Disputatio grammatica ZV 14331
bearbeitet von Johannes Hund
[Inhaltsverzeichnis]

|| [365]
|| [A 2r:] „Tenet insanabile multos scribendi cacoethes“,1 quo morbo se etiam laborare ostendit amicus noster, qui nuper chartam edidit de verbis Luc. Act. 32 expressam Henricopoli3 sicut est adscriptum ad Guelphorum arcem, quae huc est allata eo ipso die, quo ante annum publice in hac academia theologiae doctor est renunciatus et veritati et collegio fidem iuratam dedit, obligatus eta huic et academiae atque his etiam terris et principi harum antea eo modo, quo scit.4 Sed hoc uno anno tribus scriptis5 contra existimationem et dignitatem nostram et quietem publicam editis demonstrauit se eorum, quae debet, minus meminisse et pertulimus primam etiam alteram iniuriam patienter et dissimulauimus iustissimum dolorem nostrum. Nunc cum tertium hoc facit non debemus eum male docere amplius patientia vel lentitudineb potius nostra idque non tam nostra quam rei ecclesiasticae et publicae caussa. Atque de primo et secundo scripto nihil dicimus in praesentia. De quibus tamen, si voluerit, explicabimus ei, quam fidem in illis praestiterit Deo et hominibus de hoc tantum tertio, quale sit, breuiter monebimus.6 Edita est in hac schola a collegio theologico superioribus mensibus pio et religioso studio atque necessarijs etiam de caussis catechesis doctrinae christianae, in qua repetitur explicatio capitum christianismi ijs omnino verbis, quae sunt in corpore doctrinae7 et nullis alijs, ut nihil sit in toto libello nostrum praeter operam colligendi et transcribendi atque contrahendi in breuius, quae alibi prolixe exponuntur.8 || [A 2v:] Hanc occasionem arripuit, in qua se exerceret maleuolentia, odium et πικρία aduersariorum vel hostium potius huius scholae et veritatis atque qui

|| [366]
etis publicae quorundam tam Flacianorum quam aliorum, quos huius nominis et factionis pudere incipit. Ex his igitur in eam catechesin nostram aliqui furioso impetu tanquam canes in saxa, quibus petuntur, cum latratu, aliqui etiam λαθροδηκταί irruerunt et alius hoc, alius aliud reprehendit, aliqui cum quid reprehenderent non reperirent suspectum tamen hoc et illud reddere interpretando conati sunt etiam de suis suspicionibus similes commouere alijs, ut sicut qui per vitra picta intuentur aliquid, idem videretur alijs quod ipsis. In quo tamen hoc bene cadit, quod ipsi se produnt, odio nostri et harum terrarum non veritatis studio ullo se facere, quicquid faciunt. Quae enim hactenus in libris corporis doctrinae inuadere ausi non sunt ea nunc, postquam nos transcripta inde edidimus, inuadere primum incipiunt, cum si pro falsis et pietati contrarijs habuissent, iam pridem illa in alijs damnare debuissent apparente adhuc τοῦ κόρυθος προσώπου. Atque ita simul, quid huius sit aut alterius, nouum aut vetus, orthodoxum aut haereticum, se neque agnoscere ostendunt, cum tamen iudicium sibi critici isti sumant de omnibus quasi censores quidam orbis terrarum, antiquitatis etiam piae et orthodoxae et martyrum Christi iniquissimi, ut erga nos eos tales esse minus sit nobis dolendum. Aliqui etiam ex accusatoribus illis furiosis compellati de ijs, quae in concionibus publicis aduersus nos declamarunt, negare ausi fuerunt priuatim ea, quorum tota concio aduersus ipsos testis est. Ita maledicentia illa ipsa se in hominibus leuissimis et vanissimis refutat et quid || [A 3r:] constantiae in alijs ab ipsis expectandum sit vnumquemque hoc modo docere possunt. Sed quid domestici et externi alij fecerint aut faciant nunc non agitur. In Selneccero autem, quomodo ψευδαδελφία nos exerceat, quaeri necesse habemus coacti ipsius culpa, cum de homine secus videamur meriti et parcere ei cuperemus, si per ipsum liceret. In Catechesi igitur nostra ponitur interrogatio et responsio quaedam his verbis:„Vbi extat confirmatio articuli de ascensione Christi ad coelos? Respond.Actorum primo describitur historia ascensionis: ‚Videntibus illis eleuatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum.‘9 Et Acto. 3. ‚Oportet Christum coelo capi vsque ad tempora restitutionis omnium.‘10 ‚Intelligatur autem ascensio, vt sonat litera et de corpore et corporali locatione. Ascensio fuit visibilis et corporalis, et semper ita scripsit tota antiquitas, Christum corporali locatione in aliquo loco esse, vbicunque vult, et ascensio corporalis facta est sursum.‘“11 Hunc locum arripuit D. Selnecceri censura atque ita et criminose et suspiciose aduersus haec disputat, ut iugulum petere videatur eorum, quibus fidem, dilectionem et venerationem se debere non ignorat. Totam quidem Saxoniam

|| [367]
inferiorem contra nos excitare dicitur colludens cum Flaciano tribuno vicino, quem classici huius socium habet vel magistrum etiam.12 Hoc enim nisi ageret, quae caussa ei afferetur edendi publice chartam contra nos cruentam? Cum, si quid minus ei probaretur in eo scripto, quod communiter a decano et collegio theologorum eius scholae, cui se debet, editum esse13 legit, quaerere prius et monere priuatim et conferre amanter et || [A 3v:] placide potuisset de eo, quo offenderetur, atque auertere periculum et labem a collegis et tentare an ad sanitatem reducere potuisset opera sua eos, quos errare crederet. Omnia enim experiri prius sapientem decet, inquit ille, quam pugnare incipiat praesertim ad suos et consortes fidei et ad domesticos quasi ciuile bellum commouere. Neque vero haec academia educauit ipsum ideo, vt infamaret eam neque illustrissimus princeps noster benignitatem suam in eum et ante contulit et nunc confert, vt sit, qui turbet quietem terris ipsius. Neque ei principi, qui operam ipsius hoc tempore conducit, gratam futuram confidimus hominis, ut lenissime dicamus, temeritatem, ubi de re docebitur. Quem principem ita nouimus erga ecclesias harum terrarum affectum atque ita pacis et quietis publicae amantem, vt si petiuisset Selneccerus, nequaquam grauatim eum huc sumptu etiam suo dimisisset ad monendum, cauendum, auertendum, ne quid res ecclesiastica detrimenti caperet.14 Etsi autem alij alijs de causis ad scribendum eum venire et patrocinandum caussae, quam suscepit, perhibent – πάντων γὰρ κακῶν ῥίζα ἐστὶ φιλαργυρία15 – fieri tamen potest, vt scientia etiam ψευδώνυμος inflans16 hunc necessarium nostrum eo impulerit, vt iudicium sibi sumat de omnibus et aduersus omnes etiam si ἄνω ποταμῶν ferantur fontes, vt est in prouerbio.17 Quo autem loco et tempore testari eum de sententia sua oportet et coram verba facere minus eum praesenti animo esse depraehenditur. Sed videamus breuiter, quid huius theologi censura inuadat.Corruptum, clamat, interpretando locum euangelistae „oportet Christum coelo capi“, cum sit in graeco ὅν δεῖ οὐρανὸν δέξασθαι18 et non ὑπ᾿ οὐρανοῦ δεχθῆναι, aut> ὅν δεῖ οὐ- || [A 4r:] ρανὸς δέξασθαι. Christus, ut coelum accipe

