Text

Pasquillus (1548)
bearbeitet von Johannes Hund
[Inhaltsverzeichnis]

|| [735]

|| [A 1v:] PASQVILLVS.
ANNO XLVIII.

„Interim“: quae pars?
Aduerbium.
(5)Quid est aduerbium?
Est uerbum satanae coniunctum cum uerbo Dei ad decipiendas animas et sta-
biliendam idololatriam antichristi et confirmandam tyrannidem.1
Aduerbio quot accidunt?
Tria, scilicet: significatio, comparatio et figura.2 Significatio, ut dogmata ec-
(10)clesiastica sic pingas et ornes mendacij fuco, ut homines uenenum pro medi-
cina, mortem pro vita, iudicium pro salute, idololatriam pro cultu, in summa
diabolum ostendentem regna mundi pro Christo adorent et accipiant.
Secundum accidens aduerbij „interim“ est comparatio, quam uniuersus mun-
dus negligit, haeret enim in admiratione humanae potentiae, non uidet neque
(15)credit, quod pater uniuerso, qui praecipit mundo – „Hunc audite! Hic est
filius meus dilectus, in quo delector“3 – sedeat in coelis cum Filio et Spiritu
sancto dominus totius creaturae et rideat stultitiam regum et principum et
eosdem tandem compellaturus sit et in ira sua conturbaturus et disiecturus,4
ut quo se uertant, nesciant secundum beatae virginis dictum, cui quottidie fa-
(20)ciunt uota: „Deposuit potentes de sede.“5 Itaque „interim“ est aduerbium, sed
|| [A 2r:] in mundo non comparatur. Cum autem comparabitur, non compara-
tiuum nec superlatiuum habebit, sed iacebit in profundo inferni cum om-
nibus, qui eius authores fuerunt, qui igitur sapiunt ab aduerbio ad verbum se
conuertant.
(25)Tertium accidens aduerbij „interim“ est figura non simplex, sed composita
atque id multis modis. Conuenit enim cum verbo „interimo“, si spectas lite-
ras et sonum. Quod si uoluntates hominum spectes etiam conuenit, non enim,
ut pacetur Germania, hoc „interim“ nunc excogitatum est a monachis et epi-
scopis, sed ut occasio sit interimendorum piorum doctorum. Sed eorum, qui
(30)Spiritu Dei illuminati sunt, aliud iudicium est. Sentiunt enim magis con-

|| [736]
-
uenire cum uocabulo interitus animarum. Simplices grammatici ideo simpli-
citer affirmant hoc „interim“ esse compositae figurae, quia uere sit tanquam
chimaera aliqua. Constat enim ex mendacijs satanae, quae nonnunquam sen-
tentijs scripturae, item patrum authoritate, nonnunquam fucosis rationibus
(5)picta sunt. Sed haec iam satis, reliqua sequentur. Rogati enim sumus, ut to-
tum Donatum reuerendo patri Michaeli, suffraganeo Moguntino, et eius dis-
cipulis explicemus. Vos, qui Christum, Dei aeterni uerbum, amatis, incumba-
tis orationi pro ecclesia et malum „interim“ cauebitis. Deo enim magis quam
hominibus seruiendum est.6


(10)Lectori pio s[alutem].

Diabolum patrem mendacij et omnes eius discipulos iam inde ab initio mun-
di triplici acie filios Dei infestasse manifesta ui, deprauatione scripturae et
mendacio notum est. Nam id non solum tota scriptura, sed omnes historiae
mundi a primis parentibus ad || [A 2v:] haec usque tempora testantur. Post-
(15)quam enim perditus ille et malignus spiritus se a Deo damnatum et abiectum
uidet,7 facere non potest, quin summis uiribus annitatur et ipso Vertumno8
mutabilio, quin omnes formas se uertat, ut quamplurimos habeat socios suae
condemnationis et cruciatuum. Eam artem discipuli eius uel hoc ipso prae-
ceptore suo, cuius etiam nomen exhorrescimus, nocentiores, quia sub iucun-
(20)dis pietatis et fraternitatis nominibus laetale eorum uirus minus cognosci
potest, strenue imitantur nosque tanquam oues mactationis circumueniunt.
Circumuentos exuunt bonis, exutos agunt in exilium, exactos insatiabili,
incredibili et sanguinolento odio trucidant et mactant. Eorum enim conatibus
quis resistat? Gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum.9 Haec cum
(25)ita sese habeant neque quicquam separatum nobis ab omnibus sanctis accidat
aut accidere debeat, praesentia tempora minus nos conturbent, nec stationem
nostram ideo deseramus, quia tanto apparatu hostis Dei et sanctorum eius in
nos irruit. Sed potius laetemur et capita nostra attollamus. Appropinquat
enim redemptio nostra et quanto horribilius contra nos saeuit antiquus ser-
(30)pens10 et centimanus ille Briareus11 tanto certiores simus gloriosi aduentus

