejusdem:
Cùm terram hine nosset Theodorus & aèra, & undas,
Jam resiant, inquit, sidera, terra vale. Joan. Argyropoli Constantinopolitani Viri doctiss.
Hoc Argyropilus, patriâ procul, alta Sophiae
Dogmata qui coluit, conditur in tumulo:
Dat patria huic nomen sacrum dat Roma sepulchrum,
Nescio quae potior huic fuerit patria:
Illa genus, noménque dedit, verùm inclyta Roma
Nutrivit, coluit, perpetuóque tenet. Ejusdem:
Hâc Argyropili teguntur urnâ
Ambusti cineres, & ossa tantùm,
In qua, nec cineres, nec ossa tandem
AEtas inveniet: sed amplae nunquam
Fama destituet locum sepulti.
Quae per docta hominum volabit ora,
Totúmque afficiet stupore mundum,
Donec Graecia Turcicos triumphos,
Indigno stomacho ferst, coquetque. Joan. Lascaris Graeci.
Lascaris hic Graiûm specimen; ne crede cadaver
Illius esse sub hoc marmore, sed statuam.
Alter a quippe fuit Niobe, dolor impius illam
Natcrum; hunc podagrae transtulit in lapidem. Tibaldeus. Ejusdem.
Dilectus Musis, & rebus natus agendis,
Quem gravida imperiis protulit alta domus:
Tot freta dum curris, totque in via Regna pererras,
Ausoniâ tandem, Lascaris, urbe jaces:
Sed situs in patria es, Gra???o licet orbe remotus:
Nulla est virtuti terra aliena tuae
|| [373]
Heidelbergae. Rudolph. Agricolae Graeningi Phil. Rhet, Poëtae celeberrimi.
Invida clauserunt hoc marmore Fata Rudolphum
Agricolam, Frisij spémque decúsque soli.
Scilicet hoc uno meruit Germania, quicquid
Laudis habet Latium, Graecia quicquid habet. Marci Antonij Sabellici, Hist. Orat. Poëtae celeb.
Magnus in hoc tumulo jacet ille Sabellicus, orbis
Cujus ad ingenium non satis unus erat.
Tempora permodicis incluserat omnia chartis,
Servire exemplo quae potuêre aliquo. Latomus. Joan. Baptist. Mantuani, Carmelitae Phil. Orat. Poëtae celeberr:
Alter hic jacet à Marone Vates,
Natus Mantuae,& is quidem Poëtae
Dignior titulo, nisi incidisset
In fluctus varios scientiarum,
Quo Musas coluit minore curâ.
Primus hic tamen à Marone natus,
Mantuae coluit Poëta Mufas,
Andinósque bibit sacro ore fontes. Myrteus. Ejusdem:
In Ponte juxta quos locatos cernitis
Virtutis ergò patriaeque gloria,
Vterque vates,& quidem ortu civis est.
Quos cognitos licet, tamen ne nescias,
Alter Maro, alter ille Mantuanus est,
Quem nil vetahit & Maronem dicere.
Pensare venam si potest professio. Latomus.
|| [374]
Balth: Castilion: Hisp: Poët: & Orat: celeberr:
Castalioneum ad tumulum dum Hispania tota
Convenit, & sancto justa parat cineri:
Scipiadum Manes referunt dixisse, secundum
Hic docta amisit Mantua Virgilium. Janus Vitalis. Caelij Calcagnini Ferrarien. Phil. Orat: Poëtae excell. Per Lilium Greg. Gyraldum.
Asta viator, non est mora dispendium
Mortalitatis, hoc memor nuperrimè
Sibi sepulchrum Caelius construxerat,
Quo doctiorem neminem sol lampade
Quacunque spargit lumen Orbi viderat,
Eheu, repente raptus hic est conditus
Cui sunt parem visura nulla secula,
Hic gloriae dum vixit invidit suae
Tot splendida eruditionis lumina,
Quae maxima Alcida jubente principe,
Vulgata, densas different caligines,
Quae passim oberrant sensibus legentium.
Jam abi viator, & memento sedulo
Praeclara tantùm facta Fata vincere. Epitaphium Ejusdem Caelij Calcagnini, quod est Ferrariae. Cùm Caelius Calcagninus nihil magis optaverit, quàm de omnibus pro fortunae casu optimè mereri, decedens bibliothecam, in quâ multò maximam aetatis partem egit, in suorum civium gratiam publicavit, & in eâ se condi mandavit. Tu quisquis es, rogo, ut hominis B. M. manibus Deum propitium preceris. Ex diuturno studio hoc in primis didicit, mortalia contemnere, & suam ignorantiam non ignorare.
|| [375]
Viennae in Galliâ. Alcimi Auiti Galli Poëtae Christiani.
Quisquis moestificum tumuli dum cernis honorem
Cespite concludi, totum deflebis Avitum:
Exue sollicitas tristi de pectore curas.
Nam quem plena fides, celsae quem gloria mentis,
Quem pietas, quem larga manus, quem fama perennat:
Nil socium cum morte tenet, per secula vivet.
Vnus in arte fuit, cui quolibet ordine fandi
Orator nullus similis, nullúsque Poëta:
Clamant quod sparsi per crebra volumina libri.
Qui vixit, vivit, perque omnia saecula vivet. Joann, Boccacij, quod est Florentiae, in aede D. Mariae Novellae.
Egregiis notus Latiis Boccacius oris
Figmentis, patrio raptus in orbe jacet. Obiit M. CCC. LXXII. Vixit annos LXXII. Aliud ejusdem.
Hâc sub mole jacent cineres atque ossa Ioannis,
Mens sedet ante Deum meritis ornata laborum.
Mortalis vitae genitor Boccacius illi,
Patria Certaldum studium fuit alma Poësis. Obiit Anno Domini M. CCC. LXXIII. Vixit Ann. LXXII. Hermolai Barbari, Romae in aede S. Mariae Populi.
Barbariem Hermoleos Latio qui depulit omnem,
Barbarus hîc situs est: utráque lingua gemit.
Vrbs Venetûm vitam, mortem dedit inclyta Roma.
Non potuit nasci clarius atque mori. In Monasterio Campi Liliorum. Adm. R. P Thomae Weiß Ord. S. Bened. Salisburgi compluribus annis Rhetorices Professoris. Heîc Viator Admodum R. P. THOMAS WEISS Niger Monachus Neresheimensis, [376] Linguae Hebraeae, Graecae, Latinae, Ibericae Ad Germanam peritus Elinguis jacet, tacet. Scotorum Viennae diu hospes fuit, ita urbanus, Ut toti ferè urbi acceptus. Voto se exsoluturus Cellas B. Virginis ivit, cujus elegantem olim historiam scripsit. Sub reditu in Campo Liliorum candidam posuit animam. Pia ibi Fratrum Familia ossa deposuit. Celeberrimus quondam Comicus, nihil nunc agit. Et solum hoc lucri habet, quod benè olim egit. Demum Orator Eloquentissimus postquam obmutuit, Abs Te flagitat pro se Orari. In Monasterio Admontensi. Adm. R. P. Joannis Jacobi à Preising, Ord. S. Bened. Salisburgi Professoris Rhet: Luge Viator, non lege. Lituram lacryma facit. Heu durum marmor! nondum emolliit affusus dolor? Sed rosa intus molliter cubat, R. R. P. Jo: Jacobus à Preising Tegerensis Monachus, In Academiâ Salisburgensi Rhetorices Professor. Dum per Vacationes interstitium quaerit, absolvit cursum, AEtatis annum numeravit XXVII. Tam citò cucurrit! Ah! ubíque mors est, saepè otiosos occupat magis. Sed haec floribus vita est. Gemma in parvo pretium habet. Quanta spes momento abscinditur! Inter eximias dotes Illustris sanguis pars quantula fuit! Ut suo loco traderent sibi debitum pignus, ad Montes posuerunt castae Musae. M. DC. XLV. Epitaphio huic litteras etiam emortuales, ad Monasteria confaederata missas, subjungimus. ??? Pax vivis, requies Defunctis. Nunquam innocentius indultum lacrymis est. Et decuit rosam his rigare imbribus, quae sub proximam aestatem, ah! ante aetatem aestu no [377] centissimo emarcuit. Plangite, quotquot saepè plausistis Musae. vester Apollo fregit citharam: & vernans illa oris, & Orationis elegantia expiravit. Ah! totus ignis in paucos desidit cineres, & qui toties plausum meruerat, nunc planctum movet, R. R. P. Joan: Jacobus à Preysing. O, ut magnas cogitationes illiterata Mors unâ delet spongiâ! vix natus 27. annos, immaturo, & nimis tenero ungue praescinditur. Nisi quòd aetas nunquam floribus longa est. Unâ aestate tota aetas absolvitur. Professus apud nos Monachum novem annos, sua quidem, at nondum eheu! nostra omnium vota complevit. Sacerdos vix trimus, tam innocens, quàm trima aetas. Ah quàm floridae spei ingens exspectatio jacet! Petiit ad se, accepitque (nam olim dederat quóque) nostra Salisburg. Universitas, quòd crederet illustre germen nullibi inserendum decentiùs, quàm in Musarum horto; redditura cum faenore: sed erravit grandi litterâ: nam pro faenore funus. Professor publicus toto penè triennio Humanioris litteraturae fuit: & grato rependio eos fudit, quos olim fontes ibidem discipulus imbibisset. Quae non ille ornamenta intulit? pulcherrimum ipse inter omnia. Amor privatus omnium, & omnium publicus honor. Tam laedere nullum, quàm laedi à nullo potuit; nata potiùs, quàm erudita in virtutem indoles. Tanti est illustrem sanguinem ferre. Fuit nuper per aestiva studiorum interstitia, ut recreatio quóque pia esset, ad B. V. Cellam, semper devotus huic Nomini, atque â primis studiis non tam sodalis Parthenius (tam praecox fuit in omnia) quàm Praefectus & Praefes. Ab hac in caelum illicò ivit. Adeò brevis semper à cellâ in caelum via est. Quaesivit in celeberrimo Admontensi monasterio Vacationis suae interstitium, metam invenit. Ita semper ad montes vera virtus enititur. Pro hospitio, domus liberaliter data est. Nec potuit loco adoptari clariore aut chariore alio, cum non potuit suo. Succubuisse magno aestui quid mirum? Flos fuit. 21. Augusti mensis die, cum Sole Eclipsin passus est. Tam cognatum sidus fuit. Nisi maligno aspectu invidit forfan huic astro: & ne folus vultum obduceret, in sequelam suum Heliotropion Sol traxit. Demùm post sacra & sancta omnia, morbi Apoplectici sacro ictu tactus (ne alia, castissimi floris candorem, quàm Dei tangeret manus) Vale & verbum ultimum nunquá vehementiore motu & Eloquentiâ Orator dixit. Ab hoc tactu meritò ad vos, Reverendissimi Praesules, & Religiosissimi PP. tonus ultimus resultat: Miseremini mei,misere [378] mini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigít me. At nos magis tacti dolore intrinsecus, contractae fraternitatis imploramus auxilium: & simile pollicemur pii doloris officium, si possibile est, dolorem similem experiri. Ex Monasterio nostro N. Anno M. DC. XLV. Poëtae, Rhetoris, Musici. Versa est Cythara mea in luctum. Hîc situs sum Poëta venae reverâ jam aridissimae; Nec quicquam tot pedes mihi profecêre, nisi ut citiùs vitae spatium percurrerem. Nam vix dicere inceperam, cùm eheu! mea clepsydra jam effluxit. Cecidi, eheu! Majori meorum, quàm meo dolore, nam flere nequeo: Qui me magnae Caeciliae fratrem spero. Non igitur tuum, ô viator, cupio fletum, sed flatum, sed spiritum, Ut organa pulsare possim, ne lugeas. Rhetoris. Rhetor eram, facundus eram, bene vivite, dixi. Aliud. Dixit, fluxit, vixit. Cottae Veronensis.
Sperabas tibi docta novum Verona Catullum:
Experta es duros bis viduata Deos.
Nulla animum posihac res erigat, optima quando
Prima rapit celeri Parca inimica manu.
Quae tamen ut vidit morientis frigida Cottae
Ora, suum fassa est crimen, & erubuit. Sannazarius l. 2. Epigram. Bernardini Roscij, quod composuit Bencius.
Hic ille Bernardinus extinctus jacet
Cognomine & re Roscius: quando fuit
Vtrâque linguâ, & carminis cultu potens
Pollénsque praeter caeteros: fuit, fuit,
Eheu fuit, non est: nisi esse dixeris
Quem mortuum viva omnis aetas efferet.
Requiem precare lector, & selix abi.
|| [379]
Alberti Pighij.
Ne turba tumulum Viator istum,
Sed asta reverenter & saluta
Sacratum cinerem viri sacrati.
Ille est Pighius hoc loco sepultus,
Aures qui Batavas ita expolivit,
Vt dicas sapere Atticos lepôres.
Quare tam bene dormiat, precare,
Quàm doctè, nitidéquè, & eleganter
Defendit Latiae decus thiarae,
Et morem statuit pium sacrorum.
Vtro id nomine debeant Latini,
Plus illi addubitent: utroque certè
Ingens promeritum viri fatentur. Jo. Latomus. Pierio Valeriano Patavij. Bellunensi, Poëtae, Rhetoríque amplissimo, cujus pia umbra non poenitendum hìc tumulum sortita est. Nam ut optabilis in patria, ita speciosius Patavij supremi officij decus fato amissum, virtute recuperavit. Petrus Carrarius, ac Joannes Baptista Rota, Patavini unanimes, grato, hospiti pos.
Pieridas dum Pierius sectatur, & orci
Nil timet insidias, hunc sera mors rapuit.
Illa necem, aeternae ostentant hae munera vitae,
Hinc medius vitae Pieriúsque neci.
Abstulit haec annos tristes; at praemia laudum
Atque animam hae servant, in vida mors moritur, BONONIAE. Philippo Beroaldo Seniori, civi Bonon. Viro omnium, quos aetas sua tulit, eruditissimo atque eloquentissimo, eidémque Humaniores litteras Parmae, Lutetiae, atque in patria, summa cum ingenij laude, atque audientium admiratione professo. Phil. & Vinc. filij haeredes, ex ipsius testam. PP.
Inunc & Vigila, noctésque absume legendo;
O hominum curae, caeptáque vana nimis! vixitan. LI. Men. VIII. obiit an. M. D. IIII.
|| [380]
Aliud.
Saepè novos linguae mirata Bononia flores,
Non alios legit, quàm Beroalde tuos
Te nunc amisso languent cum floribus horti,
Et flent delitias ad tumulum illa suas. Ejusdem. Myrteus.
Philippus ille candor, ille & optimus
Sophos jacet, lapísque candidissimus
Tegit, tegit Bononiae, Bononiae
Jubar, Viator asta & inspice, inspice
Mane, mane, Philippus ille te obsecrat,
Rogat, preceris omnibus, sacrum omnibus
Qui iter dedit, dedit. Lapis quoque obsecrat,
Preceris, ut rogi leves eum opprimant. Quintianus Stoa. M: Antonij Mureti. Romae.
Hic Marci caros cineres Roma inclyta servat,
Quos patria optâsset Gallia habere sinu.
Stat colle hortorum tumulus, stat proximus astris,
Quae propiùs puro contigit ille animo.
Tu sacros latices lacrumans asperge, viator,
Et dic: heu, linguae hîc fulmina fracta jacent. Pos. Julius Roscius. In tumulum M. Antonij Mureti.
Hospes sta, tacitúsque aurem arrige; námque Mureti
Fama hîc est cinerem post sua fata loqui.
Credere nec pigeat; nam tanti Rhetoris, & tam
Docti oris, mutus quî queat esse cinis? Bernardus Bauhus. M. Antonij Muretij Junioris.
Muretus minor hîc situs est, in flore juventae
Mors tulit, ut sensit mente animóque senem.
|| [381]
Jani Passeratij. Parisiis.
Hic situs in parvâ Janus Passertius urnâ.
Ausonij doctor Regius eloquij.
Discipuli memores tumulo date serta magistro,
Et vario florum munere vernet humus.
Et culta officio, mea molliter ossa quiescent,
Sint modò Carminibus non onerata malis.
Veni abij, sic vos venistis, abibitis omnes. Bassani.
Legitimum tumulo Bassani scribere carmen,
Qui cupis, hoc tantum scribe: Poëta jaces. Ejusdem:
Quid titulos quaeris? satis est tibi dicere: corpus
Hîc Bassanus habet; caetera fama dabit. Ejusdem.
Mantua, Pyramidem Pario quid marmore condis?
Bassanum capiat maximus ut tumulus.
Pyramidem perdis, perdis quoque marmora: totus
Bassani tumulo vix satis orbis erat. Ex Pamphilo Saxo. LUCAE PASII.
Quid fles? heu, jacet hic quia Lucas Pasius; unus
Eloquio doctus, carmine, jure sacre.
Falleris: impositi signum est hîc funeris, illi
Magnifica est tumulus magnificus patria.
Non tumulus domus est: populi nam pectore vivit,
Quid fles? viventi non dare fas lacrymas. Ex Eodem. Antuerpiae in Abbatiâ S. Michaëlis. ABRAHAMI ORTELII. Quem Urbs Urbium Antuerpia edidit. Rex Regum Philippus Geographum habuit,
|| [382]
Monumentum hîc vides. Brevis terra cum capit, qui ipse terrarum orbem cepit, Stylo & Tabulis illustravit, sed mente contempsit, Quâ coelum & alta suspexit, constans adversus spes, aut metus Amicitiae cultor, candore, fide, officiis. Quietis cultor, sine lite, uxore, prole. Vitam habuit, quale alius votum. Ut nunc quoque aeterna ei quies sit, votis fave Lector. Obiit IV. Kal. Jul. cI???. I???. XCIIX. Vixit annos LXXI. Mens. II. dies II XX. Colij ex sorore nepotes B. M. poss. J. Lipsius. Aliud. Viator pauca haec lege. Abrahamus Ortelius H. S. S. Patria mihi & domus haec urbs fuit. Titulus & munus Geographus Regius. Dum vixi, vidi utrámque fortunam publicam, sed vultu eodem: Meam propriam, uno animo & statu, modicus rei & spei, Facilem placidámque mihi feci. Quam nunc terram colo, vivus, item excolui manu, radio, colore: sed mente contempsi. Fatalem meam metam sine metu adivi, Cùm vixissem an. LXXI. Mens. II. D. XVIII. Mors obrepsit A. ∞. ???. XCIIX. IV. Kal. Jul. Tu bone bonum votum adde, & olim quieto quietem aeternam apprecare. Aliud Abrah. Ortelij.
Hic situs Ortelius. busti me fallit imago:
Qui jacet hîc, umbrae vix levis umbra suae.
Vin nosse Ortelium? mundi decurre theatrum.
Quantum opus est Orbis, tantus & ille vir est. Balduinus Cabillau.
|| [383]
Ahrahami Ortelij aliud. Nomine ubi Ortelius terrarum impleverat orbem, Semper victuris condiderátque libris. Condidit hoc tumulo corpus mortale, sed olim Quae suspirârat, spiritus astra adiit. Hinc nune aerumnas hominum vanósque labores Despicit, exemptum bis séque beatus ovat. Quaeque infra lunam sunt, puncti & pulveris instar Cernit ad aethery celsa theatra poli. Europámque viri monumento inseulpere fas est, Terram Asiam, & Libyen, Americámque novam. Conradus Rittershusius. D. O: M. Romae. Bencius hic situs est Musarum maxima curae, Orator, Vates, Rhetor & Historicus. Mureti auditor, tantum quo sae???e Magistrum Discipulo memorant complacuisse sibi. Qui passu propiore Ducis vestigia magni Dum sequitur, dedit hos Calliopeia sonos: Carmine & Eloquio minor uno hoc Bencius esto. Ast reliquis major Bencius esto meus. Obiit Anno M. D. XCIV. Eduardi Carni. Romae. Eduardo Carno Britanno I. C. Oratori, summis de rebus Brittanniae Regum ad Imperatorem, ad Reges, bísque ad Romanam & Apostolicam sedem; quarum in altera legatione à Philippo Mariáque piis Regibus missus, oborto deinde, post mortem Mariae, in Britannia schismate, sponte patriâ carens ob Catholicam fidem, cum magnâ integritatis, veraeque pietatis existimatione decessit. Hoc monumentum Galfridus Vachanus, & Thomas Fremannus amici ex test. Pos. Obiit M. D. LXI. 14. Cal. Febr. Andreae de Castro, Ibidem.
Adsit & legat haec notata vitae,
Trepidet, moneo, licet juventa
|| [384]

Sis forti atque animo potens, eundum est,
Nec quâ, scire licet, viâ, venit mors,
Clam per mille modos; en ipse florens
Equi caelce feri peremptus hic sum.
Quare vivito jam bene ac paratus. Andreae de Castro, juveni Salmant. & quidem frugi, fatorum invidiâ ac spe crescente erepto, Christophorus de Castro avunculus paterna pietate posuit. Vixit ann. XXVI. Obiit. 26. Januar. anno M. D. XXI. Neapoli, in S. Antonio. Joan. Bapt Solanus Valentius, Vir tam Mathematicis quàm Philosophiâ apprimè eruditus, dum Ophthalmiam ex assiduis studiis contractam curare studet, remedium quaerens, in mortem incurrit. Anno aetatis suae XXX. Obiit M. D. XLV. V. Kalend. April. hora III. M. H. M. F. C. Alvarus Quadrata Episcopus Venusinus. Suessae ad Fraedicatores. Augustini Niphi Philosophi. Dum lapidi titulum maerens Gaeleacius addit. Et tristi curat sunera cum gemitu. Si quis bonos tumuli: non hoc tibi, Niphe, supremum. Sed patriae, & misero stat mihi munus, ait. Nae vivis meliore tui tu parte. Le vamen Nos luctus mediis quaerimus in lacrymis. Arimini. THEMISTH BYZANTINI, Philosophorum sua tempestate Principis, reliquum. Sigis. Pandulphus Malatesta Pand. F. Belli Pelopon. adversus Turcarum Regem Imperat. ob ingentem eruditorum, quo flagrat, amorem. huc adferendum, intróque mittendum curavit M. CCCC. LXV. Vicetiae in D. Laurentij. Ferreti Brexani, & suorum. Heîc situs est clarâ Ferretus origine vates, Scaligeros decnit quem tecinisse Duces.
|| [385]
Scripsit & annales, Genuense & in ordine bellum, Et nova de priscis carmina temporibus. Et decus hîc patriae, Ferretae hîc gloria gentis, Hic locat aeternum nomen, & ossa lapis. MANTUAE. Joan. Francisci Pusteriae. Gallorum veterum scribis dum stemmata regum, Quicquid & occiduae contigit Hesperiae. Quot reges pictis posuerunt jura Britannis, Quos Hunni, & Rußi, quósque Polonus habet. Ecce im maturos carpsit mors invida fructus, Concidit & durâ sylva tenella manu. Quae siculta meâ poterit repararier arte, Florescet nitido marmore Sylva magis. Vixit annos XLII. M. V. D. XIII. Obiit III. Id. Mart. M. D. LXXVI. BENEDICTI JOVII. Comi. Quem invida mors voluit esse mortuum, historia, patria, orationes & carmina Benedictum Jovium mori non sinunt. Julius Episcopus Nucerinus memoriae: patris opt. P. 1556. Joanni Baptistae Manso, Temporis dente non manso, sed totum mansuro per aevum, ad grandia nato, grandibus noto: Musarum pignori, sivè mavis alumno, virgines enim Musae: In versibus concinnandis concinno, emunctae naris: In oratione soluta nequicquam soluto: Suadae medullae: Academiis, Academicis, Praesidi, Praesidio: Ad patrocinandam literatorum multitudinem multo: Maronum Mecaenati, Mecaenatum Maroni: Inter militum numerum haud numero: Ambidextero, verè Caesari, ni regnum defuisse???: OTIOSORUM ACADEMIA, tragico velata syrmate, parenti suo parentat. Josephus Baptista.
|| [386]
Caroli Viruli. Hîc Carolus situs est, Virulus cognomine dictus: Sed piet as magnum quem probat esse virum. Lauretani. Mortuus hic toto proficisceris orbe superstes, Lauretane, jacent ossae, triumphat honor. Ad Lauretani tumulum contendat oportet, Qui Lauretanum non reperire velit. Des. Erasmi Roterodami. Magnus Erasmus obit, cui non habuit prior aetas. Sed nec posterior est habitura parem. Aliud. Postquam importuno fato consumptus Erasmus, Desiit humanâ conditione frui: Romani periêre sales, periêre lepôres, Et periêre omnes deliciae, & Veneres. Et periêre novem decimâ cum Pallade Musae, Et periit blandis Gratia mista jocis. Et sic unius perierunt omnia morte. Ogravis, ô doctis mors lacrymanda Viris! Didacus Pyrrhus. Aliud. Hoc quicúnque leges, signatum marmore saxum, Erasmus jacet hicmortuus, hoc satis est. BASILEAE. Christo Servatori. Des. Erasmo Roterodamo, viro omnibus modis Maximo, cujus incomparabilem in omni disciplinarum genere eruditionem pari conjunctam prudentiâ posteri & admirabuntur, & praedicabunt. Bonifacius Amerbachius, Hieron: Frobenius, Nic. Episcopius, Heredes & nuncupati supremae suae voluntatis vindices, Patrono optimo, non memoriae, quam immortalem sibi editis lucubrationibus comparavit, iistantisper, dum orbis terrarum stabit, superfuturo, [387] ac eruditis ubíque gentium colloquuturo, sed corporis mortalis, quo reconditum sit, ergò, hoc saxum posuêre. Mortuus est 4. eidus Jul. jam septuagenarius, ann. à Christo nato M. D. XXXVI. Ulrici Hutteni Epitaphium in Insula Lacus Tigurini. Hic Eques auratus jacet, oratórque disertus, Huttenus vates carmine & ense potens. Leonardi Aretini Oratoris & Historici. Leonardus Brunus Aretinus, Graecis Latinísque litteris eruditus, Quarum decus ipse primus in Italia, à multis seculis Barbarorum immanitate proculcatum, rursus erexit, atque restituit. Cui rei esse poterunt documento egregia ipsius opera, partim ab eo conscripta, partim è Graeco in Latinum optima fide traducta. Magister epistolarum Pontificis Rom. fidelis pariter ac integer. Florentiae demum à secretis Reipublicae constitutus: Cujus historia quóque ab eo eleganter descripta in manibus habetur. Tandem senex divitiis & gloriâ plenus, Functus vitâ decessit Florentiae anno salutis M. CCCC. XL. AEtatis LXXIV. Reusnerus. Florentiae in templo S. Crucis. Epitaphium LEONARDI ARETINI.
Postquam Leonardus è vitâ migravit,
Historia luget, Eloquentia muta est,
Fertúrque Musas tum Graecas tum
Latinas lacrymas tenere non potuisse. BLONDO FLAVIO Romae. Foroliviensi historico celebri, multorum Pontif. Rom. Secretario fidelissimo, Blondi quinque filij patri benemerenti unanimes posuêre. Vixit Ann. LXXI. Obijt prid. Non. Jun. Anno Salutis M. CCCC. LXIII. Pio Pontifice Max. sibi natísque favente. Pars III. Epitaph.
|| [388]
Fui, non sum. Estis, non eritis. Nemo immortalis. Moriens ut viveret, vixit ut moriturus. Aliud. Eruis è tenebris Romam dum, Blonde, sepult am, Es novus ingenio Romulus atque Remus. Illi urbem siruxêre rudem, celeberrima surgit Haec eadem studiis ingeniose tuis. Barbarus illam hostis ruituram evertit, at isti Nulla unquam poterunt tempora obesse tuae. Jure triumphalis tibi facta est Roma sepulcrum Illi ut tu vivas, vivat ut illa tibi. Janus Vitalis. Flavij Blondi aliud. Flavius Blondus Forolivij, AEmiliae viae urbe celebri natus: Magni judicij, & rari sollicitíque ingenij homo. Qui magno ausu, singulari industriâ, nec infelici eventu, multorum annorum intermorientes res gestas è tenebris excitare orsus. Praeter Decadas, admodum erudito operosóque volumine, de Româ triumphante collapsâ, eáque demum instauratâ, publicato, summam in litteris auctoritatem adeptus est. Eugenio Pontifici Max. à Secretis, Ob insignem operam, atque industriam, in antiquis recentibúsque rebus, Italiae praesertim, & urbis Romae, meritò suspiciendus. Obiit Romae septuagenarius, anno Christianae salutis M. CCCC. LXIV. in Capitolio, extra limen Deiparae Virginis sepultus. Reusnerus. B. Platinae Historici. Bartholomaeus (qui & Baptista) Platina Cremonensis. Planè egens & obscurus, unóque tantùm ingenio nobilis. A Pio Pontif. Max. ob doctrinam & eruditionem eximiam Romae Sacerdotio exornatus minori. A Xysto Pontifice demum Bibliothecae praefectus Vaticanae.
|| [389]
Insigni probitate, virtute, fide praestans. Praeter caetera opera Philosophica, de vero bono, veráque nobilitate, déque honestâ voluptate, & de optimo cive, aliáque complura, graviter conscripta; Pontificum Romanorum vitas, bonâ fide, & veritate simplice, accuratè complexus. Obiit Romae senex fato functus, Quirinalem domum cum Laureto ad coronandos Poëtas Pomponio relinquens. Sepultus in exquiliis ad Mariae majoris templum. Claruit Anno M. CCCC. LI. Tumulus. Quisquis es (si pius) Platinam & suos ne vexes; Angustè jacent, & soli volunt esse. Domitij Calderini Poëtae. Domitius Calderinus, Veronensis agri oppido Calderia. calidis aquis nobili ortus: A prima adolescentia, acri flagrantíque ingenio ad Gloriam anhelans Patrono in studiis litterarum usus BESSARIONE Cardinali amplissimo: Poëta elegans. Poëtarum interpres Romae acutus, & solers: Quorum obscura sensa admirabili reconditae lectionis testimonio dilucidavit egregiè. Litterarij splendoris assertor, ac omnis obscuritatis illustrator passim acclamatus. Commentariis interpretationum editis non sine aemulorum invidia, Quum digna multis saeculis opera conciperet, Febre extinctus rabida, florens aetate, laudéque moritur, bonorum omnium cum luctu incredibili Romae sepultus. Reusnerus. Ejusdem. Hunc Domiti siccis tumulum qui transit ocellis, Vel Phaebi ignarus, vel male gratus homo est. Intulit hic vatum caecis pia lumina chartis: Obstrusum ad Musas hic patefecit iter.
|| [390]
Hunc Verona tulit, docti Patria illa Catulli: Huic let hum, atque urnam Roma dedit Juveni. Angelus Politianus. Ejusdem.
Asta, Viator, pulverem vides sacrum,
Quem verticosi turbat unda Benaci.
Hoc mutat ipsum saepe Musa Libethron,
Fontémque Sysiphi, ac vireta Permessi.
Quippe hoc Domitius vagit solo primum
Ille, ille doctus, ille quem probè nosti
Dictata dantem Romulae Iuventuti,
Mira eruentem sensa de penu Vatum.
Abi, Viator, sat oculis tuis debes. Idem. Antonij Campani. Senis. D. O. M. Campanus jacet hîc nostri clarum decus aevi, Eloquio resonans, carmine, & historia. Nec tamen hîc totus: sola hîc sunt ossa. petivit Caelum anima, ast orbem gloria, corpus humum. Interiit corpus: vivit sed gloria: vivit Spiritus. in solo corpore mors potuit. Vixit an. L. Obiit an. sal. 1477. Aliud. Campanus jacet hîc humili contectus in urna, Qui vaga, dum vixit, sidera transiliit. Historicus scripsit: dixit: cecinitque: nec alier Philosophus toto clarior in Latio. Nil majus natura tulit: miracula caeli Hujus in ingenio cincta stetêre Viri. Deserto lugent Parnassi fonte sorores. Et tumulus refugas lucis hic unus habet. Vos quibus ingenium est: en quò contendimus omnes: Virtutis sola est gloria, quae superest. Platina. Aliud ejusdem. Campani ad tumulum sedet, & facundia muta est: Quo cum nempe viro tota propè interiit.
|| [391]
Aut si quid loquitur, triste est, & flebile: linguam Contenta in cladeis expediisse suas. Latomus. Emmanuelis Chrysolorae Byzantini.
Hic est Emmanuel situs
Sermonis decus Attici,
Qui, dum quaerere opem patriae
Affectae studet: huc ijt.
Res bellè cecidit tuis
Votis Italia, hic tibi
Linguae restituit decus
Atticae, antè reconditae.
Res bellè cecidit tuis
Votis Emmanuel, solo
Consecutus in Italo
AEternum decus es, tibi
Quale Graecia non dedit,
Bello perdita Graecia. Pogius. Epitaphium Emmanuelis Chrysolorae Byzantini. Constantiae.
Ille ego, qui Latium priscas imitarier artes
Explosis docui sermonum ambagibus, & qui
Eloquium magni Demosthenis & Ciceronis
In lucem retulit Chrysoloras nomine notus,
Hic sum, post vitam peregrina sede quiesco.
Roma meos genuit majores; me bona tellus
Byzantina tulit: cineres Constantia servat.
Quo moriare loco, nil refert, undíque coelum,
Poenarúmque locus mensura distat eádem. In Saxo Fornicis. Ante aram situs est D. Manuel Chrysolora, miles Constantinopolitanus, ex vetusto genere Romanorum, qui cum Constantino Imperatore migrarunt: vir doctissimus, prudentissimus, optimus, qui [392] tempora generalis Concilij Constantiensis diem obiit, ea existimatione, ut ab omnibus summo Sacerdotio dignus haberetur. Die 15. April. Conditus est anno 1415. Elogium Ejusdem. Emmanuel Chrysoloras Byzantinus: Summâ dignitate, & in docendo liberalis Ingenij humanitate praestans: Qui primus graecas litteras, variis Barbarorum irruptionibus expulsas, post DCC. annos in Italiam reportavit: Legatus eò missus à Joanne Byzantino Imper: auxilij contra Turcarum Tyrannum impetrandi causâ: Quâ in Regione subsistens posteà, Venetiis primùm, & mox Florentiae, Romaeque, ac demum Ticini, praemiis eum ingentibus evocante Joanne Galeacio Principe: Graecarum litterarum studium excitavit feliciter: Ex cujus scholâ, tamquam ex equo Trojano, innumerabilis praestantiss: ingeniorum prodiit soboles, in Europam universam: Constantiae demum in Synodo mortem cum vitâ commutavit: Anno salutis Christianae M. CCCC. XV. Reusnerus. Georgij Trapezuntij Rhetoris & Philosophi. Summo vir ingenio, & ad lucubrandum maximè valido, vehementíque: Peripateticae Sectator scholae in Philosophia perstudiosus: Summus Admirator Aristotelis: Platonis contemptor maximus: Cujus dogmata etiam, & mores, famoso edito volumine, peracerbè ac insolenter incessere minimè verecundatus est; Primus ferè Graecorum Romae, eo tum saeculo renascentibus litteris, Interpres Autorum Graecorum existimatus felicissimus: Quod liquidò ex compluribus non Philosophicis solùm Aristotelis, Hermogenis, Ptolomaei: sed & sacris, Eusebij, Cyrilli, Chrysostomi, Gregorij Nisseni, & aliorum operibus in latinum conversis constat. Obiit Romae senex decrepitus, ac propemodum delirus, & quasi repuerascens. Claruit anno M. CCCC. XXXV. Reusnerus.
|| [393]
Epit Georgij Trapezuntij Apost. Secretarij.
Quum nomen tumulus meum loquatur,
Qui sim, vel fuerim, vel hic sepultus
Dormiam an vigilem, rogare noli,
Et turbare meam, precor, quietem.
Nam cur ingenij tot illa nostri,
Tibi inquam, monumenta publicavi
Quàm nunc ne fieres mihi molestus,
Atque me melius, mea inde nosces. Antonij Bentivoglij. Bononiae.
Si lacrymis celebres fas est ornare sepultos,
Flete super positi, deprecor, ossa viri.
Vos quoque Pierides heu! tundite pectora palmis,
Aonio latice proluit ora suis
Antonij nomen cunctis memorabile saeclis,
Bentivolae gentis fama perennis erit.
Clarus qui titulis heu legibus atque togatus,
Magna gerens clero funera saeva tulit! Francisci Philelphi Ibidem.
Abstulit insignis corpus fera Parca Philelphi;
Ingeniis grassans mors nocuisse nequit. Davidis Willyanis. Ibidem.
Gallia me genuit ipsis habitata Britannis,
Anglia me nutriit, Oxoniaeque docent.
Orator Romam lustris bis quinque peractis
Dum veni, morior; haec tibi lector, abi. Hieronymi Guidoboni Cariathini. Dorthonae.
Hic situs ect cumulus virtutum, clarus & idem
Et Latiae, & Thuscaefama decusque lyrae.
Hic situs, & non hîc corpus tristemque senectam
Hic equidem ut tritas exuit exuvias.
Verùm ipse is nunquam non est nam non bene cunctis
Virtutum cumulus conditur in tumulis.
|| [394]
Joannis Sambuci Caes: Historici. Vienna
Sambucus linguas coluit qui doctus, & artes,
Cui natale fuit Pannonis ora solum.
Caesaris Historicus praemissi temporis acta,
Et dignos scripsit cognitione libros.
Aonios inter meruit quoque nomen olores,
Carmine jucundum qui cecinêre melos.
Ante diem quamvis, Musis plorantibus, ipsum
E medio tulerit mortis avara manus.
Ipse tamen superest, meliori parte superstes
In caelis animâ, nomine clarus humo.
Nil in solertes Musarum juris alumnos
Mors habet: à Musis doctus obire nequit. Nicolai Copernici Mathematici, qui obiit anno 1543. in Prussiâ.
Non parem Paulo veniam requiro,
Gratiam Petri neque posco; sed quam
In crucis ligno dederas latroni,
Sedulus oro. Aliud.
Heîc pôstus est Copernicus. Satis dixi.
Terram moveri, stare credidit solem.
Narra hoc viator caeteris, & ignosce. Jac. Balde. Elogium Nicolai Copernici Mathematici. Nicolaus Copernicus Torunaeus Borussus, natus anno M. CCCC. LXXIII. Mathematicarum studiis disciplinarum eruditissimus: Aristarchi potissimùm Samij Paradoxa secutus: Quum terram mobilem, solem in medio universi immobilem, non tam re & veritate, quàm specie quadam, & salvandae doctrinae suae causâ, constitueret:
|| [395]
Revolutionum tabulis in lucem editis, unà cum Canone Triangulorum: Caeterà, vir insigni pietate, virtute, morum humanitate praeditus: Moritur septuagenarius anno Salutis Christianae M. D. XL III. Reusnerus. Eteostichion
Ex hoc excessit tristi Copernicus aevo:
Ingenio, astrorum & cognitione potens. Joseph à Pinu. Joan, Schoneri Mathemat. Joannes Schonerus Carolostadius in Francia natus, anno M. CCCC. LXXVII. Astrologus aequè, ac astronomus excellens; Qui Mathematum studia plurimùm operâ Industriâ que suâ, & auxit, & illustravit: Resolutarum tabularum opere illo egregio, sine quibus Theoricae, ut vocant, motuum caelestium, luce carent suâ, in publicum edito: Unà cum altero illo Genethliaco opere antecessoris sui Regiomontani multis modis aucto, atque locupletato: Quo ipse multa non ab aliis modò tradita, sed & à se longo observata usu, unum in corpus digesta explicavit planissimè, & tanquam dissipatas aedificij partes, extruxit bellissimè: Praeclarè de re literariâ universâ meritus: Obiit Noribergae Septuagenarius XVI. Kl. Februar. Anno Domini M. D. XLVII. Beati Rhenani. Beatus Rhenanus Cog. Bildius, Selestadij, Alsatiae oppido natus, anno M. CCCCXXCV. Sub Cratone Udenhemio, & Hieron. Gebuvilero primò in patria eruditus:
|| [396]
Lutetiae dehinc, & Basileae sub Clariss. Doctorib. doctrinae maturitatem adeptus: Magni illius Erasmi summus Amicus & familiaris: Privilegio civilium vacationum in patriâ à Carolo V. Caes. impetrato: Privatus sibi domi potiùs, quàm aliis vivens vitam planè Philosophicam absque ullo maleficio, ulláve injuriâ: Multis Graecis atque Latinis scriptoribus restitutis in integrum, atque recognitis. Rerum praesertim Germanicarum indagator sagacissimus, adeóque omnis antiquitatis studiosissimus: Qui & patriae suae ornamento, & exteris admirationi fuit: Sed & praeter excellentem doctrinam, innocentiae, humanitatis, pudicitiae, omnis denique officij, & probitatis laude commendatissimus: Gratus omnibus, nemini gravis: Obiit Argentorati, ex thermis. Martiis rediens, anno aeratis LXII. Selestadij in patriâ sepultus, anno Domini M. D. XLV II. Reusnerus: Adriani Junij. Middelburgi in Abbatiâ Praemonstrat: D. O. M. S. Adriano Junio Hornano Philosopho, Medico, Poëtae celeberr. Bataviae Historico fideliss. Cujus in omni disciplinarum genere exquisita eruditio, singularis industria, multiplex linguarum scientia, pari conjuncta comitate, Doctorum omnium admirationem laudémque meruit. Post varia incomparabilis ingenij monumenta, quibus aeternam sibi memoriam comparavit, sub hoc marmore condito Patri opt. de se merito Petrus Junius maestissimus pretatis ergò P. C. Vixit ann. LXIII. obiit XVI. sibi cognominis mensis, Anno Salutis Christianae cI???. I???. LXXV.
|| [397]
Aliud, Autore Jano Douza.
Junius hic situs ect: ultra ne quaere, viator,
Oculísque sat debere te tuis puta,
Tam magni spectare viri queis contigit urnam.
Oculi ô beati, ô verè ingens spectaculum! Adriani Scorelij Manibus. Nicolaus Nicolaius Grudius.
Lustrata Ausonij post culmina sacra Quirini,
Regnáque sollicito Gallica trita pede,
Ad patrias reduci sedes proavitáque rura
Vt juveni secuit stamina Parca tibi,
Hollando quà stat nimium vicina profundo
Felix rurigenis Scorela delitijs;
Haud volupe est (inquit) mihi scindere fila poëtae,
Nec mors aeternis vatibus ulla venit.
At fatis parere mihi, tibi ludere fas est,
Perpetuum Eysiis perfruiture locis.
Laudibus ornasti patriam: memor illa rependet
Eloquium cineri semper amica tuo.
Quin etiam (ventura licet si pandere Parcis,
Et nostrum quicquam ponderis omen habet)
Istius ut faciem obruerint telluris arenae,
Quas vomit emotis Ennosygaeus aquis;
Ipse per ora virûm volitabis vivus: & illa
Nomen inextinctum post sua fata feret. Adriani Schrieckij. D. O. M.
Siquis Belgica personare verba
Primaeva cupis instituta Jone,
Et quae mystica denotent, quibúsve
Sint affinia vocibus Syrorum,
Chaldaeaeque & Hebraicae loquelae,
Et Grai???, Scythicaeque, Celticaeque,
Et quam prisci Aborigines sonabant,
Et lunâ populi sati priores,
|| [398]

Et quam Barbarus, aut Latinus orbus,
Mirandos cape Schrieckij libellos:
Lingua totius hic patescit orbis.
Hunc jam plurima talia inchoantem,
Aures qui sibi credulas pararet,
Et famam strueret perenniorem:
Strinxit livida mors, viroque in uno
Tot mysteria, tot bona interemit.
Luge quisquis es, undecunque lector.
Linguatotius hic silescit Orbis. Scripsit Justus Rycquius. Leodij in D. Martini. Andreae Papij Gandensis. Dardanidae, Ausonij, Gandenses, Musica, Phaebus, Multiscij flerunt tristia fata Papi: Quicùm plus nimio malefidis credidit undis Corpus, abit Mosaesub vada caecamiser. Andreas Papius Gandensis Hujus aedis Canonicus, utriusque linguae peritiss. Musicus & Poëta optimus, Magni illius Eaevini Torrentij Antuerp. II. Episc. Nepos & Alumnus, Dum Syrios pertaesus ardores ad Lontigerorum turrim Aquae silenti se committit, Meando remeando tandem fatiscens occidit, Id. Julij cIc. Ic. LXXX. triduo pòst hic sepultus. vivat & aethereâ luce fruatur. Hoc Papio posuit Janus collega Guilelmus. Antonij Meyeri. Patri suo M. Ant. Meyero Uleterano Gymnasij Thenensis Triennio, Cameracensis septennio, & Atrebatensis totis XXXVII. Ann. Moderaton, Historico ac Poëtae, Libris variè editis, & discipulis toto Belgio dispersis: celebri,
|| [399]
Hoc monumentum pos. Philippus Meyerus Cum Antonio F. Atreb. superstit. Annoc cIc. Icc. VII. Ut piis manibus bene sit, magnum numen precare, Tuae sortis memor. Arnoldi Eyckij Utrajectini. Eyckius hîc jaceo, quem Trajectina juventus Viventem coluit, posteritásque colet. Moribus & gestu vivo insuper ore docebam Nuper, nunc sileo, sed mea scripta docent. Arnoldus Buchelius. Romae in D. Mariae de Populo. Alexandro Magio Patricio Bononiensi, morum gravitate, & innocentiâ conspicuo, praeter insignem in utriúsque Jurisprudentiae laude praestantiam omnis politioris doctrinae cognitione ornatissimo, qui Bononiae & Maceratae publicè plures annos professus, mox Bonifacij Cardinalis Prolegatus, mirum eruditionis, vigilantiae, integritatis specimen dedit. Fani fortunae urbem pari virtute rexit: demum in urbem reversus, variis in Congregationibus probi doctíque Viri munere egregiè perfunctus, in ipso honorum limine immatura est morte praereptus. Idem Bonifacius Card. Bevilaqua amico incomparabili; Joannes Magius fratri dulcissimo. PP. In obitum Christoph: Raphelengij, qui hydrope interiit.
Fatis Viator ferreisque Numinum
Semper minorem legibus mentem gere.
Rerum procellis, & voraginum ferox
Semper redundans horret humanum mare:
Sortísque vento turba mobilis sumus.
Collo minacis pendet aeternum Dei
Districtus ensis: impoténsque casuum
Despumat in nos, turbinúmq; audax fragor.
Eheu virentis fervor ille, & igneae
Robur juventae dulce, corque nescium
Insanientis ceáere ictibus Deae,
|| [400]

Fortunáque ipse qui fuit sibi; jacet
Eheu Viator, ah miser, miser, jacet
Raphelengianae culmen alterum domus.
Caelóque dignum possidet tellus virum.
Ab aeviternis ille chartarum notis
Et imminentis omnibus fati manus
Aggressus arte, quae perennibus modis
AEternitatis ala, vitáque omnium est,
Quoscunque rectus pectoris vigor rapit,
Deûmque ad altas impetus vehit fores;
Heu interemptus fluctibus jacet suis,
Suúmque secum gessit infelix mare,
Vndis ab ipsis quas creavit obrutus,
Vivóque pontus, venter, & fluctus fuit,
Suíque vixit hospes & comes mali,
Longéque ab undis inter undas occidit. Aliud. Quid procul hybernis agitatas fluctibus undas, Et metuis dubias aequoris ire vias? Oceanúmqne altos sorbentem fluctibus aestus Caeruleíque hospes tristia regna Dei? Qui jacet hic, secum proprias tulit ah miser undas, Et mare, quo periit obrutus, ipse fuit. Ipse sibi, miser, unda fuit, pelagúsque, Viator, Inque utero fluctus, & sua fata tulit. Sic, licet in terris, undas tulit ille, solóque In medio, medias occidit inter aquas. Daniel Heinsius. Francisci Raphelengij. Aspicis exilem tumuli se tollere molem, Leníque terram vertice, Exiguo puram gremio quae possidet umbram, Manesque nobiles, procul Hinc fuge, cui scelerum cura est, cui gloria rerum Ventosa pectus concutit: Virtuti patet ille locus, solíque beatus Sacer modestiae vacat. Virtutum
|| [401]
Virtutum domus est: jacet hic Raphelengius ille, Ingentis Europae decus. Huic oriens Aurora suos ediscere soli Permiserat lubens sonos, Turcarúmque domi residens transduxit honores, Nillíque cognitus licet Cum patriis Batavis Arabas confudit & Indos. Ah hospes ah, en, qui fuit Sol oriens nobis, linguasque orientis ah ortu Trans vexit; occidit tamen. Daniel Heinsius. Memoriae Nobil. & Doct. Juvenis Georgij Dousae magni Jani Dousae f. Quid cineres isto frustrà, quid & ossa sepulchro Quaeris Viator, corporisque reliquum? Aspicis hic nudum modò nomen. coetera Pontus Nerêi furentis aula sortitô tenet. Dousiades manibus Turcarum elapsus & oris Phocis in alto victima infelix jacet. Qui variásque hominum sedes advectus & urbes Vtrámque Phaebi vidit ardentis domum. Hunc pater Oceanus tandem, viridísque Palaemon Thetísque toto conditum ponto tegit. Sic potuit totam qui vivus cernere terram; Olli sepulchrum contigit, totum mare. Daniel Heinsius. In obitum Jani Dousae filij. Navita qui magni percurris sydera coeli, Vndámque fundis aureo polo duce, Inter & umbrosae taciturna silentia lunae Flammantis altam consulis mundi viam. Seu Batavis, seu Mattiacis è finibus ortus Percurris altam Nerei patris viam; Desine mirari niveo quòd proxima Cygno Non una sicut antè fulgeat lyra.
|| [402]
Dousiades nocte hac patrio donatus olympo est, Suámque magno consecrat lyram polo. Daniel Heinsius. Lugduni Batavorum. Josephi Justi Scaligeri. DEO Opt. Max. Sacrum. Et AEternae. memoriae. Josephi. Justi. Scaligeri. Jul. Caes. à Burden. F. Principum. Veronensium. nepotis. Viri. qui. invicto. animo. una. cum. Parente. Heroe. maximo. contra. Fortunam. adsurgens. ac. jus. suum. sibi. persequens. imperium. majoribus. ereptum. ingenio. excelso. labore. indefesso. Eruditione. inusitata. in. litteraria. rep. quasi. fataliter. recuperavit. sed. praesertim. ejusdem. modestiae. quod. sibi. fieri. vertuit. iidem. qui. in. urbem. hanc. vocarunt. Curatores. Academiae. ac. urb. Coss. hoc. in. loco. monumentum. P. E. L. C. Ipse sibi aeternum in animis hominum reliquit. Ejusdem. Epitaph: I. Regius à Brenni deductus sanguine sanguis, Qui dominos rerum tot numerabat avos, Cui nihil indulsit sors, nil natura negavit, Et jure imperij conditor ipse sui. Invidiae scopulus, sed caelo proximus ipsi, Illa Iuliades conditur, hospes, humo. Centum illic proavos, & centum pone triumphos, Sceptráque Veronae, sceptrigerósque Deos. Mastinósque Canésque, & totam ab origine gentem, Et quae praeterea non bene nota latent. Illic stent aquilae priscíque insignia regni, Et ter Caesareo munere fulia domus. Plus tamen invenies quicquid sibi contulit ipse, Et minimum tantae nobilitatis eget. Aspice tot linguas, totúmque in pectore mundum: Innumeras gentes continet ille locus.
|| [403]
Crede illic Arabas, desertáque nomina Paenos, Et crede Armenios, AEthiopasque tegi. Terraerum instar habes: & quam Naturae negavit Laudem uni populo, contigit ille viro. Epitaph: II, Invidiae Domitor, monstrorum interritus: in que Improbitas vires fregit & ira suas. Tanto animis major, quanto crudelior hostis Verteret, in sacrum tela cruenta caput. Dîs genitus, divis nunc redditus, hîc jacet, hospes, Juliades: quantum claudere terra solet. Occidit & saevus Trojae populator Achilles. Hectoreos cineres Ilia clausit humus. Clausit & Ajacem Rhaetei in littore ponti: Exuvias ingens Herculis Oeta tulit. Iuliadem tantis aequalem Heroibus, aequa Nominibus tantis terra Batava tegit. Virtutem ne quaere, hospes: patet orbis utérque, Non alio virtus clauditur ulla loco. Caelum animis, arbem heroes virtutibus implent. Quod superest, tellus quaelibet apta, tenet. Mau solea tegunt priscos insignia Reges, Vnde illi generis gloria prima venit. Regibus hoc satis est. toto jacet altior orbe, Qui propriis totam laudibus implet humum. Epitaph: III. Temporum emendatori.
Lux illa terrae, cujus ultimi nomen
Novêre Seres, quem perusta gens Phaebo
Indi loquuntur, cujus impetum livor
Adhuc tremiscit; ut Leonis extincti,
Nec prosuturis eminus petit telis,
Semen Deorum, Caesaris sui proles,
Iocus protervae ludicrúmque fortunae,
Sed major ipsa, pallidóque livore,
Et utriúque Victor, hoc jacet busto.
At ne quid aevi saeculíque vis possit, Pars III. Epitaph.
|| [404]

Diesque longa deleat viri nomen
Quo majus orbis altiúsque nil vidit,
Devinxit ipsum Scaliger sibi tempus. Josepho Scaligero linguarum propè omnium perito, Temporis emendatori, antiquae Astrologiae illustratori. Solus qui totum discendo exhauserat orbem Naturae sibi vix sufficientis opus, Omnia conatus per vaserat omnia, proles Caesaris, & vidit nil superesse sibi. Jam puero Graij, puero cessêre Latini, Dat puero victas Martia Roma manus. Insequitur Phaebum (tanta est audacia mentis) Et pariter per quas proficit ille vias. AEthiopes cedunt, cedit gens conscia Nili, Et cui Nilus adhuc dissimulatur, Arabs. Cedunt Armenij, cedunt Persaeque Syríque: Et si quem medio conspicit Orbe dies. Tendit in occasum, sed postquam cesserat ortus: Hic quóque quae discat, caetera doctus, habet. Temporae restabant: vastum complectitur aevum, Et toto major tempore, tempus ebit. Quid superest Natura? pudet. jam exhauserat orbem. Si dederis caelos, hîc quoque mente suit. Daniel Heinsius. Justi Lipsii Epitaphium. Quod Lovanij visitur in aede D. Francisci.
Quis hic sepultus, quaeris? ipse edisseram.
Nuper locutus & stilo & linguâfui;
Nunc altero licebit. Ego sum Lipsius:
Cui litterae dant nomen, & tuus favor.
Sed nomen. ipse abivi. abibit hoc quóque:
Et nihil hic orbis, quod perennet, possidet.
Vis altiore voce me tecum loqui?
Humana cuncta fumus, umbra, vanitas,
Et Scenae imago, &, verbo ut absolvam, Nibil.
|| [405]
Extremum hoc te alloquor: AEternum ut gaudeam, tu apprecare. Justus Lipsius vixit annos LVIII. menses V. Obiit anno Christiano cI???. I???c. VI. X. Kal. April. Lapidis sepuloralis Inscriptio, in dictâ urbe & aede. JUSTI LIPSI Quod claudi potuit, hic jacet. S. P. Q. Antverp. Inclyti Viri famae, orbi notae; Virtuti, caelo receptae, H. M. P. D. O. M. V. C. Justo Lipsio: tanto erudiendae pubis artifici, ut solus dignus visus sit, qui scholam introiret: rerum autem civilium, militarium, aliarúmque scientiarum adeò perito, ut solus dignus visus sit, qui eò non accederet: qui id apud posteros obtinuit, ut non homo, sed doctrinae & eloquentiae nomen habeatur. Cujus antiquior stilus tantam speciem habet, quantam religionem; recentior compositionem adeò diligentem, ut nec cura reprehendi queat: imò quem semper suo ingenio, numquam alieno judicio scripsisse quis velit: & cujus salsam jucunditatem, nullius adfectatio, licet ab argutulis sciolis incassum tentata, consequi potuerit. Viro deníque dignissimo, ut quemadmodum summa in Deum religione, in patriam pietate, motum integuitate, & in omnes humanitate summa, ceteris aevi sui Doctoribus praecelluit; ita ei firmior valetudo, ac vita longior contigisset. Seb. Rolliardus amicitiae epistolis contractae Mnemosynon moer. posuit. Aliud. Lipsius hoc parvo tumulo jacet. haud jacet; erro: Non adeò exiguo clauditur ille loco. Lipsius immensi sactus novus incola caeli, Nunc laetus terras despicit & maria. Quaeque priùs mundi calamo damnârat & ore Vana, mage ex vero vana fuisse videt.
|| [406]
Attamen in maesto quid vult sibi marmore nomen, Quódque ille dignum nomine carmen adest? Nempe reformandus vitae melioris in usum, Hic veteres posuit Lipsius exuvias. Aliud. Quis lapis hic? bustum. quae circum pompa? Camaenae. Quae gemit hìc? Pietas. quae comes? orba fides. Quae pyra, & unde? rogo it Sophiae peritura supellex: Quid tegit urna? Nihil: sidera Justus adit. Balduinus Cabillavus. Nemo te lacrymis, Lipsi, neque laudibus ornet; Non lacrymae, at plausus funera sancta decent. At te qui laudare volet, velut Icarus alter Nominis Oceano mergitur ille tui. Max. Urientius. Cenotaphium. Pan Sophiae, os Suadae, cor Phaebi, Roma renata, Et denata sibi Belgica, Justus obit. Toleti in aede Summâ. D. O. M. Alvarus Gomecius Caster fui. Dixeram de mea vita satis: sed adsta Paululum. Nemini unquam sciens nocui, prodesse quam pluribus curavi. Viris placui bonis, quos potui fallere: verum quod nondum nosti. De me jam fecit judicium Justus judex. Postea de omnibus palam facturus. Tu interim me postula reatibus exolvi. Vale. Hieronymus Ortisius Hispalensis hoc ei secit. Alvarus hic situs est, Gomesius Alvarus ille, Extremas orbis notus ad usque plagas. Quo nec Graeca fuit tellus magis Attica quondam, Eloquio nec erat Roma diserta magis. Transtulit hinc doctas secum post funera Athenas, Et Mujas Latias Histori aeque decus,
|| [407]
Didaci Lopez Stunicae, Theologi. Flete virum Charites, jacet hîc virtutis alumnus, Stunica laus secli deliciúmque sui. Vos quoque lugete heu, Musae, quia utrumque colebat Ille chorum sanctè, carus utrique fuit, Virtutúmque gregicarus. Languere videntur Doctrina, & Probitas, cúmque Pudore fides. Coloniae, ad S. Andream. Cornelij Scultingi. Haec tibi Cornelium Scultingh praesentat imago, Vivum, quâ vivus conspiciendus erat. Robore vastus erat, canus, vultuque decorus, Dotibus ingenij summus & oris erat. Laurenti primùm docuit, pòst rexit alumnos, Hinc gravitas, illinc dulcor & oris erat. Illud Apostolicae fecit, hoc aedis alumnum Andreae, merito praemia digna viro. Haec ubi pertaesus, scriptis inclaruit Vrbi, Quin Orbi, ingenij dans monumenta sui. Ossasub hoc saxo latitant defossa sepulchro, Spiritus in Coelo, carcere missus, agit. Obiit anno M. DC. IV. XX. April. Lovanij, in D. Petri. Cornelij Valerij. D. O. M. Cornelij Valerij ossa heic condita & consumpta. Nomen adscribere aliena pietas voluit, an aliena tamen? Et quantus ille, cui venit! Meruit. Juventutem Belgicam ore & stilo In Collegio trilingui docuit, Non minùs disertus utilísque, postquam loqui desiit; Quàm clarus & aeternus, postquam scribere.
|| [408]
Georgius ab Austria, Praepositus hujus Ecclesiae Et Academiae Cancellarius, neglectum XXXII. ann. Monumentum Praeceptori P. C. cI???. I???c. X. Vixit ann. LXVI. docuit XXI. obiit cI???. I???. LXXIIX. III. Eid. Sext. Joannis Ludovici Vivis Valentini.
Hoc tegitur Vives tumulo, subsiste Viator,
Et presso pacis verba precare gradu.
Quin etiam costum, violas, thuris honores,
Vivi de promptâ debita dona manu.
Qui dum sic verbis, rebúsque exornat ad unguem
Per non tentatas maxima quaeque vias;
Nostra aetas vincit veteres, atque omnibus illis
Vivem, quem contra ponere possit, habet. Conradus Lycosthenes, Aliud.
Parca ferox Vivi vellet dum scindere filum,
Hos capiti ass stens edidit ore sonos.
Corpore te soluam, tua sed monumenta manebunt,
Namque horum potui juris habere nihil. Aliud.
Quis jacet hic? Vives heu, heu fata aspera! tantum
De tanto his etiam sumere Vive licet? Aliud.
Doctrinae columen, decúsque vitae
Vivem, ne tumulo hoc puta Viator
Condi, sed tenues soli favillas.
Nam non mors violenta, non edaces
Ignes, non series vetusta secli,
Non vires chalybis, licet potentis;
Non fluctus pelagi licet ferocis,
De vita poterunt tulisse Vivem,
Doctrinae columen, decúsque vitae. A. S. A.
Vives aeternum vivet tua fama superstes:
Nam volitas Vives viva per ora virúm.
|| [409]

