Disputatio grammatica ZV 14331
bearbeitet von Johannes Hund
[Inhaltsverzeichnis]

|| [365]
|| [A 2r:] „Tenet insanabile multos scribendi cacoethes“,1 quo morbo se etiam
laborare ostendit amicus noster, qui nuper chartam edidit de verbis Luc. Act.
3
2 expressam Henricopoli3 sicut est adscriptum ad Guelphorum arcem, quae
huc est allata eo ipso die, quo ante annum publice in hac academia theologi-
(5)ae doctor est renunciatus et veritati et collegio fidem iuratam dedit, obligatus
eta huic et academiae atque his etiam terris et principi harum antea eo modo,
quo scit.4 Sed hoc uno anno tribus scriptis5 contra existimationem et dignita-
tem nostram et quietem publicam editis demonstrauit se eorum, quae debet,
minus meminisse et pertulimus primam etiam alteram iniuriam patienter et
(10)dissimulauimus iustissimum dolorem nostrum. Nunc cum tertium hoc facit
non debemus eum male docere amplius patientia vel lentitudineb potius nos-
tra idque non tam nostra quam rei ecclesiasticae et publicae caussa. Atque de
primo et secundo scripto nihil dicimus in praesentia. De quibus tamen, si vo-
luerit, explicabimus ei, quam fidem in illis praestiterit Deo et hominibus de
(15)hoc tantum tertio, quale sit, breuiter monebimus.6 Edita est in hac schola a
collegio theologico superioribus mensibus pio et religioso studio atque ne-
cessarijs etiam de caussis catechesis doctrinae christianae, in qua repetitur
explicatio capitum christianismi ijs omnino verbis, quae sunt in corpore doc-
trinae7 et nullis alijs, ut nihil sit in toto libello nostrum praeter operam colligendi
(20)et transcribendi atque contrahendi in breuius, quae alibi prolixe exponuntur.8
|| [A 2v:] Hanc occasionem arripuit, in qua se exerceret maleuolentia, odium et
πικρία aduersariorum vel hostium potius huius scholae et veritatis atque qui-

|| [366]

etis publicae quorundam tam Flacianorum quam aliorum, quos huius nomi-
nis et factionis pudere incipit. Ex his igitur in eam catechesin nostram aliqui
furioso impetu tanquam canes in saxa, quibus petuntur, cum latratu, aliqui
etiam λαθροδηκταί irruerunt et alius hoc, alius aliud reprehendit, aliqui cum
(5)quid reprehenderent non reperirent suspectum tamen hoc et illud reddere in-
terpretando conati sunt etiam de suis suspicionibus similes commouere alijs,
ut sicut qui per vitra picta intuentur aliquid, idem videretur alijs quod ipsis.
In quo tamen hoc bene cadit, quod ipsi se produnt, odio nostri et harum ter-
rarum non veritatis studio ullo se facere, quicquid faciunt. Quae enim hac-
(10)tenus in libris corporis doctrinae inuadere ausi non sunt ea nunc, postquam
nos transcripta inde edidimus, inuadere primum incipiunt, cum si pro falsis
et pietati contrarijs habuissent, iam pridem illa in alijs damnare debuissent
apparente adhuc τοῦ κόρυθος προσώπου. Atque ita simul, quid huius sit aut
alterius, nouum aut vetus, orthodoxum aut haereticum, se neque agnoscere
(15)ostendunt, cum tamen iudicium sibi critici isti sumant de omnibus quasi cen-
sores quidam orbis terrarum, antiquitatis etiam piae et orthodoxae et marty-
rum Christi iniquissimi, ut erga nos eos tales esse minus sit nobis dolendum.
Aliqui etiam ex accusatoribus illis furiosis compellati de ijs, quae in concio-
nibus publicis aduersus nos declamarunt, negare ausi fuerunt priuatim ea,
(20)quorum tota concio aduersus ipsos testis est. Ita maledicentia illa ipsa se in
hominibus leuissimis et vanissimis refutat et quid || [A 3r:] constantiae in alijs
ab ipsis expectandum sit vnumquemque hoc modo docere possunt. Sed quid
domestici et externi alij fecerint aut faciant nunc non agitur. In Selneccero
autem, quomodo ψευδαδελφία nos exerceat, quaeri necesse habemus coacti
(25)ipsius culpa, cum de homine secus videamur meriti et parcere ei cuperemus,
si per ipsum liceret. In Catechesi igitur nostra ponitur interrogatio et respon-
sio quaedam his verbis:
„Vbi extat confirmatio articuli de ascensione Christi ad coelos? Respond.
Actorum primo describitur historia ascensionis: ‚Videntibus illis eleuatus est
(30)et nubes suscepit eum ab oculis eorum.‘9 Et Acto. 3. ‚Oportet Christum coelo
capi vsque ad tempora restitutionis omnium.‘10 ‚Intelligatur autem ascensio,
vt sonat litera et de corpore et corporali locatione. Ascensio fuit visibilis et
corporalis, et semper ita scripsit tota antiquitas, Christum corporali locatione
in aliquo loco esse, vbicunque vult, et ascensio corporalis facta est sur-
(35)sum.‘“11
Hunc locum arripuit D. Selnecceri censura atque ita et criminose et suspicio-
se aduersus haec disputat, ut iugulum petere videatur eorum, quibus fidem,
dilectionem et venerationem se debere non ignorat. Totam quidem Saxoniam

|| [367]

inferiorem contra nos excitare dicitur colludens cum Flaciano tribuno vicino,
quem classici huius socium habet vel magistrum etiam.12 Hoc enim nisi age-
ret, quae caussa ei afferetur edendi publice chartam contra nos cruentam?
Cum, si quid minus ei probaretur in eo scripto, quod communiter a decano et
(5)collegio theologorum eius scholae, cui se debet, editum esse13 legit, quaerere
prius et monere priuatim et conferre amanter et || [A 3v:] placide potuisset de
eo, quo offenderetur, atque auertere periculum et labem a collegis et tentare
an ad sanitatem reducere potuisset opera sua eos, quos errare crederet. Om-
nia enim experiri prius sapientem decet, inquit ille, quam pugnare incipiat
(10)praesertim ad suos et consortes fidei et ad domesticos quasi ciuile bellum
commouere. Neque vero haec academia educauit ipsum ideo, vt infamaret
eam neque illustrissimus princeps noster benignitatem suam in eum et ante
contulit et nunc confert, vt sit, qui turbet quietem terris ipsius. Neque ei prin-
cipi, qui operam ipsius hoc tempore conducit, gratam futuram confidimus
(15)hominis, ut lenissime dicamus, temeritatem, ubi de re docebitur. Quem prin-
cipem ita nouimus erga ecclesias harum terrarum affectum atque ita pacis et
quietis publicae amantem, vt si petiuisset Selneccerus, nequaquam grauatim
eum huc sumptu etiam suo dimisisset ad monendum, cauendum, auerten-
dum, ne quid res ecclesiastica detrimenti caperet.14 Etsi autem alij alijs de
(20)causis ad scribendum eum venire et patrocinandum caussae, quam suscepit,
perhibent – πάντων γὰρ κακῶν ῥίζα ἐστὶ φιλαργυρία15 – fieri tamen potest, vt
scientia etiam ψευδώνυμος inflans16 hunc necessarium nostrum eo impulerit,
vt iudicium sibi sumat de omnibus et aduersus omnes etiam si ἄνω ποταμῶν
ferantur fontes, vt est in prouerbio.17 Quo autem loco et tempore testari eum
(25)de sententia sua oportet et coram verba facere minus eum praesenti animo
esse depraehenditur. Sed videamus breuiter, quid huius theologi censura inuadat.
Corruptum, clamat, interpretando locum euangelistae „oportet Christum coe-
lo capi“, cum sit in graeco ὅν δεῖ οὐρανὸν δέξασθαι18 et non ὑπ᾿ οὐρανοῦ
δεχθῆναι, aut> ὅν δεῖ οὐ- || [A 4r:] ρανὸς δέξασθαι. Christus, ut coelum accipe-

|| [368]