|| [368]
ret, oportuit et hunc non a coelo capi. Capi captiuitatem significare et loci inclusionem, qualem de Christo cogitare et coelo hunc captum esse dicere, profanum sit, rem ad Caluinismum tendere et Bezam ita esse interpretatum,19 cuius interpretationem, qui sequantur, eos etiam sententiae ipsius approbatores esse. Ideoque subesse sub hoc aliquid, de quo cautor ipse praeclarus ecclesias monere, ut caueant necesse habuerit.20 Metuit nimirum iste non κατὰ γνῶσιν ζηλωτὴς, nisi Christum hominem in coelum ascendisse et ibi esse neget et nisi vbiquitatis21 Eutychaeae22 astipulator fiat. Hoc igitur nisi faciat, metuit, ne eripiatur ecclesiae vera doctrina de coena domini et de praesentia vera filij Dei in ea coena, quam ipse instituit et communicatione vera corporis huius cum ijs, qui hac coena utuntur. Itaque articulum fidei de ascensione in coelum labefactare et, quantum in ipso est, euertere minus dubitat et Christum verum hominem esse negare et humanam naturam, quod exuerit, affirmare. Cumque sacramenta sigilla sint fidei23 et articulorum huius et ad hos confirmandos instituta et sacramenta fidei inseruiant, ipse hos conuellere molitur, ut superstitionem profanationem atque idolatriam pontificiam in sacramentis stabiliat. Neque vero illi transsubstantiatores tui, qui panem euanescere disputant, tam sunt profani, blasphemi aut incogitantes, ut propterea in hoc de ascensione Christi fidei articulo quicquam architectentur, sed propterea transsubstantiationem suam introducunt, ne hunc conuellere necesse habeant aut Eutychaeum quicquam admittant.De sacramento autem coenae dominicae in eadem catechesi, quam infamat censura tua, ecclesiarum nostrarum confessio plane et diserte est || [A 4v:] exposita, ut, cur tibi aut alijs suspiciones fingas et ὕπουλον sub his aut illis verbis nostris comminiscaris, causam nullam habeas. Tu vero planam confessionem nostram mittis et, ut existimamus, etiam approbas; non enim contradixisti huic hactenus et suspicionibus indulges obscuris loco alienis

|| [369]
simo nodum, ut dicitur, in scirpo quaerens.24 Vt tamen et quam intempestiua, minimeque necessaria sit commonefactio tua atque ieiunae etiam calumniae maleuolentia, demonstretur legentibus de verbo et sententia paucis tecum disseremus, ut hoc modo aliena, an orthodoxa sit interpretatio ea, quam inuadit charta tua, patefiat. Atque primum hoc testamur ad te et omnes, qui haec legent, nos nulla alia de causa quam quod in mentem haec veniret et non altera hac paraphrastica interpretatione vsos fuisse neque hac offendere quenquam aut quicquam callide agere voluisse sicut et cum ijs verbis nihil tale fieri potest. Atque ita in catechesi res tota proponitur et exponitur, ut offendere pium et bonum neminem ea verba possint, id, quod legentibus iudicandum permittimus. Quod si suspicari de tuis tuique similium suspicionibus talibus potuissemus omnino studuissemus eas auertere usurpatione eius interpretationis, quae tibi et tuis magis fuisset obuia, ne quid esset, quo quisquam offenderetur, cum quam simus in hac parte diligentes, vt pacem colamus cum omnibus, quantum veritas sinit, te minime lateat, qua de caussa et quas iniurias a te et alijs tacentes pertulerimus et hodie etiam feramus, similiter te testem laudare possumus.Sed ad grammaticam te reuocabimus, quam si non dedignaris, primum hoc negarec non potes, quidquid dicat aut moliatur charta tua, haec verba: || [B 1r:] ὅν δ῰ι οὐρανόν μεν δέξασθαι vtramque sententiam complecti ἀμφιβολογῶς. Id quod et charta tua metuere videtur, sicut et latinae versiones tuae omnes ambiguitatem eandem habent, vt quantum in verbis est, liceat δέξασθαι referre ad vtrumque, οὐρανὸν et Χριστὸν et Christus οὐρανὸν et οὐρανὸς Christum debeat δέξασθαι. De verbo autem δέξασθαι, an significationem et vsum huius, quantum ad praesentem locum opus est, intelligamus etiam de hoc d te ned pigeat cognoscere, quid didicerimus, vt iudicare possis. Omnino igitur tibi concedimus, hoc verbum ἐνεργητικῶς significare etiam παθητικῶς prolatum, et docent diserte grammatici haec quatuor verba, δέχομαι, θεῶμαι, λυτροῦμαι, ῥύομαι in passiua diathesi per omnia tempora significare ἐνεργητικῶς praeterquam in aoristis ἐδέχθη, ἐθεάθη, ἐλυτρώθη, ἐρρύσθη. Ita igitur in media multo magis actiue significant et est δεξάμενος ὁ λαβὼν etiam Herodoto (etsi λαβ῰ιν et δέχεσθαι, quomodo discriminent grammatici, non ignoramus) et δέχου τὸν ἄνδρα καὶ χώρα ἣ μὲν ἐδέξατο. Significat autem et accipere et occupare aliquid accipiendo, quod cum fit, id, quod occupat, capi etiam ab eo, quod occupat et quo excipitur oportet, vt cum dicitur διάκενα ἀγγεῖα posse δεξασθαί τε, vascula inania posse capere aliquid, quo repleantur atque occupentur. Ita venarum vasa in corpore, e quae sunt φλέβες,e δεξά

|| [370]
μενας vocauit Democritus,25 quod sanguinem capiant, et vehendum suscipiant, eoque occupentur et sunt ὑδάτων δοχεῖα aliquibus δεξάμεναι siue piscinae et colymbetrae, de quo tamen dubitant siue Nili et Euripi latinorum vel etiam canales et tubi. Suidas autem δεξαμενὴν θείαν mensam sacram interpretatur, quae res sacras capit et excipit: Εἰς τὴν θείαν δεξαμενὴν ἐκάθισεν.26 Secundum haec igitur neque hoc negamus simplicius esse magisque obuium, si verba spectentur, vt interpretemur ὅν δ῰ι οὐρανὸν δέξασθαι, „quem oportebat coelum || [B 1v:] occupare“, quod vt ἀμφίβολον tollatur fiet tale: „Oportebat, vt Christus coelum caperet et occuparet.“ Altera autem interpretatio, cum et ipsa insit in verbis et in sententia multo magis, quomodo si ambiguitatem omnem similiter excludere volumus, alia quam talis fieri potest: „Quem oportet coelo capi seu recipi?“Quae et sententiam euangelistae et Petri multo melius interpretatur, ideoque haec verba παθητικῶς περιέφρασεν ex graecis theologis Gregorius, cui propter excellentiam inter doctores ecclesiae et rerum diuinarum scientiam eximiam cognomentum fecit „theologi“ graeca ecclesia, cuius et ita te aliquando studiosum fuisse meminimus, vt non dubitares hunc explicandum suscipere aequalibus tuis, neque sane errasti iudicio, quando hoc fecisti et simile nunc etiam tibi optaremus. Huic igitur magistro tuo parcere debuisti, qui nostri temporis de sacramento controuersias non nouit et ne somniare quidem has potuit vir ὀρθοδοξότατος. Transsubstantiationem autem et vbiquitatem tuam, si viueret, execraretur et huius et Basilij aduersus te, discipulum talem, experireris vehementiam, quorum ζῆλος non fuit ἄζηλος, sed κατὰ γνῶσιν pro gloria Dei et religionis veritate. Quod si tam esses cognoscendi vetera quam scribendi tua studiosus (quae et tibi et rei ecclesiasticae fructuosior esset opera) meminisses, quid scribat in oratione secunda de Filio Dei, vt tamen in memoriam redeas, verba eius ibi sunt haec: δ῰ι γὰρ αὐτὸν (Χριστὸν) βασιλεύειν ἄχρι τοῦδε, καὶ ὑπ᾿ οὐρανοῦ δεχθῆναι, ἄχρι χρόνων ἀποκαταστάσεως καὶ τὴν ἐκ δεξίων καθέδραν ἔχειν, ἕως τῆς τῶν ἐχθρῶν ἐπικρατήσεως.27 Non dubitauit interpres etiam pontificius haec reddere, vt verba habent, oportuisse Christum a coelo capi, nihil metuens transsubstantiationi suorum, cum ne ibi capiatur aliquanto plus intersit rerum pontificiarum quam tuarum, quod pontificatus missa idola- || [B 2r:] trica hoc fundamento nitatur, quae sola res et