Copia magna quidem desideriúmque Batavi,
Plenè nunquam explens alueus amne fluit.
Gallia foeta viris doctis, se jactat alumno;
Budaeum ostentans ob genium ingenij.
Vicisti aequales, propria haec ut adorea laudis
Judicio antestans omnibus & sophia.
Salve ergò atque vale: viridi de cespite bustum
Extruit ob meritum Belgica terra tibi.
Brugae, quae nostris, ut Graecis Atticae Athenae,
Te teneant: vivunt sed monumenta libri. Erycij Puteani, quod sibi ipse scripsit.
Audire Vivus pauca verba mortui,
Si non times, quod hactenus feci, loquar.
Puteanus ego sum, fama quem circumfluit,
In liberis mihi superstes & libris.
Hanc esse lucem, umbram fuisse cogita.
Dum navigas, velscylla, vel charybdis est:
Post fata portus: vita morte nascitur.
Quid ergò? Vive: sic lic ebit non mori.
Vixisse pulchrè, in rebus est aeternitas. Mortuum audis ut ego te vivum. bene precare mortuo. Breve CL. Puteani Elogium.
Lipsius & Cicero Romanae lumina linguae,
Proh dolor! ambo jacent. Tertius eoquis erit?
Ecquis erit? Puteanus erit, licet ilia rumpant
Invidiae Invidia est te, Puteane, minor. Aliud Epitaphium Erycij Puteani, Quod ipse sibi mortis memor scripsit.
Vixisse ne me nescias, adhuc loquor.
Puteanus ego sum, mentis ardor quem bonae
Evexit, ore Publicè utilem, & stilo.
Quid plura? tu quod es, fui; te cogitae.
An non ubique cura, crux, molestia?
Ceu naviges, vel scylla, vel charybdis est:
|| [410]

Post fata Portus, vita morte nascitur.
Mori necessum est, non necessum est emori.
Vixisse pulchrè in rebus est AEternitas. Mortuum audis? Ut ego te vivum. Bene precare Mortuo. Francisci Haemi Insulensis.
Dum teneras juvenum mentes virtutibus Haemus,
Palladiae format gloria magna domus;
In tantum peracuta decus sua spicula torquet,
Ah truculenta nimis de tribus una soror:
Annè ideò quia sublatum sit funere corpus,
Candida non vivet fama per ora virûm?
Pars corpus minor interiit, cum laude triumphans
Caelica pars major spiritus astra colit. Francisci Harduini Gandensis.
H. In cassum quid me, vates, ploratis ademptum?
Omnibus una Erebi nox adeunda manet.
R. Omnibus illa manet: sed te qui vinceret arte
Musaea, ad Stygias nullus adivit aquas.
H. Scilicet haec lex est Fatorum, ut prima fatiscant
Optima: nil stabili hîc conditione manet.
R. Hinc tibi nos tumulum, & tumulo pia vota quotannis
Fundet ad extinctos Julia Ganda rogos.
H. Nemo mefletu decoret, nec inania faxit
Murmura, Musaeo nomine clarus ero.
R. Clarus eris, Coelo dum sidus curret utrúmque,
Dumtua qui recinat carmina Phoebus erit.
H. Sic eat, & quum te vitalis deseret aetas,
Manibus obtingant omnia fausta tuis. Justus Rycquius concivi suo hunc tumulum posuit pio affectu.
|| [411]
Francisco Modio J. C. & Philologo, Justus Ryckius Gandens. Canon. pos.
Marmoreo Licinum tumulo vidisse jacentem,
Pompetum nullo, saecula prisca gemunt.
Nostra gemant, Bavios Titulo splendente notatos;
Obseuro Modium delituisse loco. Jacobi Volcardi Bergensis.
Hospes qui calcas loca tristia defunctorum,
Siste gradum, cineres heic Jacobus habet,
Aspera quem fata, & nostro nimis in vida seclo,
Non sunt maturos passa videre dies.
Volcardo cognomen erat, primordia vitae
Berga dedit, quo stas, nunc habet ossa locus.
Quicquid Roma docet, quicquid docuistis Athenae,
Noverat; obscurum non minus ivit iter.
Illius ad tumulum Nymphae, Parnassides udas
Effundant lacrymas, Pallas & ipsa gemat.
Illius ad tumulum succrescat Apollinis arbor,
Mixtáque cum violis Lilia, cúmque rosis. Joan. Secundus. BRUGIS. D. O. M. Sacr. & memoriae Jani Lernuti Viri Clariss. Qui eruditione & famâ magnus, candore incomparabilis, Nulli unquam gravis, omnibus acceptus, in Doctorum animis dum vixit, quamdiu vixerunt, sedem habuit: in demortuorum libris & suis etiam post obitum cum ipsis victurus est. Tam ab omni ambitione alienus, quàm virtute vevâ praeditus, Quo factum ut opibus à Parentibus relictis honestissimè & modestiss. ad exemplum usus, in beatissimis studiis aetatem egerit, publica non affectaverit, etiam oblata respuerit, uno Scabinatu Urbis Patriae contentus. Quo & saepè & diligenter est functus.
|| [412]
Liberos utriusque sexus ex Maria. Jacobi Turtelboomi filia sustulit XII. Quam non ambiit Nobilitatem, Rudolphus Imperator anno cI???. I???. LXXX. Ipsi posterísque contulit. Vidua & liberi viro & Patri suaviss. M. H. P. C. Natus anno cI???. I???. XLV. Idib. IXbris. Anno cI???. I???c. XIX. III. Kal. octob. denatus. Augerij Busbequij.
Augerius istic est situs Busbequius.
Quis ille? quem virtutis & Prudentiae
Habuêre carum gratiâ ipsi Caesares:
Hunc aula eorum vidit, aula & extera
Asiae Tyranni. Quae viri felicitas?
Probavit haec & illa: in omni tempore,
In munere omni, Nestorem se praebuit
Linguâ atque mente. Jam quies eum sibi
Et patriae haec spondebat: ecce sustulit
Viam per ipsam miles, incertum an latro.
Sed sustulit, simulque sidus Belgicae,
Quod nunc choreas fulget inter astricas. Justus Lipsius magno Amico exiguum monumentum pos. Obiit anno Salutis restauratae cI???. I???. XCII. V. Kal. Novemb. Bernardi Bauhusij, S. J. Piis manibus R. V. Bernardi Bauhusij Poëtae & Ecclesiastae clariss.
Ibat Apolline. Bernardi morte triumphans
Mors, jaculi ostentans verbera certa sui:
Mox circum eximios Parnassi numina manes,
Vt gemitu & lacrymis obsita vidit, ait:
Plangite Pierides, nam damnum haec tela dedêre,
Quod nulli poterunt restituisse dies. Justus Rycquius Gandensis & C. R. Pro adfectu amico pon.
|| [413]
Lovanij, ad D. Petri. Conrado Goclenio Mengerichusano, Liberalium artium Trilinguisque Collegii Latino Professori facundiss. ac conservatori optimo, Nec non Canonico Antwerpiensi, Amici poss. Obiit ipso die conversionis S. Pauli, sub horam primam pomeridianam anno à Christo nato cI???. I???. XXXIX. VIII. Kal. Febr. Conradus jacet hic Goclenius; alter Erasmus Ingenio, linguâ, moribus, atque stylo. Hunc lugete virum Graecae Charitesque Latinae, Et decus amissum Buslidiana domus. Ille Scholarum auxit pomoeria lata Lovanij, Traxit eò omnigenûm millia multa virûm. Immatura quidem rapuit te Parca disertum, Vix dum condideras integra lustra decem. Praemia sed voluit Christus tibi digna labore, Et festinatas reddere delicias. Didaci Guevarrae. Hic situs est Didacus Guevarria, stemmata lugent, Et maeret Pallas, Castalidumque chorus. Euterpe frangit citharam, Polymnia crinem Discerpsit, Latium, & Graecia conqueritur. Nos pariter clarum juvenem ploramus ademptum, Qui patriae potuit nomina magna dare, Cornelij Gémmae, Lovanij. Quis lapis hîc? Gemmae Gemmam lapis an tegit? inquis: At condi in Gemmâ debuerat potiùs. Non ita. Nam quaevis minor illâ Gemma fuisset, Et posito à Gemmâ gemma fit iste lapis. TORNACI. In Navi Ecclesiae Monasterij S. Amandi. Joanni Secundo Hagiensi, Poëtae celeberrimo & nulli secun [414] do cujus tumulum, Haereticorum furore anno cI???. I???. 66. violatum, Carolus de Par Abbas, ob tanti Viri memoriam restaurari C. obiit anno cI???. I???. 36. Kal. Octob. à secretis Georgij Egmundani Trajecten. Episcopi, hujus loci pro-Abbatis. ANTWERPIAE. D. O. M. Cornelio Kiliano Dufflaeo constantis laboris, Et perennis industriae laude ornato & amato viro. L. ann. Plantin. Typographiae corrrectorem gessit, Quàm fideliter, peritè, doctè, Ipsos rogate libros, elegantiâ, nitore, famâ aeternae artis primos. Nec semper alienos tractavit, cùm & suos reliquerit. Latina oratione disertus, versificatu felix, Patriam quoque eloquentiam excoluit, Cultúmque ejus & proprietatem revocavit. Obiit aetate operibusque gravis, M. DC. VII. Ipso Paschatis festo. Franc. Vergara. Francisius saxo hoc tegitur Vergara sepultus, Vnica Graiorum gloria Pieridum. Flent charites funus, flent Musae, deflet Apollo: Vana haec. Tu requiem, quaeso, precare piam. Obiit anno Saluris M. D. XLV. VI. Ka. Januar. Jo. Vergara Doctor Theologus Ecclesiae Toletanae & Complur. Canonicus fratri amantiss. moerens. P. Ejusdem. Franciscus Pario regitur Vergara Sepulchro, Pectus cui hoc ipso marmore candidius. Excoluit Graias pariter Latiásque Camaenas: Sed Graiarum illi maxima cura fuit. Sic animum studiis nimium dum pascit honestis, Contractâ tabe corporis occubuit. Quid juvat ô Mors, sic te talibus insidiari? Maximè iniqua vel hoc, aequa quod omnibus es.
|| [415]
Bruxellis in Suburbio. Joannis Baptistae Houwaert. Non tibi pacificas excussit Martius artes Horror, ad extremum funeris usque diem. Vidi nus adgeminas animum te vertere Lauros, Vna decus patrìae quae floret, una tuum. Secta sed infelix nec dum Peneia sumpsit Belgica, digna tuâ praemia fronte virent. Hanc tibi Belgiades Musae, Baptista, corollam Munera post cineres haud peritura ferunt. Donec & Ausoniis Arioste legeris in oris, Donec & in Lauram scripta Petrarcha, tuame Jactabit Bruxella suum cultissima vatem, Et petet hinc numeros Belgica Musa sues. Joannis Bernartij. Hac tegitur parvâ magnus Bernartius urnâ, Clara nisi toto fama quòd orbe volat. Quam samam functi doctissima scripta merentur, Sive ea ad historiam, sive ea ad Aonidas, Seu magis ad Sophiae sint exornanda Vireta. Ah! spes cum tanto quanta sepulta viro? Nicolaus Audartus. Antverpia in templo Cathed. Joannis Flemingi.
Hoc quis sub tumulo subet, Viator,
Huc illuc oculos agens, requiris?
Qui te rem doceat, docebo. Quis tu?
Qui tecum loquor, umbra. Qua? Poëtae:
Vbi? post tabulam. Quid ergo dicis?
Hoc quod tu loqueris. Quod illud? ipsum
Quod nescis, maneas inepte, nec dum
Scis quod nescieras. Flemingus ille,
Omnes quem poterant amare pravi,
Omnes debuerant amare sani,
|| [416]

Hic jacet. nihil addo, nec necesse,
Novit coetera mundus universus. Josquini à Prato.
Musae Jovis ter maximi,
Proles canora, plangite,
Comas Cypressus comprimat,
Josquinus ille, ille occidit,
Templorum decus
Et vestrum decus.
Severa mors & improba,
Quae templa dulcibus sonis
Privas, & aulas Principum,
Malum tibi quod imprecer.
Tollenti honos,
Parcenti malis?
Apollo sed necem tibi
Minatur, heu mors pessima,
Instructus arcu & spiculis,
Musásq; ut addant commovet,
Et laurum comis,
Et aurum comis.
Iosquinus (inquit) optimo
Et maximo gratus Iovi,
Triumphat inter coelites,
Et dulce carmen concinit,
Templorum decus,
Musarum decus. Lucae Fruterij.
Viator asta, & si vacat, lege paucula,
Multae ut resciscas. Tumulus iste Graiis,
Novem & Sororibus sacratus, Fruterium
Tegit, illum amorem Gratiarum amabilem,
Novem & sororum. Brugus ipsum nobili
Beavit ortis, Ganda sacilem vim ingenl
Dedit artibus madere liberalibus.
Lovanium & Lutetiae usque in ultimae
|| [417]

Antiquitatis intima penetralia
Subire & inde, quae viri doctissimi
Quíque adprobarent, arte summa expromere.
His tam auspiacatis initiis fata impia
Quintum ante lustrum fila secuêre aureae.
Quid obstupescis? an novum aut mirum id tibi?
Fuit Poëta: Sic suis lumina oculis
Reliquit olim Valerius, sic memoria
Nostra secundus, taceo coeteros. Abi. Victor Giselinus. Martini: Antonij Del Rio.
Subsiste, tangis terminum: hic Mors imperat.
Hoc Delrionis indicat tumulus tibi:
Marmor videre postulas? coelos vide.
Hoc marmor illi est, orbis & bustum: Libri
Favilla: fama publica, est inscriptio.
Lege Hospes, & quod exprimas tibi selige.
Brevi est eundum: nam hospes es, quaeras viam. ETRAE. Deo immortali Sacrum. Varrenius, Pelasgi Sermonis & Latini, Peritus & Sororum Mystes novem sacrarum, egentibus benignus, Doctor gregis tenelli, pietate dives, aequi Amator, hîc arena tectus jacet, dolosa Lactantis orbis arteliber, fruens triumpho Nunc coelitum perenni. Vixit annos LXXIV. Vivere desiit anno Christi M. D. XXXVI. V. Id. Octobris. Philippi Cominaei. Parisiis. Gallorum & nostrae laus una & gloria gentis. Hic Cominaee jaces, si modò fortè jaces: Historiae vitam potuisti reddere vivus, Extincto vitam reddidit Historia.
|| [418]
Patavij in D. Francisci. Christophoro Longolio Belgae, Romanam Civitatem Propter eximiam in studiis litter. praestantiam adepto Summo ingenio, incredibili industriâ, Omnibus bonis artibus praedito, Supra juventae annos, in quâ exsti???ctus est Magno cum Italiae dolore, Cui ingentem spem sui nominis excitaverat, Petrus Bembus amico & hospiti posuit. Te juvenem rapuêre Deae fatalia nentes Stamina, cùm scirent moriturum tempore nullo Longoli, tibi si canos, seniúmque dedissent. Roberti Gaguini. Parisiis. Illustris Gallo nituit qui splendor in orbe, Hîc sua Robertus membra Gaguinus hab???t. Si tanto non saeua viro Libitina pepercit; Quid sperent docti??? caetera turba Chori? Antonius Hovaeus ipse sibi composuit hoc Epitaphium. Hic jacet aetherei praeceptor amoris Hovaeus, Exspectatque sui Iudicis ora Dei. Vrna ferat flores, & vernent omnia circum, Corpus humi recubet, mens colat alta polos. In tumulum Ariae-Montani. Ah quantum os! quàm facundae hîc emortua linguae Plectra jacent, cineres inque abiêre leves! Jurâsses Graecum, quoties tereti ore sonabat Digna Pericleis Attica verba labris. Hebraeámque sonans, verum Salomona putasses; Verum Arabem, Arrabicos cùm daret ore sonos. Cúmque Syrum exprimeret (fuit haec quoque copia fandi) Clamasses, Syrio est lingua ea nata solo. Ergò ubi tot linguas brevibus comprenderat annis, Nec discenda illi jam foret una super:
|| [419]
Angelicam optavit linguam quoque discere: Christus Audiit, angelicum sustulit inque chorum. Bernardus Bauhusius. Teutoburgi. D. O. M. S. Gerardo Mercatori Flandro Rupelmundano. Juliacensium Provinciâ oriundo, Domestico Caroli V. Rom. Imp. & Guilielmi P. ac Joannis Guilielmi F. Juliacensium, Clivensium, &c. Ducum Cosmographo. Mathematicorum sui temporis facilè Principi: qui globis artificiosis radio dimensis, caelum ac terram interius, & exterius, quà licuit, demonstravit, à varia doctrina laudato, Virtute, quod caput est, & integritate vitae, & omni morum comitate claro, haeredes Patri B. Merenti dolentes, & eruditorum studiosa cohors amico P. Editus in lucem fuit III. Nonas Martij, H. VI. A. M. ???. D. XII. Excessit è vivis IV. Non. Decembr. H. XI. A. M. ???. D. XCIV. Bruxellis, ad Franciscanos. D. O. M. Ludovico Broomanno, Jacobi & Corneliae Verheyleuueghen F. à nativitate caeco, artium liberalium Doctori, Jurisprud. Candidato, Musicésque Principi. Gertrudis Keysers, Jodoci ex Maria Cleerhagen F. Marito B. M. sibíque pos. Vixit annos 69. Obiit 8. Jan. M. D. XCVII. Lovanij. F. Martinus Lipsius Bruxellensis, vir egregiè doctus, & qui perpetuò studiis, quibus & immortuus est, incubuit, in castigandis veteribus auctoribus usque ad supremum spiritum insudans. Testantur id opera Augustini, Hilarij, & altorum multorum, ex ipsius recognitione edita, testis est & ipse Macrobius cum Symacho ab illo castigatus. Fuit praeterea vir iste D. Erasmi Roterodami amicitiâ & scii [420] ptis epistolis satis clarus. Praefuit monasterio Crucilensico cum multo ipsius caenobij fructu. Moritur anno cIc. Ic. LV. Martij XXIV. die, ibi honestè sepultus. Lovanij. Martino Dorpio Epitaphium ponebat amicus quispiam.
Martinus ubi terras reliquit Dorpius,
Suum orbae partum lugent extinctum decus
Tristes Camaenae candidis cum Gratiis,
Tantum Patronum lacrymis desiderant.
Lovaniensis omnis explorans schola
Sidus suum requirit: O mors! inquiens,
Crudelis, atrox, iniqua, & invida,
Itan ante tempus floridam arborem secans,
Tot dotibus, tot spebus orbas omnium
Suspensa vota? Premite luctus impios,
Non periit ille, vivit, ac dotes suas
Nunc tutè habet, subductus aevo pessimo.
Sors nostra flenda est, gratulandum est Dorpio.
Haec terra servat mentis hospitium piae
Corpusculum, quod ad canorae buccinae
Vocem refundens optima reddet fide. Obiit anno M. D. XXV. Prid. Kal. Junias. Viennae in Ecclesiâ S. Petri. Magnifico, Nobili, Clarissimo, atque summâ eruditione ornatissimo Viro, Domino Wolfgango Latzio Vien. Philosophiae atque Medicinae Doctori & Professori Primario, celeberrimi Archigymnasij Viennensis Rectori & Superintendenti Caesareo, & ejusdem Sacrae Caesareae Majest. Ferdinandi sanctissimae memoriae Consiliario & Historico peritissimo, defuncto Anno Domini M. D. LXV. Die XIX. Junij, positum M. D. LXXXVI. Ibidem in Basilica S. Stephani. Sebastianus Tengnagel Jureconsultus, natione Belga, patriâ Gelder, domo Buranus, Impp. Rudolphi II. Matthiae, Ferdinandi II. A. A. A. Consiliarius, Bibliothecarius, Senatúsque Viennensis Praefectus, Vir disertus, linguarum quindecim peritus: Vis scire [421] quarum? Hebraicae, Turcicae, AEthiopicae, Graecae, Latinae, Italicae, Gallicae, Hispanicae, Germanicae, Belgicae, Anglicae. Sed heu! tot linguas in uno Viro, maximo Phoebi & Musarum moerore, sera mors interclusit Prid. Non. April. A. M. DC. XXXVI. AEtatis ejus An. LXIII. Jacet hic cum conjuge Ursula Blotia, nata Ungelterin à Teissenhausen Sueva, idibus Maijs A. M. DC. XXVIII. defuncta. Abi lector, &, horum manibus aeterna gaudia apprecare. D. O. M. Et memoriae AEgidij Vliegheri, Brugensis. Post meritò acceptam Phaebeam Vlieghere laurum, Obvia ab Astraeâ cùm quoque serta forent. Ecce tuo Lachesis nimis ah nimis invida honori, Persecuit vitae fila repentè tibi. Nil tamen effecit. mage convenientia námque Praebet in Elysiis praemia Christus agris. Nec, quia Sequanicâ Flander tumularis arenâ, Commoveare; eadem est undíque ad astra via. Sed néque quòd magnae tribuissènt pluria Burgae, Exhibuit cineri quàm Dola parva tuo. Anxia cur pietas solet haud tetigisse sepulchri; Vlieghere salve igitur, perpetuúmque vale. Nicolaus Oudaert. D. O. M. Et memoriae Hieronymi Berchemij Aquensis, J. C. Cathedralis Ecclesiae Iprensis Canonici, pietate, eruditione, comitate, ac animi Candore praestantissimi: qui perlustratis praecipuis Italiae, Siciliae, Germaniae, Celticae, & Belgicae Academiis, atque in amaenissimis Musarum, sanctissimísque Soph???ae Hortis perpetuò versatus: decurso demum per omne virtutum genus vitae curriculo, magno sui desiderio relicto, placidè in Domino quievit, Kalendis Aprilis. cIc. Ic. XCVII. Vir probus & doctus, rerúmque peritus ab usu, Qui multorum Vrbes vidit & ingenia. Cui notae Aonides, Sophiae arcaníque recessus, Atque suo fovit quem Themis alma s???u. Deníque cui candor, pie???ásque ante omnia cordi, Hoc gelido tegitur marmore Berchemius. Nic. Oudaert.
|| [422]
Clarissimi Viri Ansaldi Ceba Epitaphium. Quemcúnque Virum, Viator, quaesieris, Poëtam, Oratorem, Historicum, Graecum, Latinum, Italum invenisti. Summa Ansaldi Cebà singularitas, unum nomen & omnem hominem extitisse. Cave neillum è saxo metiare, quo capitur. Heroas nusquam minùs, quàm in urnis reperies. Illis nulla mundi pars vacat, qui & coelü replent animâ, & terram famâ. In ea familia genitus, in qua, qui prodiret non optimus. Monstrum esset, Nicolai Patris pietati magna de caelo merces advenit. Felicitate indolis necessitati educationis occurrens, citra detrimentum innocentiae tolerare potuit puer Parentis utrius jacturam, Dum, quam utríque debuisset observantiam, In natu majorem transtulit Fratrem. In litteris, quae magis humanae sunt, summè divinus, Per bonas artes sibi aditum ad optimas patefecit. Dicendi nitore, non mentiendi libertate Poëta, & morum, & verborum elegantiam pari laude professus, Comicus, Tragicus, Epicus, Alcippo, Silandra, Esthere, Omnem Apollini lauream occupavit. Pluris faciens Jus servare, quàm dicere, litium odio, non otij desiderio Jurisprudentiae valedixit. Valedixit & Aulae, qui & aptare se illi nollet, & illam sibi non posset. Quod tamen fuerit ab Aulicismo curatus, inter bona, quae malae valetudini debuit, Romanum caelum patrio mutare coactus, solam jam ferens magnarum cogitationum frequentiam, urbe relicta in villam secessit. Parnassum non alium habuit iis diebus Liguria, Quàm quem novus Apollo, nullis non stipatus Musis, incoluit. Nobilis rusticus omni facturrus invidiam urbanitati Vocatus ad gerendam Rempub. Clericum induit; Facto suo probans, civem, cujus ideam tradidisset, Difficilius exemplo exprimi, quàm stylo describi. Salutis alienae non immemor, ut videri solùm potuerit memor suae, Saram Coppiam, quia faeminam, quia Poëtriam, quia Hebraeam, Efficax alioquin Orator frustrà lucrari studuit Christo.
|| [423]
Seu Lanfranchi Fratris Eclogarium ageret, seu Furium Camillum ornaret, seu Romanam Historiam texeret, seu Graecos Theophrasti characteres transferret, Seu de Eloquentia, & Epopaeia praeciperet, seu ad amicos, & Principes litteras daret, in dissimilibus argumentis nunquam non simillimus, sibi omnem cujusque litteraturae gloriam suam fecit. Gemina fame Deum honorans, alterâ, quam in exophago longis Jejuniis aleret, alterâ quam in animo Piis commentationibus inflammaret, Primam Philosophiae partem constituit, culturam sui. In eligendis amicis tam cautus, quàm constans in retinendis, Quidquid cum ijs non habuisset commune, perdidisse se credidit. Nihil magis in divitiis amans, quàm quòd possent, & sine vitio prodigi, & cum lucro contemni. Ad nuditatis usque periculum profusus in pauperes, Illisita dedit omnia, ac si se ipsum etiam debuisset. Qui se servorum more saepè punierit; Culpavit adolescentiam suam senior, Quòd contrà, quàm severum decuisset ingenium, In amoenitatem Poëticam mansuevisset.. Qui posteritatem in libris habere, non Liberis, Pro Estheris suae sollicitus innocentiâ, Vitae maluit damnum sentire, quàm famae. Vir omni titulo immortalitatem promeritus, seu quòd ita vixerit, seu quòd ita scripserit, seu quòd ita perierit. Aloysius Juglaris. Norimbergae. Wilibaldi Pirckeimeri. Wilibaldo Pirckeimero Patritio ac Senatori Norimberg. Divorum Maximil. & Caroli V. Aug. Consiliario, viro in praeclaris rebus obeundis prudentiss. graecè juxtà ac latinè doctiss. Cognati tanquam stirpis Pirckeimerae ultimo dolenter hoc S. P. vixit ann. LX. D. XVI. obiit die XXII. Mens. Decemb. ann. Christianae Salutis M. D. XXX. Virtus interire nescit.
|| [424]
Hieronymi Aleandri:
Non tibi pro tumulo hoc, quantumvis nobile, marmor
Ponimus: hoc cineres, aridáque ossa tegat:
Non longos titulos, subjectos casibus ipsos,
Et quibus erasis ipse superstes eris:
Sed totam Europam: quam docto in nomine oberras
Quaeque tuas laudes vix Aleandre capit. Latomus. Baptistae Pij.
Felsina quem genuit, studiis consumptus, & annis,
Ille Poëta Pius Bibliotheca loquens,
Hicsi tus est, qui cum priscae omnis gratia linguae
Et Plauti veteres interiêre sales. Antonius vacca. BASILEAE. D. O. M. SACR. Fr. Ioan. Cononi, Norimbergensi, Theologo, Graecae linguae callenti???mo, Latinae scientissimo, singularíque per omnem vitam integritate praedito, qui spe juvandi meliores litteras, ob immaturam mortem, non nihil frustratus est: Beatus Rhenanus, pietatis ergò Praeceptori B. M. de suo fecit. Vixit ann. circiter L. obiit anno Domini D. D. D. XIII. Nono Kal. Martij. Vale, & abi in rem tuam. Epitaphium Nicolai Hacquini Jurisconsulti, Henricici VIII. Anglorum Regis ad Carolum V. Imp. Legati.
Missus ad occiduos Regis Legatus Iberos,
Cujus caerulet venerantur sceptra Britanni,
Sicne jaces, siccâ Arragonum tumulatus arenâ,
Quâ Barbasta vetus, rapido jacet accola Cingae,
Hacquine? & legum studiis & divite praestans
Eloquio, Regísque decus, patriaequè remotae?
At tibi Rex reditum incolumem, dulceísque tuorum
Amplexus, senióque tuo tranquilla parabat
|| [425]

Otia, nec meritos non adjiciebat honores,
Auratóque pedo dextram, mitrâque capillum
Exornans, sed Fata Deos superantia reges
Vota caduca tua & domini fregêre potentis.
Tótque tibi exhaustos terráque marique labores,
Et studia, & varias arteis, & inutile nomen,
Omnia tam parvo clauserunt dura sepulchro.
Est tamen, est aliquid, quod inertia busta relinquens
AEthereas longè vivax prorumpet in auras,
Evectum niveis Famae per inania pennis.
Atque aliquis veniens longinquis hospes ab oris,
Marmor ab extremâclarum venerabitur umbrâ,
Et dicet lachrymans, Heu non tibi debita tellus
Ista fuit, tenerísque rosis miscebit amomum,
Et nigras urnae violas & lilia fundet,
Mânibus & longam optabit cinerique quietem. Joan. Secundus. Felicis Samuelis Ratgeiescii, Poloni.
AEger Apollineam precibus dum quaerit alumnus,
Et medicam blando carmine poscit opem,
Labitur in somnum, dulcedine captus Apollo,
Nec puero gratas admovet usque manus.
Sic Felix perit infelix, quáque ipse medelam,
Et longum petiit vivere, funus habet. Ejusdem.
Spargite Castalides tumulum, date carmina Divae,
Quà extincti pueri busta decora nitent.
Vixistis quo Vate diu, modò gratia par sit:
Debet hic in??? estris vivere carminibus. Romae in Ecclesiâ Germanorum. D. O. M. Lucae Holstenio Saxoni Hamburgensi, Qui clarus in Galliis, Romae clarior, Gentium omnium aetatúmque historias, Et Ecclesiae res mente complexus, [426] Diversis Regionibus peragratis, diversos earum Fines & nomina probè tenuit, Varias quoque linguas, praeter Graecam Latinamque, quarum scriptoribus plurimum lucis attulit, Antiquam Philosophiam calluit: Ab Urbano VIII. Canonicatu Basilicae Vaticanae, Ab Innocentio X. Praefecturâ Bibliothecae ornatus, Ab Alexandro VII. sapienter Unus electus, ut occurreret Suecorum Gothorúmque Reginae incomparabili, Quae miram in tanto viro summi ingenij, summaeque modestiae conjunctionem suspexit & praedicavit. Vitae denique laudatissimae, & illustrium operum cursu interrupto, Eximius Patriae Germaniae amator, propugnatótque Religionis Catholicae, obiit Anno aetatis suae LXV. IV. Non. Feb. A M. DC LXI. Franciscus Barberinus Cardin. S. R. E. Vice Cancel. Haeres ex asse amico optimo P. Hieronymi Wolfij. Augustae Vindel. Nobilitati litteratae. Hieronymo Wolfio Oetingensi. Ex Pincernarum Schweinsbaindensium, qui in primis auctoribus Caesariensis Caenobij numerantur; legitima stirpe oriundo: in quo, & fratre Henrico, Norimbergensi Archiatro, illa ipsa extincta est: Socrati Suevico, Graecè Latinéque doctissimo, Christianae Philosophiae & Eloquentiae Principi: Viro ad scribendum, dicendum, docendum, nato: Antiquae virtutis ac fidei germanicae exemplari: Praeceptori optimo, & amico maximo: Sex Hencellij, Fratres Germani, Joh. Baptistae F F. publicè debitum privatâ pietate M. P. Vixit Caelebs annos LXIV. Dies LV. Horas XIX. Annaeo Gymnasio & Bibliothecae praefuit annos XXIII. Multiplicium divini ingenij monumentorum, Europam atque Asiam Haeredes reliquit. Tholosae in templo Cathedrali S Stephani. Guilielmo Philandro Castilioneo civi Romano, eximiâ eruditione ac doctrinâ singulari, virtute nobili, scientiâ claro, pietate insigni, [427] religione non aliena, morum suavitate facili, animi candore conspicuo, sensu erga omnes probo, antiquitatis & architecturae peritiss. famaeque celebritate etiam exteris noto: qui in studiis literarum multis annis consumptis, dum antiquorum monumenta evolueret, ac se anagnosten illustr. Card. Armeniaco praeberet, tandem attritis viribus corporis leni suspirio vitam efflavit. Georg. Card. Arm. fideliss. anagnostae suo spe futurae resurrectionis hoc monumentum maestiss. P. C. Vixit annos LX. Fato verò suo functus est X. Kl. Mart. Anno Do. M. D. LXV. Ibidem. P. Paschalio, rerum gestarum ab Henrico II. Galliarum Rege scriptori politissimo, unáque virtutis & Romanae eloquent. aemulatori praestantissimo, amici maerentes, B. M. P. Vixit annos XLIII. Obiit XIIII. Kl. Mart. an. post Christum natum M. D. LXV. Epit. M. Antonij Antimachi, per Lilium Gyraldum.
Asta Viator paululum,
Brevis morae pretium feres.
Hâc Marcus est Antonius
Antimachus urnâ conditus,
Qui patriae ac testudinis
Consors Maronis extitit,
Et Tullianae lecythi,
Huic Graia par facundia,
Seu carmen ille pangeret,
Seu pede soluta scriberet.
Sed ne putes hunc tantulâ
Vrnâ tegi, cujus volat
Quacunque florent literae
Bonae, vigétque humanitas.
I nunc, viator, collige,
Virtute nil praestantius.
|| [428]
Ambrosij Monachi, Qui legis hunc tumulum, legeres si scripta sepulti, Possentque hic oculis nuda patere tuis: Quàm fluit eloquio, quàm dulciter afficit, utque Nil nisi nectareum quolibet ore sapit: Divinus fieres, nec quamlibet antè sciisses, Jurares dictum protinus Ambrosium. Latomus. Antonij Panormitae Siculi: quod ipse sibi composuit. Quaerite Pierides alium qui ploret amores, Quaerite qui Regum fortia facta canat. Me Pater ille ingens hominum sator, atq; redemptor Evocat, & sedes donat adire pias. Aliud. Siste hospes, fas est cantus audire Deorum Grata mora est: Musae nam loca sacratenent. Anton Imonumenta vides: hinc templa frequentant: Ille fuit sacri maxima cura chori. Illum saepè suis medium statuêre choreis, Duxit compositos arte decente choros. Saepè lyram cessit Clio, ceßêre sorores, Concinuit teneros voce manuque sonos. Extinctum flevitque Aon, flevitque Aganippe, Sebethus miseros egit in amne modos. Sirenes quoque de scopulis miserabile carmen Ingeminant: planctu littora pulsa sonant. Pierides tristem ad tumulum fudêre querelas, Pierides passis post sua terga comis. Hinc crevit desiderium, nec cura recessit Vatis, at extincto vate remansit amor. Conveniunt nunc ad tumulum, celebrantq; choreas, Et memorant lusus magne Poëta tuos. En audis, sonet ut lenis concentibus aura? Vt sonet appulsu concita terra pedum?
|| [429]
Haec vati memores Musae post fata rependunt: Carminis hoc meritum est. nunc satis? hospes abi. Pontanus. Florentiae in templo Carthus. Donati Acciaioli. Donatus nomen, patria est Florentia, gens mî Acciaiola domus, clarus eram eloquio. Francorum ad Regem patriae dum orator abirem, In Ducis anguigeri moenibus occubui. Sic vitam impendi patriae, quae me inde relatum Inter majorum nunc cineres sepelit. Aliud ejusdem. Quam vitam impartis aliis, abs te accipis ipse, Et frueris meritis Acciaiole tuis. Dignus, quem docti simili pietate Nepotes Exornent: atqui sufficis ipse tibi. Nec patria ingrata est, pro quâ vel fata subisti: Quae tibi dat tumulum, quantum habet Imperium. Latomus. Leonis Baptistae Alberti.
Quisquis barbarus es, rudísque Phaebi,
Hoc saxum pedibus cave prophanes:
Quod sanè eximium tegit Leonem,
Peius angue tuum genus perosum.
Nam Musis sacer est: easque secum
Vel hic in tumulo moratur oris
Docti blanditiis: velipse cum illis
Indagat Clarios comes recessus.
Doctis multijugam referre praedam
Non rarò unde solet, stupente Apelle,
Atque Vitruvio sagacitatem.
Sed quid te dubium morer: Leonem
Albertum satis hi loquuntur ungues. Latomus
|| [430]
Angeli Politiani.
Hic, hic Viator paululum gradum siste,
Vatem potentis spiritus vides clarum:
Qui mente promptus acri & arduum spirans,
Ac summa quaeque & alta consequi suetus.
Is ille ego Angelus Politianus sum.
Fovit benigno me sinu Flora, & illic
In fata cessi, Parthenopeos Reges
Cùm Gallica arma irruerent minabunda.
Tu vale, & hîc sis meriti memor nostri. Petrus Crinitus. Ejusdem. Florentiae. Politianus in hoc tumulo jacet Angelus, unum Qui caput, & linguas, res nova, tres habuit. Ejusdem. Quis Lycias sortes? quis Phthiae carmina vatis? Transmissos Deli quis neget huc Tripodas? Quippe hic assiduè Phaebus Musaeque parentant, Et caros lacrymis saepè lavant cineres. Quin si fata velint, tegerentur numina, sub qua Angelus obdormit Politianus humo. Hercules Stroza. Ejusdem. Ante, tuo quàm te nossem de pectore, non te, Aiebam, decuit Politiane mori. Sive mori decuit: sed non decuisse fatebor, Ah, sic ah juvenem Politiane mori. At divina semel novi dum pectora: dixi, Nec juvenem, nec jam, Politiane, mori. Caesar Scaliger. Ejusdem aliud. Hoc tumulo Charites, lepor, & bona Suada, jocíque, Et Musae, & Phaebus, plectra, chelísque jacent. Cuncta obiêre simul (neque enim sunt visa deinceps: Nec viguit fulvis laurus, ut ante, comis)
|| [431]
Verus ut ille pudor Graiûm, columénque Latinûm Angelus arguta desiit in Cythara. Nam fuit haec (miserum) saevae culpa altera Parcae, Cantantis filum praesecuisse viri. Ah, sae vûm potuit quâ flectere corda ferarum, Non potuit duram flectere voce Deam. Latomus. Pomponij Laeti. Pomponi, tibi pro tumulo sit laurea sylva; Ossa, maris rores, myrteáque umbra tegant: Téque tegant, artúsque tuos, violaeque rosaeque, Ver habeat, Zephyros spiret & ipse einis. Stillet & ipse cinis quas & Parnassus, & antra Thespia, & ipsa suas AEscra ministrat aquas. Pontanus. Ejusdem. Hic jacet exiguâ laetus Pornponius urnâ, Cujus honor meritò pulsat utrúmque polum. Laetus er at Romae vates sublimis, & idem Rhetor, nunc campis laetior Elysiis. Domitius Palladius. Callimachi Philippi. AEnea, Callimachi quae circumplectitur ossa, Depositi meritis nobilis urna sui, AEnea sit quam vis, multò est pretiosior auro, Ethrus??? felix hospita Callimachi; Ipsi etiam Italiâ, tantum decus, auspice, adepti, Ad sacra conveniunt busta Borysthenides. Exultantque mero & choreis, referuntque vicissim: Dedicat haec Crispo Sarmatis ora suo. Janus Vitalis. Elisij Calentij.
Si tibi sit felix, & faustum iter,
Qui sim discito paucis, sodes.
|| [432]

Hic ego vates jaceo Calentius,
Somno sapiens gravi,
Donec me tubicen aetheris excitet,
Vocans ad pias superûm sedes.
Legistin? amabò dic abiens, Vale. Herculis Strozzae.
Hospes, licet aliò properè eundum tibi,
Rogo hoc legas carmen, scio miserebere,
Humanitas quae est tua. Poëtae hic sunt sita
Ossa Herculis Strozae, Poëta qui satus
Patre est Tito. Quod si cupis cognoscere,
Qualis Poëta uterque queis honoribus,
Quantísque praeditus suerit in patria,
Quámque inclytis Stroza orta gens majoribus;
Longum foret narrare. id ê libris potes
Cognoscere Hospes, quos pater, quos filius,
(Nam excusi habentur) fecit excultis modis.
Cantavit Anthiam, atque Phylloroën pater,
Quósque tulit heroas familia Estensium,
Invisáque arma matribus. Lucretiae
Hic Borgiae laudes, decúsque heroidum
Quot sunt, fuêre, quótque erunt. Hic & Deos
Canebat, & Gigantas, & bella horrida,
Ac multa alia: cùm rapitur. Heu fata impia!
Egisset integram vel aetatem alteram,
Non sua minus gauderet hoc Ferraria,
Quàm aut Mantua Marone, aut Catullo nobilis
Verona, Venusiúm ve Horatio suo.
Heuter, quater crudelia, heu fata impia.
Monimentum & ipse exegit aere perennius,
Atque altius pyramidibus Regum, Jovis
Quodira nunquam diruet, tempúsve edax,
Aut aquilo im potens, malíve ignes, Vtrum
Nam sibi dicatum oppetere, Pierides vetant.
Sed mulierum quae est gloria, & honos, Barbarae
Taurella conjux quam pientissima, Viro, &
Vnà ut quie sceret, ipsa donec corporum
|| [433]

Erit excitatio, sibi hoc viva posuit.
Hoc te volebam scire, jámque abi, & vale. Aldus Manutius. Petri Criniti.
Priscos Poëtas vivere
Crinite dum doces, obis.
Ergo tibi superstues
Debent Poëtae non minus:
Ipse amplius nihil volens
Debere, dono carmine
Hoc, te sepulcro conditum. Myrteus. Aliud ejusdem.
Heus, audi, properes licet Viator,
Criniti tumulo teguntur isto
Dilecti cineres sacris Camaenis.
Hoc scires volui, recede felix. Andreas Dactius. Hieronymi Donati.
Donate, divûm munere
Fudisti ut orbi nectaris
Quant úmque manat gratiae
Divino ab ore caelitum,
Servâsti, & exul patriam;
Diis restitutus denuo
Orbi querenti deseris
Nil praeter ossa, & lachrymas. Myrteus. Bernardi Bibiennae.
Trunca fides, lugent Charites, periêre lepôres,
Desipuêre sales, desipuêre joci.
Lurida nimirum mors, quae urbi in vidit, & orbi,
Divitium immiti funere corripuit.
Purpureos meruit titulos. Romae occidit, ortus
Est Bibiennae. hoc te scire sat hospes erat. Boccarinus Aretinus.
|| [434]
Guidonis Posthumi.
Posthumus hic situs est, ne dictum hoc nomine credas,
In lucem extincto quòd patre prodierit.
Mortales neque enim talem genuêre parentes,
Calliopeja fuit mater, Apollo pater. Tibaldeus. Ejusdem.
Quaerite nunc alium Musae, quem semper ametis.
Qui vos semper amet, Posthumus occubuit. Janus Vitalis. Ejusdem.
Me Jovis & Veneris sausto sub sidere natum,
Phaebus adoptavit, nomen & imposuit.
Vnde (nec est aliâ factum ratione) sciatis,
Me post defossum vivere corpus humo. Latomus. Petri Pauli Vergerij.
Hic sunt Vergerij sepulta docti
Non fama & pietas, nec eruditi
Faetus ingenij: sed ossa tantùm,
Et quidquid tumulo solet recondi,
Terrenum, breve, lubricum, caducum.
Vivunt illa, manentque & usque, & usque:
Et vel Elisiis recepta campis,
Viri manibus, ut piae ministrae,
Adsunt, & meritum astruunt honorem:
Vel per ora hominum volant, cavenique
Ne mortis rabidum tulisse dentem
Vel totus tumulo perisse, seclis
Vllis Vergerius queat videri. Latomus. Joannis Regiomontani.
Inserior nullo doctrinae laude priorum
Doctus in Astrorum cognitione fui.
Itala me tellus, & me Germania novit,
Panno???is & studium praedi at ora meum.
|| [435]

Duxit in has celebris primùm Purbachius artes
Ingenium magnâ dexteritate meum. Joachimi Vadiani. CLaVDItVr hâC terrâ sapIens VaDIanVs, & aLget, QVI CeLebrIs patrIae LVX erat, atqVe pater. Petri Lotichij Secundi.
Ossa sub hoc tumulo sacri sunt condita Vatis
Lotichij: tener at Spiritus astra colit.
Occubuítque novem decus immortale sororum,
Maxima Pegasidum fama sepulta jacet.
Prô! quantum ingenium, dulcedo quantáque morum
Sedit in illius pectore, nata DEO.
Doctrinae studiis teneris excultus ab annis,
Ingenij fructus mox dedit ipse sui.
Ad ter quinque suos nondum pervenerat annos,
Cum tibi discipulus, docte Micylle, fuit.
Tunc tamen argutos nôrat conscribere versus,
Quales Naso tener, túque Tibulle, canis.
Post vigor ingenij crevit crescentibus annis,
Nec contenta suo pondere Musa fuit.
Italiae primas illi tribuëre Poetae,
Illi visa utinam non ea terra foret!
Cessit Flaminius, concessit Cottáque palmam,
Castalion multò visus es inferior.
Hanc praeter laudem fausto quóque sydere Doctor
Ille Machaoniâ claruit arte potens.
Amplius haud talem Natura effata Poëtam
Proferet: ad sinem nam ruit illa suum.
Ergo qui transis, tam docto mollia vati
Optes sata: baevi machina celsa cadet. Georgius Cracovius. Epitaphium Cornelij Schonaei, Harlemi. qui scripsit Comaedias sacras ad imitationem Terentij.
Rector juventae, Musici doctor gregis
Schonaeus egi sabulam fictam prius:
|| [436]

Veram peregi: summus hic actus mihi.
Scenam relinquo. Vos valete & plaudite. Obiit Anno cI???. I???. XI. Novemb. XXIII. AEtat. 71. Trajecti ad Mosaem in aede primaria D. Servatio sacra. D. O. M. Joanni Goropio Becano, Divinarum atque humanarum rerum, bonarúmq; artium Peritiss. Katarina de Cordis uxor, & filiolae duae conjugi ac Parenti dulciss. cum lacrymis poss. procurantibus Laevino Tortentio, & Casparo Sarchio, quibus ille res suas moriens com̅endavit. Vixit annos LIII. Obiit IV. Cal. Jul. M. D. LXXII. Lugduni Batavorum. Deo Opt. Max. S.
Quid fati in vidiam queror,
Aut multis moror hospitem?
Nomen nobile si loquar,
Paucis omnia dixero:
Bokenbergius hic jacet. Petro Bockenbergio Historiographo, Hollandiae, Zelandiaeque &c. piae conjugis officiosus in maritum dolor monum. pos. Natus Goudae A. cI???. I???. XLVIII. Denatus Leydae A. cI???. I???c. XVIII. Januarij die XVI. Egressus annum vitae LXVIII. Ne vita sit tragoedia. Thomae Erpenij. Ibidem. THOMAE ERPENIO, Viro in omni genere litterarum eximio, oriental lingvarum peritiss. earumdémque in almâ Batavorum Academiâ Professori longè praestantissimo, librisque suis & Arabicis typis claro, vitae integritate, pietate, probitate, modestiâ, morúmque suavitate insigni, Anno cI???. I???. LXXIV. III. Eid. Septemb. Gorcomij in Batavis bono Publico nato, ejusque incomparabili damno Lugduni Batavorum in flore (heu!) denato, An. cI???. I???c. XXIV. JACOBA BVYESIA Ampliss. & integerrimi Hollandicae curiae Senatoris Joannis Buyesij Monachodamensis JC. filia optimo & bene merenti conjugi, [437] cum quo octennium sine querela vixit, trium ex eo liberûm Parens contra votum maestissima posuit. Vale, vale dulcissime. Sit tibi terra levis. Homo Bulla, ruit hora. Tumulus Laurentij Miniati Nobilis Astrologi.
Quid numeras Miniate? nihil numer are necesse est,
Sydera sub pedibus qui modò cuncta vides.
Cuncta suos agere anfractus, seque or dine summo
Cogere, & errores ritè subire suos.
Ne numera Miniate: quies tibi parta: quiete
Vtere, & humanis exue te studiis.
Ipsae quies Deus est: Deus est, & Vita bonúmque,
Vita bonúmque simul: utere utróque simul.
Exutusque hominum curis, rebúsque molestis
Laurenti aeterno ritè fruare bono.
Nos memores veteris studij, soci íque laboris,
Hoc tibi pro sanctae munere amicitiae. Jovianus Pontanus. Petri Mosellani. Lipsiae. D. O. M.
Conditus exiguo jacet hîc sub marmore Petrus,
Nobile cui nomen clara Mosella dedit.
Attica quo primùm hîc audita interprete lingua,
Cum docuit Grajo Teutonas ore loqui.
Et Latiae veterem linguae revocavit honorem,
Nati vúmque illi reddidit arte decus.
Cujus & eloquium vivo Cicerone probasset,
In medio quondam Roma diserta foro.
Magna etiam coluit piet ate Oracula Christi,
Et sanctis studiis consona vita suit.
Ipse sua vivens quod spe votísque petebat,
In gremio ut vivat, da bone Christe, tue. Julius Pflug, Praeceptori charissimo. F. C. Tubingae in templo Parochiali. Joannis Stofleri.
Heus, heus, adesse te cupit,
Rogatq; saxum, ut hoc legas.
|| [438]

Mathesis ecce Principem
Dedit tulitue Suevia,
Vel illa Martia, hoc decus
Sed abstulit nimis fera hic,
Premitque Parca; jam cubant,
Vt cernis, ossa Stosleri.
Precare, quisquis hac abis. Joannis Aventini. Ratisbonae ad S. Emmeramum. D. O. M. Joannes Aventinus Vir singulari Erudit. fide ac pietate praeditus, patriae suae ornamento, exteris admirationi fuit: Bojorum & Germaniae studiosissimus: Rerum antiquarum indagator sagacissimus, verae Religionis, omnísque honesti amator. Cui H. M. ad Posterit. memoriam P. est. O. V. Idus Jan. Anno M. D. XXXIV. Eobani Hessi. DVCIte ThespIaDes fLetVs, ELegeIa LVge, HoC HefsVs saXo gLorIa Vestra IaCet. Friburgi Brisgojae. HENRICI GLAREANI. Henricus Glareanus, Poëta Laureatus, Gymnasij hujus ornamentum eximium, expleto feliciter supremo die, componi hic ad spem futurae resurrectionis providit: cujus manibus, propter raram eruditionem, candorémque in profitendo, senatus Reipublicae Litteraniae gratitudinis & pietatis ergò monumentum hoc aeternae memoriae confecratum posteritati ut extaret, erigi curavit. Excessit vitâ Anno Salutis M. D. LXIII. Die XXVIII. Mensis Martij, aetatis suae LXXV. In ejus obitum Viri doctissimi varia epicaedia & epigrammata funebria Graecè, Latinéque conscripserunt, de quibus est hoc epitaphium. Qui modò Phaebeâ redimitus tempora lauro, Ornabat nostrae clara theatra scholae, Germanaeque decus gentis super arduacaeli Nunc pius immiti Glareanus morte sepultus Squallida terrenis vermibus esca jacet.
|| [439]
Ingenium, virtus, pietas, monimenta, labores, Immenso passim cognita in orbe volant. Morte carens superas conscendit spiritus arces, Ac sanctâ Divûm sede beatus agit. LOVANII. Posteritati S. Joannes Stadius Belga Brabantus H. S. E. Tanti illius viri cineres heic adspectas viator; Sed cineres: famam enim, quae coelum spectat & solum, non vides, eumpse Mortuum heic legis in busto, qui per ora virûm vivus spirabit perpetim. Certè ille ipsus est Stadius, quem potentissimi Hisp. & Galliae Reges maximis stipendiis evocatum, & ad profession. Clariss. Art. adscitum honorârunt, Grudij & Parisij docentem audivêre: boni omnes, docti omnes praesentem amavêre, abeuntem complanxêre. Si tu horum es, Lector, floresinsperge marmori, vel potiùs lacrymas, Magno funeri mollibus votis, bonis verbis apprecare. Vixit Ann. LII. Menseis ferè II. Obiit XV. Kalend. Quint. Anno cIc. Ic. LXXIX. in maxuma Galliarum. Justus Ryckius ex Catharinâ filiâ N. Avo B. M. L. PP. Quis tumulus? Dein I. quae circum haec agmina? Musae. Quae mulier? puris simplicitas manibus. Qui corpus? Charites. animum finxêre? Lepôres. Quis dedit in cineres tot bona? Parca dedit. Musae, simplicitas, Charites, lugete Lepôres, Mortuus est vestro Deinius exitio. Memoriae Sacrum. A. Deinio. N. Viri clarissimi. F. J. Secundi. Poëtae. unici. cognato. Moribus fanctissimis. & Ingenio. supra. Hominem praedito. Ad. litterarum. laudem. nato. harundem. aeterno. damno. denato. Justus Lipsius. amoris. &. amicitiae. C.
|| [440]
Hunc titulum, & tumulum. P. Huic. Mon. sive sepulchrum est. D. M. A. Hospes. manes. meos. ne. laede. Vivos. laesi. neminem. S. T. T. L. J. Lipsius. PARISIIS. M. M. Joannis Stadij Mathematici excellentiss. Dum numeris coelum metitur, & ignea cael??? Sidera, perque suas jam docet ire vias. Et quid ab antiquo deflexerit ordine, cursum Quà cieat varians quisque Planeta, notat: Ecce tibi subtò lucis malè cautus obortae Pulvere in hoc Stadius percitus igne jacet. Imò animus coelos notâ regione secutus, Jam sua metitur sidera. Lector, abi. Philippus Avenellius maerens amico suaviss! Obiit 15. Kalend. Quint. de media nocte, Lutetiae Parisiorum, anno Domini cic. Ic. LXXIX. in Suburbio Horatiano, domi Mareschalli Retzij, summo omnium bonorum doctorúmque dolore, natus annos LII. M. II. duobus diebus minùs. PARISIIS. D. M.
Adsta viator, ni piget, & haec perlege,
Dum pauca legis heic multum odorum colliges:
Ronsardus etenim flos Poëtarum heic situs est.
Quis ille fuerit, litterarum dat silex,
Suopte sculpsit ipse quem caelo, indicans
Suâ Camaenas morte dare mortalium
Nisi nominis perennitatem nemini.
Ast illae amaeno matris in sinu hospitae,
Nati ossa propria conlacaverunt manu,
|| [441]

Laurusque vati vix suo superstites
Panxêre simul, has ut tepens foveat cinis.
Quid si se humari & jußerint, grati ut siet
Spes nulba reditus saeculo ingratissimo? Cl. Binetus P. Ronsardo Poëtae incomparabili, effusis totius Galliae lacrymis maerens B. M. pos. Petrus Ronsardus jacet hìc: si caetera nescis, Nescis quid Phaebus, Musa, Minerva, Charis. Petri Ronsardi Poëtae. Ossa Poëtae Gallici hic fovent Musae, Mortemque ejus lugent. Quid stas viator? recede à lacrymanttbus, Parces Virginum pudori, & abi. Aginni Nitiobrigum in Aquitania. In Ecclesia fratrum Augustinianorum. Julij Caesaris Scaligeri, quod fuit, Obiit anno cIc. Ic. LVIII. XII. Kal. Novemb. aetatis suae 75. Extulit Italia, eduxit Germania, Julij Vltima Scaligeri funera Gallus habet. Hinc Phaebi dotes, hinc duri robora Martis Reddere non potuit nobiliore loco. Caesaraugustae. Hieronymo Suritae, Michaëlis F. Gabrielis N. Caesaraugustano, Historiae Arragonicae diligentiss. atque electo Scriptori, Patri B. M. Hieronym. F. Pos. Vixit annos LVII. Mens. XI. obiit Caesaraugustae, III. Non. Novemb. cIc. Ic. LXXX. Aliud. Dum Salo, dum Sicoris, dum Cinga augebit Iberi, Dum maris augebit magnus Iberus aquas.
|| [442]
Post cineres, manésque tuos, heu magne Surita, Semper erit majus nomen in orbe tuum; Annalésque tui tantarum pondere rerum AEterni, aetenum te sin???morte dabunt. Jacobi Falconis Equ. Valentini, Poëtse & Mathematici summi, carmen retrogradum. Ingenium & candor Suritae vivet, opinor, Vivet dum mundo carmen & Historia. MONTILLAE. In Collegio Soc. Jesu. Mag. Joann. Avilae Patri opt. Viro integerr. Deique amantiss. filij ejus in Christo Poss. Magni Avilae cineres, venerabilis ossa Magistri Salvete, extremum condita ad usque diem. Salve Dive Pater, pleno cui flumine caelum Affluxit, largo cui pluit imbre Deus. Caelirore satur, quae mens tua severat intus, Mille duplo retulit foenore pinguis ager. Quas Tagus ac Baetus, quas Singylis alluit oras, Oretuo Christum buccina personuit. Te patrij cives, te consulturus adibat Advena, tu terris Numinis instar eras. Quantum nitebaris humireptare pusillus, Tantum provexitte Deus astra super. Ipse Lectori. Avila mî nomen, terra hospita, patria coelum: Quaeris pro functus munere? messor eram. Venerat ad canos falx indefessa seniles, Quae Christo segetes messuit innumeras. Ibidem. Janua Vitae. Deo Ser. So. Sap. S. Coel. Secundus Curio, Augustino filio dulciss. sanctiss. que Po [443] lyhistori, ac facundo Basil. Scholae Rhetori: cujus corpus heîc cum III. sororibus lectiss. jacet: Spiritus cum Christo, nomen immortalib. scriptis vivit in terris: socio & haerede studiorum orbatus, dum reviviscit, P. Vixit annos XXIIX. Obiit ann. Dom. cI???. I???. LXVII. die XXIV. Octobris. Christo S. Augustino Curioni Bas. Scholae Rhetori, Qui honestiss. pietatis & erud. certamine suscepto, In ipso aetatis flore morte vinci, Quam patrem vincere maluit. Veritatis, & Virtutis cultori Max. Saracenicôn scriptori, Hieroglyphicôn auctori, Americae illustratori, Italiae interpreti, Theod. Zuing. ob stud. morúmque eleg. Collegae & amico piis cum lacr. P. M. D. LXVII.
Augustinus eras in terris exul oberrans,
Nunc Augustus eris Coelo susceptus avito. Ibidem.
Siste gradum Viator, si bonus es, morere
Victurus: sin malus es, vive moriturus. Hocce Conradus ego Lycosthenes Rubeacensis, Philosophiae perennis compendium, aeterni luminum datoris benig. per XLII. valetudinariae aetatis, ann. M. VII D. VII. sedulò serióque commentatus. II X. Kalend. Aprilis, non improvisò apoplexiae turbine ad certam immortalit. Anno ejusdem repar. M. D. LXI. praeter votum metúmque abreptus, sortis literariae multam saltem, si non magnam reliqui usuram posteris. Qui potes meliora, debes, atque ut praestes, in rem tuam abi.
|| [444]