ret, oportuit et hunc non a coelo capi. Capi captiuitatem significare et loci in-
clusionem, qualem de Christo cogitare et coelo hunc captum esse dicere,
profanum sit, rem ad Caluinismum tendere et Bezam ita esse interpretatum,19
cuius interpretationem, qui sequantur, eos etiam sententiae ipsius approbato-
(5)res esse. Ideoque subesse sub hoc aliquid, de quo cautor ipse praeclarus ec-
clesias monere, ut caueant necesse habuerit.20 Metuit nimirum iste non κατὰ
γνῶσιν ζηλωτὴς, nisi Christum hominem in coelum ascendisse et ibi esse
neget et nisi vbiquitatis21 Eutychaeae22 astipulator fiat. Hoc igitur nisi faciat,
metuit, ne eripiatur ecclesiae vera doctrina de coena domini et de praesentia
(10)vera filij Dei in ea coena, quam ipse instituit et communicatione vera corpo-
ris huius cum ijs, qui hac coena utuntur. Itaque articulum fidei de ascensione
in coelum labefactare et, quantum in ipso est, euertere minus dubitat et
Christum verum hominem esse negare et humanam naturam, quod exuerit,
affirmare. Cumque sacramenta sigilla sint fidei23 et articulorum huius et ad
(15)hos confirmandos instituta et sacramenta fidei inseruiant, ipse hos conuellere
molitur, ut superstitionem profanationem atque idolatriam pontificiam in
sacramentis stabiliat. Neque vero illi transsubstantiatores tui, qui panem eua-
nescere disputant, tam sunt profani, blasphemi aut incogitantes, ut propterea
in hoc de ascensione Christi fidei articulo quicquam architectentur, sed prop-
(20)terea transsubstantiationem suam introducunt, ne hunc conuellere necesse
habeant aut Eutychaeum quicquam admittant.
De sacramento autem coenae dominicae in eadem catechesi, quam infamat
censura tua, ecclesiarum nostrarum confessio plane et diserte est || [A 4v:]
exposita, ut, cur tibi aut alijs suspiciones fingas et ὕπουλον sub his aut illis
(25)verbis nostris comminiscaris, causam nullam habeas. Tu vero planam con-
fessionem nostram mittis et, ut existimamus, etiam approbas; non enim
contradixisti huic hactenus et suspicionibus indulges obscuris loco alienis-

|| [369]

simo nodum, ut dicitur, in scirpo quaerens.24 Vt tamen et quam intempestiua,
minimeque necessaria sit commonefactio tua atque ieiunae etiam calumniae
maleuolentia, demonstretur legentibus de verbo et sententia paucis tecum
disseremus, ut hoc modo aliena, an orthodoxa sit interpretatio ea, quam inua-
(5)dit charta tua, patefiat. Atque primum hoc testamur ad te et omnes, qui haec
legent, nos nulla alia de causa quam quod in mentem haec veniret et non al-
tera hac paraphrastica interpretatione vsos fuisse neque hac offendere quen-
quam aut quicquam callide agere voluisse sicut et cum ijs verbis nihil tale
fieri potest. Atque ita in catechesi res tota proponitur et exponitur, ut offen-
(10)dere pium et bonum neminem ea verba possint, id, quod legentibus iudican-
dum permittimus. Quod si suspicari de tuis tuique similium suspicionibus
talibus potuissemus omnino studuissemus eas auertere usurpatione eius inter-
pretationis, quae tibi et tuis magis fuisset obuia, ne quid esset, quo quisquam
offenderetur, cum quam simus in hac parte diligentes, vt pacem colamus
(15)cum omnibus, quantum veritas sinit, te minime lateat, qua de caussa et quas
iniurias a te et alijs tacentes pertulerimus et hodie etiam feramus, similiter te
testem laudare possumus.
Sed ad grammaticam te reuocabimus, quam si non dedignaris, primum hoc
negarec non potes, quidquid dicat aut moliatur charta tua, haec verba: || [B 1r:]
(20)ὅν δ῰ι οὐρανόν μεν δέξασθαι vtramque sententiam complecti ἀμφιβολογῶς.
Id quod et charta tua metuere videtur, sicut et latinae versiones tuae omnes
ambiguitatem eandem habent, vt quantum in verbis est, liceat δέξασθαι ref-
erre ad vtrumque, οὐρανὸν et Χριστὸν et Christus οὐρανὸν et οὐρανὸς Chris-
tum debeat δέξασθαι. De verbo autem δέξασθαι, an significationem et vsum
(25)huius, quantum ad praesentem locum opus est, intelligamus etiam de hoc d te
ned pigeat cognoscere, quid didicerimus, vt iudicare possis. Omnino igitur
tibi concedimus, hoc verbum ἐνεργητικῶς significare etiam παθητικῶς prola-
tum, et docent diserte grammatici haec quatuor verba, δέχομαι, θεῶμαι,
λυτροῦμαι, ῥύομαι in passiua diathesi per omnia tempora significare ἐνεργη-
(30)τικῶς praeterquam in aoristis ἐδέχθη, ἐθεάθη, ἐλυτρώθη, ἐρρύσθη. Ita igitur
in media multo magis actiue significant et est δεξάμενος ὁ λαβὼν etiam
Herodoto (etsi λαβ῰ιν et δέχεσθαι, quomodo discriminent grammatici, non
ignoramus) et δέχου τὸν ἄνδρα καὶ χώρα ἣ μὲν ἐδέξατο. Significat autem et
accipere et occupare aliquid accipiendo, quod cum fit, id, quod occupat, capi
etiam ab eo, quod occupat et quo excipitur oportet, vt cum dicitur διάκενα
ἀγγεῖα posse δεξασθαί τε, vascula inania posse capere aliquid, quo replean-
tur atque occupentur. Ita venarum vasa in corpore, e quae sunt φλέβες,e δεξά-

|| [370]

μενας vocauit Democritus,25 quod sanguinem capiant, et vehendum suscipi-
ant, eoque occupentur et sunt ὑδάτων δοχεῖα aliquibus δεξάμεναι siue pisci-
nae et colymbetrae, de quo tamen dubitant siue Nili et Euripi latinorum vel
etiam canales et tubi. Suidas autem δεξαμενὴν θείαν mensam sacram inter-
(5)pretatur, quae res sacras capit et excipit: Εἰς τὴν θείαν δεξαμενὴν ἐκάθισεν.26
Secundum haec igitur neque hoc negamus simplicius esse magisque obuium,
si verba spectentur, vt interpretemur ὅν δ῰ι οὐρανὸν δέξασθαι, „quem oporte-
bat coelum || [B 1v:] occupare“, quod vt ἀμφίβολον tollatur fiet tale: „Oporte-
bat, vt Christus coelum caperet et occuparet.“ Altera autem interpretatio,
(10)cum et ipsa insit in verbis et in sententia multo magis, quomodo si ambigu-
itatem omnem similiter excludere volumus, alia quam talis fieri potest:
„Quem oportet coelo capi seu recipi?“
Quae et sententiam euangelistae et Petri multo melius interpretatur, ideoque
haec verba παθητικῶς περιέφρασεν ex graecis theologis Gregorius, cui prop-
(15)ter excellentiam inter doctores ecclesiae et rerum diuinarum scientiam eximi-
am cognomentum fecit „theologi“ graeca ecclesia, cuius et ita te aliquando
studiosum fuisse meminimus, vt non dubitares hunc explicandum suscipere
aequalibus tuis, neque sane errasti iudicio, quando hoc fecisti et simile nunc
etiam tibi optaremus. Huic igitur magistro tuo parcere debuisti, qui nostri
(20)temporis de sacramento controuersias non nouit et ne somniare quidem has
potuit vir ὀρθοδοξότατος. Transsubstantiationem autem et vbiquitatem tuam,
si viueret, execraretur et huius et Basilij aduersus te, discipulum talem, expe-
rireris vehementiam, quorum ζῆλος non fuit ἄζηλος, sed κατὰ γνῶσιν pro
gloria Dei et religionis veritate. Quod si tam esses cognoscendi vetera quam
(25)scribendi tua studiosus (quae et tibi et rei ecclesiasticae fructuosior esset
opera) meminisses, quid scribat in oratione secunda de Filio Dei, vt tamen in
memoriam redeas, verba eius ibi sunt haec: δ῰ι γὰρ αὐτὸν (Χριστὸν) βασιλεύ-
ειν ἄχρι τοῦδε, καὶ ὑπ᾿ οὐρανοῦ δεχθῆναι, ἄχρι χρόνων ἀποκαταστάσεως καὶ
τὴν ἐκ δεξίων καθέδραν ἔχειν, ἕως τῆς τῶν ἐχθρῶν ἐπικρατήσεως.27 Non du-
(30)bitauit interpres etiam pontificius haec reddere, vt verba habent, oportuisse
Christum a coelo capi, nihil metuens transsubstantiationi suorum, cum ne ibi
capiatur aliquanto plus intersit rerum pontificiarum quam tuarum, quod pon-
tificatus missa idola- || [B 2r:] trica hoc fundamento nitatur, quae sola res et