|| [371]
spes papatus omnes sustinet. An vero hic etiam magister tuus28 tibi de Caluinismo suspectus fieri incipit? Quem nos autorem habemus interpretationis eius, quam oppugnat charta tua non alium. Etsi et de nostrorum hominum operis honorificentius aliquanto sentimus quam illa ipsa charta tua, quos videndum tibi quomodo aequipares nedum superes ijs, quae tu in nouum testamentum moliri te profiteris minando, neque vero dubitamus, te de hac commonefactione nostra mirari, ex antiquitate pia et erudita, et graecis theologis esse, qui tam scribat tuis rationibus contraria, cum in charta tua audacissime scribas, omnium sanorum fidem et conscientiam huic versioni contradicere et nuper excogitatam vniuersae antiquitati ignotam esse et deprauare scripturae testimonia et malam esse et impiam etc.29 f Sed audimus, te hunc locum Gregorij flagitiosa audacia eludere, cui audaciae tuae respondebitur, ita vt meretur, si publicam feceris, priuata enunciari non decet. Magis tamen miraberis, si ostendamus tibi D. Lutherum eandem versionem aliquando secutum, vt mireris igitur vide testamentum latinum ipsius et reperies verba controuersiae tuae Lutherum interpretari secundum Gregorianam formulam his verbis: „oportuit Christum coelo suscipi“,30 ita non tantum antigregorianum, sed etiam antilutheranum te habebimus, quod tibi ad vulgus multo erit odiosius quam si vniuersae antiquitate opponas aut saltem nimis morosus et insolens habeberis, qui quod Lutherus ferre potuit, id in Gregorio et nobis execreris.fEtsi autem grammaticam tantum responsionem ad te instituimus in praesentia, cum res ipsa, de qua controuersia est, talibus chartis, qualis tua et haec nostra est non possit explicari, ne tamen autoritate tantum magistri tui aduer- || [B 2v:] sus te vtamur, considera etiam locum totum in actis et minus eris iniquus Gregorio et collegis tuis. Explicat ille et confirmat caput id, quo profitetur ecclesia in symbolo, Christum g de terris et a nobis, vt Lucas scribit, sublatum,g ascendisse in coelos et inde, id est e coelis, h quo ascendit,h non aliunde venturum esse seu reuersurum in terras ad iudicandum de viuis et mortuis31 sicut Christus ipse de se praedicit synedrio Iudaico: Ante igitur, quam e coelis in terras reuertatur, interea oportuit eum οὐρανὸν δέξασθαι32 id est et coelum occupare ascendendo in hoc et inferendo in hoc humanam naturam suam, quae ibi sedem habet – nam diuinitas neque coelo, neque terra includitur, cum sit infinita – et, quod consequens est, coelo capi seu

|| [372]
recipi, vt inde, quo ascendit ad nos reuertatur et descendat, quem locum autem humana natura Christi occupat, eo et capi ipsam oportet. Nam vt homo locum occupat ita locus capit hominem et sicut illud verba ita hoc sententiam euangelistae interpretatur. Et quod ibi Petrus dicit33 et docet magis explicat haec interpretatio. Dicit enim, in coelo eum esse et locum, quem ibi occupauit et qui ipsum accipit, tenere ἄχρι χρόνων ἀποκαταστάσεως πάντων et diserte quidem ἄχρι seu vsque ad id tempus. Tum enim coelo rursus efferet id, quod intulit, et quod iam in ipso coelum capit atque, vt sine ambiguitate dicamus, coelo capitur humanam scilicet naturam et ostendet hanc iterum terris sicut ipse de se praedicit et praecones angeli reuersurum eum ita vt ascenderit, vt hostes etiam eius videant, quem transfixerunt. Etsi autem in hac etiam vita coelis apertis vidit ibi filium hominis astantem ad dexteram Dei Stephanus.34 Ante tamen hoc tempus, quod in terras descensurus sit aut hoc, quod in coelum intulit, terris exhibiturus nusquam scribitur. Ne vero postquam in coelum ascendit nobiscum esse desineret. Spiritum san- || [B 3r:] ctum suum inde in terras eum misisse scribunt Ignatius et Tertullianus,35 vt hunc arrabonem haberemus et per hunc nobiscum esset vsque ad consummationem seculi id est ad tempus hoc reuersionis suae.Transsubstantiatores quidem sacrificuli idolatrae gloriantur, se posse Christum in terras reducere in missa sua quoties velint ideoque suum ordinem praestantiorem esse Maria virgine, quae semel tantum Christum in mundum intulerit et hi tamen sic etiam coelo eum se detrahere non audent affirmare ideoque eum ibi esse non negant et si eo ascendisse Christum negarent, se fidei articulum contra scripturam euertere intelligerent neque locum eis in ecclesia amplius concedi posse. Cauent igitur sibi cautores isti minus incaute quam tu tibi, etsii comminiscuntur aliquid inexplicabile et transsubstantiationem eiusmodi, quae ad ἀνυπόστατον aliquid recidit, cum sic tamen coelitus nouam substantiam creari aut transfundi fingant.36 Cum his vero dum facere tibi non libet, ne detractione aliqua opus sit aut in coelo corpus Christi quaerere necesse habeas humanam naturam Christi vbique esse fingis, quem in coelum ascendisse negare non audes, etsi re negas, quod verbis profiteris. Quod autem in coelum intulit, ideo eo intulit, vt ibi esset j et alicubi,j cum vbique esse non posset, ne quod est esse desineret, et vbique esse corporis proprietati est contrarium neque imbecillitas, sed proprietas corporis. Is autem Christus, quem colit ecclesia ipsius, verus Deus est