SCENA VII.
[arrow up]

Exhibens Epitaphia Musicorum. Epit. Jubal Lamechi filij Music. Aut horis. FIngite luctum ridentes Praeficae: talémque naeniam exsibilate. Jaces ah tandem ac taces, modulantium chorage Jubal. Dedisti tuae voci poenas. Nam exiguum spiritum, quo vita ducitur, tu primus frangere ausus ad melodiam, spiritum simul emisisti & amisisti. Consensêre astra in tuos obitus: Tu enim coelestis Harmoniae sectatus imaginem, Sacrum planetarum concentum furatus, Divorum delicias mortalibus propinâsti. Poscebant mutae animantes suo de tortore supplicium. Tu enim primus test udinem, anguem innoxium, portatili suâ domo eliminâsti, ut Harmoniam angue nocentiorem, Vacuâ illâ in latebrâ conderes. Tum secta pecudum viscera imparibus discreta numeris tetendisti; Ut pollice verberata, aures mulcerent. Vah ingratus pastor! Qui greges in Cytharae equuleo mortuos torques; Et inter tormenta canere jubes. Crudelis! ut laetus ad agnorum gemitus, choreas ducant pastorum chori, agnorum visceribus ludis. Malè tibi sit Jubal! Qui tam dulci peste aures afficis, ut inficias animos. Latet inter Cytharae fides Cupido infidus; qui canoris imbellium pecudum nervis feroces hominum enervat spiritus: Et arcu eodem chordas ferit & corda.
|| [445]
Ridet interim furtiva mors, quae dulces inter modos Inauditum securiùs explicat pedem; Et laeta meditantes letho praevenit. Stabis aeternum exemplum. Jubal. Tibi jocosa lyrae fila pulsanti, tenue vitae filum fata succident. Carebis funebri luctu laetitiae Author. Et qui flebili saeculo non flevisti, extinctus ridebere. Emmanuel Thesaurus. ROMAE. Perino Organo Florentino, qui singulari suavitate, ac testudinis non imitabili concentu, dubium reliquit, amabiliórne esset suâ ingenij suavitate, an admirabili artis excellentiâ clarior: Jacobus Mormita Parmen amico M. P. Vixit annos XXIX. Ibidem. Nicolai Sudorij Musici; qui Arragoniis Regibus quatuor & XXX. annos servivit, obiit M. D. V.
Cur te, Musice, Musicus peremit
Sagittâ Nicolaë pestilenti?
Invidit modulis meis Apollo. FLORENTIAE. Multum profectò debet Musica Antonio Squarcialupo Organistae. Is enim ita arti gratiam adjunxit, ut quartam sibi viderentur Charites Musicam adscivisse sororem. Florentina Civitas grati animi officium rata, ejus memoriam propagare, cujus manus saepè mortales in dulcem admirationem duxerat, Civi suo M. P. Salisburgi ad S. Petrum. Sacerdotis Bassistae. R. D. Joannes Baptista Sauler Metropolitani chori regens, & Bassista eximius, id quod vivus, etiam nunc mortuus facit negotium, & ex hâc tumbâ de profundis clamat.
|| [446]
Tu viator, si, quem modò ipse exoptat, propitium Judicem experiri velis, lamentabilem Echûs tonum redintegra, & pro eodem de profundis clama. Utque aridis cineribus, quousque conflagrato Orbe in novum Phaenicem reparentur, bene sit, piam lacrymam, aut saltem piacularis lymphae guttam asperge. Cantores enim si fato urgente de profundis intonant, plerumque tales amant humores. Abiit, obiit Salisburgi. 27. Martij anno M. DC. XXXVIII. Parmae in aede Cathedrali. Cypriano Roro Flandro, artis Musicae Viro omnium peritissimo: cujus nomen famáque Nec vetustate obrui, nec oblivione deleri poterit, Herculis Ferrariens. Ducis II. deinde Venetorum, Postremò Octavij Farnesij Parmae & Placentiae Ducis II. chori Praefecto. Ludovicus Frater, fil. & Haeredes moestissimi posuerunt. Obiit anno M. D. LXV. aetatis XLIX. Salisburgi ad S. Sebast. Audi Viator. Chori Metropolit: Regens incipit Deus in Adjutorium. Tu votis & precibus ad adjuvandum festina. D. M. Julius Stecher Saulgensis vitae candore, integritate insignis Sacerdos, raucus obmutuit. AEtat. LVI. Anno Christi M. DC. LXVI. mense Majo die IX. Tu pro eo nunc canta: Requiem aeternam. Jacobi Platpays Morini, Musici Imperatoris Caroli V.
Cui sors innocuo frustrà quaesiverat hostem,
Armavit socias in mea fata manus.
Perfidus incauto ferrum demisit in armos,
Labentem solis destituitque locis.
Sanguine rorantes caedem lachrymantur olivae,
Sub quibus exspirans ultima verba dedi.
|| [447]

Et mea turmatim gemuerunt fata volucres,
Haec fuit una meae conscia turba necis.
Flete piae volucres: & nos quóque flevimus umbras,
Claráque sunt cantu multa sacella meo.
Insantem tellus Morinûm nutrivit amaena:
Arragonum montes sunt mihi pro tumulo.
Caesaris ante focos solennia sacra peregi,
Quam peterem moriens, non fuit ara mihi.
Caeruleos sparsi sumos ante ora Deorum,
Sanguine styx latè nunc rubet atra meo.
Tu quic únque cupis meliori occumhere fato,
Suspectum Fidei nobile nomen habe. Joan: Secundus. Barthol: Mayssi.
Hâc jacet, heu, miserae Mayssus cura parentis,
Ante dum raptus Bartholomaeus, humo.
Flex sset duras vario modulamine linguae,
Suavisonóque canens dulcius ore, Deas.
Invida sed blandam eripuit Proserpina vocem,
Vt fieret campis cantor in Elysiis. Jo: Thom: Musconius. Tumulus Fulci Ferrariensis, Musici maximè celebris.
Bystonis ánne senis sonat hîc lyra? Bistonis ánne
Quae traxit sylvas horridáque antra chelys?
At néque B???stonij senis est lyra: sed lyra Fulci,
Quae mulsit ju venum pectora, quaeque senum.
Assonuit cui Penaeo persaepè relicto
Delius, & carmen flebile junxit amans.
Assonuit cui Cylleni restudo, & amantum
Deflevit curas, flevit & ipse suas.
Nec nunc muta silet Fulci lyra, Fulcus & ipse
Non silet, at slygias carmine mulcet aquas.
Dum sonat, Elysiae ludunt ad plectra puellae,
Dum canit, ad numeros quaeque puella canit.
Nec sentit Tityus rostrum, nec vulturis ungues,
Nec ferus ad Portas Cerberus ipse latrat.
|| [448]
Dum vixit, Fulco Regum plausêre theatra: Nunc plaudit Stygij flebilis aula Dei. Vive igitur plausus inter choreásque silentum, AEternum & valeas; perpetuúmque can. Jovianus Pontanus. Musici cujusdam. Roma. Ille ego, quem genuit Cerealis Agonia, Felix, Hîc jaceo justi funeris ante diem. Musica quòd fuerat mihi cum gravitate decori, Gratus eram populo Principibúsque viris. Faelix ante quidem, nunc verò infaustus, amicos Lugentes linquo tristia fata meos. Mantuae, ad Carmelitas. Alexandri Musici. Hospes, Alexander triplici clarissimus arte Hic cubat, his sacer est manibus iste locus. Sive sonum malles, sive instrumenta sonora, Nec melior psaltes, nec faber ullus erat. Regia nemo pari tornabat vasa decore, Sive aes, seu gemmas, sive terebat ebur. Majori superos nemo pietate colebat; Qui legis ergò, piae die pia verba animae. Orlandi de Lasso. Orlandus Lassus Bergae, Hannoniae urbe, natus anno M. D. XXX. Musicus & Symphoniacus sui seculi facilè princeps: Primâ aetate admodum puer, ob miram vocis suavitatem in canendo, aliquoties plagio sublatus: Sub Ferdinando Gonzaga Prorege Siciliae, annis ferme sex partim Mediolani, partim in Sicilia, inter Symphoniacos educatus. Neapoli dein per triennium, ac demùm Romae amplius biennium Musico praefectus Sacello longè celeberrimo. Post peregrinationes Anglicanas & Gallicanas cum Julio Caesare Brancacio susceptas, Antverpiae totidem annis versatus.
|| [449]
Tandem Alberti, & Guilielmi Ducis Bojorum, Musica Magister supremus per integrum vicennium. A Maximisiano II. Caes. nobilitatus: â summis imperij Principibus ac Proceribus summè honoratus. Cantionibus Harmonicis tam sacris, quàm profanis omnium linguarum in orbe universo celebratiss. Obiit Monaci anno Sal. M. D. XXCV. AEt. LV. Reusnerus. I. Meleti. Meletus Cytharam, chordas si ferret ad Orcum, Meleri manes non premeres, Hecate. Orpheo id indultum est, sed non bene calluit artem, Meleto vetitum, vincere qui peterat. M. Monerius. Orphei. Robora, nec petras deduces amplius, Orpheu, Multiplicésque feras nec magis allicies. Nec mage ventorum fremitus, strepitúmque profundi Mulcebisve globos grandinis, atque nivis. Ipse jaces: nam Mnemosynes tua funera plorant Natae, & praecipuè Callioppea Parens. Quid querimur nostros natos periisse? tueri A nece non possunt pignorae caelicolae. Faustus Sabaeus. Brevissima haec Epigraphe in Orphei tumulo, cum lyra sculpta, memoratur reperta: LUSIT. Tumulus Perinelli Musici Insignis. Plectra jacent sine honore, lyrae sine honore sepultae, Et citharae, & cantus, & sine honore tuba, Sibiláque arboribus desunt, & murmura rivis, Destituit tacitas ipse susurrus apes. Sola avium veteres servat Philomela querelas, Sola & hirundo novos suscitat ore modos. Hae Perinelle obitum luctu testantur, at illa Sordent, & nimio muta dolore tacent.
|| [450]
Sume lyram in tumulo Perinelle, & plectra moveto, Jam lyra, jam citharae, jam tuba & ipsacanet. Sibiláque arboribus strepitent, & murmura rivis, Juverit atque alacres ipse susurrus apes. Quo tumulo Perinelle jaces, tecum jacet omnis Et sonus, & cantus: auráque, voxque silet. Jovianus Pontanus. Andreae Pevernagij. Antverpiae. Laudibus Ismarium divinis Graecia vatem Ornat, ut indomitas flexerit arte feras; Blandáque Dircaeas animârunt camica rupes, Fecit & Ogygios condere musa lares. Delphinus positâ juvenem feritate recepit, Dum canit in medio naufragus ille mari. Lesbius, ut fama est, modulis Terpanter amaenis Spartanos potuit conciliare truces. Hermogenem jactant alij, nos vincimus omnes, Andrea, Musae laudis honore tuae. Antverpiae apud Carmelitas. D. O. M. S. Siste gradum Viator, ut perlegas quam obrem Hic lapis litteratus siet. Musicorum delitiae Cornelius Verdonckius hoc cippo eheu clausus perpetuum silet. Qui dum vixit, voce & arte Musicâ mortem, surda ni esset, flexisset. Quam dum frustrà demuleet, coeli choris vocem aeternùm sacraturus abit IV. Non. Jul. Anno M. D. XXV. AEtat. LXII. At tu bene precare Lector, & vale. Clienti suo moestus ponebat de Cordes. Balthasaris Artocopi Musici. Parce hospes tumulo sacer est locus iste Camaenis, Et circum tacitâ plangit Apollo lyrâ.
|| [451]
Artcopi tegit hoc Balthasaris ossa sepulchrum, Artis qui melicae totius instar erat. Quo néque ventosis melior cantare cicutis, Nec dare multiplici voce canenda, fuit. Et poterat àulci modulamine flectere Divos, Invideant tantis ni fera fata bonis. Abyngdonij Cantoris. Attrahat huc oculos, aures attraxerat olim, Nobilis Henricus Cantor Abyngdonius. Vnus erat, nuper mirâ qui voce sonaret, Organa qui scuè tangeret, unus erat. Vellensis primo templi decus, inde sacellum Rex illo voluit nohilitare suum. Nunc illum Regi rapuit Deus, intudit astris, Ipsis ut no va si??? gloria caelitibus. Thomas Morus. Georgij Stenij Citharaedi. Luneburgi. Stenius hìc recubat testudine ludere doctus, Cui peperit nullum Teutona terra parem. Cum moriebatur, Musae Charitésque gemebant, Tristis & abjectâflebat Apollo lyrâ. Ast caelum risit: quoniam ut mortalibus antè, Sic insigne melos nunc canit ille Deo. Guilielmi Punteri Musici. Londini. AEthereos inter cives, animásque beatas Punterus summum jam canit ante Deum. Gratus erat terris vivendo, legendo, canendo; Caelo nunc vivit, nunclegit atque canit. Sic tribus ille locis superest: sunt námque repostae Claustris ossa, choro laus, animúsque Polo. Salisburgi ad D. Petri. Sta Viator, & lege documenta, quae mortuus dabo. Vita Musica est: Penè musca dixissem. Vitae musica est
|| [452]
Ah! quàm nonnumquam absona! Ejus notae nigrae sunt, ideóque celeres: Mensuram Deus mumerat, clavis est falx mortis, quae totam finit. Haec ego Musicus loquor Joannes Dreyer, Cui mors lessum confinxit, ah! nimium veracem! Ex vae duro. Eadem, priusquam planè presbyter è Diacono fierem, me Deo sacrificavit. Dicam tamen, pax tecum. Tu alterum mihi apprecare: Et cum Spiritu tuo. Obiit Anno Domini 1667. die 6. Mens. Octobris.

SCENA VIII.
[arrow up]

Exhibens Epitaphia Pictorum, Sculptorum, aliorúmque artificum. Christus amorem suum colorat in syndone. Tabellam quam vides, viator, Naufragus Dei filius vovit patri. Perfunctus periculo, voti memor, exaratam sumptibus suis historiam, AEternum eidem Anathema hoc in templo suspendit. Caveto, ne quid de illâ perperam judices; Latet & suus hanc Apelles post tabulam: Ne ipso quidem otiatus est sabbato, ne omninò quiesceret mortuus, Pictorem egit. Arietis spolium Phryxo, Sabaudia, non invideas, quae habes agni. Illud in terrâ regnum portenderet, hoc in coelo. Nullius hostis arma formides; DEUS exercituum Nunquam sub alio vexillo mereat, quàm sub suo. Aloysius Juglaris. ROMAE. D. O. M. Raphaëli Sanctio Jo. F. Urbinati, pictori eminentiss. veterúmque aemulo. Cujus spirantes propè imagines si contemplêre, naturae atque artis faedus facilè inspexeris: Julij II. & Leon. X. [453] picturae & architecturae operibus Gloriam auxit. Vixit an. 37. integrè integros. Quo die natus est, eo esse desiit. 8. Id. April. 1520.
Ille hic est Raphaël, timuit quo sospite vinci
Rerum magna parens, & mariente mori. Ibidem. Perino Bonacurtio Vaceae Florent. qui ingenio & arte clarissimus, egregios permultos pictores, plastas ferè omnes superavit. Catharina Penna conjugi, Lavinia Bonacurtia patri, Josephus Cincius Belga socero charissimo & optimo posuerunt. Vix. ann. XLVI. mens. III. dies XXI. Obiit XIII. Calend. Novemb. Anno Christi M. D. XLVII.
Certantem cùm te secum natura videret,
Irata in tenebras misit, & ad tumulum.
At tumulus si te tegit, & Perine tenebrae;
Et tenebrae & tumulus non tua facta tegunt. ROMAE. Laurentij Florentini sculptoris.
Roma mihi tumulum tribuit, Florentia vitam,
Nemo alio vellet nasci & obire loco. Florentiae. Ad S. Mariae de Flore.
Ille ego sum, per quem pictura extincta revixit,
Cui quàm recta manus, tam fuit & facilis.
Naturae deerat nostrae quod defuit arti,
Plus licuit nulli pingere nec meliùs.
Miraris turrim egregiam sacro aere sonantem,
Haec quóque de modulo crevit ad astra meo.
Deníque sum Jottus, quid opus fuit ista reserre?
Hoc nomen longi carminis instar erat. Obiit anno 1436. cives PP. B M. Anno 1490. Ibidem. Quantum Philippus de Burnebesco Architectus arte Daedalea valuerit, cùm hujus celeberrimi mira testudo templi, tum plures [454] machinae divino ingenio ab eo adinventae documenta esse possunt: quaproprer ob eximias animi sui dotes, singularesque virtutes, XV. Cal. Majas Anno 1444. ejus B. M. Corpus in hac humo, superstita grata patria sepeliri jussit. Patavii. Tumulus Jacobi Veneti Architecti. Jacobo Veneto, horologij mirae pulchritudinis, cum totius caeli cursu, magistro, aestuariis exhauriendis, fluminibus regendis, multum à principe & patribus exhibito, quem civitas universa faciebat plurimi: viro ingenij magni rectíque, Jo. Paul. F. Patri B. M. P. M. D. XXXIII.
Quicquid habes hodie, cras te fortasse relinquet,
Aut modò dum loqueris desinet esse tuum. Bubali Pictoris, qui, mordacitatem Poëtae, quem nimis turpem pinxerat, non ferens, expiravit.
Non clavam Lachesis vel Herculanam,
Vel magni rapit Hectoris Machaeram,
Non eget jaculo flagrante Mauri,
Non telis gravidâ Scythae pharetrâ,
Non ullis opus est ei verutis,
Non ferro, aut chalybe, aut volante plumbo;
Me molli est jaculata Penicillo. Joan. Niess S. J. Salisburgi ad S. Petrum. Heus Viator, cave pedem extra hoc punctum ponas, Nam Architectus heîc te observat Santinus Solarius, Manu, arte, opere nobilissimus. Hic postquam Superos, Principes, patriam, sartos tectósque habuit, Templis, aulis, monumentis, summo fastigio artis, honoris, vitae, In hoc fundamentum humanae fabricae descendit septuagenarius. Princeps Paris arti & virtuti supervicturae primum lapidem posuit, Anno Christiano M. DC. XLV.
|| [455]
Salisburgi ad S. Sebastianum. D. O. M. Eliae Castello Viro Italo ex oppido Milli, excellenti Sculptori, & operis Mosyaci plasmati, vitae morúmque candore ornatissimo, immaturè è vivis sublato, fratres ejus maesti Antonius & Petrus Castelli hoc charitatis monumentum fecerunt, erexerúntque. Obiit Anno M. DC. IIX. Cal. Januar. aetat. suae XXX. cujus anima aeternâ fruatur pace. EXpIro, I, satIs est, strVXIsse palatIa terrIs, Non tVa MVnDe bona est, VIta sVperna bona est. Norinbergae. ALBERTI DURERI. M. Beatis. S. Memoriae Alberti Dureri, Viri optimi, acaetate suâ Pictoris absolutissimi, qui non solùm primus è Germanis picturam auxit, illustravit, ac ad severiorem legem restrinxit, sed & literis posteritati commendare cepit. Ob quam rem, praecipuè mores compositos, prudentiam ac modestiam singularem, Norinbergensibus suis, imò exteris omnibus fuit charissimus: Divo verò Maximiliano, ac Nepoti ejus Carolo, Caesaribus, nec non Ferdinando Hungariae ac Bohemiae Regi acceptissimus, qui illum annuo largóque stipendio foverunt, ac summo prosecuti sunt favore. Obiit autem non sine magno amicorum desiderio VIII. Idus Aprilis, Anno 1528. aetatis verò suae 57. Wilibaldus Pirckeimerus amico integerrimo M. P. Aliud Epitaphium Alberti Dareri. Quicquid Alberti Dureri mortale fuit, sub hoc conditur tumulo. Emigravit VIII. Idus Aprilis. M. D. XXVIII. Exstat in Comiterio Norimberg. S. Joannis extra urbem. Aliud.
Quo situs Albertus tumulo Durerus, eodem
Picturae ratio tota sepulta jacet.
|| [456]
Aliud.
Artis & ingenij laudem si fata morentur,
Certum est Durerum non potuisse mori.
Ergò sub hoc nondum totus jacet ille sepulchro,
Ingenij famam vivus ad astra tulit. Aliud.
Quid properas? subsiste parùm lecture viator,
Hic sita Dureri molliter ossa cubant:
Est operae pretium talem spectare ruinam,
Cùm quâ picturae concidit omnis honor. Aliud.
Quid vitam coluisse juvat quascunque per artes,
Quando ea momento mors rapit atra brevi?
Par fuit Alberto pictorum nemo, sed illum
Fatae diu summum non potuêre pati.
Praescidit ergò viri vitam mors falce malignâ,
Et dixit, moriens sic quoque non moreris. Montibus Hannoniae in D. Walburgis. Cornelij de Jode. D. O. M. S. Cornelio de Jode Antuerpiano Cosmographo Clariss. Vita, eruditione ac moribus insigni: Qui cúm Norwegiam, Daniam, Islandiam, aliásqne remotas Regiones Typis evulgandis, perlustrasset, Hàc iter ex Hispaniis faciens morbo correptus Obiit XVII. Octobris, cI???. I???c. aeratis verò suae XXXII. Fratres moesti Poss.
Vita mori dederat, mors vivere, vita labores
Cum lachrymis, laetam mors dedit huic requiem. Inscriptio sepulchralis Herculis Pictoris muti Ferrariensis.
Mutus eram vivens, solvo post funera linguam,
Et mecum pariter fit lapis iste loquax.
|| [457]

Haeredis munus piacura hoc praestat utrumque,
Ni rudis, aut caecus fortè, viator, eris.
Effigies hommum pinxi velut alter Apelles,
AEmula naturae dextera namque fuit.
Non meliùs dedit illa mihi mea sensa profari,
Quàm docuitabulas nutibus ipse loqui.
Si formas harum spectes, & longius aevum;
Me, scio, victorem candida fama canet.
Sedme victa necat. Dabis hospes vivere rursum,
Si damnes lachrymis invida fata tuis.
Hoc unum extincto superest solamen in umbris,
Sic placidè ossa cubant, sic cines ipse. Vale. Philomathi Musae Juven. Antwerpiae in Templo Cathedrali. Joanni Moreto Antwerpiensi, magni Plantini genero, ejusdem virtutum atque artium, Laboris & Constantiae heredi: queis juvenis senescentem socerum juvit: vitâ functum superstes expressit, publicè utilissimus, privatim benignus, passim modestus, probus, prudens; omnium bonorum elogio bonus. Vixit praeclarum suis honesti exemplum Annos LXVII, menses IV. Obiit insignem in Deum pietatem testatus X. Kal. Octob. M. DC. X. Martina Plantina optimo marito cum lachrymis optimè apprecata, sibi & posteris mortalitatis memor P. C. Coloniae in D. Pauli. D. O. M. Et memoriae Arnoldi Mylij Typographi & Senatoris in hac veteri urbe, Illius diligentissimi, hujus integerrimi: Quod utrúmque fama & favor publicus asserunt, asserentque. Praemium hïc virtutis, quod in superis etiam locis habere speramus, vovemus. Tu nobiscum, bone Lector. Obiit Lethargo XV. Kal. Decembr. Anno cI???. I???c. IV. AEtatis suae LXIV. Mens. I Liberi maesti posuerunt optimo, heu, parenti. J. Lipsius.
|| [458]
BASILEAE AEternitati S. Joannes Oporinus Basil. Typographus, Doctus, operosus, elegans libris innumeris, Virtutum herede ex IV. Conjuge unico relicto. Publicis lacrymis, privata pietate, sexagenario major heic conditur.
Frugifer Autumnus periit dIs notus & orbi,
Orthion elapsus nautis meditatur Arion.
Quantula sint hominum corpuscula disce viator:
Magnus Oporinus conditur hoc tumulo. Heidelbergae in Caemeterio Petrino. V. CL. Friderico Sylburgio Wetterano Hasso, Graecae linguae instauratori accuratissimo, Philosophicorum aequè ac historicorum scriptorum Anagnostae, diligentissimo. Nimiis tandem vigiliis ac Typographicis laboribus consumpto, & die Febr. XVI. A. C. M. D. XCVI. aetatis LX. è vivis Haidelbergae erepto, monumentum hoc memoriae & honoris ergò fieri fecit haeres. PATAVII. Laurentij Conatij Pictoris. Conatius jacet hîc Laurentius ecce sepultus, Qui decus Euganeis unicus hospes erat. Umbris Parrhasium, picturâe aequavit Apellem, Formis Lysippum, marmore Praxitelem. Nam chorus aeterni narrat monumenta laboris, Qui miris templo fulget imaginibus. Joan. Pictoris Florent: Romae. Non mihi sit laudi, quòd eram velut alter Apelles, Sed quòd lucra tuis omnia, Christe, dabam. Altera nam terris opera extant, altera coelo, Vrbs me Joannem flos tulit Etruriae. Philippi Pictoris. Spoleti. Conditus hic ego sum picturae fama Philippus, Nulli ignota meae gratia mira manus.
|| [459]
Artificis potui digitis animare colores, Spirataque animos fallere voce diu. Ipsa meis stupuit natura expressa figuris, Meque sibi fassa est artibus esse parem. Marmoreo tumulo Medices Laurentius hoc me Condidit, antè humili pulvere tectus eram. Joannis Eyckij. Brugis. Hic jacet eximiâ clarus Virtute Joannes, In quo Picturae gratia rara fuit. Spirantes formas, & humum florentibus herbis Pinxit, & ad vivum quodlibet egit opus: Quippe illi Phidias, & cedere debet Apelles, Arte illi inferior hâc Polycletus erat. Crudeles igitur, crudeles dicite Parcas, Quae talem nobis eripuêre virum. At cùm sit lacrymis incommutabile fatum, Vivat ut in coeli parte, precare Deum. Raphaëlis Urbin. Sic mea naturam manus est imitata, videri Posset ut ipsa meas esse imitata manus. Saepè meis tabulis ipsa est delusa, suumque Credidit esse, meae quod fuit artis opus. Miraris, dubitásque? audito nomine credes. Sum Raphaël. hei mî! quid loquor? imò fui. Et tamen his dictis, quid opus fuit addere nomen? Alterutrum poterat cuilibet esse satis. Nam mea & audito est notissima nomine virtus; Et praestare vicem nominis ipsa potest. M. Anton. Muretus. Francisci Chizolae Pistoris. Qui coquere es solitus panem, Francisce, popello, Nunc tibi caerulea est styx superanda rate. At nullam quare meministi ferre placentam Mellitam, crudo munera grata seni? Pars III. Epitaph.
|| [460]
Quid facies? parcat vector, tamen offa relicta est. Quâ canis obstrueres guttura tartarei. Spes tamen una tibi, video: Proserpina Diti Illic pistorem quòd volet esse suo. Jo. Thomas Musconius. Francisci Brambillaschi: Hâc tegeris, Francisce, Faber Lignarius urnâ, Huic Brambilla domus quem genuit patriae. Orbibus hîc olim cingebas vasa rotundis Impiger, & celeri dolia multa manu. Atropos invidit: filum secat. Orcus adegit Fracta Charontaeae ligna dolare ratis. Idem. Neapoli. D. O. M. Ferdinandus Manlius Neap. Camp. Architectus: Qui Petri Toleti Neapolitani Proregis auspicio, regiis aedibus extruendis: plateis sternendis: Cryptae aperiendae: viis & pontibus in ampliorem formam restituendis: palustribúsque aquis deducendis praefuit. Cujus elaboratum industriâ, ut tutius viatoribus iter, loci colonis salubriores essent: Timotheo Encyclio Mathemat. pietatis rariss. filio. Qui vixit ann. 19. m. 6. d. 5. sibi, ac suis vivens fecit. A Christo nato. M. D. LIII. Petri Perusini Pictoris. Perusia. Perdita si fuerat, pingendi. hic rettulit artem: Si nusquam inventa est hactenus, ille dedit. Florentiae in S. Crucis aede. Michaëli Angelo Bonarotio, è vetusta Simoniorum familia: sculptori, pictori, & architecto: famâ omnibus notissimo, Leonhardus patruo amantiss. déque se opt. merito, translatis Româ ejus ossibus, atque in hoc templo major. suorum sepulchro conditis: cohortante sereniss. Cosmo Medices magno Hetruriae Duce, P. C. Anno Salutis 1570. vixit annos 88. M. 11. D. 15.
|| [461]
Pictoris cujusdam. Ferrariae. Occubat hìc proles pictoria: vae tibi, mundum, Et sua quisquis amas, huc nihil inde feres. Huc nihil inde feres, guttam hic à paupere dives Poscit aquae; mundum, vae tibi, quisquis amas. BASILEAE. D. O. M. Arida Joannis tegit hic lapis ossa Frobeni: Orbe viret toto nescia fama mori. Moribus hanc niveis meruit studiísque juvandis, Quae nunc maesta jacent orba parente suo. Rettulit, ornavit veterum monumenta Sophorum, Arte, manu, curis, aere, favore, fide. Huic vitam in coelis date, numina sancta, perennem Per nos in terris fama perennis erit. Parenti Chariss. maesta liberorum Pietas, ad defuncti Mem. Luctúsque sui solatium posuit. An. M. D. XXVII. Mens. Octob. Ibidem. Joannis Petri Landendorfensis, Viri raris animi virtutibus & incomparabili ingenio praediti, cui formandorum librorum ars multas instrumentorum commoditates acceptas fert: ac Barbarae Mellingerae conjugis opt. suavissimaeque: nec non Francisci, Fridolini, & Joan. Henrici liberorum, in ipsis vitae rudimentis sibi faustè, parentibus infeliciter extinctorum, hîc quiescunt cineres. Obiit ille III. Kalend. Maias M. D. XI. Haec VII. Id. Novemb. M. D. XII. Joan, Frobenius Patrono B. M. ponendum curavit M. D. XIX. Ibidem. Amerbacchiorum. Quo nullus suo seculo fuit, cùm in excudendis libris nitidior, quod sumptuosae dexteritatis est, tum in ijsdem ad veterum exemplarr. fidem restituendis diligentior, quod eruditionem & laborem requirit. [462] Joannes Amerbacchius hîc cubat, cum Barbara. Ortembergia singul. pudic. faemina, ac Brunone Basilióque filiis, praeproperè quidem hinc ereptis, sed antè tamen eruditione suâ trilingui per laboriosiss. Hieronymiam, operum recognitionem, quibus nunc docti ubique gent. fruuntur, orbi toti commendatâ. Ibidem. Conditus est sub hoc saxo, Michaël Isingrinius, vir pietate, virtute, atque doctrinâ eximius: inter Principes Typographos Basileenses non postremus. Qui ante diem cum summo omnium bonorum luctu in Domino obdormivit, die III. Martij. ann. Salut. nostrae 1557. Huic tu, qui transis, pacem, requiémque precare: Ac, vitae numerans tempora, disce mori. Ibidem. D. O. M. S. Hieronymo Frobenio, Joannis F. Typographo clariss. inter initia foed. Helvet. Basileae nato, de Repub. liter. optumis autorib. emendatè atque eleganter edend. Praeclarè merito: humanitate ac beneficentiâ domi forísque charo; In acerbiss. ac diuturnis stomachi cruciatibus, quib. & extinctus est, Supra fidem ad extremum usque patientiss. M. S. ergò Ambrosius & Aurelius F F. parenti longè chariss. M. P P. V. Annos LXI. Mens. VII. Dies VII. Anno Christi M. D. LXIII. III. Eid. Martij. Conditorium hoc habet distichon: Gentem expectamus nostram, spes altera vitae; Erobenij quondam, nunc gelidi cineres.
|| [463]
Ibidem. CHRISTO S. Nicolao Episcopio Sebusiano, Viro Opt. Typographo Clariss. & Justinianae Frobeniae, Jo. F. matronae honestissimae, cùm per VII. lustra sacrosancto conjugio fortunati vixissent, Pietate Deum, aequitate homines sibi conciliassent, mortal. vinculis exolutis, liberi superstites parentibus desideratiss. M. C. L. P. Obiit Pater ex Atrophia aetat: suae LXIII. Non. Martij. Mater verò cum IV. liberis ex Pestilentia aetat: suae LII. Cal. Octobr. Anno Christi M. D. LXIII. Viximus unanimes, Christo nunc carne soluti Vivimus; aeternùm victuri vivite nati. Ibidem. TRINITATI SACR. Nicolao Episcopio Nicolai F. Typographo Basil. uti nominis, ita & artis, industriae, fidei, erudit: Paternae haeredi: in medio aetatis cursu magno cum Reip. litterariae incommodo, bonorum omnium cum luctu, humanis exempto, marito incomparabili, Elisabetha Bavara uxor infeliciss. animae suae dimidio extremum hocce conjug: Fidei, & observantiae munus contra votum persolvit. Migravit V. vitae septenario, anno sal. M. D. LXVI. IV. Kal. Januar. H. M. H. S. Antverpiae, in Templo Cathedrali B. M. D. O. M. S. Christophoro Plantino Turonensi, Civi & Incolae Antverpiano, Architypographo regio, Pietate, prudentia, acrimonia ingenI magna, Constantia ac Labore maximo; Cujus industriâ atque operâ, infinita opera, vetera, nova, Magno & hujus & futuri seculi bono in lucem prodierunt. Joanna Riviera conjunx & liberi, haeredésque illa, opt. Viro, hi parenti, maesti Poss.
|| [464]
Tu qui transis, & haec legis, bonis manibus bene precare. Vixit Ann. LXXV. Desiit hìc vivere Kalend. Quintilibus. Anno Christi cI???. I???. XXCIX. J. Lipsius. Ibidem in D. Andreae. Jacobi Jongelingi Antverpiensis Duc. Brabant. monet. Praefect. tumulus.
Qui statuis animam, mirabilis, indidit ipsis.
Phidiae & arte potens, Praxitelísque fuit.
Hesperiis qui notus erat, qui notus Eois,
Regibus & gratus, Principibúsque Viris;
Atque Ducali ideò Praefectus rite Monetae,
Qui laude egregiâ munus obivit idem.
Ergò mori Juvenis potuit, vel debuit ille?
Qui aequavit veteres Daedalae in arte Viros?
Perpetuáque fuit dignus florere juventa?
Vivere & artificis are perennè magis?
Ah! jacet ille tamen juvenis modò pulvis & umbrae.
Vive bene. Omnia sunt vana, caduca, nihil. Vixit ann. LXXV. M. VI. D. X. Obiit ultima Maij, Anno M. DC. VI. Michaël van der Hagen amico opt. P. MANTUAE.
Hospes, Alexander triplici clarissimus are
Hîc cubat, hîc sacer est manibus iste locus.
Sive sonum malles, sive instrumenta sonora,
Nec melior psaltes, nec faber ullus erat.
Regia nemo pari tornabat vasa decore,
Sive aes, seu gemmas, sive tenebat ebur.
Majori superos nemo pietate colebat,
Qui legis ergò piae die pia verba animae. Andreae Mantegnae Pictoris & plastae.
Sacula Martiades rerum dum fluxa propagas,
Armâsti fatis in tua fila manus.
|| [465]

Nunc, nigras Erebi quando divertis ad umbras,
Velle mori cogis, vivere siquis amat. Jul. Caes. Scaliger. Augustae Vindelic. ad Dominicanos. Heic. Matthiae. Kageri. domo. Monacensis. Reipub. August. Pictoris. Quam. Nobilis. &. Docti. ???Manus. &. Tabulae. loquantur. Pii. Manes. siti. Vixit. Anno. Christi. cI???. I???. CXVI. M. D. Heic. Libia. Magdalena. Salvatonia. Chara. Castáque. Conjunx. Expectat. vitam. meliorem. Vixit. cI???. I???. C. M. D. Heic. dulces. nati. &. nepotes. quiescent. Donec. ab. caelesti. praecone. Ad. ultimum. tribunal. citemur. omnes. Tu. mite. nobis. vove. &. expecta.
Vna. domum. totam. tegat. urna. precamur. ut. olim.
Judicis. hanc. totam. vox. beet. una. domum. PRAGAE. Josepho. Heinzio. ortu. Basiliensi. Helvetio. Domo. Augustano. Vind. Pictori, & Architecto. Cum. antiquis. comparando. cui summa Votor. obtigit, Acerrimo post homines natos ingeniorum & manuum censori Caesari. Rudolpho. placuisse. Vixit. annos. XLIV. Ob: an. Chr. M. DC. IX. Idib. Octobr. Regina. Grezingerina. uxor. optimo. marito. moerens. P.
|| [466]

SCENA IX.
[arrow up]

Exhibens Epitaphia Conjugum. Epitaphium. Joan. Joviani Pontani, quod ipse sibi composuit, & Neapoli in templo S. Mariae majoris reperitur. VIvus domum hanc mihi paravi, in quâ quiescerem mortuus. Noli obsecro injuriam mortuo facere, vivens quam fecerim nemini. Sum enim Joannes Jovianus Pontanus, quem amaverunt bonae Musae, suspexerunt viri probi, honestaverunt Reges Domini. Scis jam qui sim, aut qui potius fuerim. Ego verò te, hospes, noscere in tenebris nequeo, sed teipsum ut noscas, oro. Vale. Epitaphium Quod Joan. Jovian. Pontanus Hadrianae Saxonae uxori suae posuit, ibidem.
Illa thori benefida comes custósque pudici,
Cuíque & acus placuit, cui placuêre coli.
Quaeque focum castósque lares servavit, & arae
Et thura, & lacrymas, & pia vota dedit.
In prolem studiosa parens & amabilis, uni
Quae studuit caro casta placere viro.
Híc posita est Adriana, rosae violaeque nitescant,
Que posita est, Syrio spiret odore locus.
Vrna crocum dominae fundat, distillet amomum
Ad tumulum, & cineri spica Cilissa fluat. Quinquennio postquam abisti uxor, dedicatâ prius aediculâ, monumentum hoc tibi statui, tecum quotidianus ut loquerer; nec si mihi non respondes, non respondebit desiderium tui, per quod ipsa [465] mecum semper es, aut obmutescet memoria, per quam ipse tecum nunc loquor. Ave igitur mea Adriana, ubi enim ossa mea tuis miscuero, uterque simul benè valebimus. Vivens tecum vixi annos XXIX. dies XXIX. Victurus pòst mortuus aeternitatem aeternam. Joan. Jovianus Pontanus Adrianae Saxonae uxori optimae ac benemerentissimae posuit. Quae vixit Ann. XXXXVI. Mens. VI. Epitaphium Quòd idem, ibidem, filio suo L. Francisco juxtà sepulto posuit.
Has aras pater ipse Deo templúmque parabam.
In quo nate meos contegeres cineres.
Heu fati vis laeva, & lex variabilis aevi!
Nam pater ipse tuos, nate, struo tumulos.
Inferias puero senior, natóque sepulchrum
Pono parens, heu quid sidera dura parant?
Sed quodcúnque parant, breve sit, namq; optima vitae
Pars exacta mihi est, caetera fumus erit.
Hoc tibi pro tabulis statuo pater ipse dolorum
Haeres, tu tumulos pro patrimonio habe. Vixit Ann. XXIX. M. V. D. III. L. Francisco Filio Pontanus Pater. Epitaphium Quod idem Lucilio Filio suo posuit.
Lucilli tibi lux nomen dedit, & dedit ipsa
Mater stella tibi, stelláque luxque simul.
Eripuit mors atra, nigrae eripuêre tenebrae,
Vixisti vix, quod littera prima notat.
Hosné dies? brevè tám ne tibi lux fubsit, & aurae
Infelix fatum, puer heu malè selix! heu quod
Nec puer es, nec lux, nec nisi inane quid es!
Floreat ad pueri tumulum ver, halles & urna
Luc illi & cineri spiret inustus odor. Dies L. non implesti filiole, breve naturae specimen, aeternus parentum dolor ac desiderium.
|| [466]
Epitaphium Quod idem ibidem Filiae suae L. Martiae posuit. Liquisti patrem in tenebris, mea Lucia, postquam De luce in tenebras filia rapta mihies. Sed neque tu in tenebras rapta es, quin ipsa tenebras Liquisti, & medio Lucida sole micas. Caelo te natam aspicio, num nata parentem Aspicis? an fingit haec sibi vana pater? Solamen mortis miseraete, nata, sepulchrum Hoc tegit: haud cineri sensus inesse potest. Siqua tamen de te superat pars, nata, fatere. Felicem, quòd te prima juventa rapit. At nos in tenebris vitam luctúmque trabemus, Hoc pretium patri filia, quod genui. Musae, filia, luxerunt te in obitu, at lapide in hoc luget te pater tuus, quem liquisti in squalore, cruciatu, gemitu. heu, heu filia, quòd nec morienti pater affui, qui mortis cordolium tibi demerem; nec sorores ingemiscenti, quae collacrymarentur misellae; nec frater singultiens, qui sitienti ministraret aquulam; non mater ipsa, quae collo implicata ore animulam exciperet. Infelicissima, in hoc tamen felix, quòd haud multos post annos te revisit, tecúmque nunc cubat. Ast ego felicior, qui brevi cum utrâque edormiscam eodem in conditorio. Vale filia, matríque frigescenti cineres interim ca???eface, ut pòst etiam refocilles meos. Joan. Jovianus Pontanus L. Martiae filiae dulcissimae posuit. Quae vixit Ann. XIIII. Mens. VII. D. XII. Monumentum Quòd idem ibidem posuit amico suo. Quid agam, requiris? tabesco. Scire, quis sim, cupis? fui. Vitae quae fuerint condimenta rogas? Labor, dolor, aegritudo, luctus. Servire superbis dominis, jugum ferre superstitionis, quos caros habeas, sepelire, patrae videre excidium, nam uxorias molestias, nunquam sensi. Petro Compatri viro officiosissimo Pontanus posuit ob constantem amicitiam.
|| [467]
Epitaphium Hippolytae Sanseverinae Matronae, Neapoli. Hospes miserrimae miserrimam defleas orbitatem. En illa Hippolyta Montia post natas faeminas infelicissima, Quae Hugoni Sanseverino conjugi Tres maximae exspectationis filios peperi, Qui venenatis poculis (vicit in familiâ, prôscelus! Pietatem cupiditas, Timorem audacia, & rationem amentia.) Unà in miserorü complexibus parentü miserabiliter illicò exspirârunt. Vir aegritudine sensim obrepente, paucis pòst annis in his etiam manibus exspiravit. Ego tot superstes funeribus, cujus requies in tenebris, Solamen in lacrymis, & cura omnis in morte collocatur. Quos vides separatim tumulos, ob aeterni doloris argumentum, Et in memoriam illorum posui sempiternam. Anno M. D. XLVII. PATAVII. Portitori Plutoni, & Proserpinae hanc Julia C. F. Maxima felix Domini tormentum. Salve animula dulcis, animula suavis, animula in Deorum numerum recepta, unde tale, quando tale, & cui tale? Vix. an. LIX. mens. VI. Dies XII. hora noct. IX. T. Scibonius Barbula conjugi incomparabili benem. P. C. Salisburgi. Viator, placa Illustres manes precibus. Quos amor thalamo, mors tumulo junxit. Jacet hîc binis cum uxoribus Mechtilde Comitissa de Rechberg, & Joanna Jacobe Comite de Küenburg &c. Perillustris & Generos: Dom. Dn. Joann. Georg: â Tulliers Liber Dom: in Froberg & Heimerstorf &c. Trium magnoram Principum magnus Minister, Ob insignes virtutes, in horum gratia constans Aulicus, intimus Consihar: Suprem: Camerar: Praefect: in Raschenberg. Cessit fatis aetatis LXI. Anno M. DC. XLVII. Mens. Maij die 31.
|| [468]
Piis parentibus Unicus ex Küenburgensi matre filius gratus parentavít Franciscus Paris Liber Baro in Froberg &c. Celsiss. ac Reverendiss. Principis & Archiepiscopi Salisburgensis Maximiliani Gandolphi Comit: de Küenburg &c. &c. Camerarius & Consiliarius. Auno M. DC. LXXI. Salisburgi ad S. Sebastiani. Siste gradum Viator. Martinus Etennauer hic jacet J. V. D. Consiliis, integritate, vir rarus, Quia fidus semper: virtute melior quàm fortunâ. Jactatus multùm hic quiescit, An. M DC. LVI. Uxor Maria Minsingerin semper fida thori & fortunae comes, vitae pertoesa, post intervallum sex annorum maritum hic quaesivit & invenit. Anno M. DC. LXII. M. H. PP. M. Salisburgi ad S. Sebastiani. Pios manes mutuò se strictissimè amantes in vitâ, Mors pia hîc iterum conjunxit, unácum dulcissimis liberis, Ne pars felicitatis deesset his Conjugibus, Quibus caelum dedit, quod habuit, Amorem mutuum, pacem, liberorum copiam & rerum. Illi caelo dederunt, quod potuerunt, Religionem, pietatem, fidem, misericordiam. Nunc simul hîc in pace dormiunt & requiescunt, Qui habitârunt unanimes in domo. Tantum est â Deo conjungi. Abi viator, & disce. Mariti & Uxoris. Romae. Hic jaceo, sanctum dederat cui gratia nomen, Ossibus est uxor contumulata meis. Vita dous olim tenuit concorditer una, Vna quóque exstinctos occulit urna duos. Neapoli. Dum facio infelix aeterno funera fletu, Creverunt lachrymis haec monumenta meis.
|| [469]
Quîs, nisi mollissem tristissima corda, rigerem Ipsa etiam, hoc toto corpore facta silex. Guidoni Ferramoscae Comiti Mignanio conjugi. O. M. Isabella Castriota infelix contra votum P. Ibidem. Marianum Alaneum, Bucclanici comitem, domi militiaeque clarissimum, & Katharinellam Ursinam pudicitiâ insignem, conjuges in vita concordissimos, ne mors quidem ipsa disjunxit. Liberi pientissimi, ut parentes optimi junctim, sicut optaverant, conderentur, curavêre. M. CCCC. LXXVII. Ibidem. Indulgens natura fuit, sors cruda puellae, Quae jacet hîc, primo rapta puerperio. Et decor, & lepidi mores, & dulcia linguae Flumina, & aetatis flos, pietatis amor, Decretum duri nequierunt vinceri fati, Ante diem bona tot sustulit una dies. Talis ad Elysios abiit Catharina recessus; Lucifer ut visus nube adopertus abit. Perpetuas liquit lachrymas utrique parenti, Perpetuò extinctam sexus uterque dolet. Ibidem, in S. Joanne Majore. Avete parentes opt. Tomasio Duro, rari exempli Patritio: & Juliae Rotae genere & religione insigni: Filij collachrymantes facere cur. Erepti An. M. D. XXXVI. Felices quibus una fuit mens semper; & una Quos tulit hora simul; quos lapis unus habet. Ibidem Lucretia Ebula,
Perpetuus mariti dolor, hìc sita est.
Joannes Vincentius Loffredus
Cunjugi dulcissimae fecit. Voluit idem
Huc ejus inferri cineres; ut cum ea
|| [470]

Semper unà esse posse mortuo saltem
Liceat, id quod vivo non licuit.
Hinc pauperum cadavera non arceantur. ROMAE. Latinae Beccalunae. Religionem servare, liberos alere, rem tueri domesticam peritissimè. quae cum Juliano Lotto ad extemam aetatem sine lite concors uxor vixit ann. LXXVII. mens. V. dies III. Nicolaus Lottus matri sanctiss. maerens Pos. M. CCCC. Ibidem. Juliae Maffaeae. Quid gemis heu tanto felicia funera luctu? Turbantur lacrymis gaudia nostra tuis. Parce precor tristes questus effundere, vixi, Non erat in fatis longior hora meis. Immatura perij, sed tu diuturnior annos Vive meos, conjux optime, vive tuos. Ibidem. Hortensiae Agazariae Melinae uxori unanimi, concordi, dulcissimae, Petrus Melinus conjux desolatissimus, maeroris sui monumentum pos. Vix. ann. XIX. mens. II. Méne fugis, nec carasequor te Hortensia? plus te Pecco ego. Tecogit fatum, ego lege vetor. Hoc rumpi non posse Dei docuere; sed illam, Si qua via est, frangi posse, docebit amor. NEAPOLI. Raymundo Ursino, Pacentri Comiti, morum suavitate, candoréque animi claro & insigni, Faustina Caraffa Conjux maestiss. quod nollet, id volens praestitit. O rerum humanarum inconstans exitus! Vixit annos XLVII. Obiit M. D. LIX.
|| [471]
Ibidem. In S. Joanne Majore. Tomasij Duri & Julirotae Conjugum.
Felices, quibus una fuit mens semper, & una
Quos tulit hora simul, quos lapis unus habet. NEAPOLI. Ant. Rota, & Lucretia Blancia: vivi sibi M. H. PP. ut, quâ vixêre concordiâ, & mortui quóque unà quiescerent; néve eorum inquietarentur ossa, caverunt ne quis omninò monumentum sequatur. Bene vivunt boni Conjuges: bene etiam moriuntur. M. CCCC. LXXXVII. Ibidem. Portia Capicia, viva gaudium, mortua mariti gemitus, heîc sita est. Bernardinus Rota, perpetuò maerens, perpetuò lacrymans. Proh dolor, quàm fuit carissima! NEAPOLI. Siste hîc Conjux dulciss. ut nos vel humus nequaquam separet, sed una tandem nos tegat urna. Joannellae Maramaldae conjugi opt. Cum qua vixit an. XXI. m. VII. & d. IIX. Nihil de ea nisi mortem doliturus Joan. Antonius Muscettola, indefesso maerore P. Ibidem. O Beatam Conjugem, cui caros liberos in coelis visere, in terris amplecti licet! Jam quod optasti habes. AEternum fuere. Bearrici Cavaleriae Conjugi rariss. Ascanius Sanctinus perpetuò maerens P. Mantuae ad S. Francisci.
Si néque fata queunt animos sejungere amicos;
AEternûm heîc Blanca est Julius & probitas. D. O. M.
Si fata venderent aut permutarent animas;
Julium Gonzagam probitas redimeret,
Et uxor vita permutaret propria.
|| [472]

At quia neutrum licet, probitas raptum luget.
Et uxor Blancha amoris aequè ac doloris
Hoc illi monumentum vivens collocat. Kal. Januar. An. 1531. NEAPOLI. Joan. Bapt. ex patricia Ducum fam. non minùs apud reges Arragon. amore, gloriâ, quàm fidei praestantiâ Clariss. Antonia Tomacella mutuae charitatis caussâ unicum tot lacrymarum solatium, viro opt. monumentum ex suo P. cavítque ne praeter se quisquam inferatur. Ut cui puellula nupserat, & quicum sine jurgio semper vixerat; post fata quoque perpetuò copuletur. Interceptus mortalitate ann. agens LXII. m. IX. dies XIV. V. Kalend. Octob. à Virgineo partu. M. D. XIX. Ferrariae in S. Dominici. Tria cùm maxima haberet Beatrix Jocula Clariss. Sigismundi Salimbeni filia; generosum spiritum: constantissimam fidem: & castiss. corpus: aliud in beatorum sedes; aliud in chari Conjugis Albertini ex Nobili Joculorum gente pectus migravit, quicum summo voluntatis & consiliorum tenore vixerat. quod tertium erat, hîc jacere vides, non sine magno omnium dolore & desiderio. ubi & amantiss. maritus, cùm superis visum fuerit, eximiae benevolentiae gratia, conquiescet. Ann. Sal. hum. M. D. XL. PATAVII. Tumulus Elisabethae Bonfiae in partu unácum faetu extinctae.
Insigni probitate jaces fidissima Conjux
Elisabetha, meae maxima pars animae.
Mors tulit una duos: te primâ parte juventae,
Et nondum natum morte necat puerum.
Quid moror, infelix? Cur non & vestra secutus
Fata, cado, eheu bis virque patérque miser?
Bonfius extremùm vobis haec munera tristis,
Et pater & conjux reddit Aloysius.
|| [473]
Mutinae, ad Carmelitas. Lucretiae Parmensi, Bergontiorum familiae, splendore formae, ac venustatis decore clarissimae; verùm pietate, & morum probitate, reíque familiaris curâ quàm longiss. clariori: Jacobus Molza conjugi amabilissimae, cum quâ per annos XXVI. conjunctissimè vixit, maestiss. pos. Vix. ann. XXXIX. Ob. non. Cal. Majas. M. D. LXXII.
Quà mortalis eram hîc jaceo, at qua nescia mortis,
In prole, in claro sum rediviva viro. Si nullae adfuissent delitiae; nullae adessent miseriae. Quia deliciae miseriis; miseriae deliciis commutantur. SENIS.
Nemo me lacrymis ploret, nam mortua non sum:
Vivo sed in superis laeta beata locis.
Marmore tu cinerem claudis Hieronyme conjux,
Ipsa sed ante Deum supplico, ut astra petas. Montaniae Laurentij Boninsignis Equitis F. gratiâ & decore supra caeteras insigni. Quae vix. an. 25. cum viro 9. trib. liberis superstitibus decessit. Hieron. Petruccius uxori honestiss. & concordiali B. M.
Cur turbata fremit Pallas? Cur Delia clamat?
Cur lacerat saevo nunc Venus ungue genas?
Occubuit quoniam sapientia, forma, pudorque,
Cuncta puellari corpore juncta simul.
Proh mala sors hominum! nam quae pretiosa supersunt,
Continuò properat impia mors rapere. In S. Augustini. Ibidem.
Quid lacrymis opus est conjux, quid plangere prodest?
Sunt sacrata Deo Cantica grata magis.
Est commune mori, nulli vitabile. quid vis?
Hunc passum semper mors comitata fuit.
Pignus amoris habes nostri pro morte relictum,
Cujus prima dies haec mihi summa fuit.
|| [474]
Spoleti in Umbriâ. Theonorae Bursinae conjugi cariss. Severus Minervius B. M. P.
Vitam ego te geminam vixi vivente, fuisti
Supra hanc quâ vivo tu quoque vita mihi.
Morte tuâ exanimis vivam, non conditur una
Maxima tecum animae pars Theonora meae. Tridenti, ad S. Marcum. DOROTHEAE TONNAE, Pudicitiâ, prudentiâ, venustate atque moribus insigni, uxori Cariss. & bene meritae, Andreas Burgius Cremonen. eques & Caesareus Consiliarius maritus maestiss. posuit. Vixit an. XXX. mens. II. Obiit die X. Octobr. M. D. XX.
Quid gemis heu tanto felicia funera luctu?
Turbantur lacrumis gaudia nostra tuis.
Parce precor tristes questus effundere, vixi.
Non erat in fatis longior hora meis.
Immatura perij, sed tu diuturnior annos
Vive meos conjux optime, vive tuos. Juliae Procillae. Julia. Procilla. Vixit ann XIX. Amaranthus. Caesarius. AEdituus. ob. concordiam. Conjugi bene meritae pos.
Hunc tibi perpetuò titulum, gratissima conjux,
Corporis extincti, dedicat ipsa fides.
Vixisti mecum juvenis, carósque per annos
Quos vitâ exegi dulciter ipse meâ.
Opto, si qua fides remanet telluris amicae,
Sit tibi perpetuo terra levis tumulo. Angelae:
Hic jacet in medio quae concidit Angela partu,
Dum Juno gravidae saeva negaret opem.
|| [475]

