Joachim Curaeus: Exegesis perspicua (1574)
bearbeitet von Johannes Hund
[Inhaltsverzeichnis]

|| [1021]

|| [3:] Prooemium.

Tristis inprimis et quirula vox est sancti et sapientis prophetae Esaiae de miseriis et calamitatibus sui populi, cum inquit: „Manasse comedit humeros et brachia sua.“1 Imago est rei horribilis et abominabilis sumpta a furore miserorum hominum, qui fame necantur. Hi enim, vt vitam in breuissime vix temporis momentum frustraque sibi prorogent, rabie inediae incitati proprias carnes dentibus lacerant et immani cum laniena in sua viscera et crudelem in ventrem condunt. Ita, inquit propheta, rex noster immani saeuitia membra suae reipublicae suos ciues iugulat, sibiipsi manus auxiliares praecidit suumque regnum paulo post ab hoste externo opprimendum debilitat.2 Hanc patheticam et sane lugubrem picturam necesse est in oculos piorum, sanorum et modestorum hominum incurrere, quoties de dissensionibus, distractionibus et confusionibus imperiorum orbis christiani in hac vltima mundi senecta cogitant, quibus omnibus peractis fatalibus periodis suae impendent ruinae et mutationes et quae proculdubio robore per ciuilia certamina consumpto et post tam longas intestinas dissensiones omni potentia languefacta hosti externo praedae futura sunt.Verum etsi sane cum Scipione spectante Chartaginis incendium et simile fatum suae patriae vrbi Romanae ominanti hunc versum de nobis pronunciate possumus: || [4:] „Illa dies veniet, cum fato Troia peribit“,3 tamen, quibus doctrina ecclesiae nota est, iis se possunt erigere consolationibus, quas vox diuina monstrat. Sed piis longe acerbiorem dolorem creant verioris patriae, hoc est ecclesiae aerumnae. Immenso Dei beneficio verae doctrinae vox, quae multis seculis praestigiis sophisticis et pontificia tyrannide obscurata conticuerat, repurgata est, illustrata vera de poenitentia, de inuocatione et aliis partibus, doctrina et depulsae plane cimmeriae superioris aetatis tenebrae atque ita pia et dulcis inter ecclesias emendatas fuerat etiam constituta concordia. Sed hostis Filij Dei diabolus, cum per externum hostem progressus veritatis impedire non posset, excitauit nobis intestina bella, quibus ecclesiae harum regionum ita quassatae et dissipatae sunt, vt qui ista sine gemitu cogitare possit, existimem reperiri posse neminem. Inuenti enim sunt homines rabiosi, furentes ex cupiditate gloriae, dominandi, pleni liuoris, maleuolentiae et vt ille dixit, quasi vtres turgentes superbia et opinionum vanitate, illi nihil reuerentes piam matrem ecclesiam, Cainico et parricidiali furore hume

|| [1022]
ros et brachia4 miserae matris lacerare et deglubere sunt ausi, profligarunt salutares doctores nostrarum ecclesiarum, qui vere erant humeri et brachia piorum coetuum, qui sustinebant onera in docendo et gubernando, qui stabant in acie, praeliabantur pro ecclesia contra hostes veritatis, pios dulci nectare coelestis veritatis pascebant atque, quod in primis vtile est, tanquam fulcra communem consensum cum quadam authoritate tuebantur. Hos igitur, cum in suspicionem et contemptum apud plaerosque falsis criminationibus adduxissent, loco et authoritate sua deiecissent, secutae sunt istae quasi infinitae distractiones et inuectus prorsus talis status, qualis, vt est in tragoedia, est apud Cyclopes vbi οὐδεὶς οὐδὲν οὐδενὸς ἀκούει.5 Sublatis baiulis et fulcris nostrum aedificium cepit fatiscere, minatur ruinam, dessimus esse formidini hostibus. Sicut et Graecia tantisper teste Thucydide fuit victrix, donec principes || [5:] coniunctis viribus contra communem hostem praeliabantur.6 Interea in hac anarchia scelerata est petulantia fingendi dogmata, opiniones et damnandi plane sacerdotali et pontificia cum tyrannide ecclesias optime constitutas et multa agmina piorum, quicunque non recentibus et paucis aliquibus legumlatoribus assentiuntur. In ista tamen δοξομανίᾳ praecipua vulnera hoc tempore ecclesiae inferre videntur illi, qui de sacra coena conflictus atrocissime exorsi sunt. Nam illam de linea veste μυομαχίαν quasi nox diremit et propter eam in optimos nostros praeceptores fatua et bruta emissa fulmina ferme coeperunt languescere et euanescere. Bellum vero hoc, quo saeuius, ita etiam multis nominibus magis deplorandum est.„Desiderio desideraui manducare vobiscum hoc pascha“,7 inquit Filius Dei aditurus suum agonem. Ita singulos piorum decebat cum suaui desiderio et reuerentia appetere et amare hunc dulcem et sanctum conuictum, in quo Filius Dei praesens est et suos conuictores pascit nutrimento coelesti et incorruptibili, rigat eos liquore recreante ariditatem et imbecillitatem miserae huius naturae, testatur se deinceps in suis velle esse efficacem, eos vita perpetua et beata viuificare et eos gestare, perinde sicut sua natura humana sustentatur et inenarrabili gloria a diuina inhabitante perfunditur. De his tantis beneficiis decebat ciues verae ecclesiae cogitare, quoties de hac sacra σπονδῇ sermonem instituunt et ita sese comparare, ne indigni hoc tam augusto conuictu esse videantur. Etiam antiquitas ethnica iussit τὴν ἅλα καὶ τράπεζαν μὴ παραβαίνειν.8 Et nota sunt dicta εὐφημία παρὰ σπονδαῖς κάλλιστον,

|| [1023]
εὐφημία γὰρ εὐκολώτατος πόνων.9 Item: „Conuiuium ornat modestia.“ Nonne igitur decebat Christi conuictores multo magis piam ostendere modestiam et si qua inter conuiuas incidat collocutio vel disceptatio, cum dulci et sobria moderatione suam dicere sententiam, placide etiam audire alios, semper τὰ εὔφημα loqui et inprimis cogitare hanc communem mensam neruum et || [6:] vinculum mutuae esse debere consensionis et dilectionis. Sed quid fiat inter nostros de sacra coena collocutores proh Deum immortalem cernimus, quos ructus, vomitus et alia inquinamenta non conuictorum Christi, sed ebriorum scurratum, proripientium sese ex conuiuiis Centaurorum et Lapitharum10 publice prolici cum dolore et horrore videmus. Veniam dabunt meo dolori pij, quicunque scripta plaeraque, quae nunc in precio etiam sunt, inspexerunt. Pyrgopolinicen aut pseudolum Plautinum,11 cumque ad insaniam vsque ebrium vociferari credas, nec aliud quam plaustra quaedam conuitiorum eorumque exquisitorum – nam et maledicta nunc, quibus pij et docti homines satis deformari possent, deficiunt – reperies et, vt dicam, de re atroci quid atrox. Interdum ita excandescit eorum oratio, vt etiam ipsas teterrimas furias, etsi vel cocvtum vel omnes infernales gurgites euomerent, magis dirum, quid effundere posse non credam. Attamen tales maxime multitudini docendo praeeunt, plurimi ab eorum quamuis impudenti ore, tanquam Galli a suo Hercule pendent, cum non reperiam quomodo apud hominem sensu saltem communi praeditum, opinabile esse possit, eiusmodi pectus Spiritus sancti posse esse domicilium. Non tales describit apostolus ministros Christi, quos iubet erga omnes esse elementes et cum pia humanitate erudite aduersantes.12 Furiarum latibula non Dei hospitium in istis agnosces neque hi, vt falso iactitant, pij zeli sunt ardores, sed rabies, quam multae forsan legiones diabolorum ipsis afflant. Sed hanc querelam, cum nunc piae admonitiones parum proficiant, abrumpo et Deo, qui vindex est impietatis et crudelitatis, exitum harum digladiationum commendabimus.De re vero controuersa pauca nunc quaeremus. Intuenti mihi theatrum tam ipsorum, qui in arenam prodeunt, quam spectatorum mirificam mihi speciem cernere videor. Adeo enim dissimilia et mirifica oriuntur studia et iudicia, vt

|| [1024]
mihi interdum in mentem veniat spe- || [7:] cies illius poeticae Chymaerae,13 et tandem constituam non rectius eam varietatem in ordinem redigi posse quam si ad gradus Aristotelicos, qui et ingeniose constituti sunt et valde late patent, talia accommodemus. Existimauit is homines plurima in vita eligere et suspicere primum φύσει, hoc est ex naturali inclinatione, plurima etiam δόξᾳ, id est opinione concepta, etsi ea non recta ratione vel iudicio nititur, sed plerunque ad cupiditates aliquas sese accommodat, qualis erat fortitudo Bruti, qui volebat videri esse imitator veteris Bruti,14 vt ea ratione inclaresceret, plurima item βουλήσει, id est voluntate edente voces et gestus simulatos, cum interea mens iudicet contrarium, sicut in fortitudine Thrasonis,15 vltimo quaedam ex τῆς προαιρέσεως, id est vero cum iudicio et deliberatione.Multi ex populo in regno pontificio retinentur in cultu missae persuasione pietatis, quia et natura amant caeremonias, quae speciem habent magnae religionis et longo vsu inde vsque a teneris assuefacti sunt ad ea spectacula, quae iudicantur esse plena sanctimoniae et nerui christianae religionis. Pulchra omnino pompa est missa theatrica et circumgestatio illa tam augusta panis, vbi creditur Christum tota sua substantia et singulari quadam praesentia esse coram, offerentem aeterna et corporalia bona assistentibus aut deducentibus eum. Nota sunt dicta: πᾶν σύντροφον γλυκὺ, consuetudo altera natura. Et apud Herodotum dicitur: „Hominis furiosi esse deridere vsitatos ritus vitae.“16 Ideo ea opinio cultus apud multos ita alte egit radices, vt nullas admittere possint admonitiones contrarias, praesertim cum tales plaerunque sint ex media plebe, qui non ea praediti sunt iudicij rectitudine, vt affectiones suas vera ratione possint superare. Quam multi etiam in ecclesiis emendatis inuoluuntur opinionibus in hac causa non bonis atque etiam, quod dolendum est, nescientes saepe implicantur idolis propterea, quod illae sententiae videntur alere reuerentiam, acuere precationem in hominibus atque adeo viciniores esse antiquae consuetu- || [8:] dini. Adhuc gradus est eorum et praecipue doctorum, qui suis indulgent opinionibus et affectibus atque ita propter certas cupiditates etiam causam non bonam tuentur. Multi inflati superbia, opinione eximiae cuiusdam scientiae, ambitione, metu amittendi sui loci et autoritatis praeliantur pro ea sententia, quae existimatur grata esse populo et

|| [1025]
idonea ad homines retinendos in officio et quae ipsos circundare potest peculiari quadam autoritate. Ex his multi adeo saeuas odiorum flammas aduersus contradicentes concipiunt, qui aliqua ab ipsis parum prius intellecta monstrant, vt etiam contra hostes omnis religionis christianae nihil dici aut suscipi possit inclementius. Hi vero proprie diaboli flabella sunt, quae incendium hoc tantum sine fine amplificant, nec vlla salutaria remedia quaeri aut adhiberi patiuntur. Sunt tertio loco quidam dissimulatores astuti et callidi, qui etsi, quid verum sit, non ignorent, tamen, quia potentibus aut populo ea oratio ingrata est, ipsi etiam ad eorum sese opinionem inflectunt atque etsi prius non obscure, quid senserint, protulerunt, tamen postea vt labrax piscis, qui, vbi hamum vorauit, os sibi lacerat, vt quoquomodo se explicet, ita ipsi sese retexunt, corrigunt et ferme vt olim Athenienses Demetrio17 assentabantur, quod regi placet pium esse pronunciant. Sunt tamen deinde alij, etsi pauciores, qui nec naturali procliuitate nec cupiditatibus aut metu se superari patiuntur, sed pio et moderato cum studio simplicem veritatem quaerunt extructam ex testimoniis diuinae vocis et sincerae antiquitatis suffragiis eam vera inuocatione et exercitiis poenitentiae confirmant, quam etiam non ad turbandas ecclesias, sed ad piam consensionem constituendam transferunt, in quorum numero nos etiam, vt inueniamur Deum toto pectore, precemur.Quia vero disputationum harum magna est varietas et dissimiles magna vafricie struuntur labyrinthi et cuniculi, ita vt rari reperiantur, qui fontes huius causae recte intelligant aut aliis dextre tradere sciant, praesertim cum || [9:] homines a scriptis partis contrariae tanquam a venenis arceantur, breuem hanc collegimus syluam, in qua, quod in aliis artibus omnibus fieri necesse est, quasi quaedam causae huius σωματοποίησις proponitur et praecisis omnibus vel non necessariis contentionibus aut etiam conuitiis, per quandam σύνοψιν fundamenta causae monstrantur. Nec hoc nostrum est consilium, vt hoc modo nitro et carbonibus acetum offundere et nobis certamina cum aliquibus, quicunque tandem illi sunt, attrahere velimus, sed vt nos ipsos in hac difficili causa erudiamus et inuentis fontibus rectius iudicare possimus. Non igitur theologos nostros, quibus plerisque vt olim dictum est ira habitat in auribus et quorum plurimi – bonos semper excipio – potius pro focis quam pro aris dimicant, corrigere aut instituere conamur, sed priuatim nobis hic commentariolus sine cuiusque iniuria aut contumelia seruiat.

|| [1026]

Prima pars exegesis de sententia verborum coenae consentiente cum scriptis apostolorum et purioris vetustatis.

Expositiones nostrae haec erit series.I. Primo loco veram sententiam de forma substantiali sacrae coenae per σύνοψιν breuiter recitabimus. II. Interpretationes et modos inconuenientes praecipuos examinabimus et detractis coloribus penitus eos denudabimus. III. Quia non satis officiosum est vulnera denudare et attrectare, nisi etiam ratio sanationis monstretur, proponemus, qua ratione ex nostro iudicio pia possit sarciri concordia. || [10:] Antiquam summam rei recitamus, praemittemus has hypotheses, quae vniuersae causae lucem afferunt, quia sacramenta sunt partes ministerij et visibilia spectacula, per quae Filius Dei vsque ad consummationem ecclesiae secundum ordinem a se institutum vult esse efficax in credentibus, consideremus ista duo: I. ipsam personam Christi colligentis sibi hoc modo ecclesiam, II. naturam istorum instrumentorum. Non dubium est regnum Christi in hac vita esse tale, vt ipse sedens ad dexteram aeterni Patris per ministerium, per verbum et sacramenta colligat sibi ecclesiam et in credentibus dato Spiritu sanctu sit efficax, vt ipse sit perpetuo mediator et sacerdos audiens et perferens preces piorum ad Patrem, ex diuina potentia defendat ecclesiam aduersus diabolum et organa eius et tandem eam resuscitatam ex morte ornet vita et gloria aeterna. De ipsa persona Filij Dei vero ecclesia consentienti voce profitetur in Christo nato ex virgine copulatas esse duas naturas vnione hypostatica, diuinam et humanam, sine confusione tamen vnius naturae cum altera et quod proprie ad nostrum negocium pertinet. Credimus in Christo post resuscitationem et assumptionem in coelos adhuc vere retineri naturam humanam cum suis substantialibus proprietatibus corporis, etsi per glorificationem noua gloria et nouae aliquae conditiones accesserunt. Execramur igitur deliria Eutychiana et enthusiastica,18 quae fingunt humanam naturam a diuina absorptam esse aut humanam diuinae exaequatam. Non etiam assentimur illis, qui corpori Christi substantiales proprietates adimunt, etsi veritatem substantiae interea tollere et negare verbis non audent. Quia vero multi non solum ex sectatoribus Shuenckfeldij, sed etiam alij glorificatione excusant multa absurda, quae ipsi affingunt, addimus hoc: Etsi fatemur nos non penitus, quae sit conditio corporis glorificati perspicere, tamen sine vlla dubitatione hoc credere, quod etiam corpus Christi glorificatum et exaltatum corpus adhuc sit et immotas vel specificas proprietates corporis retineat. Propositio haec habet testimonia perspicua et irrefragabilia.

|| [1027]
Constituit || [11:] ipse Christus discrimem inter suum corpus resuscitatum et naturam spiritualem per allegationem proprietatum corporis. „Circumfero“, inquit, „massam, quae potest contrectari et videri“.19 Ergo ea non est spiritualis, sed corporea. Et extant multa similia dicta: „Surrexit. Non est hic; praecedet vos in Galilaeam“20 Transfertur ab vno loco in alium neque simul est in pluribus locis. Et articulus symboli, qui, vt optime docuit noster Philippus, intelligendus est vt sonat litera,21 narrat eum physica et corporali locatione sublatum esse in coelum, hoc est in eum locum coelestem, quem Paulus nominat sursum, quando inquit: „Quaerite ea, quae sursum sunt, vbi est Christus“,22 „Veniet etiam sicut viderunt eum ascendentem.“23 Et, vt in historia resurrectionis significatum est, habebit stigmata vulnerum, habebit alios stantes ad dextram, alios ad sinistram. Deinde norunt omnes, qui periti sunt antiquitatis, quam acriter ecclesia vetus hunc articulum de veritate naturae humanae in Christo propugnauerit. Memoria digna est epistola Ignatij ad Smyrnaeos, qui affirmant sese Christum vidisse ascendentem ἐν σαρκὶ καὶ πιστεύειν ἐν σαρκὶ ὄντα οὐ δοκήσει ἢ φαντασίᾳ, ἀλλ᾿ ἀληθῶς,24 hoc est Christo adhuc veram et corpoream carnem circundatam, non carnem ex opinione aut imaginatione confictam et expresse ponunt hanc opinionem veteres: „Christum corporali locatione in vno loco esse vbicunque vult“,25 sicut optimus noster Philippus allegat illustre dictum Athanasij, qui dicit, λόγον non esse alligatum corpori, sed esse et in corpore et extra corpus.26 Ita Augustinus et alii recte definierunt corpus Christi esse in coelo secundum veri corporis modum. Item corpus domini, in quo resurrexit, in vno loco esse oportet. Damnant vero hanc phrasin: „Caro Christi omnia replet.“27 Ipsi etiam theologi scholastici saltem saniores et celebriores, etsi multa ausi sunt, tamen nunquam pronunciarunt, corpus Christi in pluribus esse locis, sed ea forma sermonis vtuntur, vt dicant: „Christus totus est vbique, sed non totum.“28 De glorificatione etiam corporum beatorum sermo diuinus non obscure loquitur. Ait Paulus ea primum esse incorruptibilia.29 Causae igitur corruptionis, || [12:] quae proximae sunt a duabus potentiis a nutriente et gene

|| [1028]
rante tollentur: „Erunt deinde“, inquit, „corpora gloriosa.“30 Ignobilitas corporum, vt philosophi loquuntur, est ab illa Aristotelica priuatione, propter quam omnia prona sunt ad putredinem et ita ad corruptionem. Econtra nobilia sunt ista corpora, quae sunt exempta mutationibus alterationum et corruptionum, qualia sunt coelestia, solis et stellarum et quidem his comparat vox diuina corpora beata. Significat igitur materiam ablata corruptione adepturam nouas et nobiles conditiones. Ex terrestri enim opaca et ignaua fiat coelestis, lucida et agilis. „Praeterea corpora illa“, inquit, „ornabuntur noua virtute.“31 Materia nobilior et immortalis capax erit nobiliorum et meliorum functionum vel operationum. Non erit amplius corpus animale, sed spirituale. Materia prior quidem non redigetur in nihilum, sed non amplius viuet vita physica, sed spirituali, non nutrietur, non generabit sicut nec spiritus, accendetur spiritu viuificante, ita vt functiones omnium potentiarum ardeant Spiritu sancto, perinde vt ex materia cremabili flamma ab igni accenditur. Et haec omnia fient ad exemplar vel archetypum corporis ipsius Filij Dei, cui erimus similes, qui sicut est dominus de coelo, ita est Spiritus viuificans, transfundens in electos tanquam in sua membra sui corporis gloriam et beatitudinem. Haec est concio paulina, quae comprehendit simul corpora sanctorum et ipsius Christi, qui caput est electorum. Quamuis vero Christi corpus longe maiori gloria excellit, tamen inter haec dicit esse similitudinem. Porro inter ea, quae genere differunt, nulla potest cogitari similitudo. Deinde corpus Christi non solum glorificatum, verum etiam exaltatum est. Sedet enim ad dextram Dei a homo Iesus Christusa in illa arcana luce Dei, aequali potentia regnat cum Patre et vsque ad consummationem ecclesiae opera sui sacerdotij et regni superatis omnibus suis hostibus exercet et tamen nulla interea naturarum fit confusio et corpus vere alicubi est localiter. Etsi vero omnino || [13:] regio aliqua est beatorum, vbi non modo Moses, Elias et magnum agmen eorum, qui cum Christo resuscitati et sublati sunt, viuunt et dulcissimo colloquio et aspectu Filij Dei laeti fruuntur, in quam etiam corpora piorum resuscitata transferentur, tamen quae, qualis et vbi illa sit, in coelo empyreo an alibi, nihil opus est quaerere. Concludimus ergo Christum etiam glorificatum et exaltatum verum adhuc corpus cum substantialibus suis proprietatibus retinere et valde probamus regulam D. Lutheri, qui ait: „Tollens proprietates, tollit naturam.“32 Quia vero etiam de Communicatione Idiomatum quaestio incidit et aliqui harmostae superiores vel maiorum gentium, audent comminisci Communicationem Idiomatum physicam et ex ea deinde nube mirabiles Chimaeras formare, de hac etiam breuem hanc addimus commonefactionem: Naturae duae

|| [1029]
in Christo sunt vnitae vnione hypostatica, nec diuina tantum fuit socia et auxiliatrix separabilis vt in Elia et aliis sanctis, sicut perperam docuit Nestorius, qui et nepos fuit Samosateni et furores etiam illius callide renouauit.33 Interea tamen nec naturarum facta est confusio, nec vna in alteram absorpta, absumpta vel conuersa, vt finxit Eutyches.34 Ideo discrimen proprietatum retinendum est. Et vera est regula: „Confundens proprietates confundit naturas.“ Ideo phrases diuinae vocis diligenter considerandae et vsurpandae sunt: „Christus passus est in carne“,35 inquit Petrus, „Aspicient in me, quem confixerunt“,36 „Ego sum ante Abraham natum“,37 „Christus est natus ex stirpe Dauidis secundum carnem.“38 Has locutiones, cum imitari vellet ecclesia vetus, dixerunt eas esse veras Communicatione Idiomatum. Et ea recte definitur esse praedicatio, in qua proprietas vnius naturae dicitur de persona in concreto, vt significetur duas naturas in Christo esse vnitas vnione personali et inseparabili.39 De hoc modo loquendi optime docet Theodoretus, accuratus refutator Eutychetis: „Oportet“, inquit, „scire, quod vnio facit nomina communia.“40 Item „Nominum || [14:] confusio non facit naturarum confusionem“41 et Vigilius: „Vnde constat diuinitatem humanitatis habere vocabulum.“42 Nazianzenus etiam inquit: „Nominum coniunctio facit errare haereticos.“43 Quare statuendum est firmiter Communicationem Idiomatum tantum esse dialecticam praedicationem et formam loquendi, non aliquam physicam impressionem, quae, vt optime dixit Philippus, est confusio naturarum.44 Veteres in hac declaratione testati sunt non inuenire sese simile accommodatius, quam hoc est, quod sumitur a copulatione animae et corporis. Nemo dicit: „Anima est corpus“ et tamen de homine dicitur: „Homo videt, numerat, dormit.“ Hic nemo ita desipit, vt dicat Communicatione Idiomatum physica animam dormire aut corpus numerare, sed agnoscimus omnes modum loquendi. Ita hae propositiones: „Christus est passus“, „Christus est vbique“ neque diuinam naturam mortuam neque humanam in pluribus simul esse locis significant. Et quae

|| [1030]
esset amentia hanc propositionem: „Ego sum ante Abraham natum“45 per physicam aliquam communicationem interpretari, cum humana natura, quae fuit assumpta ex semine Abrahae, nequaquam fuerit ante Abraham natum? Quare teneamus hoc certo: Nomina significantia proprietates naturarum nunquam physice confundi, sed in concreto alterius naturae proprietatem de toto subiecto predicari, vt extet illustre testimonium contra furores Nestorij. Nomina vero significantia officium sacerdotij aut regni pertinent ad vtramque naturam et ratio euidens est, quia mediatorem et saluatorem oportebat Deum esse et hominem. Ideo in eo opere quaelibet natura suas habet effectiones sicut quando dico: „Aristides est iustus“, comprehendo totum subiectum. Nam rationi recta iudicanti et voluntati eligenti obtemperat locomotiua corporis: Ita verae et receptae sunt hae propositiones: „Christus est mediator, saluator, rex, sacerdos secundum vtramque naturam.“ Atque hoc est, quod dixit Gregorius, ignorantiam distinctionis inter nomina decipere haereticos.46 Constanter igitur || [15:] physicam illam communicationem proprietatum in naturis explodimus. Etsi autem tales valde vociferantur, nos similes Nestorio facere distractiones naturarum, tamen omnes sani vident, quam futulis sit haec cauillatio non propterea homo diuiditur, etsi aio animam non fieri ebriam nec eam dormire turbata aut sopita facultate cerebri. Nec etiam stella Iouis a suo orbe distrahitur, etsi scimus ipsum corpus stellae non per vniuersum ordem esse expansum, ita vere vnitus est λόγος naturae humanae etiam tunc, cum corpus physica locatione in aluo virginis non extra formatur, salit et viuit. Si qui etiam existimant stante tali distinctione nullum futurum discrimen inter has propositiones: „Patiente Iohanne Baptista Deus patitur“ et hanc: „Patiente Christo Deus patitur“, hi sciant magnum esse discrimen. Sanctorum passiones vel cruciatus pertinent ad Deum per metaphoram. Relatio enim videlicet contemptus ad Deum propagatur sicut quando violantur legati Romanae Reipublicae Senatus Romanus contumelia affectus esse iudicatur, etsi consules et alij senatores non acceperunt plagas. Sed vbi loquimur de Christo, significamus ipsam personam, quae natura Deus est, accepisse vulnus et vident periti, si diligenter phrases illas Communicationis Idiomatum consideremus, admitti synecdochen. Sin autem adhuc dicatur: Perinde sicut in laceratione corporis dolor penetrat vsque ad animam, ita quasdam affectiones naturae humanae in Christo communicari diuinae et econtra. Huic respondeo ex sententia Cyrilli, animam hominis patiente corpore extra passionem quidem manere, quantum pertinet ad naturam, tamen non extra passionem esse intelligi, quia proprium ipsius corpus patitur.47 Dolet quidem inter cruciatus corporis etiam anima, sed ea non est affectio vel impressio

|| [1031]
aliqua corporea. Neque enim anima laceratur, incalescit vel frigefit nimium, sed dolor in anima est ratiocinatio iudicans obiectum hoc contrarium esse corpori et depellendum, ita natura diuina potuisset repellere Iudaeos a corpore Christi, nisi tunc, vt optime dictum est, voluisset quiescere. || [16:] Sed cum talibus praestigiis facile saucientur infirmi, vt recte dictum est a nostro Philippo, ideo eas omittimus.Nunc transeamus ad secundam hypothesin, quae est, quomodo hic rex in hac vita suis adsit. Fugiendi sunt furores enthusiastarum, qui spreto aut extenuato vsu ministerij deducunt homines ad singulares et arcanas patefactiones extra et praeter Verbum. Nos vero fideliter retinemus coniunctionem Filij Dei, qui est λόγος et ministerij, per quod efficax est in cordibus piorum ὁ λόγος. Dupliciter enim nobiscum loquitur Filius: primum foris in ministerio ostendens et offerens aeterna bona secundum promissionem euangelij, seruans omnibus temporibus ministerium. Deinde intus in piorum cordibus per Spiritum sanctum flectens eos ad salutarem assensum, monstrans illis Patrem et accendens in corde conformitatem cum Deo. Nullam vero magicam vel physicam imaginamur Christi ad verbum vel sacramenta alligationem, sed dicimus eum liberrime ex pacto per verbum et sacramenta in credentibus esse efficacem et ea in ipsis efficere, quae offert promissio et, vt magis perspicue haec declaremus, prodest ea referre ad articulum de gradibus praesentiae Dei. Discernenda est haec praesentia primum a praesentia vniuersali, qua Deus toti naturae adest. Sanctis etiam in altera vita praesens est sine ministerij vsu. Tradet enim Christus regnum Patri post resuscitationem mortuorum, abolebitur prorsus peccatum et ministerium atque Deus omnia erit in omnibus.48 Neque Christus aliqua vnione personali vel substantiali ad illa externa symbola sacramentorum alligatus est, sicut duae naturae in Filio copulatae sunt, sed ad tertium gradum haec praesentia pertinet. Colligit sibi in hac vita Filius Dei ecclesiam, adest piis et illis praesens est, sicut dicitur: „Veniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus.“49 Sed haec omnia fiunt hoc ordine, vt per vocem euangelij et sacramenta sit efficax. Recte igitur praesentia ministerij et praesentia sacramentalis refertur ad tertium gradum praesentiae Dei, qua || [17:] Deus adest sanctis in hac vita vsque ad resuscitationem mortuorum, accendens et augens fidem, inchoans in illis nouam vitam per Spiritum sanctum, qui est efficax per ministerium secundum ordinem a Christo institutum. Qualis sit vsus verbi vocalis, qualis etiam sacramentorum et quod inter haec discrimen facile potest monstrari.50 Sacramenta sunt ritus incurrentes in oculos instituti vt sint sigilla promissionis et testimonia applicationis promissionis vniuersalis ad singulos.51 Sym