|| [737]

domini nostri Iesu Christi, qui centuplum retribuet super capita eorum, qui
nos iniusto et scelerato odio nunc persequuntur. Quamuis autem interea nos
subiectos esse cruci oportet, tamen spem firmam et fixam habeamus in Deo
contra omnes minas, scripturae deprauationes, dolos, mendacia, fucos. Ipse
(5)enim liberabit nos, ipse protector et adiutor noster in opportunitatibus est. In
ipso speret anima nostra, ab ipso pacem et ueram tranquillitatem petamus.
Cesset hic sapientia mundi, cedat mundi pax et tranquillitas, cedant opes,
potentia, florentes respublicae, quae ostenduntur nobis a filijs mundi, hoc est
satanae et satellitum eius,12 ut fiamus reprobi coram Deo. Salutem animae
(10)suae omnibus totius mun- || [A 3r:] di creaturis et ipsi mundo anteferre christi-
anus sciat eamque doctrinam sequatur et teneat. Subeat nobis mandatum
Christi: „Nolite cogitare, quia pacem uenerim mittere in terram. Non ueni
pacem mittere, sed gladium. Inimici hominis domestici eius. Tradet autem
frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filij in parentes et morte
(15)afficient eos et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Qui
autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit.“13 „Hic“ inquit, quasi
dicat: non alius, nisi perseuerans iste in cruce et afflictionibus. Salus illa nec
ad Turcas pertinet, qui ignorant Deum, nec ad antichristum et eius squamas,
impios episcopos, cardinales, suffraganeos, vicarios et id genus feces homi-
(20)num, pondera terrae, inimicos Dei et ecclesiae eius, qui fucatis titulis per
scelus ecclesiae nomen ad se rapiunt, reuera autem sunt acerrimi hostes
totius nominis christiani, quorum Deus uenter est,14 quorum cruces sunt
meretrices, cynaedi, crapulae, heluationes plus quam diabolica superbia et
fastus in totius mundi et saeculi huius delitijs, diuitijs et uoluptatibus, qui pro
(25)grege Dei15 pascunt greges meretricum, cynaedos, caballos, canes ad uenan-
dum, ad colludendum. Ecce, hoc est successorem esse Petri et Pauli, hoc est
pascere oues Christi, hoc est animam ponere pro ouibus.16
Sed estne aliquis hic μεγαφρονῶν, qui mihi sic dicat. Haeccine tu denuo
nobis obstrepis iam pridem decantata in omnibus compitis et triuijs? Bene
(30)habet, fateor. Cur ergo uos egregij homunciones, uos inflatae bullae, sapien-
tes, subtiles, argutuli acuminatissimis capitibus, cur inquam, cum ista calle-
atis, illa portenta et monstra hominum miseris uestris subditis fucata specie
obtrudi patimini? An nullus Deus est, qui nos nostraque facta respiciat et
iudicet? Vae, uae, uae, omnibus, non modo qui istam impietatem promouent,
(35)defendunt, stabiliunt, sed omnibus, quicunque aequis ocu- || [A 3v:] lis, auribus

|| [738]