Impia res, tenerum saltem mors improba foetum
Liquisset misero, matre cadente, patri:
Aut matrem potius quis enim, cùm carpserit uvam,
Ipsam etiam vitem subsecuisse velit?
Plaudite vos steriles, soboles hanc perdidit, & sic
Saepè solent ramos frangere poma suos. Viri & Uxoris.
Nimirum vitae speculum Mors dicitur esse,
Vita ut dissimilis, mors quoque dissimilis.
Ecce viro medicus medicamen porrigit aegro,
Abnuit aegrotus sumere, & occubuit.
Corpore sed firmata magis medicamen inhaustum
Ne pereat, mulier sumpsit & interiit.
Dissidiis tantis dedit exitus iste quietem?
Falleris, inter se iugiter ossa strepunt. Steph. Paschasij. Antuerpiae in S. Georg. Piae Memoriae Dicatum.
Viator, heus resiste, rem tuam loquar,
Aut id quod esse non neges in rem tuam:
De morte sermo est, mortuísque, cogita
Et hoc tibi fore, seriò si cogitas,
In rem tuam, quod esse dixeram, tenes.
Et melior hinc abiueris, quàm veneras. Franciscus Svvertius, Gertrudi Vanos uxor. opt. Cariss. Pos. dein & sibi, nec non uxori secundae Isabellae de Sorbruecque. Ut quisque ad metam venerit. Sed & Filiis posterisque suis.
Nam longus ordo est. Hos & illos subsequi
Lex summa jussit. Fata quis homo vicerit?
Quae non timere si voles, semper timo. Miserator DEUS Miserere. Obiit Gertrudis A. cI???. I???. XCIV. XII. Kal. Novemb. Obiit Franciscus A. cI???. I???. CXV. VII. Kal. Novemb. Obiit Isabella.
|| [476]
Mariti & Uxoris. Unadies natalis eis, fatalis eisdem: Attulit alba duos, abstulit atra duos. Ambo felices, tumulo conduntur in uno, Felices uno qui jacuêre thoro. Stephanus Paschasius. Salisburgi ad S. Petrum. Heïc pro thalamo, eheu! tumulum posuit, & utriusque Ossa composuit, in mutuum amoris perpetui symbolum, Joannes Rhorer, Illustrissimi Salisb. Principis Consiliarius Camerae & supremus rerum custos. Tu haeres, soboles, sub hac tumba quondam testis esto. In lapide sepulch. Abstine pedem, Fidem calcas, quamnec mors violavit. Joannes Rhorer, Anna conjunx in coelum animas, huc posuêre jugales taedas. Etne quid casto de faedere & prole deesset, Jusserunt parentes etiam heîc capita submittere liberos. Viator bene adprecare, tuâ interest quondam. M. DC. VL. Francisci Molza. Mutinae. Si animarum Auctio fieret, Franciscum Molzam Licitarentur virtutes, Patria, & Uxor, Quae sibi & illi hoc Mon. P. Miraculum Amoris lacrymabile, Matri, Filiae, Sorori, Mariae Hungerin. Plura sepelit dolor. Uni, eheu! paenè non uni; nam vix dimidius sui maritus, Pater, Filius, Frater, post 12. annos Bis duodenale conjugium (uterque utriusque viximus annos) Vertit mortis divortio. Novum amoris thalamum fixit, dum vixit.
|| [477]
Ad-Montes in templo Paroch. Viator, Spectas marmor, ne deípice. Euphrosina Hannin hoc subij extortâ animâ 1662. Tam saevus accipiter mors est. Dotes praestantia Mariti docet: aptè nupsi, & Pari. Fuit Princip: Salisburg: Consiliarius, in urbe Syndicus, hic Praetor, Christ: Jacobus Renner, cursum consummavit. Postquam Reipublicae diu praeclarè prospexit, oculos clausit, obdormivit. 1659. ad D. Blasium jacet. Ogravem jacturam Viri! Honorem Erhardus partitus est, Ut gemina Ecclesia haberet solatium, sed tu latius virtutis exemplum. Separati tamen convivimus in liberis, qui cum pietate & lachrymis sic nobis parentarunt. Abi Viator, ne te mors o omprehendat: sic curre, ut comprehendas. In Cineres Mariti, Uxoris lacrymae. Marmore de Pario, fuso nec mollius aere, Nec cineri statuam picta sepulchra tuo. Nec cineres ipsos nimio stimulata surore Mortali condam corporis in tumulo. Cùm tua me conjux, semper viventis, & ora Et gressum, & vocem pectora nostra ferant. Pectora, quae quondam fido spectata marito, Tam bene pectoribus juncta fuêre tuis. Vt si venus amor mentes post fata sequatur, Jam tumulo nolis splendidiore tegi. Illa igitur veterem captet de marmore laudem, Extincto imponens vasta sepulchra viro. Hauriat aut cineres, longo quae sessa dolore Solamen luctus quaerit habere sui. Ipsa ego candenti lacrymas pro marmore ponam, Perpetuò manes sie gemiture tuos. Donec longa dies nostrum miserata dolorem, Nos iterum optato jungat in Elysio. Myrtea tunc animas vallis spectabit euntes, Atque eadem cineres conteget urna duos.
|| [478]
Aliud. Spaergimus hoc saxum laecrymis: utinámque, Marite, In saxum è lacrymis versa sorem Niobe. Aliud. Hos flores, atque has violas, charissime Conjux, Spargimus in cineres ultima dona tuos. Addimus & lacrymas, desit ne floribus humor, Atq; utinam in florem versa forem è lacrymis. Mariti & Uxoris. Quos uno in talamo taedis felicibus olim Concordi vinctos pectore junxit bymen. Hos uno in tumulo jungi post funera Parca, Hos caelo unanimes vivere jussit amor. Joachimus Bellajus. Alexandriae ad S. Bernardinum. Antonius Gilinus Conjugi. Si inusitatam faciem moeroris miraris, hospes, haec pellege, & pro humanorum casuum miseratione, in doloris partem venies. Tumulata hic quiesco Anna, honesto orta genere, felicior conjugio facta. Sed quid in vita stabile? Ter enixa, postremo liberorum superstite, qui brevi fata mea secutus est, in ipso aetatis flore rapta, cùm delectare vita posset. Creatori, quod acceperam, reddidi. M. D. V. XIV. Kalend. Septemb. Vixi ann. 18. Conjux Ant. Gilinus mutuae concordiae monumentum pos. Mutinae, in ade Cathedrali. ANNAE COLUMBAE, Animi candore, & conjugij fide, Matronae liberali formâ modestiss. Moribus, & Christiana Pietate ornatae, Joan: Bapt: Molza conjugi opt. dulciss. cum qua vixit annos XX. M. II. D. VI. concordissimè maerenti animo. Decessit XVII. Kal. April. M. D. LVIII. Vivit adhuc, niveis volit atque per aëra pennis Clara pudicitiae fama, Columba, tuae.
|| [479]
Mutinae. Graecae Graecae. Graeca mihi nomen generis, cognomen & illud, Non obscura genus patria ne viola. Vixi dum vixi, dives, formosa, pudica, Vnum etiam hoc habeo, caetera mors rapuit. Nec tamen id curo, te te ô dulcissime conjux Annum unum doleo non potuisse frui. SENIS. Margaritae Griffolae incomp. prudent. integrit. que matronae, conjugi cariss. qua cum 2. & 20. conjunctiss. amantiss. que vixerat: filiósque 20. ex ea suscep. Scipio Verdellus, non tam senio quàm maerore confectus, P. C. Vixit ann. 66. Obiit Kalend. Julij 1563. Florentia. Paricae Mediceae, Pudicitiâ atque prudentia non minùs, quàm languine clarae, in comparabili conjugi, Philippus Strozzius moerens, decem liberis collacrymantibus pro tempore pos. Vixit ann. 28 mens 8. Bononiae. Bonapartes Gislerus Georgij F. Senatus Bonon. scriba Isotae Calderinae, cum quâ vixit XLV. annis sine jurgio, & sibi & suis, posterísque eorum, pietatis, naturae, legum atque officij memor pos. Ann. à partu Virginis M. D. XXVII. Vixit illa annos LXIV. Hominum luxus, fastus, delitiae, quae vitam vitalem esse non sinunt, heu quò redeunt! Ibidem. Caesar Napaeus Matthaei F. vivens sibi, posterisque suis, & conjugi Fec. Anno M. CD. XCI. Kal. Jul. Peto, ne quis nos inquietet alitérve ponat, néve commutet, néve etiam alius inferatur, ut die censoria hic unà resurgamus. quid ad vos? Beatrici Turrianae Patavij. Veronens. uxori incomparabili, VII. Natorum matri, medio [480] aevo partus difficultate praereptae, Hieronymus Turrianus Veronens. Medicus, viduati thori moerore, dolens maritus superstes, P. H. M. H. S. Rothomagi in templo Cathedrali. Hoc Lodoice tibi posuit Bresare sepulchrum, Pictonis amisso, moesta Diana, Viro. Indi vulsa tibi quondam & fidissima conjunx Vt fuit in thalamo, sic erit in tumulo. In S. Mariae in monte Aventino, Romae. M. AEmilius. M. F. Januarius Catiliae Marcianae conjugi incomparabili, dulcissimae, pientissimae, castissimaeque. vixit annis XXXII. Mens. VI. diebus V. & cum qua vixi ann. XIII. cum magna dulcitudine, somno aeternali sacrum fecer. & fil. M. AEmilius Agathemer, & M. AEmilius Marcianus, & AEmilia ingenua, quae & Marcianae matri pientissimae, dulcissimae, sanctissimae somno aeternali sacrum fecerunt, liber. libertabúsque, posterísque eorum. Invide quid gaudes? illa hic mihi mortua vivet: Illa meis oculis aurea semper erit. Et Q. Q. Muci Eutacti & Juliani lib. libertabúsque, posterisque eorum. Ravennae. P. Cornelia Annia, ne indesolata orbitate superviveret misera, vivam meultro in hanc arcam cum viro def incomparabili amore dil. damnatam dedo, cum quo vixi an. XX. sine ullo do. lib. libertabúsque no. ut quot ann. super arcam novam Plutoni & uxori Proserpinae, omnibus que sacrificent, rosisque exornent, de reliquo ibi epulentur Do. D. D. M. Da faciundum delega vale. vita. Burghusii in Bavariâ. L. Belliciolae Quartioni decurioni Juvavensium II. vir. jurisdicundi vix. IX. an. LVII. Sapliae bellatumate conjugi an. LXII Bellicius Seccio & Bellicius Achilles cum conjugibus ex testamento faciundum curaverunt.
|| [481]
Tumulus Ludovicae Bermundae. per Arnaudum. Quisquis oculos in hoc saxum, & mentem quaeso: quin lumina in flumina vorte. Ludovica Bermunda â Marcello amoris conjugalis specimen, morum modestía, immaturâ morte hîc conditur. Mater dum natum in fletu intueri, & ab eo tueri nequit, lethum potiùs, quàm fletum filij passa, amore vincta, & ardore victa repentè rapitur. Cui parentans Andr. Arnaudus Propraefectus Provinciae Feroneroniensis, amantissimus maritus moerens meritò posuit. Tumulus ejusdem. per Guirandum. Hic mira mirare miracula. Non Memphiticas pyramides, Phariam turrim, Babylonis muros, Dianae Ephesium templum, Mausoli sepulchrum, Rhodi colossum, Olympi simulacrum: Sed pulchram Castitatem, modestas Divitias, fidelem Amorem, liberalem Parcitatem, laboriosum Otium, obedientem Uxorem, mutum Eloquium: vel ut paucis, Ludovicam Bermundam â Marcello. Quam nobis, heu! Parca malorum necis verè parca, vitae bonorum prodiga, ne cui parcere crederetur, eripuit. Haec non tam omnium, quàm Andreae Arnaudi hujus aevi ornamenti, defunctae mariti venerandae testantur lacrymae. Quibus ni moveris, non tam ferus, quàm ferreus, & mortuâ mortior judicare. Haec Elans, & flens fecit: posuit flans flensq; Guirandus, Flamen jam totus, flumen & esse volens. AEolus inspiret, Neptunus suggerat: ergo Flamina pectoribus, flumina Luminibus. Sit licet hoc, dig nè nec flare, aut flere licebit Damnum, quod nobis in vida Parca dedit. Norimbergae. Mulieri incomparabili, conjugíque charissimae Crescentiae maestiss. Bilibaldus Pirckeimer maritus, quem nunquam nisi morte suâ turbavit, monumentum posuit. Migravit ex aerumnis in Domino XVI. Kal. Junij. Anno salutis nostrae M. D. IV. Harlemi in Templo D. Bavonis. Joh. Woleio viro pientiss. Quod sibi & Jacobinae de Pitte, [482] XII. Lucinam expertae, cum quâ vixit sine maculâ Ann. XXIII. & Mariae Domini Cl. F. cum qua vixit An. XV. Uxoribus suis opt. Sanctiss. testamento fieri curaverat: liberi haeredes parentibus suis bene de se meritis monumentum ex voluntate fecerunt. Qui obiit Ann. cIc. Ic. IV. Sept. XVII. AEtat. LXIII. Nosce Teipsum.
Subsiste, quisquis hospes hoc saxum vides,
Piis dicatum manibus Parentium,
Heu saeva fati quos tulit necessitas!
Jacent sub uno conjuges hoc marmore,
Quos una fax, & una mens, & copula
Junxit jugales, frigidus claudit thorus.
Mortalitatis disce nunc legem tuae,
Quam lucis author, mortis arbiter dedit. Ibidem. Memoriae Sacrum. Agatha Hadriani Hornani F. Conjugi bene merenti D. Nicolao van der Leur, omnibus honoribus militaribus defuncto, cum quo vixit sine macula & querela An. XXVIII. Lugens maerensque posuir. Arma puer gessi primis inglorius annis, Sed peperit nomen dextra fidésque mihi. Lustra decem implevi: Dux & Virtute Tribunus Glorior Ostendae sic potuisse mori. Ictus tormento aeneo occubuit An. cIc. Ic. II. VII. Id. Jan. Tumulum. marito. condidi. quocum. tegor. una. sub. urna. Conjuges. quiescimus. miscemus. ossa. mixtus. est. cineri. Cinis. haec. summa. lex. est. funeri. si. quis. tamen. Amor. Superstes. quaeret. in. caelo. locum. A. M. D. LXIX. Ibidem D. O. M. Mariae Guilielmae Caesarinae, Pudicitiae modestiaeque unico exemplo, conjugi amantiss. Hadrian. Junius Medicus ad posteror. memoriam maestiss. P. C. Vltima in Augusti rapta est spes unica nobis Coniunx: ah properae sorstr uculenta necis!
|| [483]
Tumulus Corvinae morosae faeminae. Hic posita est Corvina, suo attumulata marito, In tumulo & thalamo litigiosa cohors. Anne cohors? ubi vir jaceat cum conjuge solus? Ille suae consors conjugis, illa sui? Dum clamat, dumq; inclamat, dum stridet uterque, Hic boat, illaululat, fit tibi plena cohors. Jam strepitant: irata cohors jam currit ad armae, Clamor ad astra volat, teláque trunca sonant. Non litem, sed bella putes: jam fragmina tundunt Marmora, jam tumulo saxa rotata crepant. Heu clamat Corvina, gemit percussus Homaster, Paeona de stygiis ite ciete vadis. Sed nec Paeone opus, docti sua vulnera curent, ???os fomenta piis fundite pro lacrymis. Jovianus Pontanus. Tholosae. Deo Opt. Max. S. Siste Viator parumper, & audi. Ademarius Mandinellus aetatis CXX. An. vixit cum Margarita fida conjuge an. LXX. susceptris ex ea XXIV. liberis. Ademarius Mandinellus fil. obsequentiss. patri pientiss. & matri dilectiss. fratribúsque cariss. ex voto posuit. Hoc te volebat scire. Vale, & ora. Obiit Anno M. D. XLVII. mense Januario. Romae ad S. Paulum. D. M. M. Cornelius Cyrus fecit sibi, & Publiciae Marcianae Uxoti B. M. Q. V. An. XVIII. M. IV. D. XV. & filio suo Cornelio Cyro, qui vix. Ann. uno M. Dies V. Et filiis, & libertis libertabúsque, posterísque eorum, ex condonationis causa. Ibidem. Dis Manibus Cale. Victori contubernali cariss. & fidelissimo posuit. Vixit an. XXXV.
|| [484]
Ibidem. Dis Manibus. Lucretia. Daphne. de. suo. fecit. sibi & L. Piario. Cerdoni Contubernali suo carissimo. de. se. benemerenti. Ibidem. Dis. Manibus. L. Coccejo. Chresto. Cocceja. Magna. conjugi. carissimo. &. L. Coccejus. Verus. vel. priscus. & L. Coccejus. Apollinaris. Filii. patri. ben. merent. fecerunt. Ibidem. D. M. Julia. Charis. fecit. Cariulio Hermeti. Conjugi. benemerenti. &. sibi. Ibidem. D. M. P. Junio. Phileto. fec. Junia Restituta Conjugi. B. mer. sibi. posterísq; suis. Ibidem. D. M. M. Ulpio. Unioni V. A. L. M. III. D. X. fec. Ulpia. Felicitas. Conjugi. B. M. Ibidem. Sympherusae Piae, conjugi sanctissimae, & parentibus ejus Q. Geminio Pamphil. & Geminiae Sympherusae Sex. Afranius. Serenus. Item. lib. lib. posterísque suis & Geminis IV. Doriphoro. Mirtilo. Cypari. Victorinae. Ibidem. Ti. Julio. Epaphrodito Julia Lacena Conjugi. Ibidem. D. M. Trophimes Hermes Conjugi. B. M.
|| [485]
Ibidem. Decimiae L. F. Eutaxiae P. AElius Aurelius Hermeros Conjugi Sanctissimae Eg. S. B. M. F. Ibidem. DIS MANIBUS. Annia Cypris. Monumentum. feci. M. Aimilio Felici. Conjugi meo. Bene merenti. cum. quo. Vixi annis L. sine ullâ querelâ. Sibi. suis. Libertis. Libertabusque. Nostris. Posterísque eorum. Hoc. monumentum. ne. de. nomine. exsiat. Ibidem. Diis manibus. Sallubia Helpis. Sallubio Agathoni. Fecit sibi & suis. Libertis Libertabusque. Et filiis filiorum, Posterisque eorum, ne ne nomine exiet. Duorum Conjugum Ioannis & Ioannae submersorum. Sta Viator, lege & luge. Verumtamen lacrymis parce, nam qui jacent, undae sat habent. Par conjugum heîc situm est thoro, Nomine, fato conjunctissimum. En ut sitibunda Mors! Claro nequiit satiari fonte, turbidis undis debuit. Age verò, inspice undas hasce, & te ibi contemplare, Atque ex isto spectaculo metire fragilitatem tuam. Jam verò vale, & abi: tumulum lustrali undà insperge, Nam heîc quò plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. ROMAE. M. Aurelius Romanus, & Antistia Chresime uxor ejus, fececerunt sibi, & libertis, libertabúsque suis, posterisque eorum, monumentum cum aedificio superposito. Hoc autem Monumentum cum aedificio, néque veniet, néque donabitur, néque pignori obligabitur: Sed nec ullo modo alienabitur, ne de nomine exeat familiae suae.
|| [486]
Ibidem. Homoneae Matronae Castissimae. D. M. Atimetus Pamphili Tib. Caesaris Augusti L. L. Anterotianus Sibi & Claudiae Homoneae Conlibertae & Contubernali. Permissu Patroni. In fronte longum P. V. Latum??? P. IV.
Tu qui procedis securâ mente, parumper
Siste gradum, quaeso, verbáque pauca lege. Homonaea.
Illa ego, quae claris fueram praelata puellis,
Hoc Homonaea brevi condita sum tumulo.
Cui formam Paphiae Charites tribuêre decoram,
Quam Pallas cunctis artibus erudiit.
Nondum bis denos aetas mea viderat annos,
Injecêre manus invida fata mihi.
Nec pro me queror hoc, morte est mihi tristior ipsâ
Maeror Atimeti conjugis ille mei. Atimetus.
Si pensaere animas sinerent crudelia fata,
Et posset redimi morte aliena salus:
Quantulacunque meae debentur tempora vitae,
Pensarem pro te chara Homonaea libens.
At nunc, quod possum, fugiam lucémque déosque,
Vt te maturâ per styga morte sequar. Homonea.
Parce tuam conjux fletu quassare juventam,
Fatáque maerendo sollicitare mea.
Nil possunt lacrymae, nec possunt fata moveri,
Viximus: hic omnes exitus unus habet.
Parce, ita non unquam similem experiare dolorem,
Et faveant votis Numina cuncta tuis.
Quod mihi praeripuit mors immatura Juventae,
Id tibi victuro proroget ulterius. Atimetus.
Sit tibi terra levis mulier dignissima vitâ,
Quaeque tuis olim perfruerêre bonis.
|| [487]
ROMAE, Gracilis Maritus Probinae Conjugi.
Perpetuas sine fine domos mors incolit atra,
AEternósque levis possidet umbra lares.
Vita subit coelum, corpus tellure tenetur,
Omnia sic repetunt jura locosque suos.
Sic rerum natura jubet, sic temporis ordo:
Quae modo sunt, pereunt: quaeque futura, cadent.
Suscipe nunc conjunx, si quis post funera sensus,
Debita sacratis manibus elicia.
Multorum invidiâ tandem caruisse memento,
Nil quidquam paveas, templa quietis habes.
Hîc Probina jacet Gracili citò rapta Marito,
Diêbus pòst paucis est comitata suos.
Invida sors rerum fatis quid mergis acerbis,
Nec te conjugij flectere novit amor.
Heu miseranda mihi auspicijs conjuncta sinistris,
Quo fato traheres, hoc veniente peris.
Quid Probina tibi foecunda viscera prosunt,
Conspicis affectum, luctus & ipse parit.
Nil te dura movent communis funera lethi,
Cùm tuus in nostro pectore vivat amor. Haec fuit in lege ista Annos. XVII. M. X. Dies XX. in quibus cum Marito vixit dies centum, aegrotavit dies. XXXX. verè quievit in pace. JULIAE Ibidem.
Julia quae fueras longâ dignissima vitâ,
Occidis è nostro rapta puella sinu.
Sed comes aethereae nunc degis juncta coronae;
Nunc Helicen propiùs cernis, & Andromeden.
Me cruciat conjunx miserum, me absumit amantem
Saevus amor nullis ignibus interior.
Namque ego seu rebus fueram districtus agendis,
Seu dederam vacuo languida membra thoro:
Tu mihi semper ades, tua praesens semper imago est,
Quae misero moveat flebile cordolium.
|| [488]

Impia cur teneros ô Mors distinguis amantes,
Quos bene conveniens conciliavit amor. Ibidem.
Hic est illa sita pia, frugi, Castae, pudica: Sempronia Moschis,
Cui pro merito ab conjuge gratia relata est. Ibidem. Cocceiae Enicae Domitiae F. Chrysae. Vix. Ann. XXIV. M. IIII. D. XXIV. Hermes Cocceiae Bassae Act. Conjugi Benem.
AEternam tibi sedem Hermes, aramque dicavi,
Enice: optassemque utinam tua fata superstes.
Vt mihi tu faceres. sed iniquâ sorte, maligna
Rapta jaces, annis jam viduata tuis.
Jam tibi Cybeles sint & rosa grata Diones,
Et flores grati Nymphis, & lilia serta.
Sintque precor meritis, qui nostra parent tibi donae
Annua, & hic manes placida tibi nocte quiescant,
Et super in nido Marathonis cantet aëdon. Ibidem. Animae sanctae colendae. D. M. S. Furia Spes L. Sempronio Firmo conjugi carissimo mihi, ut cognovi puella obligata amore pariter, cum quo vixi tempore minimo, & quo tempore vivere debuimus à manu mala disparati sumus. Ita peto vos omnes sanctissimè, commendatum vos habeatis meum Comitem, & velitis huic indulgentissimi esse horis nocturnis, ut eum videam, & etiam me Fato suadere velit, ut & ego possim dulcius & celerius ad eum pervenire. PUTEOLIS. D. M. P. Actilio Rufo. & Actiliae Beronicae VX. vixer. ann. XXIIII. sed Publ. Men. X. ante natus est. & eadum hora fungor: esu ambo mortui sunt. ille acu, ista lanificio vitam agebant. Nec ex eor. bonis plus inventum est, quàm quod suffi ceret, ad emendam pyram & picem, quib. [489] corpora cremarentur, & praefica conducta, & urna empta, atque indulgentia Pontific. Locus datus est. ROMAE. Diis Manibus Sacrum. M. Arcutius Salutaris fecit sibi, & Tertullae conjugi suae. Bene valeas, religiosè qui hoc legis, Bene sit Filiis, Filiabus meis, qui me bene coluerunt. Ibidem. Julia Procilla vixit ann. XIX. Amaranthus Caesaris AEdituus ob concordiam Conjugi bene meritae posuit.
Hunc tibi perpetuò titulum, gratissima Conjux,
Corporis cxtincti dedicat ipsa fides.
Vixisti mecum juvenis, carosque per annos,
Quos vitâ exegi dulciter ipse meâ.
Opto, si qua fides remanet Telluris amicae.
Sit tibi perpetuo terra levis tumulo. Dis. Manibus. Ibidem. Popilla Felicula pia sancta cara suis Et Menophilo Conjugi collib. suo V. A. XIIX.
Hunc tibi nunc titulum statuo, carissima Conjux,
Luctuosúmque mihi, qui scio quid fueris.
Extremum officium quoniam tibi reddere cogor,
Et merito hoc fieri testis & ipse loquor.
Nunc vos contestor manes, quibus ossa relinquo,
Tellus huic tumulo ne gravis esse velis. Maritae defunctae. Ibidem.
Lugent Sibei esse talem ereptam filiam
Mei Parentes, & Genitrix, germanáque.
Desinite luctu quaeso lacrumas fundere,
In vita sei jucunda, & voluptatei fuei,
Viro atque ameiceis atque noteis omnibus.
Nunc quoniam fatum se ita tulit, aequo decet
Animo omneis ferre, concordésque vivere.
|| [490]
Ibidem. Teclae.
Hic jacet erepta supremo funere Conjunx,
Nomine Tecla: mihi quae caro pectore praegnans
Emisit geminum pignus, si fata dedissent.
Crudelis tabes consortem sustulit unum. D. M. Ibidem. Juliae Feliculae conjugi B. M. ejusdem filio Neptunali Pater fecit Evaristus Public. Julianus sibi & suis, P. Q. eorum. Anicij Probi V. C. ejúsque conjugis Probae, Romae in Basilica S. Petri, nunc dirutum.
Sublimes quisquis tumuli miraberis arces,
Dices, quantus erat qui Probus hic situs est.
Consulibus proavis socerisque & consule major,
Quòd geminas Consul reddidit ipse domos.
Praefectus quartùm, toto dilectus in orbe,
Sed famâ emensus quidquid in orbe hominum est.
AEternos heu Roma tibiqui posceret annos,
Cur non Vota tui vixit ad usque boni.
Nam cùm sexdenos mensis suspenderet annos,
Dilectae gremio raptus in AEthra Probae.
Sed periisse Probum meritis pro talibus absit:
Credas Roma tuum, vivit & astratenet.
Virtutis, fidei, piel tatis, honoris amicus,
Parcus opum nulli, largus at ipse fuit.
Solamen tanti conjux tamen optima luctus,
Hoc Proba sortita est, jungat ut urna pares
Faelix heu nimium faelix dum vita maneret,
Digno juncta viro, digna simul tumulo. Baronius Anno 395. Mutui Amoris Monumentum. Amissione primae Conjugis afflictissimus Carolus Dux Sabaudiae, cùm ad Virginis Deiparae pedes communem sibi Tumulum ele [491] gisset, utrámque Imaginem sculpi voluit: & anticipatae hujus Inscriptionis argumentum dedit: Contra Mortis falcem quid valeant amoris faces, Mutuus hic lapis docet, ubi mutuus flagrat cinis. Franciscam à Francia de Caroli Emmanuelis sinu Inexorabilis avulsit Mors: eò crudelior, Quòd Florum pulcerrimum in ipso vitae flore demessuit. Imò nocendo parca, parcendo nocens: Vivo dimidium rapuit: Mortuae dimidium reliquit. Ut nec tota moriens Uxor; nec Vir totus vivens, Utroque superstite, neuter viveret. Sed irreparabilem Mortis perfidiam, vivus reparavit Amor. Illa è Thalamo Tumulum: hic è Tumulo Thalamum fecit. Nam junctis utriusque cineribus, ut amoribus; Conjugium post fata integravit. Donec cineres Caelo, animi cineribus redditi, AEternùm ament, & amentur. Discite mortales: omnia Mors rapit, praeter amorem. Sperate amantes: nihil vitaliùs amori, quàm Mori. Emmanuel Thesaurus. PATAVII. Inclyta progenies jacet hîc Serovinia Petrus Armis, atque animis, integritate, fide. Dignáque juncta viro est Antonio conjuge tanto, Clara quidem facie, clarior ingenio. Duxit amor parilis longo concorditer aevo Conjunctos, & nunc hoec habet urna duos. Hoc poteris, quisque huc si lumina flexeris, ora Numen, ut amborum molliter ossa cubent. FERRARIAE Grandia fortè videns mirabere marmora, quisve Struxerit hoc cupies scire, viator, opus. Hac moriens natis mandavit mole Joannes Et sua, & Hippolitae conjugis ossa tegi. Muzzerilla illum, gens Sanuitalis at illam Progenust, multis quae fuit una parens.
|| [492]
Ut qui concordes vixêre fideliter annos, Nunc quoque & una simul contegat urna duos. LUCAE. Hîc sibi constituit Nicolaus marmora Bertus, Uxori, natis, quae sua membra tegant. VITERBII. Grande pudicitiae exemplum Hieronyma sacrae, Hic Augustini conditur uxor amans. Octo lustra suo mansit cum conjuge vivens, Athanatos moriens inter at astra sedet. ROMAE. ELISABETHAE. Elizabeth jacet hic, cumnon jacet ipse Maritus. Corpore, si ingeno spirtus unus erat? Ipse jaceret item, sinerent si fata, velilla. Viveret invito numine. Hîc illa jacet. ROMAE. Simonae Uxoris Pauli. Hic Simona jacet Paulo tam chara marito, Ut cuperet nuptae non superesse suae. Heu tam dilectam crudelia fata puellam Flentis ab amplexu diripuêre Viri! ROMAE. CONJUGUM. Quid sibi vult quaeristellus congesta Viator? Ossibus hîc uxor miscuit ossa meis. Nobilis Euphrosine, facilis, formosa Puella, Docta, opulenta, pia, casta, pudica, proba. Fortunam mirare meam? rerum exitus hic est, Omnia mecum uno hoc composui tumulo. Inunc, & quidquam votis melioribus opta, Absumit tecum singula sarcophagus.
|| [493]
Neapoli, in aede D. Petri martyris. Maritus Uxori. Quis te caera tuo conjux invidit amanti? Et miseram rapuit te mihi laetitiam. Heu quantum ille nefas, qui te mihi sustulit, egit! Delitias omnes sustulit ille meas. Et cur me melius quàm te mors improba servat? Nec pariter campos mittit ad Elysios? Dii mihi crudeles, qui te rapuêre, fuerunt, Et qui te sine me sustinuêre mori. Respondet Uxor. Abstineas quaeso, conjux dilecte Joannes, Me lacrymis functam sollicitare tuis. Vixi ego, quae peritura fui, si voluitur urna; Sis contentus eo quod tibi sorte datum est. Hîc tua sum, tua quae fueram, depone dolores, Non fuit ante suum mors celerata diem. Nec cecidi, quoniam regna in meliora recessi, Jam super aethereas à Jove rapta domos. Leodij, in D. Jacobi. Danieli Mauch, & Rosae Stockerin Conjugg. qui postquam haeretic. factionibus aris focísque paternis pulsi, in hac Eburonum urbe Exilij voluntarij sedem collocassent, 4. mensium inter utriusqueobitum spatio interjecto, in aeternam patriam migrarunt. Daniel filius unigena parentibus opt. dulcissimísque maerens P. Vixit Daniel ann. 63. Rosa 57. in matrimonio unà fuêre ann. 37. Obiit haec prid. Id. Jul. ille 16. Kal. Decemb. Anno Christi. M. D. XL. Rainaldi Carminiani. Ibidem. Lustra novem vitâ sunctus Rainaldus agebat, Protulit hunc celebris Carminiana domus. Concorcísque memor thalami, tedaeque Beatrix Roscia Olympiades conditur ante decem.
|| [494]
Iusserat haec moriens viventi talia nato, Vt sua dilecto jungeret ossa viro. Theonorae Bursinae. Spoleti. Vitam ego te geminam vixi vivente, fuisti Supra hanc, qua vivo, tu quóque vita mihi. Morte tua exanimis vivam, nam conditur urna, Maxima tecum animae pars Theonora meae. ANCONAE. Euphrosynes Tarchaniotae Man: Marulli uxoris. Quaenam hoc in tumulo tegitur matronae? venustam Ille pudicitiam dixerat, haec eadem est. Quod genus? Inachidi generis? Fortuna? beatae, Sed cecidit patriâ deficiente suâ. Quis thorus? unus, & hic faelix sine lite, Marulli. An Mater? seno pignore fecit avum. Quae vita? in tenebris. Quae causa indigna doloris? Octasus Patriae, servitiumque grave. Ecquem cum Patria luxit? fratremque patremque: Sed quas felices diceret esse animas. Felices nimirum animae, sed & haec quóque felix Faemina tam rari pectoris in tenebris. Ad Fanum Fortunae. M. Annulus Ponticus sibi & Sabinae. Docta lyrâ, grata & gestu formosa puella, Hac jacet aeternùm Sabis bumecta domo. Cujus fatales pensare optaverit horas, Ponticus, buic conjunx ultima dona dedit. Luchinae Parentis Sixti IV. Savonae. Juncta Leonardo conjux Luchina quiescit, Filius haec Six???us Papa sepulchra dedit. Conjugum. Imolae. Si genus & mores, famam, si nomina quaeras, A love sub ferro dogmata sancta gero.
|| [495]
Physicus Andreas jam dat cum conjuge cuncta, illa patri Annibali Burdegalo comiti. Vt comes Hyppoliten tenuit, comitatur & ipsa Hyppolites comitem, marmor utrúmque tenet. Marmore habet comites, comites divellere nequit Vnanimes lethum, sic bene junxit amor. Viennae Austriae. Fida hîc Penelope, Lucretia casta, Minervae Ingeniosa, Charis quarta sepulta jacet. Cui Deus & conjunx, soboles, acus, ara, focusque Fama, fides, virtus, maxima cura fuit. Scilicet Haunolti dilecta Maria mariti, Antea mellitus, nunc peramarus amor. Quae ceu viva Viro fuerat spes, certa voluptas, Summa animi requies, lux, columénque tori. Sic eadem viduo nunc est mors lenta dolorum Fons animi anxiet as, umbra, ruina domus. Sponsa bis, & ter facta parens, semel orba, trigintae Nata annos, natam cum peperisset, obit. Heu dolor, Octobris matrem lux nona peremit, Mox duodena infans, vix triduana cadit. Hic sancta ossa cubant, animae super aethera vivunt, Exspectanique patrem filiola, uxor herum. Sic rosa manè viret, mox aret, & inter it, & sic Qui suit ignis heri, cras cinis esse potest. Maritus ad Uxorem. Ibidem. Ossa jacent, mens astra colit: cum prolibus uxor Cur defles Domini sata Benigna tui? Me non orcus habet, nollem reviviscere, vel??? Fata velint: igitur desine flere, vale. Uxor ad Maritum. Non deploro tuam, conjunx peramande, salutem, In nos sed fidi pectoris acta fleo. Quae quoties recolo cum natis stuminis instar Ex oculis lacrymae nocte, dieque fluunt.
|| [496]
Uxor. In Anglia. Reginae à Cameris, Baronis filia, chari Fida equitis conjunx Elizabetha fui. Vnus amor nobis, una indivulsae voluntas, Cor unum, una fides inviolata fuit. Ille meisi quando potest deponere curam, Ille potest animae non memor esse suae. Maritus. Si lacrymis constaret amor (charissima conjunx) Prosequerer lacrymis sunera saepe tuae. Nam mihi quàm fueris redamata, tuum piae sponsa Testatur meritum, conscius ipse mihi. Sed nec amor patitur sociâ regnante dolere, Et Christi major te sibi strinxit amor. Ergo tuo dilecta bono cum pace fruare, Spero mihi tecum portio pacis erit. Franciscae Ducissae Suoffolciae. F. Nil decus aut splendor, nil regia nominae prosunt, Splendida divitiis nil juvat ampla domus. Omnia fluxerunt, virtutis sola remansit Gloria, Tartareis non abolenda rogis. Nupta Duci prius est, uxor post Armigeri Stocks, Funere nunc valeas consociata Deo. P. A. Canonherius. Gelonidis, Macrini Conjugis. Altera maternâ jacet heic Cornelia curaê, Altera Conjugij Portia facta fide. Altera Calliope, Charis altera; cara Gelonis Macrini requies deliciaeque sui. Cùm stygio Diti visa esset gratior Orphei Eyridice, lyricis ut magis apta modis. Scilicet erepta est, quò dulce per ima sonaret, Dum supero hanc Latiis vir canit axe modis. Quàm bene Dii superi fato vigilastis in isto! Haec canit ad manes; vir canit ad superos.
|| [497]
Threicio meliùs modulatus vate; Gelonim Ad superos, ut non sit peritura, vehit. Daniel Augentius. Janae Henequinae. Siste gradum, & quam vis properas, lege pauca, Viator: Quae tegor hoc tumulo, Jana Henequina fui. Memmiadae Henrico quondam fidissima Conjux, Pignora concordis bina relinquo thori. Garrula nulla meum perstrinxit lingua pudorem: Et canit aeternum posthuma fama decus. Limina jam canae cùm intrarem prima senectae, Febre mihi funus, funere parta quies. Joann: Passeratius. Nicolai Flammentij & Janae Uxoris. Quos praedulcis Hymen arctaverat, improba telo Nicolon & lanam mors abolere nequit. Amborum hoc uno sunt pôsta caedavera busto. Morbus quos unus stravit & una dies. Pyramus & Thisbe quondam his exempla dedêre, Extinxit Lachesis quos rabida igne pari. Vtrósque unus amor junxit: nox abstulit una; Sic & mors dulcis, vita & utríque fuit. Claudius Roselettus. Fictum pro antiquo. AElia natorum manésque sequuta Mariti, Vsa suâ jacet hîc Septimiana manu. Vir Turrinus erat, cum quo tria lustra peregit, Iurgiáque in sancto nulla fuêre thoro. Bináque de primo suscepit pignora partu, Dein natam matris spemque metumque suae. Crudeles Divi, proles adole verat; at Mors Injecit tetricas perviolenta manus. Post quae moerentem, ne quid superesset amanti, Abstulit orbatae proxima luna virum. Pars III. Epitaph.
|| [498]
Quem simul ac flammâ vidit lambente cremari, Ergo ibis; tecum nectua, dixit, erit? Eripies mihi tu nunquam hoc Fortuna, licebit Hoc saltem invitâ te potuisse mihi. Dixerat, & stricto fixit sua pectora ferro: Sic moriens charo nunc quóque juncta Viro est. Petrus Bembus. Blondi, & Uxoris. Hic situs est Blondus, Priami cui forma; Catoniss Vita; Titi Livij fama decúsque fuit. Conjuncta est sancto, conjunx pia, Paula marito, Feminei sexus gloria, ut ille virûm. Antonius Campanus. Hippolytae: Casta fides thalaemi, & thalami inviolabile foedus, Persolvunt cineri, Hippolyte, inferias. Narcissae lacrymae stillant tibi, & Arrabe myrrhâ Stillat odor, nardum stillat & ipse pudor. Accipe & has lacrymas, tibi quas Hymenaeus ad urnam Spargit, & has violas accipe cum lacrymis. Ex lacrymis vernent violae tibi, servet & urnam Quam tu servâsti, casta pudicitia. Julîus Crottus. Neapoli, in aede Cathedrali S. Januarij. Victoriae Capiciae, uxori integerrimae. Ne, quos singularis amor & mirabilis concordia conjunxit, vel mors ipsa divideret tumulo: hìc conjugis cineres exspectant Viri. ??? Julius. Caesar Sconditus Pos. In Cineres mariti, Uxoris lacrymae. Quas patris, & nati charíque in fúnere fratris, Et nata, & mater persoluíque soror. Has tibi nunc lacrymas, conjux dulcissime, solvo, Qui pater, & natus, qui mihi frater eras.
|| [499]
Naenia. Maritus, & Uxoris umbra. Maritus. Pro violis lacrymas, gemitus pro marmore pona: Sint precor haec cineri munera grata tuo. Uxor. Tu potiùs violas plenis essunde canistris, Albáque purpureis lilia mista rosis. Maritus. Quis tam ferreus est, amissâ ut conjuge tali, Conjugis ad tumulum temperet à lacrymis? Uxor. Nil lacrymae prosunt, lacrymis haud fata moventur, Nec remeat, quisquis trans styga secit iter. Maritus. Omihi si pensare meis tua fata liceret, Quàm foret hei misero nunc mihi dulce mori? Uxor. Ast hoc cùm frustrà lacrymis, precibúsque reposcas, Quae mutare nequis, illa ferenda puta. Maritus. Saltem si liceat manes excire sepulchro, Et semel his oculis ora videre tua? Uxor. Impia quandoquidem haec pietas, arsque ita nefanda est, Parce precor manes sollicitare meos. Maritus. Ergo mihi post hac te, te (mea vita) carendum est, Et potero infelix te sine luce frui? Uxor. Non tota interij, nata est pars maxima nostri, Quique tuos mores, natus, & ora refert. Maritus. Heus ubi castus amor, probitas, candórque, pudórque, Et pietas priscis aemula temporibus? Uxor. Vt noster super astra volet nunc spiritus, utque Fama obeat terrat, ista deaêre mihi.
|| [500]
Maritus. At tibi Parca ferox primo sub flore juventae Injecit duras heu violenta manus. Uxor. Intereunt flores, aetas lutx una Rosarum: Purpurei veris est quoque fluxus honos. Maritus. Hei mihi quis nostro depellet pectore curas? Quis feret in tacito gaudia nostra sinu? Uxor. Succedet viduo conjux fidissima lecto, Solamen nostrae quae tibi mortis erit. Maritus. Nulla tuo, conjux succedet nupta cubili, Nulla etenim similis nupta futura tibi est. Uxor. Ergo sub Elysiis jungemur vallibus olim, Atque idem cineres, & teget ossa lapis. Maritus. Intereà invitus vivam tibi nempe superstes, Quae fuer as nostros vivere digna dies. Uxor. Vt superesse queas laetos longaevus in annos, Vive tuos, Conjux optime, vive meos. Maritus. Vivam, sed sine te, vitâ, ô mibi charior ipsâ, Sic vivam, possim maestus ut esse diu. Uxor. Desine jam tandem tristes renovare querelas, Turbantur lacrymis gaudia nostra tuis. Maritus. Vt tibi do lacrymas, oculos sic ipse dedissem, Ne mibi perpetuò collacrymanda fores. Joach: Bellajus. Placentiae. Antonius Arcellus, & Antonia Bertaria, mutuae fidei, & [501] benevolentiae consortes, humanae peregrinationis cursu terminato, mortalibus spoliis hîc depositis, supernae haereditatis spe hic quescunt. Romae in domo Marij Deifini. DIs Manibus. Myrini Domitiani Publici à Commentariis XV. vir S. F. Aruntia Doliche fecit conjugi carissimo, & Libertis Libertabúsque suis, Posterísque eorum. Ibidem.
Liberta & conjunx Petronia cara Patrono,
Thallusa hoc tumulo condita luce caret.
Quae bis vicenos complêrat lucibus annos,
Erepta est subitò conjugis è gremio.
Hanc nunc assiduè deflet Petronius, ut jam
Deficiant oculos lumina cara suos.
Desine per terras infernas tendere ad arces,
Fata animam dederant, fata eadémque negant. Antwerpiae in templo primario. Cornelius Scribonius Graphaeus, praeclarae hujus Urbis à Secretis, sibi suísque & Hadrianae Philippiae dulciss. uxori vivens Pos. Ipsa quidem vixit ann. LXXI. decessit autem XVII Augusti M. D. LVI. uno & XL. ann. Marita, Matrona & Prudentiss. & pietatis cultrix eximia. Ille verò caram sequutus conjugem, migravit XIX. Decembris M. D. LVIII. cùm vixisset annos LXXVI. Augustae, Vindelicorum. D. Imm. S. Jo. Jacobus Fugg. humanae sortis atque fragilitatis [502] memor, vivus monumentum hoc, in quo condi mortuus voluit, ad perp. memor. proprio aere sibi uxorique praemortuae, cum quâ ann. 14. mens. 2. d. 27. conjunctiss. vixerat, constituit: conjugísque monumento jungi voluit; ut quos vivos idem animus, eadémque sociaverat voluntas; ijsdem defunctis perpetuae gloriae atque honoris simulacra essent unita. Epit. Conjugum.
Heliodorus obit, vix unica transiit hora
Dilectum sequitur Diogenia virum.
In tumba veluti celebrare hymeneia vellent,
Fit thalamus tumulus, fit tumulus thalamus. Bohuslaus Balbinus. Epitaphium lectissimae Conjugis.
Vt canis Icarij ferventî decolor aestu,
Seu brumae atteritur frigore laesarosa,
Deficit assiduo febris tenuata labore,
Et perit omne, genis quod fuit antè, decus.
Quàm gravibus torques animum, Lucretia, curis!
Heu quae lux fueras, jam mihi luctus eris.
Ah me decepit longae spes credula vitae;
Quod placuit fugit, quod dolet usque manet. Maph. Barberinus. Dn. Mariae à Dovvrin.
In terris gemuit caro sine campare turtur,
Ter tres & menses bis Douerina duos.
At nunc Elysiâ ducens in valle choreas,
Degit honorato juncta beata viro. Nicolaus Oudaert Alexandro Oudaert Fratri Patrueli.
Corpus Alexander habet hac Oudartus in urna,
Subdita cui quondam Ranstica terra fuit.
Illum etiam agnovit pariter Rymenheyma Toparcham,
Belgica quam fastis inseruêre mala.
|| [503]

Quae mala defuncto breviarunt stamina vitae.
Non facit ad longos anxia cura dies. Decessit An. cI. I???. XCIII. Mense IV. Do. Gertrudi Brechtiae Alexandri Conjugi.
Siccine cruda nimis te mors, Gertrudis, ademit
Brechtia, consorti pignoribusque tori?
Siccine tanta tui modò laus & gloria sexus,
Nunc hoc exiguo marmore tecta lates?
Ah res humanae fragiles! ah nil sibi constans
Orbe suo, in gyrum quem vagaluna rapti! Rebus humanis exempta est, Mense Octobris cI???. I???. XC. Nicolaus Oudaert. VIENNAE. Maximo Mirabili??? motori nobilis magnae??? machinae momentanei mundi, mortaliúmque moderatori mancipatum. Miraculum mulierum minimè malitiosarum, Matrona morigera, mariti ministra, moderata, mansueta, munisica, morata, modesta, mitis, materfamiliâs, Maria, Marita mea mellitissima, mero metu, medico malo morbo mederi metuente, meáque Maria Magdalena mollicula, Mammae, minùs maturae, moriuntur (miserandum) momento, manè morte minimè matura, mihíque multum molesta, misero marito, magno maerore, maestitiâque multùm moto mutatóque mansione moesta, mole molesta manente, migrarunt. Mallem me mortuum. massas, Magnae Matri, monumento muscoso, mandavi maestus, mortuus, molliter, magnum mortalium motum, mortísque mortem moramini, memoria minimè mortalis, manebit manes meritò. Huic Epitaphio ex latere uno astat Pelicanus cum ist hoc Pentam.
Vita sit ut pullis, morte fit, ecce, meâ. Ex altero verò latere Phaenix cum tali Pentam.
Vt juvenes vivant, se cremat antè senex. In dicto Sepulchro hoc dist ichon legitur:
Heu tua vita brevis, brevia & tua gaudia tecum,
Et brevis hic lapis est, & breve carmen, Ave.
|| [504]
Viennae, ad S. Michaëlem.
Eheu! quâm rapido pereunt mortalia casu,
Quámque nihil vasto perstat in orbe diu!
O spes fallaces hominum! ludibria Sortis
Quàm nos praecipiti mobilitate rotant?
Vt rosa dulcifluo turgens in stipite succo,
Exuit aëreum, sole cadente, decus:
Mox decussa gravi nimbosi turbinis ictu
Dissilit, & nitido cassa decore perit.
Sic homo stelligero ducens primordia coelo,
Quóque nihil toto pulchrius orbe viget.
Volvitur, ambiguis per mille discrimina fatis
Carpitur, & variis obruitûrque malis.
Mox collecta furit saevae violentia mortis,
Spargit & in gelidam putre cadaver humum.
Falce sonans, cunctos, nullo discrimine sternit,
Inijcit & rabidas caeca furensque manus.
Dotibus ingenij, nec formae parcere novit,
Nil Rex, nil dives, morte premente, valet.
Optima prima ferè tetro prosternit hiatu,
Et citò virtutis rumpere fila solet.
Nunc quoque sorte pari, virtutum faemina donis
Euphrosyna potens, mortis adivit iter.
Quam sua nec pietas, nec opimae munera sortis,
Nec patriae vivit gentis avitus honor.
Inter ut e xpansas fragrat rosa candida spinas,
Et ponit nitidas, sole cadente, comas.
Euphrosyna sacris sic dotibus aucta refulsit,
Jámque suum posuit, morte fremente, decus.
Gratia, forma, vigor, ceciderunt: unica virtus
Restat, in extremis non peritura rogis,
Foeminei specimen referens illustre pudoris,
Conjugij casti pulchra corona fuit.
Prodita divini voluens oracula verbi,
Immotâ coluit mente, fidéque Deum.
Ocia devitans, vitae fomenta nefandae,
Sedula quod faceret, semper habebat opus.
|| [505]

Omnibus officiis coluit venerata maritum.
Tristitiae constans, laetitiaeque comes.
Candida simplicit as puro sub pectore fulsit,
Forma verecundis moribus aucta fuit.
Hanc quoque constanti complexus amore maritus.
Praestitit & pactam, non sine laude, fidem.
Quantus amor, pietásque fuit laudata duorum.
Quàm syncera fides, & sine labe torus!
Ergò dolet meritò clarus pietate maritus,
Plangit & uxoris turbida fata suae.
Avulsámque dolet proprio de corpore costam.
Hoc vulnus validè cor animumque ferit.
Heu saevae mortis rabiem, tetrumque furorem,
Heu fatum duro non adamante minus!
Sed quid flebilibus disrumpimus astra querelis,
Fundimus & tristes, ore gemente, sonos?
Nil lacrymae, fletúsque juvant, maestaeque querclae,
Nïlrabidae mortis fata movere potest.
Euphrosyna pias inter defixa cohortes
Vivida tranquillis gaudia rebus agit.
Illustres inter animas, caetúsque micantes
Aspectu fruitur, colloquióque Dei.
Illi parta quies, & vitae meta perennis:
Nos agimur variis, concutimúrque malis.
Spiritus in caelo, corpus tellure quiescit:
Illius in terris famáque laúsque manet. URATISLAVIAE. Magdalenae Kromayrinae, Uxoris Bartholomaei Metelli Cancellarij Uratislaviensis.
Magdalis hîc somnum conjux tua carpo, Metelle.
Corpore: mens superâ vivit in arce Deo.
Nos ibi laeta dies longum conjunget in aevum,
Et sine tristitiâ gaudia plena dabit.
Tempora cùm mundi coelo nos summa reducent,
O desiderio tempora tarda meo!
Interea vidui dum perfers taedia lecti,
Vt mihi cura tui, sit tibi cura mei.
|| [506]
Ibidem. Susannae Vogtae Foeminae lectiss. Uxoris. Jacobi Monavij. Hoc tibi verus amor, Conjux dilecta, sepulchrum Consecrat, hoc veri pignus amoris habe. Moribus & castam retulisti mente Susannam, Ipsa Susanna Deo, & casta Susanna viro. Ergò tibi pietas quodcúnque ex marmore struxit, Promeruit pietas id tua sancta tibi. Neapoli Austriae. Joannes Katzius, Noviomagus Pbilosophiae ac Medicinae Doctor, hujus Urbis, & DD. Provinciae Austriae Inferioris Physicus Ordinarius, Conjugi suae desideratissimae. Pos. Anno Domini. M. D. LXXXIII. Hoc tibi mea Magdalena, postquam me deserens hinc abisti, monumentum statui, tecum quotidianus ut loquerer, nec, si mihi non respondes, non respondebit desiderium tui, per quod ipsa mecum semper es: aut obmutescet memoria, per quam nunc tecum loquor. Ave ergò mea Magdalena, ubi enim ossa mea tuis miscuero, uterque simul bene valebimus. Vivens vixi tecum spe laetissimae resurrectionis, aeternitatem Perpetuam. BASILEAE. Hic jacet ante diem fatis ereptus iniquis, Gentis Amerbachiae gloria prima BRUNO. Non tulit uxori superesse maritus amatae, Turtur ut ereptae commoriens sociae. Hunc blandae, lugent Charites, Musaeque trilingues, Canáque cum castâ simplicitate fides. Erasmus Roterodamus amico Pos. Ibidem. GAMOLYAEOS. Elisabethae Holtzachiae, Eucharij Med. clariss. F. Uxori III. venustiss. pudiciss. sanctiss. Jo. Oporinus feliciter infelix, suae senectae portui, decori, solatio: quod sibi ab illa fieri desid. opt. oportuerat; multis cum lacrumis F. C. B. ann. XXXI. ex. iis XI. cum Joan. Hervag: juncta Typogr: [507] sine bile; cum Oporino Menses eheu! vixit IV. obiit ann. Salut: M. D. LXV. XVI. Kal. Aug. cum Christo aeternùm Victura. Vicerat insanos fluctus vocalis Arion Et portu in medio naufragium patitur. Quid superest misero? coelum mihi Portus & aura Christus, quóque vehar mors mihi Delphis erit. Ibidem. Victrix in amore quiesco. C. S. Elizabetha Beiera fui. Quaecunque habebam, mecum abstuli: fidem, Pudorem, Pietatem: Quod non habebam, adepta sum in beatorum sedibus. Samueli Gryneo J. C. mar. amantiss. Libbb. item dulciss. luctum reliqui & lacrymas. Obiit ann. aetat. XLV. Sal. M. D. LXXVI. VI. IXbr. Congratulantes condolento. WITTEBERGAE. Ursulae Bureniae Salomon Albertus Septemvirali in Aulâ Dresdensi Medicus hoc mon. F. F. Hîc posuit Salomon Albertus quatuor umbras, Vxorem, matrem, filiolasque duas. Surgere nemo potest divinae lucis ad auram, Qui non mortali ponitur umbra solo. D. O. M. S. Ibidem. Ludemillae Fridesinae Albinae, priscâ matronarum virtute ornatissimae uxori, unanimi, concordi, fideli, dulciss. cum quâ sine lite vixerat Petrus Albinus Nivemontius conjux desolatissimus, maetoris indefessi, meritò pos. Vixit ann. XXIII. M. V. Obiit II. puerpera. III. Kal. Mart. anno M. D. LXXXII. Corpus terra, meliora coelum possidet. Vitam ego, te geminam vixi vivente, fuisti Supra hanc, quam vivo, tu quia vita mihi. Morte tuâ exanimis vivam, nam conditur una hîc Maxima tecum animae pars, Ludemilla, meae.
|| [508]
Coloniae, in D. Pauli Parochiali Ecclesiâ. D. O. M. A. Gerwinus Calenius Lipprensis L L. Licentiarus: sibi ac charissimae Uxori suae Sophiae Birckannae; hoc monumentum posuit: qui hìc commune sepulchrum elegerunt, ut quos conjugalis charitas in vitâ arctissimo vinculo conjunxerat, in morte non disjungerentur. In spe laetae resurrectionis hic novissimum diem exspectaturi. Interim piorum preces pro se sedulo exoptantes. Uxor Sophia, postquam cum Marito 30. annis in matrimonio unanimiter vixisset; primùm naturae cedens, Anno 1589. die 2. Februarij, Animam Deo reddidit à quo accepit. Cujus corpus saxum substratum tegit, anima Deo fruitur. Anno 1600. die 14. Sept. Gerwinus Celenius Maritus Conjugem sequens, in Domino obdormivit, & hic juxta Uxorem ut vivens jusserat sepultus est. Valete superstites, mortalitatis, & Judicij Dei semper memores. Dum datur hic vivere discemori. Mortalis audi pauca verba mortuae. Antuerpiae Maria sum Deckeria, nata Antuerpiae Sed me Religio misit hinc Coloniam, Illic maritum Michaëlem Bootium, Deus dedisti, in Patriam redivimus. Annos quaternos, & decem unà viximus. Sed liberos dedi, datos Mors abstulit, Et me quoque ipsa in partione sustulit. Placui Marito adfinibusque & civibus, Industriâ domi, & foris modestiâ. Deo placere cura nunc una est: juva Mortalis ô votis tuis me mortuam. Posuit Lectissimae faeminae, & Dilectissimae heu Uxori, Michaël Boot, huic Urbi quondam ab Eleemosynis. Vixit illa annos XXXIII. obiit anno cIc. Ic. cI. non: Novem. J. Lipsius. Antverpiae, in Cathedrali B. Mariae. D. O. M. Beatrici Rampartiae Nic. F. Faemiae lectissimae, Rara in Deum pietate, conjugem liberósque amore, In quinctae filiae partu raptae, & ad vitam meliorem traductae.
|| [509]
Paulus Mechelmanus J. C. Regi â Consiliis, Judéxque militaris Laudabili in Conjugem memoriâ, maestus cum lacrymis Ipsi, sibi, suísque pon. cur. Vixit illa ann. XXXIII. in Conjugio IX. Obiit anno orbis redempti cIc. Ic. C. III. A. D. XIII. Kalend. Junias. At ipse Paulus, Ut sit Beatrici beatè, te rogo Rogare lector, & marito & liberis. Brugis in Xenodochio S. Joannis. D. O. M. Joann. Ludovico Vivi Valentino, omnibus virtutum ornamentis, omníque disciplinarum genere, ut ampliss. ipsius litterarum monumentis testatum est, clariss. & Margaretae Valdaurae rarae pudicitiae omnibúsque animi dotibus marito simillimae, sexúsque faeminei ornamento, utrísque ut animo & corpore semper conjunctiss. ita hic simul terrae traditis, Nicolaus & Maria Valdaura sorori & ejus marito B. M. maestiss. pos Vixit Joannes ann. XLVIII. M. II mortuus Brugis Prid. Non. Maij, Anno M. D. XL. Margareta Vixit ann. XLVII. M. III. D. IX. Obiit Prid. Id. Octob. Anno M. D. LII. In D. Mariae. ibidem. Ludovicae Venetae, formâ, venustate, pudicitiâ, rei familiaris administratione, ac supra muliebrem sexum, prudentiâ insigni; quae ex Italia vixdum pubes advecta, nostrates omnes in sui admirationem his raris animi & corporis dotibus pertraxit: Virum, cum quo unanimi concordia XXII. ann. vixit, novem liberorum numero auxit, dum XXXIV. annum ageret, immaturâ morte extinctae, Guilielmus Moscron uxori incomparabili cujus merita nullus amor aequare possit, maeftiss. posuit. Obiit XVII. Junij, anno à partu Virginis M. D. XXIII. In D. Walburgis, ibidem. DEO Immortali, & Mem. PP. Nob. Viri Guilielmi de Boodt, quem per honores plurimos Ad culmen dignitatis supremae gradatim virtus extulit, Nam Cos. III. creatus, exemplo omnibus non praefuit modò, Sed profuit: Donec ingentibus curis aeger, abiit è vita simul, & magistratu, Anno aetat. LII. XI. Kal. Novemb. cIc. Ic. CI.
|| [510]
Catharina Wynckelman. F. Reineri sibi posterìsque lugens posuit. Have, salve, vale aeternùm mi marite; ege te Quo natura permiserit modo, lubens sequar. Philippi cujusdam copiarum Praefecti Uxoris. Vt mea perpetuum celebretur Fama per aevum, Spargitur hic lacrymis carminibusque lapis. Sunt haec grata quidem cineri pia munera nostro; Attamen illa magis gloria summa placet. Quod tibi conjugio fuerim sociata Philippe, Luminibus ipsis carior atque animâ. Hoc mihi longa dabit securae tempora vitae; Vnus eris titulis firma columna meis. Versibus indigeant aliae, mihi laudis abunde est, Quod tali dicar Nupta fuisse Viro. PARISIIS. Verus Amor, qualis castos est inter amantes, Qui subiêre duo connubiale jugum. Non unquam moritur, prius hoc moriente, vel illa, Simplice sed tumulo cor stat utrúmque duplex. Namque ego quae duxi Francisca Biraga maritum Vallaeum Joannem fida, superstes, amans: Ejus in hoc loculo posuicor, donec eodem Cor quóque ponatur post mea fata meum. Filia & amborum jaecet hic sita Margaris, ut sit Amborum fidi foederis ipsa fides. Obiit 12. Kalend. Octob. 1578. D. O. M. Ibidem. Petri Pithoei p. f. bene de sua, benè de postera aetate meriti, corpus. majorum sepulcro conditum, resurrectionem & immortalitatem hìc exspectat. R. I. P. Depositum est. Katharina Palludella conjux amantiss. conjugi amantiss. & Lodoica ac Maria filiae cariss. Patri observandiss. Pitheus hic jaceo, mecum & carissima conjux, Sic compar vita, compare morte fruor. Improbe quid rides? casti sacra nescis amoris: Nil non, vel cineres hac comite esse juvat.
|| [511]
Ex alterâ parte. Sint inscripta licet titulo duo nomina, duplex Vtque oculis teneat corpora Sarcophagus. Vnum & idem, ac totum tamen est: nam mutua praestant, Dimidiúmque alij, dimidiúmque sibi. ROMAE. Catharinae Langerin, conjugi suavissimae, elegantiâ formae perpaucis, moribus verò atque vivendi consuetudine nulli faeminarum comparandae: quam concordiâ mariti, fortunae bonis, liberísque fortunatam dixisses; sed ea omnia, ne quid humani non fluxum caducúmque existimes, mors importuna inopinanti ante tempus eripuit. Moricur anno aetatis suae XXVII. á Salut. Christiana M. CCCC. XCV. pridie calend. Januar. Joan. Langer maritus, & Joan. Engel genitor ejus, hoc monumentum contra vota statuerunt. Augustae Vindelicorum in Ambitu summi templi. Guilelmus. Khellner. à. Zinnedorf. V. J. D. Almae. hujus. Ecclesiae. Annis, XXXII. Syndicus. una. cum. uxore. Anna. Maria. Breuchin, sub. hoc. saxo. diem. Domini. praestolatur. Viximus in Christo tranquillo pectore, cùm nos Maxime Christe tibi Parca tremenda dedit. Nec tibi, qui legis haec parcet fera Parca. quid ergo? Et tibi contingat vivere, disce mori. Christo. Fideli. Matthaeus. Welser. Ant. F. VII. Vir. Reip. Reg. Et. Anna. Pimlin. Joan. F. rari. exempli. conjuges. híc. siti. sunt. Post. Annos. XXVII. Primum. inter. eos. discidium. cùm. hujus. mors. prior. illum. dolore. illius. paullo. posterior. Remp. damno. incomp. affec. Vixit: ille. Annos. LV. D. XI. Obiit. Anno. M. D. LXXVIII. A. D. X. Kal. Feb. Vixit. haec. ann. LIV. M IV. D XXVI. Obiit. Anno. M. D. LXXVII. Kal. Jun. IX. Superstites. Liberi. Parentib. optimis. dulciss. P. H. M. H. S.
|| [512]