|| [1032]
bola differunt, quia diuersus modus significandi est et testificatio fit de diuersis bonis. Necesse est secundum concionem euangelij hominem primum inseri Christo et ex regno diaboli in regnum Filij Dei collocati. Illius insertionis σφραγὶς est ablutio vel mersio in aquam baptismi, quia significat, vt apostolus loquitur, veterem hominem mergi et aboleri.52 Et contra baptizatum esse, reconciliatum Deo, fieri ciuem regni Christi et renouari ad vitam aeternam, sicut Paulus manifeste baptismum nominat lauacrum regenerationis et renouationis Spiritus sancti.53 Homini deinde renato opus est perpetua nutritione, perpetua fidei confirmatione. Illius pignus vel σφραγὶς est sacra coena. Hoc enim conuictu tanquam certo pignore testatur Christus se credentibus certo et perpetuo affuturum, eos sese seruaturum et viuificaturum vita beata et corpora etiam ad immortalem vitam excitaturum. Quia vero has Dei in homine effectiones aliqui perperam accipiunt, tenenda est haec admonitio: Sicut symbolis per se nulla est facta promissio, nulla etiam ibi praesentia Dei physica, nulla alligatio magica ad ea, ita sunt omittendae imaginationes Osiandricae, enthusiasticae et quorundam aliorum de commixtione substantiarum Dei et hominis. Opus saluatoris commune est tribus personis, ita tamen, vt immediate efficiatur a Filio, quia pertinet ad regnum Christi in hac vita. Iam natura diuina substantia sua omnia replet neque alio modo hic, alio alibi essentia sua praesens est, sicut nota sunt testimonia ex oratione Stephani et alia. Humana natura physica || [18:] locatione est in coelo, hoc est in loco coelesti, qui est sursum abducta a nobis neque reddetur nobis ante vltimum Christi aduentum.54 Quare praesentia inhabitationis est praesentia efficaciae. Habitat Christus in Paulo, id est seruat non tantum vitam et substantiam Pauli sicut omnium aliarum rerum conditarum neque etiam tantum in eo accendit heroicos motus, quales fuerunt in Alexandro, sine vera luce Dei, sed etiam singulari modo eum mutat, vt fiat conformis Deo. Hic nulla ponitur substantiarum confusio, sed retinetur discrimen inter creatorem et creaturam, inter causam et effectum. Nouitas accensa in renatis est a Deo, est a Spiritu sancto, sed non est pars substantiae Dei vel Christi. Nihil igitur opus est Seruetica et Stenckfeldiana apotheosi, quae similis est Vergilianae,55 de qua dicitur: Mens agitat molem et magno se corpore miscet, sed quidam, vt ex his cuniculis petant pigmenta suae causae, acerrime vrgent, veteres manifeste

|| [1033]
docuisse de duplici communione, quae nobis est cum Christo, videlicet de spirituali et ea, quae est secundum carnem, et addunt eam etsi imperuestigabilis sit, tamen veram et substantialem copulationem esse piorum et corporis Christi, sed sine hypostatica vnione. Allegant dicta veterum. Irenaeus inquit: „Paterna lux transfunditur in Filium, vt ex Filio propagetur in nos.“56 Et Cyrillus dixit: „Christum in nobis habitare non solum per dilectionem, sed etiam participatione naturali.“57 Et illam corporalem communicationem cerae, quae alteri massae cereae affunditur et vnitur, comparat. Simul vero eam vnionem corporalem praecipue in coena mystica veteres contrahi dicunt. Non litigamus nunc ex professo cum enthusiasta Silesio,58 qui spreto ministerio impudenter ex fontibus Serueticis tales comminiscitur fanaticos afflatus, deificationes et substantiales transfusiones. Sed tantum his pharmacis parum prudenter ex istis lacunis petitis, primum oppono articulum de veritate humanae naturae in Christo.I. Corpus Christi, sicut mille loci veterum testantur, ab- || [19:] ductum est a nobis. Ergo nulla pars substantiae ex illo nobis infunditur. II. Nonne repugnat haec quasi metaphysica imaginatio ipsi naturae et essentiae personae Christi? Persona enim est substantia indiuidua et incommunicabilis. Quare nihil substantiale ex corpore Christi deciditur et nostro adiicitur. III. Nullis testimoniis diuinis hoc doceri potest. Nam inhabitatio nullam commixtionem substantialem ponit. Propositio coenae est locutio sacramentalis, vt paulo post dicemus. Dicta etiam de manducatione carnis Christi sunt intelligenda de interiori spirituali renouatione, non de transfusione reali carnis, sicut eodem in loco dicitur: „Caro non prodest quicquam“59 et Paulus aperte ponit distinctionem, cum inquit: „In Christo habitat diuinitas σωματικῶς“,60 id еst realiter, in aliis vero tantum effectiue. IIII. Respondeant huic argumento. Certum est promissionem euangelij etiam notam fuisse patribus ante Christum natum et beneficia promissionis integre ipsis donata, sicut argumentatur Stephanus.61 Iam coniunctio piorum cum Christo est pars iustificationis, quae nominatur sanctificatio, necessaria omnibus illis, qui haeredes vitae aeternae futuri sunt, et hanc adeptam esse patres non minus perfecte, quam nos vox diuina euidenter docet: „Abraham vidit diem meum“62 etc. Ederunt ex esca spirituali, sed patribus non potuit aliquid communicari corporaliter de natura humana Christi, quae nondum erat assumpta. Ergo illa vera corporalis vnio vel transfusio nulla est. Temporis enim interuallum, politia et symbola sacramentorum discri

|| [1034]
men constituunt, sed substantialia iustificationis et saluationis communia sunt ecclesiae ante et post natum messiam, nec minus arcte coniunctus vel vnitus fuit Christo Abraham quam Paulus vel alij. Interea tamen constanter retinemus propositiones antiquitatis, Cyrilli et aliorum. Vnimur Christo non solum vnione spirituali, sed etiam corporali. Primum Christus est saluator merito et efficacia. || [20:] Sumus igitur iusti primum imputatione propter obedientiam Filij deriuantis in se poenam pro peccatis generis humani. Hunc meriti Christi in piis applicationem veteres saepe nominant praesentiam dilectionis. Causa vero impulsiua est misericordia Dei remittentis peccata propter Filium sicut dicitur: „Sic Deus dilexit mundum“63 etc. Atque eam praecedere necesse est, sicut dicitur: „Iustificati fide pacem habemus“,64 etc. Pater meus diliget eum et ad eum veniemus, id est habebit remissionem peccatorum et inchoationem vitae aeternae, sed altera pars iustificationis est sanctificatio vel praesentia efficaciae vel κοινωνία nostri cum Christo vel inchoatio vitae aeternae. Nam haec omnia tandem rem significant, vbi verissimum est, quod initur societas cum Christo secundum vtramque naturam. Ideo decretum de redemptione factum est, vt rursus vniamur toti diuinitati vnione spirituali et quia inter Deum et hominem lapsum ordo iustitiae non patiebatur, iniri societatem constitutum est medium, videlicet ipse Filius Dei mediator, qui massam naturae nostrae gestat. Inserimur igitur per fidem ipsius naturae humanae tanquam surculi trunco, vt hoc modo ex sua massa in nostram, sicut dulcissime Irenaeus dixit, lux diuina propagetur,65 vt talia in nobis fiant, qualia λόγος in sua humana massa efficit et vt agglutinati fide ex Christo hauriamus diuinam laeticiam et vitam. Ita per illam κοινωνία nostri cum corpore Christi vnimur cum tota diuinitate vnione spirituali. Et hoc modo sicut Paulus inquit: „Omnia rediguntur ad vnum caput.“66 Ex his perspicuum est, quomodo duplex nobis cum Christo sit κοινωνία, id est spiritualis et corporalis.I. Spiritualis cum Christo et tota diuinitate. Nam Filius dupliciter consideratur vt persona mittens et vt persona missa. II. Corporalis tanquam cum Christo mediatore, cuius corpori inserimur, vt „diuinae naturae“, sicut Petrus inquit, „participes fieri“67 possimus. Ad hanc nostram explicationem, cui neminem piorum retragari posse speramus, congruunt manifesta dicta scripturae: „Si quis diliget me“68 etc. || [21:] „Transformamur in eandem imaginem“69 etc. „Christus redegit omnia in vnum caput“,70 „Erimus similes

|| [1035]
ipsi.“71 Simile etiam de cera non reiicimus, sicut in sole per liquefactionem cera cerae affluit et agglutinatur, ita in vera conuersione Filius Dei calefacit et mutat corda piorum, eos sibi vnit, vt deinde eadem fiant in sua massa et credentium citra tamen commixtionem substantiarum. Neque enim simile per omnia est simile. Et Cyrilli consilium fuit, monstrare perpetuam actionem in opere saluationis etiam naturae humanae in Christo, quam tanquam nullius vsus euanuisse volebat Eutyches, non vero apotheosin aliquam physicam stabilire.72 Sed inferius, vbi de corpore illo spirituali recentiorum differemus, etiam haec fient clariora. Nam si nullum est corpus vere spirituale, hoc est spoliatum omnibus conditionibus corporis, frustra de transfusione illius pugnatur. Ex hac expositione manifestum est, quae sit natura sacramentorum. Non opus est rixari de vocabulo. Constat ecclesiam veterem vsam hoc nomine, vt significaret illas externas ceremonias esse signa foederis, quod initur cum Deo et mutuo inter pios, perinde sicut milites publico iuramento promittunt fidelitatem imperatori et mutuam consensionem. Ratio formalis sacramentorum est, quod sunt σφραγίδες iustitiae fidei, hoc est ceremoniae vel actiones institutae in euangelio, quae testificantur promissionem pertinere ad singulos, et vt sint signa distinguentia ecclesiam ab aliis coetibus et nerui publicae congregationis.73 Elementa sunt distincta, vt supra dictum est, quia diuersorum bonorum fit testificatio vel obsignatio. Baptismus est lauacrum regenerationis, hoc est testimonium, eum qui ita mergitur fide ablui a sordibus huius inquinatae naturae et inseri coetui Christi. Coena significat renati nutritionem et κοινωνίαν sumentis et Christi, qui pios pascit vera agnitione Dei, vera vita et laeticia in ipso.Quaerunt aliqui, an sacramenta possint recte dici miracula. Respondeo sicut Paulus inquit: „Placuit Deo || [22:] per stultitiam praedicationis saluos facere credentes.“74 Ita certum est hanc esse Christi ordinationem, quod per ista sacra symbola vult esse efficax in credentibus et hoc modo vsque ad inchoationem noui regni aeternam sibi colligere ecclesiam. Etsi igitur non dicimus, ordine physico fieri, quod homo baptizatus a Deo in gratiam recipitur aut quod Christus suum corpus et sanguinem piis communicat, tamen non recte dicimus accidere haec miraculose, sed ex ordinatione Christi, qui per ministerium est efficax. Habent igitur sacramenta rationem operis ordinarij, et miracula edita a Christo et apostolis sunt testimonia addita ministerio. Ita tenendum est discrimen inter ministerium et miracula neque sacramentis vlla praerogatiua miraculosa vt loquuntur affingi debet. Satis etiam concinne ab

|| [1036]
aliis respondetur, cum hac aetate post sufficientem doctrinae confirmationem miracula defierint, non esse dicendum nouum aliquod opus contra ordinem institutum edi in doctrina. Sed excipiunt aliqui veteres in expositione coenae merifice praedicare Dei omnipotentiam et eam referre non ad vsum, sed ad substantiam coenae, vt Augustinus loquitur.75 Recte igitur miraculosam praesentiam constitui. Respondeo: Substantia, id est formale et fructus coenae, vt infra ostendemus, congruunt, et est κοινωνία corporis Christi. Hic vero merito omnipotentia et bonitas Dei celebratur, quae cum illa externa sumptione contra et praeter ordinem physicum, imo contra immutabilem ordinem suae diuinae iustitiae intus in corde Filius Dei credentes ex morte retrahit in vitam et nos suo corpori efficit similes. Verum, vt supra dictum est, haec mirabilis et omnibus creaturis ignota viuificatio nunc habet rationem operis ordinarij, quia propter intercessionem immutabilis iustitia Dei mitigata est. Et decretum factum hominem lapsum propter obedientiam Filij recipiendum in gratiam atque horum beneficiorum per ministerium fit denunciatio et obsignatio in credentibus. Ita prorsus loquitur Paulus: „Euangelium est potentia Dei ad salutem omni credenti“,76 id est res, cum qua Filius Dei potenter in credentibus || [23:] est efficax.Ex natura et institutione sacramentorum extruimus deinde et confirmamus vsitatam et veram regulam, quae docet, sacramenta tantum esse sacramenta in vsu a Christo instituto.77 Si quis vtatur aqua baptismi ad sanandum lepram, idololatria est neque tunc est sacramentum, quia hic non est vsus institutus a Christo. Ita theatrica circumgestatio et adoratio panis similis pompae Persicae78 idololatrica est, quia coena transformatur in opus, quod toto genere diuersum est ab vsu instituto nempe a sumptione. Neque etiam mus rodit corpus Christi nec guttae manantes in vestimenta aut humum sanguis Christi sunt. Non enim iste est vsus. Deinde aliud etiam addimus ἀξίωμα magni momenti: Christus adest non propter elementa, sed propter hominem.79 Perinde sicut Deus nequaquam alligatus est ad illum externum sonum praedicationis, sicut de nobis spargunt enthusiastae, ita non adest propter aquam baptismi aut propter panem et vinum coenae, quasi ea elementa peculiari aliqua et diuina autoritate vel gloria ornare velit, sed adest, vt per illa externa symbola in credentibus ea efficiat, quae offert promissio euangelij et quorum illa externa symbola sunt σφραγίδες. Ita de pane vetus scriptor Theodoretus expresse ait φύσιν οὐ μεταβαλών.80 Non igitur duplex est constituenda praesentia,

|| [1037]
alia cum pane, alia cum homine, sed vnica est praesentia actionis, qua Christus in hoc est efficax.

Constitutis his fundamentis nunc propono exegesin doctrinae de sacra coena et ordior a definitione.

Coena Domini est ceremonia instituta a Christo in euangelio, in qua cum visibilibus elementis panis et vini fit communicatio corporis et sanguinis Christi, ita vt Filius Dei substantialiter ibi praesens sit et testetur in credentibus sese facere applicationem suorum beneficiorum et deinceps eos debere insertos esse suo corpori tanquam membra, in quibus velit habitare, perfundere eos luce, vita et gloria perpetua atque etiam corpora eorum ad immortalem vitam resuscitare. Simul autem vult ea beneficia fide accipi et suos vera inuocatione et gratiarum actione ad sese || [24:] accedere et vult hunc ritum esse neruum publicae congregationis eumque veram ecclesiam distinguere a coetibus idololatricis vsque ad vltimum suum aduentum ad iudicium.81 Primum in declaratione nostrae definitionis hoc esto: Magnae rixae sunt de forma substantiali coenae, et plurimi aiunt non satis esse loqui de fructu coenae, sed dicendum etiam de substantia, quia in verbis institutionis manifeste duo poni: praesentiam substantialem et finem. Philosophi dicunt proprie imperitorum esse respicere ad pauca et non insistere considerationi fundamentorum in causa. Ita in hac controuersia plurimorum oculi haerent in symbolis et illis spectaculis et negligunt interea hoc, quod est principale. Rursus repeto cogitandum esse de praesentia actionis, quae homini salutaris est, non de alligatione corporis ad symbola; ita omnia erunt plana. Formale huius actionis et sumptionis est communicatio corporis Christi et eadem κοινωνία Christi et piorum recte nominatur finis coenae, sicut vsitatum est in relatiuis. Distinctio agrorum est formale et finis limitis. Huic deinde formali et fini respondet alius finis correlatiuus, de quo dicit: „Hoc facite in mei commemorationem.“82 Vult enim Filius Dei a suis sociis et confoederatis vicissim agnosci et celebrari. Finis distinctionis agrorum est, vt sopiantur lites, ita finis vnionis cum Christo est, vt hoc modo Filio Dei colligatur ecclesia, quae eum vere agnoscat et celebret. Concurrunt deinde alij fines, quos nomen commemorationis complectitur, de quibus postea dicturi sumus. Ad hanc nostram sententiam plane congruunt dicta veterum, qui docent, eucharistiam constare ex re duplici: terrena et coelesti.83 Formale igitur huius actionis est, vt cum terrena detur nobis coelestis res, id est fiat vnio inter nos et Christum. In definitione asserimus, Christum in hac actione adesse substantialiter, vt expressum extet testimonium contra omnes fanaticos et enthusiastas, qui fingunt hanc sacrae

|| [1038]
coenae administrationem tantum esse repraesentationem quasi scenicam Christi absentis aut simplicem et || [25:] nudam picturam significantem, quid diuini aut tantum notam professionis, sicut toga discernebat Romanum a Graeco. Neque concedunt has sacras actiones esse organa, per quae Spiritus sanctus in credentibus sit efficax. Econtra nos statuimus, Christum vt in ministerio vere piis esse praesentem et cum hac sumptione vere eis praestare, quae promittit euangelium.Nunc enarrabimus verba institutionis, de quibus iam atrocia committuntur praelia. Sed simplex est oratio veritatis. Intueamur consilium Christi adituri suum agonem. Etsi illa dulcissima concio in coena plena est salutatis doctrinae et consolationum, sicut homines prudentes semper solent in epilogis dicere, quid eximium et patheticum, tamen praecipuae partes sunt istae: doctrina et promissio de perpetua collectione ecclesiae et institutio ministerii euangelici, quod commendat apostolis cum consolatione de auxilio in calamitatibus et persecutionibus. Ita in institutione huius ceremoniae eundem propositum habet finem. Promissioni enim euangelii et verbo vocali, quod sonare debebant apostoli, addit hunc ritum tanquam σφραγίδα neque voluit tunc instituere singularem aliquem cultum toto genere diuersum a natura ministerii et sacramentorum. Quid igitur opus est accersere prodigiosas vel, vt loqui solent, tremendas interpretationes? Nobiscum agit Filius Dei et non paciscitur cum elementis. Nos vult de bonis illis, quae promittit euangelium, reddere certos et ea in nobis obsignare hoc ritu. Quae igitur amentia est omisso homine quaerere, quid detur pani aut qualis fiat vnio corporis Christi cum pane? Absint isti furores a piis mentibus, qui profecto omnes ignoti fuerunt syncerae antiquitati. Nunquam ecclesia vetus pugnauit de intellectu harum propositionum: „Hoc est corpus meum“ et „Calix est nouum testamentum in sanguine Christi.“84 Explicata res est. Intelligunt apostoli, intelligunt piae mentes amantes veri- || [26:] tatis hoc dici: Ista sumptione vel manducatione testificor meritum remissionis peccatorum et vitae aeternae ad te pertinere, tibi ista dari, te fide inseri meo corpori, effici mihi membrum, vt ex meo corpore in te propagetur diuina lux vere agnoscens et inuocans Deum, vera vita et laeticia in Deo, denique, vt retractus ex morte aeterna sustenteris, ne redigaris in nihilum. Perinde sicut mea massa humana sustentatur et gestatur a λόγῳ, a natura diuina inhabitante, et vt tandem tuum corpus etiam resuscitatum ex morte et glorificatum viuat vita perpetua et beata, ita hic calix est nouum testamentum in meo sanguine, qui effunditur pro vobis in remissionem peccatorum. Hoc est isto haustu testificor, te esse socium noui foederis, quod sancitur meo sanguine, mea obedientia et merito, quod impetrat toti ecclesiae remissionem peccatorum. Scito igitur tibi dari non vmbras, non typos, non ornamenta disciplinae externae aut politiae, qualia sunt bona legis, sed beneficium noui testamenti, quod est gratia et veritas patefacta per

|| [1039]
Christum Iesum, id est gratuita reconciliatio, vera et aeterna bona. In hac simplici sententia credo tuto acquiescere omnes pios. Nam tenebrae, quae offunduntur, non sunt ex verbis Christi, sed ex somniis indoctorum hominum. Acerbissime litigant de modo praedicationis et, vt illam σύζευξιν tueantur quidam, asseuerant esse praedicationem inusitatam.85 Nominemus nos praedicationem sacramentalem, quales sunt istae: „Euangelium est potentia Dei“86 etc., „Baptismus est lauacrum regenerationis“,87 ita „Panis est corpus Christi“,88 „Panis est κοινωνία corporis Christi“,89 „Calix est nouum testamentum“,90 „Calix est κοινωνία sanguinis Christi“,91 hoc est vniuersum ministerium. Et in hoc illi ritus, qui nominantur sacramenta, sunt instrumenta vel res, per quas Filius Dei in ecclesia est efficax. Si quis docendi causa quaerit tropum, non difficile est eum nominare. Meo tamen iudicio in phrasibus sacramentalibus metonymia, quae simul complectitur synecdochen, concinna est. Et osten- || [27:] dunt exempla omnium linguarum saepe misceri plura genera figurarum in oratione: „Euangelium est potentia Dei“,92 antonomasia est cum syecdoche, hoc est instrumentum, per quod Deus potenter est efficax. Item „Verba mea sunt spiritus et vita“,93 hoc est per verbum tanquam per rem ad hunc vsum institutam Filius Dei donat vitam credentibus. Sacramenta vero simul sunt ritus vel actiones sacrae, quae sunt signa effectionum diuinarum vel signa illius beneficij, quod donatur nobis. Ideo facilis in talibus propositionibus est metonymia. Baptizatus inseritur regno Christi, sed illa mersio externa simul signum est ablutionis et mundationis internae. Ita manducatio in sacra coena simul pingit etiam oculis nostris corporalibus nutritionem, quam haurimus ex Christo habitante in nobis, et in hanc sententiam dictum est ab Augustino, sacramenta esse verbum visibile.94 Quare iudico comprehendendam esse synecdochen et metonymiam in his locutionibus. Optimus noster Philippus hanc propositionem: „Calix est nouum Testamentum“,95 confert isti: „Fasces sunt imperium Romanum.“96 Neque ista multum dissimilis est: „Septem boues sunt septem anni.“97 Bos enim arator est et a

|| [1040]
messe vsitatum est colonis numerare annos. D. Luthero etiam placuit synecdoche et citauit hoc exemplum, quo nunc omnes delectantur: „Columba est Spiritus sanctus.“98 Operae precium est igitur illud examinare, vt constet, quae sit vera sententia et an recte dictum sit a quodam, Lutherum in causa coenae commodius sensisse quam interdum locutus est. Essentia Spiritus sancti vere et proprie non magis praesens erat cum substantia columbae quam alibi. In Deum enim nulla cadit extensio vel praesentia localis, sed Deus vbique est. Propositio vero ista hoc dicit: Cum ista visibili specie columbae Spiritus sanctus Christo inchoanti suum ministerium ad excitandam fidem in spectatoribus infundebatur. Ita flammae in ore apostolorum erant Spiritus sanctus, hoc est, cum ista visibili specie flammarum donabatur Spiritus sanctus apostolis.99 Hic iudicent omnes, qui non sunt || [28:] fascinati amore sectae contrariae, qualis constituatur praesentia nempe ea, quae personae donata est et praesentia efficaciae nominatur, non vero aliqua alligatio ad res externas. In persona enim Christi et in apostolis non vero in columba vel in flammis efficax erat Spiritus sanctus. Quare explodatur illud vere absonum commentum de praedicatione inusitata, quae solum referenda est ad propositiones de duabus naturis in Christo et vere essentialis est, sed significans modum copulationis inusitatum in natura. Sed contra hanc planam, veram et piam sententiam sparguntur clamores ita truces, vt etiam constantem possint percellere. Vociferantur enim plurimi intoleranda audacia a nobis τὸ ῥητὸν abiici et econtra quaeri τὴν διάνοιαν, quae blandiatur hominibus ingeniosis et philosophis. Hos rogabimus, ne saeuiant tantopere, cum ira maxime impediat iudicum, sed vna nobiscum causam ipsam excutiant. Cogitemus mentem et consilium benefici nostri saluatoris, qui voluit instituere sacramentum, hoc est ritum testificantem in ministerio de applicatione suorum beneficiorum, et qui illius applicationis esset sigillum hominis causa non vero voluit erigere idolum simile igni Persico100 aut Ur Chaldaeorum, ex quo sese ereptum laetatur et gratias Deo agit Abraham.101 Vtri ergo retinent τὸ ῥητὸν? Nos, qui locutionem hanc sacramentalem sacramentaliter accipimus, qui simpliciter credimus nos ista sumptione socios fieri corporis Christi, an vero pars aduersa, quae de substantiali corpore et eius praesentia cum pane ita dissimiliter disputat. Ideo cum res esset planissima et maxime intelligibilis, nulla mota fuit super ea inter assidentes apostolos disceptatio, qui tamen de rebus multo minoris momenti soliti sunt ambigere. Meminerant Christum dulci et longa concione alias docuisse de manducatione suae carnis, hoc est de communicatione sui, qua restatus est, velle sese in piis esse efficacem et eos conformes suo corpori efficere vel suae carnis gloriam et vitam in illos propagare. Et in

|| [1041]
illa ipsa coena audiuerant institui a Christo ministe- || [29:] rium, explicari fructus ministerij et praesentiam suam in ecclesia, cernebant Christum corpore suo assidentem mensae locatione physica non transferri alio, non mutari, sed pani tribuere appellationem tantum sui corporis. Illius igitur manducationis et promissionis de praesentia sua intelligebant per notam hanc phrasin institui σφραγίδα et commonefactionem, non vero miraculosam aliquam veri corporis propagationem aut nouum aliquod numen, diuersum a beneficio, de quo concionatur promissio euangelij, institui. Ideo bene de hac ipsa coena inquit Chrysostomus: „Quomodo turbati non sunt, cum hoc audiuissent? Quia multa et magna de hoc ante disseruit.“102 Deinde, nonne sequens propositio apertissime explicat priorem? Nusquam dicitur, vinum est sanguis Christi, sed calix est nouum testamentum in sanguine,103 hoc est iste haustus est obsignatio promissionis de merito et beneficio meo in credentibus.Neque a phrasi Lucae dissentiunt vllo pacto, quae apud Matthaeum et Marcum leguntur: „Calix est meus sanguis noui Testamenti“,104 hoc est meriti et beneficiorum noui testamenti applicatio. Non enim existimari potest sanguinem materialem, qui de latere Christi ipso vulnerato effluxit et dissipatus est, hauriri. Ideo Paulus certissimus interpres propositionem, quae extat apud Lucam, tanquam magis perspicuam repetere maluit. Idem vtramque propositionem ita dextre et perspicue declarauit, vt nullus locus dubitandi de vera sententia, nisi illis, qui petulanter veritatem conturbare volunt, relinquatur. Calix benedictionis est κοινωνία sanguinis Christi, panis benedictionis est κοινωνία corporis Christi.105 Non inquit, panis est verum, essentiale vel substantiale corpus Christi, sed est externa et visibilis res, qua sit societas inter nos et corpus Christi. Calix est res visibilis, qua nobis exhibetur sanguis Christi, et aperte testatur non mutari naturam panis et vini in vsu. Nam quod sumitur nominat panem. Propugnatores fidei christianae labascentis, vt videri volunt, cum oculos || [30:] luce huius testimonij praestringi sentiant, velant se imitari exemplum Agamemnonis nolentis spectare necem filiae, sed quale et quam bellum hoc sit velum videamus.106 Aiunt κοινωνίαν corporis significare ipsum corpus communicatum pani et distributum. Sed quis prudentum abderet sese in eiusmodi κρησφύγετον? Nimis aperta fraus est. Quid opus erat antonomasia, si Paulus voluit docere de coniunctione panis et corporis, cum oratio simplex „panis est corpus“ maiorem habeat emphasin? Deinde inspiciamus consilium Pauli, qua de re agat. Facit enim antithesin sacrae coenae et conuiuiorum ethnicorum. „Expresse“, inquit, „eos, qui intersunt sacrificiis ethnicis, inire societatem cum idolis. Econtra in mensa domini nos inire