|| [373]
et verus homo et vere quidem vtrumque, quorum vtrum ei detrahatur, desinit esse σωτήριος. Sicut pie scribit is, quem tu non magni facis,37 martyr Christi Vigilius:38 „Hic homo in coelum ascendit, vt ibi sit, vbi et quaeri illum iubet apostolus. Nam quod vbique est nusquam est et ne in coelo quidem“ et inde dicit symbolum id est de coelo, quo ascendit et vbi iam est, venturus est seu reuersurus in terras. Sicut enim || [B 3v:] ascensione ei opus fuit, ut ibi esset, ubi non erat, ita, vt venire inde et reuerti possit, iam in coelis eum esse oportet et coelum occupare et, quod consequens est, coelo capi, quod occupauit. Quomodo enim reuertetur, qui iam adest? Et maiestas illa vestra, si iam eum praesentem facit, non habebit necesse, in terras reuerti sicut et in coelum ascensione non fuisset ei opus, si vbique atque ita tum etiam in coelo fuisset, cum tum etiam corpus circumferret glorificatum. Humana autem natura diuinam capere non potest et diuina, cum infinita sit, coelo etiam capi aut includi non potest, sed vbique est, vt psalmus etiam docet,39 cum sit infinita, etiamsi Patrem coelestem Christo docente et in coelo Deum esse dicimus et Spiritum Dei in terras demissum. Humana igitur infinita non est amplius humana et quod fuit esse desijt. Secundum vestra igitur – quid de Christo k a nobis sublatumk in coelum ascendit et quid iam de Christo in coelo est, quod inde in terras reuertatur? Sicut habet symbolum christianum.Atque vt vno verbo dicamus omnia: Nisi Christus est in coelo, nos non ibi erimus. Sicut enim, nisi e morte resurrexisset, nostra nulla esset a morte resurrectio. Ita et in coelum ascensio nulla, nisi ascendisset, neque πολίτευμα nostrum in coelo esse40 posset aliquod et vita ibi aeterna, nisi ipse morte sua hoc sibi peperisset, vt ingrederetur in hanc gloriam suam, qua rex fieret et caput populi sui et iam esset ipse in coelo et inde venturus nos secum eodem extolleret sicut scriptum est: „fecit nos sedere in coelestibus cum Christo.“41 „Nemo enim ascendit in coelum nisi Filius Dei qui descendit“42 et in coelum reuertendo ascendit et qui iam ibi est et ad nos secum eodem euehendos inde est in terras reuersurus atque oportet, hoc etiam modo eiusdem formae nos esse cum imagine Filij Dei, vt in coelum ascendamus et transferamur. Haec non sunt uerba humanae sapientiae. Etsi de re non in- || [B 4r:] stituimus disputationem in praesentia et aduersus eos, qui uero corpore Christum spoliant, et diuinitatem ei affingunt corporatam, corpus ei tribuendo Eutychaeum, quod sit vbique, et, quod consequens est, nullibi ideoque etiam corpus verum nullum.

|| [374]
Aduersus hos igitur confessionem suam edet schola nostra peculiari scripto, quod iam sub praelo est, quo simul tuae etiam chartae rationibus de hac re et testimonijs respondebitur.43 l Cur autem coelo inuides hanc gloriam, quod iam Christum habeat? Cum nubi te hanc permittere et concedere oporteat ei, de qua scribitur, quod Christum susceperit, Luc. 1. καὶ νεφέλη ὑπέλαβεν αὐτὸν,44 quae enim nubes eum suscepit ab eadem et susceptus et detentus fuit et oportebit te ferre, vt dicamus, de eo loco factum tum fuisse, vt Christus nube acciperetur, caperetur, susciperetur, nisi te vincere impudentia velis et historiam ascensionis euertere, etsi quid dicas, facias, aias, neges non videris videre nube obducta oculis tuis ea, quam poeta vetus obduci scribit ijs, qui Deum iratum habent, ἐν εἰδῶσι μηδὲν ὧν ἁμαρτάνουσι,45 si vides tamen, tanto grauius iudicium tibi accersis.l Sicut autem res et sententia ita notae etiam rerum verba interpretationi et paraphrasi ei, quam Gregorius vsurpat et nos secuti sumus, minime repugnant. Is enim Christus, qui m e terris καὶ ἀφ᾿ ὑμῶν sublatus,m in coelum ascendit n ἀναληφθείς εἰς τὸν οὐρανὸνn et vt verus homo coelum occupat, coelo etiam capitur et continetur et de quo fieri oportuit, vt coelum occuparet, is etiam oportet, vt coelo capiatur seu recipiatur et coelum sit huius δοχεῖον seu δεξάμενον. Ante etiam, quam in terras de coelo reuertatur, coelum, vt prius occupet et interea eum hoc capi seu recipi oportet ἄχρι χρόνων ἀποκαταστάσεως, vt diximus tantum enim de his rebus scriptura nos docet et secundum hanc ita de his verba nos || [B 4v:] facere oportet, non aliter, quod idem nobiscum dicunt omnes illi, quorum testimonia aduersus nos admodum incogitanter adducit charta tua.46 Si enim Christus non est tropice aut allegorice in coelo, sed re uera, si coelum suscipit, excipit, occupat re vera etiam re et veritate coelo eum capi oportet. Capi autem, cum Christum coelo dicimus, latine loquimur non carcere detineri districtum eum et alligatum ibi significantes, sed quod locus ille eum capiat, cum in coelum

|| [375]
e terris ascenderit et inde sit in terras reuersurus sicut cum dicimus vna in domo capi familiam, quae libera est, et similia. Audimus enim, vos homines suaues et facetos in peruersa interpretatione verbi huius risum captare non valde ridiculum ad nos exagitandos.Ex his omnibus statuere iam tibi in promptu est, quid illa Gregoriana interpretatio, qua nos vsi sumus et quam inclementissime ἀναθεματίζει charta tua prae altera praestet. Explicat sententiam euangelistae et apostoli multo quam altera euidentius, Eutychaeorum blasphemias refutat, Christum verum hominem esse demonstrat et vere in coelos ascendisse et vere eum ibi esse et degere, vt inde ad nos eodem euehendos reuertatur et caetera. Qualis cum sit oramus te, vt cum bona gratia tua hac vti nobis liceat aut, si hoc non potes largiri, ne reprehendas saltem, quod factum est a nobis animo simplice, qui neminem offendere voluimus, sicut nos etiam non reprehendimus eam, qua tu vteris, cum sit orthodoxa vtraque. Si tamen omnino te offendit Gregoriana interpretatio, quietis publicae caussa non vtemur ea amplius, dum modo de re nulla sit inter nos controuersia et hoc modo te habeamus aequiorem nobis et rebus nostris, cum per se etiam λογομαχίαι in ecclesia turbare non debeant.Quae tamen in disputationem de interpretatione verborum Lucae tuam infers aliena sunt omnia || [C 1r:] quaedam auto fidei christianae aut symbolis huius, vt uides, contraria. Quod restat igitur pro affectione erga te optima nostra, qua te secus merentem complectimur, oramus te, in primis propter veritatem christianam et ecclesiae quietem atque per tuam etiam salutem et dignitatem, te et oramus et hortamur, ne attentes neque conuellas ea, quae sunt in symbolis nostris christianis de ascensione Christi in coelum et reuersione huius inde et non aliunde in terras. Neque enim te facere hoc feret ecclesia, cum omnium orthodoxorum et semper fuerit et nunc etiam hac de re sit μία καρδία καὶ ψυχὴ μία et de sacramentis, ne sic disseras, vt articulos fidei euertas, cum per haec fides stabiliatur et confirmetur. Nostra autem de venerabili sacramento coenae domini doctrina et confessio ante oculos est et in manibus omnium, qua vna et eadem vtuntur harum terrarum ecclesiae iam inde ab initio instauratae veritatis euangelicae, quae et in catechesi nostra ijsdem verbis, quae praeceptores nostri nobis praescripserunt, repetita est, a qua et non sumus, Deo iuuante, recessuri. Pone suspiciones, quae peccatum habent, quas et caritas christiana non vsurpat neque admittit, et cum domum habeas noli habitare in alterius corde aut capite sicut ille dicit in comoedia.47 Neque sumas tibi, vt, quo consilio hoc aut illud hic aut iste faciat aut dicat, pronuncies atque ita de suspicionibus tuis insimulationes ne texas et in uulgus spargas contra caput et vitam innocentissimorum hominum et amicorum tuorum et multarum regionum quietem et salutem. Quod tibi non est obuium aut expeditum, ne statim reprehende, abijce, damna in alijs. Dies enim diem do