SCENA X.
[arrow up]

Exhibens Epitaphia Fratrum. NEAPOLI. Balthasari Richae, fratri concordiss. Caspar natu major superstes Commune marmor posuit, ut quos vita conjunctissimos tenuit, mors indivisos custodiret. Ann. S. M. D. XVIII. Obiit annum agens XXVII. XXI. Decemb. Masfaeorum Gemellorum. Romae. Vna dies animo similes vultúque gemellos, Vna dies fecit funere dissimiles. AEmula sed nostrae fuerint cùm fata juventae; Vna meos cineres condet & urna tuos. NEAPOLI. D. O. M. S. Galeatius Bricij F. Justinianus, Praefectus Classis, Baptistae fratri pientiss. ac B. m. sibíque vivens P. ut ita mortis simul soporem dormiant: Sicut vitae concorditer excubias vigilarunt. Et ne viator aberres; se duplici jactant patria. Dulcis Genua genuit, pulchra Parthenope tenet. Carolo V. Imp. H. M. H. N. S. Duorum Fratrum. Vna duos fratres tumuli capit urna, duosque Vna dies nasci vidit, & una mori. F. Swertius. Aliud, trium fratrum. Nos alvus tres una tulit, tres una sepultos Vrna tegit, caelo tres Trias una beat.
|| [513]
Nicolai & Andreae Tremani fratrum. Vt geminos nasci voluit Natura Tremanos, Queis idem vultus, os, humeríque forent, Sic dedit ingenium, mores, animúmque per omne Consimilem, & stabili mutua corda fide. Idem velle fuit, fuit idem nolle. Quid ultra? Corpora erant duo, sed spiritus unus erat. Ambo pro patriâ occubuêre, hic ense cruento Hostibus in mediis dum ferit intrepidus. Alter, dum fratrem ulcisci cupit, ecce repente Ignite globulo saucius interiit. Qui nnanimes igitur vixêre, fuerêque eodem Vultu, aequum est unus contegat ossa lapis. Aliud. Qui gemini fuerant, & qui uno vultu, animóque, Pro patriâ extinctos nunc lapis unus habet. Duorum fratrum, qui sidera noctu speculati, in rixâ seipsos mutuò interemerunt. Marmoreâ gemini fratres onerantur ab urnâ, Quos uno immitis funere Parca tulit. Nox erat, & tacito radiabant sidera motu, Aurea gemmati cernimus astra poli. Alter, habere boves, quot coelum sidera pascat: Tam spatiosa alter pascua habere cupit. Ille, boves agerem tua tunc in pascua: nunquam Iste refert, ageres in meae, avare tuos. Irae animos sumunt; ex verbis verbera fiunt: A fraterno, eheu! vulnere uterque cadit. Sic miseri temerè dum propter sidera certant, Insortunato sidere uterque cadit. Jo: Niess. Duorum fratrum, queis nascentibus & morientibus una dies fatalis fuit. Vna domus vivis, est & domus una sepultis, Lux parit una duos, lux necat una duos. Jacobus Zevecotius. Pars III. Epitaph.
|| [514]
Gallorum Militum. D. M. Hic sides, hic charitas jacet, siste Viator. Amaejus Laetius dum imperanti Regi obsequium. Pugnat, & pugnando cadit. En tibi, cum obsequio fidem. Claudius Laetius dum socium fratrem tentat assequi, & ipse morientem sequitur. En tîbi cum amore, charitatem. O fratres felices! Queis mors dedit vitam, & virtus mortem. Felices fratres! Quos boni tanquam vivos adhuc colunt. Mali etiam nunc defunctos persequuntur invidiâ. Felicem tumulum! Cui honor perpetuam parit invidiam, & invidia aeternum honorem. DD. Michaëli & Christophoro Carsiis fratribus eodem aetatis 65. anno demortuis, eodémque tumulo conditis. Vna ubi jam canos aequabat vita seniles, Et tredecim lustris ducta utriúsque suit: Ex humili fessus superam statione quierem, Et pertum è pelago fessus utérque subit. Languida nunctumulo requiescunt corpora eodem. Junctáque nunc idem contegit ossa lapis. Quos vitae socios uterus preduxer at unus, Vnica jam socios funeris urna capit. Fraternis similes studiis, & amoribus aequi, AEtatem & tumulum commeruêre parem. Ignatius Dicketus. Joanni Dychero fratri carissimo, Luctuoso Schaldis & Lysae fluminum impetu Gandavi abrepto. Si Te plus oculis, charissime frater, amavi, Et patuêre tuae viscera cara neci; Cur gelidis placuit committere membra fluentis, Vrnámque in binis quaerere fluminibus? Non decuit mites cineres turbarier undis, Et placida iratis fluctibus ora tegi.
|| [515]
Sed liquido fuerit tibi mens in gurgite condi, Vdáque telluri praeposuisse vada. Non tamen his oculis Schaldim praeponere fas sit, Aut gelidum lacrymis antehabuisse Lysam. His geminis urnam poteraes reperisse fluentis: Fudissent oculi bina fluenta tibi. Ignatius Dickerus. Burdigalae in templo Augustinianorum. Francisco Flus, Candalae Principi B. R. P. N. genere & ingenio clarissimo, doctrina & virtute maximo, fratri charissimo, ex oculis hominum non ex memoriâ erepto, Maria Flus Candal. R. soror maerens hoc monumentum posuit, in eodem cor illius clausit, ac suum quando esse desierit, unà concludi voluit, ut cineres etiam fraternae concordiae specimen praebeant, & concordes post fata jaceant, qui concordes semper vixerant. Vixit annos 81. mens. 5. dies 20. Obiit anno salutis 94. 5. Febr. Romae in Cameterio Agnetis. Epitaphium Remo & Arcontiae, qui natione Galla Germani Fratres, una die mortui & pariter tumulati sunt. Haec tenet urna duos sexu sed dispare Fratres, Quos uno Lachesis mersit acerba die. Ora puer dubiè signans lanugine vestis, Vix hyemes licuit vui geminare novem. Nec thalamis longinqua soror trieteride quintae Taenareas crudo funere vidit aquas. Ille Remi Latio fictum de sanguine Nomen, Sed Gallos claro germine traexit avos. Ast haec Grajugenam vesonans Arcontia linguam, Nomina Virgineo non tulit apta choro. Depositi Nonis Novemb. Cons. Diosc. V. C. Duorum Fratrum. Mira est concordia fratrum. Hoc sub tumulo jacent ingenui adolescentes, Joannes & Hieronymus Proll, Germani fratres,
|| [516]
Hic Poëseos, ille Apelleae artis studiosus. Mirum! Quos mors aliàs disjungit, Hos mortuos uno die, & sepultos jungit, Hic Poëta erat, qui cecinit, & cecidit. Tu lector casum & vitam cum eo expecta. Aliud.
Haec una urna duos fratres habet, una duobus
Natalis fuerat, quae fuit hora necis. L??? Brun. Jac. & Jac. Ambaesiorum apud S. Nicolaum Parisiis.
Fratribus miserande adempte frater.
Et charis patruis nepos adempte.
Ambo Amboesiadum domo vetusta,
Ambo Pieridum decus sororum,
Ambo moribus, eruditione,
Et virtute pares, fidéque avitâ.
Ni vos dira lues citò abstulisset,
Felix nate patre heû! patérque nato.
Ambo unâ ad Superos migrâstis horâ,
Vno marmore conditi ambo, donec
Vos clangens tuba suscitabit ambos,
Consortes similis beatitatis.
O dulces animae, ite, fratribúsque
Posterísque bonum impetrate finem. Genevae in templo D. Petri.
Parce precor lachrymis, fatum, Germane, quod urges;
Omnibus hic solido est scriptae Adamante dies.
Pulvis & umbra sumus, tantùm post funera virtus
Nomen inextinctum sola superstes habet.
Nil aurum, nil pompa juvat, nil sanguis avorum,
Excipe virtutem, coetera mortis erunt.
Hanc cole, & ante oculos imitanda exempla Parentum
Pone, sed interdum sit tibi cura mei.
|| [517]
Lucij & Flavij germanorum. Romae.
Vrna brevis geminum quamvis tenet ista ???cadaver;
Attamen in Coelo spiritus unus adest.
Viximus unanimes Luciusque & Flavius, idem
Sensus, amor, studium, vita duobus erat. Trium Fratrum. Neapoli.
Tres tulit una dies, fuerat tribus una voluptas,
Tres habet heu tumulus! lector, abi, & lacryma. MVTINAE. Nicolai & Alberti Bellivicinorum fratrum.
Vt vita unanimis, tumulus communis utrique,
Sic melior concors, sic magè vita manet. Trium fratrum. Viennae Aust.
Tres natos Breslâ misit Faber urbe Viennam;
Tempore non longo tres rapit una dies.
Nomina Patris habens, Istri Fridericus in alto
(Heu) Fratrum medius, gurgite primus obit.
Inde ubi tres jerant anni, tibi tristia Caspar
Fata etiam minimo pestïlis aura parat.
Proximus at morbo Laurentius ictus eodem,
Lumina Dianae post duo plena cadit.
Vivite tres animae coelo feliciter alto;
Frigida dum tumulis molliter ossa cubant. Trium Fratrum. Augustae Vindelic.
Vna trium jungens animos concordìa fratrum,
Germanam coluit cum pietate fidem.
Corpora juncta trium nunc & lapis unus habeto:
Dum vocet aetheriae clangor ad astra tubae. Mercatellorum Fratrum. Patavij. Siste gradum Viator, atque haec pauca, si libet, lege. And. Barthol. Nicolaus, fratres Mercatelli hîc siti sumus. Posuêre superstites Hier. Bernard. nepotes. De nobis fortissis alij alia: nos nihil aliud.
|| [518]
Herbipoli, in summo Templo. Julius Episcopus Wirtzeburg. & Dux Franc. cariss, fratri suo Sebastiano Ethero à Mespebr. V. I. Doctori pos.
Vt tibi care meum frater testabor amorem,
Qui lethum raperis junior ante meum?
Hoc tua componam, quod nunc licet, ossa sepulcro,
Perpetuas animo constituámque preces.
Morte tuâ dolui, lacrymas fudêre parentes,
Tu sapiens, doctus, religiosus eras.
Spes erat auxilio mihi te, sed vana, futurum,
Imperij dum me sarcina bina premit.
Outinam pariter, possis ut vivere mecum,
Tempore sint vitae dimidiata meae. Obiit anno Domini 1575. die 7. Novembr. Anno aetat. suae. 30. BRUGIS. Adsta parumper hospes, & pios jube manes hauere. Hic situs est N. V. Joan. à Pamele, Eques Auratus, Dominus de Caestre, &c. F. Adolphi, Francisci N. frater Germanus Rever. Jac. Archidiaconi Audomarensis, Et N. V. Guil. Equitis Aurati, Dn. de Gotthem, &c. Quorum monumentum non sepulchrum est Lapis quem vides. Cessit ex humanis Ja. nominatae urbis Episc. Designatus XV. Kal. Octobris ann. Sal. M D. LXXXVII. aetatis suae II. Guilielmus sanctioris Concil. per Belgiam Praeses, obiit septuagenario major XII. Kalen. Feb. M. D. XCII. Ille, cujus hoc loco cineres conduntur, praeturà Brugen bene gestâ, post sena vitae decennia fato functus abIt ad plures, V. Kalend. Janu. ann. M. D. XCVIII. Legistin hospes quae posui? non te moror ultra, abi. Compositos votis prosequens non lacrumis. Viventes Deo flere nefas. Michaël Ingelmontius Brugen. Canon. de R. P. de se Opt. mer. fratribus gratitudinis ergò F. C. Epitaphium Geminorum.
Hâc Petrus Paulúsque sub uno corpore bini,
Fabrica naturae mira, jacemus humo.
|| [519]

Cuíque suum fuit & manuum, fuit oris opúsque
Vesicae, ast unum fluxile ventris onus.
Junxêre extremae partes non corporis ambos,
Quas simul & neuter dicat uterque suas.
Neutra ex parte pedes, capita ex utraque fuerunt,
Bina sed è medio corpore planta fuit.
Pendebat, sursum quinta erat una manus.
Non verò nobis unus somnúsque cibúsque,
Nec risus nobis fletus & unus erat.
Somno membra dabant, ridebant unus & alter,
Lugebátque unus, flens quoque & alter erat.
In Florentinâ natos nos fluminis Arni
Valle dedit patriae nos pia cura patris.
Inde alti & sacro pariter de fonte levati,
Viximus ambo decem bis totidémque dies.
Quid nunc Neptunum, quid nunc Janúmq; bifrontem
Miraris? stygij terna quid ora canis?
Et quid Geryonis tria corpora? scilicet unum
Nos corpus, binas nos animásque lege. Gemellorum Innocentium.
Vna tulit matri fratres Lucina Gemellos,
Vna quibus species, unáque forma fuit.
Vna fuit facies ambobus, & una venustas,
Vna dies vitae, mortis & una fuit.
Vna pares animas tandem confixit arundo,
Vnum nunc tumulum marmor utrumque tegit. Antuerpiae in aede Cathedrali. Pietati & Posteritati. Duos fratres hoc monumentum habet, Arnoldum & Jacobum de Cordes, nobili stirpe è Nerviis oriundos, sed in hac urbe ortos, Patre Joanne de Cordes, Matre Isabella Pruenen. Ille vivere desijt XVI. Kal. Junij. ???. I???. cI. Annos natus LI. Iste XVIII. Kalen. Decemb ejusdem seculi Annos natus L. Maestus Fr. Joannes de Cordes sepulchro avi Arnoldi Pruenen intulit.
|| [520]
Virtuti & studiis operati, moribus & ingenio suaves, semper vixêre Caelibes, ut nunc Caelites. Vove mecum bone Lector. J. Lipsius. Tumulus Dominorum de Bourlon. Sta Viator ad novum tumuli Genus, Domus est hic locus, non tumulus. Jacent sub eo tres nobiles fratres, & jacebit olim tota fratrum familia. Ij sunt, D. Nicolaus Bourlon, Eques de Lyons, & de Challis, D. Joan. Bourlon, Actuarius primarius curiae Rationum, D. Matth. Bourlon, Rationum Magister, & Consil. Neque hos fratres vita divisit, nec mors dividere potuit, Idcircò eodem tumulo condi voluêre, ut quorum mores individui fuêre, indivisi sint cineres. Primus ex illis sine liberis vixit, alter sine uxore, tertius decem liberos sustulit, ex lectissima conjuge D. Christiana de Ballij, nobilis D. de Ballij, Praesidis Computorum filia. Ij sunt Liberi, D. Nicolaus Bourlon, Consil. in Senatu Pariensi, D. Carolus Bourlon, Coadjutor Suessionensis. D. Joan. Bourlon, Consil. in Senatu Metenfi, D. Matth. Bourlon, Rationum Magister, Quintus Ordinis S. Augustini Regulatis Canonicus. Ex quinque filiabus tres Deo Virginitatem voverunt, Ut scias omnes Paternae concordiae haeredes esse. Tredecim sunt si numerum spectes, unus si animum. Fovet hanc concordiam annosae virtutis Mater, vivunt omnes eodem Spiritu matris, & decies vivit Mater in singulis. Nec nova est haec concordia quae saeculum videt, Et erit semper nova dum erit aeterna, Fovebunt illam venturi nepotes, tam diu haeredes illustris familiae, Quamdiu haeredes paternae concordiae. Abi Viator. Et disce concordiam immortalitatis causam esse, Mors ipsa nihil aliud est, nisi vitae discordia. Petrus Labbè???
|| [ID00531]
|| [ID00532]
|| [1]

PARTIS IV.
[arrow up]

SCENA I.
[arrow up]

Exhibens EPITAPHIA Juvenum, & Parvulorum. EPITAPHIUM ABSALONIS. HOc sub aggere jacet Absalon, magni hominis Davidis filius, ah! utinam filius, ut patri facere puduisset, quod vel hosti nimium fuisset. Sed eheu! hospes lacrymare, quem David hominem genuit, impietas in feram mutavit, ne si parentem agnosceret; latro esse dubitaret. Filius ergò regnum ut inveniret, vel genitori suo viscera scrutari voluit, impudentissimus, ut proinde aptiùs frontem pro diademate quaesiisset. Verùm qui sceptrum petiit, hastam accepit, aurea vota ferro ulciscente. O ambitionem amabilem Domini sui lictorem! Absalon mortem fugâ evalurus, in ipsam incidit. O Lamentabilem dicerem casum, nisi pependisset. In quercu implicitus vindice capillo haesit, ut qui alta voluisset, haberet. O mirabilem arborem, quae nostros majores aluit, posteros de medio in medium tollere incepit, & sublime quidem, ut qui esse noluisset, anathema factus esse deberet. Ite nunc cirrhati, & crines in orbem dispergite, ut laqueos habeatis elegantes, ditiores alijs, cùm de proprio vobis pendere liceat; sed simul & stupidiores alijs, ut qui, quo cruciari possitis, formam facitis carnificem. Eheu! Absalonem! miserabile pulchritudinis vexillum! quod sequi multi cupiunt, nemo assequi. Lamentabile tintinnabulum! quod ventos habet aedituos. [2] Miserabile speculum! quod formas ostendit inversas, turpes pulchras, pulchras turpes. Tu autem hospes, ne cum Abs???lone sim longior, vale, passimq; praedica, in malis hominibus nihil melius esse, quàm longos capillos. Jac. Biderman. Aliud. Heus! Ne transi viator, Absalonem suspice, Qui Eminere prae caeteris, Supráque omnes esse voluit. Potitus voto est. E quercu pendet sublimis. Jo. Nieß S. J. PHAETHONTIS. HIc situs est Phaëthon currûs auriga paterni, Quem si non tenuit, magnis tamen excidit ausis. Ovid. Met. 2. NARCISSI. Hei mihi quid prodest vanae ostentatio formae, Quae peritura fugit, quae fugitiva perit? En ego flos, olim nostri tam stultus amator, Objicior pecori pastus & esca levis. Quod commune alijs, mihi cur natura negavit, Vmbram ut qui colui, mortuus umbra forem? Nempe quòd & vivum, & morientem, pendere poenas Invisi fastûs me voluêre Dij. Steph. Paschasius.
|| [3]
ASTYANACTIS. Nil superesse videns ex Astyanacte; cadendo Tinxit hic omne solum sanguine, mater ait. Non opus est tumulo & titulo tibi, nate, cruentum Dum scribis titulum, tunc facis & tumulum. Faustus Sabaeus. Prope Goriciam. C. Virgineo suavissimo filiolo pro pulchritudinis & lepiditatis adulescentulo ab Aquilejanis militibus presso, de ponte lapso, colliso, atque miserabiliter extincto, C. Virgineus Legatus L. Posthumii dicta: & Lolia L. filia dilectiss. conjunx infeliciss. parentes posuêre Plutoni &Proserpinae. Dis manibus. In Dacia. Memoriae C. Reguli moribus, decore, natalibus D. Hyacintho vel Narcisso comparandi: Qui vixit an. XII. M. III. ter in publico spectant. S. P. Q. Trajanen. Quater in Curia spectante Imp. M. Antonini Procos. saltavit, cantavit, jocis omnes oblectavit, cunctis placuit. Faelix Regulus Pater infaelix animae innocentissimae. L. H. L. D. In D. Mariae de Populo. infantis tumulus. Romae. Heu matris crudele nesas, mea pignora partus, Pignora deliciis parta dolore meo. Justa dabam patrui tumulo, lachrymasque cadentes, His lacrymis infans, hoc amor amne perit. Me saevam reddit pietas; dum funera ploro, Infero, dum vitae stamina necto, necem. Prima dies nato non fulsit, & ultima venit, Hoc uteri pondus funeris urna veho. I puer infelix Medeae viscera quaere, Illa frui saltem luce oriente daret. Epitaphia SS. Innocentium. Romae in Templo S. Stephani.
Sincerae animulae, candidi puelluli,
Vix nata dant Deo corpuscular,
|| [4]

Pugnantque inermes, & relictâ parmulâ,
Vincunt cohortes, quas ferire nesciunt.
Jam pulchriores liliis, & gemmulis,
Jam clariores igneis scintillulis,
Beata mulcent voculis sedilia.
Ferox tyrannus, ferreique pectoris,
Qui Parricidas intulit vobis manus,
Ferrumque sacris polluit cerviculis.
Heu sic avicula tollitur de nidulis,
Matrisque rapitur sic papillis hinnulus,
Recensque nati sic leguntur flosculi. Aliud:
Quos haec, viator, condidêre marmora,
Vix bimuli quondam fuêre infantuli,
Vivi perenniter, ubi mortui semel.
Quae singulis cognomina? fuge quaerere.
Mors fecit omnes Martyres. Sed scire vis,
Quae sint propria? vocantur Innocentij. Aliud, Infantis ab Herode Occisi. Curre viator, ut lacrymas affundas, Ardeo. Non fumos, sed cineres vendo, Mei tuique speculum. Flosculus eram, ne lethifera Tyranni falx me resecaret, materni pectoris amore combustus in cineres abij. Sed ô pia amoris tessera! Ardentem in me Herodis furorem paucis sub cinere latentibus favillis mater extinxit; & ut ab hostis securi lateam securus, lignis vallavit. O fragile munimentum! Quem tyrannus rubicundum voluit, carbones candidum pinxêre. O mirabilem picturam! Sic severa mors & se parvulis immiscet. Cùm pedibus uti necdum possem, matris amor addidit alas, ut Martem evaderem, non tamen mortem. Ad tot sanguinea pocula bolus deerat.
|| [5]
Hinc mater piâ crudelitate pistorem egit, & in Fornace me excoxit. Sed minus perita erat hujus artis, nam in Cineres abire permisit. Latent tamen sub hoc cinere scintillae, quae Herodi magnum excitârunt incendium. Alterius:
Flos puellulus hic puellulorum,
Rubri littoris inclitus lapillus,
Paestanus bifori lepos roseti,
Non totam jugulatus implet urnam.
O quae gratia non fuit Puelli!
In quo gratia, Iusus & voluptas,
Certabant paribus pares tropaeis.
Fulvo vertice, plumulae volabant.
Blando rarus in ore dens micabat:
Matris pollice paululum remoto,
Ausus jam medio gradi cubili,
Et jam balbula personare verba,
Jam vocare patrem vocare matrem,
Nôrat, suaviloquo puer Labello.
Verùm delicias quid est fuisse?
Quando bimulus avocatur infans?
Nullo crimine dignus avocari.
Vocat non bene balba lingua Matrem:
Surda Parca, rata est vocâsse Mortem. Joan: Nieß Alterius. Bene vale, qui me Salutas.
Ne quid à tumulo isto timeas. Innocentis est.
Non te stringam dentibus, quos nunquam habui.
Non umbra sequar, quae ire non didici.
Non oculis fascinabo, quos clausi.
|| [6]
Qui necdum stipulam manibus portare valebam, Debeo ferre humero grandia Saxa meo. Qui patriam appendix pressi laetabilis ulnam, Me mater gremio jam premit ipsa suo. O miram rerum faciem, miramque figuram! Pondere nunc oneror, qui modò pondus eram. Sed meritò possum functus, quod vita negavit, Caepi post umbras osseus esse meas. Aliud. Heus ambulator. Hoc saxum te rogat, ut sibi dissimilis sis, & fleas. Filiolus innocentiâ notus, mortuus anno, quo infantili pluit sanguine: mense sub frigidâ morte; die quo innumeri puelli mortui. Nam, moriare, mihi cani dixêre Decembres, Non mense extingui candidiore potes. Aliud.
Cùm me subdita pluma sustineret,
Et dulcis sopor irrigaret artus;
Lictor Carnifices rotavit enses,
Frontem vulnere soluit impudenti.
Quàm lictor ferus, impudensque latro est?
Saltem mitior ensis, Erubescit. Abi viator: Et me sine fronte vivere noluisse Praedica. Aliud. Cùm ferus in nostram cervicem incurreret ensis, Heu! volui rhombos flectere, Parca, tuos. Currebam ut tegeret materna lacinia vitam, Et volui caecâ fallere tela stolâ. Sic tutas ego dum latebras in veste putavi, Prodidit heu nostras vestis aperta genas. Sedmeliùs cecidi, quàm si quasi foemina starem, Grande virum nasci, grande virumque mori.
|| [7]
ROMAE. Balthasar hîc jaceo, primo quem flore juventae Decerpsit rapidâ mors inimica manu. Si spectes annos, Juvenem me fata tulerunt: Si ingenium, dices me periisse senem. M. Anton. Columnae Paren. pos. Ibidem. Si spectas annos, bimum luxêre parentes: Si mentem, iste senex nascitur & moritur. Camilli pueri. Ibid. Praecipiti dum currit equo dans fraena Camillus, Vix annos natus decidit octo puer. Si casurus erat, molli cecidisset in herba, Heu tenerum, scelus est, rumpere saxa caput. CAROLO CELSO Ibid. Jò. F. optimae spei, summaeque festivitatis ac suavitatis puero, Atalanta Corvaria filio dulcissimo, multis cum lacrymis posuit. Vixit annos VII dies XV. obijt Augusto M. D. LXV. Care puer, festive puer, tibi munera mater ???ima dat, matri quae dare debueras. Joan. Baptistae Florentiolo. Romae. Puerorum Flosculo. Ne dulces ferres fructus mellite Joannes, Decussit flores mors inimica tuos. Vixit annos VI. obijt X. Calendas Julij M. D. LXXIII. Simon & Lud. Florentini cives, & ejus parentes maestissimi, amoribus & deliciis suis pp. NEAPOLI. ad S. Mariae de portâ Novâ. Quàm praeposterè res sese humanae habeni! cujus mihi dulcissimas manus oculos prius claudere fas fuit, infeliciss parens filium hîc antè condidi meum. Ademit importuna mors seni baculum, cui defessa adnitens aetas annos allevaret suos; nunc antè me mors assequetur, quàm hae lacrymae deserant. Carolus Motimini Joanni F. B. M. Pos. Vixit an. XXVII. m. i. d. VIII. M. CCCC. LXXXIII. Ibid.
|| [8]
Ibid. Ad S. GEORGII.
Orbitatis miserae miserere hospes:
Unica parentum spes, unica lux,
Egregia forma, rara indole puer,
Triennio vix exacto, hic è suorum
Complexu raptus clauditur.
En rerum humanarum conditio! Jo. Bapt. Montio Parentes Maestiss. Poss. NEAPOLI. Ferdinandi Ducis Termulani. Hic aequis passibus patrem secutus, aequè enituisset: ni mors Immatura tantam gloriae expectationem intercepisset. Quae mihi debebas supremae munera vitae, Infelix solvo nunc tibi, nate, prior. (Fortuna inconstans, lex & variabilis aevi.) Debueras cineri jam superesse meo. Haec dat matris amor rapti solamina nati, Invida cui Lachesis tam breve nectit opus. Nate jaces, vivo, contra mea vota, superstes, Vox gemitus posthac, lux mihi erunt tenebrae. MARIA AYERBA FERINANDO, Fermucanorum duci, Filio dulcissimo, perpetuò maerens posuit. M. D. XXXI. Ibidem. Flos tener hic languet, qui ni cecidisset; ut urna & Nomine, sic magnâ laude niteret avi. Ibid. ad S. Laurentium. JOANNI FRANCISCO PIGNONO, In quo tot virtutum flores enitebant, ut immortales posteris fructus pollicerentur, sed tamen (eheu) spem fructuum rapidus Auster ilicò ad terramdecussit. Aurelius & Caecilia Ursina Parentes certatim collachrymantes, filio quàm chariss. ob egregias dotes poss. elatus quiescenti quàm mortuo similior. Ann. agens, XIIII. M. D. XLVIII.
|| [9]
Neapoli. D. O. M. O mortalium variam instabilemque fortunam! Joan. Boot Antwerpiae nascitur: ut prudentior fieret, lustrat Europam: Tandem Neapoli, dum legibus operam navat, atque officiosissimè negotiatur: majorum splendore nobilis; fide, pietate, ac singulari integritate longè nobilior: in ipso aetatis flore moritur. Antonius Fratruelis, quem vivum servare non potuit, hîc ex testamento condito cadavere piis lacrymis ad superos conscendentem prosecutus est. Decessit à partu Virgineo M. D. LVII. d. XXIIII. Febr. Ibidem. DOROTHEA TRANSINNA Joan. Bascalo F. Chare puer, multis mihiparte laboribus, in quo Spes erat, hanc matrem destituis miseram? Te sine quod vitae superest per toedia ducam; Sed tu Caelicolis associate, vale. JULII. Romae. Patria Roma fuit, gens Portia, nomen Julus, Mars puerum in stituit: mors juvenem rapuit. GABRIELIS TRINISANI. Ibid. Lustrandi studio veterum decora alta Quiritum Veni, pro hospitio Roma dedit tumulum. Forma, anni, mores, patriae genus, & pater, & res, AEqua mihi, mors hac risit, & abripuit. JULII SATURNI. Ibid. Patris erat quondam spes & solamen Julus, Nunc desiderium mortuus & lacrymae. Neapoli: J. V. D. M. Crispe, fili lepidissime, heu heu orcus cùm te voravit, delicium omne mihi abstulit: baculum, exsuctis medullis edentulae senectutis, secuit: spem nepotum abstraxit secum maximam. In tanta demum orbitate desolata supersum, ut nî, qui secus sentiunt, manes vetuissent, [10] vivum me tecum contumulassent. Vix. annos XII. Crispus Pater infelicissimus, F. & sibi, & suis libertis libertabusq; posterisq; ips. Neapoli. Nate patris matrisque amor, & suprema voluptas, En tibi, quae nobis te daré sors vetuit, Busta damus, tristesque notas, hinc invida quando Mors immaturo funere te rapuit. Andreae F. dulciss. qui vixit ann. 6. m. 2. d. 20. Robertus Bonifacius, & Lucretia Cicara parentes: ob raram indolem P. Ibidem. Liquisti gemitum miserae lacrymasq; parenti, Pro quibus infelix hunc tibi dat tumulum: Jo. Baptistae Cicaro: in quo vetusta & nobilis Cicarorum familia esse desiit: Marcella mater infelicissima memoriae causa, contra votum pietatis P. Vixit ann. 22. m. 9. d. 29. decessit sal. an. 1504. pr. Cal. Decembris. Ibidem. Fabium & Decium F. F. opt. summaeque spei adulescentes en infelix sepelio Ascanius Sanctinus pater: quibus utinam commori potuissem: quando praemori non potui. Heu mihi: Non semel haec misero, ob filiorum praecox ingenium, animus praesagivit mala. HIERONYMI BELLACUMBAE. Ferrariae. Vale anima candidissima. Vale tuorum parentum, quos dolore & luctu conficis, aeternum desiderium. Vale & hujus patriae, quam tuâ hinc migratione miserabiliter orbasti, & Musarum, & hujus aetatis immortale decus: Vale animula blandula, & in numerum Deorum tam brevi vitae spacio recepta. Valerursus, & si animae ullus est sensus, donec recto ordine te, sicut natura concedet, assequemur, nostri memor. Patavij. Henrico à Cram, Germano, Saxoni, ex nobili familia, summae pietatis, raraeque modestiae adolescenti continentissimo, ingenio humano erga omnes, & praecipuè pauperes liberali, optimarum ar [11] tium cognitione, & Juris Civilis scientia ita instructo, ut suis magno decori esset, Reip. maximo ornamento futurus. Postquam absoluto penè studiorum cursu, in ipso reditu ad suos, acerbissima febri oppressus, animam Deo, corpus terrae, amicis summo sui desiderio relicto reddidisset; Ascanius frater pientissimus, cum sorore maestissima posuêre. Ob. anno M. D. XLV. Octob. XXIX. vixit annos XX. Procurabant Bartholdus à Mandeslo, Conr. Filius, & Naevius. O spes fallaces, cura, vanique labores! Omniamors abolet, anxia vita nihil. Disce mori, nec te ludat spes vana juventae, Nam nescis statuant quem tibi fata diem. D. O. M. Patavij. Janua Gloriae virtus est; per hanc ingressus Joan. Paulus Conradus aetate adolescens; morum integritate & studiorum maturitate senex, citò eam assecutus est. Propterea Talleacotio sui generis patria derelicto, Patavium studiorum sibi similium patriam attingens, in eoque impurum, non nisi purum repetiturus, exuens, in patriam aeternae gloriae evolavit. Praecox ingenium praecocia cuncta sunt subsecuta. Diuturniorem tamen hanc in terris memoriam fieri M. Propertius maestissimus Curavit. Sexto Kalend. Octobr. hora XXIII. satisfecit naturae, M. D. LXX. WENCESLAI BORGARDI. Bononiae. In comparabile ô viator exemplum constantiae atque continentiae sancta integritate & inclyta fide illustre, bonarum & artium, Cippus en aspice ut parvus tegit. Quid hoc quaeris? Wencelaus Borgardus Olmonte ortus (Moraviae ea urbs est, Julium montem vocant latini) is unicus patri, nuper Bononiae unico unicè salutem optans adferre amico, peste mortuus occumbit. Plura iste non capit lapis. Vale igitur, atque his pia ossibus dic verba, si es pius. Vixit annos XXVIII. menses X. Obiit M. D. XVII.
|| [12]
SENIS. D. O. M. Angelo Placito juveni Graecae Latinaeque linguae peritiss. mira animi, generis & corporis nobilitate clariss. sexta aetatis suae Olympiade defuncto, cujus mores, virtutesque omnes, intuentes Parcae, senem putavêre: Jo. Bapt. pater omnium infeliciss. aeternùm lacrymans B. M. P. An. sal. 1522. Ibidem. Camillo Saraceno indolis ingeniique egregij puello, unico amplarum fortunarum haeredi, ex ponticulo à parietum structoribus malè fulcito delapso, & exanimato, Virginea mater, nunc vidua & infausta fecit. Cujus orbitate luctum nunquam finiendum, puerique casum lector condoleas. Vixit an. 9. m. 3. dies 8. & 20. Ibidem. D. O. M. Nannem Marsilium, ne immortalis fieret (id enim de se promittebat) in XII. aetatis suae anno immatura mors exstinxit: praeclara Camilla, illa inquam Marsilij conjux, delicias suas heic posuit, quae generosae prolis studiosa, dum mortaleis immortaleis Nannem & Mutium filios faceret, quod diis proprium; humano invidens ingenio, mors praeripuit. Anno 1533. d. 11. Novembr. FRANCISCI BORSANI Nepotis Petrarchae, infantis. Ticini. Vix mundi novus hospes eram, vitaeque volantis, Attigeram tenero limina dura pede: Franciscus genitor, genitrix Francisca, secutus Hos, de fonte sacro nomen idem tenui. Infans formosus, solamen dulce parentum; Hinc dolor. hoc uno sors mea laeta minùs. Caetera sum felix, & verae gaudia vitae Nactus & aeternae tam citò, tam facilè. Solbis, luna quater flexum peragraverat orbem, Obvia mors, fallor, obvia vita fuit. Me Venetûm terris dedit urbs, rapuitque Papia. Nec queror. hîc coelo restituendus eram.
|| [13]
Tergestae in Istria. EPITAPH. PUERI.
Me longè effigie venustiorem
Narcissi vel Apollinis comati,
Parcarum Lachesis soror severa,
Isti Quinterinem dedit sepulchro.
Cur non flosculus exeam requiris,
Cùm tantum fuerim puer decorus?
Haec tellus nimis arida est viator,
Nostri facta perustione amoris,
Nam terram quoque laesimus decore,
Quòd si lacrymulis tuis madescet;
Forsan flos novus ibit ê sepulchro. MENOPHILI. Exgraeco.
Laetus ego in lusu vixi luxuque perenni,
Cunctorumque animos jucundo carmine mulsi.
Nulli tristis eram, nulli convicia dixi:
Sed musis Charus, Bromio, Paphiaeque, profectus
Ex Asia, Ausoniae jaceo hac tellure sepultus, Et juvenis perij, nomine Menophilus. PANTAGATHI. Hoc jacet in tumulo raptus puerilibus annis, Pantagathus Domini Cura, dolorque sui, Vix tangente vagos ferro resecare capillos, Doctus, & hirsutas excoluisse genas. Sis licet, ut debes, tellus placata, levisque: Artificis levior non potes esse manu. D. M. Romae. Conditus hic amor est, dictus de nomine patris, Heu miseri patris conditus hic amor est: Gallia quem genuit de gente Novempopulana, Itala terrae tegit, Gallia quem genuit. Nobilis ingenio, docuit Jus, inclyta Roma, Oppetiit fatis nobilis ingenio.
|| [14]
Laeseris hunc tumulum si quisquam, in tartara pergas, Atque expers tumuli, laeseris hunc tumulum. INFANTIS. O si nulla forent connubia, nulli Hymenaei, Nulla essent duri causa puerperij. Nunc sedet in partu miserandae faemina sortis, Et soboles tristi mortua ventre jacet; Tertia jamque dies exacta est, irrita partus Cùm spes, infanti nec patefacta via est. Sit mihi maternus levis ô pro pulvere venter! Nam te, infans, gerit hic, nec tibiterrâ opus est: Laevini Pamphili Bochij, in stagno submersi, VI. Kal. Sept. cI???. Ic. XCV. Fortè puer riguo ludit dum Pamphilus horto, Maxima tres inter lis fuit orta Deas. Noster hic est, posthac Phaebi vexilla sequetur, Inquit prima sacri Calliopea chori. Quòd violas amet, & florum miretur odores, Vendicat hunc puerum blanda Napea sibi. Est meus, & dicto citius sub gurgite Nais, Amplexum vitreo condit avara sinu. Sic capitur primo Phoebi tirunculus aevo, Carpitur atque suum slosculus ante diem, Vestraque conciliant moerorem jurgia, Divae, Luctum lusus, aquae funnus, amaena necem. Joannes Bochius Filio Dulciss. Pos. INFANTULI. Vix natus morior, sed Christi morte renatus, Vix ausim vitae de brevitate queri. JULII ADOLESCENTIS. Julius hîc jaceo, primae quem flore juventae Decerpsit rapidâ mors inimica manu. Si spectes annos, juvenem me fata tulerunt: Si ingenium, dices me periisse senem.
|| [15]
AMICI.
Ablatus mihi Crispus est, amici:
Pro quo si pretium dari licer???,
Nostros dividerem libenter annos.
Nunc pars optima me mei reliquit,
Crispus praesidium meum, voluptas,
Pectus, deliciae: nihil sine illo
Laetum mens mea jam putavit esse.
Consumptus malè, debilisque vivam,
Plusquam dimidium mei recessit. ROMAE. Blandidulus, nitidus, pulcher, dulcissimus infans, Matris deliciae, deliciaeque patris, Hîc situs est teneris raptus Gregorius annis, Vt rosa quae subitis imbribus icta cadit. Gregorio Albertonio rarae indolis puero, Onuphrius & Julia parentes maestissimi, filio unico dulciss. ac B. M. PP. Vixit ann. XII. SEVER I. Heus bone viator, compatiare, Severus licet, Nimium Noverca mihi natura est. Blandis orbatus parentib: Fato vel malo vitam duxi adolescens. Proh Fati iniquitas! Diem obij immaturam, Quiesco tamen, Vitam condoleo. Mortem aerumnarum requiem congratulare, Flens lege, laetus recede. Vale, Valeo. AEMILII DAMIANI. Hic jacet AEmylius Damiani cura parentis, Qui tener interijt febre calente puer.
|| [16]
Quantus amor, spes quanta suis, tantus modò luctus, Hei mel laetificum felmodò tabificum! Vestrum erat, ô Medici, puero succurrort, verùm Dum Libitina calet, nil medicina valet. AS CANII CAL CAGOINI INFANTIS. Nona dies terris ostendit, & addidit astris: Felix quicaelo tam citò dignus eram. Hermonactis infantis ab apiculâ in cunis transfossi. Lignea non magnum complectitur arcula pondus, Est Hermonactis parvuli. Nam dum quaerit Apis mel, strictâ interficit hastâ, Putavit esse flosculum. Jo. Niess. S. J. Mortales cùm simus, Quid futura dies nobis vehat, nescimus. Joannes mihi non est, Cognomen N. Annis vixi XVI. In palaestra literaria exegi VIII. Virtuti litavi; Integritati sacrificavi; Parthenius Parthenicè vixi, & Ecce, In vernanti aetate morior! O me vel ipsae Musae, vel fata, vel amici, vel parentes flete! Pueruli styriâ occisi. Narcissus hic jacet frigidâ sub umbrâ. Cui Ver formam dedit, hyems abstulit, Styriam suxit pendulam velut ubera, Sed citò satis, dum invitam bibit, Caput mors percussit, acu tetigit, Ut exspirarem, non spirarem. Adeò floribus brevis honor.
|| [17]
O quàm frigidè mors infantulos pungit! at rigidè Flos fui rubore splendidus, Subitò inter nives expallui. Tu si flores amas, Rorelacrymarum contege, Ut Deo maturescam. Tumulus cujusdam Juvenis. Lacryma laetitiam sequitur, vaga gaudia fletus, Nil hic fine caret, quidquid hic orbis habet. Ehen! dum longos meditabar temporis annos, Vix meditabar adhuc, ultimus annus adest. Annus adest, mensis restat vix unus & alter, Dumque dies properant, ultimus ecce nitet, Nunc hor as numero, numeravi temporis unam, Tempora, jam clamat Parca, valete, veni. Et veni, jaceo tumulo; stans cerne jacentem, Non meditare diem, sed meditare necem. TUMULUS Juvenis Citharaedi, ruptâ temerè inter Ludendum chordâ, extincti. Caepi resono ludere plectro, Doctä modulos variare manu: Ego, ceu veteris machina belli Fremeret, alta ad maenia Trojae: Aut cùm Pinus vasto Erymantho Cecidit, ambos rigidus calces Tendo ad sidera, nullus ab icta. Non ego lusi, Lachesis lusit. Joan. Niess. RHETORIS. Discere grandiloquas caepi non segniter artes, Facundo duras ore movere petras. Obvia fit medias inter saevissima curas, Romanumque jubet ponere Parca stylum.
|| [18]
Hen! morior; querulo complet pater omnia luctu, Et laniat sparsas mater anhela comas. Tullius huic placeat, flumen Demosthenis illi: Cognatos moveo, plus moriendo, meos. Joan. Niess. Adolescentis inter dormiendum emortui. Ne tibi longaevos promittas Nestoris annos, Quisquis es: occultâ mors vibrat arma manu. Clauserat heu! segnes placidus mihi somnus ocellos, Quod fecit somnus, mors jubet esse ratum. Joan. Niess. Ad aedes Cauponis extincti. Fortè inter socios nuper laetissimus, aedes Cardo strepit, gaudens admitti gestio, ineptus Cauponem exspecto; Parca fores aperit. idem. TUMULUS. Eucij adolescentis Poëtae, inter scribendum alteri Epitaphium, defuncti. Ille ego, Castalij non ultima fistula buxi, Lucius, hâc pauso contumulatus humo. Niminum Ausonio meditatus scribere funus, Sandapilam citius, quàm breve lemma habeo. Orsus eram charo lugubria ponere amico; Erras ô Luci, mors ait, haec tuasunt. Idem. Pueri in Danubio submersi. Parce viator aquis, guttam superaddere noli, Perfidus, heu! multas sat dedit, Isther aquas. Joan. Niess. Studiosi longas vacationes optantis, in Vacationibus mortui. Heu! longas quoties Vacationes Votis supplicibus, genuque flexo
|| [19]

A ter Numine maximo rogavi?
Audivit mea vota: mam profectus,
Vix dixi studiis meis Valete,
Dixi vix patriis focis Avete:
Cùm mortem bibo, contegórque cippo.
Jam longas habeo vacationes. Jo. Niess.
O multum dilecte puer, quae dura parenti
Fortuna invidit te superesse tuo?
Quam producebam laetus te sospite vitam:
Erepto peior morte relicta mihi est. Bembus. EPITAPH. FILII GRANDIORIS.
Non lacrymis indigne meis, nec honore sepulchri,
Rapte mihi ante diem dulcis alumne jaces.
Intra bis denos te ostendit & abstulit annos
Parca ferox, votis insidiata meis.
Nec potuit probitas, nec amaeni gratia vultûs
Flectere, non aetas, nec pia turba Deam.
Spes hominum stolidas! tumulavi maestus ephaebum,
Qui me debuerat laetus humâsse senem. Callimachi pueri quinquennis.
Nil me sollicitum, post quintam barbara messem
Mors puerum è vivis Callimachum rapuit.
Tu cave me plores: pauco qui tempore vixi,
Pauca etiam vidi, sustinuique mala. Lucianus. EPITAPHIUM. In Glauciam Libertum Melioris.
Libertus Melioris ille notus
Totâ qui cecidit dolente Româ,
Chari deliciae breves patroni,
Sub hoc marmore Glaucias humatus
Juncto Flaminiae jacet Sepulchro.
Castus moribus, integer pudore,
Velox ingenio, decore felix,
Bis Senis modò messibus peractis
|| [20]