|| [1042]
societatem cum Christo.“107 Prohibet igitur seuere facere talem confusionem mensae Christi et daemoniorum, atque vis omnis antithesis est in nomine κοινωνία. Praeterea norunt omnes docti, quid significet κοινωνία et nequaquam fieri κοινωνίαν corporis Christi cum pane. Κοινωνία est Christi cum ecclesia et piorum tanquam membrorum eiusdem corporis inter sese in Christo. Abiiciamus igitur pontificium et idololatricum dogma de societate corporis Christi cum pane, quod nequaquam notum fuit Paulo nec eruditae vetustati.Sed haec disputatio redigit mihi in mentem memoriam cuiusdam discipuli parum grati et clementis erga suum praeceptorem ridiculi tamen: Saul suum prophetam et doctorem reuocari voluit in vitam, vt consuleret eum de re graui, de exitu belli.108 Sed iste inuidens suo praeceptori, viro omnium optimo, quem non multo ante mendax et calumniatrix sophistica necauit, dulcem suam quietem, retrahit eum ex monumento, vt ipsi quoddam frigidum ψευδόμενον dissoluat et ita denuo eum iugulet. Sed responderet ipsi vir sanctissimus et mitissimus, quod ante aliquot annos cuidam simili Pyrgopo- || [31:] linici109 per somnum dicebat: οὐ γὰρ ἐμοὶ δυνατὸν τοῖς κυκλώπεσσι μάχεσθαι. Verum nos interea viliora, vt ille dixit, capita, ictus istos lethales excipiamus, inquit ille clarissimus vir. Si panis est illa res, qua initur societas cum Christo, necessario etiam impij accipientes panem inserentur Christo et ne, vt poëta inquit, possemus ἀλεύεσθαι κῆρα μέλαιναν,110 extorquet nobis arma defensionis. Neque ait haec propositio similis est isti „Euangelium est potentia Dei ad salutem omni credenti.“111 Nam hic nulla fit mentio fidei, sed tantum distributionis. Ergo secundum Philippum in omnibus impiis accedentibus ad sacram coenam habitabit Christus. Huic telo ex sua opinione plane mortifero postea, sicut crudelium sicariorum mos est, addidit sarcasmos. Sed nos non exanimamur terrore. Cogitamus enim, quod ille vir fortis suo Paridi praeliatori exprobrat: κῶφον γὰρ βέλος ἀνδρὸς ἀνάλκιδος οὐτιδάνοιο.112 Audiat igitur nos, qui sumus ἀμυνόμενοι. Paulus erudit ecclesiam, non agit cum coetu idololatrico, et sacramenta instituta sunt pro credentibus, non pro impiis. Sunt enim sigilla iustitiae fidei.113 Quare insertio illa in corpus Christi non fit sine fide ex opere operato, sine bono motu vtentis vt docent pontificij aut sine cogitatione vt cum mus rodit panem. Qui igitur est sine fide, non percipit vt veteres dixerunt rem sacramenti, hoc est non inseritur corpori Christi. Ita vt spero laqueus contritus est et nos liberati sumus. Hanc phrasin Pauli vere luce meridiana clariorem imitata est vetus ecclesia. Graeci enim scripto

|| [1043]
res Basilius, Nazianzenus, Clemens, Macarius, Origenes, Theodoretus nominant panem et vinum symbola corporis, σῶμα ἀντίτυπον et quidem symbola τοῦ ὄντος σῶματος contra Eutychem,114 hoc est corporis vere subsistentis et quod reuera in piis adhuc est efficax. Praeterea aperte definiunt ὅτι τὰ ὁρώμενα σύμβολα οὐ μεταβάλλει τὴν φύσιν καὶ οὐκ ἐξίσταται τῆς οἰκείας φύσεως. || [32:] Quod vero aliqui contumeliose reiiciunt Origenem, qui valde perspicue de hac causa locutus est, tanquam suspectum, inciuiliter et incaute faciunt. Cum enim integrae synodi et alij docti et pij viri collegerint catalogum errorum Origenis ex scriptis ipsius, inter illos vero non recensuerint errorem aliquem de sacra coena, necesse est eos iudicasse recte hac in parte sensisse et docuisse Origenem.115 Latini vero, Tertullianus, Augustinus, Prosper, Beda et alij, nominant „signum“ et „figuram“ corporis Christi.116 Et quid potest dici clarius? Hoc est corpus meum, id est figura corporis. Item corpus suum tradere sese dixit discipulis, cum signum corporis daret, sed non constitui coaceruare omnia testimonia vetustatis. Nam cum plurimi in hoc genere laborarint, possunt ea inspici in aliis scriptis. Quas vero corruptelas assuerit aetas posterior, paulo post ostendemus.Porro, quia ecclesiae repurgatae Confessionem Augustanam tanquam symbolum horum temporum merito magnifaciunt et plurimi vociferantur hanc piam et simplicem sententiam alienam esse a verbis confessionis, etiam illis accusatoribus respondeamus. Vere statuimus in illa confessione recitari consensum veritatis coelestis traditum in scriptis prophetarum et apostolorum. Ideo ab ea nequaquam discedimus, sed profitemur nos ciues esse ecclesiarum, in quibus haec doctrinae vox sonat et retinetur, sed rursus, cum in illo coetu magna sit dissimilitudo, ita, vt in aliis maior, in aliis minor lux sit, dexteritas et pietas, non patiemur nos excludi a societate verae ecclesiae, etsi aliqui abutantur formis loquendi et illis falsum affingant intellectum, quo nos premi possimus. Deinde cum imbecillitas hominum magna sit et in doctissimis atque optimis etiam vera lux doctrinae subinde crescat et augeatur, fieri potest, vt excidant quamuis docto et circumspecto locutiones minus commodae, quas deinde vsus posterioris temporis emendat et corri- || [33:] git, sicut non dubium est autorem confessionis virum omnium sanctissimum plaeraque doctrinae capita saepe repetiuisse, magis illustrasse et praesertim in vltimis

|| [1044]
scriptis tradidisse magis explicate. Valde igitur inclementer faciunt, qui aliqua vocabula duriora aut minus propria, quae postea explicata aut etiam mutata sunt, contra perpetuum sensum autoris et ecclesiae vrgent. Nos tamen in hac causa phrases Augustanae Confessionis in hoc articulo plane nihil offendunt, imo profitemur eas vere et pie vsurpari posse. Statuit ea corporalem praesentiam in coena recte et bene, sed non interea stabilitur pontificia alligatio ad symbola, sed praesentia, quae homini salutaris est. Porro supra satis dictum est toto pectore nos fateri, quod vnimur Christo, non solum spiritualiter, sed etiam vt veteres dixerunt secundum carnem vel corporaliter. Et illius insertionis in corpus Christi vere σφραγὶς est illa sumptio, sicut dicitur: „Manete in me et ego in vobis.“117 Item: „Ego sum vitis, vos palmites.“118 Neque interea oportet imaginari enthusiasticam deificationem et substantiarum commixtionem exemplo Osiandri et imprimis Suenckfeldij,119 sed fide haec fit insertio et ea fides vere est hypostasis rerum sperandarum et ἔλεγχος non apparentium.120 Sed de his rursus paulo post loquemur.Obstrepit vero etiam agmen aduersarium poni a nobis vacua et inania signa et nihil tribui signis. His vere dicere poteramus, quod ille fratri in iurgio respondet aut studio illos occultare, quod verum est, aut si serio ita iudicent, mentem illis esse ademptam. Sicut enim nec praedicatio aut meditatio vocis diuinae inane signum aut exercitium est, vt enthusiastae docent, nec baptismus nuda pictura vel signum, sed media, per quae Deus denunciat et donat quae promisit, ita nec illa externa sumptio inane spectaculum vel signum est, sed est res visibilis, cum quam Christus vere secundum institutionem suam praesens est et qua ipsi vere per fidem vnimur.121 Sed excipiunt. Etsi de fructu et efficacia recte loquamur, tamen symbola ipsa nos || [34:] omni spoliare praesentia. Respondeo. Prolixe fatemur nihil substantiale accedere signis, quia nulla illis facta est promissio, sed homini dari ea, quae promissio docet et effici ea a Filio Dei, non a pane aut vino sumpto. Ita enim Paulus panem et vinum nominat etiam in vsu.122 Et ita locuta est antiquitas non mutare symbola aut abiicere suam naturam. Porra si nouae substantiae fieret adiunctio siue per vnionem essentialem siue per respectum substantialem, reuera symbola naturam suam mutarent, sicut paulo post vberius declarabimus. Vt tamen sacer ille pastus discernatur a cibo physico vel profano, Paulus nominat

|| [1045]
panem et poculum benedictionis,123 hoc est conuentum, in quo dicuntur precationes, gratiarum actiones et quod ad hunc finem destinatum est, non vt nutriat corpus, sed vt Christi fiat commemoratio. Aetas deinde posterior haec symbola nominat corpus et sanguinem Christi in vsu, interdum etiam extra vsum respiciendo tamen eo, quod vsui iam destinata sunt. Haec forma loquendi sumpta est ex consuetudine sermonis diuini, quam etiam Christus et apostoli retinuerunt. Non dubium est enim vocem diuinam res externas, vbi et cum quibus Deus vult esse efficax, secundum suas patefactiones nominare sedem et habitationem Dei. Propitiatorium erat sedes Dei, non quod Deus illud spacium essentia sua magis repleret quam alia loca, sed quod arca destinata erat non ad finem oeconomicum, sed vbi fieret compellatio veri Dei et quod Deus promiserat, in eo loco exauditurum se preces populi. Et sunt alia exempla pene similia: „Agnus est pascha“,124 hoc est symbolum mactationis et beneficiorum Christi, item „Hic est sanguis foederis.“125 Neque dubium est Christum ad istas phrases veteris testamenti respexisse vel potius eas retinuisse. Nominatur enim panis corpus Christi, vt intelligamus eum destinatum esse ad vsum mysticum, videlicet vt sit σφραγὶς promissionis euangelij et vt commonefiamus hac appellatione vere in vsu nobis ea donari, quae de- || [35:] notant symbola. Dicunt veteres corpus Christi ingredi in os, cadere in terram, gestari in canistro,126 non quod ponant aliquam substantialem et pontificiam vnionem, sed quia hac phrasi sacramentali significare volunt huius panis alium esse vsum quam panis communis, qui est pabulum nostri corporis.Hanc vero esse mentem vetustatis, apertissime euincunt haec argumenta: I. Ipsi veteres propositionem Christi exponunt sacramentaliter de symbolo, de typo, signo, figura corporis.127 Ergo et ipsorum locutiones sacramentaliter accipi necesse est. II. Etiam extra vsum panem nominant corpus Christi, vt iam exempla citauimus. Ergo loquuntur solum de relatione, non vero de coniunctione geminae substantiae. III. Necesse est has phrases eo modo intelligi, ne constituantur contradictiones aduersus articulum de veritate humanae naturae in Christo, quem tanto cum labore munierunt veteres.Sic igitur expresse inquit Augustinus: „Corpus Christi dicimus illud, quod ex fructibus terrae acceptum et prece mystica consecratum sumimus in memoriam dominicae passionis“128 et recitat alibi regulam perspicuam: „Rei signatae nomen tribui signo vt per metonymiam.“129 Norunt vero eruditi hanc consuetudinem metonymicam etiam aliis linguis esse visitatam, sicut Homerus

|| [1046]
ὄρκια πιστὰ nominat agnos, qui erant mactandi in signum foederis.130 Admittimus igitur libenter vnionem sacramentalem recentiorum, sed eam recte intelligi et caute vsurpari volumus. Neque enim aliqua σύζευξις geminae substantiae, quacunque sane ratione id fiat, constituitur, sed hac propositione „panis est corpus“ solum significatur relatio, quae est inter panem, qui est signum, et inter corpus Christi, quod est res signata. Et fatemur recte dictum esse ab antiquitate: „Panis est symbolum τοῦ ὄντος σώματος“,131 videlicet contra Eutychen, vt extet testimonium, haec symbola non esse nuda et vacua signa, sed symbola etiam corporis Christi, quod reuera adhuc superstes est, et cum quo || [36:] vera et realis in hac actione contrahitur societas. In definitione tradita restat explicanda particula de fine huius sumptionis. Ostensum est supra formam et finem primum esse κοινωνίαν vel consociationem Christi cum piis, cuius foederis pignus est ista sumptio. Sed nequaquam vult nos esse κῶφα πρόσωπα in hac actione. Ideo verba institutionis dicunt haec omnia fieri in Christi commemorationem. Vult Filius Dei hoc modo notitiam sui in genere humano conseruari et propagari, hoc modo aeternam sibi colligere ecclesiam, quae ipsum vere agnoscat et inuocet. Sumentem igitur fide accedere oportet ad Deum, vere statuere sibi remitti peccata, reconciliari se Deo propter hanc victimam, scilicet propter mortem Filij, cuius corpus pro nobis traditum est, et sanguis effusus in remissionem peccatorum, et simul dato Spiritu sancto ipsum in nobis deinceps velle esse efficacem, nos gestare et seruare, ne recidamus in aeternam mortem et damnationem, perinde sicut λόγος suam massam humanam seruat non redigatur in nihilum. Haec bona vult celebrari et praedicari. Ardeat igitur in sumente fides, petens et expectans fiducia mediatoris, cum quo percutitur hoc foedus, remissionem peccatorum, inchoationem nouae et aeternae vitae, denique alia bona corporalia et aeterna secundum promissiones. His gemitibus misceatur gratiarum actio, sicut dulcissime veteres dixerunt, esse memoriam dati et accepti pro omnibus beneficiis sicut quidam vetus canon continet recitationem beneficiorum Dei in creatione et redemptione inde vsque a condito mundo.Deinde concurrunt alij fines inferiores: Haec communis coena proprie instituta est, vt sit neruus publicae congregationis.132 Vult Deus vocem suam de Filio innotescere et exaudiri. Ideo instituit publicum ministerium. Vinculum autem optimum publici conuentus est haec coena, in qua tanquam in communi mensa initur societas cum Deo et mutuo inter conuictores, sicut dicitur: „Vnus panis et vnum corpus multi sumus.“133 Quare maxime admoneat nos iste pa- || [37:] stus de mutua dilectione et meminerimus conuiuas nos esse

|| [1047]
Christi, non vero compotores Centaurorum et Lapitharum.134 Ideo huic ritui singularis addita est promissio de conseruatione ecclesiae vsque ad vltimum diem iudicij, vt sciamus ibi futuram esse veram ecclesiam, vbi sonat vera vox ministerii et legitimus est vsus sacramentorum et vt nos segregemus ab illo coetu, qui vocem doctrinae corrumpit et stabilit idola in abusu et profanatione huius coenae. Ita simul finis huius ritus est, vt sit nota ecclesiae distinguens coetus piorum ab idololatris sicut Corinthi Paulus cum suo coetu distinguebatur a conuiuiis idololatrarum voce doctrinae et hoc symbolo communis foederis. Ita omnibus temporibus ecclesia hoc signo confessionis ab omnibus impiis coetibus sese segregat.135 Interea tamen fines subordinati et succedentes non obscurent primum et principalem, de quo dictum est.Exposuimus ferme summam verae et simplicis sententiae de coena. Sed reliquum est adhuc vnum caput, quod nos commonefacere potest de curiositate et improbitate plurimorum hoc tempore in ecclesia. Vulgare peccatum est in vita praetermissis necessariis incumbere in parerga. Ita, cum conueniebat nos in hac causa quaerere, quid Christus promiserit et exhibeat piis, plerique de hac parte vix aut pauca verba faciunt. Interea magnos aceruos paginarum implent acerbissimis rixis et scire volunt a parte aduersa, quid detur pani et quid accipiant impij vel increduli. Prae se ferunt autem quidam ex istis inquisitoribus esse quaestionem magni momenti. Plurimum enim referre, vt sciamus, quid contingat impiis, vt hoc modo fugiamus pericula et poenas indignae manducationis. Respondeo: Valde perspicuum est, quae sit digna manducatio. Promissio euangelii de beneficiis Christi et hic ritus, qui promissionis est testimonium, requirunt fidem. Sed fides nequaquam accenditur in homine perseuerante in peccatis contra conscientiam. Necesse est igitur in vera conuersione hominem expauescere cogitatione irae Dei, || [38:] cuius magnitudo praecipue ex morte Filii Dei agnoscitur, agere poenitentiam, fide rursus erigi et vere statuere propter hanc victimam placatam esse iram Dei, remitti peccata propter Filium et per eum dato Spiritu sancto credentes viuificari noua et aeterna vita et horum beneficiorum testimonium et pignus esse hanc sumptionem. Indigne manducant, qui nec poenitentiam nec fidem afferunt, sed vel ex consuetudine profana aut etiam cum opinionibus idololatricis ad hanc sacram coenam accedunt. Manifestum est igitur, qualis scrutatio necessaria sit nempe, an sit in nobis malum propositum, an sit poenitentia, an fides accedens ad Deum fiducia mediatoris.Verum multi non acquiescentes in hac simplici sententia acerbe quaerunt, quid sumant impii, et in hac quaestione cardinem rei verti dicunt. Inde enim certissimum fieri posse indicium, an quis recte vel secus de essentia coenae sentiat et hos solos esse catholicos, qui affirmant corpus Christi accipi etiam ab impiis. O miseram ecclesiam, cui hoc, quod substantiale vel essentiale est

|| [1048]
in sacramentis, commune est cum impiis! Apperiat Deus illis oculos. Ex commento idololatricae transsubstantiationis nata est haec praua opinio. Substantiale huius coenae est κοινωνία cum Christo. Iam sicut illa insertio sicut toties diximus sine fide fieri non potest, ita sacramenta instituta sunt pro credentibus, non pro impiis. Ad quem enim non pertinent literae promissionis, eidem inutile etiam est sigillum. Deinde quum illa praesentia et copulatio veri corporis cum symbolis sit imaginaria, non ex verbo Dei, sed ex arbitrio hominum conficta, iam euanuit illud μορμολύκειον de manducatione veri corporis cum impiis. Si vrgent, quid sumant impii, dico eos sibi sumere iudicium, hoc est ista sumptione contumeliosa in Deum cumulare sibi iram Dei et attrahere horribiles poenas corporales et aeternas. Sed excipiunt illi: Attamen || [39:] Paulus dicit: „tales fieri reos corporis et sanguinis Christi“, item: „non discernere corpus domini.“136 Hoc autem dicere non posset, nisi impij fruerentur ipso corpore. Res enim absens non potest violari. Ex vno absurdo sequi infinita, res ipsa in tota vita ostendit, quia igitur isti disputatores patiuntur sese abduci a ministerio et ministerij praesentia ad alienas speculationes, ideo inuoluuntur somniis inextricabilibus. „Qui vos spernit, me spernit“,137 inquit Christus de omnibus piis doctoribus. Ita contemptus ministerij pertinet ad Christum, qui est autor huius ordinationis. Multo magis peccant, qui hoc sigillo noui testamenti abutuntur, qui prae se ferunt, sese cum Christo foedus inire paratos, cum interea sint membra diabolorum, qui Christo maledicunt, tales reuera corpus et sanguinem Christi contumelia afficiunt sicut latrones, qui Christum crucifigunt. Abutens sigillo caesaris maiestatem caesaris offendit et reus criminis laesae maiestatis pronunciatur. Ita profecto reus est corporis et sanguinis Christi, qui sigillum corporis et sanguinis Christi contempsit. Additur vero etiam ratio huius grauis peccati, quod tales non discernant corpus domini, hoc est quod non hunc sacrum cibum a profano discernant, quod non afferant fidem nec statuant hunc cibum eo esse institutum, vt sit distributio corporis et sanguinis Christi, id est omnium beneficiorum Christi, et nos coniungat cum Christo vera et viuifica consociatione. Huic perspicuae et simplici expositioni, siqui refragantur, illorum petulantia profecto odio digna est. Nam vide quaeso incogitantiam hominum. Etiam illi ipsi, qui vrgent praesentiam veri corporis, fateantur necesse est reatum illum tantum esse ex relatione, videlicet propter contemptum, non vero propter aliquem cruciatum corporalem, lacerationem vel affectionem qualemcunque. Nam corpori Christi, quod amplius non moritur, nulla nunc realis vel contumelia corporalis || [40:] fieri potest. Quare haerent in manifesta contradictione. Quam futilis etiam cauillatio illorum est, qui dicunt non fieri institutionem Christi et sacramenta irrita propter hominum incredulitatem. Omnes igitur accedentes manducare verum corpus. Scire oportebat recte in

|| [1049]
stitutos in doctrina, vniuerso ministerio esse, annexam conditionem poenitentiae. Sicut euangelium salutare est credenti, sicut baptismus est lauacrum regenerationis credenti, ita coena obsignatio est foederis cum corpore Christi his, qui ea beneficia fide accipiunt. Rata est igitur Christi institutio eo modo, quo voluit esse ratam. In hac tristi autem comminatione considerentur gradus delinquentium, et nostri accusatores in sese etiam descendant et se etiam, ne hoc reatu inuoluantur, examinent.Contumelia fit Christo, cum profani accipiunt propter consuetudinem sine poenitentia et fide. Sed grauior contumelia est, cum sacramentum mutatur in idolum toto genere a sua natura diuersum. Sicut pontificij docent esse opus, quod mereatur remissionem peccatorum aliis, viuis et mortuis, conferunt in quaestum, proponunt panem spectandum et adorandum populo. Nec leuis contumelia est, quando populus iubetur ad ostensionem panis tanquam ad statuam regis Babylonici procumbere,138 eo dirigere inuocationem, quo nimirum retinetur sub praetextu reuerentiae et pietatis in opinionibus idololatricis, quas profecto in plurimorum animis haerere cernimus. Et cum ad talia conniueant aut etiam ea probent et stabiliant, quos par erat plebi meliores instillare sententias, cogirent, annon societate idololatriae polluantur. Certe seuerissimum extat mandatum de fugiendis idolis et alibi dicitur: „Ne communices alienis peccatis.“139 Adeo autem graue scelus est ista profanatio, vt propter haec peccata totae gentes magnis calamitatibus opprimantur et hi, qui non agunt poenitentiam, in aeternas poenas abiiciantur. Quare oportebat nos expergisci et serio de vero et salutari vsu emendatis et reiectis omnibus corru- || [41:] ptelis cogitare. Nec vero hyperaspistae manducationis impiorum se tuebuntur autoritate antiquitatis. Manifestum enim est veteres nec sensisse aliud, nec stantibus veris fundamentis aliter sentire potuisse, quam quod ex mente Pauli iam a nobis recitatum est. Ideo docti et prudentes distinguunt inter sacramentum et rem sacramenti, inter rem terrenam et coelestem, atque concludunt incredulos sacramentum quidem, non vero rem sacramenti percipere, id est sacra symbola quidem manducare, sed non fieri eos membra Christi, sicut aperte inquit Augustinus: „Eum non manducare corpus Christi, qui non est in corpore Christi.“140 Quod autem alibi dicunt, bonum corpus impiis malum fieri, manifestum est eos loqui de symbolis, quibus nomen corporis per metonymiam tribuitur, sicut etiam Paulus inquit: „Tales non discernere corpus domini.“141 Et cogitent, quod praesentia Christi sacramentalis accipienti semper salutaris est et distincta a praesentia vniuersali, qua damnantur, puniuntur et destruuntur impij, quae distinctio vniuersae huic causae lucem affert.

|| [1050]
Hanc igitur esse sententiam Christi, apostolorum et veteris ecclesiae sine vlla dubitatione statuimus: Credentes fide in vsu panis et vini fieri vera et viua membra corporis Christi, qui praesens et efficax est per haec symbola, vt per ministerium accendens et renouans corda nostra Spiritu suo sancto. Incredulos vero non fieri participes vel κοινώνους, sed reos corporis Christi propter contemptum. Oramus autem veris gemitibus Filium Dei, vt ipse conuictores suos in ecclesia suauiter et salubriter pascat et ecclesiam lumine verae agnitionis et inuocationis in plurimorum mentibus accenso liberet ab omnibus idolis.