|| [376]
cet. Haec omnia Flacianorum sunt, a quibus te alienum esse ostendisti hactenus, nisi contagio tibi horum nocuit χρονίῳ ὄντι ἐν βαρβάροις. Et quod contestationes inculcatae tuae praefantur et || [C 1v:] interfantur id moribus et vita exprime atque repraesenta, ne sint contrariae ijs, quae facis. Caetera alias.Nunc chartam tuam cum hoc auctario et minime quidem facetam tamen cum corona tibi remittimus. Nostram autem catechesin prodesse cupimus ecclesiae orthodoxae et, vt confidimus, iam praestat hoc et praestabit deinceps. Quod nisi fiat nos ipsi sponte nostra hanc abolebimus, neque dum a te aut alijs hoc facere admoneamur rem differemus. Sumus enim salutis et quietis publicae non minus quam tu studiosi vel aliquanto etiam magis. Gratulari tamen nobis possumus, si ita est scripta, vt iniquissima censura maleuolentissimorum hominum nihil reperiat aliud ad reprehendum, quam quod notat charta tua, cui bibliopolae nostri gratiam confitentur et debent omnino. Notatione enim tua effectum est, vt omnia exempla distraherentur, quod vt sit, vnusquisque, qualis illa liber esset, de quo controuersia extitisset, cognoscere vellet atque ita in plurum manus ille veniret hoc, vt gloriae Dei et veritatis propagationi seruiat iterum optamus, atque, vt fiat, Deum oramus per Christum dominum nostrum. Postremo, cum bellum denuncies amicis et inimicis (vtrosque enim nominat charta tua), vide, ne irrites aduersus te eos, qui immaturis scriptoribus leoninam detrahere possunt et solent, quod tuae etiam existimationis caussa, quae nostram simul complectitur, accidere tibi nollemus et te legendo quam scribendo occupari nunc etiam rectius esse existimamus. Tutius autem tibi esse tua sponte intelligis etiam de nostro exemplo. Neque te fugit, quae quis facit alteri idem ab alijs ei expectandum esse, cum quanto autem periculo nostro sine vlla caussa et nos et scripta nostra ad omnes infamaris scholamque nostram ad plurimos suspectam feceris, literis etiam eorum discimus, qui ad suos huc scribunt ita vehementer, vt hac de caussa auocaturos || [C 2r:] etiam eos se minentur, nisi rem aliter se habere didicerint. Et sunt, qui dicant, te et tui similibus autoribus hoc agi, vt decreta fiant vel etiam iam facta sint, ne ex illis locis Saxoniae vestrae libros suos quisquam in academiam nostram mittat. Quod etsi Deo permittimus, nos tamen etiam in quam necessitatem scribendi a te conijciamur vides, qui nimirum vulgus quoque docere necesse habebimus, quomodo nobiscum egeris, nisi per te hoc auertatur, de quo et quod facturus sis atque ad sanitatem reduci te passurus nondum desperauimus. In qua spe nostra et in praesentia sibi temperauit haec responsio nostra et differuntur a nobis reliqua. Vbiquitatem autem Eutychaeam a collegio antecessorum nostrorum iam pridem damnatam esse.48 Si ignoras, emissarius huius, tuus necessarius, te docere poterit.

|| [377]
Quoniam autem commodum accidit, ut haec scriptio in id tempus incideret, quo publicum scriptum academiae de hac re editum est, huic responsioni nostrae adiungi curauimus, quae die pentecostes christianae rector scholae nostrae proposuit, quod vt de re etiam aliquid breuiter et non de verbis solis ad te scribatur legere te cupimus, ut iudices, an analogiae fidei et formulis ijs, quibus ecclesia Christi ab initio, id est, iam inde ab eo tempore, quo Christus in coelum sublatus est – his igitur, an nostra doctrina aut vestra sit consentanea.

|| [C 2v:] Rector academiae VVitebergensis49

Anni sunt 3079 a prima veteris testamenti Pentecoste, quando in monte Sinai lex promulgata est ὑπὸ λόγου διὰ Μώσεως,50 a prima vero nouis testamenti pentecoste 1537, quando Christus post ascensionem occupato in coelis regno et sacerdotio Spiritum sanctum visibile specie effudit in apostolos.51 Has quasi primitias visibiles regni et sacerdotij Christi, de quibus ipse testatus erat: „Nisi inero ad Patrem, Spiritus paracletus non veniet ad vos“,52 grata memoria laeti celebrantes, gratias agamus summo pontifici et mediatori nostro, quod voce et ministerio euangelij colligit sibi aeternam haereditatem in genere humano et sanctificat eam Spiritu sancto, tandem resuscitatam a mortuis donaturus vita, luce, iusticia et laetitia aeterna. Complectamur autem pia meditatione totam de ascensione Christi ad coelos de glorificatione et exaltatione humanae naturae in Christo et de regno eius spirituali doctrinam traditam ab apostolis et totius antiquitatis consensu religiosa cura et fide conseruatam:Dominus noster Iesus Christus post dulcem quadraginta dierum consuetudinem et commonefactiones varias ac necessarias inter familiaria colloquia cum Maria matre apostolis et vniuerso eius temporis ecclesiae coetu hac multitudine spectante, sed comitante magno agmine resuscitatorum hominum, euectus est ex hoc mundo visibili in coelum ad vitam, gloriam et regnum coeleste ac translatus est visibiliter locatione corporali in coelum, sed ita, vt sit ad dextram Dei Patris hoc est, vt exaltatus in regno et sacerdotio teneat omnipotentem gubernationem vna cum aeterno Patre, ad quem post vniuersale iudicium adducet vniuersam ecclesiam electorum. Voluit autem petere coelum inspectantibus multis. Primum, vt his testimonijs confirmata ecclesia certo statuere posset, eum non euanuisse aut non esse amissum vt spectrum, sed illam ipsam naturam humanam assumptam ex virgine et resuscitatam, eum euexisse in coelum ad dextram Patris, vbi ipse caput E- || [C 3r:]

|| [378]
lectorum monstrat beatis Patrem in clara luce et immediate. Deinde isto visibili triumpho voluit eximere apostolis somnium de regno terreno et testificari de regno suo coelesti ac spirituali, cuius incoatio fit in hac vita secundum doctrinam euangelij. Non extincta, nec amissa, nec mutata est glorificatione substantia humanae naturae ex virgine nec proprietates, quae sunt essentiae, exuit, sed corpus factum est ex infirmo, passibili et mortali impassibile, immortale, agile, lucidum, leue et accessit ingens et ineffabilis gloria, conspectus essentiae diuinae, praerogatiua donorum οὐ κατὰ μετρὸν superans dona omnium creaturarum regnum et sacerdotium, ita vt haec persona, quae est Deus et homo, exaltata in regno et sacerdotio supra omnes creaturas sit deinceps secundum vtraque naturam gloriosum caput ecclesiae perficiens omnia in omnibus electis. Haec discernunt inter gorificationem Christi et aliorum electorum. Etiam alij beati sunt sursum, fruuntur in aeterna luce laeto conspectu diuinitatis, sed Christus est sursum ad dextram Dei, collocatus est in arcanam lucem et laetitiam inaccessibilem creaturis, vt regnet aequali potentia cum Patre. Ideo non dicitur tantum glorificatus, sed etiam exaltatus. Ac antecellit natura humana Christi in gradu gloriae, lucis, potentiae beatudinis et laetitiae omnibus creaturis, eo ipso, quod haec massa, quam assumtam ex vtero virginis53 euexit in coelum, verissime est socia victoriae, qua caput serpentis conteritur, quod in arcana luce inaccessibili creaturis conspicit essentiam Dei, quod exaltata est ad regnum et sacerdotium aeternum. Est enim caput ecclesiae secundum vtramque naturam, colligit assidue ecclesiam, protegit, seruat, liberat, saluat eam, depellit diabolos et horum organa, assidue intercedit pro ecclesia, sicut Paulus inquit: „Semper viuens, vt semper interpellet pro eis.“54 Et Nazianzenus ait: πρεσβεύει ὡς ἄνθροπος ἔτι καὶ νῦν ὑπὲρ τῆς ἐμῆς σωτηρίας55 et multa potenter agit, quae capiti conueniant. Item quod vna λατρείᾳ inuocatur et colitur hic dominus noster Iesus Christus Deus et homo, quod adoratur ab angelis etc. Denique quod excellentia donorum superat dona omnium beatorum et quod iudicat mundum. Ac de donis testatur Christus ipse, ὃν γὰρ ἀπέστειλεν ὁ θεὸς, τὰ ῥήματα τοῦ || [C 3v:] θεοῦ λαλεῖ, οὐ γὰρ ἐκ μέτρου δίδωσιν ὁ θεὸς τὸ πνεῦμα.56 De donis beatorum Paulus ait ad Ephesios: Ἑνὶ δὲ ἑκάστῳ ἡμῶν ἐδόθη ἡ χάρις κατὰ τὸ μέτρον τῆς δωρεᾶς τοῦ Χριστοῦ.57

