Text

Anhang (zu Nr. 10): Briefe zu den gutachten für den König von Dänemark
bearbeitet von
[Inhaltsverzeichnis]

|| [965]

Johannes Aepinus namens der Hamburger Pfarrerschaft an Peder Palladius,
Johannes Machabeus und die übrigen Theologen der Universität Kopenhagen,
Hamburg 29. Juni 1548:1


(5)Magnificis, clarissimis atque doctissimis Viris, Domino Doctori Petro Palla-
dio
, Ecclesiae Daniae Superintendenti, Domino Doctori Johanni Maccha-
baeo
, SS. Theologiae Professori, et reliquis Theologiae Doctoribus et Licen-
tiatis in Universitate Haffniensi, Dominis et Amicis suis obseruantissimis,
salutem per Jesum Christum.
(10)Sicut Esaias non tam propter suas et Ecclesiae calamitates, quam propter
multitudinem Apostatarum et paucitatem fidelium dolebat,2 ita nos quoque,
Domini et Fratres observantissimi, non tam de periculis, quae nobis
impendent, quam de fratribus, qui eandem nobiscum fidem profitentur,
solliciti sumus. Ideoque ex fraterna et uere christiana charitate, qua erga
(15)Vestras Dignitates affecti sumus, intermittere haud potuimus, quin V. D.
significaremus, Caesaream Majestatem misisse ad prudentissimum Vrbis
nostrae Senatum libellum de Ecclesiarum Reformatione, quem Interim || [65:]
appellant (uerius Interitum dicerent),3 in hisce Comitiis a Cardinalibus,
Episcopis et sacrificulis monstrose praeter Religionis Sincerae et Ecclesiae
(20)consuetudinem editum, eique addidisse mandatum serium et graue,4 ut
omnia, quae Interim praescribit, sine tergiuersatione a nostra Ciuitate
approbentur et recipiantur. Cum uero nos eum librum, a Senatu pruden-
tissimo nobis exhibitum, perlegeremus, inuenimus in eo multa, quae neque
salua fide, religione et conscientia, neque sine magno tumultu et seditione
(25)recipi et admitti a nobis possunt. Multa enim cum uera, quam nunc Dei
benignitate profitemur, doctrina aperte pugnant: pleraque, etsi cum nostris
dogmatibus consentire uidentur, tamen reuera aliquid monstri alunt. Quare
cum potius effundere sanguinem, quam ab agnita et ea, quam hactenus
docuimus, ueritate recedere ex gratia Dei parati simus, de nostro officio
(30)suasimus Senatui, ut in hac causa Majestatem diuinam Caesareae Majestati
anteponeret,5 et sese quibus optime posset rationibus apud Caesaream
Majestatem excusaret, quod Interim recipere haud posset, atque rei exitum
Deo committeret, qui Ecclesiam mirabili consilio seruare ac defendere et
uult et potest. Neque dubitamus, quin nostro consilio, quod pium est, Senatus
(35)ac tota Ciuitas sit obtemperatura.
|| [66] Quia autem existimamus eum libellum ad Serenissimum regem Daniae,
Dominum nostrum clementissimum, eadem ratione missum esse, nec non

|| [966]

scimus Regiam Majestatem sine Vestrum Dignitatum consilio de rebus ad
religionem pertinentibus nihil statuere: ideoque summa cum diligentia
rogatas et admonitas uolumus Vestras Dignitates, ut attente et diligenter
(nam propter nimiam Sophisticam diligentem lectorem requirit) librum
(5)perlegatis, atque Regiae Maiestati omnes libri errores demonstretis, eique
auctores sitis, ne monstrosae et impiae doctrinae assentiatur, sed agnitam
atque receptam Euangelii ueritatem amare, retinere, conseruare atque
defendere pergat, nec non ad Caesaream Maiestatem uel a Vestris
dignitatibus, uel ab aliis ad omnes libri errores copiose responderi curet, id
(10)quod quoque facturi sumus, ut Caesarea Maiestas intelligat, nos non
contumaciter, sed pie, suae Maiestati in hac causa obedientiam negare, quam
in aliis omnibus rebus libentissime praestabimus.
Haec ne Vestris Dignitatibus celare possemus coegit commune periculum,
quod omnibus nobis, qui Christum amamus et eius gloriam pro nostrae
(15)conditionis ratione defendimus, impendet. Nam in eadem naui omnes
sumus.6 Petimus autem ut Vestrae Dignitates nostrum hoc officium in
meliorem || [67:] partem accipere uelint, ac, quamprimum commode fieri
poterit, suam de hoc toto negotio sententiam atque consilium ad nos
perscribere non grauentur.
(20)Quod super est, nos nostramque ecclesiam V. D. precibus et curae
commendamus. Nos Vestrae in nostris orationibus sedulo mentionem
facimus. Gratia Dei sit uobiscum. Amen. Ex Hamburgo A. 1548. die
diuorum Petri et Pauli.
Vest. Dignitatum
(25)obseruantissimi.
Johannes Aepinus, D.
et reliqui Pastores Ecclesiae Hamburgensis

Kommentar
1Dänische Bibliothec 5 (1744), 64–67.
2  Vgl. z. B. Jes 1,2–9.
3  Zu dem Wortspiel vgl. u. a. Pasquillus, unsere Ausgabe Nr. 14, S. 735f.
4  Vgl. DRTA.JR 18/2, 1866 (Nr. 204); Rabe, Entstehung des Augsburger Interims, 96 mit Anm.
274.
5  Vgl. Mt 22,21; Act 5,29.
6  Sprichwörtlich. Vgl. Mieder, Boot.
Seite drucken

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000234/anhang/brief3.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000234/tei-transcript.xsl