Secunda pars exegesis de interpretationibus discedentibus et dissentientibus ab analogia fidei.

|| [42:] Testis est historia mundi inde ab initio diabolum mirabilibus artibus insidiatum esse generi humano et, vt Deum contumelia afficeret, plurimos auulsos ab agnitione et cultu veri Dei implicasse idololatria et horribilibus sceleribus. Ipsos primos parentes deceptos opinione propriae excellentiae a Deo auertit, et cum deinde ipsi erecti essent promissione de venturo liberatore, tamen alterum ex filiis, et cum quidem parentibus cariorem abripuit idololatricis opinionibus et cultibus, tandem etiam patricidio inuoluit. Perseuerans vero in prima sua sophistica promissiones et institutiones Dei calumniatus est et hominibus incautis falsum intellectum et mendacia instillauit. Sic cum in prima mundi aetate sacrificia et ipsa agni in artis coelestis inflammatio testimonia externa essent de beneficiis messiae, qui esset futurus victima et deleto peccato excitaturus in cordibus piorum flammas Spiritus sancti, coetus idololatricus praecentore diabolo et ductore patricida Cain promissionem abiecit, Filio Dei maledixit et interea ornamenti causa retinuit signum, cui opinionem meriti addidit neque multo post magna multitudo, vt Chaldaei et Persae ista signa in numina verterunt et finxerunt ignem esse Deum ipsum eumque specioso nomine Orimasda,142 hoc est lumen Dei, nuncuparunt. Sic Aegyptij coluerunt bouem et paulatim ingens multitudo ethnica externas caeremonias cumularunt et noua numina excogitarunt. In populo Israel eodem modo Pharisaei sacrificiis opinionem meriti remissionis peccatorum et aliorum bonorum addiderunt. Saepe etiam populus ad manifesta idola dilapsi sunt. Et accusantur a Stephano sacerdotes, quod templum et arcam tanquam singulare numen coli voluerint.143 Non dissimilis vero ratio est huius negocij. Instituit Christus sacramentum, hoc est testimonium applicationis suorum beneficiorum in credentibus, sed homines impulsi a diabolo non diu rectae et probae semitae innixi sunt. Qualis vsus coenae tempore apostolorum fuerit,

|| [1051]
ostendit ratio institu- || [43:] tionis et historia. Narratur prima ecclesia hoc tanquam vinculo et neruo publicae congregationis vsa et in fractione panis in publico conuentu consentienti animo fudisse preces ad Deum. Vbi sicut nulla mentio singularis et tremendi cuiusdam numinis, ita in vsu tamen pia adhibita fuit reuerentia in Christi commemorationem. Ita enim dicitur: ἦσαν δὲ προσκαρτεροῦντες τῇ διδαχῇ τῶν ἀποστόλων καὶ τῇ κοινωνίᾳ καὶ τῇ κλάσει τοῦ ἄρτου καὶ ταῖς προσευχαῖς.144 Vocabulum κοινωνία prorsus Paulino modo vsurpatum est neque de communione facultatum, quam mox deinde nominat, intelligi potest, sed recitat ecclesiam perseuerasse in doctrina apostolorum, in societate, quae fractione, hoc est distributione panis initur et precatione. Alij non modo peculiarem hunc cultum ignorarunt, sed delapsi ad partem contrariam coenam nimis contemptim habuerunt. Sicut propter hanc prophanitatem Corinthij reprehenduntur a Paulo, quod non discernerent coenam Christi a vulgaribus epulis, sed appararent conuiuia ad pompam et luxum. Quis autem credat eam futuram fuisse prophanitatem, praesertim in gente prona ad idololatriam, si notum fuisset illis pontificum et similium dogma de praesentia veri vel essentialis corporis Christi cum pane? Paulus taxans illam ἀταξίαν concionatur de fructu coenae et vult eam administrari reuerenter.Hanc veterem simplicitatem et rectitudinem imitatam esse veterem ecclesiam longo tempore, ostendunt historiae in Dyonisio et aliis.145 Sequens tamen aetas subinde magis conata est pietatem et reuerentiam in hominibus acuere, praesertim cum iudicarent hac dulci et pia caeremonia plures ad veram religionem inuitari. Ideo non solum copiose de fructu locuti sunt, sed etiam symbolis ipsis appellationem corporis et sanguinis Christi tribuerunt. Etsi vero has phrases sacramentales, cum eo tempore adhuc illa recentiorum praerogatiua, vt nominant, ignota esset, nemo male intellexit nec vlla ea de causa essent mota certamina, tamen hyperbolae aliquorum ex veteribus incom- || [44:] mode a posteritate acceptae sunt. Irrepsit paulatim opinio de oblatione eaque subinde aucta et confirmata est, sicut apparet ex canone, qui plura et diuersa habet additamenta.146 Aetas quidem ante Gregorium purior est, sed circa tempora Gregorij, qui vt vir romanus rempublicam ecclesiasticam aut potius monarchiam permittente Phoca caesare ordinare coepit inuocationes mortuorum et sacrificia pro mortuis praecipue ex autoritate spectrorum confirmata sunt atque ita cumulatae missae priuatae.147 Isti abusus, cum deinde creuissent et subinde aucti essent, vltimo tandem inuecta est opinio de

|| [1052]
cultu panis, et hi quidem praecipui nerui sunt regni pontificij. Hoc tamen dogma περὶ ἀρτολατρείας circa Caroli magni aetatem et paulo post publicum factum est, cum prius ab episcopis Romanis, etsi acerrime resistentibus plaerisque Graecis, cultus statuarum approbatus et cumulatus est. Nec extat vllus vetustior autor Damasceno, qui de alligatione illa veri corporis loquatur.148 Nam ea, quae ex Theophylacto recitantur, certissimum est sicut alia multa esse notha et fraude veterum libris infarta, quod quidem de hoc ipso Damasceno, qui in tempora Caroli magni incidit, affirmant. Ecclesiae Graecae, quod illo tempore secessionem a Romano pontifice facerent et imperia etiam distincta essent, etsi quibusdam errorum contagiis aspersae sunt, tamen puriores manserunt, sicut nec hodie priuatas missas extra monasteria ne circumgestationem panis faciunt, et prorsus ipsorum sacra propiora sunt veteri simplicitati et rectitudini. Gentes Gallicae et Germanicae pronae in superstitiones auide hanc caeremoniam, quae maiestatem regni ecclesiastici mirabiliter auget, complexae sunt, et authoritate imperatorum condita sunt collegia et templa illisque attributi reditus prodigalitate mirifica nec admissae sunt vllae admonitiones contrariae. Nam cum imperante Ludouico pio149 quidam vir doctus, Iohannes Scotus, contra idololatricum cultum panis in schola dissereret a suis auditoribus discerptus esse || [45:] scribitur.150 Ab eo tempore plurimi coeperunt laborare in explicatione de modo praesentiae veri et substantialis corporis cum pane. Vetustiores ponunt μεταβολὴν ἁπλὴν aut μεταποίησιν, hoc est conuersionem simplicem panis in corpus Christi. Eum modum aliquot seculis post aliqui ex scholasticis defatigati perplexitate quaestionum recentium denuo probarunt. Nam et Guilhelmus Occam, vir acerrimi ingenij, qui fuit discipulus Ioannis Scoti monachi dissidens hac in parte a suo praeceptore, vetera haec renouauit.151 Et cum explicandus est modus, aiunt miraculose fieri penetrationem dimensionum aut dicunt corpus glorificatum et non glorificatum posse esse in eodem loco etiam ordine naturae. Petrus Lombardus152 examinans sententiam antiquorum putat sine ratione geminam poni substantiam. Propterea quod verba sonent de mutatione panis in corpus, statuit igitur substantiam panis vel in nihilum vel in materiam primam redigi, manere tamen accidentia sine subiecto per miraculum eaque tegere corpus Christi, quod habeat suam propriam et veram formam.

|| [1053]
Secutus est Thomas, cuius aetate idolomaniae tanquam propagatis infinitis examinibus auctae sunt. Is omnia sub magis accuratam considerationem deduxit: Reiicit praesentiam geminae substantiae, negat etiam panem vel in nihilum vel in materiam primam redigi, sed ponit primum quasdam hypotheses, vt sese praemuniat: Ait non esse credibile substantiam Christi humanam, quae in coelo sit, descendere et cum pane vniri nec esse ibi praesens corpus vt in vno aut in diuersis locis, sed specialem vt ipse loquitur poni modum eumque nominari posse transubstantiationem, quam dicit esse miraculosam conuersionem vnius substantie in alteram, perinde sicut aer in ignem vertitur.153 Sed profecto sicut in Thoma fuit ingenium et doctrina excellens, cum in hac causa profiteretur se et retinere Christi verum corpus cum substantialibus suis proprietatibus illudque necessario in vno loco coeli esse et ex- || [46:] presse reliceret vbiquitatem, vt nunc loquuntur, ea ire in contrariam partem pro sua consuetudine sibiipsi obiecit argumenta, quae refutare nulla ratione potuit atque hoc non solum, qui nunc intuentur et intelligunt ipsius scripta, agnoscere possunt, sed ipsi etiam posteriores scholastici iudicarunt. Secutus igitur Iohannes Scotus monachus, vir ingenij sophistici et maxime pugnacis, modum Thomae tanquam irrationabilem damnauit et suum proposuit, quem quidem posteriores fere omnes laudarunt: Ait ne quidem per potentiam diuinam corpori Christi adimi posse necessarias proprietates corporis videlicet dimensiones et locationem, sicut scripserat Thomas, sed vt ipse affingit, miraculum fieri in loco vel in spacio continenti. Nam per omnipotentiam Dei substantiam panis redigi in nihilum, corpus autem Christi accidentibus panis vestiri, esse totum in tota hostia, vt nominant, et in qualibet parte totum, ita vt miraculose paruum spacium magnum corpus contineat.154 Et in explicatione huius modi sunt duo ex ipsius sectatoribus, quorum alter dixit totum mundum in ista extensione, qua nunc est, per potentiam diuinam in testa oui, alter etiam in foramine acus contineri posse. De duratione ferme consenserunt omnes, tantisper esse corpus Christi, donec remanent species panis. Deinde addunt quaestiones, quae merito omnium piorum aures offendunt. Quid sumat mus rodens panem consecratum et similes. Et quorundam tanta est impudentia, vt audeant dicere: Os muris non esse immundius ore peccatoris, sine inquinamento igitur etiam a mure capi. Sed reuera expauescere necesse est pias mentes ad tantam impietatem. Quae tamen recitauimus. Et multo plura, a quibus animus abhorret, in libris scholasticorum tradita extant eaque sunt basis missae pontificiae, sicut aetate Thomae stabilita transubstantiatione instituta est theatrica circumgestatio panis, qui iussus est adorari ab vniuersa ecclesia. In Daniele de Antiocho, qui typus est Antichristi, scribitur, Deum Mao- || [47:] zim colet auro et argento.155 Perinde autem vt Antiochus

|| [1054]
suum idolum in sacratissimo loco templi collocatum adorari iussit, ita stetit in ecclesia in loco sanctissimo in sanctissima ista coena, qua Christus cum piis voluit facere societatem, multis seculis Deus Maozim, qui a pane vel a cibo nomen habet. Et is quidem magnam colluuiem in regno pontificio pauit, sed in causa fuit, vt Deus afficeretur contumelia infinita et vt hac profanatione idololatrica accerserentur poenae publicae et priuatae, corporales et aeternae. Non enim profecto inepte iudicatur orbem christianum occidentalem propter hanc teterrimam idololatriam poenas luere et discerpi a barbaris gentibus, perinde sicut oriens propter blasphemias Arij, quas auide accepit, et immani cum saeuitia defendit, anathema est, oppressus horribili seruitute, tyrannide et caligine.Nostra vero aetate immenso Dei beneficio, cum lux verae doctrinae repurgaretur per reuerendum D. Lutherum, virum pietate et donis Spiritus sancti excellentissimum, ista idolomania etiam recte taxata est et monstratus verus vsus sacrae coenae, et sperandum fuisset temporis progressu sicut alias doctrinae partes ita hanc etiam subinde planius nostros explicaturos et a fecibus pontificiis repurgaturos fuisse. Sed primis statim annis infelix inter nostros doctores de hac ipsa causa bellum intestinum exortum est, quod optimam spem magna ex parte interuertit. Nam cum quidam flagrantes nescio quibus cupiditatibus varias excitarent turbas et non tolerandas inueherent confusiones atque etiam inter alia sacramenta nimium extenuarent quasi essent solum externa signa vel notae professionis aut repraesentationis Christi absentis, tanquam Agamemnonis in scena, neque concederent sacramenta prodesse ad fidei confirmationem, ex quibus profecto primum suum virus hausit enthusiasta Silesius, quod nunc ita late vagatur, acerrime his aduersatus est Lutherus.156 Etsi autem postea viri docti, pij et prudentes, qui causae huius tractationem in sese rece- || [48:] perant, incommodas phrases mutarunt, emendarunt et veram sententiam satis dextre et perspicue explicarunt, ita vt multis piis et modestis satisfieret. Tamen sicut omnium hominum magna est infirmitas et vt olim dictum est, ne sapientes quidem omnes prauos affectus penitus possunt exuere, non sopiri potuit hoc certamen, sed quaedam opiniones ex commento transsubstantiationis natae et contra partem aduersam sicut hosti in hostem quidlibet licere putatur in illo feruore certaminis accersitae in animis nostrorum haeserunt neque vnquam radicitus euelli potuerunt. Hoc tamen omnibus legentibus scripta Lutheri manifestum est eum saepe, praesertim vbi non praeliatur cum aduersariis, valde commode et circumspecte de tota hac causa loqui, ita vt desiderari vix possit aliquid amplius. Quod autem ex suo quodam ardore interdum admiscet, vt leuissime dicam, quid ἄκυρον aut etiam non cautissime loquitur, tribuamus hoc communi omnium hominum, quae etiam in praestantissimis magna est, imbecillitati. Nec propterea, vt

|| [1055]
multi turbatores publicae concordiae, quibus pax bellum, bellum autem pax est, magna rabie ad populum pios et meliores traducunt, deformatur Lutherus aut ab ipsius doctrina fit secessio, etsi in tanta varietate et copia scriptionum aliquid annotatur, quod ab aliis, qui fuerunt quasi παραστάται Lutheri, explicatum est paulo dexterius. Certissimo testimonio optimorum virorum demonstrari potest Lutherum, cum cognouisset et legisset, quibus argumentis vir aeterna laude dignus, Philippus, deprauationem coenae Ratisbonae refutasset,157 exiliisse gaudio, Deo pro tanta luce clara voce gratias egisse et aperte professum esse, nunquam sese tamen rem ausum fuisse. Porro in illa refutatione principem locum obtinet haec regula: „Christus adest non propter panem, sed propter hominem.“158 Ea si retinetur iam non solum mater ipsa μετουσία pontificia, sed vniuersa etiam soboles ipsius profligata est. Fortassis etiam, si nunc superstes esset sicut fuit natu- || [49:] ra plane heroica et aperta et cognouisset perspicuas expositiones huius causae editas a viris piis et doctis hoc tempore, non repugnasset veritati ita manifestae, quae et maxime veram doctrinam munit et contra idolomanias pontificias potentissime vigilat. Verum recedamus ab autoritate personarum, sicut in ecclesia par est, et causam potius examinemus.Conticuerat bellum illud eruentum de coena, et si non pax, saltem tales fuerunt constitutae induciae, vt animi coalescere diuturnitate temporis potuissent, ibi quidam, quos vt describam, non opus est, cum sese ipsos exacte pingant, quibus fortassis quamuis truculentis, illa condemnatio sanctorum et optimorum hominum non satis graues dissensiones et turbas parere videbatur, ingenti animorum motu ecclesiis multarum gentium bellum propter dogma dissimile de coena intulerunt, et in eo conflictu nihil ad summam atrocitatem praetermissum est, ita vt expediat libros illos, qui omni genere scurrilitatis et conuitiis ex fabulis Plauti et aliorum tragicorum et comoedorum referti sunt, cum nomen christianum dedecorent, ex memoria hominum abolitos esse. Nam in isto furore Martio vel Panico eo vsque processum est, vt etiam veri sancti, qui inter crudelia supplicia propter constantem confessionem purioris doctrinae in pia et ardenti inuocatione Filij Dei expirarunt, quorum necem et pias voces confessionis nemo bonorum sine lacrymis legere potest, pro quibus viuente Luthero principes et doctores nostrarum ecclesiarum moti pia misericordia tanquam pro fratribus ad magistratus exteros diligentissime intercesserunt, martyres diaboli nominati sint. Sed preciosa est mors sanctorum in oculis domini. Ipse non solum omnem lacrymam ab

|| [1056]
oculis eorum absterget,159 verum etiam in glorificatione ecclesiae post resuscitationem mortuorum ostendet palam, quod martyres Christi fuerint, stolas suas in sanguine agni lauerint atque ita vt canit ecclesia laetabuntur cum Christo sine fine.160 Agmen vero ho- || [50:] rum ita creuit, vt in ipsorum castris nec pauciores nec etiam magis congruentes inter sese gentes militent, quam in exercitu Troiano, quem Poëta ait sustulisse clangorem simile in gruibus, quando ad littus oceani conuolant, vt inuadant et confodiant Pygmaeos.161 Etsi autem, vt quidem semper oratio incongruens sibi non constat, valde dissimiles inter ipsos sunt sententiae, tamen praecipuas, et eas quidem eruditiorum recensebimus.Non dubium est plaerosque ex vulgo cogitantes de his certaminibus, haerere in opinionibus similibus pontificiis et respicere primo et principaliter ad symbola, cum quibus arbitrantur coniunctam esse substantiam essentialis corporis Christi, ex qua postea opinione extruuntur et stabiliuntur profanationes deplorandae, quas vbi saniores, quamuis modeste indicant et reprehendunt, populus ab oratoribus partis aduersae ita saeuitiam inflammatur, vt tales indignos, qui vitali aura fruantur, existimet. Iam vero quidam ex illis, qui optimarum videri volunt partium, incogitanter de diuinis his mysteriis loquuntur, vt ab idolomania pontificia nomine non re discedant. Manifeste vniunt corpus cum pane, docent sacerdotem pronunciatione verborum facere mutationem panis et quidem acerbe regulam de vsu traducunt, disputant de tempore durationis, iubent facere adorationem, particulas reliquas colligunt et comburunt. Extant haec in scriptis nostrorum concionatorum, ita vt inficiari nemo possit, et quidem celebrioribus similes saepe excidunt locutiones, sicut quidam scripsit esse Christum sub hostia et quidem sub hostia valde parua. Plurimi etiam illorum execrandam πανταχουσίαν vel – vt rem prodigiosam prodigioso nomine nuncupant – vbiquitatem ita seuere ab antiquitate reiectam et explosam, vt modos suae imaginariae praesentiae excusare possint, reuocant. Sed nos, ne delectari videamur refutatione eorum, quae plane monstrosa sunt, recitabimus sententiam eorum, qui omnium commodissime sentire videntur. || [51:] Principio dicunt se inniti simplici sensu verborum Christi, non quaerere sese interpretationes tropicas et philosophicas blandientes rationi humanae, sed domare suum intellectum in piam captiuitatem Christi. Dixit Christus: „Hoc est corpus meum.“162 „Non igitur dubitabimus“, inquiunt, „vere adesse hoc corpus, quod assumptum est de virgine, quod pependit in cruce, quod resurrexit.“ Postea adduntur graues et saeuerae obiur

|| [1057]
gationes partis contrariae, quod ad rationis et philosophiae iudicium et principia velint examinare mysteria Dei, propter aliquot absurda physica irritum pronunciare hoc, quod locutus est Christus, praedicere Deo omnipotentiam et disputare cum ipso de impossibilitate illius, quod verbo suo sanciuit. Praeterea adiiciunt nonnulli, cum secreta coelorum et natura corporis glorificati homini ignota sint, cur non mallemus, aiunt, Christo credere, quam ab eius perspicuis verbis ad nouas interpretationes delabi? Haec quidem tam plausibiliter et tanto cum spiritu ab istis oratoribus, qui vel facundia vel loquentia pollent et plaerunque tribunitij etiam sunt, ad populum dicuntur et pinguntur, vt theatrum ipsorum non secus ac romanum concionante Antonio consule et petente vindictam propter necem Iulij quasi aestu indignationis commoueatur et ferueat. Atque ita nullae amplius aures illis, qui rei peraguntur, reseruatae patent, sed ij simpliciter iudicantur esse ἀλάστορες, καθάρματα, pestes ecclesiae, blasphemi in Deum, deteriores ethnicis et Iudaeis.Sed pergamus, vbi proceditur vlterius, quidam seu imperitiores seu paulo quietiores dicunt, sese fugere omnes quaestiones, nec de vllo modo praesentiae sollicitos esse, sed simpliciter inhaerere se verbis. Hi siquidem, si cum Deo, secus quam enthusiastae faciunt, litigare nolunt et quaerere, quomodo cum istis rebus visibilibus tanta bona donare Deus possit homini, recte faciunt. Sin autem etiam non quaerendum arbitrantur de vera praesentia in homine, id est quid ista sumptione efficiatur in homine et || [52:] interea haerent in cogitatione de vnione pontificia, perniciose errant. Necesse est enim nos de Christo et beneficiis eius ex verbo patefacto cognoscere et scire, quomodo in hac vita conuertamur et inseramur ecclesiae per verbum et sacramenta, nec assuere commenta aliqua falsa et aliena a mente Christi. Verum cordatiores et magis biliosi e vestigio signum atrocis praelij proponunt. „Propositio“, inquiunt, „‚panis est verum substantiale essentiale corpus Christi‘ vera, recta et pia est.“ Etsi hoc quaeritur, dicimus esse praedicationem inusitatam, non quidem talem, quae significet vnionem hypostaticam, sed sacramentalem. „Synecdochen“, inquiunt, „possumus admittere, vt extet testimonium contra transubstantiationem, sed tamen sciendum est primo et per se propositionem hanc sine tropo intelligendam. Metonymia vero inepta est. Neque enim panis est signum absentis corporis.“ Hunc suum intellectum muniunt deinde et fulciunt multis argumentis, ex quibus non praecipua deligemus:I. Citatur regula communis: „Circumstantia scripturae illuminat dicta.“ „Ego sum vitis“ propositio figurata est, quia subiicitur „vos palmites“.163 Hic dicitur: „quod pro vobis traditum est.“164 Tale igitur ducitur argumentum: Hoc corpus praesens est, quod pro nobis traditum est in mortem. Pro nobis traditum est corpus verum et substantiale. Ergo praesens est corpus verum. II. In dictis scripturae, praesertim in articulis fidei, nunquam est accersenda allego

|| [1058]
ria vel interpretatio tropica, nisi vbi in alio loco expresse ponitur negatiua vt propositionem hanc: „Si oculus tuus offendit te, eruas eum“165 metaphorice intelligimus, quia expresse dicitur: „Non occides.“166 Sed in tota scriptura nusquam extat negatiua huius propositionis: „Panis est verum corpus.“ Ergo propositio accipienda est sine tropo. III. Paulus in narratione historiae miro consensu retinet phrases euangelistarum, exponens propositiones illas, ait, panem esse corpus Christi communicatum seu distri- || [53:] butum, ait incredulos fieri reos corporis Christi, ait eos non discernere corpus domini. Ergo significat praesens esse verum corpus.167 IIII. Citantur testimonia veteris ecclesiae, et recens inuentum est pharmacum valde placidum et blandum, vnum ex illis quae nominantur ἤπια: Ecclesia vetus iam tempore Antoninorum168 accusata fuit de ἀνθρωποφαγίᾳ occasione sumpta a coena. Spargebatur enim conuenire homines ad nocturna conuiuia, in quibus proponatur voranda caro humana et gustetur sanguis humanus in signum coniurationis, quale nimirum fuit conuiuium Catilinae. Huic tam atroci criminationi vbi respondent veteres nequaquam negant se manducare corpus Christi aut bibere eius sanguinem, sed tantum addunt hoc fieri in mysterio modo videlicet imcomprehensibili non visibiliter.169 V. Expresse veteres panem et vinum nominant corpus et sanguinem Christi, sicut infinita sunt testimonia.170 VI. Expresse etiam statuunt duplicem manducationem, sacramentalem et spiritualem, duplicem etiam communicationem cum Christo, spiritualem et corporalem, et hanc dicunt contrahi in coena mystica. VII. Testantur historiae veteres in administratione coenae ante verba institutionis et communionem diaconos, catechumenos templo remouisse, ne interessent his arcanis mysteriis. Quare constat eos censuisse proponi rem arcanam, quae non recte in stitutos posset offendere. VIII. Confessio Augustana manifeste affirmat vescentibus in coena exhiberi corporaliter verum corpus et sanguinem.171 Haec sunt praecipua argumenta meo iudicio et ne callide agere videat, optarim indicari ab ipsis, si qua habent meliora, quae ego non inuenio. Vbi vero deinde modum praesentiae constituunt, aliqui propter personalem vel hypostaticam vnionem duarum naturarum in Chri- || [54:] sto vel communicationem idiomatum vt nominant physicam et realem docent, Christum secundum vtramque naturam esse vbique et, qui contra sentiunt, eos dicunt facere dis

|| [1059]
tractiones Nestorij.172 Sunt alij paulo prudentiores, qui intelligunt rectum esse etiam ab hoste discere. Ideo, cum videant τὸ πανταχοῦ admodum male quadrare et audierint nunquam in ecclesia simile dogma receptum, emendant sese et suos socios, aiunt corpus Christi vera et physica locatione esse sursum in coelo sicut dextre, etsi non sine suo periculo, ostendit noster Philippus, sed rursus idem corpus sine locatione et vllo respectu locali vere esse ex pacto in coena. Hic vero allegant omnipotentiam Dei praerogatiuam corporis Christi, addunt etiam apud physicos locum non esse proprietatem substantialem corporis, cum ipse Aristoteles determinauerit coelum, quod certe corpus est, in loco non esse173 et praeterea multa alia magis miraculosa accidisse corpori Christi quam sit ista locationis ablatio. Nam et Christum penetrasse lapidem monumenti, ianuas clausas, ambulasse in mari, sustulisse sese in sublime.174 Porro penetrationem dimensionum, leuitatem in corpore terrestri esse grauiora absurda quam illud prius. Firmiter igitur tenendum Deo ita ordinanti possibile esse verum corpus ibi sine loco statuere.175 Vbi deinde de natura symbolorum loquuntur, monent tria in conspectu habenda:I. Symbola panis et vini, quae non vertuntur in substantiam corporis Christi, sed retinent suam naturam. II. Corpus et sanguinem Christi verum cum symbolis. III. Efficaciam corporis et sanguinis Christi vel fructum coenae, qui est donatio remissionis peccatorum et vitae aeternae. Ideo cuidam, quem maxime sui libri sese teste delectant, valde placet haec, quam vult esse suam, cum sit Bernardi distinctio. Triplex est manducatio: I. Symbolorum, videlicet panis et vini, quae etiam homini cum brutis communis est. II. Manducatio veri corporis, quae communis est piis et incredulis. || [55:] III. Manducatio spiritualis corporis Christi, quae tantum est credentium.176 Sed recens sicut haec aetas ferax est rerum nouarum vt olim Africa inuenti sunt artifices, qui et

|| [1060]
hanc explicationem, etsi magistrorum nostrorum non probant, sed suae causae exuuias Philippi quoquomodo accommodant eo cum successu sicut est apud Plutarchum de pueris, qui induunt grandes cothurnos.177 Axioma est Philippi: „Christum adesse non propter panem, sed propter hominem.“178 Ideo, vt seiungant se ab illis, qui pugnant de pane, affirmant nullam cogitari debere alligationem ad symbola, sed tantum hoc vtraque manu tenendum, corpus Christi vere et substantialiter infundi vel exhiberi homini. Praeter dicta vero scripturae, quae promittunt de copulatione credentium cum corpore Christi, allegant veteres, qui vbi de corporali vnione Christi et piorum loquuntur, respiciunt ad hanc coenam mysticam. Incredulos dicunt non percipere vacua signa, sed manducare quidem eos verum corpus, sed illud non vniri cum ipsis atque ita concludunt symbola non esse inania et vacua signa absentis corporis, vt pars aduersa dictitat, sed signa exhibitiua veri et substantialis corporis modo inperuestigabili atque ita, cum nobis promissio facta sit de natura humana Christi, non debere nec posse eam restringi tantum ad diuinam. Ista ferme summa est eorum, quae a parte aduersa dicuntur. Nos enim neruos et praecipua capita negocij non vero bilem, venena et acerbissimas criminationes recitare aut redarguere volumus. Breuiter igitur nostram subiiciemus sententiam.Celebre apophthegma est philosophorum doctrinam ex veris extructam fundamentis omnes contrarias obiectiones dissoluere. Ideo illi, qui veritatem simplici studio quaerit nec vllis cupiditatibus motus ambitionis aut similibus irretitus haeret, facilis est explicatio. Manifestum est ex illuuie pontificia haesisse in nostris has sordium reliquias. Quare communis erit refutatio. Et primum miramur sane quali- || [56:] nam fato multi excellentes ingenio et doctrina detineantur in tanta opinionum caligine, vt non agnoscant, quam male sibi hoc ipsorum dogma constet.Obiurgatur pars aduersa, quod in propositione coenae recipiat tropum neque ipsi interea videre volunt, si tropum reiiciunt plane et necessario stabiliri μετουσίαν. Atqui ea ipsa fuit causa, cur scholastici sua comminiscerentur, quia verba, panis est corpus, sonant de conuersione. Neque enim ita fuerunt amentes, vt sibi aut aliis persuadere conarentur posse retineri intellectum crassum, vt ita dicam, vocabulorum admissa aliqua specie figurarum. Iam isti nostri peritiores grammatici, cum videri velint abhorrere a conuersione vel mutatione illa, quam necessario verba ea ratione intellecta confirmant, tamen aut contemnunt tropum aut etsi tropum vt aliqui faciunt accersunt τὸ ῥητὸν vt aiunt retinent. Praeterea donemus illis sane synecdochen, quam referunt ad panem et dicunt ideo esse commodam, quia etiam in vsu Paulus adhuc nominat symbola panem et vinum, – etsi profecto pontificiis non deest

|| [1061]
speciosa responsio – tamen pro conuersione illa veterum, quae simplicior et facilior erat, necessario stabilitur quaedam οὐσιώδης σύζευξις vel συνουσία, quam aliqui incepto nomine consubstantiationem nominant, neque hanc effugere vlli possunt, etsi maxime varia comminiscantur. Est enim geminae substantiae coniunctio per aliquem realem respectum. Perspicuum vero est omnes, etsi quidam regulam de vsu non improbant, tamen in vsu ponere duplicis substantiae praesentiam, panis et corporis Christi, quod respectu essentiali copulatum est pani. Et hoc necessario significat synecdoche, videlicet panem esse continens, corpus Christi contentum. Quare valde ridiculi sunt illi, qui prolixe de praesentia veri corporis concionantur et interea profitentur nullam se facere eius ad symbola alligationem. Nam omnes certe fatentur cum pane sumenti non vero aliis praesens esse verum corpus. Item etiam incredulos cum pane manducare || [57:] verum corpus, etsi hoc ipsis non vniatur. Manifesta igitur constituitur alligatio substantialis ad symbola. Quantum vero haec opinio differat a pontificia et vtrum necesse fuerit de tali re mouere litem, iudicent prudentes. Ostendant quaeso discrimen suae sententiae et papisticae et doceant, quid mali sit in sententia scholasticorum prae ista. Nituntur pontificij simplici sono vocabulorum, quae putant significare conuersionem substantiae panis in corpus. Isti reiecta ea mutatione fingunt geminam substantiam panis et corporis realiter vnitam. Estne haec differentia leuissima tanti momenti, vt sententiam veterem ita atrociter oppugnare necesse fuerit? Perierit sane substantia panis sicut verba videntur significare, tamen, cum accidentia sint reliqua et ea sola sensibus manifesta sint, recte panis adhuc respiciendo videlicet ad nostros sensus ita nominatur, neque ea opinio prorsus in vllam articulum fidei impingit neque plus ex illa mali quam ex altera extrui potest. Et Lutherus ipse fassus est μετουσίαν statuere vel non statuere esse ἀδιάφορον. Videte igitur, quam belle congruamus cum idolomania pontificia. Imo aperte profiteor modum praesentiae scholasticorum, praesertim posteriorum esse magis rationabilem et verbis ruditer intellectis viciniorem quam istorum, qui toties haerent in manifesta a contradictione et ex priuato arbitrio ea proponunt, quae neque veritati neque sibiipsis constant. Sed iam audire mihi videor censuras quorundam, qui seuere increpant nos, quod modum praesentiae, qui tamen imperuestigabilis est, inquirere et mysteria Dei vt loquuntur scrutari audeamus. Verum cogitent vter coetus veram reprehensionem mereatur. Nos omissis omnibus disputationibus de symbolis, quae scimus naturam suam prorsus non mutare, docemus, quid in ista actione praestetur homini et propositionem Christi sacramentalem simpliciter sacramentaliter, hoc est de efficacia ipsius in credentibus cum ista caeremonia ministerij intelligimus. Isti econtra ista absona de vnione veri corpo- || [58:] ris cum pane extra et praeter verba euangelij proponunt, vt necesse sit ea refutare. Quare sciant nos non mysteria Dei, sed somnia conficta ex imaginatione humana et pugnantia cum articulis fidei scrutari et damnare atque ita sese accusent. Posteaquam ostensum est, quae sit congruentia harum opinionum,