|| [379]
Est autem caput ecclesiae efficacia perfectione, merito et ordine. Efficacia quidem, quia haec persona proprie missa est, vt immediate per eam colligatur ecclesia. Haec persona ab initio profert euangelium, adest ecclesiae, seruat ministerium et immediate protegit electos contra omnes furores diaboli. Praeterea haec persona immediate efficax est in credentibus, docet, sustentat et viuificat sua membra, accendit fidem et consolationem. De hac loquitur cum inquit: „Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra“;58 potestas scilicet colligendi, sanctificandi, potenter protegendi et gloriose liberandi ecclesiam et iudicandi vniuersum genus humanum. Et Paulus inquit: „Ipse est caput ecclesiae omnia in omnibus perficiens“59 et de defensione, quae propria est regni aeterni, testatur Christus: „Nemo rapiet oues meas ex manibus meis.“60 Etsi autem haec efficacia est capitis secundum diuinam naturam, tamen beneficium est totius personae sicut reparatio generis humani opus est totius personae qualibet natura agente et conferente, quod suum est, et multa fiunt ministerio natura assumtae, ex quibus vna fit actio, quae θεανδρικὴ vocatur, vt in homine cor fons vitae transfundit vitam in omnia membra corporis, eaque spiritu ex se emisso, sibi copulat, vt omnia viuant vita communi: Ita λόγος ἀπαύγασμα aeterni Patris61 hauriens vitam ab aeterno Patre, viuificat et suam massam in virgine assumptam et ex eadem massa sua similem Spiritum emittit in credentes fide sibi insertos,62 vt in illis accendatur similis lux iusticia et vita conformis Deo. Nec ideo confunditur distinctio inter creatorem et creaturam. Nec fit confusio naturarum aut proprietatum naturae vtriusque commixtio.63 Nec discrimen tollitur inter statum incoationis et consummationis. Perfectione Christus est caput ecclesiae, quia est natura Deus et quia natura humana assumta superat sapientia, potentia et iusticia omnes creatures. Merito, quia Christus Deus et homo est λύτρον generis humani64 et perfectissima oboedientia sua generi humano redemto a peccato, morte et ira Dei || [C 4r:] et liberato a potestate diaboli restituit iusticiam et vitam aeternam. Ordine denique, quia ista persona primo missa est ad ecclesiam et est

|| [380]
praecipua cum propter naturam diuinam ὁμοούσιον καὶ συναΐδιον τῷ πατρὶ65 tum propter excellentiam naturae assumtae, quae dignitate antecellit angelis et omnibus alijs creaturis.Hanc doctrinam amplexa et professa est orthodoxa ecclesia omnium temporum, hanc opponamus non solum sophisticae et praestigijs renouantium Eutychetis, Acephalorum, Monophysitarum et Monotheletarum, sed tetriores alios Sabellij, Samosateni, Arij66 et Nestorij67 furores iam olim ecclesiae iudicio condemnatos et retineamus ac credamus verba symboli, sicut sonant sine allegoria. Nec glorificatio nec exaltatio detraxit humanae naturae in Christo substantiales proprietates.68 Nec idiomata propria diuinae naturae sunt effusa in naturam humanam, cum essentiales proprietates Dei nihil differant ab essentia diuina communi trium personarum, sed facta est ἕνωσις ὑποστατικὴ οὐσιώδης καὶ ἀχώριστος καὶ ἀδιάσπαστος, in qua natura quaelibet retinuit suas proprietates citra confunsionem. Et oportet in aeternum retineri discrimen inter creatorem et creaturam, inter infinitum et finitum, inter essentiam diuinam ac huius proprietates essentiales, quae ab essentia non differunt interque χαρακτηριστικὰ ἰδιώματα personarum et inter dona diuina communicata humanae naturae assumtae non a Patre, nec a Spiritu sancto, sed a solo Filio, denique inter ea, quae sunt in Christo propria naturae vtrique et quae sunt officij ac mediatoris. Nec hoc discrimine diuellitur ἡ τῶν φύσεων ἄρρητος ἕνωσις. Diuina natura Christi est infinita, humana finita et circumscripta, diuina est genita ex essentia Patris ab aeterno et est ὁμοούσιος Patri, humanam assumsit λόγος in vtero virginis Mariae. Id sensisse totam antiquitatem graecam et latinam autorum, qui extant consentientia testimonia, ostendunt, quorum ex graeca antiquitate plurima et maxime ἀξιόπιστα repetiuit et conseruauit Theodoretus, qui expressis verbis dicit: τὸ δεσποτικὸν σῶμα ἄφθαρτον μεν ἀνέστη καὶ τῇ θείᾳ δόξῃ δεδοξασμένον, σῶμα δὲ ὁμῶς ἐστι, τὴν προτέραν ἔχον περιγραφήν.69 Ac primi architecti harum noua

|| [381]
rum praestigiarum, sicut euidenter demonstrant ipsorum scripta,70 || [C 4v:] plane hoc quaesiuerunt, vt Christo tribueretur natura, verbo quidem diuina, sed reipsa nec ὁμοούσιος nec συναΐδιος τῷ πατρὶ, sed essentiae inaequalis et colligata corpori vel confusa potius cum corpore, sic vt humana sit in diuinam vel conuersa, vel absorpta et ornata tantum quibusdam donis et praerogatiuis diuinis iuxta Arij et Eutychetis dogmata inter se confusa. Eo enim tendunt illae sophisticae confusiones naturarum, proprietatum et actionum contra expressa testimonia scripturae et grauissima ecclesiae recte sentientis iudicia.Hos furores tam tetros et blasphemos, quos immani odio huius scholae et atroci ausu renouare non verentur partim Flaciani, partim alij, qui quanquam Flaciani esse nolunt, cum illis tamen colludunt et hoc certamen suum faciunt, fugiamus et execremur, nec dubitemus, Deum permisisse iusto iudicio, vt in hunc angularem lapidem impingerent et omnium veterum haereticorum exemplo eliso cerebro hoc modo poenas darent turbatae concordiae in ecclesia, immanium odiorum et iniustarum calumnarium et vt occultati diu insidiose conatus ipsorum in conuellenda et euertenda doctrina recte tradita patefierent. Itaque nos talium etiam furorum tristibus exemplis commonefacti toto pectore reiectis fanaticis et blasphemis deliramentis omnibus, alloquamur in inuocatione mediatorem exaltatum ad dextram aeterni Patris, verum Deum et verum hominem ac petamus, vt in nos effundat de suo Spiritu, qui in ipsius glorificata massa humana fulget et vt per hunc creet in nobis hominem nouum factum ad similitudinem Dei in iusticia et sanctitate vera et nos cum ipso Filio et aeterno Patre copulet ad veram et aeternam vitam iuxta dulcissimas promissiones: „Quanto magis dabit Pater vester coelestis Spiritum sanctum petentibus.“71 Item: „Effundam super domum Dauid spiritum gratiae et precum.“72 Effunditur autem Spiritus sanctus per ministerium verbi et scramentorum. Quare de ministerio eclesiae et reuerenter, vt sentiatis et more atque instituto veteri, vt animi reuerentiam externa etiam significatione hodie ostendatis offerentes munera vestra ad aram praecipimus. P. P. III. Iunij in festo Pentecostes Anni Iesu Christi 1571.