|| [371]

spes papatus omnes sustinet. An vero hic etiam magister tuus28 tibi de Calui-
nismo suspectus fieri incipit? Quem nos autorem habemus interpretationis
eius, quam oppugnat charta tua non alium. Etsi et de nostrorum hominum
operis honorificentius aliquanto sentimus quam illa ipsa charta tua, quos vi-
(5)dendum tibi quomodo aequipares nedum superes ijs, quae tu in nouum testa-
mentum moliri te profiteris minando, neque vero dubitamus, te de hac com-
monefactione nostra mirari, ex antiquitate pia et erudita, et graecis theologis
esse, qui tam scribat tuis rationibus contraria, cum in charta tua audacissime
scribas, omnium sanorum fidem et conscientiam huic versioni contradicere
(10)et nuper excogitatam vniuersae antiquitati ignotam esse et deprauare scriptu-
rae testimonia et malam esse et impiam etc.29 f Sed audimus, te hunc locum
Gregorij flagitiosa audacia eludere, cui audaciae tuae respondebitur, ita vt
meretur, si publicam feceris, priuata enunciari non decet. Magis tamen mira-
beris, si ostendamus tibi D. Lutherum eandem versionem aliquando secutum,
(15)vt mireris igitur vide testamentum latinum ipsius et reperies verba controuer-
siae tuae Lutherum interpretari secundum Gregorianam formulam his verbis:
„oportuit Christum coelo suscipi“,30 ita non tantum antigregorianum, sed eti-
am antilutheranum te habebimus, quod tibi ad vulgus multo erit odiosius
quam si vniuersae antiquitate opponas aut saltem nimis morosus et insolens
(20)habeberis, qui quod Lutherus ferre potuit, id in Gregorio et nobis execreris.f
Etsi autem grammaticam tantum responsionem ad te instituimus in praesen-
tia, cum res ipsa, de qua controuersia est, talibus chartis, qualis tua et haec
nostra est non possit explicari, ne tamen autoritate tantum magistri tui ad-
uer- || [B 2v:] sus te vtamur, considera etiam locum totum in actis et minus eris
(25)iniquus Gregorio et collegis tuis. Explicat ille et confirmat caput id, quo pro-
fitetur ecclesia in symbolo, Christum g de terris et a nobis, vt Lucas scribit,
sublatum,g ascendisse in coelos et inde, id est e coelis, h quo ascendit,h non
aliunde venturum esse seu reuersurum in terras ad iudicandum de viuis et
mortuis31 sicut Christus ipse de se praedicit synedrio Iudaico: Ante igitur,
(30)quam e coelis in terras reuertatur, interea oportuit eum οὐρανὸν δέξασθαι32 id
est et coelum occupare ascendendo in hoc et inferendo in hoc humanam
naturam suam, quae ibi sedem habet – nam diuinitas neque coelo, neque
terra includitur, cum sit infinita – et, quod consequens est, coelo capi seu

|| [372]

recipi, vt inde, quo ascendit ad nos reuertatur et descendat, quem locum
autem humana natura Christi occupat, eo et capi ipsam oportet. Nam vt
homo locum occupat ita locus capit hominem et sicut illud verba ita hoc sen-
tentiam euangelistae interpretatur. Et quod ibi Petrus dicit33 et docet magis
(5)explicat haec interpretatio. Dicit enim, in coelo eum esse et locum, quem ibi
occupauit et qui ipsum accipit, tenere ἄχρι χρόνων ἀποκαταστάσεως πάντων
et diserte quidem ἄχρι seu vsque ad id tempus. Tum enim coelo rursus effe-
ret id, quod intulit, et quod iam in ipso coelum capit atque, vt sine ambiguita-
te dicamus, coelo capitur humanam scilicet naturam et ostendet hanc iterum
(10)terris sicut ipse de se praedicit et praecones angeli reuersurum eum ita vt
ascenderit, vt hostes etiam eius videant, quem transfixerunt. Etsi autem in
hac etiam vita coelis apertis vidit ibi filium hominis astantem ad dexteram
Dei Stephanus.34 Ante tamen hoc tempus, quod in terras descensurus sit aut
hoc, quod in coelum intulit, terris exhibiturus nusquam scribitur. Ne vero
(15)postquam in coelum ascendit nobiscum esse desineret. Spiritum san- || [B 3r:]
ctum suum inde in terras eum misisse scribunt Ignatius et Tertullianus,35 vt
hunc arrabonem haberemus et per hunc nobiscum esset vsque ad consumma-
tionem seculi id est ad tempus hoc reuersionis suae.
Transsubstantiatores quidem sacrificuli idolatrae gloriantur, se posse Chris-
(20)tum in terras reducere in missa sua quoties velint ideoque suum ordinem
praestantiorem esse Maria virgine, quae semel tantum Christum in mundum
intulerit et hi tamen sic etiam coelo eum se detrahere non audent affirmare
ideoque eum ibi esse non negant et si eo ascendisse Christum negarent, se
fidei articulum contra scripturam euertere intelligerent neque locum eis in
(25)ecclesia amplius concedi posse. Cauent igitur sibi cautores isti minus incaute
quam tu tibi, etsii comminiscuntur aliquid inexplicabile et transsubstantiatio-
nem eiusmodi, quae ad ἀνυπόστατον aliquid recidit, cum sic tamen coelitus
nouam substantiam creari aut transfundi fingant.36
Cum his vero dum facere tibi non libet, ne detractione aliqua opus sit aut in
(30)coelo corpus Christi quaerere necesse habeas humanam naturam Christi vbi-
que esse fingis, quem in coelum ascendisse negare non audes, etsi re negas,
quod verbis profiteris. Quod autem in coelum intulit, ideo eo intulit, vt ibi
esset j et alicubi,j cum vbique esse non posset, ne quod est esse desineret, et
vbique esse corporis proprietati est contrarium neque imbecillitas, sed pro-
(35)prietas corporis. Is autem Christus, quem colit ecclesia ipsius, verus Deus est

|| [373]