|| [1062]
nunc causas recitabimus, quibus mouemur, vt ab illis dissentiamus. Valde autem oramus omnes, qui pia cum modestia veritatem quaerunt, ne credant nos curiositate aut quia ex philosophia nos decipi patiamur ab istis dissidere. Est quidem haec oratio plausibilis apud populum, qui odit artes et cuius iudicia solent esse de literatis, quale fuit Midae de Apolline.179 Sed profecto eo magis delinquunt isti δημηγόροι, qui et optima studia propter popularem auram traducunt et falsis criminibus innocentes deformant. Dulce est plebi audire, eos rideri et premi, qui sunt in existimatione sapientiae, perinde vt veteri versu dictum est: „Mures suauiter vesci carnibus felium.“180 Auide has et similes voces arripiunt, ipsos vesci nucleo, reliquis vero tanquam porcis putamina obiici. Certe et nos ciues ecclesiae Christi non vero sectatores Epicuri sumus, etsi nunc hoc ipsum nomen Christianum nostris pene detrahatur, tale enim est seculum. Cum igitur in aliis articulis fidei Deo sese patefacienti in suo verbo reuerenter assentiamur et fateamur doctrinam ecclesiae esse sapientiam ignotam omnibus creaturis prolatam vero ex sinu aeterni Patris per Filium, an hunc nostrum oratorem in vno solum capite argueremus mendacij et ipsius ordinationi nostras ratiocinationes opponere statueremus, quem alioqui audimus in omnibus? An non in ista ipsa, vt ita dicam, noui foederis sanctione sonamus et credimus talia, quae longe non modo superant rationis iudicium, sed illi plane aduersantur? An ex naturale luce statuere possum mihi ad hanc sacram coenam accedenti et fide intuenti mediatorem hac sumptione donari et obsignari vitae aeternae haereditatem, ita vt ego peccatis horribili- || [59:] bus pollutus, ex faucibus diaboli et aeterna morte creptus, transferat in regnum Filij Dei, cuius corpori tanquam proprium membrum suo capiti inseror, cui efficior conformis, immutatus mutatione vera et reali in anima et ita, vt etiam corpus redactum in cineres, resuscitandum sit ad vitam perpetuam et beatam? Suntne haec philosophica? Suntne haec putamina? Quae cum firmo pectore amplectar et Filio Dei laudem iusticiae, misericordiae et omnipotentiae tribuam, qui et immutabilem diuinae iusticiae legem firmiorem, quam est ordo physicus vniuersae naturae flectit et mutat, an non crederem eundem alia quaecunque vult facere posse, si hoc esset patefactum? Desinant igitur concionatores nos accusare quasi de absurdo physico pugnemus. Pugnamus, vt verum maneat, quod Christus definijt, vt phrasis sacramentalis iuxta mentem autoris intelligatur, vt non assuantur interpretationes pugnantes cum articulis fidei et cum tota antiquitate. Quia vero supra mediocri perspicuitate fundamenta causae integre proposuimus, nunc ex iis capitibus rationes deducemus.

|| [1063]
I. Instituit Christus sacramentum, id est externum ritum testificantem de promissione euangelij.181 Nulla igitur alia praesentia constitui potest nec debet quam illa, quae est praesentia sacramentalis vel praesentia ministerij, qua Christus efficax est in cordibus piorum. Iam illa vnio veri corporis cum symbolis toto genere diuersa est a ratione formali sacramenti. Cum enim vt optime docuerunt veteres sacramenta ex duplici constent parte, terrena et coelesti,182 siue vt recentiores loquuntur ex signo et re signata,183 certe corpus Christi verum nec res terrena nec signum est, non enim incurrit in sensus. Si dicant esse rem coelestem vel signatam, quaero: vnitur ne vera et reali illa praesentia homini, an vero cessante actione desinit substantialis praesentia? Plurimi et saniores merito abhorrent ab illa substantiali transfusione et commixtione naturae humanae Christi. Hi vero, qui vna eum || [60:] enthusiasta Silesio docere audent, etiam secundum humanam naturam vere et substantialiter Christum adesse in cordibus piorum,184 hi monendi sunt, vt discant τὰ εὔφημα loqui. Nam profecto de talibus verum est:„Incidit in Scyllam, qui vult vitare Charybdim.“185 Promissiones de vnione nostri cum corpore Christi nequaquam stabiliunt illam enthusiasticam et Suenckfeldianam deificationem alienam a voce diuina sicut supra satis ostensum est.186 Inserimur viuifico corpori Christi ipso λόγῳ effundente in nos de suo spiritu, vt hoc vinculo ipsi colligati ex eius corpore hauriamus laeticiam et vitam, vt talia in nobis fiant, qualia λόγος in propria sua massa efficit, perinde sicut in homine ex fonte vitae per intermedios canales vitales halitus ad omnia membra propagantur, quorum beneficio communi vita cum corpore fruuntur, etsi longe a corde vel capite absunt. Hac deinde corporali vnione, quae nobis est cum mediatore, vere transferimur ad vnionem spiritualem cum tota diuinitate. Talis enim est Deus, qualis est imago fulgens in Filio nato ex virgine, et ad eandem nos oportet transformari, vt Deo efficiamur conformes in hac quidem vita per inchoationem, per consummationem vero in altera, vbi Deus erit omnia in omnibus. De hac duplici vnione loquuntur

|| [1064]
dicta scripturae: „Ego sum vitis, vos palmites“,187 „Nemo carnem suam odio habet, sed eam nutrit et seruat“,188 sic et dominus ecclesiam: „Caro mea vere est cibus“,189 „Effundam de Spiritu meo super omnem carnem.“190 Item: „Veniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus.“191 Interea tamen expresse docet vox diuina nullam confirmari substantiarum Dei et hominis commixtionem vel coniunctionem physicam sicut nec ipsa beneficia physica sunt vel physicae actiones. In Christo habitat diuinitas σωματικῶς, in aliis omnibus effectiue. Et de natura humana Christi dicitur: „Relinquo mundum et vado ad Patrem“,192 item: „Christus sursum est“193 et firmissime teneatur haec propositio: Eadem ratione Christus habitat in || [61:] Abraham et in Paulo. Reiecta ista communicatione physica naturae humanae infero verum vel essentiale corpus esse rem coelestem, eam rem signatam, quae vna cum symbolis homini exhibetur. Sed res coelestis, res signata est illa κοινωνία, illa societas, quae contrahitur inter pios et corpus Christi tanquam inter caput et membra. Iam si illa substantialis praesentia veri corporis desinit, manifestum est, quod pars aduersa constituit praesentiam inutilem homini et ita alienam a natura sacramenti atque quod ipsis Christus vere adest tantum propter panem non vero propter hominem.194 Ostendant, aio, quis sit vsus illius veri corporis, quod adest cum pane. Si concionabuntur de efficacia, sciant illa a nostris tradi explicatius et dulcius atque ita nos fateri omnia, sed quaerimus, quid noui aut quid singulare afferat illa praesentia. Hic quidem plurimi obmutescunt, nonnulli vero dicunt Deo ordinanti obtemperandum esse nec semper quaerendam causam. Hi sciant valde incircumspecte hoc dici. Nam cum ministerium et omnes partes ministerij propter hominem institutae sint, certe vult Deus vsum illius ordinationis homini esse notum. Sapientia euangelij arcana est, nec in hac vita exhauriri potest, sed ministerij vsus, quod tantum propter infirmitatem huius vitae institutum et desiturum est in nouo regno coelesti, notissimus debet esse piis. Sed alij rursus excipiunt hanc praesentiam vtilem esse ad excitandam fidem et acuendam reuerentiam in sumentibus. Respondeo: Deus, vt mederetur humanae infirmitati, instituit externa signa, quae essent testimonia suae voluntatis erga nos, vt igitur in actione baptismi admoniti illo externo spectaculo cogitare debemus sicut in baptismo Christi ita in nostro etiam vere esse apertos coelos et nos in gremium ecclesiae recipi, ita in sacra coena visibilia signa debent nobis esse pignoris et testimonij loco de societate, quae

|| [1065]
nobis est cum corpore Christi, ex qua pabulum vitae aeterne haurimus. Signa igitur visibilia sunt instituta, vt excitent et confirment fidem de re inuisi- || [62:] bili et coelesti. Quae vero de reuerentia declamitant, sciant explosa esse seuerissimo mandato Dei, qui vetat aliquem cultum instituere propria autoritate. Hoc si nobis non obstaret, mallemus retinere missam pontificiam, quae multo augustior pompa et etiam ad excitandam reuerentiam magis idonea est, sed mentem oportet regi verbo Dei et fidem niti beneficio mediatoris, qui vult coli in spiritu et veritate.195 His ita constitutis, cum vsus manducati corporis nullus sit, quaelibet autem res habeat suam denominationem a fine, manifestum est Christum hac ratione non esse praesentem propter hominem, quia tamen pani accidit ille substantialis respectus, videlicet quod cum pane adest verum corpus, reuera mutatio quaedam pani accidit et ita propter panem, non propter hominem Christus praesens est. Quare non pontificios, sed istam cateruam haec aurea regula, quam Lutherus etiam probauit, respicit. Pontificiis substantia panis euanuit et Christus adest, vt ibi fiat oblatio. Quod vero communiter excipiunt omnes huic sacramento inesse praerogatiuam, hoc ostendant, quia, si haec assuitur praerogatiua, iam non est sacramentum, sed singulare numen, quod nunquam euincent. Adest Filius Dei sacramentis, vt in ministerio et quod ad effectum attinet, in baptismo et coena similiter adest, sed modus ex diuersitate symbolorum vtcumque discerni potest sicut supra dictum est. Neglecta vero praesentia sacramentali et praesentia efficaciae velle statuere praesentiam essentialem vel vnionem essentiae humanae cum pane est euertere sacramentum et constituere rem toto genere a natura sacramentorum differentem. Cogitent illi, qui sunt attenti, sacramenta esse visibilia signa beneficiorum, quae offeruntur in promissione euangelij. Non igitur in hoc sacramento alia praesentia vel alia manducatio corporis Christi instituitur quam ea, quae docetur in euangelio, quod nusquam sancit manducationem realis corporis. Haec igitur prima nostra esto ratio sumpta a mente Christi insti- || [63:] tuentis hunc ritum et a ratione formali sacramenti, quae certe in omnibus, qui non sunt fascinati incommodis opinionibus, potentissima est.II. Plane euertit haec interpretatio doctrinam de veritate naturae humanae in Christo, quam vetus ecclesia longo et accerimo bello contra Eutychen explicauit et confirmauit. Sicut enim teste ipso Luthero damnatus est Eutyches, non quod Christum adhuc negaret esse hominem, sed quod ipsi necessarias proprietates corporis adimeret et ita, vt ipsius Lutheri verba retineam, rudis esset, vt non posset ducere hoc argumentum: Tollens proprietates tollit naturam.196 Ita profecto similis est nostrorum aduersatiorum vel inscitia vel temeritas. „Panis est verum corpus vel essentiale corpus Christi“, aiunt. Oramus igitur illos, vt vnicam proprietatem corporis ostendant. Dicunt habet carnem

|| [1066]
et ossa. Excipio cognouisse te oportuit carnem et ossa non esse proprietates, sed partes integrales substantiae hominis. Harum igitur partium, quaeso te, vel vnicam indicato proprietatem. Neque rursus in vsitatum te proripias diuerticulum philosophicum hoc esse. Aio hoc esse Christi, qui probat suam massam esse corpoream, eo quod sit visibilis et tangibilis. Si igitur docere possunt testimonio diuinae vocis, vspiam in scriptis propheticis et apostolicis substantiam, quae spoliata sit et careat omnibus proprietatibus corporis, corpus appellari, iam victi sumus. Plaerique valde delectantur illo commento de illocalitate, vt nominant, et ludificantur nos, quod nesciamus locum esse quid accidentale. Sed quae ista est audacia fingendi subinde noua portenta sine autoritate verbi diuini? Vbi locorum scriptum est corpus Christi fuisse aut esse sine loco vel esse illocabile? Contrarium docuit vox diuina et antiquitas perspicue. Licuit, ne igitur illis inuehere vel cudere nouum dogma ignotum antiquitati? Deinde monemus eos, vt paulo accuratius ediscant physicam aut, si non didicerunt, saltem ea non contemnant, quae assequi || [64:] non potuerunt. Βλακικὸν enim et Aristophanicum197 hoc est. Age igitur, etsi fortassis ridemur, tamen et nos patientiam Socratis imitati, paulum cum ipsis philosophabimur, fortassis enim hinc aliqui cordatiores vanitatem horum somniorum agnoscent.Quandocunque nominatur locatio vel esse in loco, sciendum est non tantum nos loqui de spacio, quod corpus recipit et complectitur. Nam hoc est, quid extrinsecum et alienum a natura corporis sicut etiam in vacuo, vbi nullus locus est, tamen corpus reuera corpus esset, etsi nullum esset spacium ambiens vt quidem aliqui ex antiquis perperam senserunt. Sed locatio primo et proprie respicit ipsam formam substantialem corporis, videlicet dimensiones vel potius quid est quid, idem cum istis. Nomina enim dimensionum, longum, latum et profundum, nihil aliud significant nisi extensionem et intrinsecam locationem partium corporis. Quare ista propositio: „Omne corpus est locabile vel necesse est esse in loco“198 est necessaria non necessitate physica, sed necessitate definitionis. Sciunt autem mediocriter instituti hunc gradum necessitatis, qui nominatur definitionis et demonstrationis, esse immutabilem et plane vicinum primo, in quem collocantur propositiones de Deo, quod Deus in natura ita sanxit, ne fiat implicatio contradicitionum, sed certo posset discerni veritas a mendacio. Si trigonus non habet tres angulos, non est trigonus. Ita si aliqua substantia non habet illas extensiones et distantias partium in longum, latum et profundum, non est corpus neque debet appellari corpus. Interea excipiunt aliqui inepte, locationem referri ad necessitatem definitionis, quia hoc modo definitionem hominis talem futuram: Homo est animal existens in loco. Hos igitur placide in logica, si modo ipsis non cietur nausea, erudiemus. Scire oportebat literatos in definitione aliam esse

|| [1067]
differentiam genericam, aliam specificam. Differentia generica sub nomine generis comprehenditur. Vbi dico || [65:] „homo est animal“, intelligo hominem esse substantiam corpoream, quae habet dimensiones. Satis est igitur exprimere differentiam specificam illius speciei, quae tunc definitur. In hanc necessitatem ordinis immotam, cum quidam ex scholasticis respicerent, pronunciarunt, ne quidem per potentiam diuinam effici posse, vt corpus non habeat extensiones vel locationes dimensionum, quod cum quidam recens imitati essent iudicati sunt a nostra noua Sorbona peccasse peccato blasphemiae.199 Sed animaduertere poterant nihil aliud dici hac propositione, nisi hoc: Deus nunquam facit contradictoria, quia est verax, perinde sicut impossibile est dari contrarium huius propositionis: Deus est iustus. Ita necessitas definitionum etiam immutabilis est. Interea, vbi ipse vult, destruit rerum substantias, cum quibus definitiones et omnes proprietates euanescunt. Verum omitti potest et haec locutio propter peruersitatem expositionis. Credo prudentibus propemodum me satisfacere, sed plaerique alij cantilenam eandem canunt, Aristotelicum hoc esse neque scriptum in codice biblico. Rursus respondeo: Natura et ordo naturalis sunt opera Dei, ita condita in prima creatione. De illis igitur, quae natura ita ordinata sunt, non concionatur euangelium, sed loquitur de alia sapientia, quae est supra et extra ordinem naturae. Doceant igitur illi ex sermone diuino contra immotum ordinem creationis corpus nominari substantiam, quae caret dimensionibus et corpus aliquod aut sine loco aut vbique esse posse. Et rursus contra haec somnia citamus argumentum, quod Christus ex hoc ordine naturae de veritate suae naturae humanae ducit. De coelo plana est responsio. Aristoteles docuit vnicum esse mundum.200 Ex hac igitur hypothesi ratiocinatur extimam superficiem coeli non circundari alio corpore. Interea non negat locationem intrinsecam et extensionem dimensionum ipsius coeli. Imo Peripatetici posteriores addunt recte vniuersum coelum etiam, quo ad respectum extrinsecum, in loco constitui.201 Sed cum haec aetas ea, quae non intelligit, soleat no- || [66:] minare argutias, ideo mittemus ista et veniemus ad miracula theologica:Corpus Christi, inquiunt, ambulauit super aquas, ingressum est per ianuas clausas, per lapidem monumenti, sublatum est sursum in aerem. Si igitur in penetratione dimensionum corpori Christi sunt ademptae dimensiones et alio tempore grauitas, cur non per omnipotentiam Dei posset adimi locatio? Respondeo: Ferme assentior illis, qui aiunt ineptos physicos in rerum naturalium consideratione ad causas occultas, vbi nihil opus est, similes vero theologos

|| [1068]
ad omnipotentiam Dei confugere. Non quaeritur, quid Deus possit, sed quid velit. Et addimus: Non potest, quia non vult. Alium enim instituit ordinem. De miraculis breuiter respondeo: Non affirmat vox diuina Christum ingressum per ianuas aut exiisse per lapidem, nec omnes ex veteribus hoc ita exponunt. Dicitur enim stetisse in coetu discipulorum ianuis clausis et mulieres inuenisse lapidem reuolutum. Sed, sicut sumus beneuoli, largiamur hoc illis, quid inde extruitur? An corpora tunc amisisse suas dimensiones? Nequaquam. Sed mutatam qualitatem texturae in corporibus, id est ex denso factum esse rarum vt posset cedere, sicut aer circumfusus cedit nostris corporibus et tamen corpus est. Ita aut aqua desiit tunc esse mollis aut corpus Christi ponderosum, vt posset retineri in sphaera aeris supra aquam. Fortassis etiam corpora beatorum, quae vox diuina comparat coelestibus, mutata illa materia terrestri, ferentur sursum et tamen corpora erunt. De igne Babylonico hoc tantum addo: Ignis ille reuera calidus erat in sua substantia, nam alioqui ignis non fuisset.202 Sed hic respectus extrinsecus ei adimebatur, videlicet, ne posset vrere corpora Hebreorum. Quare haec exempla plane nihil eos subleuant. Conclusio igitur nostra haec est, quia Deus in sua voce vtitur nostris vocabulis et vult sese intelligi. Vox diuina autem et antiquitas consentientes restantur Christum retinuisse corpus verum cum necessariis proprietatibus corporis. || [67:] Ideo execramur confusiones Eutychianas eorum, qui vel semper vel in hac duntaxat actione attribuunt Christo corpus spoliatum omnibus proprietatibus corporis, quod nullas habeat dimensiones, quod sit vbique et cui proprietates soli diuinae naturae propriae realiter impressae sint. Declaratio nostra haec fuit: Corpus definitur esse substantia, quae habet dimensiones longi, lati et profundi. Perinde igitur sicut sermo diuinus aquam nunquam nominat ignem, ita nunquam nominat substantiam spiritualem corpus, quia Deus verax est. Testimonia huius propositionis de veritate perpetua naturae humanae supra recitata sunt et, si fortasse crambe recocta eos explere posset, repeto hoc quod est illustrissimum. Sicut Christus argumentatur: Haec massa habet proprietates corporis, ergo est corporea,203 ita ego induco: Ista substantia, de qua loqueris, nullas habet proprietates corporis. Ergo non est corpus. Meminerimus etiam dictum esse ab Augustino, cum qui spacia corporum tollit, corpus sustulisse, neque tamen Augustinum blasphemum esse.204 Sed in epilogo huius disputationis hortamur rursus saniores colligant sese et agnoscant quam turpiter sibiipsis contradicant. Corpus Christi, inquiunt, sacramentaliter, id est vere et substantialiter vnitum est pani, vere et substantialiter praesens est sumenti in vsu. Extra vsum institutum, extra illam actionem eo modo praesens non est. Iam quaeso te, annon est haec circumscriptio vel inclusio localis vel temporalis? Sumenti cum pane praesens est, non sumenti

|| [1069]
praesens non est, annon hoc est determinare locum et tempus praesentiae? Aperiat Deus illis oculos. Iudicant igitur nunc prudentes, an recte traducamur ad plebem, nos de absurdo rationis pugnare. Praeliamur de gloria et veritate naturae humanae in Filio Dei, vt sine dubitatione statuere possimus, carnem nostram colloquatam esse ad dextram Dei eamque regnare in arcana luce Dei sine vlla conuersione aut mutatione vnius naturae in alteram, cui carni in hac vita fide per Spiritum || [68:] sanctum glutinamur realiter et substantialiter tanquam membra capiti, quem deinde ἀρχηγὸν nostrae salutis in resuscitatione mortuorum oculis etiam corporalibus contuebimur, quem etiam coram audiemus in coetu beatorum hominum et angelorum de sapientia et voluntate aeterni Patris et de suis beneficiis disserere. Imo in quo conspiciemus tanquam in perfecta imagine lucere integram ideam sapientiae et bonitatis diuinae atque causas et consilia omnium mirabilium operum intelligemus viuentes vita beata, aeterna et gloriosa. Ad hunc nostrum mediatorem, cum sciamus nos esse carnem ex carne ipsius et os de ossibus eius, laeti accedimus, fide petentes et expectantes vitam et gloriam, quae in ipsius corpore fulget. Neque hanc dulcissimam consolationem nobis eripi patimur somniis enthusiastarum aut aliorum, qui Christo corpus toto genere a nostro diuersum circundant.III. Moueat praeterea omnes pios consideratio horrendae profanationis, quae hinc extruitur et stabilitur, vt ab istis alienis et periculosis interpretationibus abhorreant. Opinio sacrificij et oblationis in coena pro viuis et mortuis primum in causa fuit, vt ipsa caeremonia in numen verteretur posita vero praesentia illa reali vel veri corporis, non difficile est abusus istos omnes excusare et defendere. Et profecto, qui inter pontificios sunt callidiores, intelligunt valde speciosos hinc depromi pro sua causa colores, sicut ostendunt historiae superiorum annorum, quando lites motae sunt de sacrificio missae. Recte a nostris reiicitur oblatio et applicatio per opus sacerdotis in missa pontificia, propterea, quod nullus cultus instituendus est sine mandato euangelij et quod ista prophanatio coenae pugnet cum natura et institutione sacramenti. Sed quid si prudentes inter aduersarios vt certe faciunt excipiant hoc pacto: An non vestra sententia de praesentia veri corporis ista omnia stabilit? Deducatur hoc. Primum, mandatum generale est sine vlla dubitatione, vt persona Christi adoretur. Iam si in illa actione praesens est et substantialiter || [69:] adest Filius Dei secundum vtramque naturam, diuinam et humanam, non dubium est illi tribuendum esse honorem inuocationis.Hic pars nobis aduersa diducitur in duas sectas. Quidam enim aperte fatentur aut necessariam esse adorationem in sumentibus et spectantibus aut saltem liberam. Ideo proponunt tales formas: „Iesu Christe, qui cum pane et vino substantialiter praesens es et sumenti tuum corpus et sanguinem exhibes, inuoco te.“ Atque hi certe ingenue agunt. Vident enim se non posse euadere. Sed sunt alij paulo cautiores, illi tergiuersantur et in miras sese transformant

|| [1070]
species vt Proteus.205 Verum et istos vinciamus. Proponunt ista duo: I. Mandatam esse sumptionem, non adorationem. II. Christum non esse locali inclusione vel durabili praesentia alligatum ad symbola. Ergo non posse ad illum locum dirigi inuocationem. Primum respondeo: Sicut Thomae non erat opus peculiari mandato, quod cogeret eum inuocare Christum, sed satis erat ipsi notum esse vniuersale,206 ita institutio, vt mandatum particulare non tollit, sed potius comprehendit vniuersale de adoratione Christi, sed praeterea expresse praecipitur commemoratio, quae praecipue complectitur inuocationem. Non dubium est igitur piam esse adorationem. Altera etiam obiectio reuera nulla est, quascunque te vertas in species, etsi panis non est locus corporis Christi, quod nec ipse Aquinas docuit,207 tamen est vnio sacramentalis, sicut ipsi intelligunt, corporis cum pane vel substantialis respectus inter panem et verum corpus. Hoc manifestum est ex manducatione indignorum, qui cum pane ore carnali manducant verum corpus, etsi illis non communicatur efficacia. Ergo cum in ista actione vel administratione singulari et substantiali praesentia sit tota persona Christi, dico eo non quidem ad panem, sed ad Christum cum pane praesentem necessario dirigendam esse inuocationem, sicut cum penderet in cruce vel cum staret medius inter discipulos et Thomam. Nec ista prodigiosa || [70:] illocalitas te potest liberare. Regula enim verissima est, quod miracula in corpore Christi edita honorem Christo debitum non detrahunt, sicut igitur ambulans super aquas inuocandus erat, ita praesens in ista actione non extra vera inuocatione ab omnibus, qui adsunt, compellandus est. Imo repeto hoc, quod paulo superius indicatum est. Illi ipsi huius nouae illocalitatis architecti inscienter vel inuiti etiam inclusionem localem ponunt, quia cum pane sumenti adest aliter quam aliis, qui non sumunt. Addo hoc: Illi, qui pugnant de reali, vera vel substantiali naturae humanae transfusione, si oculis suis discernere possent sanctos ab hypocritis, personae Christi secundum vtramque naturam substantialiter haerenti in piis deberent adorationem. Si igitur mandata et necessaria est adoratio, oblatio etiam, quae nihil aliud est quam petitio intercessionis, bona et sancta est. Cur non diceret igitur ecclesia conuersa ad panem: „Fili Dei, qui cum his symbolis vere et substantialiter ades, miserere mei et intercede pro me“? Item, cur in ista actione sacerdos non ita alloqueretur Deum? „Aeterne Pater, sisto tibi aeternum Filium tuum et oro te, exaudias me et omnium astantium preces per et propter eum“ sicut olim vsitatum fuit supplices regibus ostendere ipsis filios.Concessa oblatione et adoratione profecto pium et sanctum opus est cumulare missas, vt in astantibus acuatur reuerentia et ardentior fiat inuocatio con

|| [1071]
spectu praesentis Christi neque, quid mali sit, in priuata missa facile isti ostendere poterunt. Nam sacerdos communicat, populus dicit precationes, et non putatur referre siue multi siue pauci sint, qui sumant. Ex tali igitur fomite pingi et propagari potest illa horribilis idolomania, qua tot saeculis Filius Dei affectus est contumelia inenarrabili, de qua ita ardenter querebatur saepe illa dulcis et beata anima Philippus, cum genas suas vbertim piis lachrymis rigaret et dicere soleret, nunquam satisfieri posse suo dolori, quem multis annis secum circumferret propter hoc || [71:] graue vulnus de profanatione sacrae coenae, non solum apud hostes veritatis, sed etiam in illo coetu, qui habet nomen ecclesiae.208 Obtestamur enim omnes, qui amant gloriam Christi, circumspiciant, quid fiat etiam in ecclesiis emendatis. Monetur populus et recte, vt frequens sit vsus coenae, sed profecto interea plurimi plane profani accedunt tantum ex consuetudine prorsus cogitantes, quid agatur. Alij etiam mouentur metu poenarum aut infamiae, vt imitentur exempla aliorum, etsi sunt sine poenitentia. Plurimi etiam, qui pie et recte sentire videntur, in sua conscientia signis alligationem aliquam quasi physicam iustificationis et opinionem meriti assuunt, et quamuis laudamus eam consuetudinem, quod etiam priuatim ad aegrotos defertur sacra coena. Nam non solum publicae congregationis neruus est, sed primo et principaliter κοινωνία Christi et sumentis et extant in hoc casu exempla vetustatis. Tamen non probanda est haec opinio nata ex merito, quasi ille, qui forte expirauit non percepta coena, membrum Christi non fuerit, cum recte dictum sit a veteribus: „Crede et manducasti.“209 Item: Non priuatio, sed contemptus sacramentorum damnat. Hae certe sunt profanationes sacri huius mysterij, sed alia sunt grauiora. Examinet quilibet suam conscientiam, annon vel haeserit vel haereat in tali cogitatione, quando recitantur verba institutionis vel consecrationis vt nominant illa verborum pronunciatione quasi tremenda fieri mutationem panis et iam verum corpus Christi essentialiter praesens esse, perinde sicut voce Mosis baculus vertebatur in serpentem. Assuefacti sumus ad illam sententiam a teneris, ideo ea etiam a doctis non facile exuitur. Populus vero, qui stupidior est, nullo modo intelligit symbola ea omnem suam seruare naturam, nec sacerdotem facere mutationem panis, interea vero in corde sumentis efficacem esse Filium Dei. Sed auribus et oculis haeret in panis intuitu, illum veneratur animo, gestu et adoratione. Scio hanc oratio- || [72:] nem multis esse ingratam, quia natura nobis suaues sunt veteres ritus, sed cum extet seuerissimum mandatum primi praecepti, vt fugiamus idola, illudque anteponendum sit omnibus rebus humanis, cur non opera datur, vt omnis occasio idololatriae praecidatur?