Textapparat
a est: A.
b lenitudine: A.
c negari: A.
d d-d ne te: A.
e e-e Nicht in A.
f f-f Nicht in A.
g g-g Nicht in A.
h h-h Nicht in A.
i et: A.
j j-j Nicht in A.
k k-k Nicht in A.
l l-l Nicht in A.
m m-m Nicht in A.
n n-n Nicht in A.
o autem: A.

Kommentar
1 Sprichwörtlich gewordenes Zitat aus Juvenal, Satire 7, 51f. Vgl. Juvenal, Satiren, hg. v. Joachim Adamietz, München 1993 (Sammlung Tusculum), 150f.
3Rudinger bezieht sich auf Selneckers „Commonefactio“. Zur Datierung vgl. ebd., A 8r: „VVolfferbyti, Calendis Maij, ANNO M.D.LXXI.“, unsere Ausgabe, Nr. 4: Commonefactio (1571), 317.
4Selnecker wurde am 11. Mai 1570 zusammen mit den Wittenberger Professoren Heinrich Moller, Friedrich Widebram, Christoph Pezel, Caspar Cruciger d.J. und Johannes Bugenhagen d.J. zum Doktor der Theologie promoviert. Vgl. Foerstemann, Liber Decanorum, 54.
6 Die „Disputatio grammatica“ setzt sich inhaltlich mit der am 1. Mai 1571 erschienenen „Commonefactio“ Selneckers auseinander, die jedoch den zweiten der drei erwähnten Drucke darstellt. Das „Kurtze Bekenntnis“ erschien zwei Tage später, also am 3. Mai 1571. Zur Datierung vgl. Mager, Konkordienformel, 135.
7 Zu den Schriften, die das Corpus doctrinae Philippicum enthielt, vgl. die Historische Einleitung, 7, Anm. 14.
8 Der „Wittenberger Katechismus“ verstand sich selbst als Zusammenstellung von Zitaten aus dem Corpus Doctrinae. Vgl. den Titeltext: „Contexta ex Corpore Doctrinae Christianae“, unsere Ausgabe, Nr. 2: Wittenberger Katechismus (1571), 76.
11 Philipp Melanchthon, Enarratio epistulae Pauli ad Colossenses (1559), in: CR 15, 1271.
12 Gemeint ist der Braunschweiger Theologe Martin Chemnitz.
13 Vgl. die Angaben unter dem Vorwort des „Wittenberger Katechismus“: „Decanus, Senior, et Doctores Theologicae facultatis in Academia Vvitebergensi.“, A 8v, unsere Ausgabe, Nr. 2: Wittenberger Katechismus (1571), 102.
14 Vgl. das „senatus-consultum ultimum“, das spätrepublikanische Notstandsrecht der römischen Republik, das die jeweiligen Konsuln bevollmächtigte, durch exekutive Gewaltmaßnahmen wie Truppenaushebungen unabhängig von der Volksversammlung und dem Senat, Hinrichtungen römischer Bürger ohne Gerichtsurteil oder Anwendung öffentlicher Gewalt ad hoc Schaden vom Gemeinwesen abzuwenden. Vgl. Cicero, Orationes in Catilinam I, 4, in: Marcus Tullius Cicero, Die catilinarischen Reden: lateinisch/deutsch, hg. v. Manfred Fuhrmann, Düsseldorf/Zürich 1998 (Tusculum Studienausgaben), 10.
16 Vgl. I Kor 4,6.
17 Vgl. Adagium 215 „Sursum versus sacrorum fluminum feruntur fontes.“, Opera Omnia Desiderii Erasmi Roterodami, II-1, Adagiorum chilias prima, Amsterdam u.a. 1993, 328f.
19 Der Genfer Theologe Theodor Beza hatte 1565 in seinem Kommentar zum Neuen Testament Act 3,21 passivisch übersetzt: „oportet Christum coelo capi“. Vgl. Theodor Beza, IESV CHRISTI D.N. Nouum testamentum, siue Nouum foedus. Cuius Graeco textui respondent interpretationes duae: vna, vetus: altera, noua, Theodori Bezae, diligenter ab eo recognita. […], Genf 1565, 18. 1567 bestätigte er diese Übersetzung in einem weiteren Schriftkommentar. Vgl. Ders., IESV CHRISTI D. N. Nouum testamentum, Gr. et Lat. Theodoro Beza interprete. […], Genf 1567, 183.
20 Vgl. Selnecker, „Commonefactio“, A 1v–2r, unsere Ausgabe, Nr. 4: Commonefactio (1571), 311.
21 „Vbiquitas“ ist die gegnerische Bezeichnung für die Lehre von der Allgegenwart Christi nach seiner göttlichen und menschlichen Natur, wie sie z.B. von Johannes Brenz aus der realen Mitteilung der göttlichen Eigenschaften an Christi Menschheit (Communicatio Idiomatum realis) abgeleitet wurde. Von den Württemberger Theologen wurde diese Bezeichnung als ein „heßlich, feindselig Vocabulum“ abgelehnt (Hutter, Concordia concors, 65).
22 Vgl. unsere Ausgabe, Nr. 1 Propositiones (1570), 37, Anm. 55.
23Rudinger nimmt in seiner Bestimmung der Sakramente als „sigilla fidei“ einen Gedanken Melanchthons auf. Vgl.Philipp Melanchthon, Loci praecipui theologici (1559), in: CR 21, 847 (MWA 2/2, 498,10–13).
24 Sprichwörtlich: „quaerere in scirpo nodum“, vgl. z.B. Plautus, Menaechmi 247; Titus Maccius Plautus, Komödien, hg. v. Alfred Klotz, München 1948 (Sammlung Tusculum), 34.
25 Vgl. Demokrit, Fragment B. 135: δεξαμεναί: ὑδάτων δοχεῖα, καὶ ἐν τῷ σώματι φλέβες, in: Hermann Diels, Die Fragmente der Vorsokratiker. Band 2, ed. Walther Kranz, Zürich 19726, 169,14.
26Ada Adler (Hg.), Suidae Lexicon. Pars II. Δ–Θ, Lexicographi Graeci 1, Sammlung wissenschaftlicher Commentare, Stuttgart 1967, 21: Δεξαμενή·εἰς τὸ ἱερὸν τῆς Σοφίας ἥκων ἐς αὐτήν που τὴν θείαν δεξαμενὴν ἐξαπιναίως ἐκάθισεν. ἀλλὰ κἀνθένδε ἀφέλκειν αὐτὴν ἴσχυσε. τουτέστιν ἡ τράπεζα ἡ τὰ θεῖα δεξομένη.
27 Vgl. Gregor von Nazianz, Oratio XXX. Theologica quarta. De Filio 4, in: PG 36, 108 (FC 22, 226,22–228,2). Die Stellenangabe „in oratione secunda de Filio Dei“ richtet sich nach der zeitgenössischen Ausgabe ΓΡΕΓΟΡΙΟΥ ΤΟΥ ΝΑΖΙΑΝΖΗΝΟΥ ΤΟΥ ΘΕΟΛΟΓΟΥ ΑΠΑΝτα, τὰ μέχρι νῦν μὲν εὑρισκόμενα […], Basel 1550 (VD 16 G 3019).
28 Gemeint ist der Braunschweiger Theologe Martin Chemnitz.
29 Vgl. Selnecker, „Commonefactio“, A 3r, unsere Ausgabe, Nr. 4: Commonefactio (1571), S. 312f.
30 Vgl. die Wittenberger Vulgata-Revision von 1529. Vgl. WA.DB 5, 728: „et miserit eum qui praedicatus est vobis Ihesum Christum, quem oportebat coelo suscipi donec restituantur omnia.“ (Novum testamentum. Vuittembergae recognitum. 1529).