et verus homo et vere quidem vtrumque, quorum vtrum ei detrahatur, desinit
esse σωτήριος. Sicut pie scribit is, quem tu non magni facis,37 martyr Christi
Vigilius:38 „Hic homo in coelum ascendit, vt ibi sit, vbi et quaeri illum iubet
apostolus. Nam quod vbique est nusquam est et ne in coelo quidem“ et inde
(5)dicit symbolum id est de coelo, quo ascendit et vbi iam est, venturus est seu
reuersurus in terras. Sicut enim || [B 3v:] ascensione ei opus fuit, ut ibi esset,
ubi non erat, ita, vt venire inde et reuerti possit, iam in coelis eum esse opor-
tet et coelum occupare et, quod consequens est, coelo capi, quod occupauit.
Quomodo enim reuertetur, qui iam adest? Et maiestas illa vestra, si iam eum
(10)praesentem facit, non habebit necesse, in terras reuerti sicut et in coelum as-
censione non fuisset ei opus, si vbique atque ita tum etiam in coelo fuisset,
cum tum etiam corpus circumferret glorificatum. Humana autem natura diui-
nam capere non potest et diuina, cum infinita sit, coelo etiam capi aut includi
non potest, sed vbique est, vt psalmus etiam docet,39 cum sit infinita, etiamsi
(15)Patrem coelestem Christo docente et in coelo Deum esse dicimus et Spiritum
Dei in terras demissum. Humana igitur infinita non est amplius humana et
quod fuit esse desijt. Secundum vestra igitur – quid de Christo k a nobis sub-
latumk in coelum ascendit et quid iam de Christo in coelo est, quod inde in
terras reuertatur? Sicut habet symbolum christianum.
(20)Atque vt vno verbo dicamus omnia: Nisi Christus est in coelo, nos non ibi
erimus. Sicut enim, nisi e morte resurrexisset, nostra nulla esset a morte re-
surrectio. Ita et in coelum ascensio nulla, nisi ascendisset, neque πολίτευμα
nostrum in coelo esse40 posset aliquod et vita ibi aeterna, nisi ipse morte sua
hoc sibi peperisset, vt ingrederetur in hanc gloriam suam, qua rex fieret et
(25)caput populi sui et iam esset ipse in coelo et inde venturus nos secum eodem
extolleret sicut scriptum est: „fecit nos sedere in coelestibus cum Christo.“41
„Nemo enim ascendit in coelum nisi Filius Dei qui descendit“42 et in coelum
reuertendo ascendit et qui iam ibi est et ad nos secum eodem euehendos inde
est in terras reuersurus atque oportet, hoc etiam modo eiusdem formae nos
(30)esse cum imagine Filij Dei, vt in coelum ascendamus et transferamur. Haec
non sunt uerba humanae sapientiae. Etsi de re non in- || [B 4r:] stituimus dispu-
tationem in praesentia et aduersus eos, qui uero corpore Christum spoliant, et
diuinitatem ei affingunt corporatam, corpus ei tribuendo Eutychaeum, quod
sit vbique, et, quod consequens est, nullibi ideoque etiam corpus verum
(35)nullum.

|| [374]

Aduersus hos igitur confessionem suam edet schola nostra peculiari scripto,
quod iam sub praelo est, quo simul tuae etiam chartae rationibus de hac re et
testimonijs respondebitur.43 l Cur autem coelo inuides hanc gloriam, quod
iam Christum habeat? Cum nubi te hanc permittere et concedere oporteat ei,
(5)de qua scribitur, quod Christum susceperit, Luc. 1. καὶ νεφέλη ὑπέλαβεν
αὐτὸν,44 quae enim nubes eum suscepit ab eadem et susceptus et detentus
fuit et oportebit te ferre, vt dicamus, de eo loco factum tum fuisse, vt Chris-
tus nube acciperetur, caperetur, susciperetur, nisi te vincere impudentia velis
et historiam ascensionis euertere, etsi quid dicas, facias, aias, neges non vi-
(10)deris videre nube obducta oculis tuis ea, quam poeta vetus obduci scribit ijs,
qui Deum iratum habent, ἐν εἰδῶσι μηδὲν ὧν ἁμαρτάνουσι,45 si vides tamen,
tanto grauius iudicium tibi accersis.l Sicut autem res et sententia ita notae eti-
am rerum verba interpretationi et paraphrasi ei, quam Gregorius vsurpat et
nos secuti sumus, minime repugnant. Is enim Christus, qui m e terris καὶ ἀφ᾿
(15)ὑμῶν sublatus,m in coelum ascendit n ἀναληφθείς εἰς τὸν οὐρανὸνn et vt verus
homo coelum occupat, coelo etiam capitur et continetur et de quo fieri opor-
tuit, vt coelum occuparet, is etiam oportet, vt coelo capiatur seu recipiatur et
coelum sit huius δοχεῖον seu δεξάμενον. Ante etiam, quam in terras de coelo
reuertatur, coelum, vt prius occupet et interea eum hoc capi seu recipi oportet
(20)ἄχρι χρόνων ἀποκαταστάσεως, vt diximus tantum enim de his rebus scrip-
tura nos docet et secundum hanc ita de his verba nos || [B 4v:] facere oportet,
non aliter, quod idem nobiscum dicunt omnes illi, quorum testimonia aduer-
sus nos admodum incogitanter adducit charta tua.46 Si enim Christus non est
tropice aut allegorice in coelo, sed re uera, si coelum suscipit, excipit, occu-
(25)pat re vera etiam re et veritate coelo eum capi oportet. Capi autem, cum
Christum coelo dicimus, latine loquimur non carcere detineri districtum eum
et alligatum ibi significantes, sed quod locus ille eum capiat, cum in coelum

|| [375]

e terris ascenderit et inde sit in terras reuersurus sicut cum dicimus vna in do-
mo capi familiam, quae libera est, et similia. Audimus enim, vos homines
suaues et facetos in peruersa interpretatione verbi huius risum captare non
valde ridiculum ad nos exagitandos.
(5)Ex his omnibus statuere iam tibi in promptu est, quid illa Gregoriana inter-
pretatio, qua nos vsi sumus et quam inclementissime ἀναθεματίζει charta tua
prae altera praestet. Explicat sententiam euangelistae et apostoli multo quam
altera euidentius, Eutychaeorum blasphemias refutat, Christum verum homi-
nem esse demonstrat et vere in coelos ascendisse et vere eum ibi esse et de-
(10)gere, vt inde ad nos eodem euehendos reuertatur et caetera. Qualis cum sit
oramus te, vt cum bona gratia tua hac vti nobis liceat aut, si hoc non potes
largiri, ne reprehendas saltem, quod factum est a nobis animo simplice, qui
neminem offendere voluimus, sicut nos etiam non reprehendimus eam, qua
tu vteris, cum sit orthodoxa vtraque. Si tamen omnino te offendit Gregoriana
(15)interpretatio, quietis publicae caussa non vtemur ea amplius, dum modo de
re nulla sit inter nos controuersia et hoc modo te habeamus aequiorem nobis
et rebus nostris, cum per se etiam λογομαχίαι in ecclesia turbare non debeant.
Quae tamen in disputationem de interpretatione verborum Lucae tuam infers
aliena sunt omnia || [C 1r:] quaedam auto fidei christianae aut symbolis huius,
(20)vt uides, contraria. Quod restat igitur pro affectione erga te optima nostra,
qua te secus merentem complectimur, oramus te, in primis propter veritatem
christianam et ecclesiae quietem atque per tuam etiam salutem et dignitatem,
te et oramus et hortamur, ne attentes neque conuellas ea, quae sunt in symbo-
lis nostris christianis de ascensione Christi in coelum et reuersione huius in-
(25)de et non aliunde in terras. Neque enim te facere hoc feret ecclesia, cum om-
nium orthodoxorum et semper fuerit et nunc etiam hac de re sit μία καρδία
καὶ ψυχὴ μία et de sacramentis, ne sic disseras, vt articulos fidei euertas, cum
per haec fides stabiliatur et confirmetur. Nostra autem de venerabili sacra-
mento coenae domini doctrina et confessio ante oculos est et in manibus om-
(30)nium, qua vna et eadem vtuntur harum terrarum ecclesiae iam inde ab initio
instauratae veritatis euangelicae, quae et in catechesi nostra ijsdem verbis,
quae praeceptores nostri nobis praescripserunt, repetita est, a qua et non
sumus, Deo iuuante, recessuri. Pone suspiciones, quae peccatum habent,
quas et caritas christiana non vsurpat neque admittit, et cum domum habeas
(35)noli habitare in alterius corde aut capite sicut ille dicit in comoedia.47 Neque
sumas tibi, vt, quo consilio hoc aut illud hic aut iste faciat aut dicat, pronun-
cies atque ita de suspicionibus tuis insimulationes ne texas et in uulgus spar-
gas contra caput et vitam innocentissimorum hominum et amicorum tuorum
et multarum regionum quietem et salutem. Quod tibi non est obuium aut
(40)expeditum, ne statim reprehende, abijce, damna in alijs. Dies enim diem do-