aut mentibus denique ista percipiunt, qui sub fucatissimis obedientiae et tran-
quillitatis titulis diaboli iugum, quod „interim“ uocatur, in se et suos reci-
piunt. Christus non temere dixit: „qui non accipit crucem suam ac sequitur
me, non est me dignus.“17 Hoc omnes prophetae, apostoli et martyres
(5)fecerunt, hoc Christus ipse fecit. An tu misera et inquinata bulla, tibi aliquid
separatim ab his fieri postulas? Haec, haec, inquam, confirmare et erigere
nos eoque animo dicta Christi, quo ab ipso et apostolis tradita sunt, accipi et
ponderari, deberent. Haec sapientia magis deceret homines christianos quam
istae cum potentibus collusiones, quibus pacem et tranquillitatem huius
(10)mundi turpissime aucupantur. Quemadmodum res ipsa testatur, ne plura
dicam. Nec mihi quis hic obijciat dictum Catonis: „Sic ars deluditur arte.“18
Ne sibi tribuat quisque tantum artis, ut cum diabolo dolo et fraude certet.
Notum est enim, quid acciderit Philomelae contendenti contra accipitrem.19
Vt taceam, quod minime decet grauitatem et candorem nostrae gentis his
(15)uulpinis artibus niti. Quanque ubi nunc est uirtus? ubi candor? ubi robur
animi? O terque quaterque foelicem Germaniam, si exotica mercimonia nec
uidisset unque, nec molli uictu et uestitu exoticas mores inuexisset. Non haec
in contumeliam ullius gentis dico. Sed illos satis mirari non possum, qui nati
in Germania non solum effoeminatas gentes, sed nescio, quo diabolico impe-
(20)tu, ut quaeque est barbarissima gens, ita maxime barbariem illius imitantur in
habitu, uictu, motu corporis, perfidia, immanitate. Et tamen interea scelera-
tissimi bonorum omnium, religionis, patriae et propinquorum proditores
splendidissimis bonorum titulis nuncupari uolunt. Deus sanguinolentos ipso-
rum conatus aliquando retundat et reprimat et liberet nos ab omni malo. Cer-
(25)tum est eos, qui nunc tanque re bene gesta triumphant, suo tempore poenas
scelerum, perfidiae et proditionis suae daturos.
|| [A 4r:] Sed ut redeam unde digressus sum: nec nos Germanos nec ullam gen-
tem in terris artes uulpinae et diabolicae istae technae decent, quibus iam
multi adeo utuntur, ut atri an albi sint nemo ne sub sole quidem meridiano
(30)cognoscere possit. Christus dicit Matth. v: „Sit sermo uester est, est, non,
non.“20 Nos diuinis mandatis pulchra glossemata et interpretationes affingi-
mus, si tamen affingimus et non penitus ea ex omni memoria euellimus. Sed
glossemata ista et istos glossatores iudica­bit Deus iustus, fidelis et fortis.
Haec postfari uoluimus in pasquillum, qui facit analysin aduerbij „interim“,
(35)quod Christo et ipsius gregi sub falso pietatis titulo obtruditur. Fecimus

|| [739]

autem hoc magis acerbo dolore, amore et commiseratione erga oues Christi
quam iracundia aut maleuolentia erga ullos homines adducti. Nam minime
dubitamus, quin illud „interim“ secuturum sit longe pestilentius „postea“.
Summa totius „interim“ haec est: homines miserae et fragiles bullae diuinam
(5)authoritatem ad se trahunt adeoque supra ipsum Deum se collocant, ut ea,
quae Deus nobis acerrime sub poena aeternorum cruciatuum mandat, ab ipsis
authoritatem sumere debeant. Nec, nisi ipsi ea permiserint, seruanda esse
uideantur. Hoc est notabile illud vnd wol zu mercken. Secundo, quae Deus
prohibuit, ea nobis sub poena excommunicationis mandant ijdem illi egregij
(10)homines. Ecce, hoc est regem esse. Das heist sich hinauff gesetzt in den
bersten Himel vnd die hohe Maiestat als Gott selbst herunter geworffen
zum schemel unserer fsse.21 Also, was er verbeut, das wllen wir haben,
das sol man thun. Vnd was er befilcht vnd gebeut, das wllen wir feinen
Jnckerlein22 auß lauter gnaden „interim“, das ist ein zeitlang, so lang es
(15)vnserer liebe gefelt, nachlassen.23 Vnd wenn wirs nicht wolten nachlassen,
so musts nicht geschehen, wens Gott noch zehenmal gebotten hette. So, so,
all24 recht. Das heist πρὸς κέντρον λακτίζειν, widder den stachel lecken.25 Es
|| [A 4v:] wird dir aber bekommen, du schnes stoltz Junckerlein, wie dem
hunde das graß,26 vnd werstu noch so stoltz vnd mechtig, du wirst noch in
(20)Himel nicht fliegen, der Teuffel fr dich denn hinauff, welcher zuuor selbs
in abgrund der Hell gestossen ist. Sed quo uehor? Es ist die warheit. Et Veri-
tas est odiosa et a mendacio opprimitur, sed tandem resurget et dominabitur
in medio inimicorum suorum.27
Nos non interim, sed semper gratias agamus aeterno patri domini nostri Iesu
(25)Christi, qui istos diaboli fucos et mille technas nobis patefecit, et petamus, ut
cursum uitae nostrae ita dirigat et secundet, ut in suo uerbo et cognitione
domini nostri Iesu Christi perseueremus usque in finem, ut digni habeamur
in regno Dei, pro quo et patimur. Si tamen iustum est apud Deum retribuere
retributionem ijs, qui nos tribulant et nobis, qui tribulamur requiem cum
(30)omnibus sanctis in reuelatione domini Iesu de coelis cum angelis uirtutis eius
in flamma ignis dantis28 uindictam ijs, qui non nouerunt Deum et qui non
obediunt euangelio domini nostri Iesu Christi, qui poenas dabunt in interitu
aeternas a facie domini et a gloria uirtutis eius, cum uenerit glorificari in
sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt. Amen.

|| [740]

Quae de causa pro mea consuetudine breuiter simpliciterque dixi, ea confido
probata esse bonis omnibus. Quae non fori neque iudicali consuetudine et de
praesentium temporum statu et de hominum malitia locutus sum, ea, o piae
mentes, a uobis spero esse in bonam partem accepta, ab eo, qui iudicium
(5)exercet, certe scio.