|| [1072]
Sanctissimus vir Philippus non multo ante mortem, cum gemens haec ecclesiae vulnera deploraret, dixit singulari et arcano Spiritus sancti consilio in concione Paulina proxime ante disputationem de coena positam esse hanc grauissimam prohibitionem „Fugite idololatriam“, vt significaretur tetricas et idololatricas secuturas esse confusiones huius sacramenti et pij moniti hac seuera voce quaererent de vero vsu. Sit in spectatoribus pia reuerentia, quae proficiscatur ex vera doctrina de vsu coenae, sed adoratio ad panem et gestus significantes eam reiiciantur.210 Vetus ecclesia post publicas preces assidens ad mensam vescebatur his symbolis, tunc nemo se prouoluebat ad panem aut poculum, tunc nemo attollebat aut ostendebat panem populo tanquam corpus Christi, et quamuis isti ritus sint sua natura medij, tamen cum hactenus occasionem idololatricae praebuerint, erant taxandi et abolendi. Rogamus omnes, qui iudicare possunt, crederent ne, si Paulus apostolus aut alius ex suis nunc viuens immisceret se coetui, vbi administratur coena, an hunc ritum agnoscerent? Ego nullo pacto adducor, vt credam. Ita nimirum degeneramus. In haec mala, cum intuerentur, quidam docti viri semper hoc certamen, quod hisce annis motum est, nominarunt controuersiam περὶ ἀρτολατρείας. Non enim existimandum est hanc accusationem ad solos pertinere pontificios. Nequaquam ita rude est agmen pontificium, vt prae se ferat creaturam sese inuocare, sed Christum velatum illis panis accidentibus adorare sese aiunt. Ita pars aduersa velit, nolit, fateatur necesse est Christum suo corpore realiter cum pane in actione vnitum vera adoratione esse compellandum. Sed cogitent piae mentes, quam tetra haec sit impietas Christum cor- || [73:] porali praesentia ad creaturam alligare et ita cultum adorationis sine mandato euangelij instituere. Veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate.211 Accedamus igitur ad dominum nostrum Iesum Christum fide, non quaeramus eum in corporalibus elementis panis et vini. Ab eo regnante ad dextram aeterni Patris et dante dona hominibus petamus bona aeterna et corporalia et nominatim in hoc vsu, hoc est vt in hac sumptione velit in nobis esse efficax, nos gestare et seruare tanquam membrum sui capitis et carnem suae massae humanae cognatam et insertam.Posteaquam recitauimus, quare non recipiamus expositionem natam ex reliquiis transubstantiationis, nunc etiam argumentis ipsorum, vt omnes scrupuli eximantur, breuiter respondebimus. Primum et illud quidem, vt iactatur, vel insolubile vel ἀσύστατον: Hoc corpus datur, quod pro nobis est traditum. Pro nobis est traditum corpus verum. Ergo datur nobis corpus verum. Sciendum est esse argumentum Scoti neque enim vllus defraudandus est suo honore.212

|| [1073]
Respondeo: Concedo totum argumentum. Datur vobis verum corpus eo mode, quem Christus instituit. Modus vero sacramentalis est, talis igitur praesentia, talis phrasis et locutio. Particula „quod pro vobis traditur“213 additur, vt sit commonefactio de applicatione et de beneficio illius corporis, cuius haec sumptio debet esse σφραγίς. Corpus enim Christi nostrum fit merito et efficacia, et si caecitas est curabilis, monstro illis sanationem. Altera particula manifeste declarat priorem. Neque enim communicatur nobis corporaliter ille sanguis, qui effusus est, sed fit obsignatio, propter nos factam esse eam effusionem. Quare vtrobique non numen, sed sacramentum instituitur et locutiones sacramentales sunt, non vero essentiales aut inusitatae.II. Achillem sequitur Helena διὰ γυναικῶν.214 In dictis scripturae semper est retinendum τὸ ῥητὸν, nisi vbi alio in loco expresse ponitur negatiua. Non extat negatiua || [74:] huius propositionis „Panis est verum corpus.“ Ergo vera est propositio. Respondeo. Nego minorem. Quia tres articuli fidei eam negant et omnia dicta illorum articulorum: 1. Christus retinet verum corpus. Ergo corpus spoliatum omnibus proprietatibus corporis non est corpus Christi. 2. Corpus Christi physica locatione est in coelo et non reddetur nobis ante vltimum diem iudicij. Ergo panis est non essentiale corpus. 3. Ritus ille est sacramentum. Ergo praesentia sacramentalis. Et ita panis non est substantiale corpus, sed sacramentale. Neque delectentur admodum illo improbo effugio, quod propter verba institutionis excipienda sit haec praesentia ex articulis fidei. Nam periculoso exemplo ita relinquitur sermonem diuinum sibiipsi contradicere et ambiguum esse. Eadem opera dicant iustum esse occidere in hoc casu, cum oculus tuus offendit te, quia perspicue monstratur exceptio quinti praecepti.215 Sed non decet doctores ecclesiae iam petulans sophistica neque vnquam ostendi poterit in sermone diuino esse contradicitionem et verba Christi aliter accipienda quam sacramentaliter. III. Nisi perfricuissent frontem, rogaremus eos, ne in aciem producant Paulum. Nam is fortiter iugulauit τὴν ἀρτολατρείαν. Norunt omnes pij et docti, quid significet κοινωνία et quod non fiat κοινωνία inter panem et Christum, sed inter Christum et hominem, cuius societatis haec sumptio est σφραγίς. 216 Non igitur panis est res, cui vnitum vel communicatum est corpus Christi, quia Christus adest propter hominem, non propter panem. Reatus in impiis, quicquid somnient, non potest esse aliunde nisi ex contemptu. Nulla enim corporalis contumelia Christo iam exaltato fieri potest. Qui amant sinceritatem etiam hoc meminerint: Sacramenta sunt talia in vsu.217 Iam vsus primus sacramentorum est fidei confirmatio. Qui igitur sunt sine fide, his vere haec

|| [1074]
sumptio inanis caeremonia est, sed propter contemptum ordinationis Christi || [75:] grauissimas sibiipsis attrahunt poenas.IIII. Color de ἀνθρωποφαγία sicut recens ita etiam parum firmus est, εἰκότα non demonstrant in nostra logica. Veteres professi sunt se sumere verum corpus et sanguinem Christi in intellectu Paulino: Panem esse verum vel essentiale corpus Christi nunquam ab iis dictum est. Neque debebant neque poterant imperatori respondere hoc conuiuium tantum esse signum vel repraesentationem Christi absentis aut notam professionis. Sed necesse fuit de verbo fructu dicere, quem tamen spiritualem et mysticum esse docent. Sciant vero isti pictores neque nobis omnino ignotam esse antiquitatem. Simplex et maxime perspicua historia communionis a Iustino, cuius aetate ista acciderunt 2. lib. Apolog. describitur: Ait post interpretationem concionis apostolicae vel propheticae et post dictas preces publicas propositum panem et vinum aqua dilutum, eum deinde, qui praeest ecclesiae, recitasse preces et gratiarum actionem, quibus peractis diaconos vniuerso populo ea distribuisse et ad absentes etiam detulisse. Hic nulla fit mentio de praesentia veri et substantialis corporis cum pane.218 V. Ex perpetua consuetudine sermonis diuini in ritibus, symbolis tribuitur nomen rei significatae. Sicut igitur haud dubie Christus imitatus est phrases veteris legis vt has: „Agnus est pascha“,219 „Sanguis victimae est foedus“220 et similes, ita recte vetustas eundem morem retinuit. Causae autem harum locutionum duae sunt: 1. vt extet illustris distinctio inter hunc sacrum pastum et cibum profanum vel physicum, 2. vt certo statuamus credenti in vsu exhiberi ea beneficia, quae significant symbola, et ita perspicue refutentur enthusiastae, qui sacramenta omni spoliant efficacia. Frequentes vero veteres fuerunt in vsurpandis talibus phrasibus, vt in hominibus acueretur reuerentia. Sed deinde aetas posterior et vniuersam religionem in externos gestus et has locutiones ad stabiliendam idololatriam contra mentem veterum conuertit. || [76:] Corruptelas has supra refutauimus. Cum ipsimet veteres propositionem Christi sacramentaliter interpretati sint, cum etiam extra vsum panem nominent corpus Christi et planissime articulum de veritate naturae humanae tradiderint et munierint, non possunt hae formae loquendi aliter accipi. Nunc igitur etiam istae formae pie et recte vsurpari possunt: Panis est corpus Christi, vinum est sanguis Christi in vsu, sed cum necessaria et vera declaratione, qua nulla melior est Paulina, vt toties dictum est. Accurate vero populus erudiendus est vnionem sacramentalem non esse duarum substantiarum realem vel substantialem copulationem, sed tantum relationem vel ordinatio

|| [1075]
nem diuinam, quae significat istas res visibiles destinatas esse non ad vsum physicum, sed ad vsum spiritualem secundum Christi institutionem. Ita Paulus exponens propositionem sacramentalem Christianorum, nominat panem et poculum benedictionis,221 et in hanc sententiam plane loquitur antiquitas vt Augustinus: „Accedat verbum“, hoc est ordinatio Christi, „ad elementum et fit sacramentum.“222 VI. Sicut antiquitas optime dixit in sacramento duo esse, rem terrenam et coelestem,223 ita duplex manducatio sacramentalis videlicet symbolorum et spiritualis, videlicet corporis et sanguinis Christi, duplex etiam nobis cum Christo vnio, spiritualis cum ipso et tota diuinitate, quae vltima est, corporalis cum ipso vt cum mediatore, cuius corpori fide per Spiritum sanctum inserimur, vt per hoc medium toti diuinitati vniri possimus, et huius vnionis praecipue σφραγὶς est iste conuictus. Sed hic serio vrgemus partem aduersam, demonstrent nobis testimoniis antiquitatis duplicem esse manducationem veri corporis Christi. Imo vnica tantum est, quae fit fide. Impiis vero veteres tantum ascribunt manducationem sacramentalem. Hinc est illa exceptio: Iudas comedit domini corpus sacramentotenus. Item comedit corpus domini, non dominum. Quare videat Narcissus, quomodo || [77:] suam chymaeram de triplici manducatione tueatur.224 VII. Sacramenta sunt sigilla iusticiae fidei et praesertim ad sacram coenam non admittuntur illi, qui sese non possunt explorare. Porro ad explorationem vel poenitentiam opus est cognitione doctrinae. Catechumeni igitur nondum recte instituti in doctrina merito arcentur ab vsu coenae et a spectaculo etiam, ne concipiant alienas opiniones, pontificias vel Vvestphalicas de ritu, quem nondum intelligunt et pertinebat hic mos, qui est quid ἀδιάφορον tantum ad disciplinam.VIII. Opponitur nobis tanquam Gorgon225 Confessio Augustana. Sed profitemur nos recipere phrases confessionis in hoc intellectu sicut eas declarauit autor. Declarant vero eas hae propositiones: Christus retinet veram naturam humanam, Christus est physica locatione in coelo, Christus adest vt in ministerio, adest propter hominem, non propter panem.226 Propositio „Christus est in nobis“ intelligenda est per Communicationem Idiomatum eaque tantum est dialectica, non physica. Verum est igitur vescentibus in sacra coena

|| [1076]
exhiberi verum corpus et sanguinem Christi, non quod fiat aliqua alligatio corporis substantialis ad panem aut commixtio substantiarum Christi et hominis, sed ita vt constituatur vera praesentia sacramentalis vel actionis, qua in nobis Christus vere est efficax abluens nos suo sanguine et vniens nos suo corpori reali et viuifica vnione. Improbamus etiam contraria docentes227 nempe illos, qui imaginantur in coena fieri repraesentationem Christi absentis et coenam tantum esse notam professionis neque prodesse ad fidei confirmationem. Denique ita eas recipimus et vsurpamus, sicut in posterioribus scriptis ipse autor eas interpretatus est.228 Sin autem alij perperam eas acceperunt, nostrum non est hoc praestare neque multitudo errantium praebebit errori patrocinium. Argutiis pontificiorum vt prolixe respondeamus nihil opus est. Cogitent illud comicum: Huic cum dico, tibi dico. Ipsi enim autores sunt harum cor- || [78:] ruptelarum. Eadem igitur fundamenta refutant vtrosque. Profanationes in missis theatricis, oblatio, adoratio eleuati, repositi et circumgestati panis in aliis scriptis copiose refutatae sunt et quidem, vbi vera praesentia et vsus monstratus est, iam tota propago idololatriae iugulata est. Non etiam nunc furores enthusiastae Silesij longa oratione redarguere statuimus, cum hoc a ratione nostri argumenti sit alienius. Contenti igitur erimus hac breui seu disputatione seu altercatione cum homine parum sano. Non solum sonat homo fanaticus veterem suam cantilenam, non minus gratam multitudini, quam est coccysmus vel singultus cuculi, qui mulierculis creditur reddere oracula, non esse Christum efficacem per ministerium. Sed recens ipse et satellites ipsius quidam lucifugae horribiles vlulatus potius furiarum quam Caci229 atrociores quam vnquam antea ediderunt. Manifeste negant, Spiritum sanctum esse efficacem per sacramenta. Imo affirmat ipse senex nihil se solicitum esse de ritu sacramentorum, scire se sumptionem in coena esse liberam et quid ἀδιάφορον sicut et baptismum praesertim infantum, nec credibile apostolorum aetate baptizatos esse infantes, vti sese libertate euangelij, nullius coetus se socium vel ciuem esse et abstinere prorsus ab vsu coenae optimo quidem iure. Nam et Paulum inter capita libertatis retulisse sacramentum coenae. Iubet etiam suos sectatores sibi viuere, fugere coniunctionem vel societatem cum aliis congregationibus qualibuscunque et esse contentos manducatione spirituali Christi, qui sese nobis infundat secundum vtramque naturam vere et substantialiter, nec aliter verba coenae intelligenda illisque talem attribuit syntaxin: τὸ σῶμα μου ἐστὶ τοῦτο, inquit pronomen referri ad totum intellectum et verba ea esse pronunciata a Christo post panis manducationem nec ad panem referenda. Sententia igitur erit: Corpus meum

|| [1077]
est hoc, scilicet cibus. Et ipse praesultor et alter ex ipsius parasitastris scurra petulans aperte dicunt || [79:] nusquam in sciptura pani tribui appellationem corporis, vt hoc modo caeremoniam et ritum ipsum tanquam nullius vsus relegent ex ecclesia, quem alias, vbi nondum metas insaniae humanae excedebat, docebat esse picturam et vmbram manducationis internae. Credo pios expauescere ad hanc δυσφημίαν ex exemplo Polycarpi230 iudicare aures esse obstruendas, cum tamen suos symmistas tali sermone simili incantationibus, vt circe medicamentoso poculo amatores suos in porcos et alias bestias vertebat, ita ipse in hyenas aut certe in alia animalia plane Epicurea transformet. Extant refutationes horum deliriorum scriptae et prolixe et vere. Ideo nos tantum pauca de nostra causa dicemus et examinabimus ipsius pharmaca, quae profecto, vt rectae dictum est, non sunt σοφὰ, sed quasi hallucinationes hominis ex morbo furentis et mendacia execranda. Propositio verissima est Filium Dei hac sumptione efficacem esse in credentibus, sicut expresse dicitur: „Panis est κοινωνία corporis Christi“, „Poculum est κοινωνία sanguinis Christi“231 et notum est de omnibus sacramentis dictum esse in genere, quod sint sigilla iusticiae fidei.232 Nota est etiam perpetua antiquitatis doctrina et consuetudo, quae adeo non docuit, symbola esse vacua signa, vt potius hyperbolis interdum vsa esse videatur.Quis autem credat hanc esse Christiani pectoris vocem? Vsum coenae esse ἀδιάφορον cum extet seuerissime mandatum: „Hoc facite“,233 „ quotiescunque biberitis conuenientibus vobis mortem domini annunciate“234 et vetus ecclesia in omnibus ferme congressibus ritum hunc tanquam maxime salutarem et necessariam σπονδὴν vsurpauit. Manducatio spiritualis, hoc est κοινωνία Christi et sumentis vere fundamentum et forma est huius actiones, sed interea non est dicendum caeremoniam esse ociosum et inutile spectaculum. Norunt enim pij isto externo pignore ex immensa bonitate Dei confirmari fidem nostram et fieri obsignationem interioris illius communicationis. Olim dictum est stultissimos omnium ho- || [80:] minum esse grammaticos, quod praesagium fortassis in istis nunc demum expletum est. Sed audiant grammaticam sobriam oppositam non syntaxi, sed confusioni ebriae. Scimus hanc esse naturam pronominum demonstratiuorum, vt demonstrent subiectum singulare vel indiuiduum. Quae vero ad intellectum referuntur vel ad totam orationem praecedentem esse nomina relatiua. Si vero forte ex nouis Indiis propter recens bellum grammaticale nunciata est antiqui iuris immutatio ostendant commentarios aut vapulent. Fortassis minus periti fuerunt Graecae

|| [1078]
linguae apostoli, quam nunc sunt Silesij. Potuissent igitur intelligibilem constituere syntaxin et vitare soloecismos. Eadem ratione incumbit ipsis probatio, quod verba coenae dicta sint post coenam, sed profecto talia deliramenta vel melancholica vel phrenetica homini sano non venient in mentem. Quam vero impudens mendacium est nusquam in sacris literis corpus de pane praedicari! Oblitus es, fanatice, propositionum: „Panis est κοινωνία corporis Christi“,235 „Non discernunt corpus domini.“236 Sed desino et oro pios, vt veniam dent huic rixae acerbiori, quam mihi expressit iustus dolor propter contumeliam Christi. Reducat Filius Dei errantes in viam et blasphemos coerceat iusta poena, ne plures a Deo auellantur.

Tertia pars exegesis, quae ostendit rationem, qua existimatur pia posse constitui concordia.

Exposuimus mediocri perspicuitate controuersiam, quae nunc vbique gliscit de sacra coena et vere affirmare possumus nos neque irretitos vllis priuatis cupiditatibus aut amore sectae alicuius ista proponere, sed simplici tantum studio euoluendi veritatem, ne con- || [81:] scientia nostra saucietur vllis contagiis idololatricarum opinionum, sed habeat firmam noticiam et consolationem, qua tuto possit erigi et acquiescere, in tanta iudiciorum et hominum non tam dissimilitudine quam peruersitate. Ideo etiam partem a nobis dissentientem nequaquam vllo odio prosequimur vel illorum contumeliam aut oppressionem expetimus, sed hoc nostrum est desiderium, haec nostra vota, vt etiam in hoc articulo pius constituatur consensus aut si qui, vt profecto plurimi faciunt, moderatis consiliis retragantur, saltem ad aequas conditiones pacis vel induciarum adduci sese patiantur, vt coniunctis animis confessione et precibus gloria Dei illustretur et religio explicate sineque ambiguitatibus ad posteritatem propagetur. Etsi autem deridetur nostra pacificatio tanquam destituta autoritate et nobis accidet, quod veteri Germanico prouerbio dicitur, eum, qui in rixa se interponit medium, grauius feriri, tamen cum, vt olim dictum est, et olitor interdum sit valde opportuna locutus, prudentiores et hanc consultationem cognoscent, atque cum in expositione reliquae causae non formidauerimus iudicia iniquorum et in hac compositionis tractatione aleam iaciamus. Si dulces, blandae et sanctae conciones sanare possent animos exulceratos hominum, profecto oratio benignae illius animae, quae omnes tractabat mollissime et humanissime, sopiisset omnia odia. Sed vt ille vir fortis ait nec verba ignauis virtutem addunt nec quantumuis vtiles commonefactiones emendant insanabiles. Imo animaduersum est in plaerisque rabiem creuisse, quando indulgentia et lenitate bonorum se abuti posse viderunt. Ideo tales tanquam deplorati apud medicos relinquantur prognosticis, hoc est seuerissimis Dei comminationibus, qui impietatis et crudelitatis erit vindex

|| [1079]
asperrimus sicut dicitur: „Non habebit Deus innocentem eum, qui vane vsurpauerit nomen eius“,237 item: „Qui gladium acceperit, gladio peribit.“238 Reliquos vero, qui aut gemunt propter idola aut sal- || [82:] tem non alieni sunt a pia concordia, monebimus, ne ab illis turbatoribus ecclesiae sese inflammari patiantur neque ipsorum crudelitati sese praebeant administros, sed negocium ipsum vna nobiscum hac propemodum ratione examinent.Primum cum omnino tres reperiantur viae, quibus finiuntur etiam acerrimi conflictus et longissima bella: transitione vel deditione, oppressione alterius partis et transactione cogitemus, quae ex illis sit rectior et melior. Exposita est causa, quae in controuersiam vocatur clare et sine ambiguitate. Cum igitur euidens sit, vtra pars consensum vocis diuinae et sincerae antiquitatis tueatur, et profecto altera vix aliquid, quod speciem veri habet, afferat, sed tantum reliquias pontificij dogmatis proponat, cur non cedimus perspicuae veritati? Cur anteferimus opinionum veterum quasi firmos vel aliquos singularum cupiditatum motus voci coelesti? Nonne cogitamus contumaciam prohibitam a Deo esse, nolle cedere meliora monentibus, sed pertinaciter in defendenda et ornanda sua opinione falsa laborate? Cessit Petrus monenti Paulo de abroganda legis Mosaicae obseruatione.239 Vniuersa synodus Nycena cessit Paphnutio suadenti, ne ferretur lex de coelibatu sacerdotum.240 Etsi igitur ecclesiae nostrae constitutae sunt a doctoribus et excellentibus pietate et donis, si tamen aliqua doctrinae pars ab aliis paulo rectius illustrata et repurgata est, cur non imitamur regulam? „Si fuerit sedenti reuelatum, taceat prior“,241 item: „Variae sunt donorum species, sed vnus Spiritus.“242 Haec igitur sicut expeditissima, ita profecto optima erat via coniungendi ecclesias praecipuorum regnorum in Europa et constituendi dulcem et salutarem concordiam, si maiori et meliori coetui cederemus. Sed adeo grauia et multa hanc spem interuertunt impedimenta, vt optare quidem nobis talem statum liceat, sed eo peruenturi haud vnquam simus. A Deo igitur gubernationem consiliorum nostrorum petamus, qui faciat, vt tandem omnium ec- || [83:] clesiarum consentiens sit vox et inuocatio. Nos autem secundum viam concordiae examinemus. Finiuntur interdum bella victoria per oppressionem et extinctionem partis contrariae. Et haec ratio plaerisque ex nostris, quibus et propria laus et victoria vere vt ille dixit melle gratior est valde probatur. Ideo varia vbique cuduntur consilia, quomodo internecione partis alterius, tandem nostrum regnum possit conquiescere et amplificari, sed sicut victoria haec aduersus hostes externos laudabilis et optanda est, ita in bellis ciuilibus nemo

|| [1080]
nisi immanissime efferae crudelitatis homo eam optare debet. Notum est, quid ille responderit imperatori quaerenti „Iure ne caesus esset, vir optime meritus?“ „Vtrum iure necatus fit non disputo, sed hoc scio, te dextra sinistram tibi praecidisse.“ Et talis victoria solet nominari Cadmaea243 et ab omnibus iudicari funesta, vbi amicus amicum iugulat. Intueamur tamen exercitus vtriusque conditiones, tesseras et consilia. Non inficiari possumus, multorum regnorum antecellentium auctoritate et potentia ecclesias a parte aduersa esse constitutas, et quamuis non ex aliqua leuitato nostras velim extenuare, tamen rursus, nisi ridicule velimus esse φίλαυτοι, fateri nos oportet plaerasque ex illis non esse deteriores. Vigent inter illos honestarum artium studia, plaerisque in locis honesta custoditur disciplina et plurimi Deum fiducia Filij mediatoris pio inuocant sine idololatria sicut et nostri. Retinent fideliter fundamenta sacrae doctrinae, scripta prophetica et apostolica, symbola cum alia, tum etiam hanc ipsam nostram Confessionem Augustanam laudant et probant. Deinde magno Dei beneficio ornati sunt doctoribus excellentibus pietate et eruditione, qui et immensos labores, aerumnas et pericula in propagatione verae doctrinae sustinuerunt et quorum aliqui adhuc superstites sunt, praeliantur in acie pro communi causa et qui profecto magis formidabiles sunt communibus hostibus, magis etiam eos reprimunt quam multi Stentores,244 qui tantum hoc agunt, || [84:] vt tot myriades piorum hominum deforment. Praeterea vno ornamento praecipue Deus voluit eos nos antecellere et plane ostendere ipsorum doctrinam multis fructuosam fuisse, quia tantum agmen etiam celebrium hominum sanguinem in constanti confessione inter horrenda supplicia pro Christo fuderunt, cum interea simile robur apud nostros sicut ignotum non est non fuerit.Deinde nequaquam illorum tanta est immanitas, vt nos velint iugulari, sed amice consensum communem constitui petunt, offerunt omnia fraternae beneuolentiae officia, vbicunque etiam occasio est officiose nostros complectuntur et quod certo constat, edixere, ne publica vlla oratione lacerentur nostrae ecclesiae aut ad populum traducantur. Quae igitur causa est, quae impellere nos debeat, vt adeo erga ipsos saeuiamus? Consentiunt nobiscum in corpore verae doctrinae, pie nobiscum Filium Dei inuocant. Cur igitur tot millia sociorum confessionis et precum nostrarum ita atrociter damnamus? An quia vnica in parte praecipue leuicula quaedam nota est dissensio?