|| [376]

cet. Haec omnia Flacianorum sunt, a quibus te alienum esse ostendisti hac-
tenus, nisi contagio tibi horum nocuit χρονίῳ ὄντι ἐν βαρβάροις. Et quod
contestationes inculcatae tuae praefantur et || [C 1v:] interfantur id moribus et
vita exprime atque repraesenta, ne sint contrariae ijs, quae facis. Caetera alias.
(5)Nunc chartam tuam cum hoc auctario et minime quidem facetam tamen cum
corona tibi remittimus. Nostram autem catechesin prodesse cupimus eccle-
siae orthodoxae et, vt confidimus, iam praestat hoc et praestabit deinceps.
Quod nisi fiat nos ipsi sponte nostra hanc abolebimus, neque dum a te aut
alijs hoc facere admoneamur rem differemus. Sumus enim salutis et quietis
(10)publicae non minus quam tu studiosi vel aliquanto etiam magis. Gratulari
tamen nobis possumus, si ita est scripta, vt iniquissima censura maleuolentis-
simorum hominum nihil reperiat aliud ad reprehendum, quam quod notat
charta tua, cui bibliopolae nostri gratiam confitentur et debent omnino. Nota-
tione enim tua effectum est, vt omnia exempla distraherentur, quod vt sit,
(15)vnusquisque, qualis illa liber esset, de quo controuersia extitisset, cognoscere
vellet atque ita in plurum manus ille veniret hoc, vt gloriae Dei et veritatis
propagationi seruiat iterum optamus, atque, vt fiat, Deum oramus per Chris-
tum dominum nostrum. Postremo, cum bellum denuncies amicis et inimicis
(vtrosque enim nominat charta tua), vide, ne irrites aduersus te eos, qui im-
(20)maturis scriptoribus leoninam detrahere possunt et solent, quod tuae etiam
existimationis caussa, quae nostram simul complectitur, accidere tibi nolle-
mus et te legendo quam scribendo occupari nunc etiam rectius esse existima-
mus. Tutius autem tibi esse tua sponte intelligis etiam de nostro exemplo.
Neque te fugit, quae quis facit alteri idem ab alijs ei expectandum esse, cum
(25)quanto autem periculo nostro sine vlla caussa et nos et scripta nostra ad om-
nes infamaris scholamque nostram ad plurimos suspectam feceris, literis eti-
am eorum discimus, qui ad suos huc scribunt ita vehementer, vt hac de
caussa auocaturos || [C 2r:] etiam eos se minentur, nisi rem aliter se habere
didicerint. Et sunt, qui dicant, te et tui similibus autoribus hoc agi, vt decreta
(30)fiant vel etiam iam facta sint, ne ex illis locis Saxoniae vestrae libros suos
quisquam in academiam nostram mittat. Quod etsi Deo permittimus, nos
tamen etiam in quam necessitatem scribendi a te conijciamur vides, qui nimi-
rum vulgus quoque docere necesse habebimus, quomodo nobiscum egeris,
nisi per te hoc auertatur, de quo et quod facturus sis atque ad sanitatem redu-
(35)ci te passurus nondum desperauimus. In qua spe nostra et in praesentia sibi
temperauit haec responsio nostra et differuntur a nobis reliqua. Vbiquitatem
autem Eutychaeam a collegio antecessorum nostrorum iam pridem damna-
tam esse.48 Si ignoras, emissarius huius, tuus necessarius, te docere poterit.

|| [377]

Quoniam autem commodum accidit, ut haec scriptio in id tempus incideret,
quo publicum scriptum academiae de hac re editum est, huic responsioni
nostrae adiungi curauimus, quae die pentecostes christianae rector scholae
nostrae proposuit, quod vt de re etiam aliquid breuiter et non de verbis solis
(5)ad te scribatur legere te cupimus, ut iudices, an analogiae fidei et formulis
ijs, quibus ecclesia Christi ab initio, id est, iam inde ab eo tempore, quo
Christus in coelum sublatus est – his igitur, an nostra doctrina aut vestra sit
consentanea.

|| [C 2v:] Rector academiae VVitebergensis49


(10)Anni sunt 3079 a prima veteris testamenti Pentecoste, quando in monte Sinai
lex promulgata est ὑπὸ λόγου διὰ Μώσεως,50 a prima vero nouis testamenti
pentecoste 1537, quando Christus post ascensionem occupato in coelis regno
et sacerdotio Spiritum sanctum visibile specie effudit in apostolos.51 Has
quasi primitias visibiles regni et sacerdotij Christi, de quibus ipse testatus
(15)erat: „Nisi inero ad Patrem, Spiritus paracletus non veniet ad vos“,52 grata
memoria laeti celebrantes, gratias agamus summo pontifici et mediatori
nostro, quod voce et ministerio euangelij colligit sibi aeternam haereditatem
in genere humano et sanctificat eam Spiritu sancto, tandem resuscitatam a
mortuis donaturus vita, luce, iusticia et laetitia aeterna. Complectamur autem
(20)pia meditatione totam de ascensione Christi ad coelos de glorificatione et
exaltatione humanae naturae in Christo et de regno eius spirituali doctrinam
traditam ab apostolis et totius antiquitatis consensu religiosa cura et fide con-
seruatam:
Dominus noster Iesus Christus post dulcem quadraginta dierum consuetudi-
(25)nem et commonefactiones varias ac necessarias inter familiaria colloquia
cum Maria matre apostolis et vniuerso eius temporis ecclesiae coetu hac
multitudine spectante, sed comitante magno agmine resuscitatorum homi-
num, euectus est ex hoc mundo visibili in coelum ad vitam, gloriam et reg-
num coeleste ac translatus est visibiliter locatione corporali in coelum, sed
(30)ita, vt sit ad dextram Dei Patris hoc est, vt exaltatus in regno et sacerdotio
teneat omnipotentem gubernationem vna cum aeterno Patre, ad quem post
vniuersale iudicium adducet vniuersam ecclesiam electorum. Voluit autem
petere coelum inspectantibus multis. Primum, vt his testimonijs confirmata
ecclesia certo statuere posset, eum non euanuisse aut non esse amissum vt
(35)spectrum, sed illam ipsam naturam humanam assumptam ex virgine et resus-
citatam, eum euexisse in coelum ad dextram Patris, vbi ipse caput E- || [C 3r:]

|| [378]

lectorum monstrat beatis Patrem in clara luce et immediate. Deinde isto visi-
bili triumpho voluit eximere apostolis somnium de regno terreno et testificari
de regno suo coelesti ac spirituali, cuius incoatio fit in hac vita secundum
doctrinam euangelij. Non extincta, nec amissa, nec mutata est glorificatione
(5)substantia humanae naturae ex virgine nec proprietates, quae sunt essentiae,
exuit, sed corpus factum est ex infirmo, passibili et mortali impassibile, im-
mortale, agile, lucidum, leue et accessit ingens et ineffabilis gloria, conspec-
tus essentiae diuinae, praerogatiua donorum οὐ κατὰ μετρὸν superans dona
omnium creaturarum regnum et sacerdotium, ita vt haec persona, quae est
(10)Deus et homo, exaltata in regno et sacerdotio supra omnes creaturas sit dein-
ceps secundum vtraque naturam gloriosum caput ecclesiae perficiens omnia
in omnibus electis. Haec discernunt inter gorificationem Christi et aliorum
electorum. Etiam alij beati sunt sursum, fruuntur in aeterna luce laeto con-
spectu diuinitatis, sed Christus est sursum ad dextram Dei, collocatus est in
(15)arcanam lucem et laetitiam inaccessibilem creaturis, vt regnet aequali poten-
tia cum Patre. Ideo non dicitur tantum glorificatus, sed etiam exaltatus. Ac
antecellit natura humana Christi in gradu gloriae, lucis, potentiae beatudinis
et laetitiae omnibus creaturis, eo ipso, quod haec massa, quam assumtam ex
vtero virginis53 euexit in coelum, verissime est socia victoriae, qua caput ser-
(20)pentis conteritur, quod in arcana luce inaccessibili creaturis conspicit essenti-
am Dei, quod exaltata est ad regnum et sacerdotium aeternum. Est enim ca-
put ecclesiae secundum vtramque naturam, colligit assidue ecclesiam, prote-
git, seruat, liberat, saluat eam, depellit diabolos et horum organa, assidue in-
tercedit pro ecclesia, sicut Paulus inquit: „Semper viuens, vt semper interpel-
(25)let pro eis.“54 Et Nazianzenus ait: πρεσβεύει ὡς ἄνθροπος ἔτι καὶ νῦν ὑπὲρ
τῆς ἐμῆς σωτηρίας55 et multa potenter agit, quae capiti conueniant. Item quod
vna λατρείᾳ inuocatur et colitur hic dominus noster Iesus Christus Deus et
homo, quod adoratur ab angelis etc. Denique quod excellentia donorum su-
perat dona omnium beatorum et quod iudicat mundum. Ac de donis testatur
(30)Christus ipse, ὃν γὰρ ἀπέστειλεν ὁ θεὸς, τὰ ῥήματα τοῦ || [C 3v:] θεοῦ λαλεῖ,
οὐ γὰρ ἐκ μέτρου δίδωσιν ὁ θεὸς τὸ πνεῦμα.56 De donis beatorum Paulus ait
ad Ephesios: Ἑνὶ δὲ ἑκάστῳ ἡμῶν ἐδόθη ἡ χάρις κατὰ τὸ μέτρον τῆς δωρεᾶς
τοῦ Χριστοῦ.57