Vix unum puer applicabat annum;
Ni fles talia, nil fleas viator. Martialis lib. 6. Tumulus Aurelij infantuli. Mater ad sepulchrum queritur.
Has tibi pro mammis lachrymas, próque ubere fletum
Nate cape: has lachrymas ubera nostra puta.
Quique tibi ad cunas cantus, quae naenia quondam,
Hi tibi nunc questus, hic tibi sit gemitus.
Has bibe nunc lachrymas, haec haec nunc uberae sume:
Naeniola & lusus, nostra querela tibvest.
Quosque dedi flores, & quas de flore corollas,
Hi tibi sint crines, haec tibi fusa coma.
Aureli tibi sit tellus levis ac brevis urna,
Afflet & usque crocos, spiret & usque rosas. Jovianus Pontanus. Tumulus FRANCISCI HAURIAE STABIANI probi ac litterati adolescentis.
Manibus hoc sacrum est, manes ne laede viator,
Sed terram cineri quaeso precare levem.
Haurea Franciscus jacet hic, jacet ipsa voluptas,
Deliciasque orbis invida claudit humus.
Heu fatis invise puer, fallaxque Parentis
Spes, & germanae cura dolorque tuae.
Túne puer miserae subitò tam erepte Parenti?
Heu nimium misero mors properata tibi est.
Quod si certa suas refluent post semina messes,
Nimirum haec Casiam, thuraque terra dabit. Idem. Tumulus infantuli innominati.
Nascitur hic, obiitque simul, simul ipse sepultus:
Vita obitusque simul: nomen at undè habeat? Idem.
|| [21]
Paucis te absolvo, lege spectator. Vidisti nunquam juvenem, virtutum sobolem? Hoc sub marmore jacet. Hic est Nobilis Joannes Fabianus Göz (Plura dicere vetat dolor) In quem Innocentia Puritas, Pietas, Modestia Omnia sua contulerunt. Quod decus videns caelum, illud piis Parentibus abstulit, asserendo Hoc Me Decet. Gestum Anna M. DC. XXXVI. V. Idus Augusti. P. AE. P. FRANCISCI LINCKII PARVULI. Ad S. Georgium in Superiori Austria. Huc oculum viator, & ex hoc Flore brevem disce vitam. Franciscus Gundackerus, Venerandi Linckij, Nobilis Viri, filius, in innocentem florem Pueritiae & magnam spem Parentum natus, A morte extinctus, Heu, heu nimium citò; nimiùm praematurè! Supremam â parentibus, ab amicis, à familiâ Flebilis Epitymbij gratiam accipit. Amoris & maeroris in occiduâ hac Rosâ testis est R. P. Wolfgang. Gundackerus à Tauff-Kyrchen, &c. Patrinus. Cecidit Flos, & exaruit, Kalendis Aprilis, Anno Virginis Matris cI???. I???c. XLII. Missus in beatam aeternitatem. SALISB. Ehodum, viator! Brevem tibi syllabum.
|| [22]
Parentum Spes, Gaudium, Veris Delicium, Joannes Georgius Mayr, Michaëlis Medici Salisburg. Filiolus, eheu! dulcissimus Heic jacet: & docet Infans Quod rarò capere valunt senes, PUNCTUM esse vitam hominis. Nunc Innocens Coelo, Terraque receptus, Viator, Te utrobique expectat. Cave illuc sordidus venias. Natus 13. Aprilis. Mortuus 4. Augusti, Anno Chri. 1638. Vivit in beata aeternitate Annos infinitos. SALISBURGI. in aede Salvatoris. RUDOLPHO Avitae Comitum de Liechtenstain, Sunculo Familiae delicio, Ex Fratre Nepotulo. Superis ac imis caro, Majores suos secuto, Illustriss. ac Reverendiss. Princeps Jo. Christoph: Episcopus Chiemensis P. C. Anno Christi M. DC. XXXIIX. Trimuli pueri, in conchâ undis plenâ, quâ ludere volebat, mersi. Viator. Disce hinc quàm vitrea sit undis fides. Lusi puer, illusit Mors, & uno Momento invertit vitae urnam. Ut parceret aetati Mors, mollem mihi viam stravit, Et per undas ad Lacteum duxit iter, Per quod triumphans transit Innocentia. Undis me credidi, [23] Libaturus animi mei puerile gaudiam, Ebibi vitam ad unguem. Cucurri communem Mortalibus Circum, Et absolvi Olympiadem. sat lusi. Tamceleres sumus ad Mortem! Impegi, Et ubi pertinax animi cedere nolui, Vita cessit. Quaeris ubi sim? Non temoror. Fundum Mortalis vitae attigi, Praetextam humanae Mortalitatis posui. Et jam benè lotus inter Astra rideo hominum caducas vices. At stupes, Viventem in cadavere purpuram, Scilicet Mors erubuit, Candorem Innocentiae à se non posse extingui. Abi bonis avibus, Et Piscatori icto crede, Quàm genuina Mortalis vitae Epitome sit AQUAEBULLA. Aliud de Eodem.
Vah! vitrea hominum vita, vitreaque forma,
Quae tàm citò vitreas inter undas frangitur.
Eheu! luge viator, non lachrymare; nam qui
Hic sepultus est, undae satis habet. En! ut spes parentum Nobilis in fontem cecidit! Cecidit! qui primum vitae orientis fontem supergressus est, Fontem lethalem reperit, ex quo effluxit parentibus Omnis fons laetitiae, sicque fons ortûs signum, Occasûs factus est lugubre symbolum. O quam malè dixit ille: Duldius ex ipso fonte bibuntur aquae. Nam quod ille cecinit, reprobavit iste, dum cecidit. Quod ille dixit, refutavit hic, dum vixit. O ferrea Mors,
|| [24]
Quae neque inter aquas molles, molli parcere Novit Juventae! O insulsas aquas, licèt valde salsas, & acerbas! O frigidas undas, quae vitalem perimunt calorem Juvenculi! Quid dicam? Fons alioquin hortorum anima, fit Mors hodie flosculorum, Aqua quae rigat campos, ita rigescit hodie, Ut Narcissos quoque faciat corrigescere. Nimirum hyems nunc est, quae aliàs florescens ver interrumpit. O fons sitibunde nimium, qui tam nobilem exhausisti vitam! O unda avara, & prodiga, quae gemmulam hanc absorbere In concha non dubitasti. I nunc, viator, & plora, gemmas in concha & nasci & perire. Si tamen perit, quod orbi perit, Coelo renascitur. SALISBVRGI ad S. Michaelem. Parvo sub saxo Parvulus quiescit Alexander. Qui, dum annis duobus 8. Augusti Vitam emetitur imbecillem Humano fastui illud edocuit Cunabula angusto tramite ab Urna distare. Ludovicus, & Joanna Corona De Sbroiavacca, ex Castellanorum Foroiuliensium Ordine maestissimi Parentes, dilecti Nati vitae brevitatis miserti, monumenti perpetuitate eidem compensare statuerunt. M. DC. XXXXIII. SALISBVRGI ad S. Michaelem. Hic Gemini, non Gemini jacent, Maria Clara
|| [25]
& Maria Catharina Camerlorin. Nec enim has maternus simul uterus tulit. At jam uno fovet ambas Mater Terra. Vixitilla à X. Jul. A. M. DC. LIII. usque XXIII. Dec. A. LIV. Haec à XIII. Mart. A. M. DC. LVI. usque XVIII. Jan. A. LVII. SALISB. ad S. Andream. Flores spargite. Fui. ad primum solem expallui, Franc. Antonius Comes à Spaur, cùm flere desij, caepit Mater: risura, si flerem. O bonam stellam! Regibus Magis Comes à Praesepio ad coelos Regulus evolavi. SALISBVRGI ad S. Spiritum. Georgio Henrico Nidermayr Filiolo ac ocello suo, primo & unico, qui ob infidelitatem fellis incorrigibilem aetatis suae vix peracto uno lustro cum quadrimestri, fidelem animulam suam, sine felle Deo reddidit. Parentes piè lugentes hunc lapidem posuerunt. Die XXIX. Julij. Anno Domini M. DC. VL. Viator Sic ad coelum ibit, quicunque sine felle ibit. SALISB. Sta, lege, luge, Jacet hîc Wolfgangus Richardus Hôgler Octennis puer, olim flos Candidus, Nunc Mortis Candidatus, Ipsa dum rimatur Principia, Rimas accepit: Omnes declinare casus didicit, Hunc solum non potuit. Tempora quoque emensus omnia, Nunc in aeternitate quiescit.
|| [26]
Ubi ut bene sit illi, hic bene precare Viator. SALISBVRGI ad S. Sebastianum. Franciscus Guidobaldus Reitter Hic jacet, Parentes, & te exspectat in Gloria. Ibidem. Maria Theresia Reitterin hîc dormit, Et ibi pro Parentibus vigilat. SALISBVRGI ad S. Petrum. Ne pede oculum calca. Hic patris tenerrimus fuit, primus & unus pupillus Oculi pupilla. Tot natus hebdomadas, quot annos pater. Laetum Ave Annuntiatio, Maestum Vale Circumcisio, Christo infantulo infans dedit. Heu! mors filium, amor patrem suo vulnere circumcîdit, Bono omine tamen; Nam à novo anno novam vitam Innocens vivit. Bona Nox: Ibidem. Nam alter quoque oculus hîc jacet. Utrumque dextrum sinistra mors Insculpsit; & inscalpsit, caeca sc. caeco saxo. N. N. Reitter pedes ire didici primulùm. Heu! anno plus unico cursum absolvi. Frater manu duxit. Legi vestigia sat litteratus, referre nunquam. Quamdiu vivas Alea est longa vita, damno certior quàm lucro.
|| [27]
Vos parentes optimi vitam monstratis, nos viam. In parvulo salutis magna pignora vestra in Coelo sunt Beati. SALISBVRGI ad S. Sebastianum. Ah mi Viator Sine lacrymis ne veni, ne asta, Nam oculus, qui Patri Matrique intempestivè excidit, Hîc jacet: Joannes Baptista Kellenperger, Supra aetatem maturus, & gravis Puer, Aut, ô rarum! duodennis Vir, Qui cùm in scholis Coronam nemini Cederet, Morsinvida scripsit Cum Joanne pro Imperio, Et sola solio movit. Nunc coeli in Academiâ Deum Audit docentem. In memoriam suavissimi filij, maesti Parentes Monum. hoc PP. Obiit X. Aprilis, Anno 1649. SALISBVRGI ad S. Petrum. Viator, luge Juvenem: Qui in flore fructum, Cum fructu florem habuit, Spe, & re abundans. Fuit Praenobilis D. Joan: Godefridus Bucholz, sed Eheu! Fuit. In brevi vitae compendio XVII. annorum, moribus, litteris, ingenio satisfecit. Qualis esset olim evasurus, Publicè, & privatim, In re exhibuit.
|| [28]
Mors invidit baculum senectutis Parentibus, Reipublicae Virum. Innocentiam vitae, & animi robur Juvenis moriens expressit: Lubens & Deo plenus Abivit. Viator, an non tales filij, publicum Merentur luctum? Obiit Anno M. DC. LXX. Die Martij XXX. LEOPOLDULI HAFFNERI triennalis pueri:
Quò jucundior est, beatiórque
Vita haec, coccineum Rosae colorem,
Et lucis rutilam aemulata flammam,
Hòc & pluribus objacet periclis.
Quis Te mî, Leopoldule, in parentis
Ludentem gremio, rosisque vernum,
Et viva face frontis emicantem;
Quis Te non gravioribus putarit
AEquum temporibus? Sed heu miselle!
Matris delitias amaeniores,
Optatos aviaeque Avique risus,
Inter basia millies petita,
Inter basia millies reposta,
Auster sustulit unicus, suisque
Mors avarior intulit tenebris. Ignatius Dickerus. Pater Filio. Romae.
Quamvis Nate tuos Mors invida ruperit annos,
Abstulerintque tuum dura sepulchra decus.
Non tamen his secum potuit deducere laudes,
Quas vivens semper fama superstes habet.
Major enim longa veniens de stirpe Senator,
Auxisti mentis Nobilitate genus.
Judicis imperium servans bonitate magistra,
Cum tibi subjectis tu quoque miles eras.
|| [29]
Vrbanos fasces gaudens tibi Roma parabat, Consilio fratris nunc moderata tui. Fidus amicitiae custos, ambitor houesti, Justitiae cultor, Pacis amator eras. Gratus, dulcis, ovans, humilis, pius, hei mihi quantis Privavit miserum Mors inimica bonis. Te luxitque Pater, soboles, conjunxque fidelis Te mixtis lachrymis longe & amata Domus. Nil tibi defendens famulum mihi Nate parasti, Vt tibi servitij cresceret alter amor. Romae, in Basilicâ S. Pauli. Hic requiescit in pace dulcis Romulus, qui vixit Ann. V. Mens. V. D. XV. Depositus sub die pridie Id. Septembris. Lampadio & Oreste Consulibus. Ann. Chr. 530. Ibidem, in Dormitorio. D. M. M. Paconio felici. filio Suo. B. M. Articuleia. Euthicia. Mater fecit. Vixit. Annis VI. Diebus XIIX. Horis. VIIII. liber. libertabusquesuis Posterisque eorum S. T. T. L. M. F. P. VIII. Inagto P. VIII. D. M. Ibidem. M. Ulpio. Lucio Filio. Dulcissimo Qui. V. A. III. M. X. D. V. fecer. M. Ulpius Unio & Ulpia Felicitas.
|| [30]
LEONARDI LANG. Tridenti, Forma, Juventa, Animus, vegetoque in corpore Virtus, Spem dederant longas vivere posse dies. At nimis infausti rapior dum sidere fati, Heu periere simul Forma, Juventae, Animus! Sic solet exiguam spes vana eludere Vitam. Est aliquid vivos sic meminisse Mori, VINCENTII CRUCII. Patavij. Quis tumulo hoc tegitur? Juvenis qui corpore pollens, Inclytus ingenio, moribus ingenuus: Crux cognomen, erat nomen Vincentius, illi Travisium Patria, & Pallas erat studium. Romae viâ Salariâ in Caemeterio Priscillae. Mirae innocentiae ac sapientiae puero Marciano, qui vixit Ann. IV. & Menses IV. Dies II. Quiescit in pace D. Prid. Kal. Dec. Arbetione & Loliano Coss. Parentes fecerunt. P. Contigit horum Consulatus Ann. 19. Constantij, Domini verò 355. EPIPHANII COLUMBI. Patavii. Huc pulcras pueri violas, fuscosque hyacinthos, Pulcráque purpurei spargite fila croci; Nec lachrimas cohibete, puer formosus, & idem Hic vestri fuerat gloria magna chori. Quin & multa ausus plus quàm puer, ille animantum, Ille hominum tenera membra secare manu. At vos ô nimiùm crudelia fata, nimisque Impia mors, & quae nil nisi saevitia es. Vix caelo ostensus fuerat, cùm protinus illum Lanificae nobis surripuêre Deae. Dic, hospes, bona verba, bonumque precatus abito, Vt lubet, atque tibi Dij meliora ferant. ALEXANDRI BELLENDORF. Bononiae. Corpus Alexandri jacet hîc, qui flore juventae Ingenio, forma, sanguine clarus erat:
|| [31]
Extinctum cuncti fleverunt, Atropos ipsa Invitâ queritur stamina rupta manu. SENIS. Hic lapis excultos cineres & membra coërcet Baptistae, tumulo qui jacet exiguo. Dum puer insudat studiis, juvenilibus annis Solvitur, ac votis fallitur ipse suis. Spargite humum, juvenes, lacrymis rorate sepulchrum, Vt cinis atque umbrae terra sit ipsa levis. NICOLAI ARRAGONII. Romae. Naturam & lethum superavit, adultus in ipsa Vivit morte, puer caeperat esse senex. NICOLAI AMICI. Ibidem. Re cognomen habens hîc Nicolaus Amici, Sola, nec id merui, Mors inimica fuit. Cùm formam, & quidquid poterat natura dedisset, Invidit mihi Mors, & rapuit juvenem. Occubuit Romae, genuit Florentia, lustra Quinque, pares dotes corporis atqueanimi. TELEPHI Ibidem. Nomìne quo genitor mihi dicitur, hoc ego vixi, Telephus est genitor, Telephus ipse fui. Augustina parens quarto me flebilis anno, Tredecimoque die perdidit orba satum. Non igitur sector lacrymas; decepit utrosque Maxima mendacis fama Mathematici. ALEXAND. SCARIOTAE. Ravennae. Quivix (heu pietas) bis denos viderat annos, Parvus Alexander corpore, non animo. Quem Schariotta domus tulit, & Vincentia mater, Hoc atro posuit maesta Ravenna loco.
|| [32]
ALEXANDRI BONETI. Hoc jacet egregiâ tumulo puer indole, ruri Dum nat Alexander, vortice raptus aquae. Spem dederat Patrisummae trieteride plenâ Virtutis, fuerat tantus in ore decor. Invidit Lachesis, puerumque nitentibus undis Mersit, & Alcidae Nympha remisit Hylam. Joan. Thomas Musconius. THEOD. BOBBII. Indolis egregiae, puer hâc Theodosius urnâ Clauditur, heu, maesti cura, dolorque Patris. Limina vix vitae attigerat, jam laudis honestae Spem dederat; pulchro tantus in ore decor. Mors rapit in tenebris, genitricis ab ubere; saevas Ne posset Parcas forma movere die. Jo. Thomas Musconius. CHRISTOPHORI Pueri tumulus. Ah miserande puer, quis te faedavit? iniqui Cognati causam dic rogo? propter opes. Fecerat heredes pater hos malè cautus, adissem Tartareas dulci si sine prole domos. Hi, me auri studio, caecaque cupidiné ducti, Dum surgo tanquam surculus, ense necant. Idem. URBICI Pueri. Conditus hîc ego sum, Bassi dolor, Vrbicus infans, Cui genus & nomen maxima Roma dedit. Sex mihi de primâ deerant trieteride menses, Ruperunt tetr???ae cùm mala pensa Deae. Quid species, quid lingua mihi, quid profuit aetas? Da lachrymas tumulo, qui legis ista, meo. INFANTIS alterius. Primiti as frugum superis quis debita nescit Dona, quibus nullum gratius esse potest?
|| [33]
Has capiunt laeti, & largo mox faenore pensant, Jactur aeque suae commoda sentit ager. Sic ego crediderim, hunc superos voluisse puellum, Spes generis tanti qui modò prima fuit. Tanquam primitias, quibus & s???a dona rependant, Florentem hanc natis mox cumulent quedomum. Atque quod orbato possint recrea e parentes, Hoc faustum infausti funeris omen erit. Le Brun. PUERULI. Siste puer, nec parva viae, dispendia cura; Seu te parentis vota, seu nati movent. Intercepta dies: qui primis flebilis annis, Talosque quamvis inter & crepundia Notus adhuc, dulcis concessit legibus aevi Mox purpurae futurus, & togae capax. Jam patri spondebat avum lux indolis altae, Et innocentis primus aetatis lepor. Invidêre Dij, tumulo quem cernis in illo: Nunc tota spes parentis & votum jacet. Hoc satis est, luctum merui. non vivitur annis: Qui lacrymandus occidit, vixit diu. Le Brun. D. M. S. Romae. Portencij infantis dulcissimi, ac per hoc alumni carissimi, qui propter immaturam mortem alium fructum meritorum suorum reportare non potuit. LYDII INFANTIS Romae. ab angue interfecti. Luderet in viridi dum cespite Lydius infans Propter aquam, ah pietas, morsus ab angue cadit. Infelix mater natum complexa jacentem Occidit: angue puer, victa dolore parens.
|| [34]
THRACIS Pueri.
Thrax puer adstricto glacie dum ludit in Hebro,
Frigore concretas pondere rupit aquas.
Dumque imae partes rapido traherentur ab amni,
Abscidit tenerum lubrica testa caput.
Orba quod inventum mater dum conderet urnâ,
Hoc peperi flammis, caetera, dixit, aquis. Martial. NOBILIS Pueri, avo & patre superstite defuncti.
Non servat methodum, Logicae mors nescia nostrae;
Occidit ante patrem natus, avumque nepos. Owen. Infantis nondum nati, matre mortuâ
Hic tumulus matrem, natum tegit illa: sepulchrum
Terra tuae matrtest, nate, sed illa tibi.
Mortuus in tumulo es, quo vixti molliter antè:
Estque tibi tumulus, qui fuit antè domus.
Sic tumulusque domusque fuit tibi mater: & ante
Quam poter as natus esse, sepultus eras. MALATESTÆ CARBONESII
Qui formâ puerum Maronianum,
Et Phaebum superabat, & Lyaeum,
Qui formâ poterat puer videri
Idaeus: fieri Jovis minister:
De cujus manibus Tonantis uxor
Hausisset Dea poculum libenter.
Quem Pallas cuperet libens maritum,
Pro quo jam Cybele dedisset Atyn:
Et mirrhae sobolem Venus decoram,
Omnes cui cuperent placere nuptae:
Omnis quem cuperet puella sponsum:
Heu fato Malatesta raptus atro
Carbonesius hoc jacet sepulchro:
Extinctus viridi miser juventa,
Lustris quatuor, heu nefas, peractis.
|| [35]

Hos cùm versiculos leges viator,
Effusis lacrymis genas rigato. Philippus Beroaldus. Ejusdem.
Cui formam Cytherea Venus Charitesque dederunt,
Singula cui superi dona dedêre Dij.
Hic situs est fato raptus Malatesta procaci:
Qui nondum quinas implet Olympiadas.
Non aurum: non forma valet: nec flosculus aevi,
Votaque lanificas exuperare Deas.
Hunc genitor defles: gens Carbonesia luget.
Hunc maerent juvenes: hunc pia turba senes. Philippus Beroaldus. Scholastici Juris Candidati.
Juri studentem quae sustulit iniqua mors fuit:
At iniquissima, quae Juvenem & pium. Le Brun. SENIS. Hieronymus Sermoneta Jo F. hac urna trimulus conditur. Parentum vita, dum vixit; dum moritur, mors. Nunc Orbi D. urbem & orbem, Fastus, & festa fastidiunt. 1501. MEDIOLANI. Infelix partus, amissa antè vita, quàm in lucem ederer, infelicior quòd matri moriens vitam ademi, & parentem consorte sua orbavi. In tam adverso fato hoc solum mihi potest jucundum esse, quòd divi parentes me Ludovicus & Beatrix Mediolanens. Duces genuêre. 1497. Non: Januarij. Gaspari Muscha nobili Germano, praestantis animi juveni, avorum titulis novum decus addituro, nisi ad summam Medicae facultatis laudem strenuè properantem importuna mors abstulisset, atque Apollinarem lauream, quam Bononiae reportaverat, immaturo funere vertisset. N. amico benè merenti. P.
|| [36]
Drusi Pompeji pueri qui, cùm jactum in sublime pyrum ore excepisset, animâ praeclusâ, mortem obiit.
Saepè pyrum dextrâ jaculatur in aera Drusus,
Cùm puer innocuos vult agitare jocos.
At cadit hoc celeri tandem per guttura lapsu,
Fataque vitalem praeripuêre viam.
Sic puer ipse perit, vitae spiramine cluso,
Et pyra lethali dant alimenta pyrae. Josephus Baptista. Romae in Monte Exquilino. Securitati Sacrum, Valerius Julianus Italico filio infelicissimo, & Honoratae mammulae hujus fecit. Dispar damna lege parkarum carmina dispar: Haec ridenda mihi est: hic lacrumandus erit. Haec namque emeritos bis XXXX. per annos Vixit: at hic terno consule natus erat. Cur modò tam praeceps pucrum tam scaeva tulisti: Funeris amborum dic rea Persephone? Vix lucem vidisse satis, qui vivere posset, Vivere quae nollet vix potuisse mori. D. M. Ibidem. Salve Puer aetatis Castae. Geruntio Alumno dulciss. & meae senectutis alendae studioso. Vix. Ann. V. M. IIII. dies V. Quod si vixisset, meliùs fecisset. Apuleia plorans maestiss. Mater fecit. MICHAELIS MENCII.
Natus erat cano patri, atque hoc carior illi
Natus erat, vitae sed brevis usus erat.
Nam primis animam jussit mors ponere cunis,
Et vix visa illi vita relicta fuit.
|| [37]

Quo brevius vixit terris, hoc aethere vivet
Longius: haec maestum spes levat una patrem. Obiit anno 1569. die 28. Decembr. aetat. M. III. D. II. Traiecti. In Sacello Regum Franciae, ad D. Servatij. Memoriae, & CAROLO RICHARDOTO Magni illius Richardoti Principp. P. Q. voto Cum potestate, fide, fama, max. Sanctioris concilij Praesidis filio, magnae spei adulescenti, Paternarum virtutum haeredi, qui ob raram indolem, Ad mercatum bonarum artium Trajectum missus, Speratae virtutis documenta cottidie exhibebat. sed O infortunium! Lex fati intempestiva & inevitabilis inter adulescentiae primordia continuis calculi dolorib. graviter afflictum, & jam tertio sed frustra incisum, ter quintum aetatis annum necdum ingressum Absumpsit anno cI???. I???. c. Novemb. III. Bene precare. J. Lipsius: Duaci, in Templo Collegij Marchianensis. Deo Optimo Maximo. Et Piis manibus D. Francisci Comitis Lalani, Philippi C. L. hae [38] redis filijque, Schornatiorum Dynastae, Baronis Warinij & Albinianae in Catuacis Clientelae Patroni, Collegij Marchianensis, dum vixit, studiosi, Mnemosyni loco posuit Margareta Arenbergia Mater.
Téne mori formose, morine Heroas & illos,
Quos Lalanigenum fert super astra decus?
Ante vicem meritis jeras virtutibus annos,
Ante diem Virtus, Mors fuit ante diem.
Quem Phaebum Charites, Rex Nestora, Patria Patrem
Speravêre sibi, tres, puer unus obit. Bredenbergae. Inscriptio Monumenti CAJI RANZOVII. Subsiste Viator, & Henrico Ranzovio Trium Daniae Regum in Ducatibus Vicario, viro optimo, patri maestissimo, pro pietate tua condoleto. Hic coditur Caius Ex nobilissima & antiquissima Ranzoviorum gente apud Cimbros oriundus: Spes patris, & patriae, matris solamen, columen familiae: Qui Reverendiss. Bremensis Archiepiscopi, Holsatiae Ducis Joannis Adolphi Consiliarius & arcis Gottorpiae Praefectus, in ipso aetatis flore, Inmedio vitae cursu, Cùm, hebdomatico quarto completo, vixisset annos octo & viginti, menses octo, diésque undecim, Pro thalamo, quem cogitabat, tumulum adit. A. C. cI???. I???. XCI. XX. Aprilis.
|| [39]
Genuae deliciis, In Laurentio Saulo Sepultis, EPITAPHIUM. Solare fletibus tuis gratiarum maerorem, Liguria, Quando suo consepultae Laurentio Funeris, cujus & ipsae pars sunt, Agere Praeficas minus possunt. Lugeant oculi damna sua, si aliena dissimulant! Inde doleant objici sibi argumenta luctuum, Unde semper antea fluxerant gaudiorum. Saulus hic, cui & in itinere prostrato apertum Sed sine jurgio, Coelum est, Phoenix luvenum vel ipsa nascendi sorte Descriptus Matris è funere vitam hausit, Novum solem enixa faemina Quo alio fato deficeret, quàm Aurorae? Exhausta tanto foetu natura est; Quae uni omnia dederat, Alium non speravit posse dotare. Vel hinc innotuit Commodati ad breves usus muneris pretium, Quod non nisi accepto pro pignore Tam pretiosa Matre daretur; Dedicavit extremam Bacchanalem licentiam Exortu suo tanta modestia; Vel ipsas primas lacrymas suas Humanae levitati Convicium fecit. Imminente Cineribus die natus Ominari sibi non nisi brevem vitam potuerat Novus Samuel, Seu quod Annam Matrem habuisset, Seu quod vel Puer D E I audiret. Caeli Cives Ad similtudinem usque vultus expressit: Consuetudinem virtutis
|| [40]
Alteram sibi naturam constituens, Dei affinitatem Nobilitatis primam tesseram ratus, Equestrem vitam non aliis, Quàm aequitatis limitibus definivit. Harmania morum, Quodam quasi Magico carmine Excantans invidiam, Divinissimo semel in hebdomoda pane Refectus, In ipsam alimenti sui sanctimoniam visus abire. Suos triumphavit, & ignes Iste Laurentius; Omnes gloriosi hujus nominis partes implevit, Qui & pauperibus thesauros dispersit, Et admotas sibi ab Erebo faces extinxit. Quidquid in sene munerare honores Potuerant, Amores in Juvene suspexerunt, Decepit naturam ipsam summa maturitas, Creditus est Autumni jura spectare, Qui nihil jam redoleret acerbum. Quantumlibet inverecunda mors sit, Horruit in Genuae oculis carpere tantum florem. Scelus hoc suum ut absconderet in orbe remoto Lauretum cum Uxore, & Patre Peregrinantem sequuta, Parum abfuit, quin tantae innocentiae Infamiam illam affigeret, Ut dici deberet & Matrem perdidisse oriens, Et Patrem moriens peremisse. Venetiis expertus majorem in Vitae fluxu Quàm in Hadriatici fluctibus Anomaliam Ferrariam usque differens fatum, Perdere se vitam non credidit, cùm mutaret. Impetrarunt lucrum hoc Coelo Sanctorum omnium merita
|| [41]
Frustra illum jam retinuêre remedia, Quem in die suo sibi contubernalem deposceret Tanta cohors. Ut intelligeres, abire illum in lucem. Exeunte nocte deficiens, Probavit in hoc ipso se sidus. Quod evanesceret in Aurora. Somnium ne putes, quod moriens adesse sibi Caelites dixerit; Minus mihi prodigium, vidisse Caelites, Quàm tanquam eorum unum semper vixisse. Felix cui Pietas, & magistra Vitae fuerit, Et mortis occasio. Longè felicior, Qui Mariam in Piceno non viderit, Sed in Coelo. Aloysius Juglaris. CROCI ET MILACIS: Formosi juvenes, sed iniquo sidere nati; Hic Crocus, haec Milax; dignus uterque Jove. Nam pro Hebe Milax poterat servire Tonanti, Et Phrygio poterat pro Ganymede Crocus. Qui legitis flores, horum cognoscite & ignes: Tam flagrabat amor, quàm modò fragrat odor. Faustus Sabaeus. Fabriani in S. Francisci. SIGISMUNDI HER CULANI. Lege lector, & luge casum infelicis adolescentis. SIGISMUNDUS ego sum patria Forliniensis, ex nobili Herculanorum familia, qui cum equo per lusum curro, alterius ex adverso currentis impetu excussus, biduo supervixi, non modicâ de me spe forsan relictâ. Caetera ex alijs disce. Vixi ann 18. M. IIII. D. VIII. JOANNI MAGIO, Venetiis. Puero incomparabili: qui ob imperitiam obstetricis ex utero statim translatus est ad tumulum. die XXI. Decemb. M. D. XXII.
|| [42]
Ibidem. IN S. LUCAE. AEterno Numini, Superisque omnibus. Siste Viator, nec Manes laedito. Quod fuisti, fui, non es quod sum. Ut me vides, te alij fortè videbunt brevi. Incerta certi fati hora; Numen ergo semper time. GVILIELMUS SWEERTIUS Franc. F. domo Antverpiâ, ad majora natus, praeclara spondente indole, atque industria, in ipso aetatis flore migravit, unde venerat. FRANC. SWEERTIUS Fratri carissimo contra votum pos. Obiit Anno M. D. XCIIII. XI. Martij. Tu bone, bonum votum, hoc & mortuus rogat, adde, & vale. Surrectas vicisti Alpes, atque urbis aquosae Murmura. Fatales cur fugis ante minas? Patavij. JOANNIS DRENCUVARDI.
Quis hîc, viator, conditus jaceat, rogas?
Est Janus, ê Drencuvardiorum familiâ.
Natus Pataviae nobili, in quem cum parens
Natura rerum cunctas animi & corporis
Dotes benignè contulisset, invida
Mors, verita, ne immortalitate eum quoque
Vivum bearet, gloria haec, ait, mihi
Propria, dicabitur: neque mora, manum injicit,
Primoque in aevi flore praereptum, ubi piae
Animae Deo fruuntur, in Superûm plagas,
Sedésque transtulit beatas atheris. Vixit annos XXV. Obiit M. D. LI. Idibus Augusti.
|| [43]
WITTEBERGAE. GEORGIO â MILTITZ Nobili Adolescenti aetatis XVII. O vitam invitam! ö spem, sortémque gemendam! Ofata tristia, commoda atque incommoda! Vita fugax hominum est, volucrique simillima somno: Et omnibus breve est, & irreparabile Tempus; purpureum florem mors atra juventae Carpit, senectam demetitque marcidam. Mente urgescentem rara, gente atque vigenteni Cara (heu!) dies speculum juventae atra abstulie MILTIT ZUM morale desus, patriaeque perenne: Alter mihi hoc non carior, non rarior. At citius moriens, citiùs petit aetheris aulane, Elysiam & ipse cum beatis ixcolit Christicolis: praemisiße haud periiße putetis, Et cum Deo regna tenere caelicae. Ibidem. Depositum hîc est, spe certissimae resurrectionis, corpusculum Joannis Friderici â Weihe I. C. filioli cariss. qui dum in hoc mundoannum, IV. mens. XVI. dies consumpserat, ipse sontico morbo consumptus, & mortuus est, VII. Julij. Anno M. D. LXXXIV.
Felix ô nimium futurus olim
Est, cui sic citius mori placebit,
Quam mundo malè serius periere. P. P. M. F. C. LVGDVNI in Templo S. Petri: D. O. M. S. Joanni Wettengel de Newenberg, natione Bohemo, è regia Praga oriundo, cùm florentiss. Galliarum & Angliae regnis perlustratis in Italiam iter pararet, juveni ad fummum virtutis & gloriae fastigium pleno cursu contendenti, in ipso aetatis flore, ardenti febri abrepto, filio chariss. P P. maestiss. Deo animam commendantes inter lachrymas, & suspiria hoc monumentum P. CC. Anno à Virginis partu supra sesquimillesimum XXCIIIX. mense Julio exeunte, C. V. Ann. XIIX. M. X. D. V.
|| [44]

Parcito (dicebam) juveni mors atra, sed illa
Insultans miserum sustulit ante diem.
Quisquis es, heu! frustra fidis juvenilibus annis:
Pallida mors nullum novit habere modum. In spe firma resurrectionis quiesco. Tumulus Angeli Genticori, juvenis bene eruditi.
Nec Musis non charus eras: tibi carmina Musae,
Aoniae & dederant fila movere lyrae.
Et dederant linguae cultum, & praecepta loquendi,
Genticore, atque artes posse docere bonas.
Nec tibi non aderant Charites, non fautor Apollo,
Angele eras docti pars vel honesta chori.
Sed tibi nil Musae Comites, nil fautor Apollo
Profuit, aut Charitum quae tibi juncta cohors.
Omnia Mors superat: fatum secum omnia claudit:
Non tamen hoc nostras finit amicitias. Jovianus Pontanus. Tumulus Jaomoti fortissimi juvenis, ac formosissimi.
Dum ruit incautus stratum Jaomotus in hostem,
Occubat, & victi victor ab ense cadit.
Extinctum flevêre duces, tristesque manipli,
Castráque magnanimi sunere masta viri.
Indulsit juveni lachrymas Rex mitis, & illum
Ornavit maestis funeris exequiis.
Movit amans fletum virgo, movêre puellae,
Forma quidem lachrymis digna erat illa novis.
Elatus misero est urbis maerore, tulitque
Hanc laudem, quòd non liquerit ipse Patrem. Idem. D. M. Genevae. L. AUR. LIBERTO JUVEN. ERUDITO CAUSIDICO BIS CIVI VALENSE ET EQVESTRE DE FUN [45] CTO, ANNORUM XVIII. FILIO PIENTISSIMO AURELIUS RESPETUS PATER PONENDUM CURAVIT. MOGUNTIAE IN S. QUINTINI. Claudij de Rosieres:
Corporis atque animi rosa eram: stirps una parentum:
Clausus in hoc tumulo, sum cinis, ossa, nihil. Epit. PETRI BULTELLI, JOANNIS BULTELLI Civis Ambianensis filij. Ambiani.
Vt tener occumbit curvo flos tactus aratro;
Immatura perit grandine quassa seges:
Sic fera mors Juvenem rapuit florentibus annis,
Invida me raptum sic tulit ante diem.
Vix mihi jam primo vernabat flore juventus,
Bináque vix suerant lustra peracta mihi;
Cùm mea fatales ruperunt pensa sorores,
Et rupit vitam mors violenta meam.
O saevam Lachesin, quod nunc rapis, heu brevis est flos,
Qui poterat verni temporis esse decus.
Quid fraudare juvat primae lanuginis annos,
Et celeri mortis facta ciere manu?
Parcere te decuit viridi florentibus aevo,
Ingenij meritis gratia si qua foret.
Sed quid ego variis manes infesto querelis,
Incusans subitae fata severa necis?
Nulli certus adest vitae status; omnibus horis,
Omnia victricis sub juga mortis eunt.
Non vita aeternum, non est fortuna perennis,
Mors semper rapido captat avara pede.
Heu nihil est ullis Parcas urgere querelis,
Reijciunt surdâ quasli bet aure preces.
O quoties, multos sibi qui promiserat annos,
Illius in primo flore, juventa perit!
|| [46]

Ergò quid est, vivi longè quod possumus esse,
Vndique cùm miseros certa ruina petat?
Cùm properè pereant ipso placitura sub ortu,
Ceu cadit in tenero candida flore Rosa:
Est melius nobis, quòd sit brevis exitus aevi;
Quid juvat ad paucos tradita vita dies?
Gratia magna Deo, primis qui protinus annis,
Luminis aspexit me meliore notâ.
Mortis eram vivus, moriens ago tempora vitae;
Felix in Christo qui cupit esse puer.
O nimium felix, ô terque quater que beatus,
Cujus in hunc aetas incidit ipsa diem,
Nam bené cum pueris agitur, quos limine vitae
In miserae raptos Christus ad astra vocat.
Quid cupidi vitae seros inhiamus in annos?
Est vitae virtus maxima, posse mori. Obijt die XVI. M. Novemb. Anno Christi M. D. LXXXVI. D. M. S. Patavij, Carolus Comes in Ortenburg, ex antipuis Bavariae Regulis oriundus, juvenis ingenio peramabili, industria praecellenti, modestia ac vitae innocentia omnibus retro memorabilis, heîc situs est, qui à primo jam aetatis flore, in praeclaris Germaniae, & Galliae Gymnasiis optimis moribus & artibus doctus & eruditus, cùm uberioris doctrinae causâ Italiam adijsset, in primo ejus introitu praematurè denascitur, cui amantissimus frater Georgius unâ cum agnatis moerentes H. M. P. C. Obijt anno M. D. XCII. IV. Cal. Januarij. cum vixisset annos XIX. M. II. D. XVI. L. T. D. C. Nicolaus Regensdorff. D. O. M. Ibidem. Eberwino Wiricio ex antiquissima augustâque Comitum in Bentheim, Teckelburg, & Steinfurt, Dominorum in Rheda & Whevelinghaven &c. familiâ oriundo, juveni illustri, generoso, & omnibus tam animi quàm corporis bonis ita absoluto, ut si Victoria immortalis mortalem (ad quam pius per continuas equestrium, palestrium, studiorumque liberalium curas, Regionum variarumque linguarum exercitia & mores quotidié properabat, anhelabat) non [47] praevenisset, suis magno imperio, ornamento maximo fuisset futurus, animam Deo, corpus huic loco, sui desiderium bonis omnibus reddant, parentes moestissimi, pientissimè poni fecêre, Anno Christi M. D. XCVIII. Obeunti M. D. XCV. X. Junij VI. matutina, aetatis XXI. GUILIELMI ASSONLEVILLII. Bruxellis. Ergo jaces, Willelme fili, & te mors obruit inclementiùs? non obluctor. sint Fatis sua imperia, nostra erunt obsequia. moreris, nam mortalis eras, & moreris probus, hoc nobis solatium. si te Juvenem rapit, est fati coecitas, si intra triduum, rapacitas; si novellum Patrem, inhumanitas, si anniculum maritum, crudelitas. Vixti tibi satis, nimium saeculo, ah! impuro, & turbido, mihi parum, filiolae tuae pauxillum, uxori tantillum, quae liquescit in lacrumas. cape pro inferiis meos canos, imò meos annos, & hunc tumulum. Tu praeisti, sequimur nos & volentes. sic lex jubet. sed dum moramur, salve aeternum fili, & aeternum vale.
Te deflent cuncti succisum flore juventae,
Mors, breviter dicam, credidit esse senem. Vixit anno à Christo nato M. D. XCVII. V. Eid. Jun. FRANCISCI, FRANCISCI REGIS F. Primogeniti, & Galliarum (quem vocant) Delphini Memoriae.
Hunc etiam Juvenem extinctum, rogo, cerne viator,
Hei mihi cur vivum dicere fata vetant?
Hic est quo niti regnum debebat avitum,
Spes patriae nuper, spes quoque prima patris.
Pro quibus intrepidus fortem dum fertur in hostem,
Ipse illum Mavors vidit & obstupuit,
Aggressusque dolo, & crudelis fraude veneni,
Sustulit, heu magnis fraus bene nota Viris!
Macte tamen Princeps. Nam te mors ipsa fatetur,
Non aliter vinci quàm potuisse dolo.
Nimirum fieres princeps Pelleus ut alter,
Consimili decuit te quoque fraude mori.
|| [48]
CAROLI FRANCISCI Gallorum Regis F. & Aureliorum ducis Memoriae.
Gallia felici felix mihi Patria nuper,
Idem etiam nuper Rexque Paterque fuit.
Ingenium (nisi me assentatrix turba fefellit)
Caeleste, & pictis aemula forma Deis:
Jamque mihi externos sors blanda parabat honores,
Jam poteram magni Caesaris esse gener:
Quando ferox blandâ pro Conjuge Parca reperta est,
Quae mihi pro thalamo sterneret hunc tumulum.
Nec tam erepta movent tamen haec me commoda vitae,
Quàm doleo abruptum nobile pacis opus.
Sed quanquam haud potui pacem componere vivus,
Quis scit, ab interitu surget an ipsa meo? MICH; ADAMI Comitis ab Althan: Michael Adamus Baptista Sacri Romani Imp. Comes ab Althan, Sanguine comes, Virtute Angelus, Indole & genio Gratia, AEtate adolescens, meritis senex, Angelici praenominis appellationem traxit in mores: Nec priùs floruit, quàm fructum dederit. Novo prodigio Autumnum cum vere conjunxit, Amaenus ingenio, gravis eloquio: Omnis scientiae capax, omnis avidus; Annos sexdecim natus, virum exhibuit, Si aetatem inspicias, Adolescens: Si merita, nunquam puer. Adultam enim virtutem nunquam promisit, Sed semper dedit. Innocentiam cum primo lavacro Traxit, duxit, coelo transmisit. Dubium tamen fecit,
|| [49]
An in eo à natura differret innocentia: Angelus à suis commilitonibus dictus, Tanti Nominis Appellationem Vitâ firmavit. Exemplo docuit, Virtutem sine canis maturam esse. Se Virgini servum scripsit Castimoniae voto: Accepit haec ut Mater, amavit ut Filium. Sacramentum Societati Jesu dixit, Et vixit, Ut in Societatem Jesu transiret. Obiit cùm illucesceret Aurora, Ut si non credis eum stellam fuisse, Quae oriente Aurora disparet: Credas fuisse Angelum; Qui per annos sexdecim colluctatus Oriente Aurora abivit. I Jam, viator, sed non dole: Cùm enim moriuntur Angeli, Nihil dolendum relinquunt, Plurima invidenda. Nicolaus Avanzinus S. J. Pueri demersi Epitaph. ad Natatores. Occidit aequoreis extinctus Ephebus in undis, Delphinus lethi causa, comesque fuit. Tu dubio quicunque natans petis aequora cursu, Infidis ansus credere corpus aquis: Vive memor, nec tarda putes tua funera, simors Non properet terris, mors properabit aquis. Petrus Justus Sautel. PUERI. Belle puer, vultus purâ cui purior undâ, Tam citò tecunis Parca maligna rapit? Non leti id livor, sed blandi crimen amoris: Pulchellum puerum foeda procatur anus. Bern. Bauhusius.
|| [50]
THEODOSII MAURITII filij caesi à Philippo. Pubere de gemmâ ver flos texebat in auro; Verna sed orsa rosae cruda retexit hyems. Quale decus ferro perit? ô mors invida! florem Cur sic falce metis? nonne sat ultrò perit? Balduinus Cabillavus. Pater filio defuncto. Gnatus abit, nostri pars maxima sidit in urnam: Me nigra sors cogis vivere dimidio. Hoc & dimidium saevo dolor eripit hamo. Si totus perij, cur dare busta negas? Filius Parenti respondet. Angustis animus nunc artibus ales in auras Enatat, ac fractâ de rate liber abit: Et tu tristè sonas fluctus ventosque doloris: Cur meus, ah! portus sit tibi triste salum? Pater ad filium defunctum. Gnate parentali cingam tua busta cupressu, Quem decet halanti spargere flore thorum? Siccinè florenti ver Atropos abscidit aevo, Vt caderet stygiis fructus acerbus aquis? Puer ad Parentem. Florebam, viridem mors carpsit acerba juventam, Parce parens questu, mitis & illa venit. Quid refert, cùm poma legis, num rapta procaci Illa manu, an ramo deflua sponte cadant? Filio Mater. Ibis in aeternas, gelidus cinis ibis in umbras? Ibis inexpleto victima dira rogo? Heu sortem invisam! queis ureris, ignibus uror, Gnate; tuus matri jam cinis ignis erit. Filius respondet. Parce parens gemitu, nec longo incumbe dolori, Néve oculos urat tristior auratuos.
|| [51]
Maturus cecidi, senium flos iste juventae: Qui moritur, fato fit puer ille senex. Pater Filio mortuo. Ergo oculos piceo mors opprimis invida velo? Et tumulo gnatus bruta favilla jacet? Heu! dum sic operit morientia lumina alumno, Mors aperit lacrymis flumina bina meis. Mater filio mortuo. Cresce puer, dixi, cresce ô florentibus annis. Hei mihi! Persephone praesecat atra comas. Te saxo includam. Sors quam praepostera lex est, Quae dare debueras, dona suprema capis. Balduinus Cabillavus. LOVANII in aede primariâ.
Pictore patre natus hîc jacet puer,
Opusque patris est, quod vides & non vides.
Res quae fuit, non est; sed umbra isthaec manet.
Res ipsa quinque spatia solis egerat,
Cùm Deus ab ista luce ad aeternam vocat.
Ovita brevis! O Bulla homo! si cogitas,
Tu brevia sperne, anhela ad mortalia.
Jodocus Vanderbarer maestus pater
Affectus & artis suae hoc specimen posuit,
Danieli Suavissimo Filio,
Qui obiit XII. Kal. Junias. ???. Icc.
Cùm vixisset ann. V. mens. circiter V.
Huc primus, & ultimus ordo. Joan. Lipsius. Aliud. Depuber viridi florebat vere juventus: Mors ferit, illa cadit, testula curtae tegit.
|| [52]
Cur premis ah saxo? condi sub melle liquenti Debuit ille favo, flos cui vita fuit. Balduinus Cabillavius. HIERONYMI MORESINI Mediolanensis Biturigibus in lacum unà cum equo, cui insidebat, demersi, Epitaphium. Hac Moresinus habet cineres Hieronymus urnâ, Maenia qui voluit dum peregrina sequi. Nomen ut aceiperet à vulgi nomine dispar, Ausonidum dulci de regione procul, Mersit in obscaenâ juvenilia vota palude, Perque necatrices ad styga navit aquas. At tu qui transis, umbrae jace verba silenti Qualia vis cineri sera venire tuo. Joan. Secundus. Formosi juvenis Hedui, Imper. CAROLI V. Pocillatoris, Epitaphium. Marmoreâ Juvenem facie croceoque capillo, Miscentem nostro pocula casta Jovi. Jupiter aetherias cur invide tollis in arcess? Quod puer Iliacus, non erit iste tibi. Vltatuum, melius nunquam, Saturnia crimen, Formosum thalamis inferet ipsa suis. Idem. FLORIDI. Romae. Quod vixi flos est: servat lapis hoc mihi nomen: Nolo Deos Manes, Flos satis est titulo. Siste Viator. Basileae. & Georgio â Collen, patri Octogenario, pro pietate tua condoleto. Sic oris & moris probi heîc conditur Eugenius, è nobili Coloniorum gente apud Megalopurgenses oriundus, spes patriae, columen familiae, juventutis exemplar, dum Rheno per aestum recreatur, vortice abreptus, in ipso aetatis flore, in medio studiorum cursu, pro Italia, quam cogitabat, Coelum adit cIc. Ic. XXCVII. XVI. August.
|| [53]
LOVANII in D. Petri. Heu Flos Juvenum quomodo abiisti praecipiti fato? Antwerpia genuerat stirpe nobili, indole eximiâ: Lovanium rapuit, studiorum in cursu, Sed coelo reddidit, coelo dignum. Joanni Tuchero Fil, moestus parens posuit. Obijt 9. Octobr. M. ic. CV. annos natus 19. Ovita, longa vilibus, bonis brevis! In D. Pauli. Parissiis. FRANCISCI MAUGERONI Cl. & generosiss. adol. Ante tempus decidit flos: & praematura mors Spem patriae, principis, & parentum fefellit. In expugnatione Isoriae, Pro Religione & patria dimicans: Annos natus 16. oculum perdidit. Amico vitam dedit. Monumentum hoc corpus, coelum animam, Posteritas facti memoriam servat. Obijt anno 1578. 5. Kalend. Maij, aetat. 18. Maugeronis in hoc sunt ossa reposta sepulcro, Cui virtus annos contigit ante suos. Octo namque decem natus non pluribus annis, Alter erat Cocles, Hannibal alter erat. Testis erit tantae juvenili Issoria capta Virtuti, testis perditus hic oculus. INCERTI. Crudelis Parcaest, mitis magis: heu juvenem, eheu Sustulit! at senibus mente animoque parem. Laetitia vacat omni, & cura liber ab omni est: Conjugio caruit, conjugijque malis.
|| [54]
VALLISOLETI. D. O. M. AEternaeque memoriae. Philippi de Rodoan, N. V. Philippi Toparchae Berleghem I. & Maxaemilianae de Burgundia Conjugum fi LI. Quem ingredientem ad honoris templum Viam rectam Post obitas celebriores Europae plagas, In ipso flore juvenantis aevi Acerba febris falce succisum Mors veram reduxit in patriam patriâ procul. Sors terras lustranti aperuit coelum, Sic metam attigit & viae simul & vitae. Vixit ann. IXX. M. V. D. horas scit nemo: Nat. Montib. Hannoniae, Vallisoleti denat. CI???. IC. CV. M. D. Illust. & Rever. Carolus Philippus de Rodoan Episcopus Brugensis Perpetuus Flandriae Cancellarius, Patruus. Ex voto, M. L. P. C. suis sumptib. S. T. T. L. HECTORIS PYRGOTELI. Patavij. Virtuti aequales annos quia Parca putavit, Te rapuit juvenem, dum putat esse senem. Pectore servabas memori, crinitus Apollo Ad medicam quicquid contulit unus opem. Sed quia temporibus superis neque subdita Virtus; Hector eris, donec lumina solis erunt. MARCI GRIBBIAE. Ibidem. Si vel Nobilitas, vel opes, probitásve, Fidésve Prima velimmunis morte juventa foret;
|| [55]
Qui jacet hic longos superasset Nestoris annos, Conditus angusta Gribbia Marcus humo. Sed quod cuncta rapit nulli evitabile fatum, Si tuus es hodie, cras meus, inquit, eri???. ANONYMI. Non habita ratione soli, nec stirpis avitae, Immisêre necem fata finistra mihi. Nil hinc inde preces fusae, nil pulchra juventus Profuit: Instabilis stat sua cuique dies. Elogium Funebre NOBILISSIMI EQUITIS HENRICI De La VIEWILLE. Sta viator ubi Eques Generosus stetit. Hic est Henricus de la Vievville Nobilis Eques Melitensis; Formaverat illi corpus elegantia, ut Aulae placêret, Nemo illum oderat etiam hostis: Nemo illi invidebat etiam majori, Placebat nobilis indoles etiam invidis. Patri imprimis amabilis fuit, Naturâ filius, penè consiliis Pater erat. Splendorem generis probavit Melita dum Equitem fecit; Nec unum Equitem tantùm illustris prosapia dedit; Augere ordinem consanguinei possent, si omnes viverent; Nec indocta Equitis nobilitas fuit, Ornavit illam politioribus literis, ut bis nobilis esset. Lustravit populos, collegit omnium virtutes, non mores, Didicit omnes Aulas, & perfectum Aulicum fecit: Placere poterat externis Regibus, Nisi Ludovico placere maluisset. Apollini similis, intus eruditus, foris armatus erat: Praefectus castrorum, imperij parcus, Exempli prodigus fuit. Erumpens hostis ex obsessis Stampis Arbitratus militem, laesit Ducem;
|| [56]
Vulneravit eminentiam pedis, Non ausus ferire majestatem capitis; Achilli similis hac sola parte corporis mortalis fuit; Sensit hoc Vulnus omnis Aula, Solus qui accepit vix sensit. Ab eo vulnere mutatus in Aulicum caelestem; Placere caepit aeternitati, qui placuerat tempori; Monitus illam ex momento pendêre, Momenta singula aeterna fecit, ne ullum periret; Maestus periisse sibi quidquid coelo non dederat, Correxit morbo sanitatem, & compensavit damna virtutibus. Doctus caelum vaenale esse si quis doloribus emeret; Inter acerbos cruciatus avidus patiendi, Augeri petebat vires, ut dolor cresceret. Denique crevit corrupti vulneris & amoris ignis, Exarsit, amavit, paenituit, Et ne quis de poenitentia dubitaret, publicam fecit. ABI VIATOR. Et sapere disce ex nobili Juvene. Petrus Labbè. D. PAULI MANCINII, Nepotis Cardinalis MAZARINI. Sta Viator. Ubi nobilis juvenis fortuna stetit: Hic est PAULUS MANCINIUS, Equestris turmae levioris Praefectus; Origine Italus, animo & voto Francus fuit; Non satis dixi, Et Gallus est languine quem pro Gallia fudit: Nec minus est donare Sanguinem Galliae, quàm debere: Ad Stampas cadere sub le Equum vidit, nec cecidit; Ad Lutetiam plumbeâ glande perfossus mori vix potuit: Diu intra viscera retinuit glandem, & mortem, Superaverat illam, nisi inter intestina latuisset. Invisit aegrotantem LUDOVICUS, % amavit; Ipse id unum innuebat ostensâ sanguinis purpurâ, Morti se Nepotem Cardinalis pro Rege purpurati. Obiit anno aetatis decimo-septimo. Ostensus tantùm terris, si fata tulissent, Qualis erat? florem maluit esse Deus. Petrus Labbè S. J.
|| [57]
EPITAPHIUM Nobilis Infantis FRANCISCI FOUQUET. Hic jacet FRANCISCUS FOUQUET. Infans erat trium annorum, si aetatem spectes, Major Infante si merita numeres: Formaverat illum elegantia ut oranibus placêret, Omnium oculorum Ocellus, Omnium amorum amor erat, Nihil in Illo puerile nisi aetas, Ipse fletus amabilis, Ipse risus gravis, Ipse gestus serius, Ipse sermo maturus fuit. Jam crescebat ad magna annis major, Jam repraesentabat annos venturos, Jam spes domestica erat, & pene publica, Eheu quàm citò interiit flos maturus! Athaec maturarum rerum conditio est, citò moti. Erigit se ex oculis perfecta Virtus, Et quidquid ad summum pervênit currit ad exitum. Ostensus est puer tempori, & redditus aeternitati, Neque haec aeternitatis in juria est, Commodaverat illum Parentibus, non dederat, Postquam ostendit, quod suum erat repetiit; Imò hoc aeternitatis beneficium est, Filium datura, sed non diu???, Qualis futurus erat statim dedit. Abi Viator, & lege hoc Symbolum. HEMEROCALLIS. Vix obiit quae non Vixit. EPIGRAMMA. Una dies nasci videt, & videt una perire: Fallor, vix obiit, cui neq; vita fuit. Petrus Labbe S. J. LOVANII in D. Petri. Heu flos juvenum quomodò abiisti praecipiti fato? Antwerpia genuerat stirpe nobili, indole eximiâ: Lovanium rapuit, studiorum in cursu, sed coelo reddidit coelo dignum.
|| [58]
JOANNI TUCHERO fil. maestus parens pos. Obiit IX. Octob. An. ???. I??? cv. Annos natus XIX. O vita longa vilibus, bonis brevis! J. Lipsius. Augustae Vindelicorum, in Sacello trium Regum. JESU PUERO. Vixistis Animulae purae, suaves, blandiusculae, Ad principium divinum rediistis, Johannes Alberte Johanna Maximiliana, Unà immaturâ morte lugendae Parentibus, Caeterum DEO gratae; Salvete. eheu valete, Joannes Huldricus Zasius Romani Imperij Archivis Praefectus ac Maria Utingerin Conjugg. F. F. F. Pignoribus Charissimis P. M. H. M. Ibidem, in summo Templo. Cubat. hic Henricus. Albertus. Optimae. Spei. Adolescentulus. Qvem. Caelestis. Pater. A. Terrenis. Parentibus. suis Matthaeo. Wanner. J. V. D. Et. Juliana. Fabrin. Ex. hac. Misera. Ad Caelestem. evocavit. Patriam. Tertia. Martij, A. M. DC. XX. Dum. novem. Annos, & menses. V. Unâ. demptâ. Die. complevisset. Cujus. Divinae. Majestati Laudes. Is. dicat. Cum. omnibus. Electis. In omnem. aeternitatem.
|| [59]

SCENA II.
[arrow up]

Exhibens EPITAPHIA PUELLARUM. NEAPOLI. SIgenus, pulchritudo, ingenium, si parentum amor, Pietas, labor, ac diligentia mortales asserere possent Ab impetu furentis mortis; Partia Pignatella, infelix Mater, invitáque superstes, nunquam Lucretiae Caracciolae nobile Cadaver, lacrymams sacro spiritui, hoc tumulo condidisset. Vixit annos XXIIII. m. XI. d. XXVI. Decessitâ partu Virg. An. M. D. LII. ANTONIAE BOSSAE. Ibid.
Nata, eheu miserum, misero mihi nata parenti,
Vnicus ut fieres unica nata dolor.
Nam tibi dúmque virum, taedas, thalamúmque parabam,
Funera & inferias anxius ecce paro.
Debuimus tecum poni materque paterque,
Vt tribus haec miseris urna parata foret.
At nos perpetui gemitus, tu nata sepulchri,
Esto heres, ubi sic impia fata volunt. Antoniae fil. chariss. quae Hieronymo Granatae juveni ornatiss. destinata uxor ann. nondum impleverat XIIII. Joan. Gaudinus & Eleonora Bossa parentes infeliciss. poss. Rapta ex eorum complexibus Anno Sal. M. D. XXX. prid. Cal. Jan. ANITIAE PUELLAE.
Omnia quae longo vitae cupiuntur in avo,
Ante quater plenum consumpsit Anitia lustrum.
Infans lactavit, pubes & virgo adolevit,
Nupsit, concepit, peperit, jam mater obivit.
Quis mortem accuset? complevit munia vitae.
Jam meritis anus est, & adhuc aetate puella. Ansonius.
|| [60]
Tenerrimis Manibus pulchellulae Puellulae, FRANCISCAE SWERTIAE.
Jam matura DEO, melioribus utere fatis,
Desisti terris vivere, vive polo.
Illa tui melior pars Coeli transvolet orbes,
Quod reliquum, in terris molliter ossa cubent.
Commissum pignus tellus cape: terra puellae
Ne gravis esto, gravis non fuit illa tibi.
Tu quoque qui venies spectatum busta, viator,
Paucula in exiguo marmore scripta legas: Parva sub exiguo jacet hoc Francisca sepulcro, Dimidium matris, dimidiumque patris. Delicium matris, deliciumque patris. Franciscus Swertius & Susanna van Erpe Inverso naturae ordine Contra votum Poss. Obiit cI???. I???c. XII. Kal. Martij. Qui jacet in cunis, incipit ille mori. Quae jacet in tumulo, desinit illa mori. I nunc, & viridi fide juventae. Ejusdem. Non solùm hoc tumulo es sita, Swertia, nata, parentum Ipsa etiam tecum corda sepulta jacent. Franc. Svvertius. VIOLANTAE
Hîc Violanta jacet, Violâ fragrantior omni,
Cui mens atque pudor inviolata fuit. Rosae puellae formosiss.
Grande decus formae, specimenque insigne pudoris,
Hîc Rosa fatali sorte perempta jacet;
Cumque illa pariter busto tumulantur in uno
Forma, pudor, mores, gratia, castus amor.
Indulgent lacrymis Charites, & pronuba Juno,
Maestaque cum tenero luget amore Venus.
|| [61]

Quisquis amas, bibulum lacrymis asperge sepulcbrum,
Ex una cernes crescere mille rosas. VIRIDELLAE PUELLAE.
In lapide est titulus Viridella, sed ipsa sepulcro
Devirui: heu tumulus nomina falsa gerit.
Tabuit in Cineres Viridella, colorque decorque
Nullus adest, heu quid nomina vana juvant?
Quin potius Cinerella legar, Cinerella sepulcro,
Inscribar, periit nam viror atque vigor.
Nec titulo est Viridella, nec est Viridella sepulchro,
Nomem, forma, vigor, denique nil superest. Jovianus Pontanus. GERTRUDIS MAJERIAE.
Si Charites pereunt, si virtus interit unquam,
Virgine debuerant hac moriente mori.
Hîc pudor, hîc pietas, hîc gratia conditur omnis:
Virtutum cumulum dixeris, haud tumulum. ROSCIAE PUELLAE.
Ros mihi dat titulum, nomenque est Roscia nostrum:
Ros brevis est, brevis heu! sic mihi vita fuit.
Rore madet tumulus, stillant & marmora rorem.
Roscia sum, me ros, roscida & unda rigat.
Sed nec apes tumulo, verùm insedêre cicadae,
Striduláeque ad cineres hei mihi turba crepas.
Bruma mihi requies, aestas est poena sepultae,
Bruma quies, aestas est mihi supplicium. Jovianus Pontanus. Alterius:
Sanguineas inter praestans virtute puellas,
Hîc jaceo, indigno condita virgo loco.
Nam me cùm peteret lascivum miles ad usum,
Munera posse mori magna fuêre mihi.
Disce age sit quanti, Virgo, servare pudorem,
Pro quo nil timui perdere corpus aquis.
|| [63]
URBANAE PUELLAE.
Rure quidem jaceo, quum sit mihi nomen ab urbe;
Nec titulus, nec sunt nomina vera mihi.
Paenae mihi & tumulus, paena est rurale sepulcrum,
Quaeque quies aliis, est mihi supplicium.
Pro viola porcum, pro thure atque Arabe Costo
Cepa datur, cepis obsita semper humus.
Méque sues, méque & verros, vexantque capella,
Inquinat & tumulos ingluviosus anas.
Vos aliò Cineres, aliò traducite nostros,
Quaeque Urbana fui, Rustica ne jaceam. Jovianus Pontanus. VIOLINAE PUELLAE.
Prata mihi tumulum praebent, violaeque sepulchrum.
Fronde tegunt, mirum si Violina vocer?
Non mihi thure opus est, aut nardo, aut Arabe myrtha,
Myrtha mihi & nardus, thuraque sunt violae. Idem. Tumulus Praeclarae Virginis. T. M.
Siste, viator, iter; cernis lachrymabile bustum.
Aggeme: sic nullis causa doloris eas.
Virgo quater quinos nondum superaverat annos,
Quam tegit hîc molli pulvere tristis humus.
At mors hanc, animis metita capacibus annos,
At mors hanc nimium caeca putavit anum.
Dum socias inter castis vacat illachoreis,
Exultantem animam febris iniqua tulit.
Quid flet uterque parens, & quid nos flemus amici?
Anne quod athereo pulchrius axe valet?
Forsitan & fatum, promißáque funera cernens,
Cygneo voluit funere laeta mori. Joan. Barclaius. INFANTULAE.
Edita vix fueras, necdum tibi nomen ab ullo,
Cùm mors est cunis insidiata tuis.
|| [63]