31 Vgl. Act 1,11.
32 Vgl. Mk 14,62.
33 Vgl. Act 3,21.
34 Vgl. Act 7,55.
35 Vgl. etwa Tertullian, De praescriptione haereticorum XIII,4–5, in: PL 2, 26f. (FC 42, 256,9–17) und Ps.-Ignatius, Ad Ephesios XV, in: PG 5, 747. 750 (Funk/Diekamp, 253,9–21).
37 Vgl. zur Kritik Selneckers an der christologischen Position des Vigilius: Selnecker, „Commonefactio“, A 5r–v, unsere Ausgabe, Nr. 4: Commonefactio (1571), 315f.
38 Vgl. Vigilius Thapsensis, Contra Eutychetem IV, in: PL 62, 123f.
40 Vgl. Phil 3,20.
43 Die Wittenberger Theologen hatten Ende April/Anfang Mai 1571 mit der Abfassung der „Grundfest“, ihrer umfangreichen Widerlegung aller kritischen Drucke gegen ihren Katechismus, begonnen. Am 16. Juni 1571 war die Drucklegung beendet. Der Buchführer der Wittenberger Fakultät Conrad Rühel brach an diesem Tag nach Naumburg auf, um dort die ersten Exemplare zu verkaufen. Vgl. DrHSA: Loc. 10311/12, 78v (Schreiben der Wittenberger Fakultät an Kurfürst August vom Juli 1571). Folgt man Rudinger, so hatte der Druck der „Grundfest“ bereits am 3. Juni 1571 begonnen. Zur Entstehungsgeschichte der „Grundfest“ vgl. Hund, Das Wort ward Fleisch, 311–319.
45 Das Zitat konnte nicht verifiziert werden.
46Selnecker hatte zur Stützung seiner aktivischen Übersetzung und Interpretation der Schriftstelle Act 3,21 Zitate der altkirchlichen Theologen Hieronymus, Johannes Damascenus, Chrysostomus, Theodoret von Kyros, Athanasius, Augustin, Gregor von Nyssa und Vigilius von Thapse angeführt. Vgl. Selneckers „Commonefactio“, A 2v–A 6r, unsere Ausgabe, Nr. 4: Commonefactio (1571), 312–316.
47 Das Zitat konnte nicht verifiziert werden.
48 Vgl. die „Censura Theologorum Witebergensium“, mit der die theologische Fakultät der Universität Wittenberg am 25. April 1564 ihr Gutachten über die Württemberger Christologie dem Kurfürsten überschickte. Darin wird die Allgegenwart exklusiv der göttlichen Natur zugeschrieben. Vgl. Hutter, Concordia concors, 57. Vgl. hierzu: Heppe, Geschichte, 102–104; Brandy, Christologie, 64–67 und Hund, Das Wort ward Fleisch, 98–102.
49  Am 1. Mai 1571 hatte Caspar Cruciger d.J. das Rektorat übernommen. Vgl. Hartwig, Album academiae Witebergensis, 189.
53 Die Annahme einer unpersönlichen menschlichen „massa“ aus dem Mutterleib Mariens geht zurück auf die nominalistische Vorstellung einer suppositalen Union. Vgl. hierzu: Schwarz, Gott ist Mensch, 293–301; Hilgenfeld, Elemente, 336–338. Zur traditionsgeschichtlichen Abhängigkeit Rudingers von der Aufnahme dieser nominalistischen Denkfigur durch Melanchthon vgl. etwa die Responsio Philippi Melanthonis de controversiis Stancari (1553): „Massa assumpta sustentatur a lo,gw|, et accipit ab eo, ut sit et subsistat.“, in: CR 23, 93 (MWA 6, 266,24–26).
55 Gregor von Nazianz, Oratio XXX. Theologica quarta. De Filio 4, in: PG 36, 121 (FC 22, 252,15f.).
59 Vgl. Eph 1,22f.
60 Vgl. Joh 10,28.
61 Vgl. Hebr 1,3.
62 Vgl. zum Bild des Einpflanzens Joh 15,5.
63 Vgl. hierzu die Bestimmungen des chalkedonensischen Glaubensbekenntnisses von 451: ἕνα καὶ τὸν αὐτὸν Χριστὸν υἱὸν κύριον μονογενῆ ἐν δύο φύσεσιν ἀσυγχύτως, ἀτρέπτως, ἀδιαιρέτως, ἀχωρίστως γνωριζόμενον, οὐδαμοῦ τῆς τῶν φύσεων διαφορᾶς ἀνῃρημένης διὰ τὴν ἕνωσιν, σωζομένης δὲ μᾶλλον τῆς ἰδιότητος ἑκατέρας φύσεως, καὶ εἰς ἓν πρόσωπον καὶ μίαν ὑπόστασιν συντρεχούσης, „ein und derselbe ist Christus, der einziggeborene Sohn und Herr, der in zwei Naturen unvermischt, unveränderlich, ungetrennt und unteilbar erkannt wird, wobei nirgends wegen der Einung der Unterschied der Naturen aufgehoben ist, vielmehr die Eigentümlichkeit jeder der beiden Naturen gewahrt bleibt und sich in einer Person und einer Hypostase vereinigt.“ (DH 301–302).
64 Vgl. Mk 10,45.
65 Vgl. DH 301.
66 Zu den Positionen des Paul von Samosata, des Sabellius und des Arius im trinitätstheologischen Streit der Alten Kirche vgl. unsere Ausgabe, Nr. 1: Propositiones (1570), 33, Anm. 43; 31f, Anm. 39; 34, Anm. 46.
67 Zur Position des Nestorius in den christologischen Auseinandersetzungen der Alten Kirche vgl. unsere Ausgabe, Nr. 1: Propositiones (1570), 37, Anm. 54.
68 Unter den „proprietates substantiales“ der menschlichen Natur Christi versteht man nach mittelalterlicher Tradition die Eigenschaften, die für das Wesen der Menschheit Christi konstitutiv sind und ohne die sie nicht als Menschheit bestehen könnte. Davon zu unterscheiden sind die „proprietates non substantiales“ wie beispielsweise die Sterblichkeit oder der Hunger, die als akzidentiell hinzutretend verstanden wurden. Christi Menschheit bleibt nach diesem Denkschema ihrem Wesen nach eine wahre Menschheit, auch nachdem sie ihre Sterblichkeit abgelegt hat und keine Nahrung mehr zu sich nimmt. Die reale Mitteilung der göttlichen Allgegenwart hingegen zerstört nach der hier zugrunde liegenden Vorstellung die „proprietates substantiales“ der Menschheit Christi, da für die Gegenwart eines Menschen und sein menschliches Wesen die Bindung an einen Raum konstitutiv ist.
69 Theodoret, Eranistes. Dialogus II, in: PG 83, 164 (Ettlinger, 149,14–17).
Seite drucken

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000211/disputatio/edition.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000211/tei-transcript.xsl