|| [379]

Est autem caput ecclesiae efficacia perfectione, merito et ordine. Efficacia
quidem, quia haec persona proprie missa est, vt immediate per eam colliga-
tur ecclesia. Haec persona ab initio profert euangelium, adest ecclesiae, ser-
uat ministerium et immediate protegit electos contra omnes furores diaboli.
(5)Praeterea haec persona immediate efficax est in credentibus, docet, sustentat
et viuificat sua membra, accendit fidem et consolationem. De hac loquitur
cum inquit: „Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra“;58 potestas sci-
licet colligendi, sanctificandi, potenter protegendi et gloriose liberandi eccle-
siam et iudicandi vniuersum genus humanum. Et Paulus inquit: „Ipse est
(10)caput ecclesiae omnia in omnibus perficiens“59 et de defensione, quae prop-
ria est regni aeterni, testatur Christus: „Nemo rapiet oues meas ex manibus
meis.“60 Etsi autem haec efficacia est capitis secundum diuinam naturam,
tamen beneficium est totius personae sicut reparatio generis humani opus est
totius personae qualibet natura agente et conferente, quod suum est, et multa
(15)fiunt ministerio natura assumtae, ex quibus vna fit actio, quae θεανδρικὴ vo-
catur, vt in homine cor fons vitae transfundit vitam in omnia membra corpo-
ris, eaque spiritu ex se emisso, sibi copulat, vt omnia viuant vita communi:
Ita λόγος ἀπαύγασμα aeterni Patris61 hauriens vitam ab aeterno Patre, viuifi-
cat et suam massam in virgine assumptam et ex eadem massa sua similem
(20)Spiritum emittit in credentes fide sibi insertos,62 vt in illis accendatur similis
lux iusticia et vita conformis Deo. Nec ideo confunditur distinctio inter crea-
torem et creaturam. Nec fit confusio naturarum aut proprietatum naturae
vtriusque commixtio.63 Nec discrimen tollitur inter statum incoationis et con-
summationis. Perfectione Christus est caput ecclesiae, quia est natura Deus
(25)et quia natura humana assumta superat sapientia, potentia et iusticia omnes
creatures. Merito, quia Christus Deus et homo est λύτρον generis humani64 et
perfectissima oboedientia sua generi humano redemto a peccato, morte et ira
Dei || [C 4r:] et liberato a potestate diaboli restituit iusticiam et vitam aeter-
nam. Ordine denique, quia ista persona primo missa est ad ecclesiam et est

|| [380]

praecipua cum propter naturam diuinam ὁμοούσιον καὶ συναΐδιον τῷ πατρὶ65
tum propter excellentiam naturae assumtae, quae dignitate antecellit angelis
et omnibus alijs creaturis.
Hanc doctrinam amplexa et professa est orthodoxa ecclesia omnium tempo-
(5)rum, hanc opponamus non solum sophisticae et praestigijs renouantium
Eutychetis, Acephalorum, Monophysitarum et Monotheletarum, sed tetriores
alios Sabellij, Samosateni, Arij66 et Nestorij67 furores iam olim ecclesiae iu-
dicio condemnatos et retineamus ac credamus verba symboli, sicut sonant
sine allegoria. Nec glorificatio nec exaltatio detraxit humanae naturae in
(10)Christo substantiales proprietates.68 Nec idiomata propria diuinae naturae
sunt effusa in naturam humanam, cum essentiales proprietates Dei nihil dif-
ferant ab essentia diuina communi trium personarum, sed facta est ἕνωσις
ὑποστατικὴ οὐσιώδης καὶ ἀχώριστος καὶ ἀδιάσπαστος, in qua natura quaeli-
bet retinuit suas proprietates citra confunsionem. Et oportet in aeternum reti-
(15)neri discrimen inter creatorem et creaturam, inter infinitum et finitum, inter
essentiam diuinam ac huius proprietates essentiales, quae ab essentia non
differunt interque χαρακτηριστικὰ ἰδιώματα personarum et inter dona diuina
communicata humanae naturae assumtae non a Patre, nec a Spiritu sancto,
sed a solo Filio, denique inter ea, quae sunt in Christo propria naturae vtrique
(20)et quae sunt officij ac mediatoris. Nec hoc discrimine diuellitur ἡ τῶν φύσε-
ων ἄρρητος ἕνωσις. Diuina natura Christi est infinita, humana finita et cir-
cumscripta, diuina est genita ex essentia Patris ab aeterno et est ὁμοούσιος
Patri, humanam assumsit λόγος in vtero virginis Mariae. Id sensisse totam
antiquitatem graecam et latinam autorum, qui extant consentientia testimo-
nia, ostendunt, quorum ex graeca antiquitate plurima et maxime ἀξιόπιστα
repetiuit et conseruauit Theodoretus, qui expressis verbis dicit: τὸ δεσποτι-
κὸν σῶμα ἄφθαρτον μεν ἀνέστη καὶ τῇ θείᾳ δόξῃ δεδοξασμένον, σῶμα δὲ
ὁμῶς ἐστι, τὴν προτέραν ἔχον περιγραφήν.69 Ac primi architecti harum noua-

|| [381]

rum praestigiarum, sicut euidenter demonstrant ipsorum scripta,70 || [C 4v:]
plane hoc quaesiuerunt, vt Christo tribueretur natura, verbo quidem diuina,
sed reipsa nec ὁμοούσιος nec συναΐδιος τῷ πατρὶ, sed essentiae inaequalis et
colligata corpori vel confusa potius cum corpore, sic vt humana sit in diui-
(5)nam vel conuersa, vel absorpta et ornata tantum quibusdam donis et praero-
gatiuis diuinis iuxta Arij et Eutychetis dogmata inter se confusa. Eo enim ten-
dunt illae sophisticae confusiones naturarum, proprietatum et actionum contra
expressa testimonia scripturae et grauissima ecclesiae recte sentientis iudicia.
Hos furores tam tetros et blasphemos, quos immani odio huius scholae et at-
(10)roci ausu renouare non verentur partim Flaciani, partim alij, qui quanquam
Flaciani esse nolunt, cum illis tamen colludunt et hoc certamen suum faciunt,
fugiamus et execremur, nec dubitemus, Deum permisisse iusto iudicio, vt in
hunc angularem lapidem impingerent et omnium veterum haereticorum ex-
emplo eliso cerebro hoc modo poenas darent turbatae concordiae in ecclesia,
(15)immanium odiorum et iniustarum calumnarium et vt occultati diu insidiose
conatus ipsorum in conuellenda et euertenda doctrina recte tradita patefie-
rent. Itaque nos talium etiam furorum tristibus exemplis commonefacti toto
pectore reiectis fanaticis et blasphemis deliramentis omnibus, alloquamur in
inuocatione mediatorem exaltatum ad dextram aeterni Patris, verum Deum et
(20)verum hominem ac petamus, vt in nos effundat de suo Spiritu, qui in ipsius
glorificata massa humana fulget et vt per hunc creet in nobis hominem nou-
um factum ad similitudinem Dei in iusticia et sanctitate vera et nos cum ipso
Filio et aeterno Patre copulet ad veram et aeternam vitam iuxta dulcissimas
promissiones: „Quanto magis dabit Pater vester coelestis Spiritum sanctum
(25)petentibus.“71 Item: „Effundam super domum Dauid spiritum gratiae et pre-
cum.“72 Effunditur autem Spiritus sanctus per ministerium verbi et scramen-
torum. Quare de ministerio eclesiae et reuerenter, vt sentiatis et more atque
instituto veteri, vt animi reuerentiam externa etiam significatione hodie os-
tendatis offerentes munera vestra ad aram praecipimus. P. P. III. Iunij in fes-
(30)to Pentecostes Anni Iesu Christi 1571.