|| [1081]
At vetus ecclesia Nouatianos,245 etsi propugnabant perniciosum dogma, tolerauit, quia et in reliquis partibus doctrinae consentiebant. Et vtilem nauarunt ecclesiae operam in refutandis Arij246 blasphemiis. Imitemur quaeso hanc antiquitatis ἐπιείκειαν potius quam Pelei imprudentiam, qui cum feram peteret, amicum interfecit.247 Cur non igitur nostri Amphictyones ita cogitant: Ecclesiae istae sociae sunt nostrae confessionis, pie constitutae sunt, acriter praeliantur contra communem hostem. Quaeso condonetur haec vnica illis particula, quae profecto ex nullius sententia, si modo sanae mentis sit, potest esse magna.Lis est de sacra coena. Iam nemo negabit sacramentorum, cum sint actiones, formam et principale fundamentum esse fructum. De eo congruunt sententiae. Dissentiunt vero de vna quadam appendice, videlicet an praesens sit corpus Christi humanum, quod tamen ita praesens esse statuitur, vt nusquam sit. Existimatur enim spoliatum esse || [85:] omnibus proprietatibus corporis sicut substantia spiritualis et neque includi pani neque etiam substantialiter infundi homini. De reliquis, quae vel περὶ κοινωνίας vel de vnione Christi et piorum dici possunt et quae ad articulum iustificationis proprie pertinent, plane congruimus. Cur igitur nostri ποιμένες λαῶν aedificium splendidum demolientur, etsi existiment stipulas aliquas obductas rimis aut tecto parum esse speciosas? Ego econtra ita iudico: Si quis omittat somnia Eutychiana de corpore Christi existente in diuersis locis et naturae humanae Christi suas relinquat proprietates, neminem ex parte aduersa magnopere cum tali rixaturum. Vt igitur, etsi quis betam nominet vel amaracum vel amomum, nemo vt opinor eum ideo interficiet, ita liceat cuilibet substantiam spoliatam proprietatibus humanis appellare corpus, cum sermo communis eam appellet Spiritum. Tales cum sint ecclesiae ipsorum et ita etiam amice praecipui ex ipsis erga nos affecti, mirum est nostros adeo esse implacabiles. Non delector quidem contrectatione vulnerum nostrorum, quae per se est immitis, sed tamen nec morbus sanari potest, qui non agnoscitur. Qualis sit rabies in paginis istis publicis, quibus non priuati tantum, sed integri lacerantur coetus, manifestum est, nec viuis nec mortuis parcitur. Imo etiam egregiae illae animae, quae cruore suo de coelesti veritate testificatae sunt, in gremio sui saluatoris conquiescere non potuerunt, sed immani scelere viri sancti et constantes, qui in Gallia, Anglia, Belgico et multis aliis locis propter confessionem veritatis excruciati et necati sunt,248 appellati sunt martyres diaboli atque in vniuer

|| [1082]
sum pronunciatum est, coetus illos deteriores esse ethnicis et Iudaeis. Harum enunciationum nimis barbararum, si nostros nondum pudet pigetque, vere saxea circumferimus pectora. Videmus deinde concurrere quasi ad synodum Lystricam249 plurimos ex iisdem castris, ardentes ira et odiis, non eo consilio, vt controuersiae istae cognoscan- || [86:] tur, sed tantum, vt homines pij partis aduersae infames pronuncientur et damnentur, quos profecto libentius, si possent, trucidassent vniuersos. Atque haec ea suscipiuntur cum audacia et temeritate, vt etiam ex nostris quidam de illis Areopagitis dixerint, nunc exoriri nouam sectam, quam oporteat appellare „Anathematistas.“b Deinde non iniuria conqueri possunt boni illi homines, etiam hos, qui antea, cum aura videretur esse secundior, visi sunt minus esse iniqui et qui fortassis rebus afflictis medicinam afferre debebant et poterant, nunc suo quodam consilio vel metu amittendi sui loci et existimationis reddi alieniores.Narrat historia, cum in caede caesaris ipse Iulius cruentus multis vulneribus inter coniuratos etiam Brutum, quem vt filium complexus fuerat, stricto pugione accurrere ad lanienam videret, velato capite dixisse: καὶ σὺ, ὦ τέκνον!250 atque simul corpus illis omnibus lacerandum porrexisse. Ita viri docti, senes et sancti cum gemitu vident se suasque ecclesias premi suffragiis eorum, quos paterno amore complexi sunt, quos erudierunt et ornarunt. Sed profecto non tuebimur pacem eiusmodi consiliis, quae ad breue tempus munire videntur nostram autoritatem et nulla interea recta nituntur ratione. Nam obsecro vos, cum vt credo fateamini non debere tolli iudicia ex ecclesia, sed opus esse legitima cognitione controuersiarum, circumspiciamus quaeso, qualis sit ordo nostrorum iudiciorum in hac causa. Populus educatus est in opinionibus illis, quae reuera ex reliquiis pontificiis natae sunt, et haeret in plaerisque cogitatio de quodam singulari numine, neque eam opinionem exuere potest neque meliori imbuitur. Nam plures ex illis, qui ad populum loquuntur, et ipsi hanc causam, cum de ea non multum soliciti sint et bona scripta aut prorsus non attingant aut certe segniter et cum voluntate tam abalienata, non intelligunt, multi etiam suo loco dignitati et quaestui metuunt. Ideo de industria plebem in eiusmodi opinionibus detinent et con- || [87:] tra partem aduersam acerrime inflammant, ita, vt multi illos, si daretur occasio, dentibus discerpturi esse videantur. Siqui vero inter concionatores sunt saniores aut modestiores, qui nec phrases impias nec conuitia et furores aliorum imitari volunt, illi ab ipsis suis fratribus occasione quaesita ex sermonibus, scriptionibus priuatis aut ambiguis acerbe ad populum traducuntur, nec qui

|| [1083]
escunt illi vere vt olim dictum est μηχανογραφοὶ κακῶν telam calumniarum texere, donec tales in grauissimas adducant suspiciones et pericula.251 Ita deinde gubernatores politici, quibus nostra aetate iudicia de dogmatibus commendantur, accensi ab istis furiis sacerdotum incipiunt saeuire in meliores et grauibus poenis persequi recta monentes. Huius rei culpam, in quem transferemus, nisi in quosdam Cleones252 nostrarum ecclesiarum, qui adeo sunt inclementes et inhumani, vt venentur omnes suspiciones, omnes leuissime occasiones, quibus alter alterum ad populum possit deformare, cum alioqui populus de talibus rebus nihil cognosceret, sed simplici explicatione doctrinae contentus foret. Hinc inflammantur odia potentum aduersus innocentes, praebetur occasio dissensionibus et distractionibus infinitis, quae demum vtrique parti exitiosae futurae sunt. Necesse est iudicia esse in ecclesia, sed quis probet talem ordinem? Conueniant eruditi, deligantur iudices ex vtraque parte sicut ipsa naturalis ratio dictat, audiatur et examinetur causa, postea ferantur suffragia congruentia ad veram normam. Talis cognitio, cum nondum instituta sit, nec synodus in tanta animorum exulceratione, cum desit gubernator, qui sua autoritate coerceat contumaces et petulantes, conuenire possit, quae est audacia paucos eosque ferme rerum omnium imperitos tot pias ecclesias, quae voce doctrinae et precatione nobiscum coniunctae sunt, ita acerbe criminari et condemnare? Annon tales tyranni recte dicuntur idola et parricidia stabilire inter nos et inter aduersarios? Apud || [88:] nos populus non eruditur nec iubetur falsas persuasiones deponere, imo talibus contentionibus profundius immergitur et gubernatores acuuntur ad saeuitiam erga pios, qui nullis falsis opinionibus polluti sunt. Aduersarij vero, qui pro suo Deo Maozim tanquam pro aris et focis dimicant, istis hyperbolicis clamoribus pro stabiliendis suis furoribus vtuntur et hoc praetextu crudelius in pios Christianos, qui vere sunt membra Christi, suorum tyrannidi subiectos grassantur, sicut de hac nostrorum incogitantia etiam quidam sapientes principes ex nostris conquesti sunt, et res ostendit, quid in Gallia, Belgico, Hispania et Anglia acciderit, vbi nihil vsitatius est quam propter negatam veram praesentiam veri corporis ad crudelia supplicia sanctos homines abripere. Si vero haec crudelitatis ansa et saeuiendi fenestra, quae hac ratione patefit tyrannis et a nostris confirmatur, non mouent nostros doctores, vt sint in hac causa mitiores et magis circumspecti, nimis sunt asperi. Sed iam audio obstrepentes quosdam, quibus ingrata sunt moderata consilia, frustra ista proponi et frustra peti cognitionem huius controuersiae. Viuente enim Luthero satis ista esse explicata et vero iudicio definita. His respondeo. Vtinam sicut pij aliqui principes expetebant omnia in colloquio recto suscepta fuissent ordine. Vti

|| [1084]
nam etiam tandem consensus, qui inter ipsos constitutus fuerat, seruatus esset, minus nunc esset certe certaminum, quorum vero improbitate impedita et interrupta sit concordia, constat.De persona Lutheri non libenter loquimur, quia ea oratio non est popularis, sed tamen hoc profitemur, quod supra dictum est, nos toto pectore amare et venerari Lutherum vtpote talem virum, qui Deo carus fuit, et praecipue ad emendationem doctrinae hac vltima mundi aetate a Deo mirabiliter excitatus et adiutus. Profitemur etiam vere nos esse ciues eius ecclesiae, quae voce huius salutaris organi Dei collecta et constituta est nec in doctrina fundamenti vlla in parte eum || [89:] redarguimus. In hac ipsa causa etiam, vbi ardor et spiritus Lutheri fuerunt ingentes, multas phrases ipsius probamus et recipimus, incommodiores candide interpretamur et mitigamus, quantum possumus. Verum, si Luthero in tanto certaminum feruore exciderunt locutiones, quae ad rectam normam parum congruunt et ex quibus extrui possunt grauia in ecclesia incommoda, cur non liceat nobis amplecti sententiam eorum, qui fuerunt quasi παραστάται Luthero, additi a Deo, qui commodius senserunt et locuti sunt? Interdum discedimus ab Augustini et aliorum autoritate, qui fortassis non inferiores fuerunt Luthero, et ipsi hoc fieri iubent, nulla propterea contumelia illi sancti viri afficiuntur. Scimus Lutherum excelluisse sapientia plaerosque suae aetatis homines. Ideo, cum omnia rerum momenta in toto quasi mundo inspiceret, forte existimauit non mouenda esse, quae vix possent obtineri, et certe nihil detrahitur eius autoritati, etsi arbitremur eum non prorsus fuisse in vita ἀναμάρτητον. Symbolum gratum et vsitatum magnis viris est αἰὲν ἀριστεύειν καὶ ὑπείροχον ἕμμεναι ἀλλῶν. Atque olim dictum est: Gloriae cupiditas vltimo etiam sapientibus exuitur. Ita quidem scio iudicare illos, quibus familiariter notus fuit Lutherus. Cum igitur denuo in controuersiam vocetur, vtra pars senserit melius, imo, cum nunc quasi nouae moueantur res, ita vt altera pars assuat confusiones de vbiquitate et Communicatione Idiomatum physica et similes, altera vero totam hanc causam exponat magis erudite et incommodas opiniones vel locutiones priorum mutet et corrigat, cur non legitimam cognitionem ex eruditis vtriusque partis desideremus? Certe non expediet tyrannidem similem pontificiae in nostris ecclesiis stabilire. Agnoscamus dona Dei etiam in aliis nec fastu et amore nostri sicut Narcissus253 contabescamus. Sec inueniuntur quidam ciuiliores et callidiores, qui bellum σχῆμα πολιτηκὸν excogitarunt. Ita enim ferme concionantur. Rem ipsam ostendere, quam perniciosa sit σεισάχθεια praesen- || [90:] tis status mutatio. Si enim aperte fateremur haesisse in nostris ecclesiis aliquos naeuos proponi nos deridendos hostibus et econtra leuia ingenia acui ad petulantiam subinde mouendi noua certamina et conuellendi cauillationibus doctrinam recte constitutam. Valde igitur illos delinquere, qui vel sermonibus, scriptionibus vel consiliis receptam sententiam improbent et Lutherum aliosque tam

|| [1085]
doctores quam auditores erroris insimulent. Contra vero omni studio pugnandum a concionatoribus, ne animis hominum instillentur opiniones illae blandientes rationi et hominibus ingeniosis. Si quis vero iam occupatus sit sententia contraria, eum aut in viam reducendum et monendum, vt non prius approbet sententiam damnatam a Luthero et ecclesiis Germanicis, quam pia synodus, quam nusquam tamen futuram arbitrantur neque cupiunt etiam, hoc faciendum censeat aut mouendum cum loco. Isti oratores cum quibusdam suis aculeis etiam nostrum pungant aut fodiant latus, ideo paululum cum illis ex veris fundamentis disputabimus.I. Sit haec prima propositio: Necesse est omnes homines in controuersiis de fundamento doctrinae inquirere et amplecti veritatem traditam voce diuina nec moueri vlla contraria autoritate hominum prohibentium hanc inquisitionem vel confessionem. Testimonia sunt manifesta: „Hunc audite“,254 „Qui me confessus fuerit coram hominibus“255 etc. „Si quis aliud euangelium docuerit, anathema sit“256 etc. „Fugite idololatriam“,257 „Fundamentum aliud ponere nemo potest.“258 II. Interdum in ecclesia mouentur lites de adiaphoris ab hominibus inquietis, interdum etiam fundamento assuuntur stipulae ab aliquibus, id est opiniones minus commodae. Ideo pij ad tuendam concordiam omnem possunt et debent tolerare infirmitatem eorum, qui aliquid habent caliginis, cum tamen sinceri sint in praecipuis doctrinae articulis. Imo in vsu rerum mediarum, in refutatione etiam leuium errorum, iustum est firmiores eam vsur- || [91:] pare prudentiam, ne animi infirmorum saucientur. Sic longo tempore concordes fuerunt ecclesiae orientales et occidentales, etsi fuit dissensio de aliquibus rebus leuioribus, ritibus et opinionibus. Atque ita dicitur: Non deserentes congregationem vestram,259 item: Nemini sitis offendiculo.260 III. Iudicia in ecclesia non valent autoritate regia vel praetoria, sed propter autoritatem verbi diuini, cuius iudices sunt interpretes et testes. Neque constituenda est illa oligarchica vel tyrannica potentia, quasi illi soli potestatem habeant iudicandi de doctrina, qui funguntur munere publico, reliquis vero vt pontificij dixerunt incumbat obediendi necessitas. Sed pertinent iudicia ad totam ecclesiam. Etsi rectum est in ea re seruare ordinem sicut dicitur: „Tunc visum est apostolis et praesbyteris cum tota ecclesia“,261 item potestis singuli dicere: „Si fuerit sedenti reuelatum, taceat prior“,262 „Spiritus non extinguite,

|| [1086]
prophetias non contemnite“,263 „Omnia probate, quod bonum est, tenete.“264 In nostra hac causa disputatio, an natura humana Christi sit vbique, an potius corporali locatione in vno loco coeli, item, an corpus Christi spoliatum sit omnibus proprietatibus corporis, vere controuersia est de fundamento, videlicet de duobus articulis fidei: 1. de articulo, qui docet in Christo vere vnitas esse duas naturas, 2. de articulo: ascendit in coelum, qui simpliciter vt verba sonant non vero per allegoriam accipiendus est.265 Haec pars, cum insuper pia cura vetustatis accurate exposita et communita sit contra Eutychen, ideo serio explodenda est recentiorum πανταχουσία vel vbiquitas neque hic mussandum est, quaecunque sane ostendantur pericula. Ideo quidam vir vere sanctus dixit: „In nulla causa gloriosius esse mori, quam in ista, vbi agitur de gloria Filij Dei, de quo nostra voce, confessione et sanguine, vbi opus est, testificari debemus, eum vere assumpsisse et retinere naturam humanam propter nos, et illud corpus assumptum non euanuisse, non absor- || [92:] ptum, non mutatum in aliam naturam, sed vere adhuc vnitum τῷ λόγῳ, vt nos ipsi inseramur, tanquam membra nostro capiti et nostras mentes fide cum pio desiderio sursum, vbi est Christus caput nostrum, eleuemus, a quo vitam et gloriam haurimus sicut membra languentia et torpentia robur a suo capite physico.“Certamen etiam grauissime est cum illis, qui stabiliunt adorationem panis, id est iubent homines ad locum panis, cum quo Christus coniunctus esse docetur praesentia physica, dirigere suam inuocationem contra manifestam doctrinam euangelij, quod vetat vllum cultum sine expresso mandato Dei instituere sicut dicitur: „Dominum Deum tuum adorabis et illi soli seruies“,266 item: „Veniet tempus, vbi nec in hoc loco nec Hierosolymis adorabitur, sed veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate.“267 Sunt alij multi infirmi aut saltem modestiores, qui palam fundamentum non oppugnant, sed retinent quasdam opiniones minus commodas quasi haereditate acceptas de praesentia reali veri corporis, quibus, vbi incommoda et pericula huius sententiae proponuntur, quoquo modo sese velant, ne videantur impingere. Tales non damnamus, sed etsi sese perfecte erudiri non patiuntur neque veteres opiniones stabilitas autoritate magnorum hominum exuere volunt, tamen oramus, vt inducias nobiscum paciscantur, et parati sumus eos pia cum moderatione tolerare et christiana dilectione complecti.Colloquia sua et scriptiones etiam pij optime possunt excusare. Primo: Necesse est singulos edere confessionem suam de voce coelesti, praecipue cum intelligunt plurimos errantes in interpretatione doctrinae. Porro magis perspicue faciunt hoc, qui recte docent et scribunt, quam alij sicut dicitur: „Omnis,

|| [1087]
qui confitebitur me coram hominibus, confitebor ego eum coram Patre meo.“268 Et expressam habent concessionem proponendi et scribendi ve- || [93:] ram doctrinam etiam illi, qui non sunt ad locum publicum vocati. Sicut dicitur: Potestis omnes interpretari.269 Item: „Sermo Christi habitet inter vos abunde in omni sapientia. Docete et commonefacite vos mutuo“,270 item: „Et tu conuersus confirma fratres tuos.“271 De iudiciis etiam plana est responsio: Differunt iudicia priuata singulorum inquirentium veritatem pro consolatione suae conscientiae a publico iudicio ecclesiae in synodo, quae perniciosum dogma et cultus iudicat esse vitiosos et abolendos publice. Sicut vero priuata iudicia singulorum prorsus necessaria sunt ad cognitionem doctrinae coelestis et confessionem, ita certum est ad iudicia publica adhibendos plures ex eruditis et piis, etsi non omnes fuguntur publico ministerio. Nec inquisitio veritatis est releganda ad tempus synodi, sed vltima definitio in causis ambiguis et decretum de mutatione facienda potest reseruari colloquio eruditorum. Interea tamen etiam publice vtile est extare multorum sententiam ex veris fontibus quaesitam, vt eo materiae melius illustrentur et facilior possit fieri diiudicatio ab eruditis, si aliquando conuenturi sunt. Imo et nos has interpretationes nostras, quae in priuatum nostrum vsum vt supra praefati sumus conscriptae sunt, si forte in aliorum manus peruenerint, subiicimus iudicio piorum, qui candide secundum veritatem vocis diuinae et sine priuatis affectibus iudicant, et prouocamus ad vniuersam ecclesiam non tantum ad illos, qui docent in loco publico. Certum enim est, vt toties diximus, iudicia esse totius ecclesiae sicut dicitur: „Vnctio docet vos de omnibus et vera est et mendacium non est“,272 item: „Nolite extinguere Spiritus“,273 item: „Si fuerit sedenti reuelatum, taceat prior.“274 Hanc consilij nostri testificationem necesse est nos opponere iniquissimae censurae quorundam, qui cum suae causae diffidant, omnes, quos vlcera sua, etsi optimo animo attrectare vident, opprimendos suadent. Hi sciant iniustissime hoc nobis obiici. Currebant et non mittebam eos neque tyrannicis suis moli- || [94:] tionibus explicationem veritatis obruent. Interea tamen nullius vocationem turbamus nec seditiosis consiliis coetus diuersum sentientes oppugnamus. Non postulamus, vt collocentur in suggestus doctores alterius partis, sed transactione interea certamen hoc sopiri petimus. Accusamus et reprehendimus illos, qui intempestiue in publico coetu afferunt talia, quibus sauciari possunt infirmi. Ideo nequaquam ad plebem Lutherum damnari volumus, sicut omnino propter hos naeuos leuiculos nequaquam meretur damnationem, sed sequamur consilium sanctissimum

|| [1088]
et mitissimum nostri Philippi, quo profecto nihil potest tradi salubrius. Explicatio vel definitio vltima controuersiae reseruetur cognitioni piae synodi, collectae ex eruditis et piis multarum gentium. Et oremus Deum, vt excitet aliquem armatum excellenti autoritate, qui ex nostris ecclesiis diuersorum regnorum possit conuocare et recte gubernare synodum, vt ita sublatis istis multiplicibus dissidiis Corpus doctrinae275 integrum sine ambiguitate tradatur posteritati. Interea omnes ecclesiae repurgatae sint concordes neque propter hanc dissensionem turbetur pius consensus. Simus fratres, simus vnum in Christo. Omissis vero locutionibus periculosis de vbiquitate, de manducatione veri corporis impiorum et similibus conueniant doctores nostrarum ecclesiarum de vna quadam forma, quae nullas parere possit offensiones. Dicamus cum Paulo, panem esse κοινωνίαν corporis Christi.276 Vsurpentur phrases in scriptis Philippi traditae et dicatur copiose de fructu, cum hoc sit fundamentum in ista causa.Aperte etiam fateor me vna cum Philippo libentius retinere phrases Paulinas et Philippicas posteriores quam Augustanae confessionis in hoc articulo, quia haec generalis est et falsus illi a multis assuitur intellectus. Nondum tunc res istae ita explicatae erant, et grauissimae erant rationes, quae mouebant nostros, vt essent circumspecti. Certissimis testimoniis tamen doceri potest, quendam ex praecipuis sociis confes- || [95:] sionis eumque principem tunc palam professum esse non sibi satisfieri in isto articulo a nostris. Quare expectetur huius propositionis declaratio a pia synodo, aut si quis omnino eam vsurpandam esse contendit, eximantur populo impiae persuasiones et ostendatur, quod voluit autor vnionem sacramentalem et praesentiam actionis vel efficaciae non pontificium numen stabiliri. Reliquae vero vt Paulinae nihil habent ambiguitatis et sunt tutiores. Disputationes contentiosas praesertim publicas expedit esse sopitas et, siqui contentiosi ad populum lites et turbas mouent, rectum esse consuluit Philippus tales ab vtraque parte remouere et substituere modestiores. Rectius autem eruditi et instituti in hac parte inter auditores non habent causam, cur sese a publico coetu et congressu abstrahant, etsi sunt adhuc infirmi et incommode sentientes admixti. Neque decet firmiores facere distractiones in populo neque importuno tempore aut locis apud rudes de hac causa mouere disputationes, sed pia cum prudentia omnes occasiones scandalorum et distractionum vitare, semper cogitare, parcendum esse infirmis, ne horum conscientiae vulnerentur et turbentur, sicut dictum est: „Non deserentes congregationem vestram“,277 item: „Nemini sitis offen

|| [1089]
diculo.“278 Contra vero doctores etiam ex animo concordiae seruire oportet commendare ecclesias et doctores alterius partis et vulgo iniustas persuasiones, quas de illis conceperunt eximere. Potest etiam prudens concionator auditoribus instillare. Etsi de coena exorta sit leuis quaedam dissensio, tamen eam tanti non esse, vt communem concordiam turbari expediat. Sed Deo et piae synodi diiudicationi euentum commendandum esse. Huic viae rectae et planae, si inniteremur, non dubium est Deo iuuante animos coalescere et aditum strui posse ad concordiam constituendam, quae multis gentibus salutaris et Deo imprimis grata futura esset. Nec impediri nos patiamur, etsi fortassis vtrobique quaedam inuenientur vomicae, quae sanationem non admittent, tales tamen pro || [96:] gressu temporis, putredine et illuuiena consumptae eadent nos modo operam demus, ne malum contagione serpat longius.Exposui meam sententiam de compositione, quae, etsi non omnibus placebit, tamen nihil eo est deterior, – πλείονες γὰρ οἱ κακοί – gratiorem vero Deo et honestiorem apud pios eam esse certo scio quam classica illorum, qui tanquam flabella subinde hoc incendium augent et partem vtramque inter sese committunt, vt inuicem grassemur in nos immani laniena sicut curetes et Aetoli post captum aprum Calydonium donec ex mutua rabie vterque coetus fatalibus poenis et tenebris opprimetur.279 Nam Deo ita gubernante his ipsis, qui nunc facilem sibi promittunt victoriam deletis omnibus, qui contra audent mutire aut saltem gemere propter contumeliam Dei, progressiones rerum paulo post ostendent, verum esse hoc, quod ille vtramque fortunam expertus dixit: „Nusquam minus euentus quam in bellis respondent.“280 Omnino enim vt quidam vir sanctus dixit, etiam in hac caussa tandem vincet veritas. Interea omnes pij et sanabiles nobiscum ardentibus votis orent propitium Deum, faciat, vt summus noster pontifex Filius Dei ex suo capite in suas genas, vestimenta et fimbrias, id est in nos, qui sumus membra ipsius, effundat fragantia balsama Spiritus sancti, qui in nobis excitet lucem agnoscentem Deum sine tenebris et veros atque salutares motus congruentes cum aeterna norma mentis suae et corda nostra mutuo copulet vera et ardenti dilectione, vt omnes simus et sonemus vnum in ipso. Amen.Τέλος.c

Textapparat
a a-a Im Druck durch Versalien hervorgehoben.
b Im Druck durch Versalien hervorgehoben.
c Τέλος. GENEVAE, Excudebat Eustathius Vignon. Anno 1574.: B.