Luce tibi primâ teneri conduntur ocelli:
Vna dies ortus, interitúsque fuit.
Quae tibi prima dies, eadem fuit ultima vitae;
Nasceris exortâ luce, cadente cadis.
Tu cava busta petis vexata matris ab alvo:
Nasceris, ut possis nata subinde mori. LUCIAE PUELLAE.
Liquisti patrem in tenebris, mea Lucia, post quam
E luce in tenebras filia rapta mihi es.
Sed nec tu in tenebras rapta es, quin ipsa tenebras
Liquisti, & medio lucida sole micas.
Caelo te natam aspicio. num nata parentem
Aspicis? an fingit haec sibi vana pater?
Solamen mortis miserae, te nata sepulchrum
Hoc tegit, haud cineri sensus inesse potest.
Siqua tamende te superat pars nata, fatere
Felicem, quòd te prima juventa rapit:
At nos in tenebris vitam, lustuque trahemus,
Hoc pretium patri filia quod genui: Jovianus Pontanus. PUELLAE FLUVIO MERSAE.
Deliciae ruris, prono cùm cum fortè lacerto
Hauriret gelidas flava Amaryllis aquas;
Illam Naïades rapidum traxêre sub amnem,
Plenáque virgineam prodidit urna manum.
Nulla fuga invidiae est: livor quoque Numina tangit,
Et Venerem sylvis eripuêre suam:
Nevé Deas blanda posset lenire querela,
Clauserunt celeres ora natantis aquae. CUJUSDAM PUELLAE.
Hîc jaceo viridi succensa in flore juventae,
Ne tamen ex oculis funde viator aquas.
Frigida mors nimio flagrante extinxit amore,
Nil opus hîc undis, flamma sepulta jacet.
|| [64]
IN FANTIS. Quod potui vixi, devixi criminis expers, Dicta Sabina fui, caetera non memini. Omnia sed maesti nimium meminêre parentes, Quorum cura gravis, & dolor his jaceo. SYLVAE PUELLAE. Me tellus gravat ingenti divulsa ruina, Pro tumulo mons est, quàm gravis heu tumulus! Incubuit tumulo rupes: haec ipsa sepul???rum Hausta facit, miseros heu mihi quàm tumulos! Insrevit tumulo frondenti vertice Sylva, Sylva mihi est tumulus: heu mihi qui tumulus! Qui mihi sit titulus, quae nomina, Sylva docebit: Sylva mihi tumulus, Sylvaque nomen erat. Jovianus Pontanus. GRATIAE PUELLAE. Siste viator, ni properas, hoc aspice marmor, Et lege, ni ploras tu quoque marmor eris. Gratia (namque Deas etiam mors sava profanat) Mortua, & huc duro condita sub tumulo: Abstulit haec moriens geminas miseranda sorores, Sic Charites uno tres periêre obitu. Balthas. Castal. IV. Puellarum simul submersarum. Quattuor hoc tumulo positae simul ecce puellae. AEtate, interitu, virginitate pares. Vna tegit tellus, velut unica sustulit unda: Vna diesrapuit, condidit una dies. Junxit amor vivas; morituras navis, & amnis. Mors morientes, & mortua membra lapis. Disce puella tuae ne aetati fidere, formae; Vnâ. horâ perdi forma, juventa potest. Bis binas, Lector, si non fles, addito quintam, Quinta erit hîc Pietas, nam tumulata simul. Aloysius Grottus:
|| [65]
MARULLAE FORMOSISSIMAE. Quae pulchras olim superabam sola puellas, Quae sum tam multis sollicitata procis, Hic jaceo, aerosum formosa Marulla cadaver, Tam turpis jane sum, quàm speciosa fui. TRIUM SORORUM. Tres tribus in tumulis claraeque piaeque puellae, Ante diem parvâ contumulantur humo. Tres, quibus unus erat genitor, fuit unica Mater. Vnum cognomen, patria & una tribus. Par tribus & facies, qualem decet esse sororum, Par tribus ingenium, par quoque forma tribus. Tres Charites deflent, deflent tres ordine Parcae, Tres Veneres, Musae, maesta elementa gemunt. Tres fratres, tres semideae, tres semipuellae, Tres claudi ante diem, trináque cuncta dolent. TURPILIAE, PUELLAE. Casta fuit, formosa fuit, comisque puella, TURPILIAE verùm nomina iniqua tulit. Moribus ornavit nomen, raróque pudore, Quum fuerit thalami candor, honorque thori. Jovianus Pontanus. JANAE VIOLAE. Nata inter violas molli requiesco sopore, Illa ego flos formae flosque pudicitiae. Caetera flos, nisi quòd brevius ver floris; at istud, Quae vireo aeternùm, nescia sola pati. Vere meo potui quamvis longaeva perire, Nam fuit aetatis ver mihi perpetuum. Pro lacrymis igitur flores hic sparge, viator, Parva etiam violas haec dabit urna novas. Stephanus Paschasius. CASTAE Intus CASTA cubat, procul hinc abscedite amantes, Nil vestrum, hâc etsi condita sede Venus.
|| [66]
PRUINAE PUELLAE. Nec mihi tristis hyems nocuit, nec saevior aestas, Non terrae, aut tumidi vis inimica maris. Tabida vis rapuit, rapuit violentia febris, Delicui, ut ràpido sole Pruina liquet. Heu nomen fatale! proinde ut sole Pruina, Sic ego pallenti tabe liquens perij. Jovianus Pontanus. CLINIAE. Cacus Amor, Mors caeca mihi rapuêre puellam, Plus oculis semper quae mihi chara fuit. Quaeris cur fuerit telis confossa duobus? Sola id non potuit Mors, neque solus amor. SALISBVRGI ad Franciscanos. D. O. M. Helenae Raitnaviae praematurâ morte è medio sublatae, Jacobus Annibal à Raitnau, & Cunigunda Gremlichin à Jungingen Conjuges, Filiolae suavissimae, & pro tempore unicae, maesti posuête. Vixit Menses IIII. dies XXVI. obijt VII. Cal. Januarij. Anno Christi M. D. LXXXVIII. SALISBVRGI ad S. Michaelem. Deo Conditori Filiolam Mariam Claram Eystadij A. M. DC. XLIII. Natam Volpertus Mozelius J. V. D. Cons. & Vice-Cancel. Salisb. & Sara Conjunx Salisburgi VI. April. Anno M. DC. XLV. Reddiderunt.
|| [67]
SALISBVRGI ad S. Andream. Modestè viator. Nam Gratia hîc jacet. Praenobilis Maria Felicitas à Preisach, Rarum verecundiae & Virtutis decus. Hanc Vernantem primo Vere Mors abstulit, Anno M. DC. L. die Martij. XIII. Cùm nata fuisset, Anno M. DC. XXXIII. Die XVI. Janu. Heu ut nulla in terris diuturna felicitas, Quae caelo debetur. Tamen ora viator, ut ibi sit Felicitas, Ubi est aeterna Felicitas. SALISBVRGI ad S. Petrum. Viator, Modesto pede ambula. Una Charitum hîc jacet, Maria Catharina de Welsperg, formâ, virtute, annis, nobilitate florentissima. Viginti annos nondum integros nata. adeò vita floribus longa non est. Gemmam aestimâsses â virtutibus, nisi ad primos aestus rosae verecundia exspirâsset. Mors invida rivales metuens, priùs variolis deformavit, ne placeret ampliùs, & demum Matre absente rapuit, ne duo simul tunera sepeliret. An, M. DC. LIV. Mense Decembri. maestissima parens amissum pignus hoc sub marmore invenit, sed animam suam hîc perdidit quoque, cùm pro Epithalamio Epitaphium scribi jussit. Tumulus MAGDALENAE MARCHINAE. Magdalis hoc tumulo tegitur, Virtutis imago, Addita cuinondum septima messis erat. At vix aspectam eripuit Parca impia lucem, AEtatem, & laudes, dum putat esse pares.
|| [68]
JOLANTAE. Quàm modico gyro violam breve circuit aevum, Tam breve nunc annis ver JOLANTA tuis. Nempe tuum ut vidit, vultus quo purpurat, ostrum Parca myops, violam credidit esse suam. Balduinus Cabillavus. PERUSIAE. Blancae Mariae Bevilaquae Tumulus. Blanca mihi nomen, Comites utrumque Parentem Collaltus Matrem dat, Bevilaqua Patrem. Gignor ad Eridanum, praebet cunabula Tybris, Menses vix quini dant, rapiuntque diem, Et cado, Bethlemius cùm crebrior occidit infans, Candida purpureis mixta Puella choris. Obiit An. M. DC. I. Bonifacius Card. Leg. fratris filiae P. Eugeniae Virginis Doctissimae. Eugeniam insignem formâ, doctamque canendi, Cuique sacri ratio cognita Juris erat, Eheu pulvis habet! tumulo super illacrymantur, Et tondent crines: Cypria, Musa, Themis. Bohuslaus Balbinus. D. O. M. Harlemi. Sororibus dulciss. Agathae & Gertrudi van Veen, quae Apostoli secutae consilium perpetuo castè & benè hîc vixerunt, ut in aeternum viverent. Petrus & Isemfoudus van Veen Fr???. Posuerunt. Tu Lector fave, & si potes, ac placet, sequere. Tumulus VIOLANTHIS PUELLAE. Viator ac genius colloquuntur. Quaenam hic virgo jacet? cujus de funere maerens Fregit Amor pharetram, dissecuitque genas. Quis comes in tumulo est? Lusus, Veneresque, jocique. Quis tam demisso qui madet ore, Decor,
|| [69]
Quod nomen? Violanthis. origo nominis unde est? Surgebant violae, figit ubi illa pedem. Immanem Lachesin: quod nunc rapis, heu brevis est flos, Quem neque ros posthac, lympha nec ulla riget. Jovianus Pontanus. Romae apud Marium Delfinum. EUCHARIS LICINI.
Docta erodita omnes artes virgo vix.
Heus oculo errante quei aspicis leti domum.
Morare gressum & titulum nostrum perlege,
Amor parenteis quem dedit natae suae.
Vbeise reliquiae conlocarent corporis,
Heic viridis aetas cum floreret artibus.
Crescente & aevo gloriam conscenderet,
Properavit hora tristis fatalis mea,
Et denegavit ultra veitae spiritum.
Docta erodita poene musarum manu,
Quae modo nobilium ludos decoravi choro.
Et Graeca in Scena prima populo apparui,
En hoc in tumulo cinerem nostri corporis.
Invisae parcae deposuerunt carmine,
Studium patronae cura amor laudes decus,
Syleni ambusto corpore & laeto jacent,
Reliqui fletum nata genitori meo.
Et ante cessi genita post letidiem,
Bis heic septem mecum natales dies
Tenebris tenentur Ditis aeterna domus,
Rogo ut discedens terram mihi dic... Ibidem. Ninnia Cronis Vix. An. III. M. X. Dies XXV. Quod decuit Natam patri praestare sepulto, Hoc contrà Natae praestitit ipse pater.
|| [70]
Romae in monte Exquilino. D. M. Julia L. F. Prisca Vix. Ann. XXVII. Q. Clodius Hilarus Vix. Ann. XXXV. Nil unquam peccavit, nisi quod mortua est. Romae in Ecclesia Oratorij. D. O. M. Marthae Marchinae ortu Neapolitanae, Virgini, educatione Romanae: Cui ad insigne pietatis, ac pudicitiae studium Mirus sapientiae amor, vel septenni accessit. Eóque deinceps pari morum, atque ingenij cultu Humaniores artes, ac latinam in primis Poësin Ad veterem normam, atq; aemulationem Suo ipsa instructu eximiè calluit, exercuitque. Hebraicis, Graecisque litteris docta Severiores disciplinas, fastu procul Religiosè attigit, Animi quaesito magis ornatu, quàm nominis: Cujus gloriam Sponte latens in Urbis luce, dum planè abjecit, In sinum transmisit immortalitatis. Obiit V. Idus Aprilis. Anno Domini M. DC. XXXXVI. aetatis XXXXVI. Patres Congregationis Oratorij, Quos illa vitae probae accurandae Habuerat Monitores, Curatores mox Funeris Monumentum Benemerenti P P. MARGARITAE DE MORA, Marchionis de Castel-Rodrigo filiae. Margaris exuvias quae suscipis urna peremptae, Digna nitere auro, digna rubere rosis.
|| [71]
Carpetana suis cumulet te Mantua gazis, Et donis in te moenia Vlyssis eant. Illa habet extinctam: dederunt haec lucis in auras, Officiis debent se tibi quaeque piis. Nequicquam ast gemmis, nequicquam ornaberis ostro Margaris exuvias si tegit urna, sat est! Didacus Benavidius. Tumulus CICELLAE PUELLAE Surrentinae. Quó decor heu, quò gratus honos, quò tanta Venustas, Quò nitor ille abiit, culta Cicella, tuus? Omnia mors rapuit, quaeque & Natura Venusque Contulerant, quaeque ars, heu brevis hora tulit. In cineres heu versa jaces: Vix nomina servant Saxa tibi, longo post abolenda situ. Seu tantùm cinis es, seu nil: seu labilis umbra, Sive es in aetherio forma recepta Polo, Has violas cape, supremos & thuris honores, Fleta diu nuribus, flenda Cicella viro. Jovianus Pontanus. Tumulus MYRTILAE PUELLAE. Amator ad sepulchrum queritur. Hic soli mihi flere licet: tu laurus & unà Myrtus ades, paucis & lapis icte notis. Parve lapis, quem flore novo, quem thure Sabaeo, Et veneror multâ tum prece, tum lacrymâ: Tu mea, tu miseri tumulo malè contegis isto Gaudia, & exultas saeve dolore meo. Redde meos mihi, redde meos, redde improbe amores, Quid juvat è lacrymis immaduisse meis? Immadeas, maduisse juvat, si non mea flendo Lumina siccatas deficiunt lacrymas. Sed lacrymas tibi habe, nec enim queror, accipe odores, Accipe cum fletu munera mista suo. Vnguenta, atque rosam, & costum properate puellae, Et violam, & cunctas spargite veris opes.
|| [72]
Spargite opes Arabum, lachrymas ego, tu lapis illas Ebibe, & in rorem lumina abite novum. Rore novo madeat tellus, quae contegit ossa, Ossa pios manes, Numen & ossa meum. An tu perpetuâ laurus quae fronde virescis Tu Myrtus, de quâ Myrtila nomen habet. Fundite odoratos flores, sylvamque perennem Ad tumulum, lacrymis crescite & usque meis. Crescite: jam in latices, liquidum jam solvor in amné, Jam fluo, sed fluidum me tamen urit amor. Jovianus Pontanus. Tumulus Venerillae Puellae à Pontano adamatae. Ipsa loquitur. Hos tumulos ne temne precor, ne temne viator, Sic tua contingant gaudia, si quid amas. Da requiem & cineri: Virgo jacet: hic sua quondam Regna ferus cessit matre volente puer. Spirabat veneres oculis, afflabat amores Ore, sinu Charites, blanditiasque genis. Contulerat studium formae nihil, & tamen illi Saepè comam finxit, pinxit & ora Venus. Vt spolia, effigiemque videt Plutonia conjux, Paenitet, & specie vincitur invidia. Fannia dicta fuit vati, Venerilla puellis, Quisquis amas, tumulo serta rosamque dato. Jovianus Pontanus. Tumulus Munditianae Puellae. Munditiana tibi funus peperêre hymenaei, Ipse hymen luctus, taedaque & ipse fuit. Te Majae primùm nuptam vidêre calendae, Te postrema dies heu malè condit humi. Mense malas olim Majo nupsisse puellas Fama est, & Majas omen habere faces. Munditiana tibi est Hymenque & funera Majus, Et Majus violas det tibi, detque rosas. Tovianus Pontanus.
|| [73]
Tumulus Aurae Puellae. Parentes ac soror ad sepulchrum queruntur. Tecum unà, mea nata, mori matérque patérque Debuimus, tribus haec ut domus una foret. Nata patri, nata & matri, soror unasorori, Dic ah, dic miseris nata sororque ubi names? Hat Pater infelix lachrymas, miserandaque mater Exoluit c???ines hos soror atra tibi. Nata audi: pater hic genuit, dedit ubera mater, Et tenera infelix pressit ad ora soror. Non audis: nil dona movent ingrata, nec usquam ???, Nec pietas, aut est ullus in orbe Deus? Terra tibi has lacrymas, miserorum dona parentum, Mobilis ad voces Aura sororis habe. Aura, tenes quòd adhuc nomen miserabilis aurae, Terra, quòd heu cineres viscera nostra tegis. Jovianus Pontanus. Tumulus LAURINAE PUELLAE. Ipsa è tumulo loquitur: Viator respondet. Haec laurus mihi dat titulum, famámque sepultae, Quae quondam vivae nomina clara dedit. Sub lauru Laurina tegor, mea vestit & ossa Laurus, & ipsa meo vescitur è cinere. Per me igitur vivit laurus, Laurinaque vivo In lauru, & vitae mutua cura sumus. Ipsa eadem lauro matérque & filia: laurus Ipsa mihi est titulus, ipsa quoque est tumulus. Vivite frondenti pariter sub cortice junctae, Ipsaque sis lauro filia, sisque parens. Idem. Tumulus ROSAE PUELLAE, ante diem mortuae. Non nomen tibi, quin omen fecêre parentes, Dixerunt quum te, bella Puella, Rosam. Vtque rosâ brevius nihil est, aequéve caducum: Sic citò, sic breviter & tua forma perit.
|| [74]

Implesti denos vix nam formosa Decembres:
Vere Rosa heu nata es, mense Decembre cadis.
Non aestus, sed te rapuerunt frigora brumae,
Non aestas, sed te frigore solvit hyems:
Ergo non hyemi flores, non rapta per imbrem,
Frondescis: tumulo sed malè Rosa rosa est. Jovianus Pontanus. Tumulus PARTHENIAE VIRGINIS. Viator & Genius colloquuntur.
Quis rogo? quis titulus? fax num tabescit in urnâ?
Fax cuja est? Veneris. Vinula? Parthenies.
Partheniae faculam Veneri dum surripit, urnae
Abdit, & hanc, inquit, ignibus ure tuis.
Tabuit ipsa suis fax ignibus intus abesa,
Hinc tumulus titulum Virginitatis habet.
Parthenie jacet hic: Veneris fax hic quoque tabet,
Parthenie tituli jus habet & tumuli. Idem. Tumulus CANDIDAE VIRGINIS. ipsa loquitur.
Nec me marmor habet, nec me tegit urna sepultam,
In niveas abij Candida versa rosas.
Fortè interque rosas, interque ligustra quiêram,
Aura fovet flatu, mater at ipsa sinu.
Pallida quum coelo nubes delapsa repentè
Me rapit, inque auras dissipor ipsa leves.
Dum natam mater gremio, dum quaerit in ulnis,
Pro nata niveas repperit ecce rosas.
Ne mihi, ne lacrymas quisquam, ne munera donet
Ad tumulos: horti sunt mihi nam tumuli.
O felix cui vere rosae, atque aestate sepulchrum
Sunt aurae: hinc flores fundis & hinc Zephyros. Idem.
|| [75]
Tumulus BARCAE ANCILLAE. Ipsa loquitur.
Pathma mihi in patria nomen tellure, Joanne
Hic fuerat, Mauro Barca vocata seni.
Servivi Mauro: ingenuam me patria vidit:
Hic Domini laribus jus vel herile dedi:
Munditiis placui dominae, fusoque, fideque:
Demerui dominum sedulitate meum.
Nec Musis non chara fui, me carmine Musae
Donarunt, tumulo qui mihi venit honos.
Dulcis hero, dulcisque & herae, Charitum quoq; cure.
Et cura Aonidum scita Joanna fui.
Ipsa manu dominae pheretro composta, supremas
Excepi lacrymas, quas mihi fudit herus.
Quemque sinu tencrum fovi, cui garrula lusi
Ad cunas, locat hac natus herilis humo.
Ille mihi inferias, ille & funebria solvit,
Digne parens nato, digne parente puer.
Terra mihi, sit at aura levis natoque Patrique.
Sis memor & Barcae, fis mea dulcis herae. Jovianus Pontanus. Tumulus LUNAE PUELLAE.
Ne me, ne rogo terra tegat: sinito aêra apertum,
Degravet & cineres tegula nulla meos.
In lauri hic tantùm titulus sit cortice: Lunae
Hinc abij adsuperos: non mihi terra placet.
Manibus & Lunae pateat coelum, ossaque & artus
Condas sub tacito tu Charitaee sino Idem. Avenione in templo Franciscanorum. D. O. M. Et memoriae aeternae D. Laurae, cùm pudicitiâ tùm formâ foem. incomparabilis, quae tam diu vixit, ut ejus memoria nunquam extingui possit. R. R. veterum monumentorum peregrin. indagatores D. Christophorus de Allegre eques Lusitanus, & D. An [76] tonius de Prat. Praetor Parisiensis, & Gabriel Simonius Florentinus. Evdokías Xápin IV. Idus April. 1558. Sola manet virtus, caetera mortis erunt. Aliud, Auctore Julio Camillo:
Laura ego, quae fueram Thusci olim Vita Poëtae:
Laura ego, quam in vita Thuscus alebat amor.
Heic sine honore diu jacui non cognita, quamvis
Cognita carminibus culte Petrarchatuis.
Nullus purpureis spargebat floribus urnam,
Nullus odoratis serta dabat calathis.
Nunc quoque Francisci, sed versu & munere regis
Notesco, officiis conspicienda piis. ROMAE ad S. Pauli. Tullia. Musa. Et. L. Valerius Salvius. fecerunt Tulliae Atticillae Filiae. Suae. V. A. IIII. M. IIII. D. O. Ibidem. Corneliae Castae, Q. Vix. Ann. X. M. V. fec. Etereia Fortunata. Nepti. Suae. &. Etereio Prisco. lib. Suo. B. M. & Sibi. & Suis. Lib. libque. Posterisque. eorum. Quisque. eum. monimentum. Vendere. aut. terrae. jus. Volet. inf. Aerario. P. R. H S. L. M. N. Infr. P. X. in agr. P. X. Ibidem in horto Monasterij. Memoriae Helviae L. F. Liciniae Hispanillae P. Ciarti Sergian. Privignae.
|| [77]
Vixit. annis XV. D. LVI. Helvia. pia. mater Miserrima Filiae piissimae fecit. Ibidem. Dis. Manibus Feliculae. Vix. Ann. XII. M. III. Cocceia Magna & Cocceius Chrestus parentes filiae Dulcissimae fecerunt. Ibidem. Dijs Manibus. Corneliae Q. F. Bassillae. Vixit annis V. M. V. Q. Cornelius Bassus & Cornelia Q. F. Prima Parentes & Thalassus L. DIS MANIBUS. Romae. Paulinae Valeriae dulcissimae
Decipimur votis, & tempore fallimur, & mors
Deridet curas, anxia vita nihil. Comi. ANNIAE AGATHONICES.
Vita brevis longo melior mortalibus aevo:
Nam parvo spatio floruit haec anima.
Bis denos perfuncta annos sine crimine morum,
Vita beata fuit, Spiritus hic nituit.
At patrum miseranda aetas animâ cruciatur,
Poenaque de longo tempore longa data est.
De Senio luctus, senium fletu renovatur,
Vtraque res mortis dulcior exitio.
|| [78]

Dat tamen haec patriae pietas solatia fidae:
Jugera quot terrae dedicat hic tumulus. D. M. Romae. C. Vibius. C. L. Helenius. C. Vibius. C. C. L. Felix Vibiae c. c. l. Latinae fecit. Vixit Ann. XIX.
Quae tibi cunque mei potuerunt pignora amoris
Nata dari, populo sunt lacrumante datae.
Et volvi majora nimis, sed cura meorum
Fida tui prohibet me cinerem esse rogi.
Vixisses utinam, & potius mea charta taceret,
Quàm mihi scribendi caussa Latina fores.
Vixisses, neu te surgentem in vota tuorum
Aspicerem addictam manibus ire Sacreis.
Sed quoniam Parcis vetitum est nihil, accipe nostri
AEternas eheu carminis exequias. Ibidem. Apusulena Geria Vixi Ann. XXII. quod quisque vestrum Optaverit mihi, illi semper eveniat vivo & mortuo. Ibidem. Annia Isias Flaviae Dionysiadi Vernae F. M.
Hic jacet exutis Dionysia flebilis annis,
Extremum tenui quae pede rupit iter.
Cujus in octava lascivia surgere meße
Caeperat, & dulces fingere nequitias.
Quod si longa tuae mansissent tempora vitae,
Doctior in terris nulla puella foret. Vixit. An. VIII. M. XI. D. XV. Patavij in ade D. Petri. Isabellae Ravignae Puellae agrestis.
Euganeas inter praestans virtute puellas,
Hic jaceo, indigno condita virgo loco.
Nam cùm me peteret lasci vum miles ad usum,
Munera posse mori magna fuêre mihi.
|| [79]

Disce age sit quanti virgo servare pudorem,
Pro quo nil timui perdere corpus aquis. LIDIAE SANDRAE. Romae.
Lidia dulcisonis jam cantibus aethera mulcens
Sandra sub exiguo marmore muta jacet.
Dona dat haec non tam formae, quàm laudis amori,
Et bona tot fatis tàm citò rapta dolet. CYNTHIAE SEMPER VIVAE. Romae.
Assyrios tumulus non hîc sibi poscit odores,
Florida non multo pressa canistra croco.
Ipsa etenim raros spirant haec ossa liquores,
Vrnaque perpetuo Vere beata nitet.
Flevit amor, maestae Charites, & Cynthia flevit,
Pulchra Venus molles subsecuitque comas. ROMAE.
Par mortis tenebris vixisset Clara, sed atrae
Concessit morti, quandobiennis erat. CAMILLAE. Romae.
Qui sunt hi gemitus? Charitum. quae Pompa? Camillae.
Vnde odor his? Cineri thura ministrat amor.
Vnde Pyra? ex Pharetra. quidvè ardet in igne? lepôres.
Quid satis illasrymans, quis legit ossa? Venus.
Heu fatum infelix! quid formae gloria prodest,
Si fastus hominum parva favilla tegit. HEIDVIGIS PUELLAE. Ibidem.
Tinctia mî Patria est, Heidvigis nomen habebam,
Flos erat aetatis Virgineumque decus;
Pieridas poteram formâ superare puellas,
Hêc sita sum, ad superos heu citò rapta fui! DEIPHOBES. Ibidem
Deiphobe jacet hîc prima intercepta juventa,
Et saecli & sexus gloria rara sui.
Quae, dum vita fuit, superos ipsumque Tonantem
Torserat, inferno nunc movet armae Jovi.
|| [80]
INFANTIS. Ibid.
Rapta sinu matris jacet hic miserabilis infans,
Ante novem plenos Lunae quàm viveret orbes.
Hanc pater & mater maesti flevêre jacentem,
Parváque marmoreo clauserunt membra sepulchro. In Monte Regali Italiae.
Forma, vires, aetas, sanguis, spes, gaudia, mores
Heu valeant, postquam morte caduca ruunt.
Deserui matrem, mater tenet horrida natam;
A matre ad matrom ducitur omne genus. JANAE.
Ingenio praestans, & vultu Jana decoro
Nobilis arte fuit vocis, & arte manus.
Hinc Venus & Pallas certant utra debet habere,
Vult Venus esse suam, Pallas & esse suam.
Mors fera Virgineo figens in pectore telum,
Neutrius (inquit) erit, sed mihi praeda jacet.
Corpore Jana jacet, tellurem terra subivit,
Sed pius in coeli spiritus arce sedet. SIMONETTAE VESPUTIAE.
Si lachrymis decoranda novis generosa puella est.
Haec una est lacrymis condecoranda novis.
Sin deflere nefas tam rarae funera vitae,
Haec eadem siccis una adeunda genis. Michaël Tarchaniota Marullus. AURAE.
Quaenam haec pompa? Aurae. quis circum planctus? Amorum.
Quae tam lugubri veste adoperta? Charis.
Vnde rogus? fracti struxêre cupidinis arcus.
Quis simul indigno qui jacet igne? decor.
Heu sortem miserandamhominum, quò fastus inanis?
Delitias aevi tam brevis hora tulit. Idem.
|| [81]
LUCIAE PHOEBES.
Lucebas superis me Lucia lucida Phoebe,
At nunc Persephone tertia regna tenes. Idem. N. CANAEAE.
Hîc Canaea sita est cognomine, nomine nullo,
Cujus pene eadem vitáque morsque fuit.
Quod si sanctorum meritò mors esse beata
Creditur, atque piae saucta propago domus:
Sanctorum certè tantò felicior est sors,
Quantò est illorum mors properata magis.
Quânam igitur tandem justâ ratione fleatur,
Quàm citò nata solo, tam citò juncta polo. P. A. Canonherus. PUELLAE FLORENTINAE.
Musarum comes Irene, comes atque Minervae,
Hic jacet Italidum dulce puella decus.
Ingenium, formam, mores ut vidit, & artes
Gens Hetrusca; ferè credidit esse Deam.
Hanc, bis ut octavum miserabilis attigit annum,
Sustulit humanis invida Parca bonis.
Floribus Irenes decoret, lacrymísque sepulcrum,
Quisquis amat Musas, Pallada quisquis amat. Guilielmus Modicius. LAURAE PUELLAE.
Et lacrymas etiam Superi tibi Laura dedissent:
Fas etiam Superos si lacrymare foret.
Quod potius tamen, auratas puer ille sagittas
Fregit & extinctas maesta Erycina faces.
Sed qu???mvis homines tangant tua fata, Deósque,
Nulli flebilior, quàm mihi, Vita, jaces.
Felices animae, quibus is comes ipsa per umbras,
Et datur Elysium sic habitare nemus. Jacobus Sannazarius.
|| [82]
NEAERAE:
Quae voces? Charitum, quae circum pompa? Neaerae,
Vnde odor hic? cineri thura ministrat amor.
Vnde pyra? ex pharetrâ. qui nam struxêre? Lepôres.
Ast haec illacrymans quae tegit ossa? Venus.
Fortunate lapis, tumulóque beatior omni,
Tu legis in terris si quid honoris erat. Idem. AMARANTHAE.
Hic Amarantha jacet, quae, si fas vera fateri,
Aut Veneri similis, vel Venus ipsa fuit. Idem. LAODAMIAE.
Vita fuit, mea nata, brevis tibi, cùm tamen esset
Dignior in terris vivere forma diu.
Sic injusta tibi iustos quos abstulit annos,
Mors addet lacrymis, Laodamia, meis. Petrus Angelius. LAURAE NASIAE.
Vrna quòd haec spiret redolentia balsama quaeris?
Balsama quódque fluant undíque mixta rosis?
Hic Lauram Cytherea Venus conclusit ademptam;
Quarta soror Charitum quae fuit una trium. Joan. Franc. Apostolius. EJUSDEM.
Hoc inclusa jacet sub marmore Nasia: sed quid?
Nasia non jacet hìc; sed jacet ipsa Venus? Idem. EJUSDEM.
Jam Laurae tumulum lauri exornate, Poëtae,
Frondibus: hìc lauri gloria Laura jacet. Idem. CAMILLAE.
Si genus, & rarum formae decus adjuvet usquam,
Gratáque purpureo flore juventa queat.
Si valeant animi dotes, ac vivida virtus,
Impia Parcarum sistere fila trium.
|| [83]

Tot flexisse bonis non exorabile fatum,
Et durae poteras frangere Mortis opus.
Ingruit infelix, heu jus, quae lege perenni
Perderet, inque brevi conderet ista loco.
Diva Grydi luge, Charites lugete benignae:
Pars jacet hîe vestri quarta, Camilla, chori. Antonius Flaminius. ANNAE COSARIE.
Anna Cosareis jacet hoc tumulata sepulcro,
Saet scire hoc: neque enim sola jacere potest.
Ni quem viva chorum virtutum semper alebat,
In morte & tumulo deseruisse putes. Frid. Taubman. ANNAE BEHEMAE.
Stella patris, matrísque oculus, juvenum ignea cura,
Exuit ante annos Anna Behema animam.
Virgineam portant humeris subeuntibus urnam,
Virginis altrices, ad sua busta Deae.
Hebe, AEgle, Eugenia incedunt in parte sinistra:
Dextram Sophrosyne, Suada, Psycheque tenent.
Namque illae c???nis, formae, aevo: hae moribus, ori,
Ingenio dulces servierant famulae.
Verùm ubi jam tellus urnam occuluisset, eodem
Occuluêre Deae se miserae in tumulo.
Tunere in hoc igitur visae cadere aethere stellae,
Atque oculorum acies omnium hebes fieri.
Candida mutari nigris, juvenúmque calentes
Igne sinus subito diriguisse gelu. MARIAE POSTHIAE.
Posthij patris amor tegor heic nata unica, matris
Deliciae, serò nata, perempta citò. LEONORAE HILCKENIAE.
Lumina siderei gereret Leonora quod oris,
Et mortale nihil, nil populare foret,
|| [84]
In mente illius; citò jussa est Scandere coelum, Vt sua conferret lumina luminibus. Salomon Frencelius. CATHARINAE. Hic defuncta jacet noti Catharina Micylli, Nata novo quondam filia prima patri. Quartum post nonum quae nondum impleverat annum, Cùm periit telis fixa Diana tuis. Candida sic primo carpuntur lilia flore, Tempore sic recidit, quo fuit orta, rosa. ORTAE BLOMIDIS. Sparge Viator humum foliis, & flore recenti: Vere aevi periit flosculus Orta sui. Gabriel Rollenhag. CHRISTINAE HARBARDIAE. Christinae Venerisque vides communia busta: Conduntur simul heic, occubuêre simul. Idem. CYNTHIAE. Hac Tiburtinâ jacet aurea Cynthia terrâ, Accessit ripae laus Aniene tuae. Propertius. D. O. M. Romae. Annae de Spina, humani divinique juris supra foeminam virésq; aetatis consultissimae, quae tertia hujus memoriae Corinna. Vixit annos XV. Pientiss. Pater Hugo ad jucundissimam filiam noctes diésque suspirans commune hoc monumentum, quod generosi Ser. seq. bene mer. Pos. Anno Salutis M. D. PETRONILLAE: Quas potiùs decuit nostro te inferre sepulchro, Petronilla, tibi spargimus has lacrymas. Spargimus has lacrymas moesti monumenta parentis, Et tibi pro thalamo sternimus hunc tumulum. Sperabam genitor taedas praeferre jugales, Et titulo patris jungere nomen av.
|| [85]
Heu gener est Orcus, quique, ô dulcissima, perte; Se sperabat avum, desinet esse pater. Joachimus Bellaius. NEAPOLI. Beatrix Gratiana Parthenopeia, illibatam Virginitatem servans, recordata, quòd mortalis esset, sibi tumulum hunc viva Posuit. Donec tuba canet. Anno. M. D. XXV. Die V. Julij. NEAPOLI. Quot lacrymas moriens liquisti, filia, matri, Tot tibi dent Superi gaudia perpetuò. Ter conata sequi, ter spiritus haeserat ori, Quod volui, haud potui, te moriente mori. Solamen si quod miserae est, insomnia praestant, Quum tristem in somnis ludit imago animam. Claudiae Gaglianae faeminae rariss. quae vixit annos XIX. menses X dies IV. Angela Ferrayola mater infeliciss. F. Quam tunc dolor intestinus deseret, quum clemens mors illam assequetur. VENE RILLTAE PUELLAE. Ibidem. Vrna ut sit tibi salva, precor, quae ad flumina pergis; Tu verò, ut mihi sit cura, precare, levis. Siste, mora est brevis, hac lege Venerilla quiescet: Manibus & bene sit, & bene sit cineri. Mutua sed faciam: bene sit tibi, sit bene natis, Sit quoque cum placido lis tibi nulla viro. Jovianus Pontanus. MANTVAE in aede S. Mariae Charitatis. ANGELICAE BURGIAE. Divinum munus supremis sedibus olim, ANGELICA ad terras BURGIA missa fuit. Has Deus angelico non dignas corpore ducens Angelicam sedes duxit ad Angelicas. Obijt die ult. Jan. 1519.
|| [86]
BERGOMI. Antonia civis Bergomi Virgo, non minùs animi, quàm corporis pulchritudine pollens; cùm ab N. N. violentum in se stuprum parari videret, mortem pro conservanda pudicitia vilipendens, gladio violatori erepto: intrepidum sibi pectus transfodiens, singulari castitatis exemplo Urbem hanc perpetuò illustravit. LUCIAE SOLIS. Patavij. Extinctum est Patavi lumen, nam Lucia Solis Lux ipsa hinc lucem sustulit ad Superos. Inter & astra micat Veneris comes, aemula Solis: Non erat illa diu his digna manere locis. Eazarus Bonamicus F. In eandem HIERONYMUS PANICUS. Solis honor, lucisque decus, benedictáque verè Occidit; heu tristis Cypris Amórque dolent. Dant gemitum Charites cineri, pia thura, Cupido Ex arcu & pharetra constituitque pyram. Impositíque rogis unà exarsêre lepöres, AEgra Venus cineres texit, & ossa cado. Quisquis amat, largis conspergat fletibus urnam; Quâ tegitur, pulcri quicquid in orbe fuit. BLANCAE BORROMEAE. Patavij. Candida honor Patavi, immaturâ morte perempta, Vt rosa vix florens ungue recisa, cadit. Tecum omnis virtus, tecum omnis forma recessit, AEterni meritò te voluêre Dei. Obijt anno M. D. LVIII. Trium filiarum C. S. Curionis Bafilea. Piet. virtuti, Honori D. Angelae, Caeliae, Felici, puellis nobiliss. quarum ingenium, candor, pietas, industria, pudor, morum elegantia, & Sanctitas grata Deo, multis nota, probata bonis, parentibus jucunda fuerunt:
|| [87]
Caelius Secundus Curio pater, & Margarita Isacia mater, tribus animulis praestantissimis dulciss. que. Ut, earum quod mortale fuit, in beatae reparationis spem conderetur, hoc monumentum F. C. Migrârunt ex hac colluvione piè atque alacriter, in maxima hujusce Urbis pestil. mense August. Sal. M. D. LXIV. aetat. singularum an. XVIII. XVII. XVI. Ibidem. Angelae Curioniae, nobili & generosae puellae, cujus divino ingenio atque industriae nihil difficile unquam est visum, quod ingenuámque pudicámq; puellam deceret: quae Italicè, Germanicè, Gallicè venustè loquebatur: Latinè non ignara; omnis elegantiae decorique Studiosa: candore animi, virginali verecundia, religione in Deum, pietare erga parentes, caritate in fratres, sororésque, comitate in omnes insigni fuit: Cael. Secundus Curio pater & Margarita Isacia mater, Itali, in beatae reparationis spem filiae dulciss. ac praestantiss. P P. Pestilentiae ardore triduo consumpta, ad Christum Jesum mira alacritate migravit. aetat. suae anno XVIII. Sal. hum. M. D. LXIV. IV. Non. August. VLTRAJECTI in Templo Hierosolymitano. D. O. M. & AEter. memor. Janae Buchelliae puellae dulciss. cujus formae venustas, morum suavitas & Indolis, praeter sexum, praeter aetatem, miraculum, Invidiam Parcarum excitârunt. Vixit Ann. 13. M. III. integros. Sorori cariss. & amantiss. ARNOLDUS BUCHELLIUS BATAVUS frater maestiss. N. S. L. P.
|| [88]

SCENA III
[arrow up]

Exhibens EPITAPHIA OCCISORUM. NABOTH lapidati. EHeu! defendendo vineam, viridarium perdo vitae! Servo quod perdere dignum, perdo quod servare dignissimum erat. Imò utramq; partem, nempe Vineam & vitam, uno singultu perdo. Certè & ipsa caderet anima, nisi eam ut immortalem, ille injuriarum ultor Servaret Deus. Denique omnia hîc jacent. Justitia alieno vulnerata impetu. Innocentia falso necata testimonio. Veritas pede potentum prostrata. Ah insanabilis error vulgi! qui opinatur, Veritatem premi posse, opprimi non posse. Ecce lacrymabilem casûs Metamorphosim! Ubi Veritas sub cumulo Lapidum, sine tumulo calcata jacet & sepulta, non alium emittens sonum, nisi sonitum Lapidei tumultus. Bona conscientia quidem mille testes habet; mirum tamen, quòd tot, Duorum sinistro testimonio resistere non potuêre. Ah! Dei Consilia abscondita funt, Quae venerari, non crutari debemus. Abele p. I. AVRI OPILII. Praemium laboris Aurus hic capit, non bravium à judice, Sed securim à Carnifice. Rebellionem excitavit. quid dein? Nonné denuò extinxit? Finis coronat opus: Aurus Coronam, non Crucem, Paeana non Paenam meruit. Ex scintillâ gignere incendium, non artis & Martis est: Sed majoris ponderis rabidum sopire Incendium. Aurus utrumque facit, secundùm legem munus non funus ex-Atlex ipsi nex fuit. (pectans;
|| [89]
Principium nimirum, non semper exitus spectandus est. Aure! vis capere praemium Exitûs? Prius cape poenam introitûs. Ab exordio inchoandum est. Sed quali? Ubi conclusio vitae inest. In ipso Aurus primordio suam jam claudit vitam; Conclusio certè non ampliùs recludet, sed includet. Idem. NB. Lex erat. ut excitans rebellionem, sed iterum sopiens, remuneraretur, Aurus autem contrarium expertus est. Conjugum suspensorum. Viator! nostrum tumulum aspice, ex aëre pendet, non humi serpit, Sublimitate Mausolaeum superat, licet non authoritate. Finis nostrae vitae funis fuit. Conjuges in pari carne & delicto fuimus, imò & in morte adhuc sumus. Nonné tempus & genus mortis de novo nos conjungit? Felices nos & ampliùs, quos irrupta tenet copula. Matrimonium nostrum durabile sat est. Aliàs morte dissolvitur, Nostrum verò morte confirmatur. In tumulo nimirum novum celebramus thalamum. En saltamus. Musici nostri Corvi sunt. Cave viator nostro ab exemplo, Ne tibi canant: Hodie mihi, Cras tibi. Idem. FRANCISCO N. Romae. Juris Pontificii Doctori: qui cùm in Rom. curia suis, inter quos magnas fortunas distribuerat, apprimè charus vixisset, à stolido quodam adolescente, quem domi aluerat, praesentaneo veneno sublatus. Heu fovi in gremio, qui me pòst perdidit, anguem, Sed tibi quàm morior, tam benè vivo mihi. Neapoli ad S. Severini. Hîc ossa quiescunt Jacobi Sanseverini, Comitis Saponariae, veneno miserè, ob avaritiam, necati, cum duobus miseris fratribus, eodem fato, eâdem horâ commorientibus. Ibidem. Jacet hîc Sigismundus Sanseverinus, veneno impiè absumptus, qui eodem fato, eodem tempore, pereuntes germanos fratres nec alloqui, nec cernere potuit.
|| [90]
Ibidem. Hîc situsest Ascanius Sanseverinus, cui, obeunti eodem veneno iniquè atque impiè, commorientes fratres nec alloqui, nec videre quidem licuit. Ibidem. Hospes miserrimae miserrimam defleas orbitatem. En illa Hippolyta Montia, post natas faeminas infeliciss. quae Ugoni Sanseverino conjugi tres maximae expectationis F. F. F. peperi. Qui venenatis poculis (vicit in familia (proh scelus) pietatem cupiditas, timorem audacia, & rationem amentia) unà in miserorum complexibus parentum miserabiliter illicò exspirârunt. Vir aegritudine sensim obrepente, paucis pòst annis, in his etiam manibus exspiravit. Ego tot superstes funeribus, cujus requies in tenebris, solamen in lacrymis, & cura omnis in morte collocatur, quos vides separatim tumulos, ob aeterni doloris monumentum, & in memoriam posui illorum sempiternam. Ann. 1547. Conjugis à marito interfectae. Romae. Immitis ferro secuit mea colla maritus, Dum propero nivei solvere vincla pedis. Non culpâ, meruisse necem pia numina testor, Sed jaceo fati sorte perempta mei. Discite ab exemplo Christianae, discite patres; Ne nubat fatuo fitia vestra viro. PATAVII. Jo. Baptistae Amyco Cosentino, qui cùm omnes omnium liberalium artium disciplinas miro ingenio, solerti industria, incredibili studio, Latinè, Graecè atque Hebraicè feliciter percurrisset; ipso adolescentiae, suorúmque laborum & vigiliarum cursu penè confecto, â sicario ignoto, literarum, ut putatur, virtutisque invidiâ interfectus est. N. F. amico opt. studiosiss. omnibus, totâque civitate Patavinâ maerente, tristiss. P. Anno M. D. XXXVIII. Praemia quae referunt aliis, vitámque perennem Virtutes: uni huic causa fuêre necis. Mutinae, in aede Cathedrali. FRANCISCI CASTALDI Corpus hîc jacet, cui exulanti, quoniam afflictae bello patriae [91] cum lectissima manu militum opem attulit, jure patria fuit restituta. Sed fata caveri nequeunt: eum namque nocte quâdam domum redeuntem, plures, & armati, solum & inermem adorti, multis vulneribus confectum trucidârunt. D. M. Vervex & pueri, puer unus, sponsa, maritus, Cultello, Lymphâ, fune, dolore cadit. Explicationem hujus vide apud Le Brun. Abdidit hâc tellure latro me fraude necatum, O utinam talem sentiat ille necem! TRIUM GERMANORUM. Et Ghenus, & Trillus, Ninusque hâc conditur urnâ: Hic fune, hic gladio, fluctibus hic periit. JANAE MARIANAE. Haud tumulum, at thalamum, thalamum? non, imò viator, Et tumulum & thalamum, si pote, cerne simul. Saevus adulterij poenas à conjuge conjux Dum petit, heu, jugulat me miseram hoc thalamo. Sic mihi qui thalamus, tumulus quoque: scilicet idem Causa mihi lethi, laetitaeque fuit. Stephanus Paschasius. ANONYMI. Quem nuce nocte peto, nucis hic me stipite caedit, Sic mihi nix, nox, nux, nex fuit ante diem. PERVSIAE. Faeminae à Marito adulterij suspicione interfectae. Si qua solet proprio gaudere puella decore, Quid mea sors possit, nunc ego sola queror. Forma dedit multis famam taedamque puellis, At mihi de falsa suspicione necem. M. CCCC. LXXX.
|| [92]
Suspensi, qui dicebat se Imperatori Kanuto sanguine conjunctum. Mentionem hujus facit Cranzius l. 3. Wand. cap. 32. Sta viator! Meum contemplare sepulchrum, Non humi serpit, In aëre pendet. Funis hoc funus dedit. nimirum Qualis vita, finis ita. Sed erro! Dum viverem, latebras quaesij, Nil magis quàm lucem odi. Jam autem Publicum sum exemplum Justitiae, Quae etiam caeca me omnium oculis exponit, Licet invitum. Contemplare complices! Simili morte luunt. Errant, qui dicunt: Solatium est miseris socios habere paenarum; Omnium enim nostrûm desolata vox & utinam est: O mihi praeteritos referat si Jupiter annos. In ipso exitu Longiorem & meliorem, optamus, & suspiramus vitam. Judex sed canit: Serò sapiunt Phryges. Fortè causam quaeris, Cur excelsiori in ligno mortem traham? Causam accipe. Imperatori Kanuto sanguine conjunctus sum, Et ideò hunc ultimum honorem mihi reliquit. Sed viator precare Deum! Et dic: Tali ab honore libera me Domine.
|| [93]
FRATRIS à FRATRE OCCISI. Heu! Heu! Hîc ante annos Juvenis jaceo, Morti ludibrium, Fratri funus, Patri maeror, Matri lacruma, Musis luctus. Juvenibus exemplum, Senibus suspirium, mihi tabum, cinis, nihil. Deo quid? Ah! viator, cur rogas? Eheu! jam audiam quod timeo, quod spero. Tu cras scies. Curiose civis abi. Tumulus cujusdam Studiosi INGOLSTADIENSIS, Noctu ex insidiis interfecti. Quisquis es, heu nostrum qui cernis amiee sepulchrum, Vitare disce casus. Atra mihi vitam gladio nox hausit acuto; Sic umbra fecit umbram. Jo. Niess. Larvati in Bacchanalibus occisi. Dum stultesco, senex per Bacchanalia mendax, Enecor. Heu! nimium credula Parca fuit. Idem. Adolescentis Nobilis Suevi à fratre propter canem transfossi: Lis erat, ingenuâ canis indignissimus irâ, Quem dum propugno, fratris ab ense cado. Heu, pudet! à nostro mortales discite casu, Qui spernat fratrem pro cane posse mori. Tumulus fratris illius, qui propter canem occisus est, fluvio submersi. Tantum heu qui canibus tribui, fratrémque necavi, Mergor vindicibus nobile funus aquis. Littora fleverunt, maestae flevêre Napaeae, Fleverunt pueri, Virgineíque chori. Quid pater, & Mater? Solus qui funera fecit Ridet adhuc, credo funera nostra, canis. Jo. Niess. Jo. Benenati tumulus. Per vim, pérque dolos fatali conditus urna, Mortuus hîc malè sum, qui Benenatus eram.
|| [94]

Mortis causa Venus: nam caeco armavit ab aestu
In me rivalis corda, manúsque mei.
O fati ambiguas leges! quae cuncta propagans
Vitae alijs causa est, fit mihi causa necis. Le Brun. Miellae in adulterio occisae:
Heu quid amor, malè castus amor, quid crimina possint,
Ipsa manu doceo caesa Miella viri.
Haerebam misera in gremio malè saucia amantis,
Et mea languentis presserat ora sopor.
Irrumpit gladio conjunx: heu victa sopore
Vix sensi armatas in mea fata manus.
Ejectam furtim, exequiis, bustóque carentem,
Tristis in ignotâ condidit hospes humo.
Tabueram, intestata diu nec crimina passus
Hymen, immundas excit in ossa sues.
Eruor infelix, populi nota, dedecus urbis,
Méque trahunt rabidae per loca tetra ferae.
Quaeque Miella fui, nomen sum nacta Suillae.
Disce puella tuo casta manere thoro. Jovianus Pontanus. ROMAE. Quisquis lecturus accedis, cave si amas, & si non amas, pensicula. Miser qui sine amore vivit, dulce erit nihil, ast ego tam dulce anhelans me incautè perdidi, & amor fuit, equo dum aspectui formosissimae Durmioniae puellae Virgunculae summa pulvoria placere cuperem, casu desiliens pes haesit Stapiae. tractus interij. Incerti. In Homicidam.
Etsi me sepelis, quasi non conspectus ab ullo;
Pupillam Astraeae fallere nemo potest. Concini Ducis d' Ancre. Eheu! rerum vices, Gallicum Sejanum Regno propinquum, Regi proximum
|| [95]
Poenitens aut fatigata Fortuna destituit. Principum Invidiae victima mactatur, Ut sacer Homo saginatus publico Galliam expiet. Ferrum expertus, malè qui cupivit aurum. Regnum qui vivus in partes secuit, Mortuus secatur in frusta. AEquius an Immanius? Diris, sibilis, inclamationibus plebs furens Justa fecit Tracto, discerpto, nullibi aut ubíque sepulto: Eheu! quam dissimili Exitu clauditur Aulicorum fabula ! O rerum vices! Ofata! ??? Concini Manibus. Heu lubricum Aulae culmen ! Hominem fortuna temerè extulit Haud temerè perdidit. Opes nimis amplae, animo nimis angusto, Rerum potitus, sui impotens, Cunctis major, sua tantùm minor Magnitudine. Felicitatem dominandi non diu tenuit, Quòd felicitate serviliter teneretur. Principum Amore, civium odia meritus, Vices non metuens, Regi metuendus, Cùm viveret universis nimiùm notus, Moritur ignotus Sibi. Viri sepulcrum viator non quaere! Necato in partes dissecto, Sepulcrum non deerat, si quod sepeliretur Non defuisset.
|| [96]
In Obitum Concini. Eheu! Suorum tandem Sive bene, sive malè factorum Poenitens fortuna Praeruptè haec alta Mox per inconstantiam labitur, Molita exitium Concino. Crudelis in morte, quae liberalis in vita, Auro quem operuerat Humo negavit contegere. Haec membra viator Fas insepulta spectare. Trucidato vasta macellum civitas facta. Cruorem reperies, Ossa si quaeres. Siste. Ac necis misertus tam dirae, Lacrimans discede. Maphaeus Barberinus composuisse fertur. Lucij Tabellarij, in via à latronibus occisi.
Et tumuli, & mortis sedem sortitus eandem,
Hac situs est, moriens quam rubefecit, humo.
Nuncius infelix, vitâ spoliatus & auro.
Securum vacuus carpe viator iter. Joan. Secundus. Aliud, Viatoris in itinere occisi;
Disce meo exemplo secreta silere viator! *
Argento caesus sum perijque meo. J. M. Moscherosch. * Hostes enim ad rapinam provocat, qui suas eotum notitiae divitias denudat. S. Greg. Moral.
|| [97]
CRVCIARII.
Furca mihi tumulus, quid tum? tegit omnia taelum:
Defossos terrâ nox tenebrosa tegit.
Arrodunt vermes, complet cava lumina terrae,
Foeda fames colubri putrida membra vor???
Immingunt tumulóque canes, & tecta revellunt
Ossa, cadaveribus mox oneranda novis.
Vexat humum Vespillo, Lapis super urget, & ipso
Pondere depositos Tartara ad ima premit.
At mihi sublimi cruce pendulo ad ardua caeli
Culmina liberior proximiórque via est.
Non canis aut serpens, non est mea viscera vermis:
Quin magis alitibus dapsilis esca legor.
Me circum siliunt, alarum verbere plaudunt,
Et rostro admoto basia adunca ferunt.
Demulcent aurae, lustrat sol, irrigat imber:
Submittit flores terra benigna mihi.
In me praeteriens sua lumina conjicit hospes,
Atque aliquis de me, quàm bene pendet, a???.
Quoslibet ex alto protensâ irridco linguâ,
Et nulli invideo me penes esse locum.
Et merito primum Tortori exopto; secundum,
Altiùs elatum quem juvat esse, ferat. TVBINGAE. Viator huc animum precesque dívortas. Augustini te Waeceli rogant manes. Sacris dicatus lingua literis florens Inter juventae mediam perij spem diro Ausu latronis. O tragica scelera! eito. Men. Novemb. Ann. M. D. XVI. LUCAE RITTER. Cherij.
Conspicuus toties metuendúsque hostibus audax
Dum forti dextrâ Gallica signa gerit.
Hic jacet à caro Ritter perpessus amico,
Vulnere vos causae teste ruina necis.
|| [98]

Sic licet effugias hostilia cuncta, premente
Fato, perniciem gignet amica manus.
Sed quoniam hoc tumulo defuncti membra quiescunt,
Hoc frater fratri marmore struxit opus. Annae Virgis Rhegiensis. Rhegij.
Nil venerabilius, ???referat si petra jacentem,
Vrna haec, si causam, nil miser abilius.
Causa libido, furor, feritas, jacet Anna pudici
Laus sexus, patriae gloria, stirpis honor.
Maluit immunis neptis, quàm turpis amica
Dici, & quàm pellex vivere, Virgo mori.
Trux furit in mitem, invadix lascivus honestam,
Ex patruo lictor, ex comitante Latro.
Caesa triumphato geminum gerit hoste trophaeum,
Hinc animus constans, hinc sine labe caro.
Ossibus hic tumulus, virtuti anim aeque sacellum:
Cui pia turba ferat balsama, thura, faces. SENIS. Ad S. Bernardinum extra muros. Paulo Vitellio, à quibus non debuit injustè confosso, post condonatam, ut Christianum decet, injuriam, religiosissimè mortuo. Ant. fllius piiss. patri bene merenti. Vix. Ann. LXII. mens. VIII. BONONIAE. Hic ossa Augustini Cianzon Corsici Sardiniensis quiescunt, qui ob armorum tumultus in foro Bononiensi excitatos, ex lege vivere desiit. Tibi pax Viator. 1517. Augustae ad Praedicatores. D. O. M. Alphonso Gonzali de Meneses, à secreto cubiculo Seren. Princip. Ferdin. Hispaniarum infanti fideliss. ac opt. adolescenti: cui patrius decor arma inter honestiss. contro versias induit: quiq; sub verbo Principis contubernali nudum pectus praebuit: acerbo fato interempto. Fide, amore, veritatéque sui desiderium hero facientibus. Bernardinus frater, fratri maerens misero P. Ora pro eo beate Jacobe.
|| [99]
Rogante Sereniss. Principe Ferdinando; Philippus Adler locum sepulturae inter gentiles suos, non minùs piè quàm liberaliter gratis concessit. Anno à Christo incarnato 1526. m. Janu. d. 6. Morientem Musae, Charites & Apollo planxerunt. Pullata curia condoluit. Ann. aetat. 28. mens. 5. die 23. una minus nocte. Vale lector. Selenissae, quae se ipsam occidit.
Busta vides, saevique, hospes, monimenta doloris.
Bis moritur, quaese est Judice digna mori.
Non effare tamen seu verba gravantia Manes,
Seu placidâ faciunt quae leve pondus humo.
Huic tumulo pacemque nefas, stimulósque precari.
Dic tantùm: ut merita es, sit precor umbra tibi.
Nempe Selenissa est. Dubium furiosa magísne
Laeserit, an laesam sit magis ulta fidem. Joan. Barclai. Argen. l. 4. Venatoris, qui, dum Aprum figit, à serpente, quem calcabat, mordetur.
Anguis, aper, Juvenis, pereunt vi, vulnere, morsu:
Hic fremit, ille gemit, sibilat hic moriens. Aliud.
Sus, Juvenis, serpens, casum venêre sub unum:
Sus jacet ex ictu, pede serpens, ille Veneno. Aliud.
Sus, serpens, Juvenis, pariter periêre vicissim:
Dente perit Juvenis, pede serpens, porcus ab ictu. Andreae de Castro. Romae.
Sis forti atque animo potens, eundum est.
Nec quâ scire licet viâ, venit mors
Clam per mille modos; en ipse florens,
Equi calce feri peremtus hîc sum.
Quare vivito jam bene ac paratus. Balbi ex Catelli morsu defuncti.
Cum cane dum ludo, mecum dum ludit & ille,
Dulcia pestifero dente labella ferit.
|| [100]

Moxque etiam parvo fugit ex hoc vulnere vita,
Sic fio mutus qui modò Balbus eram. Joan. Niess. S. J. Morsu felis mortui. Romae.
Hospes disce novum mortis genus: improba felis
Dum trahitur, digitum mordet, & intereo. Leovardiae in aede S. Viti.
Vt studiis animum formem, rectámque juventam,
Franequeram dum me mittit uterque parens:
En studiosa cohors pro more Beanica tollens
Cornua, proh nugas, me miserum mutilat.
Hincque nimis trusâ mors me rapit horrida fronte,
Atque sub hoc tumulo membra sepulta jacent.
Duoram Amantium simul occisorum.
Vincit amor telis, telis mors solvit amantes,
Mortéque solvit amor, Mors & amore ligat. Georgij Castaneae. Romae.
I, benefac: medius dum iratis vulnera amicis,
Esse veto, adscivi per mea damna necem.
|| [101]

SCENA IV.
[arrow up]