Textapparat
a est: A.
b lenitudine: A.
c negari: A.
d d-d ne te: A.
e e-e Nicht in A.
f f-f Nicht in A.
g g-g Nicht in A.
h h-h Nicht in A.
i et: A.
j j-j Nicht in A.
k k-k Nicht in A.
l l-l Nicht in A.
m m-m Nicht in A.
n n-n Nicht in A.
o autem: A.

Kommentar
1 Sprichwörtlich gewordenes Zitat aus Juvenal, Satire 7, 51f. Vgl. Juvenal, Satiren, hg. v. Joa-
chim Adamietz, München 1993 (Sammlung Tusculum)
, 150f.
3Rudinger bezieht sich auf Selneckers „Commonefactio“. Zur Datierung vgl. ebd., A 8r:
„VVolfferbyti, Calendis Maij, ANNO M.D.LXXI.“, unsere Ausgabe, Nr. 4: Commonefactio
(1571), 317.
4Selnecker wurde am 11. Mai 1570 zusammen mit den Wittenberger Professoren Heinrich Mol-
ler
, Friedrich Widebram, Christoph Pezel, Caspar Cruciger d.J. und Johannes Bugenhagen d.J.
zum Doktor der Theologie promoviert. Vgl. Foerstemann, Liber Decanorum, 54.
6 Die „Disputatio grammatica“ setzt sich inhaltlich mit der am 1. Mai 1571 erschienenen „Com-
monefactio“
Selneckers auseinander, die jedoch den zweiten der drei erwähnten Drucke darstellt.
Das „Kurtze Bekenntnis“ erschien zwei Tage später, also am 3. Mai 1571. Zur Datierung vgl.
Mager, Konkordienformel, 135.
7 Zu den Schriften, die das Corpus doctrinae Philippicum enthielt, vgl. die Historische Einlei-
tung, 7, Anm. 14.
8 Der „Wittenberger Katechismus“ verstand sich selbst als Zusammenstellung von Zitaten aus
dem Corpus Doctrinae. Vgl. den Titeltext: „Contexta ex Corpore Doctrinae Christianae“, unsere
Ausgabe, Nr. 2: Wittenberger Katechismus (1571), 76.
11 Philipp Melanchthon, Enarratio epistulae Pauli ad Colossenses (1559), in: CR 15, 1271.
12 Gemeint ist der Braunschweiger Theologe Martin Chemnitz.
13 Vgl. die Angaben unter dem Vorwort des „Wittenberger Katechismus“: „Decanus, Senior, et
Doctores Theologicae facultatis in Academia Vvitebergensi.“, A 8v, unsere Ausgabe, Nr. 2:
Wittenberger Katechismus (1571), 102.
14 Vgl. das „senatus-consultum ultimum“, das spätrepublikanische Notstandsrecht der römischen
Republik, das die jeweiligen Konsuln bevollmächtigte, durch exekutive Gewaltmaßnahmen wie
Truppenaushebungen unabhängig von der Volksversammlung und dem Senat, Hinrichtungen
römischer Bürger ohne Gerichtsurteil oder Anwendung öffentlicher Gewalt ad hoc Schaden vom
Gemeinwesen abzuwenden. Vgl. Cicero, Orationes in Catilinam I, 4, in: Marcus Tullius Cicero,
Die catilinarischen Reden: lateinisch/deutsch, hg. v. Manfred Fuhrmann, Düsseldorf/Zürich 1998
(Tusculum Studienausgaben)
, 10.
16 Vgl. I Kor 4,6.
17 Vgl. Adagium 215 „Sursum versus sacrorum fluminum feruntur fontes.“, Opera Omnia
Desiderii
Erasmi Roterodami, II-1, Adagiorum chilias prima, Amsterdam u.a. 1993, 328f.
19 Der Genfer Theologe Theodor Beza hatte 1565 in seinem Kommentar zum Neuen Testament
Act 3,21 passivisch übersetzt: „oportet Christum coelo capi“. Vgl. Theodor Beza, IESV CHRIS-
TI D.N. Nouum testamentum, siue Nouum foedus. Cuius Graeco textui respondent interpreta-
tiones duae: vna, vetus: altera, noua, Theodori Bezae, diligenter ab eo recognita. […], Genf 1565
,
18. 1567 bestätigte er diese Übersetzung in einem weiteren Schriftkommentar. Vgl. Ders., IESV
CHRISTI D. N. Nouum testamentum, Gr. et Lat. Theodoro Beza interprete. […], Genf 1567
, 183.
20 Vgl. Selnecker, „Commonefactio“, A 1v–2r, unsere Ausgabe, Nr. 4: Commonefactio (1571),
311.
21 „Vbiquitas“ ist die gegnerische Bezeichnung für die Lehre von der Allgegenwart Christi nach
seiner göttlichen und menschlichen Natur, wie sie z.B. von Johannes Brenz aus der realen Mittei-
lung der göttlichen Eigenschaften an Christi Menschheit (Communicatio Idiomatum realis) abge-
leitet wurde. Von den Württemberger Theologen wurde diese Bezeichnung als ein „heßlich,
feindselig Vocabulum“ abgelehnt (Hutter, Concordia concors, 65).
22 Vgl. unsere Ausgabe, Nr. 1 Propositiones (1570), 37, Anm. 55.
23Rudinger nimmt in seiner Bestimmung der Sakramente als „sigilla fidei“ einen Gedanken
Melanchthons auf. Vgl.Philipp Melanchthon, Loci praecipui theologici (1559), in: CR 21, 847
(MWA 2/2, 498,10–13).
24 Sprichwörtlich: „quaerere in scirpo nodum“, vgl. z.B. Plautus, Menaechmi 247; Titus Maccius
Plautus, Komödien, hg. v. Alfred Klotz, München 1948 (Sammlung Tusculum)
, 34.
25 Vgl. Demokrit, Fragment B. 135: δεξαμεναί: ὑδάτων δοχεῖα, καὶ ἐν τῷ σώματι φλέβες, in: Her-
mann Diels, Die Fragmente der Vorsokratiker. Band 2, ed. Walther Kranz, Zürich 19726
, 169,14.
26Ada Adler (Hg.), Suidae Lexicon. Pars II. Δ–Θ, Lexicographi Graeci 1, Sammlung wissen-
schaftlicher Commentare, Stuttgart 1967
, 21: Δεξαμενή·εἰς τὸ ἱερὸν τῆς Σοφίας ἥκων ἐς αὐτήν
που τὴν θείαν δεξαμενὴν ἐξαπιναίως ἐκάθισεν. ἀλλὰ κἀνθένδε ἀφέλκειν αὐτὴν ἴσχυσε. τουτέστιν ἡ
τράπεζα ἡ τὰ θεῖα δεξομένη.
27 Vgl. Gregor von Nazianz, Oratio XXX. Theologica quarta. De Filio 4, in: PG 36, 108 (FC 22,
226,22–228,2). Die Stellenangabe „in oratione secunda de Filio Dei“ richtet sich nach der
zeitgenössischen Ausgabe ΓΡΕΓΟΡΙΟΥ ΤΟΥ ΝΑΖΙΑΝΖΗΝΟΥ ΤΟΥ ΘΕΟΛΟΓΟΥ ΑΠΑΝτα,
τὰ μέχρι νῦν μὲν εὑρισκόμενα […], Basel 1550
(VD 16 G 3019).
28 Gemeint ist der Braunschweiger Theologe Martin Chemnitz.
29 Vgl. Selnecker, „Commonefactio“, A 3r, unsere Ausgabe, Nr. 4: Commonefactio (1571), S.
312f.
30 Vgl. die Wittenberger Vulgata-Revision von 1529. Vgl. WA.DB 5, 728: „et miserit eum qui
praedicatus est vobis Ihesum Christum, quem oportebat coelo suscipi donec restituantur omnia.“