Kommentar
1 Vgl. Jes 9,20.
3 Diesen Satz legte Homer dem trojanischen Prinzen Hektor beim Abschied von dessen Gattin Andromache in den Mund. Vgl. Homer, Ilias VI, 448f., in: van Thiel, Ilias, 119. Der griechische Historiker Polybios berichtet in seinem Geschichtswerk davon, dass der römische Konsul Publius Cornelius Scipio Aemilianus angesichts der Zerstörung Karthagos im Jahr 146 v. Chr. diese Worte erschüttert auf seine Vaterstadt Rom bezogen habe. Vgl. Polybios, Historiae XXXVIII, 22, in: Polybios, Historiae. Bd. 4, hg. v. Theodor Büttner-Wobst, Stuttgart 1963, 501,20–502,15. Vgl. auch Diodor, Bibliotheca historica XXII, 24, in: Diodor, Bibliotheca historica. Bd. 5, hg. v. Ludwig Dindorf, Stuttgart 1970 (BSGRT), 59,15–25.
4 Vgl. Jes 9,20.
5 Anspielung auf Homer, Odyssee IX, 364–412, in: van Thiel, Odyssee, 122f, wo Odysseus sich als „Niemand“ vorstellt, bevor er den Zyklopen Polyphem blendet.
6 Vgl. Thukydides, Historiae II, 8,1–3, in: Thukydides, Historiae. Bd. 1, hg. v. Henry Stuart Jones, Oxford 1900 (SCBO, ND: 1955), ohne Seitenzählung.
10 Die Kentauromachie, ein mythischer Kampf zwischen Kentauren und Lapithen, der am Hochzeitsfest des Peirithoos und der Hippodameia stattfand und mit dem Sieg der Lapithen endete, war einer der beliebtesten Stoffe der bildenden Kunst in der griechischen Antike. Vgl. hierzu Christine Walde, Art. Lapithai, in: NP 6 (1999), 1143.
11 Zur literarischen Bezeichnung des Bramarbas als Pyrgopolinices, „Städtemauererstürmer“ vgl. Titus Maccius Plautus, Miles gloriosus I, in: Titus Maccius Plautus, Tutte le commedie 3, hg. v. Ettore Paratore, Rom 1976 (Paperbacks classici latini e graeci 3), 256–260.
12 Vgl. Kol 2,8.
13 Der Begriff „Chimaera“ bezeichnet ein mythologisches Fabelwesen, das vorn ein Löwe, hinten ein Drache und in der Mitte eine Ziege war. Vgl. Fritz Graf, Art. Chimaira, in: NP 2 (1997), 1123. In der Neuzeit wird der Begriff auch übertragen benutzt und bedeutet soviel wie „ Trugbild“, „Hirngespinst“. Vgl. Art. Schimäre, in: DWb 15, 154.
14 Der römische Politiker Marcus Iunius Brutus war ein enger Vertrauter Caesars. Dennoch lehnte er dessen Bestrebungen, eine auf seine Person zugeschnittene Alleinherrschaft in Rom zu etablieren, ab und schloss sich der Gruppe der Caesar-Attentäter an; er gilt als einer der maßgeblichen Mörder Caesars im Zuge des Anschlags vom 15. März 44 v. Chr. Vgl. Wolfgang Will, Art. Brutus, in: NP 6 (1999), 60f.
15 Thrasonides ist eine typische Figur aus der griechischen Komödie, die einen prahlerischen Soldaten darstellt. Vgl. hierzu Wilhelm Capelle, Art. Thrasonides, in: PRE.S 11 (1968), 564.
16 Vgl. Herodot, Historiae III, 38, 1, in: Herodot, Historiae. Bd. 1, hg. v. Haiim Baruch Rosén, Leipzig 1987 (BSGRT), 278,13–279,2.
17Demetrios von Phaleron war ein athenischer Politiker und Philosoph; von 318 bis 307 v. Chr. nach erfolgter Ernennung durch den makedonischen Regenten Kassander Oberhaupt der Athener Stadtregierung. Von dem heranrückenden Heerführer Demetrios I. Poliorketes bedrängt und von den Athenern mit dem Todesurteil belegt, wich Demetrios 307 nach Ägypten aus und lebte bis zu seinem Tode unter der Ägide der Ptolemäerherrscher. Vgl. Eckart E. Schütrumpf, Art. Demetrios von Phaleron, in: NP 3 (1997), 429f.
18 Unter die „deliria Eutychiana et enthusiastica“ fallen für Curaeus vor allem die Christologie des Caspar von Schwenckfeld und alle Entwürfe einer realen Idiomenkommunikation. Zur Christologie Schwenckfelds vgl. Maron, Individualismus und Gemeinschaft, 52–66. Zur Christologie des Tilemann Heshusius, die Curaeus bei der Abfassung der „Exegesis perspicua“ vor allem im Blick hatte, vgl. Krüger, Empfangene Allmacht, bes. 293–355.
21 Vgl. die Auslegung von Kol 3,1 durch Philipp Melanchthon, Enarratio epistulae Pauli ad Colossenses (1559), in: CR 15, 1271.
24 Ps.-Ignatius, Ad Philippenses III, 1, in: PG 5, 924 (Funk/Diekamp, 148, 1f).
25 Vgl. Philipp Melanchthon, Enarratio epistulae Pauli ad Colossenses (1559), in: CR 15, 1271.
26 Vgl. Athanasius, Oratio de incarnatione Verbi XVII, 1, in: PG 25, 125 (SC 199, 324,1–5).
27 Vgl. Augustin, Epistula CLXXXVII. De praesentia Dei liber 10, in: PL 33, 836 (CSEL 57, 89, 13–17).
29 Vgl. I Kor 15,42.
31 Vgl. I Kor 15,43.
32 Im schriftlichen Werk Martin Luthers lässt sich diese Regel nicht verifizieren.
33 Zur Person des Nestorius und des Paul von Samosata vgl. unsere Ausgabe, Nr. 1: Propositiones (1570), 37, Anm. 54; 33, Anm. 43.
34 Zu Person des Eutyches vgl. unsere Ausgabe, Nr. 1: Propositiones (1570), 37, Anm. 55.
39 Vgl. Philipp Melanchthon, Loci theologici (1535), in: CR 21, 363.
40 Theodoret, Eranistes III, in: PG 83, 277 (Ettlinger, 226,10f).
41 Theodoret, Eranistes III, in: PG 83, 277 (Ettlinger, 226,27f).
42 Vigilius Thapsensis, Contra Eutychetem IV, 5, in: PL 62, 121.
43 Gregor von Nazianz, Oratio XXX. theologica quarta. De filio 8, in: PG 36, 113 (FC 22, 238,9f).
44 Vgl. Philipp Melanchthon, Refutatio erroris Serveti (1559), in: MWA 6, 377.
46 Gregor von Nazianz, Oratio XXX. Theologica quarta. De Filio 8, in: PG 36, 113 (FC 22, 238,9f).
47 Vgl. Cyrill von Alexandrien, Epistula ad Nestorium de excommunicatione XII (Ep. 17), in: PG 77, 121 (ACO I/I/1, 42,3–5; DH 263).
48 Vgl. I Kor 15,28.
50 Zur Lehre Melanchthons von den „quattuor gradus praesentiae Dei“ vgl. Philipp Melanchthon, Examen ordinandorum (1559), in: CR 23,5.
51 Vgl. Melanchthon, Loci praecipui theologici (1559), CR 21, 861f (MWA 2/2, 519,31–34).
52 Vgl. Röm 6,6.
53 Vgl. Tit 3,5.
54 Vgl. Philipp Melanchthon, Enarratio epistulae Pauli ad Colossenses (1559), in: CR 15, 1271.
55 Zur Person des Spaniers Servet und seiner antitrinitarischen Infragestellung altkirchlicher Dogmen vgl. Jerome Friedman, Art. Servet, in: TRE 31 (2000), 173–176. Zur Rede von der Vergottung der menschlichen Natur Christi bei Schwenckfeld vgl. Caspar von Schwenckfeld, Bekandtnus vnd Rechenschafft (1548), in: CSch 11, 144,15–21: „Zum achten / Irren die widerscher der Glorien Christi nu auch in demme / Daß sie Christum Jesum nicht nach seiner gantzen Person der zweien vereinigten Naturen jn der Glorien / für Gott den Herren wllen halten / vnd Apotheosin, das ist / die Gottwerdung deß Menschens inn Christo / so durch sein Widergeburt auß den todten / durch die Salbung / Himelkrnung vnd volkomne Glorificierung seines Fleisches / im einnemmen der gantzen fülle deß wesens Gottes geschehen ist / verleugnen“.
56 Vgl. Irenäus von Lyon, Adversus haereses IV, 20, 2, in: PG 7, 1033 (FC 8/4, 158,1–4).
57 Cyrill von Alexandrien, In Joannis evangelium X, 15, 1, in: PG 74, 341. (Pusey II, 542, 8–11).
58 Gemeint ist Caspar Schwenckfeld von Ossig in Niederschlesien. Zu seiner Lehre von der Vergottung der Menschheit Christi nach der Auferstehung durch reale Mitteilung der Gottheit vgl. Maron, Individualismus und Gemeinschaft, 52–66.
61 Vgl. Act 7,38.
65 Vgl. Irenäus von Lyon, Adversus haereses IV, 20, 2, in: PG 7, 1033 (FC 8/4, 158,1–4).
66 Vgl. Eph 1,22.
72 Vgl. Cyrill von Alexandrien, Scholia de incarnatione unigeniti XXXIV, in: PG 75, 1405–1408 (ACO 1, 5, 1, 225,11–21. 228,37–230,16).
73 Zur Unterscheidungsfunktion der Sakramente vgl. Philipp Melanchthon, Loci praecipui theologici (1559), in: CR 21, 847 (MWA 2/2, 497,12–17). Zur Deutung der Sakramente als Siegel der Verheißungen vgl. CR 21, 861f (MWA 2/2, 519,31–34).
75 Vgl. Augustin, De trinitate III, 4, in: PL 42, 873f (CChr.SL 50, 136,30–137,54).
77 Vgl. unsere Ausgabe, Nr. 9: Niedersächsisches Bekenntnis (1571), Anm. 51.
78 Vgl. unsere Ausgabe, Nr. 1: Propositiones (1570), 71, Anm. 183.
79 Vgl. zu diesem Axiom Philipp Melanchthon, Iudicium de coena Domini (1560), in: CR 9, 962 (MWA 6, 485,12–15).
80 Theodoret, Eranistes I, in: PG 83, 56 (Ettlinger, 78,30–79,2).
81 Vgl. zu dieser Abendmahlsdefinition und der Bestimmung des Nutzens Philipp Melanchthon, Examen ordinandorum (1559), in: CR 23,61f.
83 Irenäus von Lyon, Adversus haereses IV, 18,5, in: PG 7, 1029 (FC 8/4, 146,10f).
85 Zur Traditionsgeschichte des Terminus „praedicatio inusitata“ vgl. Philipp Melanchthon, Erotemata dialectices (1547), in: CR 13, 524.
88Mt 26,26 par.
90Mt 26,27f par.
94 Augustin, In Iohannis evangelium tractatus LXXX, 3, in: PL 35, 1840 (CChr.SL 36, 529,5f).
96 Diese Aussage konnte nicht im Werk Melanchthons verifiziert werden. Vermutlich handelt es sich um einen Vergleich, den Melanchthon in seinen Vorlesungen verwendete und an den Curaeus hier erinnert.
98 Vgl. Mt 3,16 par; Joh 1,32.
99 Vgl. Act 2,3f.
100 Vgl. unsere Ausgabe, Nr. 1: Propositiones (1570), 71, Anm. 183.
101 Vgl. Gen 12,8.
102 Johannes Chrysostomus, In Matthaeum homilia LXXXII, in: PG 58, 738.
103 Vgl. Lk 22,20.
106 Zu Agamemnon, dem Oberfeldherr der griechischen Truppen im Trojanischen Krieg, und seiner Opferung der Iphigenie vgl. Christoph Auffarth, Art. Agamemnon, in: NP 1 (1996), 228f.
107 Vgl. I Kor 10,20f.
109 Vgl. Anm. 11.
110 Vgl. Homer, Ilias VII, 254, in: van Thiel, Ilias, 129.
112 Homer, Ilias XI, 390, in: van Thiel, Ilias, 206.
113 Zu den „sigilla iustitiae fidei“ vgl. Philipp Melanchthon, Loci praecipui theologici (1559), in: CR 21, 847 (MWA 2/2, 498,10–13).
114 Vgl. Ps.-Basilius, Enarratio in prophetam Isaiam I, 18, in: PG 30, 148; Gregor von Nazianz, Oratio VIII in laudem sororis suae Gorgoniae XVIII, in: PG 35, 809. 812; Clemens Alexandrinus, Paedagogus I, 5, 15, 3, in: PG 68, 268 (SVigChr 61, 11,20–22); Ps.-Macarius, Sermones II, 3, 5, in: GCS 55, 6,9–15; Origenes, Excerpta in totum Psalterium, in: PG 12, 1068f.; Theodoret, Eranistes II, in: PG 83, 165 (Ettlinger, 151,14–26).
115 Vgl. hierzu das Edikt des Kaisers Justinian, das auf der Synode von Konstantinopel 543 veröffentlicht und ratifiziert wurde und das Anathematismen gegen Origenes enthielt, unter denen sich aber keine Verurteilung seiner Sakramentenlehre fand. Vgl. DH 403–411.
116 Vgl. hierzu Tertullian, Adversus Marcionem IV, 40,3, in: PL 2, 460 (SC 456, 498,27–29); Augustin, Contra Adimantum XII, 3 in: PL 42, 144 (CSEL 25, 140,19–21); Prosper Aquitanus, Expositio psalmorum C–CL. CV, in: PL 51, 305 (CChr.SL 68, 41,190–195); Beda Venerabilis, In Marci euangelium expositio I, 2, in: PL 92, 148 (CChr.SL 120, 455, 727f).
119 In der Rechtfertigungslehre des Andreas Osiander war die Einwohnung der göttlichen Natur Christi im Menschen, die Vergottung des Menschen, ein integraler Bestandteil. Vgl. Stupperich, Osiander, 200–203. Zur Vergottungschristologie Caspar von Schwenckfelds vgl. Anm. 184.
120 Vgl. Hebr 11,1.
121 Zur Ablehnung der Position, die Abendmahlsfeiern seien als ein „inane spectaculum“ zu verstehen, vgl. Philipp Melanchthon, Loci praecipui theologici (1559), in: CR 21, 863 (MWA 2/2, 522,4–6).
124 Vgl. Lev 14,13.
126 Vgl. etwa Augustin, Locutionum in heptateuchum liber III. Locutio Levitici 13, in: PL 34, 517 (CChr.SL 33, 425,60–63).
127 Vgl. Anm. 114.
128 Augustin, De trinitate III, 4, in: PL 42, 874 (CChr.SL 50, 136,40–43).
129 Vgl. Augustin, De magistro IV, 9, in: PL 32, 1200 (CChr.SL 29, 167,91–101).
130 Vgl. Homer, Ilias III, 256, in: van Thiel, Ilias, 55.
131 Vgl. etwa Theodoret, Eranistes II, in: PG 83, 165 (Ettlinger, 151,14–26).
132 Vgl. Philipp Melanchthon, Loci praecipui theologici (1559), in: CR 21, 862 (MWA 2/2, 520,15f).
134 Vgl. Anm. 10.
135 Philipp Melanchthon, Loci praecipui theologici (1559), in: CR 21, 862 (MWA 2/2, 520,22–24).
140 Vgl. Augustin, De civitate Dei XXI, 20, in: PL 41, 734 (CChr.SL 48, 786,1–6).
142 Gemeint ist der persische Gott Ahura Mazda. Vgl. zu ihm Gherardo Gnoli, Art. Ahura Mazda, in: RGG4 1 (1998), 231f. Zum persischen Feuerkult vgl. unsere Ausgabe, Nr. 1: Propositiones (1570), 71, Anm. 183.
145 Vgl. hierzu die Darstellung der altkirchlichen Konzilsgeschichte durch Dionysius Carthusianus, De auctoritate summi pontificis et generalis concilii libri tres, in: Doctoris D. Dionysii Carthusiani opera omnia. Bd. 36: Opera minora. Bd. 4, Köln 1908, 525–674.
146 Vgl. hierzu die Canones der 22. Sitzung des Tridentinischen Konzils „über das Messopfer“: DH 1751–1759.
147 Zur Person Gregors I. und zu seinen Gottesdienstreformen vgl. Robert Austin Markus, Art. Gregor I., in: TRE 14 (1985), 135–145.
148 Vgl. Johannes Damascenus, Expositio fidei IV, 13 (86), in: PG 94, 1144f (PTS 12, 194).
149 Gemeint ist Ludwig I., der dritte Sohn Karls des Großen. Zu seiner Person vgl. Egon Boshof, Ludwig der Fromme, Darmstadt 1996.
150 Zur Person und theologischem Werk des Johannes Scottus Eriugena vgl. Gangolf Schrimpf, Art. Johannes Scottus Eriugena, in: TRE 17 (1988), 156–172.
151 Zur Person und theologischem Werk des Johannes Duns Scotus vgl. Werner Dettloff, Art. Duns Scotus/Scotismus I, in: TRE 9 (1982), 218–231. Zur Person und theologischen Rezeption des Duns Scotus durch Wilhelm von Ockham vgl. Gordon Leff/Volker Leppin, Art. Ockham/Ockhamismus, in: TRE 25 (1995), 6–18.
152 Zur Sakraments- und Eucharistielehre des Petrus Lombardus vgl. Schmidt, Dogma und Lehre, 604.
153 Vgl. Thomas von Aquin, Summa Theologiae III, q. 75 a.1 arg. 1.
154 Zur mittelalterlichen Annihilationstheorie vgl. Erwin Iserloh, Art. Abendmahl III/2, in: TRE 1 (1977), 89–106. Hier bes. 93f.
155 Vgl. Dan 11,38f.
156 Zur Ablehnung der Christologie des Schlesiers Caspar von Schwenckfeld durch Martin Luther vgl. Horst Weigelt, Art. Schwenckfeld/Schwenckfeldianer, in: TRE 30 (1999), 715.
157 Die Gespräche auf dem Regensburger Religionsgespräch (1541) waren an der Ablehnung der Transsubstantiationslehre durch Melanchthon gescheitert. Vgl. hierzu den Brief Philipp Melanchthons, Martin Bucers und Johannes Pistorius’ an Pfalzgraf Friedrich und Nikolaus Granvella in Regensburg vom 10. Mai 1541, in: ADRG 3/1, Nr. 100f, 172,7–177,14 (CR 4, 271–275 [MBW 3, 169f. Nr. 2693].
158 Philipp Melanchthon, Iudicium de coena Domini (1560), in: CR 9, 962 (MWA 6, 485,12–15).
159 Vgl. Apk 21,4.
160 Vgl. Apk 7,14.
161 Vgl. Homer, Ilias III, 5f., in: van Thiel, Ilias, 48.
168 Als „Antonine“ bezeichnet man die römischen Kaiser mit dem Beinamen Antoninus, die von 138–192 n. Chr. die Macht innehatten. Vgl. hierzu Werner Eck, Art. Antonine, in: NP 1 (1996), 801f.
169 Vgl. hierzu etwa Justin, Apologia LXVI, in: PG 6, 428f (PTS 38, 127,1–128,20).
170 Vgl. etwa Hieronymus, Epistula CXX, 2, in: PL 22, 985f (CSEL 55, 479,13–22).
171 Vgl. CA X, in: BSLK 64,1–8.
172Curaeus skizziert hier die Christologie, die von dem Württemberger Johannes Brenz in Auseinandersetzung mit der kurpfälzischen Theologie entwickelt und vertreten wurde. Vgl. etwa Johannes Brenz, Von der Mayestet Vnsers lieben Herrn vnd einigen Heilands Jesu Christi / zu der gerechten Gottes / auch von der waren gegenwürtigkeit des Leibs vnnd Bluts Christi im Nachtmal. [...], Tübingen 1562 (VD 16 B 7787). Zur späten Christologie des Johannes Brenz vgl. Brandy, Christologie, hier vor allem: 169–205.
175Martin Chemnitz in seiner Schrift REPETITIO SANAE DOCTRINAE DE VERA PRAESENTIA CORPORIS ET SANGVINIS DOMINI IN COENA. [...], Leipzig 1561 (VD 16 C 2207) und Tilemann Heshusius hatten in der Kontroverse um Christologie und Abendmahlslehre eine dezidiert von der Württemberger Position des Johannes Brenz unterschiedene Position eingenommen. Zwar vertraten sie ebenso wie dieser die Möglichkeit auch der menschlichen Natur Christi, an allen Orten der Welt zugleich gegenwärtig zu sein, banden diese Gegenwart aber an den Willen Christi. Die generelle Allgegenwart von Christi menschlicher Natur hatte für sie keinen Schriftgrund. Vgl. hierzu Dingel, Concordia controversa, 438–448; Krüger, Empfangene Allmacht, 104–113. 293–355.
176 Bernhard von Clairvaux, Sermo in cena Domini, in: Bernardi opera. Bd. 5, hg. v. Jean Leclercq/Henri Rochais, Rom 1968, 70,8–13.
177 Vgl. Plutarch, Quaestiones convivales IV, 6, 2, in: Plutarch, Œuvres morales. Bd. 9/2, hg. v. François Fuhrmann, Paris 1978, 44.
178 Philipp Melanchthon, Iudicium de coena Domini (1560), in: CR 9, 962 (MWA 6, 485,12–15).
179 Midas, eine mythische Gestalt, wurde während eines musikalischen Wettstreits zwischen Pan und Apollon durch Apollon mit der Verwandlung seiner Ohren in Eselsohren bestraft. Vgl. hierzu Johannes Scherf, Art. Midas II, in: NP 8 (2000), 154f. Zu Apollon, dem griechischen Gott der Mantik und der Musik, vgl. Fritz Graf, Art. Apollon, in: NP 1 (1996), 863–868.
181 Vgl. Philipp Melanchthon, Loci praecipui theologici (1559), in: CR 21, 847 (MWA 2/2, 497,8–11).
182 Vgl. Irenäus von Lyon, Adversus haereses IV, 18,5, in: PG 7, 1029 (FC 8/4, 146,10f).
183 Vgl. Augustin, De doctrina christiana II, 1–2, in: PL 34, 35–37 (CChr.SL 32, 32f).
184 Der Schlesier Caspar von Schwenckfeld vertrat eine zunehmende Vergottung der Menschheit Christi während seines Erdenlebens, die ihren Höhepunkt in seiner Himmelfahrt gefunden habe. Curaeus zieht hier die Konsequenz, dass seine Gegner zusammen mit Schwenckfeld die Position verträten, dass Christus auch seiner menschlichen Natur nach in den Herzen der Gläubigen gegenwärtig werden müsse. Zur Christologie Schwenckfelds vgl. Maron, Individualismus und Gemeinschaft, 52–66.
186 Zum Terminus „Apotheosis“ im christologischen Kontext bei Caspar von Schwenckfeld vgl. seinen Druck: Caspar von Schwenckfeld, Bekandtnus vnd Rechenschafft (1548), in: CSch 11, 144,17–21.
194 Vgl. Philipp Melanchthon, Iudicium de coena Domini (1560), in: CR 9, 962 (MWA 6, 485,12–15).
195 Vgl. Joh 4,24.
196 Diese Regel konnte im schriftlichen Werk Martin Luthers nicht verifiziert werden.
197Aristophanes gilt als einer der bedeutendsten Vertreter der antiken griechischen Komödie. „Aristophanicus“ ist daher mit „komödienhaft“ zu übersetzen.
198 Vgl. Augustin, Soliloquiorum liber primus XV, 29, in: PL 32, 884 (CSEL 89, 42,21–23).
199 Die theologische Fakultät der Pariser Universität, der Sorbonne, war im 16. Jahrhundert eine der Hauptautoritäten für Glaubensfragen. Sie erstellte viele theologische Gutachten, u.a. auch in der Luthersache. Vgl. hierzu Laetitia Boehm, Art. Paris I, in: TRE 26 (1996), 7–10.
200 Vgl. hierzu etwa Aristoteles, De caelo II, 1, in: Aristoteles, De caelo libri quattuor, hg. v. Donald James Allan, Oxford 1936 (SCBO, ND: 1955), 283b,26–31.
201 Zur philosophischen Schule der Peripatetiker und ihren Lehren vgl. Hans Gottschalk, Art. Peripatos, in: NP 9 (2000), 584.
202 Vgl. Dan 3,27.
203 Vgl. Lk 24,39.
204 Vgl. Augustin, Sermo CCLXXVII, in: PL 38, 1264.
205 Zum urzeitlichen Wassergott Proteus, der als Sohn des Poseidon galt und über eine ausgeprägte Verwandlungsfähigkeit verfügte, vgl. Annemarie Ambühl, Art. Proteus, in: NP 10 (2000), 460f.
206 Vgl. Joh 20,28.
207 Vgl. Thomas von Aquin, Summa Theologiae III, q. 75 a.1 arg. 1.
208Melanchthons persönlicher Schmerz über die Verachtung und Schmähung des Abendmahls wurde mündlich im Kreis seiner Schüler überliefert. Vgl. zur Sache: Philipp Melanchthon, Loci praecipui theologici (1559), in: CR 21, 869–871 (MWA 2/2, 530,10–532,38).
209 Augustin, In Iohannis euangelium tractatus XXV, 12, in: PL 35, 1602 (CChr.SL 36, 254,9).
210 Vgl. Philipp Melanchthon, Iudicium de coena Domini (1560), in: CR 9, 962 (MWA 6, 484,33–485,2).
211 Vgl. Joh 4,24.
214 Vgl. Homer, Ilias III, 171, in: van Thiel, Ilias, 53.
217 Vgl. Philipp Melanchthon, Loci praecipui theologici (1559), in: CR 21, 869 (MWA 2/2, 530,13–22).
218 Justin, Apologia 65, 3–5, in: PG 6, 428 (PTS 38, 126,8–17). Die Zählung „lib. 2.“ richtet sich nach der zeitgenössischen Ausgabe ΤΟΥ ΑΓΙΟΥ ΙΟΥΣΤΙΝΟΥ ΦΙΛΟΣΟΦΟΥ ΚΑΙ ΜΑΡΤΥΡΟΣ ΑΠΟΛΟΓΙΑ […] EX BIBLIOTHECA REGIA, Paris 1551, in der die „Apologie“ in zwei Teile zerfiel.
219 Vgl. Lev 14,13.
222 Augustin, In Iohannes evangelium tractatus LXXX, 3, in: PL 35, 1840 (CChr.SL 36, 529,5f).
223 Irenäus von Lyon, Adversus haereses IV, 18,5, in: PG 7, 1029 (FC 8/4, 146,10f).
224 Mit „Narcissus“ scheint Tilemann Heshusius gemeint zu sein, der im Zweiten Abendmahlsstreit zusätzlich zum doppelten Empfang der irdischen Elemente und der geistlichen Gaben, den auch Curaeus vertrat, den Empfang von Leib und Blut auch durch die Gottlosen vertreten hatte. Vgl. hierzu Krüger, Empfangene Allmacht, 34–36. Zur mythischen Gestalt des Narkissos vgl. Jan N. Bremmer, Art. Narkissos, in: NP 8 (2000), 712f.
225 Zu den mythischen Gestalten der Gorgonen, die durch ihren Blick töten konnten, vgl. Jan N. Bremmer, Art. Gorgo, in: NP 4 (1998), 1154–1156.
226 Vgl. Philipp Melanchthon, Iudicium de coena Domini (1560), in: CR 9, 962 (MWA 6, 485,12–15).
227 Vgl. CA X, 2, in: BSLK 64,5f.
228 Zur theologischen Entwicklung von Melanchthons Abendmahlslehre vgl. Bizer, Theologie der Verheißung, 67–76. 101–107; Mahlmann, Das neue Dogma, 56–85. 182–194; Sturm, Ursin, 82–86; Brandy, Christologie, 32–39; Hund, Das Wort ward Fleisch, 66–96.
229 Zur Person des Cacus, von dem behauptet wurde, er habe die Rinder des Herkules gestohlen, vgl. Fritz Graf, Art. Cacus, in: NP 2 (1997), 879f.
230 Vgl. den Bericht des Polykarp, der Evangelist Johannes habe sich die Ohren zugehalten, als er gesehen habe, dass Kerinth, der Gnostiker, in derselben Badestube gewesen sei wie er: Irenäus von Lyon, Adversus haereses III, 3, 4, in: PG 7, 851–855 (FC 8/3, 34,9–38,3).
232 Zu den „sigilla iustitiae fidei“ vgl. Philipp Melanchthon, Loci praecipui theologici (1559), in: CR 21, 847 (MWA 2/2, 498,10–13).
240Paphnutius, der Bekenner, soll auf dem Konzil von Nizäa verheiratete Kleriker verteidigt und so das Wohlwollen Kaiser Konstantins erlangt haben. Zu seiner Person vgl. James E. Goehring, Art. Paphnutius, in: RGG4 6 (2003), 861.
243 Anspielung auf Eteokles und Polyneikes, Söhne des Oedipus, die um die Herrschaft über Theben stritten und bei der Belagerung am siebten Stadttor beide ums Leben kamen; vgl. Aischylos, Sieben gegen Theben, hg. u. übersetzt von Emil Staiger, Stuttgart 2001.
244 Stentor, ein griechischer Kämpfer vor Troja, wörtlich „der Brüller“, beeindruckte in der Schlacht um Troja durch seine laute Stimme, die über das Volumen von 50 Männerstimmen verfügt haben soll. Vgl. René Nünlist, Art. Stentor, in: NP 11 (2000), 955f.
245Novatian verweigerte den Menschen, die in der Christenverfolgung von 251 nicht standhaft beim christlichen Glauben gebliebenen waren, die Buße. Als Cornelius, der Bischof von Rom, sie wieder in die Reihen der Kirche aufnahm, gründete er die novatianische Kirche, die seine rigorose Position vertrat, und galt seitdem in der Alten Kirche als Ketzer. Zur Person und Lehre des Novatian vgl. James S. Alexander, Art. Novatian/Novatianer, in: TRE 24 (1994), 678–682.
246 Zur Lehre des Arius vgl. unsere Ausgabe, Nr. 1: Propositiones (1570), 34, Anm. 46.
247 Zu Peleus, dem mythischen König der Myrmidonen, der seinen Halbbruder erschlug, vgl. Jan Stenger, Art. Peleus, in: NP 9 (2000), 492f.
248 Anspielung auf die reformierten Glaubensflüchtlinge und ihre Behandlung.
250 Vgl. etwa Cassius Dio, Historiae romanae XLIV, 19, 5, in: Cassius Dio, Historiarum Romanarum quae supersunt, hg. v. Ursel Philipp Boisseuain, Berlin 1898, 116,28f.
251 Vgl. Lucius Annaeus Seneca, Epistulae morales ad Lucilium CIV, 10, in: L. Annaei Senecae ad Lucilium epistulae morales. Bd. 2, hg. v. Leighton Durham Reynolds, Oxford 1965 (SCBO), 436.
252Kleon war ein athenischer Politiker und Heerführer während der Zeit des Peloponnesischen Krieges. Von Thukydides wird er als skrupelloser Demagoge beschrieben. Vgl. zu seiner Person Wilfried Schmitz, Art. Kleon, in: NP 6 (1999), 582.
253 Vgl. Anm. 224.
254Mt 17,5 par.
259 Vgl. Hebr 10,25.
260 Vgl. Act 24,16.
265 Vgl. Philipp Melanchthon, Enarratio epistulae Pauli ad Colossenses (1559), in: CR 15, 1271.
279Kalydon war eine Stadt in der griechischen Landschaft Aitolia. Vgl. Daniel Strauch, Art. Aitolia, in: NP 1 (1996), 372–379. Zur mythischen Gestalt des kalydonischen Ebers und seiner Erlegung vgl. David Strauch, Art. Kalydon, in: NP 6 (1999), 211f.
Seite drucken

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000211/exegesis/edition.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000211/tei-transcript.xsl