Exhibens EPITAPHIA SANCTORUM ET PIORUM. Jesu Christo, qui est Corona Sanctorum omnium, EPITAPHIUM. PRona facie, quasi osculaturus, occurrit. Meliorem animam induturus relluri Deus, Spiravit in illam secundò spiraculum vitae. Gravitate suscepti oneris victum caput, Ruens in pectus, pondere suo nimiùm elatos oppressit. Fidissimum comitem spiritum abeuntem ad Inferos Sequuta cervix est quoad potuit. Non solvebatur amicitia inter tales. Necdum abundè doloribus saginatus, Adhuc locum novo vulneri designavit. Patre spectato ad se ipsum conversus, Origini suae ubi se vidit ita dissimilem, Exhausit animam vis pudoris. Inter latrones de gazis sollicitus, Quas superesse sibi sciret in pectore, Conversus eo est custodientis in morem. depositum tamen Haec ipsa tanta sollicitudo detexit. Apertum latus est, Et egenorum tractus in usus. Dubites etiam an ad stagnantes inibi aquas, Admovere sitiens labra voluerit. Judicem mundi vel mortuum
|| [102]
Scias in tellurem intendere. Attendit ille ad specula quidquid peccas. Sopitum si putas, cave ne audias Aliis illum dormire, non tibi. Aloysius Juglaris S. J. Aliud. Dubium valdè, caelúmne hìc sit, an solum; mortísne tumulus, an vitae cumulus, sacrâ namque hâc humo jacet Deus homo; mors hic sepulta jacet, vita ibidem in triduum tacet. Hìc Christus vitae gaudia, mortis odia, qui nimio tui amori morem gerens, è coelo descendit, in coelum ut ascenderes; hic morte cecidit, vicit victus, atque adeò vitam suà nobis dum morte emit, mortem ipsam peremit. Injustè justus morti damnatus morte damna parata reparavit, parentisque nostri aeterni Dei jussis non parentis Adami ademit culpam inculpatus, furtúmq; ejusdem duos inter fures ut tulit, sustulit. quin tam spirares; & vita mortem peccati fontem vitares, & ut sola unius mors Christi tua sit, & omnium morte invita vita, unus interitus cunctis tamen vivendi ritus, crucis dedecus universorum decus, & ut paucis, Christi clavi coelorum claves. Tu verò si Christianus, quem amor è coelo elicuit Christum elige; si colis, dolores recole; & qui patrem in coelis exoravit, in terris adora. Quin in crucem sequere, quem in coelis assequare. Sic pulchrum hoc Christi sepulchrum erit in terris coelum, & in coelis solum, tibique à mortis faucibus erepto mors dabit una Deum, quem dedit unus amor. Le Brun. Venetiis ad monumentum Sepulchri Salvatoris.
Hoc mirum spectetur opus compagibus auctum,
Rupibus artifici saxa revulsa manu.
Gens Mausoleum sileat vesana sepulchrum,
Quod fuit & Domini, Martia Roma, tui.
Illa duo congesta viris monumenta fuêre;
Hoc Christo tantâ mole peratur opus.
Quanto homini Superûm praestat Rex summus & auctor:
Tanto hoc est aliis clarius, & melius.
|| [103]
In Crypta ejusdem.
Quis jacet hîc? rerum Dominus. cur mersus acerbo
Funere? quo lectis gentibus astra daret. ADAMI Epitaph. Siste gradum viator, mira leges. Hic ille jaceo, per quem omnes jacent. Natalis mihi sedes Damascus, licet in Creta nato. Creticum quippe signum dum instituor, Ex typo Prototypus fio. Ut hominem me verè dicas, fictum & verum: Coelo natum ex caeno. Nec orbus, nec posthumus fui, Sed patris expers: Vel fecit me Pater, non genuit. Matrem habui, quae me habet. lignea nutrix, sine lacte, Virum me aluit, non puerum. Filiam non filiam uxorem duxi. Quae simul nata & nupta, Uno partu Nepotem mihi & liberum genuit, Rex sine urbibus, dives sine auro. Sine magistro eruditus, ludum aperui. tot nactus auditores, quot homines. Heu stolida sapientiae fames! Cùm omnia scirem, ut plura scirem, desipere caepi. Virorum sapientissimus dementor à faemina. Quâ malè Suadâ, Pomum, caelesti interdicto circumscriptum, attingens, Beatae sylvae fructus dum carpo, Sylvam amitto. Itaque cum profugâ conjuge, Ex Rege agricola, Quia numen non colui, terram colui. Hoc uno concordes conjuges, Quod uno juncti jugo.
|| [104]
Matris uterum tamdiu secuimus, Donec utero nos recepit. Itaque me uxor immortalem peremit; Uxorem ego; uterque omnes. Ah, quàm de minimo perivimus! Tantum malum attulit malus, Cujus frondibus abuolutus Anguis, Venenum vomuit, omnes hauserunt. Tuus ergò Genitor, sed nunquam visus. Te peremi antequam gignerem. Sed ô laetas malorum vices! Ligno eodem reparatus, quo perij, Indidem venenum traxi, & medelam: Una in arbore ego deliqui, multatus est Deus. Cujus à caede redivivus, Superos petij, cùm Inferos petiit. Minus egeram nisi peccâssem. Nomen flagitas? Quatuor mundi plagarum nomina ab Graecis pete; Anatole, Dysis, Arctos, Mesembria: Abscissa nominum capita junge; nomen habebis. Decubui cognati mihi mundi Anno OMXXX. Surrexi post annos M. M. M. M. M. CC. XXXII. Gaude viator, ac perge. Emmanuel Thesaur. Aliud ejusdem. Adam maximus hic situs est, primum humani generis caput, orbis universi Magister & Princeps. Hic nec Patrem habuit nisi Deum, neque matrem nisi terram de qua sumptus & factus est. Hic unus omnium mortalium, nullam neque infantiam, neque pueritiam, neq; adolescentiam expertus, prima ipsa die sua, quae sexta fuit ab orbe condito, vir factus est. animo & corpore longè perfectissimus; divinarum atque humanarum rerum scientiâ excultissimus; Divinâ gratiâ, cum reliquo virtutum ac divinorum donorum comitatu ornatissimus. & praeter illa omnia corporis ornamenta nobilitas, pul [105] chritudinis, roboris, staturae, complexionis, optimaeque omnium organorum dispositionis factus est. Omnibus vitae nostrae miseriis, cladibus, morbis ac mortibus superior. Dominatum insuper in omne genus animantium, terrasque omnes, ac maria à Patre ac conditore suo liberaliter accepit. Ipsum autem ut agnosceret Dominum, praeceptum abstinentiae accepit. & octiduum in deliciosissimo Edenis loco diversatus observavit. Sed illud mox cùm invidiâ Diaboli, uxori gratificans, infregisset, convictus criminis, damnatúsque Paradyso ejectus est: miseréque spoliatus, & vulneribus insuper contrucidatus, exulavit: & paenitentiam agens, multis suis suorúmque miseriis exercitus, DCCCC. & XXX. annos in luctu vixit. Denique mortem, quàm in mundum invexerat, expertus, fide ac spe redemptionis humanae plenus eductus à delicto suo, vivere desiit, & destinatum adiit Sanctis Patribus locum. Anno ab Orbe condito DCCCC. XXX. cùm filios ac nepotes vidisset usque in decimam generationem. Tu viator quisquis es, Parentem hunc tuum & venerare mortuum, & in coelo regnantem invoca, & cole. J. S. P. Salianus. EVAE. Marito Conjux accubat. Parenti filia Malè utrique ingrata, Quem amor prostravit. Hominum omnium esse Mater debuerat, Sed veriùs carnifex fuit, Quos illa infaustè pariendo Non tam vivere, Quàm mori jussit. Tanti erat voluisse Deam fieri, in quo erudire posteros potest, Quàm periculosè serpentis credebat deliciis, quarum vel halitus necat. Ita Paradisi cùm vix gustasset delicias, Longum aevum aspero victu Infinitis aerumnis toleravit. Tu Viator Exulibus & Parentibus
|| [106]
Lacrymam exul piam impendito: Si minus Quod ab ijs habes, unde mori debeas; Certè quod habeas, Unde discas sapienter vivere, rarò gaudere, fequenter flere. ABELIS Tumulus. Viator, quid est? Clamosum hoc solum, Et ignotam de glebis vocem, formidas? Primus hic omnium tumulus mortalibus patuit. Nondum patiente terrâ suis se faetibus farciri. Conditur sub hoc cespite virgineus Pastor; Primorum hominum secunda proles, & primum funus. Malè suis oculis vaticinati Parentes, Abelem, hoc est luctum, vocarunt: Atqui mortem omnibus; vitam nemini flendam transegit: Mortalium innocentissimus, artium innocentissimam reperit Pastoritiam: Optimi Principatus imaginem. Nam errantium Pecudum populo sub legem misso, Regale munus, & gregale permiscens, Pedum pro sceptro gestavit. Itaque Rex inter oves, ovis inter Reges, Obsequentissimae lanigerorum reipublicae Imperando serviit, serviendo imperavit. Villis, non jugulo, tributum imposuit. Petebat sine naufragio Phryxeas opes è caulâ. Nam pro auro vellus erat; Et germanum vocabulum retinente pecuniâ, Pecus tondebat, non populos. Quin ovium lacte, non carnibus, usus, Caedibus vivere noluit. Ita gregis altor, & alumnus, Suarúmque ovium collactaneus, Alimento similes mores traxit:
|| [107]
Candidos, non cruentos. Primus tamen Sacerdos aris agnos admovit: Sed ovantes Oviculae Deo cadebant, Et oris sono se beatas professae; Tantundem praesagibant Pastori. Vis scire quàm opima obtulerit? Tales hostias ut voraret avidius Numen, linguosam in flammam devolavit: Nec secundas mensas curavit, Caini fruges. O implacatam Cognatorum invidiam! Tabuit caeca rabie Germanus Cain: Ac diu designatum Blandè seduxit, proditoriè trucidavit: Quaeris quo telo? Ligneo. Nam tali ex materia nata mors. Quaeris quid petiverit? guttur: Hoc enim mortis vestibulum fuerat Ut non dubites in Abele multatos esse Parentes. Ah peccantium stolidae mentes! Mutum putabat Cain flagitium, compresso illo jugulo. Sed proditorem omnia produnt. Hem fracto gutture vocalior Abel, Hoc è tumulo Parricidam terrefacit, Et vivum citat extinctus, Condisce, viator: Infandum facinus muta fantur. Emmanuel Thesaur. Jo. Bapt. Vanden Cruyce sic versu descripsit.
Ignotam vocem de glebis fortè, Viator,
Formidas, clamosamque hausto sanguine terram.
Vocali consiste solo, néve effuge questus,
Quos caelum audivit. Prima haec mortalibus urna,
Non praegustato facta est farcimine tellus.
Pastorum primas jacet hic, justissimus ille,
Arbitrium de quo primum tulit invida Clotho.
Fatidicum cui nomen Abel, dedit omina luctus;
|| [108]

Exitus auspicio gravior. Lacrymare Viator,
Vitam etenim nulli, slendum omnibus egit agonem.
Exercens Pastoritiam, quam repperit artem,
Vili sceptra pedo mutans, regale gregali
Miscuit in grege Rex, cujus non vica tributum
Penderet, ast Villi, lanâ contentus ovillâ,
Non etiam totis lanienae viribus instans.
Neu servet pecudis male questa pecunia nomen,
Tondebat pecus, hand Populum. Quin, blandior illo
Et presso lacte innocuis prae carnibus usus,
Mitis alumnus alens; Pastor grege pastus ab ipso,
Rex ipse inter oves, Reges ovis inter iniquos.
Aurum vellus erat, de caula fecerat aulam;
Et ceu purpureus, pastoria pellis, amictus,
Pacis onus, sceptrum, baculus sylvestris olivae
Consimiles alimento collactaneus agnis
Imbiberat mores, insultans dente minaci
Cum minus effrenem rapuit toto è gregepartem
Trux fera, & has terras sacrato sanguine tinxit,
Ille quidem intactis agnos admoverat aris,
Sacrificisque focis dederat: sed caedibus istis
Invida Luxuries. Sua sunt Libamina divis.
Hacque mori dextrâ certarunt, laeta beatam,
Balanti sese confessa est ore capella:
Annuit oblatis numen, Divûmque loquela,
Linguosus superis ignis transparuit oris,
Sacratásque dapes lambit; frendente Caino:
Qui procul invisum turbis, abducit in agros,
Desertumque ferit, germanáque guttura figit.
Quo telo? Ligno. Ligno mors orta maligno est.
At quorsum impetiit? Jugulo Sunt limina Mortis
Fauces. Ne caeso dubites in Abele parentes
Mulctari: sed peccantûm vesania quanta est!
Gutture compresso, Cain mutum esse putabat
Flagitium, & surdo crimen cum corpore tolli.
Sed quid agat? fracto jugulo vocalior alter
Altius è tumulo clamat, terrétque nocentem,
|| [109]
Et vivum citat extinctus. Nunc disce, viator, Justitiam. Fratrem qui prodidit, omnia produnt: Corporáque infandum facinus vel muta loquuntur. Aliud ABELIS Epitaphium, quasi à parente Adamo positum. Quis tantus hoc loco, tamque sonorus clamor? Rogas viator? adhuc inauditum tibi parricidium primum ac longè maximum, à primogenito mortalium ausu indignissimo perpetratum? ivit jam coelo clamor, nec dum in terris auditus est tibi? Vides puniceas nunc ac rubicantes, antea gramine viridantes glebas? Ne fallare! non glebae, sed linguae sunt; quae fraternam invidiam; quae furorem non repentinum, quae malitiam inueteratam clament, quae implacabili gemitu pectora parentum quatiant, quae paternos oculos ad fletus quotidie integrandos provocent. Quae reprobi hominis mentem malam & primaevae culpae malignitatem demonstrent. At me magis decuit, O Deus, Mortis autorem, mortem violentam ac praematuram pati. Clamat effusus sanguis Abelem meum, gaudium & luctum meum! Abelem justitiae Chorypheum, Martyrij principem, confessorum primatem, Virginitatis etiam, si placet ornamentum. Clamat Messiae prodromum, expressámq; vitae ipsius ac mortis imaginem. primum subterraneae quietis ac domicilij civem; qui longo ordine venientes justos complexu excipiat suo, expectans cum eis beatam spem, atque adventum gloriae magni DEI. Posuit moriens pater, cui à filio justiùs positum foret. Anno ab ortu rerum C. XXX. ante Christi Messiae ortum cIc. cIc. cIc. Icccccxxiii. Jac. Salianus. ENOCHI Coenotaphium. Inanem ex auro tumulum molire, faber. Et vivaci emblemate Caelestem hominem caela. Infantulus fingatur, aris non cunis reptans, Septimus ab Adamo natus, Deo destinatus. Ut in septimo quiescat Deus. Jam adultum solitudini affinge, Ut honestae legationi decoros comparet cultus. Aureo squalore lepidam maciem dita;
|| [110]
Argento lacrymas imitante: Ut poenitentiam, ignotum nomen, Non tam suadeat; quàm ostendat. Jam sylvis digressus, Lascivos doceat Cainitas Caelestem ultionem praeoccupando vitare: Ac delere lacrymis scelera, ne diluvio deleantur. Heu tardae mortalium mentes. Incredulos monet, nonmovet: Ac flenda vaticinans, ridetur vates. Nimirum praecipites lentam ultionem non timent: Ignari gravissima quaeque lentè ferri. Ergò feliciori legatione ad Sethigenas missum, (Quosin Angelos vertit) Ab angelis in sublime raptum sculpe, Num liquidum aëra, num aetherem purum potiatur, Nondum liquet. Hunc utique alicubi sculpe, Ubi extra Mortis jacula Mortem rideat; Et vivis egressus, mortuis superstes, Solus sibi Phaenix, juvenile senium trahat. Quid agar dubitas? Orbis spectator, Orbi spectaculum parat. In Pseudochristum pro Christo velitaturus, Bellabit contra rebellem. Et peremptus perimet peremptorem. Haec ubi expresseris, Brevem tumulo Epigraphen fige, Enochus hic non jacet. Cùm jacebit, omnes jacebunt. Fleas, Viator, antequam jaceat. Emmanuel Thesaurus. Idem Carmine descripsit Joan. Bapt. Vanden Cruyce Aug.
Ex auro vacuum faber hîc molire sepulchrum,
Caelestémque hominem vivaci emblemate cela.
Infantem cunis positum ne finge, sed aris.
|| [111]

Septimus ex Adam, Deus hoc requiescere poscit.
Raptandus coelo primum sese eripit orbi.
Auratis pulchram maciem squaloribus apta,
Argento lacrymas imitante, ut, paenitet, olim
Ignotum monstret potiùs, quàm suadeat orbi.
Digressus sylvis, doceat vitare Cainos
Vindictam, lacrymísque scelus delere, quod ultrix
Tempestas mergat, vel missus diluat imber.
Heu Curvae in terras animae; & caelestium inanes!
Infidos monet, haud movet, & qui flenda gemiscit,
Ridetur vates: cùm tardam despicit iram
In facinus praeceps, lentéque gravissima ferri
Mens hominum ignara. Ad Sethos dimissus iniquos,
In divos vertit. Jove raptum sculpe: sed aether
Aut aër servet, dubites. Alibi, ac ibi sculpe
Ridet ubi mortem, jactum extra & spicula mortis.
Egressus vivis modò, defunctísque superstes
Ille sibi Phaenix senium juvenile reposcet.
An, quid agat; dubitas? toti spectacula mundo
Exhibet, interea spectator totius orbis.
In Pseudo-Christum pro Christo stare paratus
Bellabit, contráque hominem feret armarebellem,
Atque peremptorem perimet, licet ipse peremptus.
Fige brevem tumulo titulum, dum sculpseris ista:
Non hic Enochus jacet; at si quando jacebit,
(Ante fleas, hîc quàm jaceat) tunc cuncta jacebunt. ENOCHI aliud. Istud dum marmor legis, tumulum ne quaere, quo non eget, Sepeliri qui nequivit: Dignus, qui omnium mentibus jaceat memoriâ nunquam moriturâ. Fuit; nec tamen vixit: Vivis ereptus, functis superstes: Mundum reliquit, quia scelera fugit,
|| [112]
Cum Deo ambulare suêtus, Humanis consortiis subducitur: Caelestis planè homo, unde & terras mutavit: Plus Spiritus habet, quàm carnis; Unde majus nomen & admirationem sui, Quàm posteritatem reliquit. Ubi nunc vivat, solus novit, Certè non occidit; Stat orbis aetati suppar, Non antè occubiturus, Quàm omnia jacebunt. ENOCHI aliud. Esse putas bustum, saxum hoc? Non: sed monumentum est Henochi referens nomina sancta patris. Illius haud etenim in terris est corpus humatum, In coelo haud expers corporis est anima. Tam sanctè in terris membris est usus: ut illa Juncta animae ad coelum vexerit ipse Deus. Significans, aliam restare à funere vitam, Atque animas iterùm membra habitura suas. P. A. Canonherius. MATHUSALEMI. Quo nemo in terris traduxit longius aevum, Conditus hac ego sum Mathusalemus humo. Paenè decem in vivis durando secula vici Annos, ter demas si tamen inde decem. Ipso diluvij discessi mortuus anno, Me vivo nequijt obruere unda malos. Idem. NOHAE. Hic ego Noha pater post irrequieta quiesco Tot fata, & vitae dira pericla meae. Diluvio mundum vidi perijsse priorem, Et mundum peperi conditor ipse novum: Tres nati: totidemque nurus, ego, fidáque corjux, In terra fuimus tunc hominum omne genus.
|| [113]
Nos pater omnipotens fluidâ servavit in arcâ, Caetera cùm magnis turba periret aquis. Ante Deum nam quód sceleratè duceret aevum, Exitio mundum tradidit ipse DEVS. Nec mea, proh, duris caruit domus ipsa querelis, Degener ex nostris filius unus erat. Autor ego dulcem vini reperi ipse liquorem: Intulit autori vim liquor ille suo. Crescite nati, & tu gaude Serneia proles, Ex te Messias exoriturus erit. Idem. Epitaphium NOE. Viator quisquis es: hic situs est Pater tuus, magnus Patriarcha Noe, vir justus, atque perfectus: qui cum Deo ambulavit, quando omnis caro corruperat viam suam. justitiae praeco perituro mundo constitutus, cum septem domesticis, in Cataclismo, qui reliquos mortales perdidit, conservatus est: & in tempore iracundiae factus est reconciliatio. Hic gemini mundi spectator, & orbis terrarum Haeres, ac dominus divinitus constitutus, filiis suis terras omnes, mariáque ab ortu in occasum, à septentrione in meridiem divisit. Cúmque DC. annos ante diluvium, & ab eodem CCCL. vivendo explevisset, & quem DEUS illi dederat vitae cursum, multis magnísque casibus exercitum peregisset, piê religioséque, in fide venturi Salvatoris moriens, finem vivendi fecit. Anno ab orbe condito VI. supra cIc cIc. à primi Parentis obitu cIc LXXVI. à morte Lamec Patris sui CCCLV. v. minus à diluvio. vidit filios, ac Nepotes usque ad undecimam, Patres usque ad sextam generationem, aeternitatem memoriae divina illi Mosis scripta contulêre, immortalitatem Deus ipse largirus est. Salianus. NOE aliud. Regem potentissimum, Cui uni totus aliquando orbis paruit, Quem commune orbis occidium non absumpsit, Anni fregêre, Hoc nunc sub titulo jacet. Majorem utique honorem meritus, Qui naufraganti mundo posteritatem servavit. Solus probus, solus vitâ dignus,
|| [114]
Quam ab Caeli, terraeque conspiratione, salvam retinuit, Ligno portante otiosus, Pietate gubernante securus. Undarum domitor, quia scelerum victor: Ut scirent posteri, Quantum in virtute praesidium esset. Primus Typhis marium non expavit procellas, Cùm solum timore Deum didicisset. Ipsas adeò belluas in obsequio habuit, Postquam ab animo expulisset. Princeps vivarium condidit Non voluptati, sed necessitati, Arcâ & arcu usus ad salutem, Quam ei columbus Primus utique caduceator cum olea nuntiarat. Pacem quam in terris diuturnam non reperisset, in morte invenit, Ex quo hic acquiescit. ABRAHAMI PATRIARCHAE.
In Mesopotamiis degebam finibus Abras,
Culta fuit sacris lux Orimasda meis.
Me Deus omnipotens terris discedere ab illis,
Et Canai fines jussit adire soli.
Continuò monitis parens, dominóque vocante
Deserui patriam, deseruíque meos.
Me pater est Thare fraterque secutus, & uxor,
Juncta fuit sterili quae mihi Sara toro.
Sarai dixit Deus hinc tua Sara vocetur,
Ante Abras fueras, pòst Abrahamus eris.
Spondebat gnatum Dominus, quem praebuit idem,
Ex quo Messiae stirpis origo foret.
Qui meritis omnes possit benedicere gentes,
E morte ad superos & revocare, suis.
His adhibens verbis firmam fiduciam, in illa,
Me domino, salvus, justificante, fui.
|| [115]

Hinc ego credentum genitor sum dictus, & autor,
Si mecum vivant conditione pari.
Et moriens fixa venturo in semine mente,
In caeli vitam sede superstes ago.
Quíque meae fidei consortes lumina claudunt,
Hos vehet in gremium caelica turba meum.
Hanc pretio terram pro méque meisque paravi,
Ossa sub hac Sarae sunt tumulata meae.
Huc etiam jussi à vita mea membra recondi,
Separet à pravis nos locus atque fides. ABRAHAE aliud. Quiescit in hac spelunca Magnus credentium pater Abraham, post centum inquietae peregrinationis annos: in quo nova mundi aetas, cum novarum virtutum admirabilibus exemplis illuxit. Qui in medio saeculorum & illustrium virorum veteris testamenti, sicut sol in medio Planetarum, ita refulsit, ut illi similis in gloriâ non sit inventus; Qui foedere cum Domino inito ejus signaculum gestavit in corpore suo. Dux magnus, Princeps magnus, Patriarcha maximus, in cujus semine omnes nationes benedictionem sunt consecutae. Vidit avos, proavos, & alios retro majores suos, usque ad decimam generationem: Semum primò genitum Noë centum viginti annis; Ejus filium Arphaxad octo & quinqua quinta, Caïnam quindecim annis, Salem centum octodecim, Heberem centum septuaginta quinque. Cum Rehu abavo octodecim annis versatus est, cum proavo Sarvo centum & quadraginta, cum Parente Thare septuaginta quinque. Filios habuit innumerabiles, spirituales ut stellas caeli: Carnales, ut pulverem terrae. Denique progenitis octo liberis, expletis centum septuaginta quinque annis plenus fide, & Spiritu Sancto mortuus est, in senectute bona, & congregatus in pace ad populum suum, praecedentium sanctorum coetum, ubi etiam Princeps Dei apud suos factus est, praepositus recipiendis filiorum suorum animabus, in sinum suum. Donec Messiam Filium suum, Quem cum ingenti gaudio in Spiritu viderat, praesentem in suo subterraneo domicilio, majore laetitiâ amplexatus, cum maximâ gloriâ, ingenti Patrum, & Filiorum comitatu cinctus, in regionem vivorum receptus est. Venerare Parentem Viator, sive in liberae, sive in ancillae filiis censeris. Jacob Salianus.
|| [116]
ABRAHAE aliud. Thesaurum deposuit, Qui hic Abrahamum condidit; Aurum obrizum de Chaldaeorum scoriâ ab ipso Deo selectum. Quid in eo ultrà laudis quaeris, Si dixero, sequi Deum potuisse? ut proin jam scias Post patriam & cognacos se quoque reliquisse, cùm patrem exuit; Ad Dei imperium in filio carnifex futurus, in quo jam lictor fuisset. Ejus obsequelae, quam putas mercedem tulisse? Infinitam, ut stellas, progeniem? parum est, Angelos pro hospitibus, Deum ipsum pro filio accepit, in posteris gignendum. Tanti fuit terram affectúsque relinquere, ut Coelum & Deum apisceretur. Quo minus mirabere, à Deo adhibitum in consilium, potuisse Pentapoli meritas paenas avertere, Nisi ipse dignitatis suae rubore perfusus Desiisset intercedere. Bello aequè fortis ac felix, ut in pace justus, & pius. Hîc ubi conjugem composuerat ipse juxtim dormit, emptitio fundo; Quòd sciret, rarò virtutem gratuito frui honore posse. Desuper etiam amaenissima quercus floret, Ad memoriae ejus aevum perennatura. Viator debitâ lacrymâ asperge, Ne arescat. LOTHI. Sta, Qui hàc praeteris, Et lege. ???thum qui nôsti,
|| [117]
Sepultum aspice, & scias, Etiam Virtutem occumbere, Sed optabili casu, Et humanâ tantùm lacrymâ dignam, Cùm flagitijs Igneos etiam imbres iratus aether effundat, à quibus Lothum Angeli servârunt. Utriusque exemplum in oculis habes. Quare non jam Lotho, Sed tibi, ô homo, illacryma; Causas hic fletus habet, Qui non deficiat. Fumidum stagnum oculis subjice. MELCHISEDECHI. Hic situs est summus Dei altissimi sacerdos: vir omninò magnus, aut verius miraculum virorum. Quippe qui licet sine Patre fuerit, & sine Matre, sine Genealogia, utrumque habuit parentem, & utrimque genus. Qui initio dierum carens, longè post initium temporis factus est. Qui finem vitae non habens, vitam ita morte conclusit, ut vitam assecutus sit, cujus nullus est terminus, nullus finis. Rex fuit, sed Justitiae simul & pacis; Pontifex fuit, diceturque Sacerdos in perpetuum; qui in diebus carnis suae obtulit Deo sanctum sacrificium, immaculatam hostiam panis & vini, quo sacrificio Augustiusque diviniusque Filij Dei, cui assimilatus est, dedicavit Sacramentum. Non regnavit, ut vixit, sed vivit & regnat, cum eo, qui se dignatus est dicere, Sacerdotem secundùm ordinem Melchisedech. Salianus. Epitaphium ISAACI. Alter huc ingreditur Patriarcha, nobilis hujus speluncae hospes, Magni Parentis, Magna Progenies; ille diu desideratus, ille Parentum risus, & diliciae, ille obediens usque ad mortem, mortem autem per manum Patris. Quiescit hic Haeres, Abramiticae benedictionis, Exemplar continentiae, devotionis, omniúmque virtutum. Centesimo Patris anno genitus, quadragesimo suo maritus, sexagesimo Pater fuit. Variis & ipse aerumnis exercitus, tempore peregrinationis suae, ultra quadraginta annos in tenebris vixit, caelesti interea lumine tanto splendidiùs coruscante. Hinc ad sinum paternum anno ab ejus [118] morte CV. à principio vitae suae CLXXX. Profectus quievit. Ante Christi Ortum cI???. dcc. xxxv. J. Salianus. ISAACI aliud.
Ex sterili, fato natus genitrice sub auras,
Messiae insignis spes & imago Dei.
Me pater Abramus Moriae sub montibus altis,
Imperio voluit sacrificare Dei.
Chara mihi geminos dedit ipsa Rebecca puellos,
Ex quibus Esaus hic, ille Jacobus erat.
Ex quibus electus fuit hic, fuit ille relictus,
Ex aluo quamvis prodiit ille prior.
Per varios casus, varia & discrimina rerum,
Transegi vitae tempora dura meae.
Quo pater & genitrix post fata suprema teguntur,
Isacus hoc etiam contegor in tumulo. P. A. Canonherius. JACOBI Patriarchae.
Quem Deus innumeris exercuit undique fatis.
A pueris summi ad caniciem senij.
Hoc mea Jacobus post ultima fata sepulchro,
Isacides natis ossa locanda dedi.
Praeripui primo geniturae munera fratri,
Auspicio matris consilióque meae.
Illius hinc odio terram Bathuelis adivi,
Atque greges pavi, chare Labane, tuos.
Qui mihi mercedis, ne frustra servulus essem,
In foedus natas connubiale duas
Junxisti, mihi quae lecti duodena dederunt
Pignora, de nostro stemmate progeniem.
Hoc totidem post me Patriarchas nomine dicent,
Quod basis, electi sint generisque patres.
Si numeres stellas coeli, numerabis & horum
Progeniem, summa haec gloria stirpis erit.
In patriam rediturus eram vi Numinis actus,
Heu quibus occurri tunc miser ipse malis?
|| [119]
Me socer invasit turmis: cum milite frater Esauus voluit nos jugulare suo. Ipse metu trepidans Dominum magno ore vocatvi: Cum domino mihi quàm lucta ibi dura fuit? Vici tunc, aliud nomenque reporto, Jacobus Antè, sed Israël postmodò dictus eram. Placatum vidi fratrem, Canaaeque subivi Limina cum gregibus pignoribusque meis. Heu mihi sed quantum natusque & nata dolorem, Turpibus admissis, heu peperêre suis? Chara puerperij languore Rachelis obivit, Beniamium puerum sed tamen antè dedit: Lugebam natum, ut rebar, malè obisse Josephum, Ante alios soboles chara Josephus erat. Compertum est Phariis illum regnare sub oris, Invaluit toto tristis in orbe fames. Illuc cum natis & cum natabus adivi, Solamen senio res fuit illa meo. Ac ibi bis septem post annos funere sancto Oppetij in verâ fata suprema fide. Huc post liminio monumenta ad avita relatus, Expecto quo me tempore, Christe, voces. Et tecum aethereas cum corpore ducar ad arces: Sive ubi de victa morte resurgis humo. Sive ad judicium, cùm mundi in fine redibis: Sic fuit in Christo, mors mihi grata, mori. Idem. Epitaphium JACOBI aliud. Claudit haec spelunca duplex tertium Patriarcharum sydus, Jacobum Isaaci filium, Abrahami nepotem, divum genus in quo simplicitas cum prudentia, lenitas cum fortitudine, continentia cum felicitate certavit. Tanta innocentia atque animi candore fuit, ut in uxorio negotio nihil de quoquam malè suspicari volens, Liae pro Rachele jungeretur uxori. Tanta prudentia, ut destinatam sibi divinitus primogenituram, & Benedictionem sapienter reciperet, solerti industria locupletaretur, & furentem fratrem muneribus, animique demissione placaret. Tanta lenitate, ut mutatam decies mercedem aequa [120] nimiter ferret. Tanta fortitudine & patientia, ut duodenis Jacobaeis laboribus verius, quàm Herculeis nomen dare possit. Quique palaestram ab utero exorsus, deinde cum angelo luctatus, etiam adversus Deum fortis fuit. Ita continens, ut ipso IV. & LXXX. annos vivetet coelebs. Ita faecundus, ut septennio fieret XII. Liberorum parens. Tam infelix, ut reprobum fratrem, ut criminosos haberet liberos, ut invidos, ut crudeles, ut proprij sanguinis proditores. Contrà tam felix, ut filio AEgypti prorege, & mundi Salvatore laetaretur, cujus insigni pietate & industria, dum alij extrema quaeque patiuntur, ipse cum tota familia omnibus abundaret bonis: ut in quiete, beatâque senectute, placidissimâ morte functus, animo ad cognatorum sanctorum populum aggregaretur: Corpore ad patris & avi lipsana, glorioso & penè triumphali funere elatus, in hac spelunca conderetur. Nascentem vidit Chananitis, aluit Mesopotamia, AEgyptus extinxit, Hebron recepit sinu, Annum agentem septimum supra centesimum quadragesimum. XV. cum Abrahamo avo, tres & LX. cum Ismaele patruo C. & XX. cum patre vixit. Numerosissima post se filiorum ac nepotum familia relicta, Obijt anno mundi cI???. cI???. CCCXLV. ante Christum cI??? I???CCVIII. J. Salianus. Epitaphium JOSEPHI Patriarchae. Habet hic loculus Viator thesaurum maximum. Nec odor, quem sentis, ex aromatibus est, ne fortè nescias: sed ex virtutibus eximiis, quibus efflorescit, quae que concertant inter se, in Harmoniam odorum singularem, fragrat hic admirabilis castitas, cum amabili aetatis flore, ac vultus totiusque corporis dignitate. Hic latet, qui eximiis animi, corporisque dotibus, meliùs quàm nardo, myrrha, casia, opobalsamo conditus est. Qui animi moderationem, imò demissionem, in ipso penè vertice rerum humanarum tenuit. Qui didicit, docuitque injurias, non aequare, sed obruere beneficiis: irasci, & non peccare: afflictionem consolatione temperare. Qui potuit inter sacrilegos impiorum ritus, & fortunae blandientis constantem flatum, veram & integram retinere pietatem adversus Deum. Hic ut verbo expediam, Josephus est Patriarcha. Illae magni Jacobi deliciae, Illud columen, ac firmamentum populi Dei: Ille Duarum maximarum tribuum parens, ille Nazaraeus inter fratres suos; ille clarissimus AEgypti prorex: Ille conscius, & interpres secretorum Dei, ille deniq; [121] qui verè audiit, Salvator mundi, Annos C. & X. vivendo explevit: XVII. quippe domi cum patre, fratribúsque versatus, mellitam patris benevolentiam, & odia fratrum, invidiamque degustavit: XIII. servitutem & carcerisaerumnas expertus est. Divina denique providentia ipsum penè Regiae Majestatis apicem annis LXXX. aequavit. In AEgypto mortuus, hocce loculo conditus anno Mundi cI???. cI???. CCC. XCIX. Post CXLV. in Chananitidem translatus: denique post cI???. DXLVIII. Annos cum Christo, ut piê creditur, resurgens, cum ipso geminâ ornatus stolâ, brevem hujus aevi gloriam aeternâ commutavit. Libens gratulánsque posuit J. S. S. I. BENIAMINI. Hic situs est Beniamin, Jacobi Patris deliciae, idémque Benoni, Rachelis genitricis maeror, ac funus. Hic ille tot precibus, votisque postulatus in fratrum suorum salutem. Ille Mediator Pacis, & reconciliationis, pro???egem inter atque Patriarchas. Ille major in donis, copiosior in filiis. Ille innocens pro alieno scelere crimnosus. Ille deníq; qui clarissimè Redemptorem Mundi repraesentavit. Natus est in itinere juxta Bethleem, Anno Patris CVIII. Mortuus in AEgypto CXI. suo, Mundi cI??? cI??? CCCCXVI. huc translatus quiescit, donec postannos cI??? DC LXX. honoret praesentia sua triumphum Domini sui. Salianus. Magni JOBI Epitaphium Cenotaphio appensum. Clausit, Viator, hoc marmor aliquando mortuum, emisitque gloriosum, cum Gloriae Principe Messia, resurgentem Jobum, virum toro oriente longè Maximum. Imò non virum: sed Heroëm in toto Patriarcharum ac Prophetatum choro, summis animi, corporis, fortunae ornamentis clarissimum Heroëm, imò non Heroëm: sed Heroum Antistitem; Miraculum mundi rectius dixerim, atque prodigium. Quippe qui non cum hominibus, ut caeteri athlethae, sed cum ipso Satana immanissima bellua, eum ad certamen atrocissimum deposcente semel, iterum que ita congressus est, ut nudatus fortunis, semper verissimâ summae Fortitudinis gloriâ vestiretur. & horribili, ut putabatur, casu prostatus, vel ipso Agonotheta teste, ac praecone, semper steterit, victricique palma coronatus triumpharit. Hunc si Regem dixeris Hussitarum: Regum antiquorum decus: Regiis vir [122] tutibusillustrem, parum est. Si Patriarcham, ac Prophetam, nom satis est: si magnum Sacerdotem, Doctorem gentium, Martyrem, Apostolum, penè nondum satis. Tantus enim suit, ut ejus viventis, patientis, resurgentis umbra, arcem ipsam Majestatis humanati verbi ferme contingat. LXX. annos natus, in medium rerum omnium certamen descendit. In quo totum ipsum septennium inaudita fortitudine cum hoste reterrimo noctes diés que colluctatus; deinceps sicut palma multiplicavit dies. Et ad decimum septimum supra ducentesimum annum propagavit. Et eo denique tempore vinculis corporis solutus est, quo Israelitae. AEgyptiâ servitute liberati, deserta Arabiae loca peragrare caeperunt. Anno Mundi cI???. cI???. I????. XLIV. Diluvij. D. CCC. XXCVIII. Antè Christi Dominum ortum cI???. I???. IX. Salianus. JOBI aliud. D. O. M. H. S. E. Sevus. Dei. Coeli. Job. Monumentum. Hoc. ad: Pietatis. & Patientiae. Momoriam sempiternam. Spémque Resurrectionis. Cum Redemptore. Certiss. Viro Optumo. Cum. Bona. cum mala Fortuna. composito. Utriúsque Victori. fortiss. Sathanae: Triumphatori. feliciss. Omnium Mortalium. Patientiss. Abrahamicae. fidei & Sanguinis. Heredi. Prophetae. Magno. Parenti, Dulciss. VII. Ejus filij. filiae. III. Poss. Vixit. Ann. CCLXXX. MOSIS.
Hic ut homo natus, penè vixit ut Deus,
Naturae filius, alumnus providentiae fuit,
Haec exposito inter aquas navis fuit, & navita,
Haec adoptavit in Regium infantem, & penè in Regem,
|| [123]

Haec. abduxit ex aula, & in Aulam reduxit.
Haec Pastorem avium fecit, ut faceret Pastorem hominum,
Audi Pastoris fortunam plusquam humanam.
Vidit ardentem rubum inter ignes integrum,
Andivit ex rubo loquentem Deum, & penè vidit:
Ex Pastore Legatus Dei, & Deus Pharaonis,
Vt Regem vinceret, muscas & ranas milites fecit,
Afflictum duodecim plagis, neque adhuc victum
Oppressit toto mari, non ultra vincendum.
Ne quis de naufragio dubitet, adhuc auditur murmur rotaerum.
Ex ea morientium coede appellari potuit mare rubrum.
Nec minus miraculum est mare in duodecim vias divisum.
Fecit hoc Virga Thaumaturga, quod sceptra non facerent:
At quis eam columnam ducebat, quae ducebat exercitum?
Quis decolorabat faciem unam, quis illustrabat alteram?
Quis imperabat ut iret, quis jubebat ut sisteret?
Quadraginta annis millionis hominum, quasi ovium Pastor fuit,
Ministrabat coelum manna quo famens aleret,
Fundebat aquas petra quibus sitim extingueret,
Suggerebat natura delicias quibus recrearet,
Nemo tot annis vestem mutavit, nemo corrupit.
Ad tonantem Deum vocatus inter conitruae,
Legem accepit scriptam digite Dei, & scribi vidit,
Post haec collaguia rediit ex Deo quasi Deus,
Creditus est latêre intra hominem Deus, & videri.
Denique post tot miracula, miraculo obijt,
Nemo testis obitus, nemo sepulchri conscius fuit,
Solus ille morientem vidit, qui mori jussit. Petrus Labbe. Alia MOSIS Epitaphia vide parte 2. Scena 8. n. 5. AARONIS. Adeste Praesules. Paucis vos moneo. Cecidi; nemo fidat: convalui; nemo diffidat. Ego Pontificum Princeps, & Principum Pontifex, Mosis frater, imò pars fratris fui. Nam quo alteruter carebat, ab alterutro sumpsit.
|| [124]
Illi ego linguam, ille mihi manum suffecit. Uni omnia nunquam concessa. Sed ego nimio indulgentior, Vulgo Deum Deo meliorem flagitanti, Daemonem dedi. Inaurium auro flammis domito, Monstrum conflavi: Ut aurium dolore oculi resipiscerent. At nimis imperitè aureum formavi, si coli nolebam: Cum aurum colatur vel informe, & nummus. pro Numine sit: Materiae pretio vilem addidi Jumenti speciem, Ut Numen darem colentibus simile. Sic circa vitulum vitulantur lascivi; Et Pastores ducuntur à Pecude. Itáque in elemento eodem, Deum Moses, ego Daemonem reperi. At nemini suum artificium pluris stetit. Lenius Anthorem torsit Phalaridis Taurus, Quàm meus me vitulus. Nam semelille gemuit, ego semper. Finem ludicri luctus excepit: Dum Vulcano redonatus est vitulus, Et flamma scelus delet, quod fecit. Tum, verso in medelam veneno, Idoli cineres in aquis sorbui. Ut Bacchi facinus eluerent lymphae. Hinc, ultore Levitarum gladio Populum de populante, Toties cado, quoties video cadentes. Ut trigesies millies peream, triginta millia pereuntium??? specto. Sic populus Antistitis culpâ, Antistes Populi paenâ, torquetur. Illi sanguinem fundunt, ego lacrymas: Heu quot lacrymas! Nullas ad Filiorum funera mihi seposui, Vidi infelix infelices pueros, Pi ofano igni adolentes, sacro igne aboleri. At exhaustis meo crimine oculis, Nihil inveni, quod supra alienum crimen efflueret. Supererat pro solatio dignitas: hac etiam spolior in monte
|| [125]
Hor: Et Pontifex de Ponte dejicior. Mors deníque dolores omnes oneratura, Optata littora prospectantem oppressit. Obi jà Patriâ extortis, quam oculis tantùm tenui. Credite Antistites. Lubrica res est praeesse. Emmanuel Thesaurus. Idem versu reddidit Joan. Bapt. Vanden Cruyce,
Huc adsis, Praesul, paucis, adverte, monebo.
Fidere ne possis, cecidi, diffidere noli,
Convalui. Primum vinxit me tempora circum
Infula, nec fixit stabiles, quos finxit honores.
Mosis ego frater, pars altera fratris utérque,
Diversum officiis corpus divisimus ambo,
Ille manu facilis, linguae mihi promptior usus;
Singula nonnulli, non omnia possumus omnes.
Plus aequo indulgens, vulgo meliora petenti
Numina, Daemonium obtrusi conflatile, Ditens.
Congestas aurum decoxerat ignis inaures,
Monstrum ego conflavi, moniti fortè auribus ipsis
Vi saperent oculi; stolidum verò esse probavi
Consilium, quid enim ex auro non mundus adoret?
Nempe informe colunt etiam. Est pro Numine numus.
Materiae tulerunt pretio jumenta figuram,
Vt similes colerent simile, & lascivia circum
Investiît vitulans vitulum, grege ductus ab ipso
Seductus Pastor, pecudem transaviaduxi.
Quôque Deum Moses elemento invenit, eôdem
Daemonem ego. Artisici sed opus non carius ullum,
Non inventorem Phalarin sic taurus ahenus,
Me meus ut torsit vitulus. gemuit semel ille,
Semper ego, finem luctus post ludicra fecit,
Vulcano tandem vitulus, sua reddita proles
Obsequio, crimen quod fecit, flamma piavit.
Escâ conversum virus: morbúsque medelâ.
Idoli cineres in aquâ afflictissimus hausi,
|| [126]

Delerent lymphae facinus lymphantis Jäcchi,
Imbibitúmque scelus cum trans mea lumina rupit,
Idolum efflevi. Populos populante procellâ,
Levitae ultores conturbavêre, cadentes
Aspiciens cecidi, & triginta millia caesos
Cùm vidi, occubui toties, ipsique cruorem
Fuderunt, lacrymas ego. Culpam Antistitis illi,
Sensi ego supplicium populi, fletúque profuso
Exhaustus, nullas natorum in funera serò
Servavi lacrymas, nimiis heu luctibus impar!
Infelix pater, infelicia germina, natos,
Sacro adoleri igni, vidíque adolere profanos.
Consumptus demum longo pro crimine luctu,
Non inveni alijs lacrymas, Solamen id unum,
Alma Sacerdotiî cingebant tempora vittae:
Munus erat Sacrum super, at spoliandus & illo,
Hor montem adductus, nudatis tempora canis,
Atque fantigato decussa est vertice mitra.
Pontificem depontanum mors ultima tandem
Sustulit, optati spectantem littoris oras,
Non habitata unquam longè mihi patria visa est,
Extorrem, terra peregrina condidit aluus.
O fata haec quisquis, quae me volvêre, revoluis,
Res, crede, infelix, res est incerta praeesse. AARONIS aliud.
Summus in hâc situs est Aaron tellure Sacerdos,
Placatus populo est, quo mediante, Deus.
Sacra celebratas holocausta cremavit ad aras,
Fecit & aterno vota precésque Deo.
Et quid quísque sua signaret imagine ritus,
Monstravit verbis explicuítque suis.
Ille Sacerdotis suprema in saecula Christi,
Eximium sancto gessit honore typum.
Qua sacra prodibis soboles Antistitis hujus,
Officij discas munus obire tui. P. A. Canonherius.
|| [127]
JOSUAE Epitaphium vide parte 2. Scena 8. n. 6. SAMSONIS ibidem. n. 8. GEDEONIS ibidem. n. 7. JEPHTAE ibidem. n. 9. DAVIDIS Epitaph. vide parte 2. Scena 6. SAMVELIS. Vides hanc templi molem viator, vide etiam intus nobile pario lapide Mausolaeum, uti úmque Magni est Prophetae Samuelis, Arcadij, ut ferunt, Augusti operâ positum, Samuelis inquam Prophetae, quem cùm dico, Regum dico parentem, atque antistitem; imò magistrum ac judicem. Virum dico familiâ Levitam, privilegio sacerdotem, Prophetam scientiâ, judicem dignitate: virum Nazaraeum, & Deo consecratum antequam natum, atque à puero vaticiniis à Dan usque ad Bersabae e illustrem. Hic est, cujus ad nutum tonitrua horrisono fragore remugiunt, imb es alieno tempore Coelo praecipitant, indices inconsultae populi temer tatis. Hic est, cujus ad preces Coelum ruit omne tumultu, & excussâ densâ grandine hostes verberati conteruntur. Hic est, qui Deum peccatoribus, noctes diésque cum lachrymis exorat: qui filios Prophetarum omnem ad pietatem informat: qui prius vivendi, quàm benè de omnibus merendi finem fecit. Vixit in magistratu solus annos XXII. Deinde translato in Saulem imperio XVl. omnes LXXVII. Abijt è vivis, Annis ante Christi, quem praeclarè adumbravit, nativitatem ??? LXXVI. Salianus Tom. 3. Annal. LAZARI.
Lazarus hoc posui mea squallida membra sepulchro,
Spiritus in gremio vivit, Abrame, tuo.
Pauper in aerumnis sum mortuus; atqui ego non sum
Mortuus, est mea sed mortua Pauperies. P. A. Canonherius. Epitaphium ELISAEI. Hic situs est magni Praeceptoris, Major, si fas est dicere, discipulus Elisaeus, qui humili loco in Abelmeula natus, ab aratri tractatione ad nobilem animorum curam, ad Prophetae scientiam, ac [128] dignitatem, ad prodigiorum effectionem evocatus, impios bellis, obsidionibus, septenni fame, caedibúsque castigat: qui feras ad lacerationem puerorum in vindictam parentum vocat, turpisque lucri cupiditate sordidos foedissima, perennique lepra, contaminat. Hic est, qui ad unam Prophetae voculam, aut pallij injectionem ad Dei famulatum incaluit, & patri & matri valedicens, omnia in prolusionem Evangelicae paupertatis, abdicavit â se, atque contempsit. Hic est, qui religiosae paupertatis thesauro dives, egentes, obaeratásque viduas, inopes Prophetarum cohortes, adeóque copiosos militum exercitus, desertis in locis siti enectos divina benignitate locupletavit. Qui innumerabilium religiosorum parens, atque propagator, ea semma annis penè 80. jecit, Quae superveniens Evangelij gratia eduxit, excoluit, & ad debitam maturitatem perduxit. Qui ut populi sui clades praevidit, atque praeluxit, ita ejusdem salutem, ac libertatem moriens feliciter parturivit. Vixitque ad annos C. atque eo ampliùs, in religiosa disciplina XXC. sex Regum temporibus, Achabi, Ochosiae, Jorami, Jehu, Joachaz, Joas. Annis sex & LX. Prophetiae munere functus; eoque unà cum vita perfunctus est. Anno Joasi X. Amasiae VIII. Ante Christi ortum DCCCXIX. Salianus. Epitaphium JEREMIAE Prophetae. Claudit hoc mausolaeum, viator, non lipsana, sed balsamum lilio virginitatis odoratum, non ossa arentia, sed teriacam venenis, sed amuletum fugandis serpentibus, lacertis, aspidibus, crocodilisque salutare. Hanc illi vim dedit, qui dudum contra cacodaemones, tartareos serpentes, & eorum cultum, illisque addictas Israëlitarum foeces vatem invictum reddidit. Dederat quippe eum à puero in civitatem munitam, & in columnam ferream, & in murum aereum super omnem terram, adversus Reges & Principes, & Sacerdotes, & populum terrae. Nil mirum autem potentem fuisse Jeremiam adversus aspidem & Basiliscum, & conculcâsse leonem, & draconem, qui ex ipso sanctificatus utero, nihil illis in se juris, in animo, nihil in corpore inquinatum toto vitae decursu admisit: illi totâ vitâ simillimus, qui mortalium neminem, aut etiam im mortalium habuit unquam parem. Proquo, & in cujus typum calumniis appetitus, irrisionibus vexatus, circumventus insidiis jugum subiit & catenas; alapas item & flagella, [129] tenebras & coenosum barathrum expertus est: post deploratam multis assiduisque lachrymis civitatem, ac Rempubl. Judaeorum geminâ clade pereuntem, saxorum deníque grandine ab impia fugitivorum turbâ obrutus, in S. Abrahae, caeterorúmque Patriarcharum, sinum evolavit, Maij I. Mense à descensu in AEgyptum VII. Prophetici muneris anno XLII. AEtatis ferè LV. Salianus. Epitaphium Danielis. Claudit Spelaeum hoc virum magnum, viator, virum regio Davidis sanguine illustrem, regiâ plurimorum Regum, atque Imperatorum familiaritate, atque honoribus clarum: Regis Messiae vivido typo, ac spiranti figurâ clarissimum. Virum dico Prophetam Danielem, potentem opere, ac sermone, qui duodennis propheticae lucis radios orsus accipere, ultra centesimum vaticiniis clarus evasit. Qui, & mox, martyrem quoque dixerim, exponendo somnia, afflatúsque caelestes, longinquos imperiorum progressus, longáque serie futuros Principes, Xerxes, Alexandros, Antiochos, Ptolomaeos, Titos, ac Vespasianos, ultimúmque mundi portentum Antichristum oculo perspicaci vidit, atque perscripsit. Qui septuaginta ipsos annos populi exilium deplorans, postremam ejusdem reprobationem, atque interitum, tanto antè agnovit, exhorruit, renuntiavit: populi sui, Christum, ac Messiam suum ad se missum negantis, & diem visitationis suae excaecatis malitiâ luminibus, non agnoscentis, Christum, cujus ipse diem, annis, hebdomadísque studiosè numeratis, indicârat. Prophetam dixi, Martyrern dicere oportuit: qui septem leonibus rabidâ fame furentibus objectus in cibum, septenos ipsos dies latrantem bestiarum stomachum, arentes fauces, hiantia ora, ungues humano sanguini assuetos frenavit, atque compescuit: susceptóque cum immani dracone certamine, eum medicatâ fruge disrupit, atque distraxit. Martyrem dixi, non satis est; addo ergò Doctorem populi Idolorum tenebris circumfusi: addo confessorem in exilio seculari: addo Virginem in eo populo, in quo sterilitas erat pudori: addo eversorem Idolorum, verae pietatis propugnatorem, ac firmamentum: miraculum sapientiae, fortitudinis, pudoris, & integritatis. Vitam in exilio ad centesimum decimum annum produxit: quingentis, atque [130] octo decim annis ante Christi Domini Nativitatem. Abiit è vivis anno ab orbe condito cIc. cIc. cIc. Ic. XXXV. Salianus. Epitaphium Beatissimi Josephi. Sta Viator! En! Hoc sub saxo Thesaurus latet maximus, Scrutare: Simul reperies Lunam novam, Solis circulum, & quartam rotae partem, Hoc est COR Sed Parthenium, sed Marianum, Ubi enim thesaurus, ibi est & Cor Sponsae maestissimae. Clarius. Hic jacet Josephus, angelus, an homo? Certè Sponsus, Virgo, & Pater, Sponsam habens, quae & ipsa fuit Virgo, & Mater. Habuit & Filium, cujus non fuit Pater. Pater tamen fuit hujus ipsius filij, cujus & ipse fuit filius. Filium habuit, qui suus erat Pater. Paradoxa! Illum nutrivit, qui nutrit omnia, Illi imperavit, cui parent cuncta, Illum succollavit, qui portat universa Verbo Virtutis suae: Novus Atlas! Non Orbem, sed Orbis Conditorem. Moli tandem succubuit. Hic jacet! En tumulum! Hinc liliis, inde rosis sparsum: Et hae, & illa spinas inter, & vepreta adolevêre: Has animi robur, illa puritas fudit: Lachrymas, ceu imbrem affudit Deus. Quid multa? Vis paucis dicam,
|| [131]
Quis fuerit Joseph? Dico: Joseph fuit vir Justus, Omnia dixi. Et mortuus est? Caeca Mors nec Patri pepercit, nec Filio. Et mortuus est, Sed inter filij brachia, Sed inter Sponsae solatia, Sed inter choros Angelorum. Cui Deus ipse clausit oculos Quo meliùs suos videret patres. Columba Noë candida corpore, Ceu arcâ emissa Bonum ut ferret limbo Salutis Nuncium. Verè pretiosam mortem sancti hujus! O fata fortunata! Nimirum: Qualis vita, finis ita. dic Viator, Mori quis non vellet ita? Vis? Sequere Joseph, & ejus vitam. Epitaphia SS. INNOCENTIUM Vide suprà Scen. I. D. Simeonis Epitaphium. Phaebe sepulchrales celebra Simeonis honores, Ille sacrae moritur dignus amore lyrae. Vrnam incîde tuae tenui mucrone sagittae, Talis ubi imparili carmine lessus erit: Hìc jacet in medio, passus sua funera, cantu; Sarcina dum gremium chara senile premit. Sic nivei Candoris olor, quo gutture cantum Fundit, eo vitam gutture fundit olor. Petrus Justus Sautel S. J
|| [132]
Epitaphium S. Joannis Baptistae. Nefarium te, ac prodigiosum, Antipa, qui temeraria crudelíque voce non Prophetam, sed phusquam Prophetam, non hominem sed angelum Domini obtruncasti. Hic est enim de quo dictum est, ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Angelum, inquam, non hominem: Homines quippe manducant, & bibunt. Venit Joannes neque manducans, neque bibens. Non est homo, qui non peccet: hic quamprimum ex hominum confortio abductus est, ne levi saltem maculare vitam famine posset. Homines cum hominibus in urbibus, hic cum angelis. Angelus versatur in desertis locis. O hominem, non hominem! Hominem, qui ortum habuit, ut monstraret ortum Domini sui: qui vitam vixit, ut eam pro justitia poneret: qui Baptismo suo Domini Baptismo praeluderet, & praedicatione poenitentiae, praedicationem praecurreret appropinquantis Regni Caelorum. Quantus fuit Joannes, quando inter natos mulierum non surrexit major! quantus fuit, ut ab universo populo sanctus sanctorum, Messias, Agnus Dei, sponsus Ecclesiae, Verbum patris, non temerè aestimari posset? Alter enim alteri simillimus, ac geminus fuit. Hic vox, ille verbum: hic Legatus, ille Princeps: hic paedagogus, ille magister: Alter sponsus, alter Paranymphus fuit. Uterque divinitus praenuntiatus, uterque miraculo in lucem editus, uterque in salutem Mortalium natus, & ad convertenda corda patrum in filios, & incredulos ad prudentiam justorum: Utérque fugitivus, & eremi cultor, utérque vitiorum castigator, utérque pro justitia mortuus, & in aetatis flore, & aetate pari. Itaque maturè Justitiâ, demissione animi, omníque sanctitate cumulatus, & praecursoris officio fortiter, religio séque perfunctus, truncatus capite, nuntium tulit patribus suis imminentis adventûs Redemptoris ad. ipsos. IV. Cal: Augusti. An: A. Christo nato XXXIII. Salianus. S. Joannis Baptistae Cineribus Genuae sepultis. Tenuem thesaurum ne puta, Cui custodiendo tam multa lumina vigilant. Mors, quae triumphat omnia, Trophaeum nusquam habet augustius eo,
|| [133]
Quod his eminet in columnis. Superbit illa nusquam nobiliore, Quia inter natos mulierum Major Joanne, ut non surrexit, ita nec cecidit. Non erat ille quidem lux, sed lucerna, Hoc ipsum tamen ut credi posset extingui debuit. Homo redolens per omnia solum caelum, Quamdiu suam non est solutus in terram, Visus non est terrâ concretus. Clamat nihi lominus hâc ipsâ de terrâ vox Verbi, & quia vox Domini super aquas, veligsam maris surditatem sollicitat. Qui paenitentiam olim praedicavit in cilicio, Eandem nunc suadet in cinere, Quo velipsi fluctus conspersi, illico resipiscentium modestiam in duunt. Procacibus auris ludibrium, unus hic pulvis non est, Ex quo verè dici jam potest, Non apum solùm, sed & ventorum dissidia pulveris exigui jactu compressa quiescere. Peccatori pelago Dei metum insinuat solus tam probi Viri conspectus. Ac si suum Christus semper sequi Prodromum debeat, Joanne spectato, quasi jam Christus adsit, Perterrita elementa torpescunt. Agnosce Pacis tuae, Liguria, veram causam. Divinae in te charitatis ignem fovent hi cineres; Excitari non sinit in tellure vesanos motus, Qui eosdem excitatos compescit in mari. Utere sorte tua, Viator, Et è Thesauro, Qui in ditissimo populo habetur maximus, Lucri vacuus ne recede. Huc si procellam attulisti, refer malaciam, Ne Joannis miracula minuas, si deprehendatur in Urbe sua Posse fluctibus quietem praecipere, Non posse Civibus. Aloys. Iuglaris.
|| [134]
Tumulus ejusdem. Inscriptio prima. Desiderio vocis muta Paveranensis Facundia Verbi vocem implorat. Lege, Viator, & tace. Silentium exigit vox sepulta. Eam, Herode lupo spectato, quid ni mundus amiserit? Echo illius hoc superstes in saxo quid loquatur attende. Herodi Epicedia, Christo epinicia, Eucharistica sibi, paraenetica tibi. Inscriptio secunda. Ex imapia Herodis caena haec Caelitibus Analecta supersunt. Jure mireris Viator, Ferculum idem Deo, & Herodi placuisse, Absit tamen, ut vel hinc putes Deo quidquam convenisse cum impio. Qui non nisi divisus Herodi placuit, Non nisi quia integerrimus, placuit Deo. Inscriptio tertia. Sub Hieroglyphico Agni. Agnus eram; mox fregi aries violentus Olimpum; Me lupa, méque lupus perdidit; Agnus eram. Inscriptio quartae. Ad urnam. Hic qui parentis saliit in utero puer, Ne terrae in utero clausus in saltus novos Se se expediret, eguit hoc saxo premi. Prematur? hominum maximum, mundo minor Non capiat urna. Viator, & tu hunc non capis. Inscriptio quinta. Et adurnam. Quam calcatus Herodes Herodiásque regebans. Non jacet hic, qui jacet hic, Excelsos non premeret si jaceret. Luporum haec è caena ossa, viator supersunt. Lapis terminalis, hic est, in quo & Prophetiae sinis, Et Evangelij initia cojerunt.
|| [135]
Deus exercituum longam mansueturus in pacem, Sagittam electam Saxea condit in Pharetra. Quiescere volentem ne provoca; Adhuc cum hoc suo telo est Dei manus. Insciptio sexta. Quaesiturus quem amiserat mundum, Deus, Hanc Lucernam accenderat. Praeluxerat illa Viatori, Et quia ardens spinas absumpserat, Et quia lucens errores averterat, Facto tamen jam die quis ultra esset Lucernae usus? Filij tenebrarum extincta flagitio, oleo adhuc redundat, Utpote in Dei, non in fatuae Virginis manu, Hoc in saxo supremum orbis incendium, Ad quod iterum accendatur, exspectat. Inscriptio septima. Orto, & adulto jam Sole Phosphorus irtuit in occasum. Intolerabilis mundo calamitas, Nisi quòd majoris exuberantia Luminis, Minoris adverti detrimenta non sinit. Nova diei decretus Aurora, gaudia, quae attulerat oriens, Solus non abstulir mox discedens. Vel hinc dignus praefici caelo quaestor, qui semel data non repetat, Et divitias divinae bonitatis promittens postremus, Ostendit primus. Aloys. Juglaris. S. Petri Apostoli. Sta, quisquis in hâc vitâ nunquam subsistis, Viator. Ex me vivere disce, ac mori: qui vivere desii, ut inciperein; Mori, ut desinerem. Vivendo benè mortem, moriendo bene vitam auspicatus sum. Mortem alij horrent, ut malorum inisium; Ego ut finem amplexus sum.
|| [136]
Non ad poenam, sed praemium ibam: Docuíque mori neminem posse, qui Christo