(Novum testamentum. Vuittembergae recognitum. 1529).
31 Vgl. Act 1,11.
32 Vgl. Mk 14,62.
33 Vgl. Act 3,21.
34 Vgl. Act 7,55.
35 Vgl. etwa Tertullian, De praescriptione haereticorum XIII,4–5, in: PL 2, 26f. (FC 42, 256,9–
17) und Ps.-Ignatius, Ad Ephesios XV, in: PG 5, 747. 750 (Funk/Diekamp, 253,9–21).
37 Vgl. zur Kritik Selneckers an der christologischen Position des Vigilius: Selnecker, „Commo-
nefactio“
, A 5r–v, unsere Ausgabe, Nr. 4: Commonefactio (1571), 315f.
38 Vgl. Vigilius Thapsensis, Contra Eutychetem IV, in: PL 62, 123f.
40 Vgl. Phil 3,20.
43 Die Wittenberger Theologen hatten Ende April/Anfang Mai 1571 mit der Abfassung der
„Grundfest“, ihrer umfangreichen Widerlegung aller kritischen Drucke gegen ihren Katechismus,
begonnen. Am 16. Juni 1571 war die Drucklegung beendet. Der Buchführer der Wittenberger
Fakultät Conrad Rühel brach an diesem Tag nach Naumburg auf, um dort die ersten Exemplare
zu verkaufen. Vgl. DrHSA: Loc. 10311/12, 78v (Schreiben der Wittenberger Fakultät an Kurfürst
August vom Juli 1571). Folgt man Rudinger, so hatte der Druck der „Grundfest“ bereits am 3.
Juni 1571 begonnen. Zur Entstehungsgeschichte der „Grundfest“ vgl. Hund, Das Wort ward
Fleisch
, 311–319.
45 Das Zitat konnte nicht verifiziert werden.
46Selnecker hatte zur Stützung seiner aktivischen Übersetzung und Interpretation der
Schriftstelle Act 3,21 Zitate der altkirchlichen Theologen Hieronymus, Johannes Damascenus,
Chrysostomus, Theodoret von Kyros, Athanasius, Augustin, Gregor von Nyssa und Vigilius von
Thapse
angeführt. Vgl. Selneckers „Commonefactio“, A 2v–A 6r, unsere Ausgabe, Nr. 4:
Commonefactio (1571), 312–316.
47 Das Zitat konnte nicht verifiziert werden.
48 Vgl. die „Censura Theologorum Witebergensium“, mit der die theologische Fakultät der Uni-
versität Wittenberg am 25. April 1564 ihr Gutachten über die Württemberger Christologie dem
Kurfürsten überschickte. Darin wird die Allgegenwart exklusiv der göttlichen Natur zugeschrie-
ben. Vgl. Hutter, Concordia concors, 57. Vgl. hierzu: Heppe, Geschichte, 102–104; Brandy,
Christologie
, 64–67 und Hund, Das Wort ward Fleisch, 98–102.
49  Am 1. Mai 1571 hatte Caspar Cruciger d.J. das Rektorat übernommen. Vgl. Hartwig, Album
academiae Witebergensis
, 189.
53 Die Annahme einer unpersönlichen menschlichen „massa“ aus dem Mutterleib Mariens geht
zurück auf die nominalistische Vorstellung einer suppositalen Union. Vgl. hierzu: Schwarz, Gott
ist Mensch
, 293–301; Hilgenfeld, Elemente, 336–338. Zur traditionsgeschichtlichen Abhängig-
keit Rudingers von der Aufnahme dieser nominalistischen Denkfigur durch Melanchthon vgl.
etwa die Responsio Philippi Melanthonis de controversiis Stancari (1553): „Massa assumpta sus
tentatur a lo,gw|, et accipit ab eo, ut sit et subsistat.“, in: CR 23, 93 (MWA 6, 266,24–26).
55 Gregor von Nazianz, Oratio XXX. Theologica quarta. De Filio 4, in: PG 36, 121 (FC 22,
252,15f.).
59 Vgl. Eph 1,22f.
60 Vgl. Joh 10,28.
61 Vgl. Hebr 1,3.
62 Vgl. zum Bild des Einpflanzens Joh 15,5.
63 Vgl. hierzu die Bestimmungen des chalkedonensischen Glaubensbekenntnisses von 451: ἕνα
καὶ τὸν αὐτὸν Χριστὸν υἱὸν κύριον μονογενῆ ἐν δύο φύσεσιν ἀσυγχύτως, ἀτρέπτως, ἀδιαιρέτως,
ἀχωρίστως γνωριζόμενον, οὐδαμοῦ τῆς τῶν φύσεων διαφορᾶς ἀνῃρημένης διὰ τὴν ἕνωσιν, σωζο-
μένης δὲ μᾶλλον τῆς ἰδιότητος ἑκατέρας φύσεως, καὶ εἰς ἓν πρόσωπον καὶ μίαν ὑπόστασιν συν-
τρεχούσης, „ein und derselbe ist Christus, der einziggeborene Sohn und Herr, der in zwei Natu-
ren unvermischt, unveränderlich, ungetrennt und unteilbar erkannt wird, wobei nirgends wegen
der Einung der Unterschied der Naturen aufgehoben ist, vielmehr die Eigentümlichkeit jeder der
beiden Naturen gewahrt bleibt und sich in einer Person und einer Hypostase vereinigt.“ (DH
301–302).
64 Vgl. Mk 10,45.
65 Vgl. DH 301.
66 Zu den Positionen des Paul von Samosata, des Sabellius und des Arius im trinitätstheologi-
schen Streit der Alten Kirche vgl. unsere Ausgabe, Nr. 1: Propositiones (1570), 33, Anm. 43;
31f, Anm. 39; 34, Anm. 46.
67 Zur Position des Nestorius in den christologischen Auseinandersetzungen der Alten Kirche
vgl. unsere Ausgabe, Nr. 1: Propositiones (1570), 37, Anm. 54.
68 Unter den „proprietates substantiales“ der menschlichen Natur Christi versteht man nach
mittelalterlicher Tradition die Eigenschaften, die für das Wesen der Menschheit Christi
konstitutiv sind und ohne die sie nicht als Menschheit bestehen könnte. Davon zu unterscheiden
sind die „proprietates non substantiales“ wie beispielsweise die Sterblichkeit oder der Hunger,
die als akzidentiell hinzutretend verstanden wurden. Christi Menschheit bleibt nach diesem
Denkschema ihrem Wesen nach eine wahre Menschheit, auch nachdem sie ihre Sterblichkeit
abgelegt hat und keine Nahrung mehr zu sich nimmt. Die reale Mitteilung der göttlichen
Allgegenwart hingegen zerstört nach der hier zugrunde liegenden Vorstellung die „proprietates
substantiales“ der Menschheit Christi, da für die Gegenwart eines Menschen und sein
menschliches Wesen die Bindung an einen Raum konstitutiv ist.
69 Theodoret, Eranistes. Dialogus II, in: PG 83, 164 (Ettlinger, 149,14–17).
Seite drucken

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000211/disputatio/edition.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000211/tei-transcript.xsl