Kommentar
1  Der Autor spielt an auf die Definition eines Adverbs durch Aelius Donatus, Ars grammatica. De
adverbio, in: CChr.CM 40D, 160,9–11: „Sciendum est, quod aduerbium compositum nomen est a
praepositione ‚ad‘ et a nomine ‚uerbum‘ et facit ‚aduerbium‘, eo quod uerbo coniungitur semper.“
2  Vgl. die Strukturierung des Abschnitts über das Adverb in „significatio“, „comparatio“ und
„figura“ bei Aelius Donatus, Ars grammatica. De significatione, in: CChr.CM 40D, 165,140–
167,209; Aelius Donatus, Ars grammatica. De conparatione, ebd. 167,210–168,237; Aelius
Donatus, Ars grammatica. De figura, ebd., 168,238–175,408.
3Mt 17,5.
4  Vgl. Ps 2,4f.
5Lk 1,52.
6  Vgl. Act 5,29.
7  Im Anschluss an VitAd 15; Jes 14,13 und Lk 10,18 entwickelte Origenes die bis zum Ausgang
des 4. Jahrhunderts zur kirchlichen Lehrmeinung gewordene Vorstellung, dass der Teufel ein
abtrünniger Engel Gottes sei, der möglichst viele Engel überredet habe, mit ihm zusammen von
Gott abzufallen. Sie seien daraufhin aus dem Himmel verbannt worden, fristeten ihr Dasein jetzt
als Satan und Dämonen auf der Erde und versuchten, möglichst viele Menschen auch zum Abfall
zu bewegen. Vgl. Origenes, De principiis. Praef. 6, in: PG 11, 119 (TzF 24, 92,12–94,17). Vgl.
auch Henry Ansgar Kelly, Art. Teufel V/3, in: TRE 33 (2002), 126–128.
8  Vertumnus ist ein ursprünglich etruskischer Gott, der nach Einreihung in das römische Pan-
theon etymologisch mit „vertere“ in Verbindung gebracht wurde und so als sich ständig wandeln-
der Gott galt. Vgl. Luciana Aigner-Foresti, Art. Vertumnus, in: NP 12/2 (2002), 101f.
9  Vgl. Röm 7,25a.
10  Vgl. Gen 3,15.
11  Briareus ist eine mythische Gestalt der römisch-griechischen Antike. Briareus war der Inbe-
griff des Riesigen und Ungewöhnlichen. Einzelne Berichte schreiben ihm 100 Arme und 50
Mägen zu. Vgl. Ernst Bernhard, Art. Briareus, in: ALGM 1/1 (19652), 818f.
12  Vgl. Mt 4,1–11 par.
14  Vgl. Röm 16,18.
15  Vgl. Joh 21,16f.
16  Vgl. Joh 10,28.
18  Ps.-Marcus Porcius Cato Censorius, Disticha I, 26, in: Disticha Catonis, 63.
19  Philomela war die Tochter des Königs Pandion I. von Athen und wurde dem Mythos nach von
Tereus, dem Mann ihrer Schwester Prokne, entehrt und der Zunge beraubt, damit sie das Ver-
brechen nicht anklagen konnte. Philomela verriet diese Untat jedoch ihrer Schwester mittels einer
Stickerei. Daraufhin von Tereus verfolgt, wurde sie in eine Nachtigall verwandelt. Vgl. Ovid,
Metamorphosen VI, 412–674, in: Metamorphosen, 308–326.
20Mt 5,37.
21  Vgl. Ps 110,1.
22  eingebildeten Laffen (ironisch). Vgl. Art. Jünkerlein, in: DWb 10, 2402.
23  gestatten. Vgl. Art. nachlassen 4.b.α), in: DWb 13, 86.
24  schon. Vgl. Art. all, in: DWb 1, 213f.
25  Vgl. Act 26,14.
26  „Einem bekommen wie dem Hund das Gras“, deutsches Sprichwort, in: TPMA V, 216 (Nr. 44–48).
27  Vgl. Ps 110,2.
28  Vgl. Hebr 1,7.
Seite drucken

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000234/pasquillus/text.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000234/tei-transcript.xsl